Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

<De sui natura >

 

[1] Ioannes Raimundus Ferrarii scribis regiis salutem.

 

[2] Nil iustius, nil decentius, nil conuenientius, nil magis quasi necessarium, nil denique iocundius esse reor, doctissimi uiri, quam, si in quopiam opusculo quod quis pro rei dignitate, quoad potuerit latinum politumque scripserit, dubitationis aliquid a peritis disertisque uiris super ipsa latinitate fiat, in qua oratores summi magnopere attendendum praecipiunt, (2) Terentii, Virgilii, Ciceronis, Salustii, T. Liui nostrorumque iureconsultorum instar id decidere et rem dubiam extricare et luce clariorem efficere, ut qui scripserit, is ab omni nota expiatus sit et hi qui dubitauerint nodum super re ipsa de cetero in scirpo non quaerant, ne eis dici posset quod Pamphilus Terencianus ille dicit in Andria (941):

«Nodum in scirpo quaeris».

(3) Nec scribenti nec legenti posset impingi quod Cicero in oratione Pro Cn. Planco dicit egregie (62): «Omnis enim huiusmodi artes in his reprehenduntur, qui cum professi sunt satisfacere non possunt, non in his qui abfuisse ab istis studiis confitentur. Virtus, probitas, integritas in candidato [1] , non linguae uolubilitas, non ars, non scientia requiri solet.» (4) Et idem Cicero in IIª Tusculana (2, 12) per decorum simile attestatur: «Vt enim si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur aut si absurde canat is qui haberi se uelit musicum, hoc turpior sit, quod in eo peccet cuius profitetur scientiam. Sic philosophus in uitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio cuius magister esse uult labitur, artemque uitae professus, delinquit in uita.»  (5) Haec autem non abhorrent ab eis quae Quintus Mutius Seruio Sulpicio, secundum locum post Ciceronem in causis orandis obtinenti, apud Pomponium, l. II, § Seruius autem Sulpicius, ff. De origine iur., ait (D. 1, 2, 2, 43): «Turpe est patricio et nobili et causas oranti ius, in quo uersatur, ignorare.» (6) Et quae diuinus Aristoteles IIº Ethicorum dicit (2, 1105b): «Bene ergo dicitur quod quis iusta agendo iustus fit, et modesta modestus. Non agendo autem nullus ut bonus sit, ne curare quidem uidetur. Sed plerique ita non faciunt, uerum ad uerba disputationemque conuersi, putant se philosophari atque ita uiros bonos fieri, aegrotos imitati, qui uerba medicorum audiunt quidem diligenter, faciunt autem nihil ex his quae sibi praecepta sunt. Vt ergo illorum corporibus non bene erit qui ita curantur, sic nec illorum animis qui ita philosophantur.»(7) Vlpianus in l. Illicitas, § Sicuti, ff. De offi. praesi., peritiam artis professae bene tenendam confirmat, exigit in medicoque sub interminatione pene efflagitat (D. 1, 18, 6): «Sicuti medico imputari euentus mortalitatis non debet, ita quod per imperitiam commisit, imputari ei debet, praetextu enim humanae fragilitatis delictum decipientis in periculo homines innoxium esse medico non debet.» (8) Ergo quicquid dubii super latinitate ipsa summis ab oratoribus tantopere attendenda obiectum fuerit, protinus enucleandum est et ante oculos collocandum.

Sui proprie accipitur reciproce, sed abusiue quandoque et saepenumero pro eius, illius ipsiusque superponi.

[3] Sane non nulli ex uobis, in opusculo meo De tryumphorum regiorum summario et de meorum calumniatorum inuectiua, super hoc pronomine sui cum reprehensione quadam dubitarunt utrumne relatiue mere, puta pro eius, ipsius et illius, stare latine possit. Quin potius denique afirmarunt reciproce duntaxat stare posse. Et hoc doctissimi Laurentii Vallensis sentencia confirmare contendebant. (2) Ego quidem, quod tunc extempore asserui, scilicet sui proprie et, ut plurimum, accipi reciproce sed abusiue quandoque, quin immo apud auctores summos, maxima auctoritate praestantes, saepenumero pro eius, ipsius, illiusque supponi, Priscianum et alios allegando. Post, id et Prisciani Vallensisque Laurentii regulis et multorum maximorumque auctorum consuetudine, diuersis in locis longe confirmatum inueni.

Prima ratio ab auctoritate Prisciani VIIIº maioris.

[4] Primum nanque Priscianus VIIIº maioris (8, 3), probare studens sui, propter naturam suam reciprocam retransitiuamue, nominatiuum non habere, scite sic inquit: «Naturalis necessitas exigit quod pronomina, quae sunt tertiae personae primitiua, uocatiuo casu careant, qui non potest nisi secundae accidere personae. (2) Item quod sui non habeat nominatiuum, quia ostendit tertiam personam, uel ipsam et agere simul et pati a se, ut paenitet illum sui, inuidet sibi, accusat se, uel et ipsam agere et aliam extrinsecus in eam, ut rogat ut sui causa facias, petit ut sibi concedas, precatur ut se custodias. (3) Quod quando fit, id est, quando eadem persona et agit et patitur uel a se uel ab alia, non indiget nominatiuo casu, sed eo casu indiget, cui solet adiungi uerbum quod actum significat, id est genitiuo uel datiuo uel acusatiuo uel ablatiuo, quos et habet hoc pronomen; ipsum enim uerbum agentis personae nominatiuum in se habet, si enim dicat: Rogat te ut ad se uenias, sine dubio intelligis in eo quod dixi, rogat simul et ille, qui est nominatiuus.»

2ª ratio. Idem Priscianus primo minoris.

[5] Idem Priscianus primo minoris, § Sui quando est (17, 133), antedicta referens et confirmans, sic eleganter ait: «Sui quando est primitiuum non habet, ut diximus, nominatiuum, quia necesse est ad aliquem alium nominatiuum tertiae personae hoc pronomen referri et quia transitiuorum seruat constructionem, uel enim in se reciprocatur, id est in se ipse aliquid agere ostenditur aut ipse a se pati, in quo necesse est obliquum aliquem poni casum, ut miseretur sui, dat sibi, accusat se, potitur se; (2) uel per retransitionem aliquam, ut dictum est, construitur, id est quando ab ipsa in alteram personam fit transitio uel ab illa in illam retransitio, quae similiter obliquum exigit, ut rogat me seruus, ut sui miserear; petit inimicus, ut sibi prosim; commonet me inimicus, ut se accusem; hortatur me uirtus, ut se potiar

3ª ratio. Quare sui non solum genera sed etiam numeros confundit, et dicit simpliciter relatiuum esse.

[6] Item idem Priscianus XIIº maioris, post principium (12, 2), corroborat antedicta sic inquiens: «Tertia persona, quae est sui, sibi, se, a se, non solum genera, sed etiam numeros confundit; nec mirum, nam cum relatiua sit, ex antecedecognitione possumus ad quod genus uel numerum refertur scire, quod facit in genere primae et secundae personae ipsa demonstratio et praesentia utriusque.» (2) Et infra (12, 3): «Sunt autem alia eorum demonstratiua, alia relatiua, alia demonstratiua et relatiua, unde certae et notabiles fiunt personae. Et primae quidem et secundae personae pronomina sunt semper demonstratiua -utraque enim, ut dictum est, praesens esse ostenditur persona, et eius, qui loquitur, et illius, ad quem loquitur-, tertiae uero aliae sunt demonstratiuae, ut hic, iste, aliae relatiuae, ut is, sui, aliae modo demonstratiuae modo relatiuae, ut ille, ipse

4ª ratio. De possessiuorum natura et relatione sui.

[7] Deinceps, idem in eodem, possessiuorum naturam et relationem sui examinans, sic nostram intentionem fulcit (Prisc. 12, 11-12): «Quamuis alia sit persona possidens et alia quae possidetur, et in diuersis personis et transitiuis intelligatur, tamen potest in tertia simul utraque inueniri in diuersis, quod in prima et secunda non potest, ut ipsa habeat et possessorem una et possessionem, nisi figurate dicamus meus sum et tuus es, hoc est, meae potestatis et tuae, (2) uel pro reciprocis, quae apud Graecos composita sunt: meus amicus sum. Terentius in Phormione (4, 1, 21):

"Ego meorum solus sum meus."

Nec mirum, cum etiam tertia persona solet figurate primae adiungi (ps.-Verg. Prol. Aen. 1, 1):

"Ille ego, qui quondam gracili modulatus auena".

Et Cicero in IIIIº Inuectiuarum (4, 1, 2): "Ego sum ille, patres conscripti, cui non forum, in quo omnis aequitas continetur." (3) Et primae quidem possessiuum personae transit tam ad secundam quam ad tertiam, ut supradictum est, ut tu meus es, ille meus est; secundae quoque possessiuum tam ad primam dicitur quam ad tertiam, ut ego tuus sum, ille tuus est; (4) tertiae uero ad primam uel ad secundam transire non potest nisi figurate, ut suus illius sum uel suus illius es filius, sed ad aliam tertiam: suus illius iste uel suus istius ille. Et attendendum quod, quomodo sui, sibi, se, a se, quod est primitiuum, ad omnes uoces tertiae personae potest esse relatiuum, ut sui causa fecit iste, ille, ipse et hic et is; (5) sic suus, quod ab eo deriuatur, possessiuum est omnis tertiae personae, ut suus illius, istius, ipsius, huius, eius. Illud quoque sciendum, quod sui non solum tunc refertur ad tertiam personam, quando ipsa in se agit per reciprocationem, ut ille sui miseretur uel sibi prodest uel se custodit, sed etiam cum ipsa agit et sic alia in ipsam, id est cum retransitione dicitur, ut Terentius in Andria (687):

"Orare iussit era, ut si se amas, ut ad se uenias.»

(6) Consequenter Priscianus (12, 20) docet quae sunt communia et quae non, inter pronomina et nomina possessiua, et ibi, in fine, dicit quod notandum puto: «Possessiua nomina ascendentibus non solent adiungi, ut Hectoreus pater non dicimus, frater uero uel seruus dicimus; pronomina uero adiunguntur, ut meus pater

5ª ratio. De possessiuorum natura constructioneque.

[8] Idem Priscianus primo minoris, § Possessiua tamen (17, 108-110), materiam possessiuorum plenius examinans, adiicit quod notandum oro: «Possessiua tamen, quia duas personas continent, scilicet possessoris et possessionis, neccesario tribus constructionibus ordinantur, cum eorum primitiua duas habeant: reciprocam uel sui passam, quam Graeci idiopaten uocant, et transitiuam: sui passam, ut uideo memet; transitiuam, ut uideo te, uideo illum. (2) Possessiua uero tribus modis construuntur cum uerbo; uel a possessore in possessionem, ut uideo meum filium, doces tuum discipulum, docet ille suum auditorem; a possessione uero in possessorem, ut paret mihi filius meus, paret tibi tuus cliens, paret illi suus seruus; (3) extrinsecus, ut doces tu, uel docet ille, nostrum filium, doceo, uel docet ille, tuum filium, doceo ego, uel tu, filium suum. Sed melius hoc per retransitionem dicitur, ut rogat me, ut doceam filium suum. Cum enim suum sit relatiuum, exigit ut prius cognoscatur persona possessoris sui, ad quam referatur. (4) Et sciendum quod omnia ista possessiua possessoris quidem personam secundum primitiuum significant, possessio uero est tertiae personae, ut meus, tuus, suus, quomodo et nomina, quibus adiunguntur, ut meus pater, meus filius, excepto uocatiuo, qui solus in primae personae possessiuis inuenitur, cum secundae copulantur personae, ut mi pater, mea mater et o noster Chremes. (5) Omnia tamen possessiua in genitiuos primitiuorum etiam uerbis sociata possunt resolui, ut amicum meum moneo pro amicum mei, et Euandrium filium Turnus interfecit pro Euandri filium, hoc autem interest inter possessiuum pronomen meus, tuus, suus et primitiuum, hoc est mei, tui, sui: quod uoce possessiui et genus et casus et numerus ipsius possessionis ostenditur.»

De possessiuorum constructione.

[9] Multo post, scilicet in IIº minoris, § Possessiua, carta 7 (18, 37), idem Priscianus, possessiuorum constructionem docens, adiungit: «Possessiua omnibus suis casibus cum genitiuis aliorum bene coniunguntur, quippe uim eorum ubique habentia, ut pugna Troiana et Graecorum multis exicio fuit, filius Thelamonius et Hesionae Teucer fuit, Terentiae et Tullianae filiae misertum est, Hectoreum et Andromachae filium praecipitauit Vlixes, o noster et fratris amice, tua et fratris tui, Herodiane, proficimus arte

6ª ratio. Quod suus proprie sit reciprocum, improprieque retransitiuum.

[10] Insuper Priscianus XIIIº maioris (13, 22) magis explanat quare sui nominatiuum non habeat apertiusque exponens quod proprie sit reciprocum improprieque retransitiuum, in § Sui, dicit hoc modo: «Sui hoc solum apud latinos reciprocum fit in eadem tertia persona, quod Graeci antanaclaston uocant, id est, quando ipsa in se actum reflectit persona, ut eadem sit et agens et patiens.» (2) Paulo post (13, 25), docens cur sui nominatiuum non habeat, in postrema ratione dicit: «Postremo quod nunquam potest hoc pronomen sui, sibi, se, a se, inueniri siue reciprocum siue retransitiuum ut non intelligatur actus, uel ab ipsa in se uel et ab ipsa in aliam simul et ab alia in ipsam, nisi possessiuis uel adiunctis copuletur: tunc enim agere solum, non etiam pati significat, ut ille miseratur sui seruum et sibi similem et se sequentem. (3) Ab ipsa in se, ut Terentius in Andria (377):

"Ipsus sibi esse iniurius uideatur",

passiua enim ab aliquo actu fiunt in aliam ab ea et in eandem ab alia, ut idem in eadem (And. 401):

"Hanc fidem

sibimet obsecrauit, qui se sciret non deserturum ut darem".

Huiuscemodi uero structura nominatiuum habere, quantum pertinet ad transitionem, non potest. (4) Omnis enim genitiuus uel uerbo iungitur ad perfectionem sensus, ut mei, uel illius potior, uel possessioni, ut mei seruo loquor; alii uero casus non ad possessiones, sed ad uerba solum referuntur. Igitur sui pronomen uel ad uerbum semper ponitur reciprocum, id est, sui passionem significans, uel retransitiuum uel ad possessionem, ut sui seruo loquitur uel sui miseretur uel rogat me uidua, ut sui miserear. Nunquam autem absolute quomodo alia, ut ego loquor, tu loqueris et ille loquitur. (5) Cum enim, sicut diximus, necesse sit actum uel a semet ipsa in se uel ab alia in eam intelligi, nunquam potest uerbum uel reciprocari uel transire nisi in obliquos casus. Omnis autem obliquus nominatiuo adiungitur transitionem personae ad personam significans, uel uerbo in se nominatiuum demonstranti, ut ego te docui, ille mihi profuit, uel docui te, profuisti mihi. (6) Similiter per reciprocationes: ego mihi profui, tu tibi profuisti, ille sibi profuit. Nominatiuus enim per se positus transitionem non significat, ut ego scripsi, una enim eademque persona intelligitur. Nec potest esse nominatiuus, cuius etiam obliquus eidem uerbo possit sine transitione uel reciprocatione adiungi, ut ego scribo, mei autem scribo dicere non possumus. (7) Cum igitur sibi loquitur dicimus, in uerbo loquitur nominatiuum intelligimus esse. Cum sibi uero coniungimus ad eum casum, hoc est datiuum, qui est unus ex obliquis, ferri actum significamus.» (8) Ex his tot tantisque Prisciani auctoritatibus, plusquam exploratum existit hoc pronomen primitiuum sui, sibi, se, a se, dupliciter inueniri, puta reciproce et tunc proprie, et retransitiue sed improprie, tum uero per eius, ei, eum uenit exponendum. (9) Quod aperte Petrus Heliae super hoc Prisciani textu, circa finem XIII (Reilly 699), manifestat: «Illud etiam adiungit Priscianus, quod sui uel reciproce ponitur, et sic proprie, scilicet ad designandam personam quae patitur, quod non fit nisi per obliquum, uel ponitur retransitiue, sed improprie et tamen ad designandam personam quae patitur, quod iterum non fit nisi per obliquum, (10) ut apud Terentium (And. 401):

"Hanc fidem

sibimet obsecrauit, qui se sciret non deserturum ut darem",

id est: "obsecrauit me ut darem ei hanc fidem, qui, -id est quomodo-, sciret me non deserturum se", id est, "ut ego non desererem se". (11) Cum enim ait quomodo sciret me, facta est retransitio in ipsam per accusatiuum se designantem, propter quod non oportebat ut sui haberet uocatiuum, cum in nulla sua constructione indigeat nominatiuo.»

7ª ratio. De pronominum relatione et differentia inter pronomina demonstratiua et relatiua.

[11] Praeterea idem Priscianus in primo minoris, § Accidit, uersu Praeterea (17, 58), de pronominum relatione et differentia inter pronomina demonstratiua et relatiua docens, sic inquit: «Praeterea sola pronomina diuersis uocibus diuersas tertias personas faciunt, cum uerba una uoce ad plures personas pertineant; dicimus enim scribit Probus uel seruus, uel quicumque hunc actum potest suscipere, non tamen hoc est in pronominibus. (2) Nam relatiua quidem sunt ipse uel is uel sui, quod est primitiuum, demonstratiua uero hic, iste uel ille. Sed interest, quod ille spacio longiore intelligitur, ut Terentius in Eunucho (Eun. 4, 6):

"Videsne tu illum?",

iste propinquiore, ut iste tuus filius; (3) hic autem non solum de praesente, uerum etiam de absente possumus dicere, ad intellectum referentes demonstrationem, ut praedictum est, ut (Verg. Aen. 1, 17)

"Hoc regnum dea gentibus est",

Virgilius in Iº ad absentem Karthaginem rettulit demonstrationem. (4) Iste plerumque ad oculorum demonstrationem profertur. Virgilius in VIº (Aen. 6, 37):

"Non hoc ista tibi tempus spectacula poscit";

inueniuntur tamen hoc et de absentibus protulisse auctores, uel de his, quae cerni non possunt, ut supradictum est, Virgilius in Xº (Aen. 11, 509-510):

"Sed non sunt omnia, quando

iste animus superat";

(5) Terentius in Adelphis (1, 2, 59-60):

"Iste tuus ipse sentiet

postremus",


cum de absente Aeschino dicat. Ille quoque, cum est relatiuum, potest tamen de absente quam de praesente accipi, ut (Verg. Aen. 7, 110):

"Sic Iuppiter ille monebat"

et

"Tune ille Aeneas?" (Aen. 1, 617),

"Ille ego qui quondam gracili modulatus auena." (pr. Aen.  1, 1)

(6) Licet tamen per figuram conuersionis, id est, per apostrophen, absentis quasi praesentis uti persona secunda loquendo, ut Iuuenalis in IIº (2, 6, 611-612):

"Tune duos una, saeuissima uipera, cena;

tune duos?"».

8ª ratio. De sui et suus reciprocatione retransitioneque.

[12] Idem Priscianus paulo post, scilicet in § Et substantiua, uersu Nos uero (17, 116), naturam utranque sui suusque retransitionem explicans, dicit hoc modo: «Nos uero primitiuis, id est sui, sibi, se, a se, uel per reciprocationem, ut sui quis potitur, sibi indulget, uel per retransitionem utimur, ut hortatur me ille ut sui potiar, rogat te ille ut sibi indulgeas; possessiuis uero cum in ea possessorum fit transitio, ut sui serui miseretur et suo seruo prodest et suum diligit seruum. (2) Nec aliter tamen potest supradictum possessiuum tertiae personae construi cum aliis extrinsecis personis nisi per retransitionem, quomodo et primitiuum eius, id est, nisi a possessore eius prius proficiscatur in aliam actus uerbi personam, et sic ab illa rursus ad possessionem tertiae personae, sic et ad se, ut rogat me ille ut suus seruus ministret mihi uel tibi; precatur me ille ut sui patris miserear; petit te ille ut suo filio prosis; obsecrat Cicero Varronem ut suum erudiat filium. (3) Et notandum quod, cum a tertia ad tertiam personam fit transitio, in dubium uenit ad quam earum pertineat possessio, ut rogat iste illum, ne suo noceat filio, ambiguum enim est cuius suo filio, an istius, id est, rogantis, an eius, qui rogatur.» (4) Et infra: «Nec non etiam tam nominatiuo quam aliis casibus possessiui licet uti, cum possessorem ostendimus extrinsecus facientem transitionem ad aliquam aliam personam pro sua possessione, ut ille rogat me ut suus legat apud me filius et ut suus doceatur a me filius et ut sui miserear filii et ut suo donem filio et ut suum sequar filium et ut suo potiar filio; (5) cum in possessiuis primae et secundae personae liceat etiam non possidentes constituere sic: rogat me ille ut tuus legat apud me filius, uel rogat te ille ut meus legat apud te filius.

Discretionis causa uel abundantiae solet cum genitiuo possessoris addi nominatiuus possessiui.

[13] Discretionis quoque causa uel abundantiae solet cum genitiuo possessoris addi nominatiuus possessiui, ut suus est Homeri mos, intelligitur enim proprius; et suus Ciceronis filius heres est patris constitutus; suus dicitur ad discretionem illius quod non est suus, id est, sub potestate patris legitimi non est. (2) Quod autem suus pro uniuscuiusque proprio accipitur, usus confirmat. Virgilius primo Georgicorum (1, 57):

"Molles sua thura Sabaei";

Terentius in Phormione (2, 4, 14):

"Quot homines, tot sententiae, suus cuique mos est."

(3) Sin autem in possessionem a possessore fit transitio, obliquis possessiui utimur, ut Cicero miseretur sui filii, praebet suo filio, aspicit suum filium, potitur suo filio; sin extrinsecus fiat transitio in possessionem tertiae personae, sufficit genitiuo uti ipsius possessoris, ut misereor filii Ciceronis, dono filio Ciceronis, accuso filium Ciceronis, potior filio Ciceronis. (4) Licet tamen addere etiam possessiui casus consequentes uel discretionis causa uel abundantiae, ut egeo ingenii sui Ciceronis, benedico ingenio suo Ciceronis et similia. <(5) Illud quoque sciendum est, cum in omnibus aliis posessiuis liceat genitiuo primitiui pro omni eorum uti casu, quod ostendimus, in hoc quoque possessiuo pronomine tertiae personae, quomodo in aliis tunc utimur, cum ipse possessor aliquid agat in possessionem suam et cum in aliam personam ostendatur transitum facere pro sua possessione, ut amat ille filium suum et amat sui filium; petit a me ut prosim suo filio et petit ut prosim sui filio. (6) Si ipsa tamen possessio in possessorem faciat transitionem, non est congruum uti genitiuo primitiui pro possessiuo, qui uim habet compositi Graeci, ut Ciceroni redditur suus filius, non satis commode per hoc dicitur Ciceroni redditur sui filius». (7) «Et (Prisc. 17, 124) sciendum est quod primitiuum eius tam singulare quam plurale licet in possessiuo et unum et plures possessores eius intelligere pro significatione sui genitiui ad possessorem pertinentis, ut suus filius illius et seruus suus illorum. (8) Nec mirum, si per retransitionem Romani utuntur his pronominibus, id est sui, sibi, se, a se et eius possessiuo, ut ostendimus. Nec non si ad coniunctionem sui etiam in aliquas personas aliquid agat, ut ille uocat me ad se, ducit te secum, trahit omnia in se; uel cum transitum facit in aliquos sibi coniunctos, ut ille miseretur eorum, qui secum uiuunt uel sibi parentium, secum degentium; dat sibi fauentibus, incusat secum certantes, inuidet se indigentibus. (9) Et uidentur haec omnia possessiuorum uim habere et similia. Nec incongrue huiuscemodi constructionem habuisse, cum Attici quoque solebant compositis in huiuscemodi constructionibus uti». (10) «Quod autem (Prisc. 17, 126) etiam genitiuo uel datiuo, qui loco sit genitiui possessoris, bene addatur possessiuum, ut supra diximus, non solum nostrorum sed etiam antiquorum usus comprobat. Virgilius in Bucolicis (3, 62-63):

"Et me Phoebus amat, Phoebo sua semper apud me

munera sunt, lauri et suaue rubens iacinctus";

Terentius in Adelphis (958):

"Suo sibi hunc gladio iugulo".

(11) Plato in Thimeo (18b) Graecum- et, quod mirum est, hoc ipsum eaytoy primae et secundae personae adiungitur apud illos –Graecum-, pro quo nos dicimus meum proprium, tuum proprium, suum proprium illius, ut non putetur abundare suum sed abundabilem discretionem significare. (12) Illud quoque notandum, quod tertiae personae possessiuum ad innumerabiles, ut diximus, refertur personas possessorum, quippe cum ad omnia tertiae personae pronomina et omnia nomina et participia potest referri, ut suus illius, suus istius, ipsius, huius, eius, et suus Virgilii uersus, sua discentis diligentia, (13) primae autem personae possessiuae et secundae non egent per se prolata adiunctione alicuius genitiui, cum uim genitiui finiti in se habeant, quomodo nec suus eget genitiui sui primitiui, quem in se possidet, sed extrinsecus alterius uocis propter multitudinem tertiarum personarum, ad quas neccessario et primitiuum sui et ipsius possessiuum refertur, utraque sunt relatiua. (14) Nam meus, tuus nisi ad suorum primitiuorum, quae sunt demonstratiua, non intelliguntur genitiuos. Itaque extrinsecus genitiuis non egent.»

De differentia inter genitiuum primitiui et possessiui mei, tui, sui.

[14] «Quaeritur quae sit differentia inter genitiuum primitiui et possessiui mei, tui, sui, et quantum ad uocem quidem nulla, quantum ad sensum uero haec est differentia, quod genitiuus primitiui simplicem possessionem significat, possessiui uero duplicem. Si enim dicam mei est seruus pro meus est seruus, demonstratio simplicem significat possessionem, possessiui uero duplicem dicendo seruus mei filii, mei quidem in filio, filii autem in seruo. (2) Frequenter tamen sine nomine licet huiusmodi possessiua proferre, et maxime cum de dominis uel coniugibus uel amicis mentio fit, ut Terentius in Andria (763):

"Cuius hic puerum apposuisti? Vestri. Cuius Nostri?"

Intelligitur enim domini uel heri uel filii.

(3) Idem in eadem (And. 635):

"Cur tibi meam?"

subauditur coniugem uel sponsam. Idem in Eunucho (664):

"O mea tu",

subauditur coniunx uel uxor. Et omnibus maritis mos est de uxoribus suis dicere mea et inuicem uxoribus de maritis suis meus per defectionem nominis.» (4) Ad hoc afirmandum et super suus T. Liuius, libro Iº, capitulo XXIº Ab urbe condita (1, 57, 7), potest adduci sic inquiens: «Incidit de uxoribus mentio, suam quisque laudare probat miris modis, inde certamine accenso Collatinus negat uerbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri quando tum ceteris praestet Lucrecia sua», scilicet uxor. De hoc textus est expressus infra, inter T. Liuii exempla, uersu In capitulo XXI, in carta 215 (cf. infra 3, 15, 14-ss.).

De inter et inuicem constructione mutua.

[15] Idem Priscianus in § Praterea, uersu Nostri uero, de constructione mutua transitiua docens, sic ait: «Nostri uero frequenter, antecedente inter, acusatiuis utuntur omnium personarum pluralibus, ut Terentius in Adelphis (827-28):

"Video amare inter se."

Idem in eodem (Ad. 271):

"Age, inepte, quasi nunc non norimus inter nos."

Virgilius in Xº (Aen. 11, 121):

"Conuersique oculis inter se atque ora tenebant".

(2) Saepe tamen explanandi causa additur inuicem. Nec solum in tertia, sed in prima, ut ostendimus, fit et secunda persona plurali quippe quae possunt diuersas inter se colligere personas ut ego et tu inuicem amamus nosmet ipsos inter nos, tu et ille inuicem amatis inter uos. Aliis autem casibus sine inter, quod acusatiuum exigit, utimur addentes inuicem, ut ego et tu nostri inuicem miseremur, tu et ille uobis inuicem indulgetis, iste et ille inuicem se patiuntur. (3) Quod si non addatur inuicem, dubitatio fit, utrum per sui passionem singulae in se agant, aut altera in alteram, ut si dicam ille et iste se amant.» (4) Ideo mirum esse non debet si Vlpianus in l. I, in principio, ff. De uer. ob., sine inter post se inuicem addiderit (D. 45, 1, 1): «Stipulatio non potest confici nisi utroque loquente et ideo neque mutus neque surdus neque infans stipulationem contra habere possunt nec absens quidem quem exaudire se inuicem debent».

[16] Ex his tot tamque praeclaris Prisciani textibus huius pronominis primitiui sui possessiuorumque, praesertim suus, naturam quiuis perfacile potest perspicere et quod sui proprie sit reciprocum et improprie retransitiuum, et tunc per eius potest exponi ut Petrus Heliae, circa finem XIII, sibimet pro ei exposuit.

9ª ratio. Laurentius Vallensis ad Ioannem Tortellum Aretinum de sui suusque reciprocatione.

[17] Laurentius Vallensis in libello De reciprocatione sui suusque, compositio ad Ioannem Tortellum Aretinum, cubicularium apostolicum, pleraque ex his refert et confirmat. Nec abs re non dixi omnia sed pleraque. Nam in capitulo IIº (Valla De rec. 2), ubi docet non esse tria genera sed reciprocationem sufficere, dicit hoc modo: (2) «Haec praefatus, ad rem ipsam uenio: eius tria Priscianus (17, 108) genera facit, unum quod uocat reciprocum, cum hoc pronomen in se ipsum inflectitur, ut Cato amat se, alterum quod uocat ipse transitionem, cum per deriuatiuum eius loquimur, ut Cato amat suum filium siue Catonem amat suus filius, tertium quod uocat retransitionem, cum accedit alterum uerbum, uel in primitiuo sic: Cato precatur me ut sui miserear uel in deriuatiuo, sic: Cato precat me ut sui filii miserear.» (3) Consequenter Prisciani uerba ad litteram subiicit, quae, cum et multo plura supra retulerim, ne idem repetatur, praetereo. Denique adiicit: «Vt fortasse sicut expeditius ita satius fuerit haec omnia appellare reciprocationem, quod propemodum Priscianus (17, 137) ipse confitetur cum longe post inquit: (4) "Non aliter tamen hoc fit, nisi prius a tertia persona uerbum aliquod, ut diximus, proficiscatur ad aliam extrinsecus personam, et sic ab illa per retransitionem ad eam reciprocetur aliud uerbum, ut rogat me ille ut ad se ueniam, petit te ut sibi des, hortatur milites imperator ut se largo potiantur", quapropter hoc, tanquam generali uocabulo, non ausim dicere solo uti possumus.»

Quid proprie sit reciprocum.

[18] Ego tamen, potius Prisciani diuisioni, tanquam doctiori, quam Laurentii simplicitati singularitatique assentiendum putarem, reciprocum enim est cum una eademque persona respectu unius eiusdemque uerbi et agit et patitur, ut Ioannes miseretur sui, obedit sibi, amat se, aude se, hoc autem nec de transitiuo nec de retransitiuo dici potest. (2) In transitiuo nanque personae sunt diuersae, ut Ioannes seruum suum amat, in retransitiuo uero licet una eademque persona agat patiaturque, non tamen respectu eiusdem uerbi, ita quod agat in se et a se ipsa patiatur, ut in reciproco uero fit, sed respectu diuersorum uerborum diuersaeque personae, ut, in primitiuo, Ioannes precatur me, ut sui miserear, uel in deriuatiuo, Ioannes precatur me, ut sui serui miserear. Inter haec autem longa est differentia et ideo diuersas species possunt debentque construere.

[19] Deinde expositor antiquus et modernus Petrusque Heliae et omnis alii magni grammatici has species sunt secuti, sed et id cum ratione magna, igitur et nos ipsas debemus amplecti. (2) Et licet reciprocatio dicta sit, «Quod sicut reciprocatur spiritus cum recipitur, et unda uicissim litus alluens et Eurypus ad pristinum subinde cursum rediens reciprocus est, ita haec pronomina, alterum primitiuum, alterum deriuatiuum, ad id unde prodierant reuertantur», ut ipse Laurentius attestatur (Valla De rec. 3). Tamen reciprocatio fit hic proprie quando una et eadem persona respectu eiusdem actus uerbi in se reflectitur, quod in aliis duabus specibus inueniri nequit.

Xª ratio. De soloecismo in suus et sui.

[20] Posthac Laurentius in capitulo IIIIº docet quomodo soloecismus in sui et suus admittatur et postquam soloecismum in suus, secundum Priscianum in primo minoris disseruit (Valla De rec. 4; cf. Prisc. 17, 114): «Vt si dicatur suus seruus ministrat mihi, uel tibi» adiicit «Quod prope modum Priscianus, praeceptor grammatices, hoc personae suus est abusus, cum potius ipsius dicendum esset». (2) Consequenter de primitiui soloecismo reprehendit omisso, ut «ego dixi sibi, non est sibi curae res publica, tu fuisti secum, pro eo quod est ego dixi ei, non est ei curae res publica, tu fuisti cum eo. (3) Sed forte Priscianus praetermittit eo, quod suis temporibus nunquam, aut uix unquam, in sui peccaretur, cum, et hoc tempore, minus quam in suus peccetur, sicut enim datiuo et ablatiuo postposita praepositione cum, secundum praedicta exempla et quandoque forte genitiuo, ut feci amore sui, uulgus uti solet, ita non uti accusatiuo et ablatiuo consueuit, nullus enim uidi se, prego ad se, indigeo se, redeo a se, est solitus dicere.» (4) At uero per omnes casus in suus peccatur «per nominatiuum, quale est Prisciani exemplum, et in apposito, ut hoc est opus suum, per obliquos, ut ego sum amicus patris sui, tu non places filio suo, legisti librum suum, penes hunc ad pedes suos libris suis fruor, in ortis suis cenauimus, pro eius siue ipsius siue illius

11ª ratio. quattuor causas quibus sui et suus pro eius, ipsius et illius.

Prima causa in auctoritate Prisciani.

[21] Consequenter Laurentius (De rec. 5 quattuor causas subiicit quibus sui et suus pro eius uel ipsius uel illius abutamur. Prima est auctoritate Virgilii (Aen. 4, 632-33):

«"Tum breuiter Barcen nutricem affata Sichaei.

Nanque suam patria antiqua cinis ater habebat"

quod haud dubie illi simile est, seruus suus ministrat mihi siue seruum suum uidi». (2) «Vbi etsi abest ad quod referatur suus, id tamen subauditur, nemo enim dicat suus nisi de eo, cuius habita sit mentio, ut si roganti ubi est Titus respondeas nescio, seruus suus est hic, in quo si soloecismus est, et in uersu Virgiliano sit neccesse est, sin in hoc non erit, falso ait Priscianus in illo esse. (3) Quid igitur ad hoc dicemus? si Virgilium damnamus, tantum uirum et poetarum Latinorum longe principem, quis ferat et non eius auctoritatem qualibet rationem potiorem existimet? Sin Priscianum iam omnis huius ars subuertatur, nullamque aut superuacuam maximorum auctorum fuisse dicamus obseruationem oportet.» (4) Haec Laurentius, sed quicquid Laurentius dicat, Virgilianum uersum poeticae licentiae et operis imperfectione ascribens, huiusmodi locutiones per suppletionem possessoris alicuius uel per antedictorum resumptionem ubi de possessore fit mentio et per Virgilii aliorumque auctorum frequentiam, satis et sine soloecismo saluari possunt, saltem cum soloecismo excusabili, id est, loquendi improprietate in construendo, quae potest excusari ut a summis auctoribus frequentata, id quod infra in XVIª ratione plenius disseretur. (5) Et ideo subiicit hic Laurentius: «Est autem huic Virgiliano, de quo disputamus, Ouidianum illud simile (Ov. Her. 1, 113):

"Respice Laerten et iam sua lumina condas."»


Secunda causa in librorum corruptione.

[22] Secunda causa secundum Laurentium (De rec. 6) est «quod libri non nullis in locis culpa uel hominum uel temporum sint corrupti, ut apud Ciceronem In Salustium (In Sall. 3): "Quod si uita istius memoriam uicit, aliam, patres conscripti, non ex ratione, sed ex moribus suis spectare debetis"», cum hic ex moribus ipsius, secundum regulam in quarta carta ab eo Laurentio datam, esse deberet. (2) Illud autem unum est, quod quaecunque ratione, sui et suus pro eius, ipsius uel illius et econtrario reperiuntur collocari.

Tertia causa.

[23] Et licet «hae duae causae (cf. Valla De rec. 7) citra nostram forte culpam sint, tamen totidem nobis assignari possint quae duabus ex superioribus quippiam alimesumunt. Prior, sed tertia in ordine est, quando non praeuiderimus, quadam ambiguitate decepti, quo pronomen, de quo agitur, referatur, ut apud Virgilium (Aen. 1, 461):

"En Priamus. Sunt hic etiam sua praemia laudi"».

[24] In quarta causa, Laurentius apertius intentionem nostram ante oculos collocat sic exponens (De rec. 8): «Posterior, quae eadem quarta est causa, qui uidemus indifferens esse an quis dicat, omnes optant, quod sibi utile est, an quod ipsis, siue eis, utile est; ille repetit quod suum, siue quod ipsius, est; quisque uult quod sibi, uel quod ei siue ipsi, expedit, prodest, conducit, placet. (2) Idque apud summos quosque scriptores. Cicero Pro Marcello (Marc. 30): "Multi dubitant, quid optimum esset, multi quid sibi expediret." Idem Pro Ligario (Lig. 4): "Legatus in pace profectus in prouincia pacatissima ita se gessit, ut ei pacem esse expediret." Idem in Philippicis (11, 15): "Dicit enim si quis eorum, qui prius se rogati essent, grauiorem sententiam dixisset in eam se iturum". Quintilianus in Milite Mariano (Decl. 3, 2): "Neque ignorauit quae mouerent eum pericula". (3) Dixi de is, dicam de ipse addamque de ille. Cicero Pro Rabirio (Rab. Post. 1): "Nec enim cuiquam eius consilium uehementius quam ipsi displicet." Et in Officiorum IIIº (3, 10): "Vas factus est aliter ut si ille non reuertisset moriendum esset ipsi". Et in eodem: "Qui erracomiti monstrat uiam, quasi de suo lumine lumen accendat facit, ut nihilhominus ipsi luceat cum illi accenderit." (4) Idem Pro Marcello (Marc. 4): "Est uero fortunatus cuius ex salute non minor paene ad omnes quam ad illum uentura sit laeticia, peruenerit." Quintilianus in Pariete palmato (Decl. 1, 1): "Quapropter non petit, ut illum miserum putetis, nisi et innocens fuerit"; et in Milite Mariano (Decl. 3, 2): "Affirmo tibi, Cai Mari, non sic nuper repugnasset, si illum tribunus uoluisset occidere." (5) Adiiciam unum de libris ecclesiasticis exemplum (Luc. 1, 73-75), de quibus postea locuturus sum: "Iusiurandum, quod iurauit ad Abraam patrem nostrum daturum se nobis, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso."»

Aliquando uidere licet ubi desideres eum, ibi esse se, et rursus, ubi se, ibi eum.

[25] «Aliquando uidere licet ubi desideres eum, ibi esse se, et rursus, ubi se ibi eum. Cicero Pro Ligario (Lig. 8): "Atque hoc propterea de me dixi, ut mihi Tubero, cum de se eadem diceret, ignosceret." Et per amphibologiam libro Officiorum primo (1, 28, 99): "Nam negligere quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti." Nonne licebat hic dicere quid de eo quisque sentiat?  Vt in illo eiusdem Pro L. Sylla? (Sull. 89) "Quid est huic quod eum in hac uita teneat?" (2) Ediuerso alibi (Cic. Lig. 12, 36): "Hic igitur Titus Ligarius qui tum nihil aliud egit (neque enim hoc diuinabat), nisi ut tu eum studiosum et bonum uirum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit," ubi ego citius dixissem se, quam in illo eiusdem Ad Atticum (6, 1, 2): "Sic quaerulas litteras miserat, quod quaedam a se constituta rescinderem", cum non minus belle diceretur quod quaedam ab eo, siue ab ipso.


De inter se et inter eos et inter ipsos.

»[26] Hanc eandem indifferentiam agnoscas interuentu praepositionis, sed magis in ipse quam in is. Quintilianus in Vº Institutionum (5, 2, 2): "Nec exemplum libenter, quod in se recidat, facit." Idem in VIº (6, 3, 32): "Quanquam aliqui reperiuntur, qui ne id quidem, quod in ipsos recidere possit, euitent". (2) Saepe duo haec coniuncta reperies, uel nulla uel aliqua interueniente praepositione et praecipue inter, ut idem in Xº (10, 2, 23): "Cum sit diuersa non causarum modo inter se ipsas condicio, sed in singulis etiam partibus causae, siue sit alia leuiter, alia aspere, alia concitate, alia remisse, alia docendi, alia monendi gratia dicenda, quorum omnium dissimilis atque diuersa inter se ratio est."»

Nihil interest an se an ipsos utaris cum antecedit uel genitiuus uel datiuus uel ablatiuus.

[27] «Huius praepositionis et illa proprietas est, quod nihil interest an se an ipsos utaris cum antecedit uel genitiuus, ut in proximis exemplis et in hoc Tulliano (Cic. Brut. 85, 1): "Nec mihi ceterorum iudicio uidetur solum, sed etiam ipsorum inter ipsos concessu ita tributum fuisse", uel datiuus uel ablatiuus, ut apud eundem Quintilianum (8, 6, 1): "Circa quem inexplicabilis et grammaticis inter ipsos et philosophis pugna est"; et iterum (10, 2, 15): "Nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua uiciosa et a doctis inter ipsos mutuo reprehensa". (2) Secus quotiens antecedit nominatiuus accusatiuusue, ut apud Ciceronem (Off. 1, 28, 98): "Vt enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum mouet oculos et delectat, hoc quod inter se omnes partes quodam lepore consentiunt"; et iterum (Off. 3, 10, 45): "Demonem et Pythiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse", ut ego non ausim dicere inter ipsos. (3) Nam illud ab hoc genere diuersum est, quale apud Quintilianum (12, 10, 20): "Nemo igitur dubitauerit longe esse optimum genus Atticorum in quo, ut est aliquid inter ipsos commune, id est iudicium acre tersumque ita ingeniorum plurimae formae." »

De suus exempla.

»[28] Hactenus exempla de sui, nunc de suus proferam. Cicero Officiorum (1, 30, 108), unde modo protuli exempla, libro primo: "In primisque uersutum et callidum factum Solonis, qui quo tutior eius uita esset, furere se simulauit"; et in eodem (1, 33, 121): "Ea tamen praestare debebit, quae erunt in ipsius potestate"; rursus in 3º (3, 25, 95): "Agamemnon, cum deuouisset quod in suo regno pulcherrimum natum esset"; et in eodem (3, 14, 58): "Piscatores ad se conuocauit et ab eis petiuit ut ante suos ortulos postridie piscarentur"; (2) inusitatius reperitur in eodem (3, 23, 89): "Quid dominus nauis eripietne suum? Minime. Non plusquam si nauigantem in alto eiicere de naui uelit, quia sua sit"; nec minus inusitate Pro L. Sylla (Sull. 15), si modo sincera scriptura est: "Si sibi suus pudor et dignitas non prodesset nullum auxilium requisiuit." (3) Vtrunque probatur ex altero illic quidem licuisse dicere quo tutior sua uita et quae erunt in sua potestate, hic autem pro in ipsius regno et ante ipsius ortulos et quia eius illa sit et si ei suus pudor. Ceterum in his testimoniis duplicia fuere uerba, quid ubi sunt singula? (4) Nempe idem fieri uidetur nec differre utrum dicas cepi columbam cum pullis suis an cum pullis eius; inueni turturem in nido suo an in nido eius; expuli leonem ex antro eius an ex antro suo; necaui lupam et catulos suos an et catulos eius, siue ipsius; tuetur nos deus propter suam clementiam an propter eius, ipsiusue, clementiam, et similia.

Regula quando suus et quando eius, ipsius et illius uti licet.

»[29] Ego uero ita sentio, quando interuenit copula, non licere uti suus, quia tunc nulla est reciprocitatio. Ideoque non catulos suos dicendum, sed eius. In ceteris, si substantiuum pronominis respicit ad suppositum, suus utique dicendum, sin an appositum, saepius eius dici siue ipsius siue illius. (2) Ad suppositum, ut tuetur nos deus propter clementiam suam, non propter eius, quemadmodum dicimus; tuetur nos deus sua bonitate, non eius bonitate; inclamauit me ante domum suam, non autem ipsius, quemadmodum dicimus; eiecit me domo sua, non domo ipsius siue eius. (3) Ad appositum, amamus deum propter bonitatem eius; allocutus sum hominem ante domum eius, libentius dixerim quam suam; item, cepi columbam cum pullis eius; inueni turturem in nido eius; expuli leonem ex antro eius, nec tamen ratio obstat, quin ex suo dicatur ac ne auctoritas quidem. Cicero De republica libro VIº (6, 9): "Itaque ego illum de suo regno, ille me de uestra republica percontatus est". Terentius in Adelphis (958):

"Suo sibi hunc gladio iugulo."

(4) Nisi siquid addatur apposito adiectiuum uerbumue, ad quod fieri reciprocatio debeat. Quod genus est: inueni leonem iratum ac saeuiorem ob amissam praedam suam; uideo columbam tristem in periculo pullorum suorum; nosti illum minus suo quam suorum casu perterritum; sentio hominem ambulantem per domum suam, non per domum eius; item, scio illum dolere fortunam suam, et in primitiuio quoque, opinor hunc agnoscere contemptum sui. (5) Illud transeo neminem posse errare quando suus est substantiuum, ut eius aut ipsius aut illius utatur, ut comperi illum cum suis siue inter suos. Quin etiam uix erratur, quando accipitur pro proprio, ut de hac re dixi suo loco, non ipsius et referam haec omnia suis locis ac temporibus, non eorum

12ª ratio. Cur eius, illius ipsiusque utamur pro suus, ut multi econtrario.

[30] Praeterea Laurentius, declarans in capitulo sequenti, scilicet IXº, cur eius, ipsius, illius abutamur pro suus, nostrum confirmat propositum: «Atque ex his quidem -inquit- quae commemoraui non modo factum est ut multi pro eius siue ipsius siue illius uterentur suus, uerum etiam e contrario, pro hoc illis abuterentur, de quo soloecismo nullam facit Priscianus mentionem, qualia sunt mea proxima exempla, ut uideo columbam tristem in periculo pullorum eius, uel columba luget pullos eius. (2) Et quale Donati grammatici, ut grammaticos potissimum suae artis admoneam, si modo Donati grammatici libellus est De uita Virgilii, in quo alterius quoque generis uicia deprendes. Ait enim, loquens de Virgilio: "Voluit etiam eius ossa Neapolim transferri, ubi diu et suauissime uixerat." (3) Ac paulo post (193): "Translata igitur iussu Augusti eius ossa, prout statuerat, Neapolim fuere sepulta, uia Puteolana, intra lapidem secundum, suoque sepulchro id distichon, quod fecerat, inscriptum est." Et iterum: "Item rogauit, quo pacto quis altam felicemque eius fortunam seruare posset." Superius uero: "Quod cum magister stabuli Augusto recitasset, duplicari sibi in mercedem panes iussit." Et alibi aliquotiens sibi uel suo pro eius, et eius pro suo uel sibi (cf. Donat. Verg. 137; 133;  193; 24; 35, 13;  63, 4; 16, 14; 72, 19; 77, 52). (4) Verum e graeca quoque figura non minimum esse accessit huic errori, id quod me pollicitus sum ostensurum. Nam cum pro uno liceat dicere tum suus, tum eius, tum ipsius, tum illius, non tamen quodlibet semper, tardus aut indiligens interpres, quomodo hoc, quomodo illud competat, non dispicit. (5) Quo uicio ne interpretationes quidem ecclesiasticorum librorum omnes uacant, quorum quotidiana lectitatio nos decipit, ut ipsos interpretes decepit lingua peregrina. Sed nos indigni reprehensione, qui maioribus credimus, illi uero digni, qui maioribus suis credere noluerunt. Quo magis ex his praecipue uiciosa a me sunt exempla proferenda, ut errorem nostrum, ubi fontem eius agnouerimus, deuitemus. (6) Cum tamen ex hoc contumelia nec ulla fiat libris ecclesiasticis, Hebraea tantum aut Graeca lingua loquentibus, nescio an honor potius habeatur, nec magna eorum traductoribus, si modo dignitatis horum ratio habenda est, qui incerti sunt uel ignoti, uel inter se dissidentes. Hoc mihi dissimulandum non fuit, uel ob id, ne quis mihi istorum obiicierit auctoritatem. (7) In Psalmis igitur, quos Hieronymus certe non transtulit, ubi pleraque huiusmodi recte translata sunt, illud non recte: "A gloria eorum expulsi", pro a gloria sua; et iterum: "Qui exacuerunt ut gladium linguas eorum", pro linguas suas; et iterum: "Saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias paruulis eorum", pro suis; et iterum: "Perierunt propter iniquitatem eorum", pro suam. Neque abnuerim in quibusdam codicibus recte legi sua, suas, suam, sed ego rem, non hominem noto. Nec ibi: "Et abstulit sicut oues populum eius", quia melius legitur suum; (8) sicut ibi quoque: "Sicut locutus est per os sanctorum suorum, qui a saeculo sunt prophetarum eius"; alibi lego: "Per os sanctorum suorum qui a saeculo sunt prophetarum eius"; alibi melius: "Per os sanctorum prophetarum suorum, qui a saeculo sunt." In his omnibus graece est genitiuus, ille pluralis, hic singularis. (9) Aliquando etsi eius seu ipsius seu illius tolerari potest, tamen latinius est suus, ut in eisdem Psalmis: "Neque descendet cum eo gloria eius", pro sua, tametsi aliqui non legunt eius; et iterum: "Desiderium cordis eius dedisti ei, et uoluntate labiorum eius non fraudasti eum", pro sui et suorum; et iterum: "Brachium eorum non saluauit eos", pro suum; (10) et iterum: "Benedicite domino, omnes angeli eius, benedicite domino, omnes uirtutes eius, benedicite domino, omnia opera eius", pro sui, suae, sua (cf. Psalm. 48, 18;  20, 3; 43, 4; 102, 22); (11) quale est illud in Apocalipsi (14, 13): "Opera enim illorum sequuntur illos", quod ego citius dixissem opera enim sua. (12) Huius tamen generis non est, si interuenit uerbum ad hunc modum, quod pater non amauit te siue patrem non amasse te, probat ipsius testamentum, potius quam suum, ut est apud Quintilianum, libro Iº (1, 7, 20): "Quomodo ipsum et Virgilium quoque scripsisse manus eorum docent." (12) Nam in illo apud Psalmos (103, 27): "Omnia a te expectant, ut des illis cibum in tempore, dante te, illis colligent", illis pro sibi positum est, de secundo illis magis loquor, quod sibi quoque translatum inuenio.

De suus pro eius.

»[31] Suus autem pro eius, quod superioris generis uicium est, illic: "Ad nihilum deductus est in conspectu suo malignus"; et iterum: "Si autem dereliquerunt filii sui legem meam", quanquam lego in quibusdam editionibus utrobique eius; et iterum: "Anima mea exultabit in domino, et delectabitur super salutari suo", nam id suo ad dominum refertur non ad animam. (2) At ibi nescias an uarietate gauisus interpres an consilio mutauerit: "Quoniam secundum altitudinem coeli a terra corroborauit misericordiam suam super timentes se"; "Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est dominus timentibus se"; et in eodem Psalmo, paulo post: "Misericordia ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum"; et "Iusticia illius super filios filiorum, his qui seruant testamentum eius"; et "Memores sunt mandatorum ipsius". Et infra, huius generis ille locus est: "Stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt", quod si dixisset aduersus eos, qui ipsos angustiauerunt, obscuritatem deuitasset, ut taceam quod magis ad uerbum etiam transtulisset (cf. Psalm. 14, 4; 88, 31; 34, 9; 102, 11; 102, 13; 102, 17;  102, 18; 102, 18;  Sap. 5, 1). »

13ª ratio. Quomodo amphibologia sui et suus euitetur.

[32] Ad haec Laurentius in capitulo Xº, quomodo scilicet amphibologia sui et suus euitetur docens, quo et nostrum confirmat propositum, subiicit: «Enimuero deuitatur obscuritas haec amphibologiae per aliquod fere trium pronominum, is, ipse, ille, quae cum aliis duobus, sui et suus, modo pugnant, modo conueniunt ritu Troianorum puerorum, ut est apud Virgilium (Aen. 5, 586-87):

"Et nunc terga fuga nudant, nunc spicula uertunt

infensi, facta pariter, nunc pace feruntur."

(2) Mutaui modo se in ipsos, mutabo alio exemplo in eos, ut fecit interpres superius in Psalmo, si tamen mutasse dicendus est. Cicero in Bruto (Brut. 101): "Is soceri instituto, quem quia coaptatus in augurum collegium non erat non admodum diligebat, praesertim cum ille Quintum Sacaeuolam sibi minorem natu generum praetulisset." (3) Nam id sibi, ut Quintiliani uerbis utar (Quint. 7, 9): "Qui eum notat, et ad socerum referri et ad Formium potest. At si dixisset ei, de Phormio utique locutus intelligeretur, aut si illi aut si ipsi sit", praesertim cum is Quintum Scaeuolam illi. Et ego quidem deuitare cupio amphibologiam. (4) At Priscianus, cuius hoc erat officii, cum eam notat, non modo id non facit, uerum etiam in ipsam incidit paulo post, dum ait (Prisc. 17, 124): "Vel cum transitum facit in aliquos sibi coniunctos, ut ille miseretur eorum, qui secum uiuunt, uel sibi parentium, uel secum degentium; dat sibi fauentibus; incusat secum certantes, et inuidet se indigentibus". (5) Nam id sibi et id se, cum tam pluralis sit numerum quam singularis, quo referatur ambiguum est. Sed haec amphibologia in primitiuo est, illa, quam ipse notat, in deriuatiuo, rogat iste illum, ne suo noceat filio. (4) Quasi uero nihil ad rem faceret, illud de Cicerone et Varrone, aliud ambigui protulit exemplum».

 

Suus est illius seruus et similia secundum Laurentium male dici.

[33] «In quo etiam exponendo, quod in illo non fecisset, errauit, ut ad aliam quaestionem transeamus, errauit enim inquiens: Cuius filio suo, istius an illius, cuiusmodi est quod superius dixit, doceo ego, uel tu, suum illius seruum; et iterum: Suus est illius seruus; et iterum: Suus illius, istius, ipsius hominis. (2) Inque alia, longe post, materia: "Nisi substantiuis uel uocatiuis uerbis adiunguntur, sicut et nomina, meus es filius, meus uocatur seruus, tuus nominor parens, tuus est pater, suus illius sum filius, suus illius es filius, suus illius est filius." (3) Et aliquanto post non semel, quae uerba mox subiungam, quorum Prisciani exemplorum unum est, suus Virgilii uersus, simile illi utrum Platonis an Aristotelis suum, quod sermonis genus, quantum memini, nusquam inueni. Eoque mallem aliena prompsisset exempla, is qui hoc tradit, quam sua finxisset. Ad hoc probandum ea quoque facient, quae de coniuncta huic materia disputabimus». (4) «Nam uerba, quae modo promisi me summissurum, utrique atque adeo multiplici quaestioni seruient, et iccirco prolixius recitentur, quae sunt haec: "Discretionis quoque causa uel abundantiae, solet cum genitiuo possessoris addi nominatiuus possessiui, ut suus est Homeri mos, intelligitur enim proprius" et cetera.» (5) Ita quod Laurentius textum Prisciani primo minoris collocatum, in § Et substantiua, uersu Discretionis quoque causa, totum refert fere per unam cartam, usque ad § Quaeritur quae sit differentia, quem iam supra, in 8ª ratione, scilicet, in § Idem Priscianus paulo post, scilicet in § Et substantiua, in uersu Discretionis quoque causa uel abundanciae usque ad uersum Quaeritur quae sit differentia, ad litteram recitaui (cf. Valla De rec. 11-12; Prisc. 17, 117; 127; 109; 110; 114;  121-129).

Verba Laurentii contra Prisciani textum "propter multitudinem tertiarum personarum".

[34] Cui quidem textui tam extenso Prisciani, post illa uerba «sed extrinsecus alterius uocis propter multitudinem tertiarum personarum», adiicit Laurentius, satagens ostendere suus neque discretionis neque abundantiae causa addi posse: «Praeter rem fuit hoc notare, quod ad multas atque ideo innumerabiles personas tertias, cum tantum una sit, sed huius personae innumerabiles uoces, primum aliud est suus illius filius, et cetera, aliud suus est Homeri, uel Homero, mos et suus cuique mos. (2) Et apud Catullum (22, 20):

"Suus cuique innatus est error",

quia hic accipitur suus pro proprius, illic minime, deinde nulla illic reciprocatio, quae hic est quippe intercedente uerbo inter suus et genitiuum datiuumue sic: (3) Homeri, uel Homero, est mos suus, siue mos suus est Homero; cuique est mos suus, siue mos suus est cuique; cuique est innatus suus error, siue suus error est innatus cuique; Phoebi sunt semper lauri sua munera apud me, siue lauri sua munera sunt semper Phoebo apud me. (4) De quo genere construendi, posterius quid sentiam apparebit, nam illud exemplum (Verg. Georg. 1, 57)

"India mittit ebur molles sua thura Sabaei",

inutile exemplum est, in quo non accipitur sua pro propria, sed quomodo, cum dicimus mittunt suos legatos, suos milites, suas naues, sua agmina, quo etiam modo accipitur in Terentiano exemplo (Ad. 958)

"Suo sibi hunc gladio iugulo",

quod sibi nullo, nisi festiuitatis gratia, additum est. (5) Nec ita cohaeret cum hoc ablatiuo datiuus sui primitiui, ut fit in illis genitiuus, suus illius, suus Aristotelis Platonisue, nullo pacto separabilibus. Nam si separes iam alterum genus loquendi erit, de quo non loquitur Priscianus hoc loco, suusque significabit quod proprius. (6) Separo autem interiecto uerbo hoc modo: suus est illius mos, sua est istius natura, suus est Aristotelis modus, suum Platonis genus, suus est Virgilii sonus, sua est discentis diligentia, sua docentis; et sine uerbo substantiuo: suus tenet dolor patrem, suus matrem. (7) Nec procul ab hoc abest Virgilianum illud (Georg. 4, 190):

"Fessosque sopor suus occupat artus."

Quapropter non est eadem, ut Prisciano placet, ratio dicendi suus est Homeri, uel Homero, mos, usitatissimum loquendi genus, et suus Ciceronis filius heres est patris institutus, quod dici ratio uetuit. (8) Nam quod ait ad discretionem illius qui, secundum legem, non est suus, id est, sub potestate patris legitimi non est, nulla ratio est nisi et doceat sic locutos esse uel legum latores uel principes Senatumue aut populum uel praetores uel iureconsultos, qui etiam diffinitum reliquerunt, qui sui dicantur uel heredes uel serui, nunquam hoc pronomen cum genitiuis huius copulantes; (9) et, ut rationem quoque addam, suus heres ad eum cuius quis heres est refertur, sicut suus seruus ad eum cuius quis est seruus, ut si dicam nemo potest suum instituere heredem seruum suum et sua tutela ad illum refertur cuius tutela est, nec aliter dicitur suus ad discretionem alterius, quam meus, tuus, alienus. (10) Cum ergo nihil agat suus si apponatur ad Ciceronis filius, palam est redundare, non aliter quam in altero exemplo, egeo ingenii sui Ciceronis, benedico ingenio suo Ciceronis, ubi suus redundare non diffitetur Priscianus, sed pro redundantia dixit abundantia. Sane abundantia aliquid interdum causae habet, redundantia nihil. Nam dictionem habet, non dico absurdam, sed ociosam ac similem membro quod, integro corpori, ueluti sextus in manu digitus agnascitur. (11) Quam ipse quoque, qui ait, tacite reformidat longe post, cum de uocatiuis pronominum agit, inquiens (Prisc. 17, 201): "Itaque quamuis ad ipsam rerum naturam recte uideatur posse dici o sue fili Euandri et o sua uxor Euandri, ut si dicam Euandrie fili et Euandria uxor, cum in hoc duae tertiae intelligantur personae, possessoris et possessionis, usus tamen deficit." (12) Cur usus, Prisciane, deficit? Nempe quia deficit ratio, atque ipsa rerum natura quoniam sue et redundat, et reciprocationem, quod ipsius proprium est, perdit. At tu uis addi etiam proprium, nec tamen tunc redundare siue abundare suum, sed indubitabilem significare discretionem. (13) Harum rerum cum ratio tecum non faceret, si nulla uspiam reperiebas exempla, tradere praecepta non debuisti, si reperiebas, et illa debuisti proferre, quod fecisses, opinor, si reperisses.»

Suus uocatiuo non caret.

[35] «Quod (Valla De rec. 13) si usus, et uitandae redundantiae et conseruandae reciprocationis causa, respuit talem uocatiuum o sue fili Euandri, quid faciet neutra obstante istarum? Profecto uocatiuum oportet admittat, cum natura, Prisciano quoque testante, non refragetur. At quo pacto reperiemus, nec redundantem et reciprocum uocatiuum? id uero iam superius ostendimus. (2) Si enim illic benedicite domino angeli sui, id angeli uocatiui est casus, perinde ac si diceretur o angeli sui; et quale esset defendite, adiuuate, protegite Caesarem uita perinclinantem, o amici sui, o milites sui, o ciues sui; quid ni uocatiuum suus habere dicendum est? quod si nulla huiuscemodi reperiantur exempla, secus est, nec mirum, quia raro sit opus hoc sermone et ratio tam ualida est, ut ipsa possimus esse contenti.»

Non modo per nominatiuum, quale est illud uidet illum suus filius, sed etiam per alios casus loqui licet.

[36] «Sicut (Valla De rec. 14) in ea quaestione, quae reliqua est, ex Prisciani uerbis (17, 119-120) sic paulo ante dicentis: "Est tamen aliqua differentia in possessiuo tertiae personae, cuius nominatiuo tunc utimur quando ad suum possessorem possesssio transitionem facit, et non ad alium, ut indiget illius, uel Ciceronis, suus filius; uidet illum, uel Ciceronem, suus filius; similiter passiua, quae a possessore solo fiunt, nominatiuum possessoris exigunt: amatur ab illo, uel a Cicerone, suus filius; bene meretur de illo, uel de Cicerone, suus filius.(2) Necnon tam nominatiuo, quam aliis casibus possessiui licet uti, cum possessorem ostendimus extrinsecus facientem transitionem ad aliquam aliam personam pro sua possesssione, ut rogat me ille ut suus legat apud me filius, et ut suus doceatur a me filius, et ut sui miserear filii, et ut suo donem filio, et ut suum sequar filium, et ut suo potiar filio." (3) Nam cur ad nominatiuum coartat hanc regulam? An non hoc per acusatiuum eiusdem generis est?: piget Ciceronis suum filium, rumor est Caesari insidiari familiares suos, constat suum esse Homeri morem, fugere Pompeium sua interest, fratris iam pigere incipit uxorem suam. (4) Nam per acusatiuum latinius dici quam per nominatiuum sic: fratris iam incipit uxor sua pigere, alibi docuimus. Cui simile est illud Quintiliani in Milite Mariano (Decl. 3, 2): "Nec si sit uitae cupidissimus, poenitere eum facti sui potest."»

14ª ratio. Quando differenter et quando indifferenter his pronominibus, sui, suus, eius ipsiusque utamur.

[37] Posthac Laurentius, explanans quasdam praeceptorum reliquias, quando scilicet indifferenter quando differenter his pronominibus sui, suus, eius ipsiusque utamur, adiicit hoc modo (De rec. 15): «Harum porro duarum Prisciani regularum, quas nunc ad litteram subieci, in posteriore licet pro suus uti eius siue ipsius, id est genitiuo, ut rogat me ille ut eius legat apud me filius, et ut ipsius doceatur a me filius. (2) In priore non item, quod superius quoque significauimus, et enim, ut diuersa promam claritatis gratia exempla, non ausim dicere Pythagoram uenerabuntur discipuli eius, sed sui, ut apud Valerium Martialem (5, 10, 8):

"Et sua riserunt saecula Maeonidem."

(3) Nam id, quod in principio negaui, sub specie transitionis cadere, sua quenque delectant, sua cuiusque sunt, suum cuique reddatur, iam ordinauimus non posse mutare pronomen, quare nunc substantiuum est; illud autem ancipitis usus est, quod in posterum consulto reseruaui quotiens per ablatiuum loquimur absolutum, ut beatus ille est tot se, uel eum, iuuantibus, potest iam secure uiuere, tanta sibi, uel ei, accedente hereditate. Quo in genere non nunquam usu uenit, ut per se, non per eum uel ipsum, utique loquendum sit.»

15ª ratio. Quemamdmodum in construendo sui suusque in is, ipse, ille resoluantur.

[38] Denique Laurentius (Valla De rec. 15), ponens ante oculos quemadmodum in construendo sui suusque in is, ipse, ille resoluatur, intentionem nostram apertiorem facit: «Et quod mireris -inquit- ab ipso se incipiendum, ut apud Quintilianum Institutionum primo (1, 3): "Tradito sibi puero, docendi peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciat", non enim dixerim tradito ei puero, sibi in ei mutato, at eius et puero permutatis sic: docendi peritus in primis ingenium pueri naturamque perspiciat, tradito sibi eo. (2) Sed magis hoc in suus permittitur quam in is, ob id, quod sequi uult illud in constructione, ideo resolui in quodlibet trium de quibus disseruimus pronominum is, ipse, ille, tanquam affinitatis quodam aut consanguinitatis gradu propinquorum, ut apud Senecam (Th. 311):

"Saepe in magistrum scelera redierunt sua",


quod ita construendum erit resoluendumque: scelera magistri saepe redierunt in eum, siue in ipsum, siue in illum. (3) Non nunquam resolui non potest, non modo quando est substantiuum, ut suum cuique soluatur, sua cuiusque sunt, nisi longa et perinde dura circumitione utamur, quod cuiusque est, ei soluatur, quae cuiusque sunt, ipsius sunt, sed etiam quando accipitur pro proprius, ut suus est Homeri mos, sunt et sua dona parenti, sunt hic etiam sua praemia laudi; nisi hic circumitione utamur mos Homeri est eius, dona parentis sunt ipsi, praemia laudis sunt illi, quod mihi non probatur. (4) Est autem et alterum per haec ipsa tria pronomina resolutionis genus, ut si dicas saepe in magistrum scelera redierunt ipsius, uel eius, uel illius, quale est illud superius ex Quintiliano (1, 7, 20): "Quomodo ipsum et Virgilium scripsisse manus eorum docent." Resoluamus enim: saepe scelera magistri rediere in ipsum, uel in eum, uel in illum; item, quomodo manus et ipsius et Virgilii docent eos scripsisse. (5) Sed hoc transeo et cetera, non tam natiua materiae quam adoptiua. Nam Oracius (hic Ferrarius confundit adueruium “gratius” et auctorem “Horatium”): "Satis melius facere scriptorem existimo, qui non nihil, quam si nihil omittit, ne saltem plus magnitudini uoluminis quam utilitati legentium studuisse uideatur."»

[39] Subinde Laurentius in capitulo finali operis (De rec. Peroratio), perorationem et conclusionem ponit inquiens: «Hoc habui, Ioannes, de pronominum sui et suus reciprocatione quod dicerem. Cuius quaestionis tantum abest ut timeam, ne quis tenuitatem facilitatemque insectetur, ut uerear, ne magnitudine potius ac difficultate deterreatur, est quidem, sicut inicio dixi, labyrinthea.»

16ª ratio in omnibus coniunctis ab ipso Laurentio Vallensi dictis fundata.

[40] Haec sunt quae super sui suusque Laurentius Vallensis, bonae latinitatis peritissimus, scripserit, quae si perspicue considerata fuerint, nostrum propositum sine dubitatione reddunt. Nam Laurentius ipse capitulo IIIIº docet, ut in Xª ratione dixi, quo pacto soloecismus in sui suusque possit admitti.

De regulis super suus a Laurentio excerptis, quas limito.

[41] Verum, si quispiam obiiceret soloecismum uicium quoddam et improprietatem dicere, respondebo Priscianum ipsum, Grammatices praeceptorem egregium summaque auctoritate praestantem, multis in locis, secundum antedicta, huiuscemodi improprietatem approbare et ea praeclarissimos auctores fuisse usos, adeo ut apud eos regulas super suus, ab eo Laurentio assignatas, saepenumero inueniam fallere. (2) Ex ipso nanque quarto capitulo regula decerpi ualet, de quo Xª ratione scripsi: quod, si possessio sit in supposito uel de supposito non dicatur ad possessorem, non per suus sed per eius, ipsius uel illius fiat relatio. Exemplum primi: Ioannes diligit me et filius eius, non suus. Exemplum secundi: ego diligo Ioannem et misereor filii, uel filio, eius, non sui uel suo; amo Ioannem et filium eius, non suum; fruor Ioanne et filio eius, non suo.

[42] Haec quidem regula apud auctores saepe fallit. Cicero nanque IIIº Officiorum dicit (3, 89): "Quid dominus nauis eripietne suum? Minime. Non plusquam si nauigantem in alto eiicere de naui uelit, quia sua sit», hic enim sua, non eius uel ipsius uel illius posuit.

[43] T. Liuius libro IIº Ab urbe condita, capitulo XV (2, 61), de Appio Claudio loquens, sic inquit: «Adeo, quod constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua uoluntate impedirent, trahi, deinde rem sinerent», hic etiam sua pro eius collocat. (2) Idem Liuius libro XXVI Ab urbe condita, VIº autem de bello punico IIº, multo post principium, scilicet in § Reus ab se, de Cn. Fuluio dicit hoc modo: «Quod ante solum se restante prodesse rei publicae nisi mors sua remedio publicis cladibus futura esse potuisset?», hic enim sua, non eius scripsit.

[44] Deinde Pomponius De ori. iur., l. II, § Et cum placuisset, confirmat antedicta sic inquens (D. 1, 2, 2): «Vt ipsi et factio sua rem publicam perpetuo occupatam retinerent nimia ac aspera dominatione eo re publicam produxerunt, ut exercitus a re publica secederet», hic quoque sua, non eorum inuenitur.

[45] Item Caius iurisconsultus, l. Patre furioso, ff. De his qui sunt sui uel alieni iur., eleganter ait, sua quoque pro ipsius ponendo (D. 1, 6, 8): «Sed et si furore agente eo uxor sua concipiat, uidendum est, an in potestate eius nascatur filius».

[46] Hieronymus quoque IXº Geneseos (9, 24) id obseruat: «Euigilans autem Noe ex uino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor ait», et enim hic suus non eius scripsit.

[47] Nec Vlpianus omittendus est praedicta confirmans in l. I, in principio, ff. De dolo (D. 4, 3, 1): «Nec uel illis malicia sua sit lucrosa uel istis simpliciter damnosa», sua quippe non eorum dicit.

[48] Cicero praeterea, quoad obliquos, IIIº Officiorum dicit (3, 14, 58): «Piscatores ad se conuocauit et ab eis petiuit ut ante suos ortulos postridie piscarentur», et enim hic non eius, sed suos ait.

[49] Idem in eodem (3, 25, 95): «Quid Agamemnon, cum deuouisset quod in suo regno pulcherrimum natum esset»; et idem De republica libro VIº (6, 9): «Itaque ego illum de suo regno, ille me de uestra republica percontatus est», utrobique profecto suo, non eius uel ipsius apponuit.

[50] Demum L. Florus, auctor politissimus, sic ait in IIº (1, 22): «Sed tot rerum prosperarum fiducia plenus, Populus Romanus aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare», hic quoque sua, non eius adiicitur.

[51] Nec Virgilius IIIIº Aeneidos ommittendus est (Aen. 4, 632-33):

«Tum breuiter Barcen nutricem affata Sichaei,

nanque suam patria antiqua cinis ater habebat»;


hic enim dicere potuisset eius enim patria antiqua cinis ater habebat; et in primo potest adduci (Aen. 1, 461):

«En Priamus. Sunt hic etiam sua praemia laudi»,

dici nanque potuit sunt hic etiam eius praemia laudi, nisi sua, secundum Seruium, per congrua saltem per propria, exposuerimus.

[52] His Ouidianus illud annumerandum puto (Her. 1, 113):

«Respice Laertem, et iam sua lumina condas»"

[53] Multa alia exempla tam ex poetis quam ab aliis praeclaris auctoribus possem adducere, quae breuitatis causa praetereo. Itaque non immerito diximus hanc regulam apud auctores saepenumero non seruari, quae tamen ut plurimum obseruatur.

[54] Et licet innumeros textus in aliis auctoribus compererim, tamen nunc duntaxat aliquos nostrorum iurisconsultorum, bonae latinitatis obseruantissimorum, commemorari placet. (2) Pomponius enim l. II, § Deinde Sextus Caecilius, De ori. iur., ait: «Deinde Sextus Caecilius et frater eius Publius Helius». Et infra: «Sextum Helium omnis laudauit et extat illius liber»; et paulo post: «Deinde Marcus Cato, princeps Porciae familiae, cuius et libri extant, sed et plurimi filii eius.» (3) Item Caius, libro Institutionum primo, secundum uero Iustinianum, l. II, ff. De adopt., in fine: «Hoc uero proprium est eius adoptionis, quae per principem fit, quod is qui liberos in potestate si se ad arrogandum dederit, non solum ipse potestati arrogatoris subiicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate, tanquam nepotes.»  (4) Deinde Vlpianus in l. Si arrogator, eodem titulo: «Ceterum si fidei eius committat, ut quandoque restituat non oportet admitti fideicomissum quia hoc non iudici eius ad eum peruenit, sed principali prouidentia». (5) Martianus in l. In tantum, ff. De rerum diui., in fine principii.: "Et si alius in eodem loco edificauerit, eius fiet." (6) Vlpianus in l. Emancipatum § I, De senator.: «Si quis conceptus quidem fit, antequam pater eius senatu moueatur.» Idem Vlpianus in l. I, ff. De praetor. offi., Apud filium familias: «Praetorem pater potest eius manumittere». Idem De offi. praefec. aug., l. unica: «Praefectus Aegypti non prius deponit praefecturam -et infra- quam Alexandriam ingressus sit successor eius.» (7) Idem l. I, § I, Quod quisque iur. in alter. sta. ipse eo. iur. uta.: «Qui magistratum potestatemue habebit, siquid in aliquem noui iuris statuit, ipse quandoque aduersario eius postulante eodem iure uti debet»; et in § Siquis apud eum, ibi: «eius aduersario postulante»; et in l. Siquis iniquum, in principio, ff. eodem, ibi: «Si pro postulatione eius hoc uenerit.»  (8) Scaeuola in l. Emptor, circa finem, De pac.: «ut neque ipse neque filii eius eo nomine conueniri possint.» (9) Triphonius in l. Filius a patre, § I, ff. De liber. et posthu., ibi: «an rumpetur eius testamentum». Et infra: «sed si heres sit institutus uel exheredatus iste eius filius, non rumpetur.» (10) Scaeuola in l. Gallus, § Si eius qui filium, ibi: «quia pater ipsius non recte institutus esset.» (11) Vlpianus De iniusto et irr. te., l. Si quis filio exheredato, § Irritum, ibi: «testamentum eius irritum fiet»; et in § Eius qui, uersu Proinde, ibi: «Proinde si ante decesserit, testamentum eius ualebit»; et ibi: «quod si qui taedio uitae -et infra- in ea causa sunt, ut testamenta eorum ualeant». Et infra: «irritum sit eius testamentum»; et in § penultimo de hoc multa exempla potes colligere, ibi: «an testamentum eius irritum fiat»; et ibi: «testamentum eius non erit irritum». (12) Et idem in l. Si miles, in fine, ibi: «testamentum eius». Idem in l. Suus quoque, ff. De here. insti., in principio: «et quidem sub ea condicione quae est in potestate ipsius potest»; et idem in § penultimo et finali habes et in tot aliis legibus, ut quam difficillima quamque longissima esset numeratio. (13) Quas ob res haec regula licet in plerisque teneat, tamen fallit et in multis, et ideo magis mea confirmatur intentio (cf. D. 1, 2, 2; D. 1, 7, 2; D. 1, 7, 22; D. 1, 8, 6; D. 1, 9, 7; D. 1, 14, 1; D. 1, 17, 1, D. 2, 2, 1; D. 2, 2, 3; D. 2, 2, 3; D. 2, 14, 47; D. 28, 2, 28; D. 28, 2, 29, 7; D. 28, 3, 6; D. 28, 3, 7; D. 28, 5, 4).

17ª ratio. De proprietate huius praepositionis inter, se uel ipsos uel eos praepositae.

[55] Altera regula a Laurentio in quarta causa, supra in XIª ratione relata, sub uersu In quarta causa, ibi: Hanc eandem differentiam et cetera, super inter data fuit, unde XVIIª ratio manare potest, quod nihil interest post inter sui uel se uel ipsos apponas, cum genitiuus uel datiuus uel ablatiuus antecedit. (2) De genitiuo, Quintilianus in Xº (10, 2, 23) post eum adit inter se ipsasque et pos, duntaxat se adiungit, secundum eiusdem Laurentii exemplum: «cum sit diuersa non causarum modo inter se ipsas condicio, sed in singulis etiam pluribus causae siue sit alia leuiter, alia aspere, alia concitate, alia remisse, alia docendi, alia monendi gratia dicenda, quorum omnium dissimilis atque diuersa inter se ratio est». (3) Et in hoc Tulliano (Brut. 85, 1), secundum Laurentium, post inter modo ipsos apponitur: «Nec mihi ceterorum iudicio uidetur solum, sed etiam ipsorum inter ipsos concessu ita tributum fuisse»; et primo De officiis (1, 7, 20): «De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio qua societas hominum inter ipsos et uitae quasi communitas continetur»; et ibidem circa finem (1, 153): «Illa autem sapientia quam principem dixi, rerum est diuinarum et humanarum scientia, in qua continetur deorum et hominum communitas et societas inter ipsos.»  (4) Paulus insuper in l. Maiorem, § I, ff. De pactis (D. 2, 14, 8), praecedente genitiuo post inter, non se, sed eos adiecit, sic enim eleganter ait: «in numero autem pari creditorum auctoritatem eius sequitur praetor qui dignitate inter eos praecellit». (5) Cicero tamen in eodem primo (Off. 1, 17), se post inter ponit, praecedente datiuo: «Multa sunt ciuibus inter se communia: forum, fana, porticus, uiae, leges, iura, iudicia.» (6) Quintilianus (8, 6, 1), datiuo et ablatiuo praeeunte, ipsos post inter collocat: «Circa quem inexplicabilis et grammaticis inter ipsos et philosophis pugna est». Et infra (10, 2, 15): «Nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua uiciosa et a doctis inter ipsos mutuo reprehensa.» (7) Vlpianus ff. De transact., l. Qui cum tutoribus, § finali (D. 2, 159, 3): «ei qui nondum certus est ad se quaerelam contra patris testamentum pertinere de aliis causis cum aduersariis pacto transegit, tantum in his interpositum pactum nocebit, de quibus inter eos actum esse probatur.»


De se duntaxat post inter, cum nominatiuus acusatiuusue praecedit.

[56] Se tamen post inter adiicitur, cum nominatiuus acusatiuusue praecedit. Vt de hoc innumera comperiuntur exempla, paucissima numeremus. Cicero De officiis libro primo: «ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent». Et infra: «quorumque quod ea quae plerique uehementer expectant de quibus inter se digladiari solent contemnant et pro nihilo ducant». Et infra: «conciliat inter se homines». Et infra: «quod inter se partes omnis cum quodam lepore consentiunt» (cf. Cic, Off, 1, 7, 22; 1, 9, 28; 1, 16, 50; 1, 28, 98). (2) Vlpianus in l. I, in principio, ff. De pac.: «consentiunt, qui inter se agunt»; idem in eodem, l. Conuentionum: «publica conuentio est quae fit per pacem, quotiens inter se duces belli quaedam paciscuntur.» Modestinus in l. Tres fratres et Neracius in l. Ab emptione, ff. eodem titulo. (3) Verum ego ipse apud Vlpianum in l. Quotiens, § Heredes, ff. De here. inst., praeunte nominatiuo post inter subiici eos, non se, repperi: «Heredes iuris successores sunt et, si plures instituantur, diuidi inter eos a testatore ius oportet»; et l. I, in principio, ff. De pac., et l. Si cum dotem, § Sin uero dotem, et l. Si constante, § Si uir, ff. Sol. ma., et l. Stipulatio, § Quaesitum, ff. De no. op., et apertius in l. III, in principio, ff. De duo. re.: «et parui refert, simul spondeant an separatim promittant cum hoc actum inter eos sit, ut duo rei constituantur»; etiamque in l. Si cum duorum, ff. De stip. ser. (4) Ex hoc consequens est dicere magnam inter se et ipsos et eos affinitatem esse, nec mirum siquis uno pro altero utatur saepenumero. Et Laurentium non omnia pernotasse, licet quam plurima legerit et percontatus sit (cf. D. 2, 14, 1, 3; D. 2, 14, 5; D. 2, 14, 35; D. 2, 14, 58; D. 28, 5, 9, 12; D. 2, 14, 1; D. 24, 3, 22, 8; D. 24, 3, 24, 4; D. 39, 1, 21, 5; D. 45, 2, 3; D. 45, 3, 32).

18ª ratio. Non licet uti suus, quando copula interuenit.

[57] Tertia uero regula, supra in uersu Ego uero ita sentio posita, ubi XVIIIª fundatur ratio, talis est non licere uti suus quando copula interuenerit, quippe cum reciprocatio tunc nulla sit, ideoque non catulos suos dicendum, sed eius. In ceteris, si substantiuum pronominis respicit ad suppositum, suus utique dicendum est, sin autem ad appositum, saepius eius ipsiusue proferri. (2) Ad suppositum, ut deus clementiae suae memor misereatur seruis suis, ob benignitatem suam, in furore suo. Ad appositum, ut amamus deum misericordiarum eius memores, eius clementiae considentes, eius potentiam collaudantes, eius uisu frui sperantes. (3) Nec tamen impedit ratio, quin et suus collocari possit, ut amamus deum misericordiarum suarum memores, suae clementiae confidentes, potentiam suam collaudantes uisuque suo frui sperantes. (4) Ac ne quidem auctoritas, Terentius in Adelphis (958):

«Suo sibi hunc gladio iugulo»;

Cicero De republica libro VIº (6, 9): «Itaque ego illum de suo regno, ille me de uestra re publica percontatus est.» (5) Salustius in Catilinario (31, 7): «Ne aestimarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque suorum maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent perdita rei publicae opus esse, ut eam seruaret M. Tullius, inquilinus ciuis urbis Romae.» (6) Nisi siquid addatur apposito adiectiuum uerbumue ad quod fieri debeat reciprocatio. Quod genus est inueni leonem iratum ac saeuiorem ob amissam praedam suam, et cetera.

[58] Nec in dubium reuoco quin prima pars huius tertiae regulae in plerisque locis inueniatur obseruata. Marcus enim Tullius 2º Ad Herennium dicit (2, 5): «Illum autem occultasse sua flagicia»; et in IIIº (3, 7): «Si humili genere ipsum in suis non in maiorum uirtutibus habuisse praesidium»; et in prologo quarti (4, 3): «Et suum quisque de libris suis tulerit, nihil istis quod suum uelint relinquatur.» (2) Florentinus in l. Vt uim, ff. De iust. et iur. (D. 1, 1, 3): «Nam hoc iure euenit, ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit iure fecisse aestimetur». (3) Caius [2] in l. Omnis, eodem titulo (D. 1, 1, 9): «omnes populi qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur.» (4) Paulus in l. penultima, eodem titulo (D. 1, 1, 11): «Vbicumque praeter salua maiestate imperii sui saluoque more maiorum ius dicere constituit, is locus recte ius appelatur.» (5) Caius in l. I, De ori. iur. (D. 1, 2, 1): «sed quod in omnibus rebus animaduerto id perfectum esse, quod ex omnibus partibus suis constaret». (6) Pomponius in l. II, § Et cum placuisset, uersu Inicium, eodem titulo (D. 1, 2, 2, 24): «et castitatem filiae suae uitae quoque eius praeferendam putaret».

[59] Hanc tamen tertiae regulae partem primam saepe reperio deficere, licet Laurentius (De rec, 8) eam generale sine aliqua limitatione ponat. Cicero< Officiorum primo (1, 33, 121): «ea tamen praestare debebit, quae erunt in ipsius potestate», quod exemplum et Laurentius retulisset. (2) T. Liuius libro primo Ab urbe condita, capitulo VIIIIº (1, 24, 6): «Verbena caput eius capillosque tegens pater patratus [3] ad iusiurandum patrandum est.» (3) L. Florus, Historiarum Romanarum describens Epitoma [4] breuissimo, latino politoque sermone, libro IIº dicit (1, 22): «Iam certum erat Hannibalem etiam ipsius confessione posse uinci.» (4) Caius in ff. l. Omnes, De iustitia et iure (D. 1, 1, 9): «Nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium ciuitatis est, uocaturque ius ciuile, quasi ius proprium ipsius ciuitatis.»  (5) Pomponius in Digestorum l. II, § Eodem tempore constituti sunt, De ori. iur. (D. 2, 2, 30): «et triunuiri capitales, qui carceris custodiam haberent, ut cum animaduerti oporteret interuentu eorum id fieret.» (6) Vlpianus in l. I, § Cum patronus, ff. De off. prae. ur. (D. 1, 12, 1, 10): «Certe si se delatum a libero uel si conspirasse eum contra se cum inimicis eius doceat metalli poena in eum statui debet.» (7) Et licet multa alia exempla, praeter excerpta a sacris scriptis ab ipso reprensa Laurentio, quae forsitan corrigi non deberent, contra hanc regulam afferre possem, tamen his adductis uolo esse contentus, ne in re satis et plusquam satis aperta longior quam oporteat iudicarer. Illud autem unum contra Laurentium possum asserere, quod licet regula in plerisque uera sit, non tamen in omnibus, sed et in multis fallit.


[60] Hanc tamen regulam ut plurimum obseruatam adiciendam puto, quod ubi, secundum primam eius tertiae regulae partem, deriuatiuum suus et non eius, ipsius uel illius debeat adiici, ibi quandoque ad propriam personam referendam sui liceat primitiuo uti. (2) Vlpianus enim l. Pridie, ff. De feri., ait (D. 2, 12, 5): «pridie Kalendas Ianuarias magistratus neque ius dicere, sed nec sui potestatem facere consueuerunt.»

[61] Idem in l. Quae omnia, § I, De procu. (D. 3, 3, 25): «sed si id illesa existimatione sui fiat: ceterum ferendus est pudorem suum purgans.»

[62] Caius in l. I, in fine principii, Quod cuiusque no. uniuer. uel contra eam agatur (D. 45, 1, 2): «Et, si admoniti non excitentur ad sui defensionem, uenire se iussurum proconsul ait.»

[63] Paulus in l. II, in principio, ff. De uer. obli.: «quaedam partis quidem praestationem natura sui recipiunt».

[64] Idem Paulus in l. Inter stipulantem, § Sacram, uersu Debet haec dissimilia sunt, ibi (D. 45, 1, 83): «Et ea duntaxat, quae natura sui possibilia sunt, deducuntur in obligationem.» Si suus accipiatur substantiue uti eius uel ipsius uel illius nequeamus.

[65] Nec obliuioni tradatur quod et ait Laurentius, ut, si suus accipiatur substantiue, uti eius uel ipsius uel illius nequeamus, ut comperi illum cum suis, siue inter suos. Salustius in Catilinario (21, 4): «Ad hoc malis dictis increpabat omnes bonos suorum ununquenque deliberans, nominans laudare, admonebat alium egestatis, alium suae cupiditatis. Complures periculi atque ignominiae, multos Sillanae uictoriae quibus ea praedae fuerat.» Cum suus pro proprius accipitur, nulli eius, ipsius uel illius uti licet.

[66] Insuper cum suus pro proprius accipitur, nulli eius, ipsius uel illius uti licet, ut haec dixi suo loco suisque temporibus, non eius et ipsorum. Cicero De officiis libro primo (1, 7, 20): «communibus pro communibus utatur priuatis ut suis».

[67] Vlpianus in l. Iusticia, ff. De iusti. et iur., in principio (D. 1, 1, 10): «Iusticia est constans et perpetua uoluntas ius suum unicuique tribuens.»

[68] Idem Quod me. ca. l. finali, § Si fenerator (D. 4, 2, 23, 2): «competens iudex rem suae aequitati restitui decernat.»

[69] Virgilius in Bucolicis (2, 65):

«Trahit sua quenque uoluptas.»

[70] Terentius in Phormione (2, 4, 14):

«Quot homines tot sententiae, suus cuique mos.»

[71] Et haec regula tertia cum limitatione sua magis cognatione inter sui et suus ex una parte, ex altera uero inter eius, ipsius illiusque declarat et propositum nostrum perapertius ante oculos collocat.

Prisciani defensiones.

[72] Cum autem defensionis genus multo laudabilius quam accusationis sit, Priscianum, in non nullis a Laurentio reprehensum, conabor defendere. Primum in eo, quod Priscianus dixerit propter multitudinem tertiarum personarum, in quem Laurentius inuehens, ut supra in XIIIª ratione, uersu Cui quidem textui, est relatum, sic infert: (2) «Praeter rem fuit hoc notare, quod ad multas atque ideo innumerabiles personas tertias, cum tantum una sit, sed huius personae innumerabiles uoces», hoc enim Priscianus, ut uir doctissimus, minime ignorabat et eius textus, scilicet propter multitudinem tertiarum personarum grano salis intelligendus est; (3) puta propter uocum multitudinem ad tertiam personam, quae uel una fit, spectantem, quod ad differentiam dicitur primae secundaeque personae, in quibus et persona et uox una sit, sed in tertia, licet persona quoque sit una, tamen uoces sunt innumerabiles, iccirco Priscianus non erat corrigendus. (4) Haec autem reprehensio non abhorret ab ea, quam Aristoteles super uerbis quandoque Platoni suo facit, ut primo De anima, capitulo VIIº (406b) , praesertim Xº iunctis ibi scribentibus, uideri potest. (5) Nam in Xº refert Platonem in Thimeo (34a-ss.)dicentem quod «anima corpus mouet, ut quae primo a se mouetur et corpori sit coniuncta et dicit eam numeris ex armonicis constitutam esse, aspectum uero illorum numerorum rectum in circulos esset reflexum et hoc totum in duos principales circulos directum, scilicet et obliquum super Zodiaci polos esse diuisum, et obliquum in VII circulos secundum VII planetas diuidebat». (6) Et sic ille ipse Plato de anima uel animabus corpora super caelestia mouentibus parabolice et occulte, et de animabus humanis metaforice propter cognitionem, quam anima, de aliis directe et, per aliorum cogitationem, de se reflexiue, quasi circulo quodam facit, indubie loquebatur. Enimuero Aristoteles, uerba proprie accipiens, non modo secundum sententiam, sed et secundum uerba, Platonem quandoque reprehendit. (7) Vnde Aegidius in eo capitulo Xº referens Themistium dicit hic (Aegidius Romanus Super libros de anima, 1, 47): «Vt dicebatur, Aristoteles ostendit intellectum non esse magnitudinem». Ad cuius euidentiam sciendum est quod, ut Themistius innuit, Plato magis hic secundum uerba, quam secundum sententiam reprehenditur. (8) Verum hoc est commune hominum uicium, ut promores ad corrigendum uituperandumque quam ad protegendum et collaudandum sint. Quod uicium qui fugerit et contrarium fecerit, uelut rem admirabilem et a paucissimis gestam, agens splendidissimis laudibus celebrandum puto.


Secunda Prisciani defensio.

[73] Nec mihi placet Laurentius in eo, quod Priscianum dicentem posse dici suus illius filius, suus Platonis Aristotelisue discipulus carpserit, ita quod aliud sit ab eo quod dicitur: suus est Homeri, uel Homero, mos et suus cuique mos, et apud Catullum (22, 20):

«Suus cuique innatus est error»,

cum hic suus pro proprius, non autem illic debeat accipi, deinde nulla illic, quae hic sit reciprociatio. (2) Item quod exemplum (Verg. Georg. 1, 57)

«India mittit ebur, molles sua thura Sabaei»,

sit inutile, «Cum in ipso sua pro propria non accipiatur, sed quemadmodum cum dicitur mittunt suos legatos, suos milites, suas naues, sua agmina, ut et in Terentiano exemplo (Ad. 958)

"Suo sibi hunc gladio iugulo",

quod sibi nullo nisi festiuitatis gratia sit adiunctum».

[74] Nec abs re dixi huiuscemodi correctiones mihi non placere. Nam et in Prisciani exemplis suus pro proprius et in Virgiliano exemplo sua, id est propria, etiamque secundum illa exempla mittunt suos legatos, suos milites, suas naues, sua agmina, potest exponi.

[75] Nec in Terentiano exemplo sibi sola festiuitatis gratia additum esse reor, sed sibi pro ei uel ipsi, id est, ad eius uel ipsius damnum interitumque fuisse copulatum.

[76] Nec licet, interiecto uerbo est, suus a possessione separetur, ut suus est illius filius, uel discipulus, uel mos uel natura. Alterum genus loquendi erit ab eo ubi est deficit, sed, ut in hoc, et in illo suus pro proprius exponetur. Et ita ratio dicere non uetat suus Ciceronis filius, heres patris institutus est.

[77] Nec is loquendi modus a iureconsultorum usu est omnino alienus. Scaeuola nanque in l. Gallus, § Et quid si tantum, ff. De liber. et posthu., loquitur hoc modo (D. 28, 2, 29, 5): «Quid si nepos ex quo pronepos institueretur, ut ostendimus, emancipatus esset? hi omnes casus et omnes ex quibus suus heres post mortem suam, scilicet aui, nasceretur, non pertinent ad legem Velleiam», hic autem genitiuus aui uerba suus heres et mortem suam declarat et exponit.

[78] Ad hoc etiam Salustius in Catilinario confirmandum facit (31, 7): «Ne aestimarent -inquit- sibi, patricio homini, cuius ipsius atque suorum maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent perdita, rei publicae opus esse, ut eam seruaret M. Tullius inquilinus ciuis urbis Romae». Hic enim ipsius cum cuius uel suorum potest coniungi uel in suorum reperi ad maiorem expressionem faciendam, scilicet ipsius Catilinae.

[79] Nec ommittendum est quod et Scaeuola in l. finali, § finali, ff. De dona., inquit (D. 39, 5, 35): «Auia sub nomine Labeonis nepotis sui mutuam pecuniam dedit», saltem si genituus Labeonis non a nomine sed a nepotis, ex ui generis, regeretur, ita quod Labeo maritus esset auiae.

[80] Nec ad maiorem Prisciani defensionem Terentium possum praetermittere in Phormione sic dicentem (4, 1, 21):

«Ego meorum solus sum meus»,

quem textum cum Prisciano supra in quarta ratione alegaui.

[81] Nec approbo ut nihil agat suus si ad Ciceronis filius apponatur. Nam discretiue pro proprius uel abundanter ad maiorem expressionem declarandam stare potest.

[82] Nec Priscianus hanc regulam super suus assignatam, scilicet quod tunc nominatiuo possessiui tertiae personae utimur quando ad suum possessorem et non ad alium transitionem faciat possessio, ut indiget illius, uel Ciceronis, suus filius, uidet illum, uel Ciceronem, suus filius; (2) similiter passiua, quae a possessore solo fiunt, nominatiuum possessoris exigunt, amatur ab illo, uel a Cicerone, suus filius, bene meretur de illo, uel de Cicerone, suus filius, ad nominatiuum coartasse, a Laurentio fuit reprendendus, nam ad alios casus potest extendi, postquam in omnibus eadem sit ratio, ut Ciceronis filium suum piget, rumor est Caesari familiares suos insidiari, constat morem suum esse Homeri, Pompeium fugere sua interest. (3) Itaque correctiones multae, quas Laurentius de Prisciano facit, supra in XIIIª ratione memoratas, facile remoueri possunt. (4) Cum igitur haec ita sint, dubitari nequit, quando per has XVIII rationes plusquam probata nostra sit intentio. Praesertim per VI rationem, ubi manifeste sibi retransitiue ponitur, uti saepenumero poni reperitur a Petro Heliae, commentatore Prisciani doctissimo, pro ei exponitur, et per XI rationem, ubi uersu Aliquando (considera potissimum) sic dicentem: (5) «Aliquando uidere licet, ubi desideres eum, ibi esse se, et rursus, ubi se ibi eum.» Cicero Pro Ligario (8, 3): «Atque hoc propterea de me dixi, ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret; et per amphibologiam libro Officiorum primo (1, 28, 99): «Nam negligere quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti», nonne licebat hic dicere quid de eo quisque sentiat? et cetera.

[83] Satis et plus quam satis per regulas Prisciani Laurentiique Vallensis declaratum est sui proprie et plerumque reciproce sed retransitiue et improprie uel saepe pro eius, ipsius illiusque locari, quae quidem regulae multis auctenticis exemplis fuerint confirmatae. (2) Tempestiuum est, ut ad multorum maximorumque auctorum consuetudinem, saltem quoad retransitionem improprietatemque sui, ut et hoc, pro eius, ipsius illiusue collocare consueuerint, de quo principaliter quaeritur, transeamus.

De exemplis summorum auctorum sibi pro ei, ipsi uel illi ponere solitorum: 19ª ratio a Ciceronis auctoritate.

[84] Primus est Cicero De officiis, libro primo (1, 5, 17): «Reliquis aut tribus uirtutibus necessitates propositae sunt ad eas res parandas tuendasque, quibus actio uitae continetur ut et societas hominum coniuctioque seruetur et animi excellentia magnitudoque cum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat». (2) Nam si sibi ad proximiora, scilicet ad animi excelentia magnitudoque referatur, stat proprie et reciproce, et enim resolutione facta, una eademque persona agere patique intelligitur, quippecum faciendam sit resolutio animi excellentia magnitudoque eluceat in augendis opibus utilitatibusque, quas sibi et suis compararit. Sin autem per sibi ad longiora, scilicet ad societas hominum coniunctioque fiat relatio, retransitiue et improprie, puta pro ei, fiet expositio. (3) Idem si et facta ad proximiora relatione, fiat resolutio et sibi et suis comparandis, id est, quae sibi, pro ipsi, et suis compararentur.

[85] Idem Cicero libro III, § Caius Canius, uersu Tollendum, se pro eum posuit (3, 18, 61): «Tollendum est igitur ex rebus contrahendis omne mendacium, non licitatorem uenditor, neque, qui contra se liceatur emptor apponat», hic enim se non reciproce, referendo se ad emptorem uel illum subintellectum, sed retransitiue, pro eum uel ipsum referendo se ad uenditorem debet intellegi.

[86] Idem in eodem, § Caius Marius, se quoque pro eum uel ipsum collocauit (3, 23, 7): «Caius Marius cum a spe consulatus longe abesset, etiam septimum annum post praeturam iaceret, neque petiturus unquam consulatum uideretur, Q. Metellum, cuius legatus erat, summum uirum et ciuem, cum ab eo imperatore suo Romam missus esset, apud Populum Romanum criminatus est bellum illum producere, et si se consulem fecissent, breui tempore aut uiuum aut mortuum Iugurtam se in potestatem Populi Romani redacturum», (2) hic enim se non refert unam eandemque personam quae respectu unius eiusdemque uerbi sit agens et patiens, ut in reciprocitatione fit, quemadmodum est in illo exemplo Ioannes diligit se, sed refert personam respectu uerbi agentem alterius.

[87] Idem in eodem, § Cum rex Pirrhus, sibi pro ipsi scripsit (3, 25, 86): «Cum rex Pirrhus Populo Romano bellum ultro intulisset cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potente, profuga ab eo uenit in castra Fabricii eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se ut clam uenisset, sic clam in Pirrhi castra rediturum et cum ueneno necaturum. Hunc Fabricius reducendum curauit ad Pirrhum, idque eius factum laudatum a Senatu est.»

[88] Idem in eodem, § L. Manlio Auli filio, sibi quoque pro ipsi constituit: «At ille puer, ut ingressus est, confestim gladium distrinxit iurauitque statim illum interfecturum, nisi iusiurandum sibi dedisset se patrem missum esse facturum». (2) Quod autem hic sibi pro ei uel ipsi collocauerit, et magis proprie ei uel ipsi scripsisset, declarat paulo ante: «Cum rex Pirrhus, -et infra- profuga ab eo uenit»; et circa libri finem: «Sin autem speciem utilitatis etiam uoluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio» (cf. Cic, Off, 3, 31, 112; 25, 86; 3, 33, 120). (3) Haec etiam in Vª Tusculana declarantur (5, 97): «Socratem ferunt cum usque ad uesperum contentius ambularet, quaesitumque esset ex eo quare id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, obsonare ambulando famem.»

20ª ratio Salustii auctoritate.

[89] Salustius in Catilinario de se pro de eo et sibi pro ei uel ipsi conscripsit (31, 7): «Sed ubi ille assedit, Catilina ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso uultu, supplici uoce a patribus postulare coepit, ne quid de se temere crederent, ea familia ortum ita se dicebat ab adolescentia uitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet. (2) Ne aestimarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque suorum maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent perdita, rei publicae opus esse, ut eam seruaret M. Tullius, inquilinus ciuis urbis Romae.»

[90] Idem in eodem sui pro ipsorum et postea bis eos referens eosdem composuit (40, 4): «Haec ubi dixit, Allobroges, in maximam spem adducti, Vmbrenum orare coeperunt, ut sui miseret. Nihil tam asperum nec tam difficile esse dicebant quod non cupidissime facturi essent, dum eos aere alieno liberaret. Ille eos in domum Decii Bruti producit.»

[91] Idem in eodem sibi pro ipsi et sese pro eum ipsum constituit (46, 2): «Porro autem anxius erat dubitans, in maximo scelere tantis ciuibus deprehensis quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneri, impunitatem perdendae rei publicae causam fore credebat. Igitur confirmato animo uocari ad sese iubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, item quendam Caeparium Tracinensem.»

[92] Idem in eodem sibi quoque pro ipsi construxit (48, 9): «Ipsum Crassum ego postea praedicantem audiui tantam illam contumeliam sibi a Cicerone impositam.»

21ª ratio. L. Florus.

[93] L. Florus, historiographus elegantissimus ornatissimusque, libro Iº, in tractatus principio, praedicta confirmans, de se pro de eo, scilicet Marte, posuit (1, 1, 37): «primus ille et urbis et imperii conditor, Romulus, fuit Marte genitus et Rhea Siluia, haec de se sacerdos grauida confessa est», hic enim de se, id est de eo, scilicet Marte, debet exponi. (2) Item in huius primi fine capituli a se pro ab eo ipso et se quoque per eum ipsumque scripsit (1, 1, 18): «Iulius Proculus fidem fecit uisum a se Romulum affirmans augustiore forma quam fuisset mandare, praeterea ut se pro numine acciperent.

[94] Idem in II super bello Punico 2º, post principium sibi propie et improprie, secundum uarias punctationes, constituit (1, 22, 14): «Hannibal causas nouorum motuum quaerens, et suis et suorum manibus euertit, ut Italiam, sibi rupto foedere aperiret», si omni coma post sibi fiet, ad Hannibal referetur reciproceque existet, sin autem post Italiam, retransitiue ad Italiam, relatione facta, debet intelligi.

[95] Idem in IIIº de bello Cimbrico, Teutonico, et Tigurino sibi quoque pro ipsis posuit hoc modo (1, 38, 3): «Cimbri, Teutonici atque Tigurini, ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Occeanus, nouas sedes toto orbe quaerebant exclusique Gallia et Hispania, cum in Italiam remigrarent, misere legatos in castra, Syllam inde ad Senatum petentes ut Martius Populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut uellet manibus suis atque armis uteretur.»

22ª ratio. T. Liuius.

[96] Nec T. Liuius, cuius L. Florus epitoma fit, praetermittendus est, qui libro primo Ab urbe condita, capitulo Vº, sibi quoque pro ipsi uel ipsis statuit (1, 9, 2): «Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa uicinas gentes misit, qui societatem connubiumque nouo populo peterent. Vrbes quoque ut cetera ex infimo nasci, deinde sua uirtus ac dii iuuarent magnas opes sibi magnumque nomen facere, quia omnia ex minimis ad maius exsurgerent», hic enim sibi ad nouum populum urbesue relatum pro ipsi uel ipsis situatur.

[97] Idem in IIº in fine primi capituli L. Tarquinum Collatinum primum consulem cum Iunio Bruto commemorans sibi pro ei uel ipsi seque proprie conscripsit (2, 2, 10): «Timens consul ne post modum priuato sibi eadem illa cum bonorum amisione, addita insuper alia ignominia acciderent, abdicauit se consulatu rebusque suis omnibus Lauinium translatis ciuitate cessit.»

[98] Idem in IIº, capitulo IIIIº, de rege Porsenna et Q. Mutio Romano loquens fortissimo, sibi quoque pro ipsi construxit (2, 12): «Cum Rex simul ira infensus periculoque conterritus circundari ignes iuberet nisi exprimeret propere, quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret en tibi inquit, ut sentias quam uile corpus iis sit, qui magnam gloriam uident, dexteram accenso ad scrificium foculo iniicit.»

[99] Idem in eodem capitulo, paulo post, se pro eum ipsum, scilicet Porsennam, conscripsit (2, 13, 1): «Legati a Porsenna Romam secuti sunt adeo mouerat eum et primi periculi casus a quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset et sub eundam dimicatio totiens et quod coniurati superessent ut pacis condiciones ultro ferret Romanis».

[100] Idem capitulo XVº (2, 52, 1): «postquam timor futurae inopiae sibi cuique abiit», pro ei ipsi.

23ª ratio. Suetonius.

[101] Suetonius De XII Caesaribus libro Iº, post principium, sibi, secundum lecturas uarias, reciproce uel retransitiue et secum retransitiue seu pro cum eo constituit (1, 3, 1): «Satis constat Syllam cum deprecantibus amicissimis et ornatissimis uiris, aliquandiu denegasset atque illi pertinaciter contenderent propugnatum tandem proclamasse, siue diuiciis siue aliqua coniectura uincerent, ac sibi haberent dum modo scirent eum, quem incolumem tantopere cuperent quandoque optima tum partibus, quas secum simul defenderent, exicio futurum».

[102] Idem paulo post, in § His plane, se proprie eique, ubi retransitiue sibi et pro se acturum, quod ipse ageret, ponere potuisset (28, 2, 1): «Scripsit M. Claudius Marcellus edicto praefatus, de summa se re publica acturum retulit ad Senatum, ut ei succederetur ante tempus quem, bello confecto, pax esset.»

24ª ratio. Iustinus.

[103] Idem facit Iustinus Epitomatis XLIIII librorum Trogi Pompeii ante libri primi finem (1, 10, 15): «Vnus de interfectoribus magorum Zophirus domi se uerberibus lacerari toto corpore iubet, nasus, aures et labia sibi percidi, atque regi ita inopinase offert», quippecum dicere potuisset Zophirus, iubet domi ut ipse toto corpore laceraretur uerberibus, et nasus, aures et labia perciderentur, se uero in se offert, proprie stat et reciproce cum una eademque persona respectu eiusdem uerbi agat, et etiam patiatur.

[104] Idem in libri primi fine, sibi pro ei disponens ait (1, 10, 22): «Ac postremo uniuersum sibi creditum exercitum Dario prodit», id est uniuersum exercitum qui creditus erat ei Dario prodit.

[105] Idem in IIIº post principium primum se secundumque improprie, tertium uero proprie collocauit (3, 1, 8): «Itaque cum inter ceteros Arthabanus armatus assisteret, rex simulat se breuiorem loricam habere, iubet Arthabanum secum commutare exuentem se ac nudatum gladio traiecit», hic uero proprie poterat dicere rex simulat quod ipse loricam breuiorem haberet, iubet ut Arthabanus cum eo commutare et gladio traiecit illum, dum se exueret. (2) Paulo post, iterum se ponit proprie atque ita (3, 1, 19): «egregius adolescens et caedem patris et necem fratris et se ab insidiis Arthabani uindicauit.»

[106] Multa ex poetis possem adducere, quae praetermittenda puto, ne res laboris et longitudinis et paruae existimacionis esset, ascriberetur enim et poeticae licentiae et metrorum grauitati.

25ª ratio. Pomponius.

[107] Verum enimuero iureconsultos nostros, bonae latinitatis obseruantissimos et in oratione soluta elegantissimos, non ommittam. Primum nanque Pomponius in l. II, § Et cum placuisset, uersu Inicium, ff. De ori. iur., a se pro ab ea surrogauit (D. 1, 2, 2, 24): «Inicium fuisse secessionis, dicitur Virginius quidam, qui cum animaduertisset Appium Claudium contra ius, quod ipse ex ueteri iure in XII tabulis transtulerat, uindicias [5] filiae suae a se abdixisse et secundum eum qui in seruitutem ab eo suppositus petierat, dixisse captumque amore uirginis omne fas uel nefas miscuisse.»

[108] Idem in eadem l., § Deinde Q. Mutius, sibi pro ei posuit (D. 1, 2, 2, 37): «Deinde Q. Mutius, qui ad Carthaginenses missus legatus, cum essent duae tesserae positae, una pacis, altera belli, arbitrio sibi dato utram uellet referre Romam, utranque sustulisset et ait Carthaginenses petere debere utram mallent accipere.»


[109] Idem in eadem l., § Seruius autem Sulpicius, sibi pro ipsi constituit (D. 1, 2, 2, 43): «Seruius autem Sulpicius, cum in causis orandis primum locum aut pro certo post Marcum Tullium obtineret, traditum ad consulendum Q. Mutium de re amici sui peruenisse cumque eum sibi respondisse de iure Seruius parum intellexisset, iterum Quintum interrogasse et a Q. Mutio responsum esse nec tamen percepisse et ita obiurgatum esse a Q. Mutio, nanque eum dixisse turpe esse patricio et nobili et causas oranti ius, in quo uersaretur, ignorare.»

26ª ratio. Vlpianus.

[110] Vlpianus in l. I, § Cum patronus et § Quies, ff. De offi. prae. ur., prolibata clariora facit. (2) Idem in l. I, coniuncta l. Obseruare, § Antequam, ff. De offi. proc. et le., ante oculos collocat antedicta: «proconsul ubique quidem proconsularia insignia habet statim atque urbem egressus est potestatem autem non exercet nisi in ea prouincia sola quae ei decreta est». (3) Idem in eodem, l. Obseruare, § Ante: «Ante quam uero fines prouinciae decretae sibi proconsul ingressus sit, edictum debet de aduentu suo mittere continens commendationem aliquam sui, siqua ei familiaritas sit cum prouincialibus uel coniunctio sit»; (4) et infra: «magni enim facient prouinciales seruari sibi consuetudinem istam et huiusmodi prerrogatiuas. (cf. D. 1, 12, 1, 10; D. 1, 12, 1, 12; D. 1, 16, 1; D. 1, 16, 4; D. 1, 16, 4; D. 1, 16, 4).»

[111] Idem in eodem, l. Nec quicquam, § Obseruare, ponit sibi proprie, et in uersu Aduocatos constituit eos et eis et ei et eum proprie (D. 1, 16, 9).

27ª ratio. Paulus et Pomponius.

[112] Paulus uero in l. Legatus, sibi improprie et Pomponius in l. Legati, eodem titulo, eis proprie, scilicet tantum modo relatiue, in his enim duabus legibus dicitur hoc modo (D. 1, 16, 12-13): «Legatus, mandata sibi iurisdictione iudicis dandi ius non habet»; «legati proconsulis nihil proprium habent, nisi a proconsule eis mandata fuerit iurisdictio», hic enim per resolutionem percipitur in superiori l. sibi pro ei fuisse surrogatum.

28ª ratio. Vlpianus.

[113] Deinde Vlpianus idem in l. unica, ff. De offi. prae. Aug., ei et eius, et in l. Illicitas, § Veritas, ff. De offi. praesi., eum, et in § Sicuti, ei et in § Qui uniuersas, eis proprie posuit, sed et in § Veritas, pro eum, se scribere ualuisset (D. 1, 17, 1; D. 1, 18, 6, 1; D. 1, 18, 6, 7; D. 1, 18, 6, 8).

[114] Idem Vlpianus in l. I, ff. De offi. procu. Cae., in fine principii, ei et in l. I, ff. De offi. iuri., ei quoque proprie posuit (D. 1, 19, 1; 1, 20, 1).

29ª ratio. Paulus

[115] Paulus in l. Adquiretur, § I, ff. De pac., a se pro ab eo et ei proprie, si hoc pactum subintelligatur, uel pro sibi, si uerbum proderit uerbum filius familias pro supposito receperit, collocauit (D. 2, 14, 28): «Item si filius familias pactus fuerit, ne a se petatur, proderit ei, et patri quoque, si de peculio conueniatur».

30ª ratio a Caio.

[116] Caius in l. Contra iuris, in principio, ponendo ei proprie et a se pro ab eo, ff. eodem, idem fere facit (D. 2, 14, 28).

[117] Pomponius in l. penultima, eodem titulo, bis sibi proprieque composuit (D. 2, 14, 61).

31ª ratio a Paulo.

[118] Paulus uero in l. finali, eodem titulo, bis a se retransitiue improprieque constituit, ei proprie addito (D. 2, 14, 62): «Si reus, postquam pactus sit a se non peti pecuniam ideoque cepit hoc pactum fideiussori quoque prodesse, pactus sit, ut a se peti liceat, an utilitas prioris pacti sublata sit fideiussori, quaesitum est. Sed uerius est semel ad quaesitam fideiussori pacti exceptionem ulterius ei inuito extorqueri non posse.»

32ª ratio ab Vlpiano.

[119] Vlpianus in l. Non est, ff. De transact., ei quoque proprie scripsit ubi sibi, sed improprie, tam a se quam ab aliis substitui saepenumero reperitur (D. 2, 15, 12): «Non est ferendus qui generaliter in his, quae testamento ei relicta sunt, transegit, si postea causetur de eo solo se cogitasse, quod prima parte testameac non etiam quod posteriore legatum sit.» Similia in praedictis sequentibusque comperies.

[120] Idem Vlpianus in l. I, § His personis, cum § sequenti, De po., pro se, pro eis, et dehinc eis proprie statuit (D. 3, 1, 1, 6): «his igitur personis quae non uirtutis causa cum bestiis pugnauerint, pro se permittit allegare, pro alio prohibet! Sed est aequissimum, si huiusmodi personae tutelam uel curam administrent, postulare eis pro his, quorum curam gerunt, concedi», hic tamen, si ad uerbum permittit respectus habeatur, pro se pro eis debet intelligi, sin autem ad infinitiuum allegare, supplendo ibi ipsas proprie reciproceque manebit.

[121] Idem Vlpianus, in l. II, in fine principii, ei proprie et in § Ignominiae, bis eum et in l. Quid ergo, § Poena grauior, bis quoque eum et cum eo semelque eius et ei, ff. De his qui no. infa., collocauit (D. 3, 2, 2, 1; D. 3, 2, 2, 2; D , 3, 2, 13).

[122] Idem Vlpianus in l. Seruum quoque, in principio, ff. De procur., eius, ei eumque relatiue solum proprieque conscripsit, ut et Paulus bis eos in l. Pomponius, § finali, ff. eodem (D.  3, 3, 33; D. 3, 3, 40).

33ª ratio ab Iuliani auctoritate.

[123] Iulianus uero in l. penultima, eodem titulo, in se improprie pro in eum, resolutione facta, et proprie ei bis semelque eum eiusque composuit (D. 3, 3, 76): «Titius cum absentem defenderet, satis dedit et prius quam iudicium acciperet desiit reus soluendo esse. Quamobrem defensor recusabat iudicium in se reddi oportere. Quaero an id ei concedi oporteat. Iulianus respondet: Defensor cum satis dedit, domini loco habendus est. Nec multum est praestaturus ei praetor, si eum non cogerit iudicium accipere, cum ad fideiussores eius iri possit. Ac et hi quicquid praestiterint a defensore consecuturi sunt.»

34ª ratio a Caio.

[124] Caius in l. II, ff. De ne. ge., proprie ipse et ipsum relatiue et se reciproce et bis ei et ad eundem relatiue constituit (D. 3, 5, 2).

35ª a Iuliano.

[125] Iulianus in l. Si pupili, § finali, proprie quoque semel eius et eos eaque relatiue et quater etiam ei et bis reciproce a se et a semet ipso construxit (D. 3, 5, 2).

36ª ab Alfarino.

[126] Alfarinus in l. Si minor XXV annis seruum, ff. De mino., ei proprie statuit, ubi quandoque sibi pro ei reperitur et tandem huic demonstrans minorem ad quem ei refertur subiicit (D. 4, 4, 33).

37ª ab Vlpiano.

[127] Vlpianus in l. II, in principio, ff. So. ma., proprie eam posuit eique, licet saepe in simili loco sibi compererim, ut et in his locis antea fuit declaratum, consequenter eum relatiue modo et in § I, ab eo eique et in § finali bis eam semelque eius (D. 24, 3, 2).

38ª ratio a Pomponio.

[128] Pomponius in l. Si alienam, eodem titulo, ei dixit, ubi saepe sibi sit inuentum: «Si alienam rem sciens mulier in dotem dederit, reddenda est ei quasi suam dedisset (D. 24, 3, 11)».

39ª ratio a Paulo

[129] Paulus in l. Ex diuerso, eodem titulo, facit idem et in § Idem Proculus ait et in eadem l. eam, eum eaque proprie comperimus (D. 24, 3, 17).

40ª ratio ab Vlpiano.

[130] Vlpianus in l. Si cum dotem, § Si mulier et § Si pater, eodem titulo, idem quod Pomponius Paulusque fecerunt, egit, et in § Item pater, eadem l., sibi quoque pro ei substituit, id quod resolutio declarabit: «Item pater furiosae utiliter intendere sibi filiaeue suae reddi dotem potest», sic enim facienda est resolutio: Item pater furiosae utiliter potest intendere, ut dos sibi, pro ei, filiaeue reddatur (D. 24, 3, 22, 2-3; D. 24, 3, 22, 9).


[131] Idem Vlpianus, eodem, in l. Si constante, § I et § Si uir et in l. Facere, ei constituit et in l. Quotiens, § I, ipsi ubi saepe sibi legatur (D. 24, 3, 24, 1; D. 24, 3, 24; D. 24, 3, 28; D. 24, 3, 29).

41ª ratio a Iuliano.

[132] Iulianus in l. Si marito, § I, eodem titulo, a se pro ab eo posuit: «si pater cum CC filiae suae nomine dotis gratia promisisset, pactus fuit, ne amplius quam centum a se peterentur», ubi Accursius super uerbo a se resolutionem faciendo exponit: «A se, a patre scilicet, ne petat gener» (D. 24, 3, 31).

Africanus pro 42ª ratione adducitur.

[133] Africanus in l. Ticia, eodem titulo, sibi primum proprie, scilicet reciproce quod et improprie per resolutionem stare potest, secundum deinde modo improprie retransitiueque, scilicet pro ei distribuit: «Ticia diuortium a Deio fecit: hanc Ticius in sua potestate esse dicit et dotem sibi reddi postulat: ipsa se matrem familias dicit et de dote agere uult: quaesitum est, quae partes iudicis sint. Respondi patri, nisi probet filiam non solum in sua potestate esse, sed etiam consentire sibi, denegandam actionem, sicuti denegaretur, etiam si constaret eam in potestate esse». (2) Hic enim primum sibi, si ad postulat referatur, proprie accipietur et interpretabitur, id est, ad utilitatem sui, sin autem ad reddi, pro ei, facta resolutione, manebit, id est, postulat pater, ut dos reddatur ei, secundum uero sibi pro ei prorsus debet intelligi suppositum enim huius infinitiui consentire filiam ipsam et non patrem esse constat; (3) et ideo sibi ad patrem reciproce referri non posse, sed retransitiue pro ei accipiendum esse, et is intellectus per legem Liberta et legem Dotem et legem Maritus in prima, eodem titulo, confirmatur. Et multas similes leges in medium possem adducere, quas breuitatis causa praetereo (D. 24, 3, 34; D. 24, 3, 35; D. 24, 3, 37 ; D. 24, 3, 52).

43ª ratio a Paulo.

[134] Nec Paulus in l. Cum emptor, ff. De damno infec., praetermittendus est, ubi et sibi pro ei collocatur, quod in resolutione cognoscitur (D. 39, 2, 3): «Cum emptor aedium ante traditam sibi possessionem ideo inutiliter stipulatur, quia uenditor omnem diligentiam ei praestare debet. Tunc certe utiliter stipulatur, cum omnis culpa a uenditore aberit, ueluti si precario emptori in his aedibus esse permisit custodiamque ei abfuturus tradidit». Principium nanque sic resoluo: cum emptor aedium antequam possessio tradita sibi, pro ei, sit, quod in duplicato ei subsequente patet aperte, ubi ei proprie et non sibi apponitur.

[135] Enimuero in l. Apud Trebacium, § Aquae pluuiae, De aqua. plu. ar., Vlpianus praeter eum qui, ubi mutua est relatio, bis sibi reciproce collocauit et ita proprie, nam una eademque persona respectu unius eiusdemque uerbi agit et patitur (D. 39, 3, 3): «Aquae pluuiae arcendae non nisi eum teneri, qui in suo opus faciat, receptum est eoque iure utimur. Quare si in publico opus fecerit, haec actio cessat, sibique imputare debet is, qui damni infecti cautione sibi non prospexerit.»

44ª ratio a Paulo.

[136] Paulus in l. Supra iter alienum, § Apud Ferocem, ff. eodem, sibi secundum Accursium ipsum sibi ad Ferocem referentem improprie, scilicet pro ei uel ipsi, accipitur (D. 39, 3, 11): «Apud Ferocem Proculus ait: si cum uno dominorum actum sit, qui opus non fecit, debere eum opus restituere sua impensa, quia communi diuidundo actionem habet. Sed sibi magis placere patientiam duntaxat eum praestare oportere», (2) hic enim exponendo sibi pro Feroci et supplendo in placere certum est uel constat uel ait, scilicet Paulus legis conditor, ipsum sibi pro ipso uel ei improprie sumptum exponetur, enimuero sibi relatum ad Paulum legis conditorem uel ad Ferocem dicendo ait, scilicet ipse Ferox proprie reciproceque potest intelligi.

45º ratio a Paulo.

[137] Paulus in l. Si publicanus, § De rebus, ff. De publicanis, sibi pro eis secundum resolutionem ponit (D. 39, 4, 4): «de rebus, quas in usus aduehendas sibi mandant praesides, diuus Adrianus praesidibus rescripsit», resolue aduehendas sibi, id est adueherentur sibi, pro eis.

46ª ratio a Papiniano.

[138] Papinianus in l. Donationes, § Species, ff. De dona., idem facit ibi (D. 39, 5, 31): «quod uir cauisset extra dotem usibus puellae sibi traditas», id est quod traditae sibi, pro ei, essent.

47º ratio a Iuliano.

[139] Iulianus in l. Mortis causa capimus, in principio, ff. De donationibus causa mortis manifestius sibi pro ipsi eique intelligit et hic resolutiones factae ante oculos collocantur (D. 39, 6, 18): «Mortis causa capimus non tunc solum, cum quis suae mortis causa nobis donat, sed et si propter alterius mortem id faciat: ueluti siquis pro filiio uel fratre suo moriente donet Maeuio ea condicione, ut, si conualuerit alter uter eorum, reddatur sibi res, si decesserit, maneat apud Maeuium», hic enim clarissime sibi pro ei surrogatur.


48ª ratio ex Vlpiano.

[140] Idem in l. I, § I, ff. De uerb. obligat., ab Vlpiano fit (D. 45, 1, 1, 1): «Qui praesens interrogauit, si antequam responderetur sibi, mox discessit, inutilem efficit stipulationem», nam, resolutione facta, de passiuo in actiuum, id est antequam quis alter responderet sibi, palam est sibi pro ei ipsique substitere.

49ª ratio a Pomponio.

[141] Quod et de Pomponio in l. Si diuortio, in principio, ff. eodem: «Si diuortio facto ea quae nihil in dotem habeat, dotis nomine centum dari sibi stipuletur». (2) Nam et hoc ex Paulo in l. Sed si ex stipulatu, eodem titulo, ponendo eum proprie ubi se improprie ponere potuisset, est apertum: «Sed si ex stipulatu Sticum debeat pupillus, non uidebitur per eum mora fieri, ut eo mortuo teneatur, nisi tutore, auctore, aut solus tutor interpelletur». (3) Item ex Vlpiano in l. Stipulatio ista, § Hi qui, ff. eodem, ibi: «Si seruus stipuletur sibi habere licere». Et infra: «quamuis auferri res ei et ipse auferre eandem possit» (D. 45, 1, 21; D. 45, 1, 24; D. 45, 1, 38, 6).

50ª ratio a Scaeuola.

[142] Insuper a Scaeuola in l. Iulianus § I, ff. eodem (D. 45, 1, 31): «Qui fundum sibi aut Ticio dari stipulatur, quamuis fundus Ticio traditus sit, nihilhominus petere fundum potest, ut sibi de euictione promittatur.»

51ª ratio a Florentio.

[143] Praeterea a Florentio in l. Siue mihi, ff. De stipulat. Seruorum (D. 45, 3, 15): «Siue mihi, siue sibi, siue conseruo suo, siue impersonaliter, dari seruus meus stipuletur, mihi adquiret.»

52ª a Pomponio.

[144] Et a Pomponio in l. Si seruus communis meus, § I, eodem titulo (D. 45, 3, 18): «Si seruus Ticii et Maeuii partem, quae Maeuii est, sibi dari stipulatur, nulla stipulatio est.»

53ª a Paulo.

[145] Posthac et a Paulo in l. Fideiussores, § I, ff. De fideius., ibi (D. 46, 1, 68): «Bona Romuli fiscus occupauerat ut obligata sibi», id est quae obligata fuerant sibi, pro ei uel ipsi, scilicet fisco.


54ª ratio a Paulo eodem.

[146] Deinceps et ab eodem Paulo in l. Vrannius, § penultimo, ff. eodem (D. 46, 1, 71): «Si ponamus unum ex reis promittendi peractum esse, ne a se peteretur», id est, ne creditor a se, pro ab eo, scilicet uno ex reis, promittendi peteret. Quod et Paulus in l. Cui recte soluitur, ff. De nouat., prae se fert (D. 46, 2, 10): «Cui recte soluitur, is etiam nouare potest, excepto eo, si mihi aut Ticio stipulatus sim, nam Ticius nouare non potest, licet ei recte soluatur».

55ª ratio a Celso.

[147] Ad haec Celsus in l. Si is cui, ff. eodem, nostram intentionem confirmat, sibi pro ei accipiendo, quod reserat resolutio (D. 46, 2, 26): «Si is cui X Titius XV Seius debebat, a Titio stipulatus est quod ille aut ille debeat, dari sibi nouatum utrunque non est.» Dari sibi, id est ipse Titius daret sibi, pro ei, scilicet creditori.

56ª a Iuliano.

[148] Consequenter Iulianus in l. Qui sibi aut Ticio, § I, ff. De solut. saepenumero a se pro ab ipso constituit, ut per resolutionem perspici possit (D. 46, 3, 33): «Qui Sticum aut Pamphilum dare promisit, si Sticum uulnerauerit, non magis eum dando liberatur, quam si Sticum solum promisisset et a se uulneratum daret. Idem qui hominem dare promisit et uulneratum a se offerret, non liberabitur. Iudicio quoque accepto, si hominem is cum quo ageretur uulneratum a se offert, condemnari debebit».

57ª a Alpheno.

[149] Alphenus uero in l. Quod seruus, ff. eodem, resoluendo manifestum facit (D. 46, 3, 35): «Quod seruus ex peculio suo credidisset aut deposuisset, id ei siue uenisset, siue manumissus esset, recte solui potest». Nam sibi recte solui potest, siue uenisset, siue manumissus esset, scribere potuisset.

58ª ratio ab Africano.

[150] Id quod Africanus in l. Cum quis, eodem titulo, efficit (D. 46, 3, 38): «cum quis sibi aut Ticio dari stipulatus sit» et cetera.

59ª a Marcello.

[151] Et Marcellus in l. Qui X debet, § I, eodem titulo (D. 46, 3, 72): «siquis cum surreptus sibi seruus esset, sub condicione stipulatus fuit». Et infra: «si dominus oblatum sibi accipere noluit».

60ª a Proculo.

[152] Proculus in l. Si cum Cornelius, eodem titulo, apertiora reddit, quae latissime sunt probata, nam et secundum resolutionem sibi pro ei supposuit (D. 46, 3, 82): «Si cum Cornelius fundum suum nomine Seiae uiro eius doti dedisset nec de eo sibi reddendo quicquam cauisset», et cetera. Quae resolutio et per legem Hoc iure utimur, eodem titulo, declaratur (D. 46, 3, 86).

61ª ratio a Scaeuola auctoritate firmatur.

[153] Scaeuola in l. Si duo rei, in principio, eodem titulo, perapertius nostrum confirmat demonstratque intentum (D. 46, 3, 93): «Quod, si intendat dari sibi oportere, uel ideo intendat dari oportere ipsi, quod heres extiterit, uel ideo, quid proprio nomine ei deberetur».

62ª et postrema ratio a Pauli auctoritate.

[154] Postremo Paulus in l. Quaero an curatoribus, in fine, eodem titulo, tot et tam ampla fundamenta iuuat (D. 46, 3, 100): «nisi specialiter tutores prouincialium rerum, ut sibi res Romae soluerentur, promitti curauerunt».

Conclusio ex omnibus LXII illata rationibus.

[155] Cum igitur non modo per regulas et praecepta Prisciani et commentatoris antiqui nouique Petrique Heliae et Laurentii Vallensis, his in rebus peritissimi, sed etiam summorum auctorum, praesertim iurisconsultorum nostrorum, auctoritate tritissimaque consuetudine, demonstratum est sui et sibi seque ut plurimum reciproce proprieque locari, et non modo quandoque, sed etiam saepenumero retransitiue improprie pro eius, ipsius et illius surrogari, in re de qua agitur dubitandum non est et multo minus corrigendum.

[156] Quas ob res, peritissimi uiri, ab omni dubitatione, praesertim reprehensione de eo: quod sibi pro ei ipsiue subiecerim, abstinere uelitis.[6] Id enim fretus doctrina consuetudineque doctissima tot tantorumque uirorum feci. Iccirco me non errasse puto. <(2) Et, siqua possim, statuite quippecum ad morem gerendum cum uoluptatis magnitudine accintus apparatusque existam.

 

Ex Barcinona Kalendis Septembris anno MCCCCLXXVº.

 



Glossa: Id est, in constituto in aliquo magistratu uel dignitatis potestate; nam secundum Seruium candidati uocantur qui in alicuius magistratus aut dignitatis potestate uersantur, a toga candid style='color:black; mso-ansi-language:EN-GB'>Cicero Pro Murena (43): «Et in his rebus ipsi, quas te magno et forti animo et agere et dicere uidebant, tibi sum solitus dicere magis te fortem senatorem mihi uideri, quam sapientem candidatum».

[2] Glossa: Nota quod scribo Gaius per C, nam secundum Seruium, Georgicorum primo (1, 194), antiqui in non nullis uerbis -c- ubi -g- pronuncianda erat scribebant, ut in Caius, Cnaeus, amurca. Seruius enim ibi dicit expresse: «Amurca sordei olei quae praecedit nam quae sequuntur feces uocantur. Nota uero per -c- scribi debere amurcam et per -g- pronunciari sicut Caius».

[3] Glossa: Pater patratus est is quem uulgo armorum regem uel araut dicimus. (El terme arau és recollit, amb la mateixa accepció, per P. LABERNIA al Diccionari de la llengua Catalana, Barcelona 1836).

[4] Glossa: Epitoma cum -i- latino et -t- exili scribitur. Dici potest Breuiarium, nam componitur ex epi praepositione et tomi quae est incisio, quasi interfectum. Tordellus.

[5] Glossa: Vindicias, id est sententias uel sententiam, sic dictam a Vindice, Vitelliorum seruo. Vel sunt uerba solemnia pro libertate danda, secundum Accursium hic.Tu dic quod hoc uerbum dicit libertatem certa uerborum solemnitate datam uel super eam sententiam cum solemnitate datam declaratam, uel sententiam super libertate data cum solemnitate certa promulgandam. Non a Vindice, sed a Vindicio, Vitelliorum seruo, iurationis in ciuitatem Romanam a Vitelliis Aquiliisque machinatae indice dictam, cui propterea pecunia ex aerario libertas et ciuitas data est, et is dicitur primum uindicta liberatus; et quidam uindictae quamquam nomen tractum ab ipso putant, unde et manumissi uindicta dicuntur. De quibus habetur Digestis, et Constitutionibus. De manumissis uindicta et de huiuscemodi seruo libertateque uindicta pene a Tito Liuio libro II, capitulo II, exaratur, qui hanc historiam de Appio et Virginio, Virginiaque filia sua, libro III, capitulo X (3, 44, 12), describit plenissime, et nota ibi: “Lege data ab ipso uindicias det secundum libertatem”.

[6] Petitio: Petitio, quae quarta pars in epistola est et post narratione collocari solet. Nam in epistola quinque partes sunt, scilicet salutatio, exordium, narratio, petitio et conclusio.  (narratio coni. : om. cod).