Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

 

LIBER PRIMVS

Prohemium.

Fortasse plenius, doctissimi uiri, quam opus esset de sui suusque perscripsi, tamen, hac occasione sumpta, de pronomine et eius accidentibus, declinationibus, qualitatibus, constructioneque non nulla utilia et paucissima inaudita perstringam.

I. Pronomen quid est.

[1] Pronomen est pars orationis declinabilis pro nomine proprio uniuscuiusque suscepta finitasque personas dinumerans (cf. Prisc. 12, 1).

[2] Pronomini sex accidunt: species, genus, numerus, figura, persona, casus (cf. Donat. 2, 9).

II. De pronominum accidentibus: de specie et genere.

[1] Species pronominum duae sunt: primitiua et deriuatiua. Primitiua est cum pronomen a nullo trahit originem, ut sunt illa octo pronomina, quae primitiua nominantur, ut ego, tu, sui, ille, iste, ipse, hic et is; deriuatiua est quae pronomen ab alio deriuari petit, ut illa septem meus, tuus, suus, noster, uester, nostras et uestras. Et haec XV duntaxat sunt pronomina, intelligo tamen de simplicibus, praeter ea nanque aliquae reperiuntur composita, ut istic et idem et unum de compositum identidem.

[2] Deriuationes autem secundum Donatum (2, 13) sunt huiuscemodi: A genitiuo, quod est mei uel mis deriuatur meus, -a, -um et meatim aduerbium. A genitiuo qui est tui uel tis deriuatur tuus, -a, -um et tuatim. A genitiuo qui est sui, suus, -a, -um et suatim. A genitiuo qui nostrum uel nostri est, noster, nostra, nostrum et nostras et nostratim uenit. Et a genitiuo qui est uestrum uel uestri, uester, uestra, uestrum, et hic et haec uestras et uestratim proficisci constat. (2) Sciendum autem quod apud antiquos auctores non recolo me huiuscemodi legisse aduerbia. Nec Aullum Gellium nec Nonium Marcellum nec Festum Pompeium nec Seruium exposuisse ea, nisi Nonium super tuatim (179) dixisse: «Tuatim, tuo more:

"Ecce rem iam tuatim

facit" (Plaut. Amph. 554)».

(3) Sed hoc modo cetera possunt exponi. Nam iuxta Catholicon Compraensoriique sententiam meatim aduerbium personale est, non tamen ei persona accidit, et enim aduerbiis nec numerus accidit nec persona, licet quaedam sunt numeralia, ut semel, bis, tria, quater, et quaedam personalia ut meatim, tuatim, suatim, quia non per accidentem sed per significationem numerum et personam habent. (4) De hoc et meapte Priscianus (12, 24) ait: «Dic ydioma meum tibi significare meatim, usum uel mores dic insinuare, meapte». Vel ut de tuatim dicas quod et secundum Catholicon ac etiam Compraensorium aduerbium personale est, et tuo more gentisque patriaeque significat. Et similiter meatim suatimque distinguas. Licet enim Catholicon suatim non ponat, dicit tamen Compraensorium: «Suatim aduerbium, id est suo more, suae gentis uel patriae». Et quamuis nullus nostratim uestratimque exponat, tamen idem dici potest, nostratim enim significat more nostro uel nostrae gentis uel patriae. Itidem de uestratim comprendas.

III. De generibus pronominum.

[1] Genera pronominum quinque sunt, ut nominum participiorumque: masculinum, ut ille et meus, femininum ut illa et mea, neutrum ut illud et meum, commune ut hic et haec, nostras, uestras, omne, ut ego, tu, sui.

IV. Pronominum numeri.

[1] Numeri pronominum duo sunt: singularis ut ego, pluralis ut nos.

V. Figurae.

[1] Figurae pronominum, ut nominum, tres sunt: simplex, ut sunt omnia quindecim pronomina praelibata; composita ut eccum, de ecce et eum, quasi ecce eum, et per usum declinatur accusatiuo eccum, eccam et plurali accusatiuo eccos, eccas, id est ecce eos, eas; et ellum ab ecce et illum, id est ecce illum, et declinatur ita accusatiuo ellum, ellam, et plurali accusatiuo ellos, ellas, id est ecce illos, illas, ut Catholicon in eccum et ellum attestatur; et etiam componuntur illic, istic, et idem. (2) Illic uero et istic ex ille uel iste et hic componuntur, sed haec compositio duntaxat per eos casus qui, datiuo dempto, in -c- desinunt, locum habet, id est per nominatiuum, accusatiuum, ablatiuumque singularem et nominatiuum, accusatiuumque pluralem, sed in neutro genere, cum hic tantum -c- reperiatur in fine. Ideo declinetur nominatiuo illic, illaec, illoc, accusatiuo illunc, illanc, illoc, ablatiuo ab illoc, illac, illoc, et pluraliter nominatiuo illaec, accusatiuo illaec. (3) Illic autem idem est quod hic ille, et eodem modo istic, quod hic iste significat, declinari debet. Quidam tamen haec magis per metaplasmum finis quam per compositionem proferri putarunt. Et hoc eo, quod ipsa aspirationem non recipiant, quam seruant composita, ut aduerbia adhuc abhincque ostendunt; primam autem opinionem ueriorem puto. Haec Prisciani auctoritate in XII (12, 22), Petrique Heliae et aliorum ibi scribentium confirmari possunt. (4) Vnde Nicolaus Perottus in suo libro De grammatica, capitulo De pronomine, uersiculo Cum quot partibus (fol. e8u), quaerit: «Cum quot partibus orationis componuntur pronomina? Cum quattuor: cum nominibus, ut huiuscemodi eiusmodi, istiusmodi; cum pronominibus, ut istic, meme, tete, sese; cum aduerbiis, eccum, eccam, eccos, eccas; cum praepositione ut mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum». Sed hoc ultimo a Prisciano (12, 6) damnatur.Vide infra, § Nec mecum, tecum, carta 64 (1, 12, 2).

 

VI. De aduerbiis a pronominibus compositis profluentibus.

[1] Enimuero ex illic isticque pronominibus compositis aduerbia illíc, istíc, illínc, istínc, illác, istác, illúc, istúcque descendunt, ut ab hic, ille, iste isque simplicibus hic, hinc, huc, hac, illó, istó, eó. Longa tamen inter haec omnia est differentia. Vt enim in pronominibus de me membrisque rebusque meis et loco ubi sum, et de homine reque mihi proxima loquens debeo per hic dicere: hic oculus, haec manus, hoc mancipium, hic locus, haec ciuitas, hoc castellum; et de te audiente membrisque rebusque tuis et loco ubi sum, mihi per iste sit dicendum: iste oculus, ista manus et cetera; de tertia uero persona reue a me teque longinqua dicam ille oculus, illa manus et cetera. (2) Sic de praedictis aduerbiis est dicendum, ut de ciuitate ubi agam mihiue propinqua mentionem faciens, hic, hinc, hac hucque utar; et de loco tuo tibiue proximo loquens istic, istinc, istac, istuc; de tertio uero seu a loquente audienteque remoto illic, illinc, illac, illuc, ut hic quaesco, sed hinc mox abibo, licet hac rex traditurus sit, tuque huc uenturus, qui istic degis oppipere, sed caueas ne istinc ueniens regi obuies istuc accedenti, qui istac praeteriens ibit illuc, ubi caput est regni illicque fures homicidasque reperiet, qui illinc aufugient, sed ad locum celebrem non accedent, si rex illac fuerit transiturus. (3) Ergo si Barcinonae morans ad aliquos Ilerdae agentes de Gerunda fecero mentionem, de Barcinona loquens teneor dicere in hac ciuitate uel hic bene uiuitur, hinc abibo, hac transitus est celeberrimus, huc propere ueniatis. De Ilerda uero in ciuitate ista uel istic pestis abest, istuc ibo, quare nolitis istinc recedere, quousque istac transiero. De Gerunda uero, in ciuitate illa uel illic quoque aer est incolumis, hinc et illuc potest accedi, nec illinc recedet episcopus, donec uos hac illacque meaueritis. (4) Nam et apud Alfonsinam Seruius attestatur: «Istinc et istic ad personam refertur audientem, Virgilius in Vº Aeneidos (6, 389):

"Iam istinc et comprime gressum",

id est, abi a loco in quo es. Seruius Sulpicius in epistula ad Ciceronem (Cic. Fam. 6, 5): "Qui si istic affuissem", id est Romae, ubi tu es». (5) Non nunquam tamen iste pro hic accipitur, ut Cicero Vº Ad Herennium multis in locis ponit.

[2] Itemque ille quandoque, ut et ipse, dignitatem quandam eminentiamque significat, id indicans esse quod omnes nosse deberent, ut ille Christus, ipsa Maria dei mater dignissima. Et in his omnibus Laurentius Vallensis De elegantiis, libro II, capitulo IV, locuples testis est, et ego breuiter refero in meo Elegantiarum breuiario, eodem libro et capitulo.

[3] Haec omnia Nicolaus Perottus in sua Grammatica, capitulo De relatiuis (fol. k5r.), confirmat hoc modo: «Hic, haec, hoc, iste, ista, istud, ille, illa, illud, quomodo different? Hic significat hominem uel rem proximam loquenti, iste proximam audienti, ille remotam ab utroque, quemadmodum et aduerbia eorum: hic significat locum proximum loquenti uel scribenti; istic locum proximum audienti uel ei ad quem sermo aut litterae diriguntur; illic locum remotum ab utroque. (2) Iste tamen aliquando ponitur pro hic, Cicero (Phil 2, 8, 4): "Cum isto tempore stent cum gladiis armati". Ille quoque non nunquam per dignitatem quandam accipitur, indicans esse quod omnes nosse debeant, ut Alexander ille magnus, Archias ille Tarentinus

[4] Hic autem et is illam habent differentiam quam Priscianus XII maiore (12, 2) inter iste illeque apposuit, ut hic propinquiora demonstret, is ad longiora referatur. In relatione autem mutua habent contumeliam, ut qui diuiciis uirtutem praeponit, hic bonus et laude dignissimus est habendus, uel qui uirtutem amat, is regnum dei possidebit. Nec pro is ponamus ille, cum hoc poetis modo liceat. De hoc Laurentium Vallensem, libro 2º, capitulo IIII, Vºque perspicias, id quod plenius cum multis additamentis in meo Elegantiarum breuiario reperitur.

[5] Nec praetermittendum est quod huiuscemodi aduerbia ex pronominibus nominibusque similem declinationem habentibus, ut nequo, alio uenientia in fine acuuntur, nunc propter concidentiam ad pronomina uel nomina remouendam, ut in illó, istó, eóque et aliquó alióque aduerbiis ad ablatiuorum pronominum nominumque differentiam, ut et falsó aduerbialiter positum ergó pro causa, circúm ponéque postpositae, ut maria circúm uel poné. (2) Nam praepositae per omnes grauantur syllabas, ut circum uel pone maria. sicut et sine. Praepositio praeposita omnino grauantur, postposita uero penultimam moderatur, Virgilius IIº Georgicorum (3, 42):

«Te sine nil altum mens inchoat».

(3) Sed et circúm et poné aduerbialiter posita finales syllabas acuunt, ut et putá, uná, aliás, nunc per concisionem, ut in illíc, istíc, cum antiquitus illice et istice diceretur. Non secus quam in nostrás, uestrás et Quirís, cum antiqui nostratis, uestratis Quiritisque proferrent. (4) Nam et in Virgili Mercurique similibusque uocatiuis secundum antiquissimos apocopatis, qui Virgilie et Mercurie dicerent, accentus in penultima retinetur, licet breuis sit, cum in ea dum uocatiui integri forent antiquissimi retinerent. (5) Haec omnia ad accentum spectantia per Priscianum IIIIº, VIIº, VIIIº, XIIº, quarto decimo XVºque maioris (4, 21; 7, 18; 12, 17; 8, 5; 14 49; 14, 21) et Petrum Heliae super his libris primoque maioris, ubi et de accentu poné dicit, et per Doctrinale, XIº capitulo (9, 2.301), et per Aegidium in libro IIº De accentu, capitulo IIIº, ubi de impedimentis accentus docet, et per Catholicon in secunda parte sui operis, scilicet De prosodia, capitulo De impedimentis accentus, § Conclusio et § Causa differentiae (2, 26), confirmatur.



VII. De pronominis compositis.

[1] De hoc satis sit. Ad composita pronomina de quibus agitur redeamus. Idem ergo de is demumque componitur, ubi utrunque componens per apocopam corrumpuntur, isque iterum significat, cuius femininum -e- eadem idemque neutrum, sed -i- in masculino producitur et in neutro corripitur. (2) Et quemadmodum in is, ea, id, ii et iis in nominatiuo, datiuo ablatiuoque pluralibus per duo -ii- scribi et per unum proferri debent, sic in idem composito ut iidem iisdem cum duplicato -i- scribitur licet et cum unico -i- idem uel in plurali et isdem sit inuentum et haec pro eidem, eisdem. Iuuenalis in secunda Satyrarum (14, 30):

«Implet et ad moechos dat eisdem ferre cinaedis.»

Nam et hoc in dii et diis pro dei deisque legatur. (3) Haec autem -i- geminatio causa differentiae est seruata, ne si i et is et di disque dicatur, significationis sit dubitatio, quippecum i et is uerba sint, di uero est praepositio, dis autem et nomen et praepositio. Solent autem auctores etiam per synaeresim unam -i- pro duabus ponere, ut Virgilius primo Aeneidos (1, 221-222):

«Et crudelia secum

fata Lici»,

pro Licii, et

«Ille urbem Pataui (Aen. 1, 247)»,

pro Patauii; Iuuenalis in 3º (10, 123):

«Antoni gladios contemnere possit»,

pro Antonii; item Virgilius in Bucolicis, in prima Ecloga (1, 32):

«Nec spes libertatis erat, nec cura peculi»,

pro peculii. (4) De his per Priscianum in VIIº et XIIº, carta Vª (7, 15; 12, 33), qui praeter multa alia praeclara in eo dicit VIIº: «In pluribus autem inuenis differentiae causa huiuscemodi quasdam fieri syllabarum uel litterarum additiones uel ademptiones uel accentuum mutationes. Itaque in compositione idem et isdem per unam -i- scripsisse (quia nulla confusio sit significationis) antiqui inueniuntur pro eidem et eisdem. (5) Et in dicti XII fine dicit: «Cum igitur duo in pronomine quoque, quomodo in nomine, sint numeri, singularis et pluralis, sunt quaedam numero communia, ut idem; dicimus enim idem uir et idem uiri.» (6) Et super his libris Petrus Heliae (Reilly 427-ss. 625-ss.) et alii scribentes uideantur, Doctrinale in XI capitulo (11, 2.306):

«Hi profers et di, tamen -i- debet dupla scribi».

Et Catholicon in idem et is, ubi etiam scribit quod ii et iis de is, ea, id, per duo -ii- sine -h- scribi debent. Et eae quoque per duo -e-. Hi uero, hae et his, de hic, haec, hoc per unum -i-, et hae aspiratione praeposita. (7) Ioannes Tortellus Aretinus in hic, super dicitionibus latinis aspiratis, dicit nobiliter: «Hic siue pronomen sit siue aduerbium semper aspiratur, ad quorum diferentiam significandam quidam ueterum in marmoribus compluribus legi solebant aduerbium scribere diphthongo Graeca heic, id ratione, nam aduerbium semper producitur. (8) Pronomen uero non nunquam corripitur, ut apud Virgilium, libro IIIIº( Aen. 4, 22):

"Vnus hic inflexit sensus"

quin et pronomen illud idem differentiam similem detinet, quia cum masculinum est, primam producit, ut Iuuenalis in satyra Omnibus in terris (10, 159):

"Exitus ergo qui est? o gloria! uincitur idem",

nam de Hannibale loquitur. (9) Cum uero neutrum, semper illam corripit, datiuus autem siue ablatiuus pluralis facit eisdem uel iisdem, cum duplicato -i- uel isdem cum unico utrunque bene scribitur, sed in significatione unico -i- semper utimur, sicut Virgilii, Antonii, dii et diis, ii et iis, Iuuenalis in satyra Omnibus in terris (10, 174-76):

"Et quicquid Graecia mendax

audet in historia constratum classibus isdem

suppositumque rotis solidum mare";

(10) nam non patitur hoc uersus eisdem quod tamen alibi posuit, ut in satyra Credo pudiciciam (14, 30):

"Dat eisdem ferre cinaedis".

(11) Idem Priscianus primo minoris, ubi de articulis, in § Articulus, secundam noticiam (17, 27) et cetera, ad significationem compositionemque huius pronominis compositi idem declarandam, sic notanter ait: «Vnum solum pronomen compositum inuenitur apud nos, hoc est idem, quod eiusdem personae secundam noticiam significat». (12) Et «Apud nos una pars est composita de is et demum per apocopen, quomodo exin pro exinde et dein pro deinde».

[2] Idem in XIIº maioris (12, 21) hoc apertius explicat inquiens: «Is uero cum aduerbio demum compositum facit idem, quod significat is demum, ex quibus componitur, hoc est iterum is, eius femininum est eadem, neutrum idem, -i- correpta, quae in masculino producitur. Virgilius in IIIIº (Aen. 4, 679):

"Idem ambas ferro dolor atque eadem ora tulisset";

(2) Iuuenalis in primo (4, 11-12):

"Et tamen alter

si fecisset idem caderet sub iudice morum";

in neutro tamen praeterea geminatur compositio, dicimus enim identidem cuius obliqui deficiunt casus».

[3] Petrus Heliae in XII (Reilly 670). super idem ex is demumque composito Prisciani dicta confirmat et addit: «Et sciendum quod is proprie primam relationem facit, idem secundam, ut Virgilius scripsit Bucolica, is Georgica, idem Aeneida. Et idem in neutro ponitur pro aduerbio similiter uel saepe». (2) Haec tamen secunda relatio potius apud maximos elegantissimosque auctores per is repetitum uel ipse uel ille, ipsi is subiunctum uel repetitum quoque quam per idem fieri comperitur, id quod nouum in praeceptis et fortasse inauditum est, et infra per multa exempla comprobabo.


VIII. De idem.

[1] Iccirco forte Laurentius Vallensis De elegantiis libro IIº, capitulo Vº, de idem dicit hoc modo: «Idem quod est ab is compositum, quasi pro etiam poni solet, ut Cicero (Off. 1, 8, 20): "Et huic coniuncta beneficentia quam eandem uel benignitatem uel liberalitatem appellari licet", id est quam etiam. (2) In hoc pronomine idem annotaui quiddam disimile ab is, ibi potest addi copulatiua, hic non potest; quod tamen affirmare non ausim, ut quancunque in sedem migrat apium rex, in eam et apes ipsae comitantur. At si dicam in eandem tollam copulatiuam sic: in eandem apes ipsae comitantur. Nam idem habet in se uelut uim copulatiuae». Et haec quoque reperietis in meo Elegantiarum breuiario, libro IIº, capitulo Vº.

[2] Insuper hoc et haec composita cum praepositione ad significant praeterea, ut adhoc et adhaec; de adhoc in dictis libris, secundis quintisque capitulis, in fine est adiectum.

IX. De hinc et huc compositis cum praepositionibus.

[1] Tandem hinc et huc aduerbia localia ab hic pronomine descendentia cum ab, ad, de et ex, componuntur, puta hinc, cum ab, de et ex,ut abhinc, dehinc, exhinc; et huc cum ad, ut adhuc, et haec proprie aduerbia sunt localia, improprie temporalia, et tria priora ordinem quandoque notant. Nam et Nonius Marcellus (?) ait: «Deinde ex praepositione et loci significatione, ut exinde, proinde, subinde, quae item tempus significant.» (2) Deinceps secundum Catholicon: «Ab hodie in antea aduerbium temporis et ordinis est, et definit in -ps, et, ut dicit Hugutio: "Componitur a de et incepto et dicit quod penultima acuitur, sicut delonge, abintus", et hunc sequor, deinde antepenultimam acuit. (3) Vide in inde, ubi dicit: "Inde aduerbium deriuatur ab in et componitur deinde, exinde, perinde, proinde, subinde; aduerbia sunt loci uel ordinis, perinde aduerbium similitudinis uel qualitatis, id est taliter; proinde est coniunctio illatiua, id est igitur, inuenitur tamen quandoque aduerbium loci uel ordinis. Et ista quandoque apocopantur, dein, exin, proin, subin pro deinde, exinde, et cetera". (4) Et scias quod omnia composita ab inde debent acuere antepenultimam iuxta regulam illam: si aliqua praepositio componitur cum aduerbio habente penultimam longam, ipsa penultima debet acui, ut alónge, delónge, deínceps; excepto uno solo aduerbio, scilicet inde, quod, si componatur cum praepositione, ipsa antepenultima acuenda est, ut exínde, deínde, et cetera, ita dicit Hugutius». (5) Aegidius uero in libro De accentu, capitulo XXVII, Doctrinale (cf. Doctr. 11, 2.322) usumque sequens, non modo in compositis ab inde et quando, ubi Priscianus (14, 20) aperte, Hugucio Catholiconque concordant, sed et in compositis a longe, intus, inceps orsumque, decidit antepenultimam acuendam esse et consulit ita simpliciter esse proferendum, praesertim cum Doctrinale id scribat expresse ususque obseruet, qui non nunquam praeualet ipsi arti, dicit tamen quod sententia Hugutionis tenentis omnia talia praeter composita ab inde et quando in penultima acuenda esse magis est auctentica. (6) Enimuero licet Hugucio satis bene suam opinionem probet, quae Petro Heliae super XIIIIº maioris adiuuatur, tamen usus habet contrarium, et hodie Doctrinalis (11, 2.324) munit auctoritas, cuius auctor forte propter usum ad sic scribendum uenit. (7) Ideo ipsum usum suadeo esse tenendum et enim, ut et ipse Petrus Heliae super eo XIIIIº (Reilly 733) scribit, id quod saepe dixit: «Analogia scienda est, usus uero sequendus, magister enim locutionis est, et inter insanos doctum uideri uelle quaedam species est furoris».

X. De -met.

[1] -Met autem -te, -pte et -ce magis per porrectionem uel assumptionem quam per compositionem pronominibus adiunguntur, ut egomet, tute, meapte, huiusce (cf. Prisc. 12, 23). Et -met omnibus quidem primae personae casibus additur: egomet, meimet, mihimet, memet, obliquis uero secundae personae solis tuimet, tibimet. Statius in VIIIº (Silv. 9, 67):

«Cum tibimet sceptra et proprios laturus honores».

(2) Met autem nominatiuo non additur propter concidentiam de tumet, tertia persona uerbi tumeo, remouendam. Itaque -te- breuem syllabam uel temet pro -met nominatiuo solent auctores adiicere. Lucrecius in Iº (1, 269):

«Accipe praeterea, quae corpora tute necesse est».

Idem in eodem (1, 102):

«Tutemet a nobis iam quouis tempore natum»;

Ennius (Ann. 1, 151):

«O Tite tute tate tibi tanta tyranne tulisti»;

(3) unde nec in alio casu hanc syllabae -te- adiectionem reperies. Insuper absque genitiuo aliis numeri pluralis casibus -met adiungitur: nosmet, nobismet, uosmet, uobismet; praeterea triptoto personae tertiae, id est suimet, sibimet, semet.

XI. De -pte.

[1] -Pte quoque trium pronominum possessiuorum ablatiuum asciscit, meapte, tuapte, suapte (cf. Prisc. 12, 24). Animaduertendum tamen quod -met et -te -pteque pronominibus antedictis plerunque discretionis causa significantiaeue adduntur, ut Terentius in Adelphis (628):

«Egomet rapui»,

intelligis enim ego et non alius; Cicero Pro Murena (36, 77): «Quid quod cunque admonueris tamen quasi tute noris, ita salutas», tute dixit pro tu ipse, per te et non per alium. (2) Ideo discretionis causa plerunque dixi, nam quandoque causa significantiae, id est maioris significationis, apponuntur, id est ut res designetur expressius, ut egomet feci, id est ego qui tantae dignitatis sum. Nec de tete utraque producta fieri potest obiectio, licet in tute ultima breuietur, nam accusatius uel ablatiuus geminatus est, quod et in prima et tertia fieri persona solet, ut meme, sese, composita uero accentu penultima moderato esse putantur. (3) Re uera tamen per episeusim est ibi eiusdem uerbi significantis idem geminatio, ut Doctrinale XIIº capitulo (12, 2.472), et Catholicon in 4ª parte sui operis (4, 97) attestantur, licet Laurentius Vallensis, libro IIº, capitulo 2º dicat: «Haec tria pronomina, meme, tete, sese, etiam geminari solent, priora quidem meme, tete per figuram, tertium sese sine figura», quod etiam in meo Elegantiarum breuiario refero.

XII. De -ce.

[1] Ce uel per omnes casus articularibus quidem uel demonstratiuis pronominibus, id est ab aspiratione incipientibus, uetustissimi solebant adiicere, ut hicce, haecce, hocce, et sic bis -c- scriptum in codicibus antiquissimis inuenitur (cf. Prisc. 12, 25), ut et apud Terentium in Andria (625):

«Hoccinae est credibile aut memorabile».

(2) Cum enim haec syllaba -ce huic pronomini hoc adderetur, ut hocce diceretur, -e- subtracta per apocopam, -c- ultimae syllabae cum -c- syllabae praecedentis remanebat, ut hoc modo hocc scriptum esset, et sic positura fieret productio, cum hoc natura breue foret. (3) Sunt tamen qui hocce integre scriptum uelint, sed falluntur, cum et apud Terentium hoccinae sit repertum, quod ex hocce et -nae, -e- in -i- breuem permutata, uidetur esse compositum. (4) Hicce uero ex hoc pronomine hic et ex hac syllaba -ce per adiectionem constat. Sunt qui putant totum hoc, scilicet -cine huic pronomini hic adiungi hiccinaeque debere proferri. (5) Tu potius dicas hicce debere dici, et si hiccine diceretur, ut in hoccinae, -e- in -i- conuersa et addito nae aduerbio diphthongato, sed breui interrogatiuo uel pro certe ualdeue, uel ne pro an encletica coniunctione sine compositione credatur. (6) Enimuero licet antiquissimi hac adiectione -ce, ut antedictum fuit, uterentur, tamen his postea succedentes recentioresque auctores, quos nos possumus imitari, eorundem pronominum solis his casibus qui in -s desinunt, euphoniae causa, cum male hicce, haecce, hocce, huicce, huncce, hancce, horunce, harunce, -m- in -n- mutata, consequente -c-, -ce, sed et frequenter addiderunt: huiusce, hisce, hosce, hasce. (7) Nec modo poetae sed et oratores adiectionibus his utuntur, Cicero Inuectiuarum IIº (Cat. 2, 10, 21): «Hosce ego non tam milites acres quam inficiatores esse arbitror.» Inueniuntur tamen antiqui etiam nominatiuum pluralem hisce per euphoniam interposita -s- proferre, Terentius in Eunucho (260-270):

«Hisce hoc munere arbitrantur

suam Thaidem esse».

(8) Haec igitur, puta -met, -te, -pte, -ce, syllabicas adiectiones esse et compositionem non facere sensus ipse demonstrat, qui nullus in his seiunctis inueniri potest, nullum nanque uel ex corruptis compositum separatur, quin haec eadem corrupta ab integris esse pandat, ut expers et expes ab ex praepositione et pars et spes, efficio ab ex et facio, idem ab is et demum. (9) Igitur egomet, tute, suapte, huiusce composita minime sunt dicenda, additio nanque seiuncta nil per se significare potest. Nam syllabica adiectio speciem sed non figuram mutat, nihil enim animo intelligibile repraesentat licet aliquatenus alteret dictinonis officium. (10) Quae uero de his syllabicis adiectionibus disseruimus, Prisciani Petrique Heliae aliorumque commentatorum auctoritate in XII et XIII primoque minoris (12, 23; 17, 104) ac etiam Catholicon in tertia parte sui operis, ubi de nominis figura docet, et in capitulo De syllabicis adiectionibus in fine roborantur. (11) Vnde et primo minoris, circa medium, uersiculo Quomodo tamen, sic eleganter ait: «Quomodo tamen apud Graecos additur -tay quibusdam pronominibus ad uim significationis applicandam, sic etiam apud nos -met, -pte, -te, -ce addita intendunt significantiam, ut egomet, tutemet, tute, meapte, nostrapte, uestrapte, huiusce, de quibus cum de pronomine tractabamus, latius diximus». (12) Et infra: «Saepe tamen in reciprocationibus solemus uti pronominibus assumentibus syllabas quibus discretionis quoque causa utimur, ut mihimet inuideo, tibimet noces, sibimet nocet, et cetera.

[2] Nec mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum aduerbia sunt ex pronominibus praepositionibusque composita, ut Donato (Gramm. 2, 13) uidebatur: «Nulla nanque praepositio per compositionem pronomini adiungi potest.» Itaque obliquis eius casibus per appositionem solam praeponitur. Ideo ea non sunt accipienda composita, sicut necquicum, quocum, quacum, quibuscum et similia, ut Prisciano placet primo minoris, § Pronominum, uersiculo Nulla. (2) Hoc Petrus Heliae XII (Reilly 677) maioris circa finem confirmat et declarat. Dicit enim quod in his et similibus duae partes sint, id est praepositio prolata cum nominis uel pro nominis ablatiuo per anastrophen, id est per recti ordinis conuersionem, ana nanque rectum, strophe dicitur conuersio, rectus enim exigebat ordo, ut cum me diceretur. (3) Sed quoniam si cum nobis proferretur, obscena esset prolatio, hoc autem ideo quod, ut aiunt, primae prolationis partes, scilicet cunno, ad mulierum pudenda pertinerent. Iccirco propter cacephaton, id est obscenam prolationem uitandam, facta sit anastrophe, ut scilicet nobiscum proferatur. (4) Cum autem hac ratione in uno fieret et una omnium esset regula, in omnibus aliis et anastrophe facta est, ut mecum, tecum, secum, uobiscumque dicatur, fortasse dici potest quod in hoc esset obscenitats, quod -m- ante -n- turpiter sonet, si in syllabis diuersis sint, quamuis hoc non semper fugiatur. (5) Dicimus enim cum nobilibus. Sciendum autem quod in his pronominibus mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum, haec praepositio cum grauatur, ac si cum praecedentibus pronominibus esset una dictio, licet acuenda esset, breuis enim est monosyllaba, quippecum et praeposita grauaretur. (6) Et accentum super ultimam syllabam praecedentium ablatiuorum ponit, et cum ad se uidetur inclinare, ita quod licet in monosyllabis, scilicet me, te, se, uere non inclinet, cum in se suum accentum retineant, ut in duxque, uirue, estne sic agendum? Tamen et in his encletice utitur officio, inclinatur enim quoque, id est grauatur cum acuenda foret, ut postposita faciat, quod fecisset facitque praeposita. (7) Huic autem ablatiuo nobis causa eufoniae cacephati uitandi postponitur, aliis autem causa consortii. Si uero aliis ablatiuis postponatur, acuitur ut quicum, quocum, quibuscum. Nam et praeponi potest, ut cum qui, cum quo, cum quibus. (8) His omnibus Priscianus XII XIIIIque maioris primoque minoris et Petrus Heliae super XII, et Catholicon in secunda parte De impedimentis accentus, § Enclesis, id est inclinatio, mutat naturalem accentum, testes summae grauitatis sunt. De his Nicolaus Perottus, carta 117 (fol. m6u) disserit.

XIII. De hoc est et id est.

[1] Hoc est et id est non sunt coniunctiones compositae expositiuae, ut quidam putarunt, siquidem nomina cum uerbis, excepto nominatiuo uocatiuoque per casus componuntur omnes, ut Marcus, hoc est Tullius, et Marcus, id est Tullius (cf. Prisc. 12, 21). Nec talis coniunctionum species inuenitur. (2) Ideo orationes expositiuas dicamus esse, et illud pronomen hoc demonstratiue et hoc pronomen id relatiue existit et termini praecedentis intellectum, non suppositum respicit, et ideo in neutro genere numeroque singulari assumitur.

[2] De compositis pronominibus satis diximus, ad decompositam figuram transeuntes disserimus itidem et identidem decompositae esse figurae, cum idem compositum in neutro geminetur, ubi euphoniae causa in itidem -d- mutatur in -t- cum de idem et idem fiat compositio, et in identidem -t- interponitur, et primum -m- in -n- propter -t- subsequens conuertitur. (2) Dicimus enim identidem, id est idem et idem, cuius casus obliqui deficiunt, ut in his Priscianus in XII (12, 22) et ibi scribentes et Catholicon in prima parte et in quinta, in uerbo idem, testes sunt egregii. De identidem itidemque aduerbiis dicetur inferius.

XIV. De persona.

[1] Tempestiuum est ut iam de pronominis persona disputetur. Quot modis autem persona dicatur, ut et alia partium orationis accidentia et quod ununquodque sit. Petrus Heliae et commentatores alii Prisciani (12, 9) Catholiconque declarant: «Personae pronominum tres sunt: prima, ut ego; secunda, ut tu; tertia, ut ille; et plurali prima, ut nos, secunda, ut uos, tertia, ut illi.» (2) Primaque est quae de se ipsa loquitur, secunda ad quam sermo dirigitur, tertia est de qua inter primam et secundam sermo fit. Si forte quispiam quaereret cur prima quidem secundaque persona singula pronomina habeant, tertiam uero diuersae uoces exprimant, respondi potest quod ideo persona prima et secunda diuersis uocibus non egent, quia semper inter se praesentes sunt seque demonstrant. Tertia uero persona modo demonstratiua est, ut hic, iste, modo relatiua, ut is, ipse, modo praesens uel iuxta, ut iste, modo absens uel longe posita, ut ille, modo reciproce uel retransitiue relatiua, ut sui. Si enim supra omnes alias orationis partes pronomen personas finit, perrecte tertiarum quoque personarum distincte profertur differentia. (4) Quae plurimas diuersitates habet tertia persona, quae est sui, sibi, se, a se, genera numerosque confundit. Nec mirum, cum enim relatiua sit, possumus ex antecedenti cognitione scire ad quod genus uel numerum referatur. Quod in genere facit ipsa primae secundaeque personae demonstratio, et utriusque praesentia. (5) Nec dubites in eo, quod prima secundaque persona neutrum genus habeat, licet naturaliter sermo inter mares exerceatur et feminas. Nam et hominum nomina neutri generis inueniri possunt, ut in maribus hoc Hesion, hoc Heliconiun, quomodo et in feminis hoc Glicerium, hoc Dortium. (6) Deinde ad res quae non habent loquendi audiendiue naturam, licet generis neutri sint, ut in caelo, mari, solo, foro theatroque perspicitur, per prosopopoeiam, [1] id est conformationem possumus personas primas secundasque adiungere.

XV. De persona: de extrinsecus et intrinsecus.

[1] Sciendum autem omnia nomina pronomina et participia tertiarum personarum esse praeter ego, quod est primae, et tu cum uocatiuis omnibus secundae et ea pronomina, quae ab ego tuque procedunt, quae intrinsecus, id est finite determinateque, seu ex prolationeque sui sine aliquo coniuncto exterius per sui principium possessorem significando aperte sunt primae secundaeue personae. (2) Tertiae uero extrinsecus, id est infinite indeterminateque seu per finem suum cupiendo sibi, quid extra adiungi ad infinitatis determinationem. Cum enim dico meus, cuius sit aliquid seu quid mei sit, intelligo ergo, diffinite, possessorem demonstro. (3) Ceterum adhuc quantum ad possessionem pendet, exigit ergo ut aliquid extra ueluti possessio copuletur. Indefinita uero est possessio donec filius uel equus uel quippiam tale sit adiectum. (4) Nam et Priscianus dicit in XIIº (12, 19), ubi de VII pronominibus deriuatiuis docet: «A tertia persona unum sui, suus et quia primitiuum tam singularis quam pluralis numeri est commune, deriuatum quoque intrinsecus, ex qua parte persona quoque possessoris significatur per genitiuum primitiui, ex quo nascitur, utriusque est numeri commune, ut suis illius et suus illorum. (5) In omnibus enim deriuatiuis pronominibus duae intelliguntur personae, intrinsecus possessoris, extrinsecus possessionis, unde intrinsecus personae in quibus genitiui primitiuorum intelliguntur, sicut dictum est, ex quibus et deriuantur, confundunt genera, quomodo et primitiua eorum, extrinsecus uero distingunt ea pro generibus nominum, quibus adiunguntur, meus seruus, mea ancilla, meum mancipium». (6) De hoc etiam per eundem Priscianum primo minoris (17, 130) explicatur, et super hoc Petrus Heliae in fine XII (Reilly 681) subiicit: «Addit Priscianus quod possessiua pronomina sic habent in eadem uoce utrunque numerum, ut alterum tantum declinatione determinent, intrinsecus enim, id est possessoris eiusdem numeri sunt, cuius et sua primitiua, ut noster, secundum possesorem pluralis est numeri, sicut et nostrum genitiuus pluralis, unde sumitur extrinsecus uero, id est respectu possessionis possunt esse tam singularis quam pluralis numeri iuxta qualitatem locutionis uel terminationis.»


[2] Idem Priscianus in eodem XIIº (12, 19) ad dictorum meorum confirmationem et praemissorum dilucidationem subdit: «Illud quoque notandum, quod deriuata pronomina quae sunt VII, alterius sunt intrinsecus generis, hoc est communis trium generum, in quo possessor ostenditur, et alterius extrinsecus, hoc est mobilis, in quo possessio denunciatur, quod terminatione consequenti discernitur, quomodo et numerus, quamuis qualitatem ipsius possessionis non declarant, nisi adiungas nomen. (2) Et sciendum quod intrinsecus proprii loco funguntur, extrinsecus uero magis appellatiui. Nec solum in pronominibus deriuatis, sed etiam in nominibus possessiuis, ut quae a propriis deriuantur, infinite possunt intelligi possessiones, nisi adiectione nominis discernantur, ut meus filius Thelamonius natus Euandrius ensis

[3] Idem in eodem in fine (12, 33): «Possessiua autem, quemadmodum iam diximus, duplicem significant numerum, et intrinsecus quidem eundem habent, quem primitiua eorum, extrinsecus autem pro terminationis forma singularem et pluralem, meus, mei, noster, nostri, unde suus, quia et primitiuum eius utriusque est numeri commune, id quoque intrinsecus utriusque est numeri commune tam per singularem quam pluralem declinationem, dicimus enim suus illius et suus illorum».

[4] Petrus Heliae in XIIº (Reilly 639), carta 4ª, super declarationem Prisciani in illis uerbis quod suus intrinsecus utriusque numeri sit commune dicit quod «Omne possessiuum possessorem significat intrinsecus, possessionem extrinsecus. Quod, ut totum liquescat, sciendum est quod possessor in arte grammatica dicitur cuius aliquid dicitur esse, possessio autem quid alicuius dicitur esse, siue dominus siue seruus siue quicquid dicatur esse alicuius. (2) Significare autem possessorem est significare cuius est uel esse dicitur. Significare possessionem est significare aliquid eius, si non determinate significatur possessio, ut cum dico meus, significo enim quid mei, sed quid sit uel seruus uel equus uel quid aliud non determino. (3) Ideoque sicut per quodlibet aliud possessiuum, ita per meus indeterminate significatur, determinate uero significare possessionem nil aliud est quam designare quid alicuius. Meus ergo significat possessorem, id est cuius, significat etiam possessorem, id est aliquid eius, significat quoque possessorem simul et possessionem infinite, id est significat cuius aliquid. Cum enim dico meus significo aliquid, sed quid non determino, nisi equus uel seruus uel aliquid huius adiicio. (4) Dicebant autem antiqui quod possessiuum significat possessorem intrinsecus, id est per principium, quod est per primam syllabam, quam habet cum genitiuo mei; dicebant quoque quod possessionem significat communem, ut meus cum genitiuo mei; dicebant quoque quod possessionem significat extrinsecus, id est per ultimam syllabam per quam differt a genitiuo primitiui. (5) Et secundum hoc coniungitur nomini uoce eiusdem generis et numeri possessionem determinante, ut meus seruus. Quod nos aliter intelligimus, dicimus ergo quod possessiuum significat possessorem intrinsecus ex se et ex sua prolatione sine ullo extrinsecus adiuncto determinate significat cuius, possessionem uero significat extrinsecus, secundum quod aliquid extra sibi adiungi desiderat ad significandum quid alicuius dicatur esse uel sit. 6 Cum enim dico meus, cuius significo aliquid, sed pendet adhuc, quantum ad possessionem pertinet, exigit enim aliquid extra sibi adiungi, ut possessio determinetur».

[5] Idem Petrus Heliae hoc declarat apertius primo minoris (Reilly 987, cf. Prisc. 17, 108-109), post medium, ubi de possessiuorum significatione et constructione tractat, inquiens hoc modo: «Omne possessiuum duas personas significat, unam possessoris, alteram possessionis. Et possessoris quidem intrinsecus, id est, determinate, secundum primitiuum. (2) Possessionis uero extrinsecus, id est indeterminate, ut extrinsecus aliquid sit adiungendum ad infinitatis eius determinationem. Nam cum dico meus, intelligitur mei, aliquid ergo diffinite ego demonstro pro possessore, possessio uero non diffinita est, donec addatur filius uel equus uel aliquid tale.»

[6] Licet autem alia persona possessoris et alia rei possessae sit, in diuersisque personis et transitiuis possit intelligi, tamen in tertia simul utraque in diuersis inueniri potest, non autem in prima nec secunda, nisi figurate, ut meus sum, tuus es, id est potestatis meae tuaeque. Hoc Priscianus XIIº maioris (12, 11), carta IIIª, et ibi Petrus Heliae, carta VIª (Reilly 651), plenius disserunt, et ego supra in IIIIª ratione dico.

[7] De his autem personis tribus personaque possessoris possessionisque non modo per Donatum in suis Regulis (Ars Minor 2) Priscianumque in locis antedictis eiusque commentatores ibi, sed et per Doctrinale in fine primi (1, 357-59) reperitur capituli, ubi dicit inter alia:

«Deque tribus primis septem fit origo supremis.

Personas duplices haec significare uidentur;

cum possessore possessio significatur».

De persona satis sit, de casu dicatur.

XVI. Casus.

[1] Casus pronominum sex sunt: nominatiuus, genitiuus, datiuus, accusatiuus, uocatiuus, ablatiuus. Sui uero nominatiuum non habet, nec naturaliter habere potest, et omnia pronomina casu uocatiuo carent, quattuor exceptis, uidelicet, tu, meus, noster et nostras. Haec Priscianus multis de causis in VIIIº, XII XIIIque maioris primoque minoris, in § Sui quando est, et multis in locis circa finem minoris (17, 132-133) et in eis partibus scribentes et Doctrinale, capitulo IIº (2, 434) corroborant, et multos pulchros Prisciani textus, supra in prima, secunda tertiaque ratione comperies.

 



[1] Glossa: Prosopopoeia cum -oe- dipthongo in penultima scribitur, et ad uerbum dicitur persona factiua, nam componitur a prosopoi, quod est persona, et poiso facio. Figura est uel quando inanimatum ad animatum loquitur, ut apud Ouidium in inicio libri sine titulo (Am. 1, 1): «Vt qui modo Nasonis fueramus, quinque libelli»; uel animatum ad inanimatum, ut Oracius in Epodo (17, 30): «Quid amplius o mare et  o terra, ardeo», uel quando ad inanimatum ipsum  quoque inanimatum loquitur, ut apud eundem in 2º Metamorphoseon: «Terra ad mare loquitur et flumina», unde Doctrinale dicit XIIº (2.528): «Personamque nouam formans da prosopopeiam». Prosopopeia uero graece est conformatio latine, et ideo exponendo dico, id est conformationem». Conformatio uero secundum Ciceronem, Vº Ad Herennium (4, 66), est cum aliqua quae non adest persona confingitur, quasi adsit, aut cum res muta aut informis fit eloquens et formata, et ei oratio attribuitur ad dignitatem accomodata, aut actio quadam». Et de hoc dico plene infra, libro 3º, in prima regula, carta 319.