Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

SECVNDVS LIBER: DECLINATIONES PRONOMINVM.

I. Prima pronominum declinatio.

[1] Postquam sex personis accidentia disseruimus, consentaneum est ut, secundum aggredientes librum, declinationes exponamus. Prima est quae genitiuum singularem in -i uel -is facit et datiuum in -i, ut ego, genitiuo mei uel mis, mihi; ita quod regularis formatio recto primae personae non inseruit. (2) Cum enim ego, egoni uel egonis, accusatiuo egom, retento recti principio in obliquis fineque mutato dicere deberemus. Irregulariter declinamus ego, mei uel mis, mihi, unde Doctrinale (352) dicit:

«Recto personae non seruit regula primae».

[2] Mei tamen pro de me per alleothetam reperitur, Terentius in Andria (614):

«Quid mei faciam?, quid de me?»,

ut Priscianus primo minoris (17, 160) ait. Mihi uero secundum Ioannem Aretinum in dictionibus latinis ab -h- incipientibus et consequenter ab aspiratione mediatis, ut mihi, secundum ordinem alphabeti, cum aspiratione in medio scribitur. (2) Nec -c- ante aspirationem habet, ut in antiquissimis marmorum inscriptionibus Romae aspeximus. Nec cum sono eius consonantis prolatam fuisse putatur. Deinde forsitan propter hiatum euitandum -c- in prolatione fuit additum, et ita -c- ante aspiratione scribi capit, et licet apud inscios tam scripturam quam prolationem -c- impraesentiarum retineat, tamen apud doctos scriptura duntaxat antiqua retenta fit cum -c- quoque prolatio hiatus fugiendi causa. (3) Et idem de nihil et nihilum dicendum puto, licet Tordellus et aliqui alii aliter scribant.

[3] At mi non nusquam a nostris, Tortello ibidem teste, unica syllaba absque sequenti aspirata, scribitur et profertur, et ibi Virgilii, Iuuenalis, Catulli auctoritate confirmat. Quod ex Graecorum imitatione processisse putat, qui moi scribunt, ut dipthongus ipsa -oi- in -i nostrum sit conuersum, quae in -o- conuerti debuit, et moe, cum -oe- dipthongo, pro mi dici. (2) Quod, teste Festo, nostri obseruauerunt antiqui, dicentes scribentesque moe pro mi. Vide in emandatissimo Gellio circa inicium, libro XIº Noctium Atticarum (11, 1, 1), scriptum Italoe cum -oe- diptongo in fine pro Itali reperitur. Et secundun Festum Pompeium (156; 160): «Moe pro mihi dicebant antiqui».

[4] Deinde tu genitiuo tui uel tis, datiuo tibi. Et an potius uestrum quam uestri dicendum sit, Aulus Gellius ostendit, qui super hoc plene scribens (20, 6, 13), tandem ait: «Sed procul dubio qui rectissime loqui uolet uestrum potius dixerit quam uestri. Et "Iccirco importunissime -inquit- fecerunt, qui in plerisque Salustii exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. (2) Nam cum ita in Catilinario (33, 1, 8) scriptum esset: «Et saepe maiores nostrum miserti plebis Romanae, nostrum obleuerunt", et nostri subscripserunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles manauit». Et hoc in Alfonsina in uerbo uestrum plenissime reperitur et adiicio quod Cicero (Her. 4, 47) in prima sententiarum exornatione ait: «Qui uestrum, iudices, nomen senatus diligit, hunc oderit necesse».

[5] Posthac sui facit sibi, et in genitiuo sui non additur sis, ne secunda persona futuri optatiui uel praesentis coniunctiui huius uerbi sum, esse putaretur. Sciendum autem mei, tui, sui passiue siue possessiue dici, ut mis, tis, sis, quae iam exoluerunt, actiue siue passie, pro quibus mea, tua, sua, nostra uestraque cum interest et refert surrogantur; (2) quae actiue quoque siue possessiue sumuntur, et nostrum uestrumque ad mis et tis, nostrique et uestri ad mei tuique, penitus respondere, ut Laurentius Vallensis De elegantiis, libro 2º, capitulo I, multifariam demonstrare conatur, quem sequor in meo Elegantiarum breuiario, libro II, capitulo I, et in libro V, uersiculo Laurentius autem Vallensis, carta 507 (5, 24, 7), tanquam rem nouam refero plenissime. Itaque secundum hanc primam declinationem tria pronomina ego, tu, sui declinantur.

II. Secunda declinatio.

[1] Secunda declinatio genitiuum in -ius coniunctim uel diuisim et datiuum in -i facit, ut ille, illa, illud, illius, illi; et is, ea, id, eius, ei. Per hanc autem quinque pronomina ille, ipse, iste, hic et is declinantur (cf. Prisc. 7, 19; 13, 8). Et horum genitiui una syllaba datiuum superant, ut et cuius, cui, nominatiui terminati in -ius coniunctim uel diuisim, uocatiuum in -i exeuntem una syllaba uincunt, ut Antonius, Antoni, Pompeius, Vulteius, Caius, Pompei, Vultei, Cai. (2) Ita quod in his tribus et ut in cui et huic, -i- naturaliter est consona, licet propter absonum euitandum uocaliter proferatur. (3) Nam secundum Priscianum Petrumque Heliae in VIIº XIIIºque Aegidiumque in libro I De accentu, capitulo VIIº, § I Et quinque aliquando transeunt, et libro 2º, capitulo 2º, in datiuis uocatiuisque a nominatiuo uel genitiuo habentibus -i- ante -us coniunctam descendentibus, -i- consona est naturaliter, licet sonus sit uocalis, ut huius, huic, cui -c propter concidentiam hui interiectionis dissyllabae remouendam fuit adiectum. (4) «Cuius, cui, Pompeius, Pompei, ei quoque, cum monosyllabum esse deberet, cum dissyllabus eius genitius sit, differentiae causa interiectionis hei monosyllabae per dieresim profertur, etiam a poetis. De hei interiectione dicit Virgilius IIº Aeneidos (274):

"Hei mi, qualis erat, quantusque mutatus ab illo

Hectore";

Ouidius De ponto, in XX epistola (2, 10, 30): 

"Hei mihi, quam dispar locus ille gentis";


et idem in epistola nona (Her. 9, 154):

"Hei mihi, quid feci, quod me furor egit amantem";

et in XIª (Her. 11, 112):

"Hei mihi, natali dilatata tuo".


(5) Hei uero et heu tanquam dolentis interiectiones, quid simile obtinent, alterum tamen datiuo, alterum accusatiuo coniunguntur. De hei dictum est, de heu dicit Terentius (And. 646):

"Heu me miserum",

et fere cum pronominibus huiusmodi. Nam cum nomine frequentius per exprobrationem dicuntur, ut Virgilius (Aen. 7, 293):

"Heu stirpem inuisam";

et Plinius libro VIIº (7, 3, 6): «Heu dementiam». (6) Aliquando etiam cum nominatiuo, ut Virgilius (Aen. 6, 678):

"Heu pietas, heu prisca fides";

Terentius in Adelphis (173):

"Heu miseriam".

Illud uero in Psalmo: "Heu mihi, quia incolatus meus prongatus est", nescio an librariorum uicio factum sit, quale illud in Euangelio: "Ascenditur in arborem sicomorum, quia inde transiturus erat", quod scribendum illac erat; (7) et illud Ad Romanos: "Tu, Asit, cum oleaster esses, insertus es", pro insitus; et in Actibus Apostolorum: "Egressi sumus foras portam iuxta flumen", pro extra portam;

"Eheu, quid uolui misero mihi".

Vae quoque datiuo, Martialis (5, 33, 2):

"Vae tibi, causidice",

haec seu aduerbia seu interiectiones appelles». (8) Haec autem ex Laurentio Vallensi, De Elegantiis libro IIº, capitulo XI, et ex meo Elegantiarum breuiario sunt excerpta. Licet autem Catholicon hei interiectionem sine aspiratione scribat, tamen aspirari debet, ut in antiquis codicibus inuenitur; et Laurentius ipse sic aspirando hei scribit, et Tortellus ait: (9) «Hei interiectio cum aspiratione scribitur, ut ab ei pronomine distet, et quoniam affectum significat cum auctiore †† promouendum est, heiulor aspiratur quoniam ab hei interiectione descendit. (10) Hem interiectio ob maiorem spiritum aspiratur, heus aduerbium uocandi aspiratur, quia huiusmodi aspirationes cum augmento spiritus proferri consueuerunt; heu interiectio dolentis uel aduerbium respondendi, quia ex dolore uel turbida responsione cum aspiratione, id est augmento, semper profertur.

[2] Quod autem huic monosyllabum sit, et cui non modo regula exigit, sed et poetarum usus, Virgilius Georgicarum Iº (1, 171):

«Huic a stirpe pedes temo productus in octo»;

Virgilius IIIIº Aeneidos (1, 171):

«Cuique loci leges dedimus, connubia nostra reppulit»;


(2) inueniuntur tamen hi datiui, sed raro, dissyllabi per dieresimque prolati, Stacius in primo (Silv. 1, 1, 107):

«Laetus huic dono uideas dare iura nepotes»;

idem in eodem (1, 2, 135):

«Falsus huic pinnas et cornua sumere terrae».


(3) De cui Albinus Rerum Romanarum Iº (1, 1-3):

«Ille cui ternis capitolia celsa triumphis,

Sponte deum patuere, cui freta nulla repostos

Abscondere sinus, non tutae moenibus urges».

(4) Nec mirum -i- loco consonantis in uocalem transire, cum -u- quoque apud poetas idem in quibusdam dictionibus patiatur. Oracius in Epodo (Epist. 13, 2):

«Niuesque deducunt Iouem; nunc mare, nunc siluae»,

hic enim diuisione -uae- syllabae extremae facta, -u- a consonante in uocalem transit, est enim dimetrum iambicum coniunctum semiquinariae heroicae. (5) Similiter ergo et ei et eis et eidem et eisdem per dieresim proferuntur, Iuuenalis in Vº (14, 30):

«Implet et ad moechos dat eisdem ferre cinaedis».

In compositione uero nec aliter proferri possunt, consequens enim consonans loco uocalis -i- proferri cogit. (6) Vocatiuus quoque desinens in -i a nominatiuo in -ius coniunctim uel diuisim terminato proficiscens una syllaba minor sit, in uocatiuo Vultei a Vulteius ueniente patet; Oracius in Epistolarum prima (13, 2):

«Durus ait, Vultei, nimis attentusque uideris»;

Vultei disyllabum secundum analogiam accepit, et hic quoque et in similibus, ut Pompei, Cai, Petrei, -i- consona uera est, licet uocaliter proferenda sit, ea nanque turpiter in syllabae fine sonat. (7) De his plene per Priscianum in VII (7, 79), ubi de uocatiuo secundae declinationis docet, et ibi per expositorem antiquum et modernum Petrumque Heliae et per Catholicon in uerbo cui et multis aliis in locis, ut in ei et hic, haec, hoc, et per Aegidium plenissime in capitulo XXVIIº et per Doctrinale, capitulo XI uersu (11, 2.305):

«Huic acuendo sonat si fiat syllaba bina»,

et uide quod hic commentatores scribunt et ego ibi in Doctrinali meo ex Prisciano, et super uerbo cui in meo Catholicon ex Aegidio.

[3] Nec praetermitendum est quod, Prisciano teste, XIIIº maioris (13, 8): «In secundae pronominis declinatione, licet ille illud, iste istud, is id neutrum faciat, tamen ipse solum, quod et ipsus prolatum a uetustissimis inuenitur, neutrum desinens, in -um fecit, Terentius in Andria (576):

"Ipsus mihi Dauus qui intimus est

eorum consiliis dixit".


Idem in eadem (350):

"Hoc ipsum atque hoc ipsum

mihi periculi est, me uide"».


III. De octo nominibus eorumque compositis, secundam pronominum declinationem sequentibus.

[1] Hanc secundam pronominum declinationem illa octo nomina unus, ullus, uter, nullus, solus, alter, totus aliusque sequuntur. Adeo ut ex hoc non nullis ea pronomina iudicarint. Enimuero propter declinationem pronomina esse non possunt, sed propter significationis uim nomina, uelut non ad finitas personas sed certum ad numerum quantitatemue relata. (2) Et de his octo eorumque compositis, scilicet uterque, alteruter et neuter, Priscianus in VIº, post principium (6, 4) disserit, deinde subiicit: «Sed in hoc neuter nomine ex contrario aliis, quae simili forma declinantur, frequentior est usus genitiui in -i et datiui in -o terminantis in masculino et neutro, in feminino uero in -ae diptongum: hic neuter et hoc neutrum, huius neutri, huic neutro, haec neutra, huius et huic neutrae. (3) Et sciendum quod, quotiens superiora masculina in -i desinunt in genitiuo et in -o in datiuo (hoc enim quoque rarior habet usus et uetustior) in -ae dipthongon super eos terminant casus. Itaque non solum una, unius, uni, sed et huius et huic unae et similiter ullae, nullae, solae, totae, aliae, alterae in usu antiquiore inuenimus». (4) Et idem in eodem, ubi de -er, alter et uter et ex his composita excipit. Quae pronominum declinationem seruare dicit, et ibi plene de alteruter disserit. Etiamque adiungit: «Neuter tamen neutri declinauerunt plerique, sed Plautus in Vidularia (fr. 5, p. 442):

"Neutri redibo"

datiuum dixit, cuius genitiuus neutrius sine dubio est; (5) quamuis uetustissimi uolebant omnium in -ius terminantium genitiuum et in -i datiuum, etiam in -i genitiuum et in -o datiuum genere masculino et neutro, in feminino uero secundum primam declinationem in -ae diptongon proferre.

[2] Idem in eodem (6, 35) in -us hanc rem quoque docet.

[3] Idem in XIII (13, 11), ubi de secunda pronominum declinatione praecipit super neuter sic inquit: «Cum iuniores frequentius supradicta VIII nomina secundum in -ius terminantium pronominum formam declinauerunt, in uno ex eis magis nominum declinationem sequuntur neuter, neutri, neutro dicentes, cum apud ueteres etiam in -ius secundum simplicis sui declinationem inueniatur desinens in genitiuo et in -i datiuo».

[4] Idem in Vº (6, 65) de nominis figura docens ait: «Vter uero et uterque diuersas significationes habent, uter enim diuiduam uim habet, uterque collectiuam, ubi diuiduam, ubique collectiuam.»

IV. De genitiuorum horum VIII nominum quantitate.

[1] Haec autem VIII eorumque composita genitiuo penultimam producunt naturaliter, quam poetica corripit auctoritas, excepto alter, alterius, quod ideo magis penultimam duntaxat corripuit, quia duabus syllabis nominatiuum genitiuus excederet, ut quod syllabis crescent, hoc tempore minueret, Terentius in hanc penultimam produxisse reperitur, et cetera. (2) Horum Priscianus in VIº (6, 37), ubi de alter, uter eorumque compositis ab aliis terminatis in -er, quoad genitiuum exceptis determinat, praeclarus testis est dicens super alius, -a, -ud in VIIº (7, 20), ubi de uocatiuo secundae declinationis docet: «Illud quoque possumus scire, quod bene cui pro monosyllabo accipiunt metrici et huic. Omnis enim genitiuus in -ius desinens una uult syllaba superare suum datiuum: ille, illius, illi, unius, uni, alter, alterius, alteri. (3) Alius quoque per duas -i- debuit esse genitiuus causa datiui, qui est alii, sed uel fit hiatus causa uel quia inter duas uocales -i- uocalis esse non poterat, datiuus autem loco consonantis eam accippi prohibebat, quam ipse duplicat uocalem, et credo differentiae causa, ne ali uerbum infinitiuum esse putaretur. (4) Ideo plerique recusauerunt eum genitiuum frequenti usu proferre. Vetustissimi tamen similem genitiuum nominatiuo possuisse inueniuntur, sed accentum differt, quippe circumflectitur in genitiuo penultima. Caesar in Anticatone priore (Nippardeius 764): "Vno enim excepto: quem alius modi atque omnis natura finxit, suos quisque habet charos". Caecilius in 2º: "Nullius alius rei nisi amiciciae eorum causa"».

[2] Idem Priscianus in IXº (9, 72) dicit: «In -ius enim terminantis genitiui penultima anceps est».

[3] Idem refert in XIIIº (13, 12), ubi de secunda pronominum declinatione tractat, adiiciens: «Alis quoque antiquisimi pro alius protulerunt, eius genitiuus rarus est in usu, et, cum debuit una syllaba uincere suum nominatiuum et datiuum, tamen par es syllabis, sed producit, -i- penultimam semper. (2) Necnon etiam secundum nominum secundae declinationis regulam in -i quoque inuenitur, Marcus Caelius, De uestitu (C. Antip. 1, fr.): "Alii modi sim". Sed, quod est mirum, feminini etiam generis genitiuum quidam in -i protulerunt: Caecilius in Iº: "Ante quam Barca perierat alii rei causa in Africa missus"».

[4] Idem in eodem (13, 29), carta penultima, de correptione productioneque horum genitiuorum in -ius terminatorum et de alterius correptione aliusque productione tractat.

[5] Haec omnia breui metricoque sermone Doctrinale docet. Dicit enim in primo capitulo (1, 60-62):           

«Vnus et ullus, uter et nullus, solus et alter,

Totus dant in -ius genitiuos, addis alius

Nanque tenent normam pronominis ista secundam».


Idem in Xº (10, 1.695-96):

«Vt tua metra petunt dabitur genitiuus in -ius

Corriperis alterius semper, producis alius».


[6] Idem in XIº (11, 2.305):

«Huic acuendo sonat si fiat syllaba bina».

De his datiuis huic, ei, cui et alii plene in libro primo De accentu, capitulo XXVIIº, habetur ab Aegidio, praedicta omnia confirmante.


V. De uocatiuorum defectu in plerisque pronominibus et octo nominibus antedictis.

[1] De uocatiuorum defectu in plerisque pronominibus et octo nominibus antedictis primum Priscianus in principio octaui (8, 3) dicit: «Naturalis neccesitas exigit quod pronomina, quae sunt tertiae personae primitiua, uocatiuo casu careant, qui non potest nisi secundae accidere personae. Item quod sui non habeat nominatiuum», et cetera. Et hoc breuius et apertius Petrus Heliae in VIII declarat principio.

[2] Idem Priscianus in XIIIº post principium (13, 34-35) disserit: «Nam ullus, nullus, alius uocatiuos habere non possunt, cum abnegent praesentium demonstrationem personarum, uocatiuus autem praesentem solet demonstrare personam».

[3] Idem in eodem, carta 4ª (13, 21), ubi de aliis nominibus et pronominibus, quae uocatiuum habere non possunt, tractans ait: «Et quicquid habet uocatiuum, hoc et nominatiuum habet, quicquid autem nominatiuum, non omnino uocatiuum, neque enim interrogatiua nomina uel infinita uel abnegatiua nec distributiua uel partitiua nec relatiua; (2) quae omnia carent demonstratione, uocatiuos pollicentur, ut quis uel qui, qualis, quantus, alius, nullus, alter, alteruter, uter, uterque, singuli, bini, terni, quaterni et similia, nec primae et tertiae personae pronomina. Cetera uero nomina per uocatiuos casus, etiam si sint appellatiua, loco propriorum funguntur. Cum demonstratio ipsa definit praesentem secundam personam, et habet in se uim et significationem pronominis tu uocatiuus».

[4] Idem Priscianus in eodem XIIIº, in fine (13, 35), regulam praedictam ponit, adiiciens: «Alius quoque caret uocatiuo, cum abnegationem habet tam primae quam secundae. Dicimus enim neque ego neque tu, sed alius. Itaque quod caret demonstratione praesenti uocatiuum habere non potest». (2) Et infra: «Alter uero et uter et quae ex eis componuntur et ambo uocatiuum habere non possunt, cum uel partiuntur uel referuntur. Quod autem partitur, in diuersis est personis, uocatiuus autem ad unam dirigi uult personam». Et super uocatiui defectu Priscianum primo minoris, circa finem (17, 197), uide, et quod dico infra, eodem libro, ante § Tempestiuum est.

[5] Petrus Heliae in fine XIII (Reilly 706) haec confirmat inquiens: «Rursus, ambo, uter et alteruter, cum sint relatiua respectu dicta demonstrationem non habent nec habere possunt, ideoque uocatiuos habere non possunt. Vide ergo quod ut congrue dicantur oportet periacere ad quod illa dicantur, ut Sortes et Plato uenerunt ad me et ambo recesserunt uel ita ambo isti haec, uel illa, faciunt, ut isti periaceat, et faciat cognitionem ad ambo. (2) Et hoc idem dicendum est de uter et alteruter, unde dicuntur relatiua, non ut is et idem, sed habent respectum, id est in respectu dicta sunt. Differunt itaque ambo et duo quiae in respectu dicimus ambo, sine respectu duo. In hoc quoque differunt, quia ambo congregat, duo dinumerat. Vllus quoque et nullus, quia cum abnegationem significant, uocatiuos habere non possunt.»

[6] Idem Petrus Heliae primo minoris in fine (Reilly 1010), circa hunc uocatiuorum defectum aliquas notabiles dubitationes remouere uolens, sic opponendo soluit: «Opponitur quod bene dicitur o uos omnes qui transitis per uiam, uenite, et o quicunque cupis, et o tu, aliquis, uenias. Haec enim omnia uidentur per uocatiuos prolata. (2) Sed dicendum quod in omnibus distributiua ad uerbum sunt referenda, et per nominatiuos intelligenda, ut o uos, qui transitis, omnes uenite et est omnes nominatiuus ad secundam personam deuocatus auxilio praecedentis nominatiui, sicut terni prandete apud me. Et est terni nominatiui casus. (3) Eadem ratio erit de consimilibus, quia o tu, aliquis, lege, non erit aliquis cum tu, sed cum lege. Sed quaeri potest utrum in his constructionibus distributiua sunt secundae personae, cum ad eam deuocentur. Quod si est uidebitur secunda persona iuncta esse, cum et hic incertam designet personam per distributionem. (4) Ad quod dicendum quod ipsa non significant secundam personam sed ad eam deuocari debent, quoniam cum ea intransitiue construuntur. Vel forte secundam significant, quoniam unus est de multis per directionem sermonis cum quo omnes alii concipiantur, sicut in pronominibus diximus de plurali primae et secundae personae».

[7] Quod autem huiscemodi nomina et pronomina uocatiuis careant, breuiter in II capitulo Doctrinale (2, 430-35) canit:

«Quae quaerunt, quae distribuunt referuntque negantque

Infinita quoque casu caruere, uocante distribuit.

Si uim tribuas et colligit omnis

Colligit improprie positum non distribuendo

Quattuor exceptis pronomina nulla uocabis

Tu, meus, noster, nostras, haec sola uocantur.»

Et hic glosatores uide, multa pulchra scribentes.

VI. De quis uel qui.

[1] Quoniam autem quis uel qui hanc secundam pronominum declinationem magna ex parte sequitur, et a Donato (1, 1) inter pronomina collocatur, aliquid de eo eiusque declinatione deriuatisque et compositis est dicendum. Quis uel qui dicit substantiam, ut quantus quantitatem, qualis qualitatem, quotus ordinem, quot numerum, cuiús, -á, -úm, possessionem, cuiás possessionem quoque, gentem uel patriam. (2) Quis etiam, Prisciano XIIIº maioris testante (13, 12), communis esse generis uetustissimi censuerunt: «Sicut et ostis apud Graecos, Terentius in Eunucho (677-78):                                               "Hunc oculis

nostrarum quisquam non uidit Phaedria",

nostrarum dixit quisquam pro quaequam. Plautus in Vidularia (Aul. 2, 1, 48):

"Dic mihi, si audes, quis ea est, quam uis ducere uxorem".


(3) Et eius obliquos casus tam secundum tertiam quam secundum secundam declinationem declinarunt. Itaque nunc quoque accusatiuus masculini secundum tertiae proportionem terminatur, quamuis feminini in -am, ut quem, quam. Ablatiuus quoque non solum in -o, sed et in -i, a quo uel a qui, a qua uel a qui. Virgilius in XIº (Aen. 11, 820-21):

"Accam ex aequalibus unam.

Quicum partiri curas",

pro quacum; Terentius in Eunucho (698):

"Quicum Parmenonem".


(4) Nominatiuus quoque pluralis non solum in -i et in -ae, sed etiam in -es, qui, quae uel ques. Accusatiuus etiam quos, quas uel ques, ut Pacuuius in Medo(fr. 19):

"Ques sunt isti?

-Cato: quescunque Romae regnauissent".

Actius in Neoptolomo(fr. 14):

"Sed quesdam".


(5) Datiuum uero ablatiuumque tam per -is quam per -ibus proferimus, ut quis uel quibus. Hoc tamen quis producitur, licet quis in nominatiuo breuietur, Doctrinale nanque Xº dicit capitulo(10, 2.263-65):

"Is breuias, sextum casum trahis atque datiuum

Cunque suis iunges monosyllaba compositiuis

In rectis breuio quis et is bis eis sociando".


(6) Nec abs re quis et is in rectis dixit, nam quis et iis datiuo ablatiuoque pluralibus producuntur semper. De quis in datiuo plurali primo Aeneidos testis est Virgilius(1, 94-96):

"O terque quaterque beati

Quis ante ora patrum Troiae sum moenibus altis

Contigit oppetere".

[2] Ad iam dicta dicendaque ante oculos collocanda Nicolaus Perottus in sua Grammatica, capitulo De relatiuis (fol. k1r.), perite refert: «Quid est relatiuum? Quod refert aliquid praecedens. Quotuplex est relatiuum? duplex: relatiuum substantiae et relatiuum accidentis. Quod est relatiuum substantiae? quod refert antecedens substantiuum, ut qui, quae, quod, is, sui, suus, ille, ipse, idem. (2) Et secundum aliquos alius, alter, reliquus et cetera, ceterum. Quae sunt relatiua accidentis? Quae referunt antecedens adiectiuum, ut qualis, quantus, quotus et quotennis, quotuplex. Qui, quae, quod quot modis accipitur? Tribus: relatiue(Verg. Aen. 1, 378-79):

"Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates

Classe ueho mecum";


(3) interrogatiue, ut

"Sed uos qui tandem quibus aut uenistis ab oris?" (Verg. Aen. 1, 369);

item infinite, ut: Nescio quam rem agas aut quem hominem diligas. Quis et quid nunquam ponitur relatiue sed uel interrogatiue, ut Quis es? et Quid agis?, uel infinite, ut nescio quis sis aut quid agas. Quis uel qui ponitur aliquando pro quali. Item quid pro quanto et qui pro quomodo aut propter quid

VII. Differentia inter substantiam huius nominis quis illamque pronominum.

[1] Quare autem quis uel qui nomen et non pronomen sit, declarat Priscianus in eodem XIIIº, carta penultima(13, 29-31), scite, concludens: «Quod non declinationis similitudo partes orationis inter se omnino coniungit uel discernit, sed uis significationis ipsius. (2) Quis autem substantiam cum qualitate licet incerta significat. Hoc tamen inter hanc substantiam et illam pronominum interest: pronomina nanque pro spatiali et propria uniuscuiusque accipiuntur substantia, quae demonstratione praesentium uel relatione absentium personarum intelligitur; quis autem generalem et infinitam substantiam, quae pertinet ad uniuersarum rerum genera et species partesque demonstrat. (3) Quomodo igitur numeros et quantitates inter species qualitatis nominum accipimus, sic etiam infinitam generalemque substantiam, quae est in hoc nomine quis et in compositis ex eo, dicimus qualitatem esse, quis igitur qualitatem habet quam nomen desiderat».

[2] Sciendum autem, in XIIIº, carta tertia, Prisciano teste (13, 13): «Quod qui quando pro interrogatiuo uel infinito accipitur, accentu circumflexo gubernatur, quando autem pro relatiuo, per se accuitur, in lectione uero grauatur. Sed et obliqui casus regulam generalem obseruat, quando infinita uel interrogatiua sunt, quando uero relatiua, per se accuuntur, sed in lectione per syllabas grauantur omnes».

[3] Idem Priscianus in primo minoris (17, 29) accentus nominum interrogatiuorum et relatiuorum aduerbiorumque similium explicans et antedicta confirmans, § Et necesse est, carta IXª, sic inquit: «Et necesse est hanc eandem esse partem orationis, quam quis, cum etiam obliqui in omnibus sunt similes eorum casus absque accentibus. (2) Et qui quidem pro quis infinito uel interrogatiuo accipitur, quis uero pro qui relatiuo nunquam. Quomodo ergo qualis et quantus siue interrogatiua siue infinita sint siue relatiua, quamuis mutent accentus, non sunt diuersae partes, sic neque supradicta».


[4] Idem in eodem, § Et quemadmodum, carta XIIª (17, 39), sic subiicit: «Et quemadmodum nomina interrogatiua generalem accentuum legem seruant, relatiua uero in fine accuuntur, sed in contextu orationis praeposita ipsum quoque accentum in grauem conuertunt, ut quis, cuius, qualis, quantus, sic et aduerbia, qualiter, quotiens. (2) Lucanus in primo (1, 151):

"Qualiter expressum uentis per nubila fulmen";

idem in eodem (1, 255-58):


"Cursumque furoris

Teutonici. Quotiens Romam fortuna lacessit,

hoc iter est bellis"».

(3) Glosa uero ordinaria ex suis expositoribus desumpta, sic praedicta exponit: «Quod haec siue nomina siue aduerbia, quando interrogatiua sunt, seruant regulas generales accentus, et quando sunt relatiua, si praeponantur suis antecedentibus, grauantur, sed si postponantur accuuntur. (4) Et ratio est quia quando postponuntur, ponuntur in situ sibi debito et habent accentum praedominantem, sed quando praeponuntur relatiua, tunc non sunt in situ proprio, sed trahuntur ad antecedens, et ideo non habent accentum praedominantem sed grauem. Et iste grauis nunquam est praedominans.

[5] Idem Priscianus in eodem § Quaeritur cur pronomina, uersiculo Et necesse, carta 36 et 37 (17, 143), idem quod in dicto § Et quemadmodum subiicit et de cuius, cuia, cuium cuiásque scribit: «Et necesse est ea omnibus grauari syllabis quando sunt relatiua, quomodo et primitiua eorum relationem significantia». (2) Vbi glosa dicit: «Et hoc quando suis antecedentibus praeponuntur». Et Prisciani textus paulo ante dicit: «Possessiuum cuius tam interrogatiuum quam relatiuum esse potest, ut cuius, -ia, -ium, sed masculinum in fine acuitur differentiae causa».

[6] Idem Priscianus in eodem (17, 40) adiungit: «Hoc idem localia et temporalia seruant aduerbia, quae omnes generaliter species localium uel temporalium, tam aduerbiorum quam nominum sibi subiungunt, quae tam interrogatiua sunt, quam relatiua, quattuor differentias habentia: ad locum, ut quo, in loco, ubi, de loco, unde, per locum, qua. (2) Haec enim quoque relatiua quidem per omnes syllabas grauantur, quando praeponuntur aliis dictionibus, quomodo et supradicta nomina, de quibus in libro qui est De accentibus, latius tractauimus».

[7] Glosa ordinaria dicit hic: «Hoc idem, id est sicut supradicta nomina generalia possunt esse interrogatiua, relatiua et infinita, ita ista aduerbia quo, qua, ubi, unde. Et sicut supradicta nomina, quando sunt interrogatiua seruant regulas generales accentus, sed quando sunt relatiua postposita suis antecedentibus acuuntur, praeposita uero grauantur, illud idem seruant aduerbia localia, quae habent quattuor differentias, sed ad locum pendente quo». (2) Et sic de aliis. Et possunt eis respondi omnes especies locales tam nominum quam aduerbiorum. Et ad maiorem rei intelligentiam in locis praedictis et in XIIIº maioris expositorem antiquum et modernum Petrumque Heliae et Doctrinale, cum eius commentatoribus, Catholicon Aegidiumque perspicies.

[8] Nec Priscianum in primo minoris, § De tu quoque, carta 44 (17, 196), praetereas, ubi probat tu in nominatiuo et uocatiuo esse, et quod ad uocatiuum non seruat relatio, et nomina quidem, quamuis tertiae sint personae, tamen pleraque uocatiuum habent: «Excipiuntur infinita nomina uel interrogatiua uel relatiua uel redditiua uel distributiua, quae incertae sunt personae uel diuersae, nam uocatiuum habere non possunt, ut quis, qualis, talis, tantus, quantus, tot, quot, uterque, alter, singuli, bini, terni et similia. (2) Ad huius ergo nomina uocatio fieri non potest, quamuis etiam licet ad secundam ea coniungere personam, sed per nominatiuos, ut qui estis, quales estis, uterque uocamini Scipiones, singuli ueniatis ad me, terni prandete apud me; Virgilius in 2º (Aen. 1, 369):

"Sed uos qui tandem, quibus aduenistis ab oris?"».

Hoc Priscianus dicit ad uerbum et infra repeto, libro Vº, uersiculo Idem Priscianus primo minoris, § De tu quoque, carta 44, carta 494 in principio (5, 18, 3).

VIII. De compositis syllabicisque adiectionibus huius nominis quis uel qui.

[1] Tempestiuum est ut ad composita syllabicasque adiectiones huius nominis quis uel qui et ad bonas latinitates super his obseruandas transeamus. Quis igitur uel qui omnium nominum confusissimum est, et substantiae infinitae instar habet, unde propter officiorum multitudinem multas formas terminationesque recepit, ut per diuersas formas, compositiones syllabicas adiectiones explicitas eius natura et confusio in aliquam redigi possent certitudinem satiusque comprendi. (2) Itaque sedecim inter compositiones et syllabicas adiectiones habet. Compositiones septem, scilicet siquis, nequis, aliquis, nunquis, ecquis, unusquisque et quisquis. Quis autem quandoque adiectiones habet: quisnam, quispiam, quisputas, quisquam et quisque. Qui uero quattuor adiectiones: quidam, quiuis, quilibet et quicunque, unde uersus

«Cum quis nam, que, piam, sine qui coniunge putas, quam,

dam, uis, cunque, libet, qui sine quis retinet».

[2] Sciendum autem, haec quinque nomina composita -ae- diptongon nominatiui singularis generis feminini nominatiuique accusatiuique pluralium generis neutris, sui simplicis in -a- correptam permutasse, ut siquis, siqua, nequis, nequa, aliquis, aliqua, nunquis, nunqua, ecquis, ecqua. Nec mirum, cum et antiqui quae uel quam ut quis uel qui, quod uel quid posuisse legantur; ut apud Virgilium inquientem (Aen. 3, 341):

«Et qua tamen puero est amissi cura parentis?».


(2) Nunc autem in illo qua non utimur nisi in compositis siqua, nequa, aliqua, nunquam, ecquam. Hoc Petrus Heliae super XIIII (Reilly 710) º maioris, carta finali, confirmat dicens: «Siqua et nequa a si et ne et qua esse composita et compositione corruptioneque fieri, nec secundum Priscianum (14, 2) quae uel qua esse modo, sed quae in nominatiuo esse dicendum, sunt enim siqua et nequa tam singularia quam pluralia».

[3] Cetera nomina interrogatiua uel infinita nullam syllabicam adiectionem aliam nisi cunque recipiunt, ut qualiscunque, quantuscunque, quotcunque, similiaque. Haec tamen geminantur, ut qualisqualis et cum aliis componuntur, ut aliqualis, nulla aliam uel compositionem uel adiectionem cum quis uel qui communem habent.

IX. De aduerbiis interrogatiuis infinitisque.

[1] De aduerbiis autem interrogatiuis infinitisque ubi est praecipuum, quod aduerbium locale et interrogatiuum est, in locoque interrogat, et temporale, id est postquam uel quando, et qualitatis, id est qualiter, et quantitatis, id est quantum, et similitudinis, id est sicut, et etiam quandoque increpantis admiratisue aduerbium, (2) ut in Genesi (3, 9): «Adam, ubi es -quasi in quanta miseria, in quanta angustia-, miser, quid fecisti? In quantum peccatum cecidisti?» Bene enim deus sciebat Adam ubi esset, sed quasi admirando increpabat, quod in tantum peccatum delapsus erat. (3) Hoc igitur ubi undecim inter compositiones et syllabicas adiectiones consequitur, ut sicubi, necubi, alicubi, nuncubi, eccubi, ex en et ubi compositum, ubique, ubiubi, ubiuis, ubilibet ubicunque, ubinam. (4) Inueniuntur etiam quaedem alia, quae ab ubi uidentur esse composita, ut atubi, astubi, postubi, sed potius quaedam uocum congeries irregularis est locoque dictionis unius funguntur, ut et Catholicon in secunda parte, ubi de aduerbiorum accentu determinat, in capitulo De compositis ab ubi  (2, 25) et in quinta parte in uerbo ubi docet. (5) Et hic adiicit quod ubi tam simplex quam compositum ex ui distributionis possit exigere genitiuum, ut ubi locorum, id est in quo locorum. Item et ubiuis locorum, ubique locorum uel gentium. Vel reor, cum dicitur ubique locorum uel terrarum, hos genitiuos ex ui partitionis gubernari. (6) Item quando ubi postponitur est ibi compositio, ut sicubi, alicubi, nuncubi, eccubi, necubi, uel quando geminatur, ut ubiubi, quando uero pareponitur, tunc est syllabica adiectio, quae post aduenit sicut accidens substantiae, ut ubiuis, ubicunque, ubique, ubilibet; deinde ubi in prima corripitur et ubique in penultima producitur.

[2] Petrus uero Heliae super XVº maioris, carta antepenultima (Reilly 794), postquam accentum de quando declarauit, accentum ubi et unde docens, sic ait: «Vbi, quando interrogatiuum est, acuit penultimam, quando uero relatiuum est grauatur per omnes syllabas, ut apud Virgilium (Aen. 1, 99):

"Saeuus ubi Aeacides",

ubi subintelligendum est ibi, ad quod ubi referri habet. (2) Ita quoque et unde interrogatiuum penultimam acuit, relatiuum grauatur per omnes syllabas, ut apud Virgilium (Aen. 1, 6):

"Genus unde Latinum",

ibi subintelligitur inde, ad quod refertur unde, et ita accentum ubi declaratum habes». (3) Ceterum alia aduerbia interrogatiua uel infinita tot uarietates non recipiunt, praeter quo, qua, unde, quae, sicut ubi, compositiones et syllabicas adiectiones habere possunt, nisi usus forsitan repugnaret, ut siquó, nequó, aliquó, ecquó, nuncquó, quoquó, quouis, quocunque, quoque, quolibet, quonam. (4) Aduerbium uero temporale pauciores recipit, non enim tantae confusionis, ut locale, est. Quando nanque sex compositiones habet, ut magister Beneuentus et Catholicon (3, 52) attestantur, ut siquando, nequando, aliquando, quandoquidem, id est quia, quandoque, quandocunque. (5) Et siquando, nequando, aliquando in antepenultima acuuntur; et quandoquidem etiam cum breuietur penultima, licet ibi non uera sit compositio, sed quaedam uocum irregularis congeries, illae nanque partes loco unius ponuntur et accentuantur, ac si una esset dictio, sicut extemplo, decetero, eximprouiso. (6) Cetera aduerbia interrogatiua et negatiua aliquam compositionem non habent, nisi ut nomina a quibus oriuntur. Nam et geminantur, ut qualiterqualiter, et -cunque recipiunt, ut qualitercunque, et eandem compositionem habent, ut aliqualiter. Idem de aliis est tenendum. (7) Siquidem aduerbiorum localia interrogatiua magis confusa sunt, ut quo, qua, unde, ubi, quae saltem sex inter compositiones et syllabicas adiectiones habere posunt. Temporale autem quinque recipit, quia minus localibus confusum et infinitum est, plus uero aliis. (8) Alia interrogantia uero aduerbia, sicut nomina a quibus proueniunt, nisi tres compositiones habere non possunt. De his et notabilibus circa ea quaestionibus Catholicon in tertia parte, ubi de figura nominis, capitulo De syllabicis adiectionibus, et etiam in quinta parte, in uerbo ubi et quando scite disserit. (9) In quo quidem capitulo, § Quaerit, quaestionem mouet, quare interrogatiua uel infinita, seu nomina seu aduerbia substantiam locumue significantia, syllabicas adiectiones recipiant, non autem alia, ut quisnam, ubinam, sed qualisnam, quandonam, dici non solet. Soluit quod alterationes rei continenti uel contentae, et ita substantiue uel loco duntaxat adueniunt, unde interrogatiua substantiue uel, sed non alia, dictas adiectiones recipiunt. (10) Tempus autem licet non nullas alterationes accipiat, quia nunc clarum, nunc obscurum, tamen id aeris patitur ratione. Accidentibus autem alterationes non contingunt, sed ea sunt, quae alterant. (11) Qui uero breuissime totam pronominum nominumque octo secundam pronominum declinationem sequentium, et quis uel qui cum inde profectis, materiam uidere desiderabit, Nicolaum Perottum in suo De grammatica opusculo, capitulo De pronominibus (f. sig. e8r.), legens inueniet. Nec capitulo De relatiuis praetereas, de quo non nulla supra, libro primo, § Figurae, uersiculo Itemque ille, carta 57 (1, 6, 2), et in hoc § Quoniam autem quis, uersiculo Ad iam dicta, carta 75 (2, 6, 2), inserui, ubi etiam dicitur hoc modo: «Quis et qui cum


quibus et quomodo componitur? Siquis, ecquis, nunquis, quisputas, aliquis, nequis, quilibet, quiuis. Assumunt etiam syllabicam adiectionem nihil per se significantem quisque, quisnam, quidam, quispiam, quisquam, quicunque. (12) A relatiuis substantiae multa aduerbia deriuantur, quae eisdem modos ponuntur temporalia, ut a qui, quae, quod, quando. A pronominibus tunc, id est eo uel illo tempore. Ab alius, alia, aliud, alias. (13) Localia uero ista a qui, quae, quod: quo, qua, unde, ubi, quorsum, quousque. Ab ille, illa, illud pronomine aduerbia deriuantur illínc, illúc, íllorsum, illíc, illác, uel illá, illucusque. Ab is, ea, id, ibi, inde, eorsum, eó, eá, eousque. Ab hic, haec, hoc, hic, hinc, horsum, huc, hac, hucusque. Ab iste, ista, istud, istínc, istíc, istác, uel istá, ístorsum, istúc, istucusque. Ab alius, -a, aliud, alibi, aliá, alíorsum, aliunde, aliousque.

X. Bonae latinitates circa antedicta.

[1] Bonas autem latinitates circa praedicta aggredientes dicimus quisquis et quicunque pro eodem accipi uimque duorum casuum, scilicet antecedentis relatiuique habere, ut quaecunque dictio geminata cunqueue recipiens, unde duo uerba in constructione poni requirunt. (2) Et in eo casu ponenda sunt, in quo ponitur relatiuum explicatione facta, seu in eo casu poni debent, quem uerbum sequens immediate requirit, ut uideo quicunque homo currit uel uideo quicunque homo albus est, id est uideo omnem hominem qui currit uel qui albus est. (3) Et uide quod scripsi libro 4º, regula 62 (4, 22, 3). Inter quicquid autem et quodcunque longa est differerentia: quicquid enim substantiuum est, ut quicquid pium, quicquid pietatis, quodcunque uero adiectiuum, ut quodcunque theatrum, quodcunque lignum. (4) Et quicquid et quoccunque, per -c- in prima syllaba secundum Priscianum maioris primo (1, 45), scribi debent, qui disserit -d- in -c- mutari, si primum componens in -d- finitur, sequens uero per -q- incipiat, ut quicquam. (5) Catholicon uero quidquid per -d- scribendum tenet expresse, licet -d- in -c- in hac dictione quicquam mutari dicat. (6) Ioannes autem Tortellus Aretinus in capitulo de littera -d- nominatim sequitur Priscianum: «Item -inquit- cum dictione incipiente a -q- mutatur -d- in -c-, ut acquiro, ex ad et quaero; fuit etiam -d- in -c- conuersum in ea dictione quicquid, cuius quarta, Quintiliano teste, -c- litteram exposcit, ne scilicet bis interrogare uideremur. Ex quo etiam quicquid cum -c- scribendum puto, ne si -d- scriberetur, modo consimili quid sit et quam interrogare uideamur.» (7) Non autem quiccunque sed quicque, a quicquid, inuenitur, quocque enim siue unum quocque a quod compositionem recipit, sed ut non quiccunque ita nec quocquid reperiri puto. Seruius in Donati commento (Keil 4, 410) declinat quisquis hoc modo: quisquis, cuiuscuius, cuicui, quenquem, a quoquo, quiqui, quorumquorum, quibusquibus, quosquos, a quibusquibus.

[2] Catholicon uero in dicto capitulo De syllabicis adiectionibus (3, 52), sic inquit: «Infinitum potest per omnes casus geminari, sicut uidemus in omnibus infinitis et sic dicimus cuiuscuius, cuicui, sicut dicimus qualisqualis, qualiquali, potest ergo quisquis in quolibet casu geminari, sicut qualisqualis, quantusquantus, si usus haberet, usus autem non habet, nisi quisquis, qualisqualis, quantusquantus, quicquid, quoquo, et hoc tenemus communiter». (2) Et infra: «Septem praedictae compositiones adiunguntur reliquis terminationibus huius nominis quis tam in singulari quam in plurali praeter unusquisque, quod non habet pluralem, causa huius mominis unus, Cicero tamen, quod posset dici unaquaeque moenia, unaequaeque schalae, et praeter quisquis secundum usum. (3) Nec ullae ipsius compositiones uel syllabicae adiectiones habent qui in ablatiuo singulari nec quis in datiuo ablatiuoque pluralibus, quod contingit ex debilitate simplicis, quoniam iste ablatiuus qui est in rarissimo usu, eodem modo quis datiuus uel ablatiuus pluralis debilitas enim simplicium saepe impedit naturam compositorum. (4) Quae autem postponuntur huic nomini quisquis uel qui magis uim syllabicae adiectionis obtinent, ut supra dictum est, ut quisnam, quispiam». Haec Catholicon.

[3] Laurentius uero Vallensis De elegantiis, libro IIIº, capitulo XVIII, de compositis a quis uel qui, sic ait: «Et quisquis caret genere femino, quin etiam masculino in accusatiuo casu tantumque habet, nominatiuum quisquis, accusatiuum quicquid, ablatiuum quoquo, tum in masculino tum in neutro. Nonnunquam etiam in feminino quaqua. (2) In accusatiuo quoque in alio genere quam neutro sed uix apud oratores. Plautus in Captiui duo (798):

"Quenque offendero",

quenquem, id est quencunque». Haec quoque refero in meo Elegantiarum breuiario, eodem, libro et capitulo.

[4] Cum igitur quicquid ex quid, quoccunque uero ex quod sit compositum, illud debuit esse substantiuum, ut quid et aliquid, hoc adiectiuum, ut quod et aliquod, nam solemus dicere quid egi, non quod egi, aliquid egi, non aliquod egi. Item quod bonum egi, non autem quid bonum egi, sed quid boni, nec ignoro quid agam, non autem quod agam. (2) Sic et cetera ab his composita intelligenda sunt, ut quiddam, quoddam. Nam quiddam cum adiectiuo, quoddam cum substantiuo coniungendum est, ut mirabile quiddam, quiddam maius, sed quoddam theatrum, quoddam oraculum, sed in hoc raro delinquitur, in illo autem saepenumero, in quo pro quicque ponatur quocque, ut optimum quicque, sanctissimum quicque, iocundissimum quicque, ubi quocque ponere non liceret, quod in sequentibus est ponendum, ut optimum quocque mancipium, pulcherrimum quocque patrocinium, ex animalibus, quae cepi, decimum quocque tuum sit, cum natura substantiui sit cum adiectiuo coniungi, adiectiui uero cum substantiuo quasi quodam connubio. (3) Iccirco ubicunque substantiuum sit, adiectiuum expetit quasi coniugem, alterius substantiui impatiens, deinde adiectiuum sine substantiuo tanquam sine uiro esse nequit, cum altero adiectiuo nihil habens consortii. Quicque uero idem quod ununquocque est. Item et quid pro in quo usurpari solet. Cicero in Laelio (Lael. 30): "Quid enim indigens Africanus mei"; sic et nihil, ut nihil me iuuisti, id est in nihilo.

[5] Inter quiddam autem et aliquis siue quispiam, quisquam et ullus est differentia, quod primum certum hominem, secundum cum aliis ununquenlibet significat. Et de his Laurentius Vallensis, De Elegantiis, libro IIIº, capitulo XVIIIº, plene praecipit, quem ego in meo Elegantiarum breuiario sequor, eodem libro et capitulo, ubi tandem adiicio: (2) «Quod quocunque modo prout possumus uel bene aut male, secundum quod poterimus potest exponi, nam super Virgilium in Bucolicis, in Vª Egloga (5, 50-51), ibi:

"Nos tamen haec quocunque modo tibi nostram uicissim

dicemus",

ubi Seruius super hoc quocunque modo exponit: "Id est prout possumus", Beneuentus uero "Quasi dicat, id est bene uel male secundum poterimus". Idem in IXª Egloga: "Quacunque, scilicet ratione et uia"».

[6] Consequenter adiungo quod secundum Petrum Heliae exponentem Priscianum in XIIII (14, 2), carta finali: «Siqua et nequa, compositione corrupta, tam singularia esse quam pluralia, nec quae uel qua sed tantum quae in nominatiuo dici debere, ut plenius diximus. Vbique secundum Priscianum non est compositum, uult enim ea non esse composita, in quibus uim coniunctionis non operatur coniunctio, sed adiectione syllabae deriuata esse».

[7] Idem Petrus Heliae in XVº (Reilly 774), circa finem cartae secundae, dicit: «Illud quoque Priscianus ait (15, 8), quod "Ablatiuui nominum in -a terminantes ponuntur pro aduerbiis, ut una, qua, nequa notaque id exemplum, nequa scire dolos, ibi nequa pro nequando esse positum"».

[8] Idem in eodem, carta IIIIª (Reilly 784; cf. Prisc. 15, 15): «Qui in ablatiuo pro quomodo uel unde aduerbi aliter ponitur», secundum Compraensorium pro qualiter.

[9] Priscianus primo minoris, carta XIII, § Et praeterea (17, 44), sic ait: «Et praeterea notandum est quod tam nomina infinita quam aduerbia, si generalem habeant pronunciationem colligentem uniuersitatem numerorum de quibus loquimur, geminantur apud Latinos, uel assumunt cunque, ut quisquis uel quicunque, uel qualisqualis uel qualiscunque, quantusquantus quantuscunque, Terentius in Adelphis (394):

"Tu quantusquantus es nihil nisi sapiam es",

pro quantusque; quotquot pro quotcunque, utut et utcunque, undeunde undecunque, ubiubi ubicunque, quaqua et quacunque.

»[10] Inter aliquis et ullus et alicubi et usquam hoc interest, quod aliquis et aliquando et alicubi absolute proferuntur, ut aliquis uenit ad me. Similiter alicubi sumus, id est in aliquo loco; et aliquando contingit, id est in aliquo tempore. Si autem dicam ullus pendet ex infinito omnium numero. (2) Necesse est enim ullus omnium intelligere et cunctos posse numeros ad hoc referri. Nec incongrue diminutiuum dicitur unius. Et uidetur hoc ad aliquid esse quomodo sumus et imus et primus et ultimus ad omnia dicunt ut tam locis quam temporibus uel ordinibus subiecta uel supposita. (3) Similiter usquam ad omnia loca refertur, et unquam ad omnia tempora. Et sciendum quod composita ab his abnegatiua sunt omnium generaliter, quae per ea possunt significari, ut nullus omnium deorum uel hominum uel eorum, quae sunt, id est cadunt sub nomine ullus. Similiter nusquam omnium locorum abnegatiuum est et nunquam omnium temporum.

»[11] Eandem habent differentiam ad simplicia infinita illa, quae componuntur ex eis geminatis uel quae assumunt -cunque ut quis infinitum ad unum intelligendum pertinet. Oracius in IIº Sermonum (2, 8):

"Vel leporum auulsos ut multo suauius armos,

quorum si cum lumbis quis edat",

pro aliquis. Quisquis uel quicunque ad uniuersos pertinet. (2) Similiter quot certum desiderat numerum, quotquot uero uel quotcunque ad uniuersos confuse dicitur. Et quis quidem simplex infinitum et interrogatiuum est, compositum uero ab eo aliquis infinitum tantummodo. (3) Similiter aduerbia quo, qua, ubi, unde et quando possunt interrogatiua esse et infinta et relatiua, Virgilius in Xº (Aen. 10, 366):

"Aspera quis natura loci dimittere quando

Suasit equos",

quando pro aliquando. (4) Et aliquo uero et alicubi et aliunde et aliquando et aliqua sine dubio infinita sunt tantum. Et quis uero quod est substantiae infinitum, pro qualis et quantus inuenitur. Qualis uero et quantus pro quis non, Virgilius in IIIº Aeneidos (4, 10):

"Quis nouus in nostris succedit sedibus hospes?",

quis pro qualis. Idem in Vº (5, 771):

"Qui iuuenes! quantas ostendunt, aspice, uires",

qui pro quales ponitur. (5) Similiter qui aduerbium pro qualiter accipitur, quod est a nomine substantiuo quis, qualiter uero pro qui, cuius propria significatio est propter quid, non accipitur, Terentius in Andria (492):

"Quis tibi uideor?",

pro qualis dixit. Idem in Phormione (327):

"Quot ne censes homines iam deuerberasse usque ad necem

tunc hospites, tunc ciues, quo magis noui, tanto saepius", quo pro quanto. (6) Quis, pro qualis es? Idem in Eunucho (121):

"Qui istuc?",

pro quomodo. Idem in Andria (502):

"Qui? quia te noui",

quid, id est propter quid. Et hoc tamen et alia omnia aduerbia interrogatiua ad multas intendunt species interrogationum quomodo et supradicta generalia localia et temporalia. (7) Et sunt eadem relatiua, ut cur, quia, Oracius in Iº Carminum (1, 8, 3-4):

"Cur apricum

oderit campum?";

idem in eodem (1, 16) relatiue:

"Et altis urbibus ultima

steterunt causae, cur perirent

funditus".


(8) Quia similiter, Virgilius in VIIº Aeneidos (Aen. 5, 13):

"Heu quia nam tanti cinxerunt aetherea nimbi?"

Terentius in Adelphis (815):

"Quia praeter spem euenit"

relatiue dixit. (9) Omnes enim species causarum eis respondentur, quomodo omnes localium uel temporalium aduerbiorum uel nominum. Quae uero non ad diuersas pertinent species aduerbiorum, aduerbia interrogatiua esse non possunt, ut hortandi eia, uocandi heus, heu respondendi et similia.

»[12] Inuenitur quisque pro quicunque, qualisque pro qualiscunque. Similiter aduerbia quoque pro quocunque, quaque pro quacunque, quandoque pro quandocunque, Virgilius in VII (Aen. 7, 400) clamat:

"Io matres, audite ubi quaeque, Latinae",

pro quaecunque, potest tamen et hic ubi pro ubicunque accipi.

»[13] Quorsum quoque, ex quo et uersum compositum, tam interrogatiuum quam relatiuum et infinitum esse potest omnium localium ad regionem aliquam uergere demonstratiuum; ut si interrogem quorsum uadis? bene responditur orsum, istorsum, sursum, deorsum, dextorsum, sinistrorsum, uersus orientem, uersus occidentem et similia. Idem relatiuum est cum grauatur, ut si dicam quorsum ille ierat et ego ibo. Infinitum quorsum ille uadit et tu uade.

»[14] Quoad quoque et infinitum et interrogatiuum et relatiuum est. Accipitur enim pro quousque. At pro quando, quod triplicem significationem habet, ut ostendimus. Terentius in Phormione (147):

"Quid senem

quoad expectatis nostrum?";

interrogatiue dixit. Idem ut relatiuum (Ter. Ad. 958):

"Quoad iussistis, parui";

infinitum: "Quoad licet scribo"». (2) Aulus Gellius (6, 21) de quoad notanter ait: «Quoad uiuet, cum item dicitur quoad curetur. Videntur quidem duae res contrariae, sed idem atque unum tempus utraque uerba demonstrant. Item cum dicitur quad senatus habebitur, et quoad senatus dimittetur, tametsi haberi atque dimitti contraria sunt, unum atque idem tempus tamen utroque in uerbo ostenditur.


(3) Tempora enim duo cum inter se opposita sunt et coherentia, ut alterius finis, cum alterius inicio miscetur, non refert utrum pe extremitatem prioris, an per inicium sequentis, locus ipse confinis demonstretur. Priscianus in ipso minoris primo, in uersiculo Quousque, sic continuat:

[15] «Quousque similiter, id est usque ad quod tempus uel usque ad quem locum, et interrogatiuum et infinitum et relatiuum potest esse. Interrogatiuum ut Cicero IIº Inuectiuarum (Cat. 1, 1, 1): "Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?"; relatiuum ut quousque uisum est doctori, didici; infinitum ut quousque uideatur tibi, uenio.

»[16] Et localia quidem aduerbia frequentissime pro temporalibus ponunt auctores, temporalia uero pro localibus nunquam, ut Virgilius hic pro tunc in VIIº (Aen. 5, 827), ibi:

"Hic patris Aeneae",

et inde pro deinde in 2º Aeneidos (2, 2):

"Inde thoro pater Aeneas".»


(2) Quando tamem secundum Tortellum, ubi de prosodia, pro quia poni consueuit, et tunc accentum habet acutum in ultima, sed quando pro temporis aduerbio, habet in prima».

[17] Haec ex Prisciano coniunxi, libro IIIº, capitulo XVIII De Elegantiis breuiario, quibus et addidi quae circa quis pro aliquis et qui pro quicunque, et circa quisquis Petrus Heliae in primo minoris circa medium de infinitis scripsit hoc modo: «Infinite ponitur quis pro aliquis et qui pro quicunque, ut qui interficiet tyrannum, praemium accipiet. (2) Et licet qui relatiue ponatur tamen nihil prohibet simul eandem dictionem relatiue poni et infinite, non tamen easdem semper habent condiciones, sed infinite poni dicitur, quando pro quicunque accipitur. Infinita autem omnia geminata uel assumentia -cunque generalem habent pronunciationem, ut quiquis, quicunque et quisquis non est eadem dictio simplex cum quis geminata composita. Nam quisquis aliud significat, quam quis, ergo eadem dictio non est. (3) Item quisquis est dissylabum, sed quis monosyllabum, ergo non est haec dictio eadem illi uel ab eadem inflectitur uel assumit quis syllabice. Item in geminatione accentum mutat, ergo est ibi compositio, eandem enim rationem inducit Priscianus ad ostendendum quod meme, tete, sese sint composita, quippe cum uno proferatur accentum, ergo quisquis compositum est dicendum». (4) Laurentius tamen Vallensis libro IIº De elegantiis, capitulo IIº, de meme, tete, sese: «Eadem haec tria pronomina geminari et solent priora quidem per figuram meme, tete, tertium sine figura, sese».

[18] Priscianus quoque XV (15, 19), multa de praedictis confirmans et adiiciens ait Vª carta, ubi de -um, hoc modo: «In -um primitiua pauca sunt: iterum, sursum, rursum, prorsum et prorsus, deriuatiua uero uel composita dextorsum, sinistrorsum, sed antiquissimi etiam dextrouersum dixerunt. (2) Rursum, deorsum, orsum, orientem uersum, occidentem uersum. Plautus in Captiuis (368):

"Vrbemque uorsum rectum est ingenium meum".


Haec enim composita quoque esse uidentur cum sub uno accentu proferantur, melius tamen dicimus quod inclinant sibi supraposita nomina. Similiter actutum ab actu, id est celeritate. (3) Nomina quoque loco aduerbiorum in eadem terminatione inueniuntur, ut multum, parum, pro paruum, minimum, primum; Cicero in IIIIº (Rep. 4, 8): "Non enim est facile ualido populo resistitur, si aut nihil impartias iuris aut parum", pro paruum

[19] Idem in eodem (Prisc. 15, 28), de aduerbiorum significatione tractans ait: «Sunt quae praesens tempus significant, ut nunc, praesto uel et praesens et non multo ante praeteritum perfectum, ut modo, Terentius in Andria (253-54):

"Praeteriens modo

mihi apud forum dixit: uxor tibi ducenda est,

Panphile, inquit".


(2) Accipitur etiam pro infinito, quomodo et nunc. Idem in eadem (Ter. Eun. 714):

"Modo ait modo negat",

inuenitur etiam pro duntaxat.

[20] Item: «Sciendum quod pleraque aduerbia localia pro temporalibus acipiuntur, ut Virgilius in II Aeneidos (2, 82):

"Inde thoro pater Aeneas, sic orsus ab alto",

pro deinde dixit; et in I Aeneidos (1, 81):

"Haec ubi dicta cauum conuersa cuspide montem",

pro postquam; et Terentius in Eunucho (239):

"Hic ego illum contempsi",

pro tunc. Temporalia autem pro localibus non accipiuntur, ut nunc, modo, nuper, postquam».

»[21] Idem in eodem (Prisc. 15, 39), prope finem, de ordine aduerbiorum: «De ordine quoque aduerbiorum quaeritur utrum praeponi an supponi uerbis aptius possint. Et manifestum est quod aptius quidem praeponuntur, quomodo adiectiua nomina, ut bonnus homo bene agit. Licet tamen tam haec quam illa praepostere proferre, exceptis monosyllabis, ut non, ne, dum, cum temporali, per, sic, quod aduerbium est quando affirmationem significat, sicut etiam uel cum pro ualde ponitur. (2) Demonstratiua quoque et interrogatiua praeponuntur uerbis, ut en, ecce, cur, quare, quamobrem. Similiter hortatiua et similitudinis et uocandi et optandi, ut eia, age, quasi, ceu, heus, ueluti, o, utinam». Haec ex XV Prisciani desumpta, libro VIº, capitulo XXº, in fine nostrarum Elegantiarum sunt adiecta.

XI. Inter uter et utrum, et quis et quid differentia.

[1] Deinde Quintiliani sententia, ut Laurentius Vallensis in suis Elegantiis, libro Iº, capitulo XV, in fine, refert, et sequor in meo Elegantiarum breuiario, eodem libro et capitulo: «Inter uter et quis et utrum et quid longa est differentia, nam uter et utrum uelut de duobus dicta comparatiuo, quis et quid ut de pluribus interrogando et dubitando tribuenda superlatiuo sunt. (2) Ex duobus enim dicitur uter dignior, ex pluribus quis dignissimus. Et Cicero quaerit (Her. 3, 2, 2) utrum potius aut quid potissimum dicatur, Quintilianus ita (7, 7, 8, 5), non tantum utrum sit melius, sed quid sit optimum quaeritur. Aliquando tamen quid uel comparatiuo damus».

[2] Item in sequenti capitulo inter quisque et omnis fit differentia: «Superlatiuus enim sibi quisque asciscit, omnis autem uel cunctus cupit positiuum et comparatiuum quoque ut pulcherrimus quisque, prudentissimus quisque; et hoc pro eo, quod est unusquisque, qui est pulcher ac prudens uel omnes pulchri et prudentes, non enim quique pulchri et quique prudentes liceret dicere, nec omnes pulcherrimi et cuncti prudentissimi. (2) Idem est si superlatiuus in alio casu quam quisque ponetur, ut maximi quisque animi uel maximo quisque animo spernit diuitias, robustisimi quisque corporis longe abest a sapientia. Comparatiui autem non quisque sed omnis est consentaneum. (3) Ex positiuis autem excipiuntur ea quae superlatiuo carent, qualia sunt quae, -i- uel -u- ante -us habent, ut pius et strenuus, quae non nunquam superlatiuum patiuntur. Et eo utranque sectantur rationem, omnis pius et pius quisque. Quidam tamen Salustiani codices strenuissimus scriptum habent (cf. Sall. Cat. 61, 7, 3)». (4) Nec absque ratione dixit haec quandoque superlatiuum pati. Priscianus enim III maioris (3, 1), ubi de his quae comparatiuum habent docet, commemorat arduissimus egregissimus perpetuissimus et IIº minoris carta Vª, § Maxime autem piissimus, ibi: «Et cunctorum piissimus patriae sum». (5) «Illa quoque numeralia secundus, tertius, quartus, quintus et deinceps superlatiui sunt expertia, primus enim et ultimus superlatiua quoque sunt, cum numerum significant. Dicimus itaque primo quoque die, primo quoque tempore, licet imperitiores quoque coniunctionem esse putent, quae primam breuem habet, cum ibi longa sit; Cicero in Philippicis (8, 33, 9): "Primo quoque die consules ad senatum referebant"; idem Pro Rabirio (40, 1, 6): "Tertio quoque uerbo excitabantur"; (6) Suetonius in Vita Caesaris (40, 1): "Et intercalario mense sublato, unus dies quarto quoque anno intercalaretur. Quod ineruditi pronunciare solent omni quarto anno est bissextum"; Vlpianus apud Iustinianum libro XXVIIII Digestorum, scilicet l. I, De te. mili. (D., 29, 1, 1), inquit: "Militem quasi millesimum quenque dictum, id est omnen, qui est ex milenario numero ultimus", tamen non ultimus sed quisque ex eo numero accipiendus est. (5) Cum enim dicitur dabo tibi ex ouibus decimam quanque, non eam intelligo, quae Xª in numerando continget, sed unam de X, quacunque sit. (6) Ita millesimum quenque unum ex numero milenario appellamus, licet iurisperiti, elegantiae latinae, ignari militem ex mille maxime strenuum intelligant, unde errorem de uocitandis militibus hoc tempore insigne quoddam dignationis ferentibus qui equites ab equo secundum multos Ciceronis textus et l. I, C. De aequestri digni., libro XIIº (C., 12, 32, 1), sunt dicendi ortum fuisse puto. Omnis enim militiam colens siue eques siue pedes sit siue quoque militari arti studeat, miles secundum l. fi. C., locati nominari potest. (7) Sed ad rem de qua agitur redeamus, hinc etiam est exortum, ut dicatur unusquisque et singularis quisque, non singularissimus, quod minime reperitur, sicut nec ex unicus unicior et unicissimus.

[3] Quotus etiam (cf. Valla, Eleg. 1, 14) cum quisque iungitur sed fere semper interrogatiue, et quot significat, ut Martialis (14, 218):

"Dic, quotus es? quanti cupias cenare, nec unum

addideris uerbum mensa parata tibi",

id est, quod estis et quot tecum habes; Cicero Pro Ligario (26, 7): "Quotus enim istud quisque fecisset?", id est nullus uel rarus. (2) In mentem non uenit ut quisque cum aliis nominibus coniungatur, quod tamen genitiuum pluralem cum adiectiuo iunctum non obtinet, igitur genitiuo singulari utimur pro plurali. Idem est optimi cuiusque animus, quod omnium bonorum animus.

[4] Vnusquisque autem ideo non facile superlatiuum patitur quod unus uim quansam namque superlatiui obtineat potiusque unusquisque bonus quam unusquisque optimus sit dicendum (cf. Valla, Eleg., 1, 14).

XII. De ut et ita cum superlatiuo et quisque.

[1] Nec praetermittendus est quod, ut in XVII dicti libri continetur capitulo: «Superlatiuum dupliciter uel ex altera parte nomen, ex altera aduerbium uel utrunque nomen uel utrunque aduerbium, cum ut et ita similibusque indeclinabilibus Cicero De oratore (2, 266, 1): "Vt quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum"; idem in eodem (1, 120): "Vt enim quisque optime, ita maxime dicendi difficultatem uariosque euentus orationis expectationemque hominum pertimescit"; (2) idem Officiorum primo (1, 16, 50): "Optime autem societas hominum coniunctioque seruabitur si, ut quisque erit coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferatur"; Quintilianus (8, 3, 77, 5): "Vt longe optimum, ita difficilimum"; in Catone maiore (64, 5)  utrunque superlatiuum Cicero sustulit , "Vt quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum obtinet". Quod et alibi solemus facere ut in illo homo in primis doctus, non in primis doctissimus, ne duas res cum superatione coniungamus.

»[2] Per quo et eo uel hoc comparatiuum hoc idem efficit quod superlatiuum, hoc modo: quo quisque miserior, uel quo magis miser quisque est, eo senior, uel eo magis senex uidetur; Quintilianus IIº Institutionum (2, 3, 8, 4): "Quo quisque ingenio minus ualet hoc se magis attollere ac dilatare conatur". Sed ut non licet in primis doctissimus dicere, ita nec inter primos et cum primis; (2) licet Salustius (Iug. 7, 5), si modo codex mendosus non sit, aliter dixerit: "Ac sane, quod difficilimum est in primis, et proelio strenuissimus erat et bonus consilio". Similia sunt his in paucis, cum paucis, inter paucos. Item super omnes, ante alios, praeter ceteros. Enimuero quamuis haec positiuo frequentius guadeant, tamen quandoque superlatiuum ferunt».

[3] Item ut in XVIIIº dicti libri primi habetur capitulo: «Hoc magis et eo magis idem quod tanto magis est, et quo magis idem quod quanto magis, quare praecipio positiuos magis tantum quantumque decere, comparatiuos uero tanto quantoque, Cicero (Off. 1, 36, 90): "Quanto es maior, tanto te geras summissius". (2) Non autem quanto es magnus, tanto te geras summissus, sed quantum potes, tantum elabora, non autem quanto potes, tanto elabora. Proxime illa aduerbia ante et post ad uim comparatiuorum accedunt, ut tanto ante ego ueni, quanto post tu uenisti. (3) Et illud nomen alius et suum aduerbium aliter, et huic similie secus, ut Quintilianus (Decl. 5, 21): "At quanto alius ille infelicissimi iuuenis affectus"; et Terentius (And. 4):

"Verum aliter euenire multo intelligit";

et Cicero (Fam. 2, 7): "Multo secus euenit". Nam quod de tanto quantoque dixi, idem intelligo de aliquanto, de multo, de paulo, ceterisque similibus. Rursus, quod de tantum et quantum, idem de aliquantum, de multum et paulum et ceteris. (4) Sed quia haec in aduerbia transferuntur, ideo quandoque (de his quae exeunt in -um loquimur) pro his, quae in -o terminantur abutimur, praesertim quando non est illa duorum contrapositio, ut superioribus exemplis ostendimus, Iuuenalis (11, 9):

"Despiciam, qui sit, quantum sublimior Athlas";

Terentius (Eun. 131):

"Eius frater aliquantulum est, ad rem auidior".

(5) Ita in aduerbiis participiisque multum ante, multo ante, paulum post uel paulo post, uerbis autem semper fere conuenit aduerbia per -um potius quam per -o adiungere, exceptis ab ante, prae postque compositis more eorum unde componuntur, ut multo praestat et multum praestat, Salustius (Iug. 31, 28, 2): "Multo praestat beneficii quam maleficii immemorem esse". Ita multum uel multo antecellit, paulum uel paulo posthabui tua negocia meis.

XIII. De tam et quam.

»[1] Tam et quam similia atque eadem uidentur; tantum et quantum, ideoque raro cum comparatiuo iunguntur, ut Virgilius (Aen. 7, 787-88):

"Tam magis illa fremens et tristibus effera flammis,


quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae".

Cum superlatiuo frequentius, ut tam est hic omnium optimus quam summus et nobilissimus, Salustius (Iug. 31, 14, 2): "Quam quisque pessime fecit, tam maxime tutus est" Solent poni tam et quam separatim et alterum sine altero utrunque in significatione uehementiae, (2) ut Cicero (Phil. 11, 37, 2): "In tam optima causa non debeo timere", id est in tam ualde et perualde bona causa. Et iterum (Cic. Phil. 12, 11, 13): "Non dum erat uestris tam grauissimis tanquam multis iudiciis ignominiisque concisus", id est iudiciis uestris ignominiisque tantopere grauibus.


»[2] De quam hoc sit exemplum: Tu es homo quam iocundissimus, id est ualde uehementerque iocundus. Vnde Priscianus primo minoris Terentium in Andria (455) dicentem negat:

"Pernimium laudo",

subdens per superfluum esse uidetur, quamuis amplioris significationis causa possit accipi». (2) Sed de his disserendum est latius, Priscianus enim de per et propter multa pulchra scribit, is nanque et ego in meo Elegantiarum breuiario, libro primo, capitulo XVIIIIº, addidi in principio. (3) Sic in XIIII, carta 2ª, dicit (Prisc. 14, 9, 13) «Praepositio loco etiam coniunctionis causalis accipi solet, ut per desidiam maliciae nascuntur, id est causa desidiae. Similiter propter et ob, ut Virgilius in IIIIº (Aen., 4, 320):

"Te propter Libicae gentes Nomadumque tyranni",

idem in XIº (Aen. 11, 347):

"Cuius ob augurium infaustum moresque sinistros".»

[3] Idem in XVº, carta 4ª (Prisc. 15, 18), ubi de aduerbiis in -am: «Quam, quando est similitudinis uel comparationis siue electionis, aduerbium accipitur, Virgilius in XIº (Aen. 11, 721):

"Quam facile accipitur saxo sacer ales ab alto";

Salustius (Hist. 3, 51): "Mare Ponticum dulcius quam cetera maria," quamuis interpretatio eius, id est iper apud Graecos coniunctio sit electiua».

[4] Idem in eodem, carta Vª (Prisc. 15, 21), ubi de -r-: «In -r- primitiua cur et per, quando pro ualde accipitur».

[5] Idem in XVIº (Prisc. 16, 9), carta II, ubi de coniunctionibus dissertiuis siue electiuis: «Dissertiuae -inquit- uel electiuae sunt, quando diuersis propositis aliquid ex eis nos eligere ostendimus, ut diues esse uolo, quam pauper, Terentius in Andria (797-98):

"Quae inhoneste hic uoluit diuicias parare,

quam honeste in patria pauper uiuere".


(2) Est autem quam et accusatius quae infiniti nominis et aduerbium similitudinis, ut Terentius in Phormione (41):

"Quam inique comparatum est",

pro ut; et duplicatum pro coniunctione aduersatiua quoque accipitur, Virgilius in IIº Aeneidos (2, 12):

"Quanquam animus meminisse horret"».

(3) Auctoritate uero Catholicon Compraensoriique dici potest quam nomen infinitum interrogatiuum et relatiuum esse, comparandique aduerbium, ut tu magis quam ego, et pro ualde ponitur, ut quam bonus, pro ualde bonus. (4) Item quam similitudinis et electionis est aduerbium: similitudinis quando tam praecedit uel sequitur, ut tam ducibus quam principibus mors communis habetur; electionis quando partem illam cui adiunguntur significat aliamque eligi, ut tempus medicinae quam querelae; et est discretiua uel electiua coniunctio, ut diues esse uolo quam pauper; (5) et est quantitatis aduerbium, ut iste quam potest legit, id est quantum potest, et scilicet hanc significationem quantus, a quam potest deriuari.

[6] Enimuero iuxta Laurentii sententiam in capitulo XIXº memorato, quem ibidem sequor in meo Elegantiarum breuiario: «Per et quam idem ponderis in compositione tenent sed alterum positiui, alterum superlatiui est proprium, ut perpulchre, perbelle, perdiligenter, quampulcherrime, quamoptime, quamdiligentissime, quorum exemplorum omnia sunt referta, ut et apud Papinianum, l. II, ff. De custo. et exhi reorum legatur: “Sed haec interpretatio perdura et pernimium seuera est”. (2) Nimis enim uel nimium aduerbium quantitatis est, id est plus iusto ultra uoluntatem, multum uel satis secundum Papiam et nimis pro ualde profecteque accipitur iuxta illud Dauidis: "Ego autem humiliatus sum nimis", id est perfecte ualdeque, ut Beneuentus exponit, et prima corripitur secundum Catholicon, et sicut nimis pro ualde suscipitur, ita et nimium, et tunc forte latinius, quamnimium quam pernimium diceretur. (3) Haec autem debent intelligi, quando quam pro ualde siue uehementer accipitur. At contra quam pro quantum nunquam superlatiuo at semper cum positiuo coniungitur, ut Cicero (Fam. 7, 15, 1): "Quam morosi sint qui amant, ex hoc potes intelligere". (4) Vide ut quam pro quantum uerbo principali duntaxat in recto loquendi modo nequit adiungi, hoc est quando non figurate loquimur, ut exprobandi deridendiue causa, hoc modo, quamcito uenisti, quamsuauis homo es. Loquor autem quotiens duo uerba in eadem oratione insunt, semper cum uerbo non principali quam pro quantum copulatum iri. (5) Quam pro ualde frequenter uno uerbo contentum esse et in duobus principali potius gaudere, non nunquam altero, ut ubi est lucrum eo quamprimum aduolas. Neque siquid aliter penes auctores inuenitur, mihi obesse debet, qui non legem scribo, quasi nunquam aliter factum sit, sed quod frequentissime factiatum est, praesertim a M. Tullio Marcoque Fabio, apud quos si quando reperiatur quam cum positiuo pro ualde aut cum superlatiuo pro quantum, ausim affirmare mendose scriptum. (6) Cicero scribens ad Trebacium sic ait in prohemio (Fam. 7, 27, 2): “Sed dum fuimus una, tu optimus es testis, quam fuerim occupatus”, non dixit quamsumme ocupatus aut quammaxime occupatus aut quamoccupatissimus fuerim. Quod autem quam cum superlatiuo non iungantur, si quantum significet, uerbum possum et similia, ut quaeo, ualeo, licet et siquam sint alia, ut dico quamdisertissime possum nec recte scribo, scio quamoptime scribas, quia ubi sit uerbum possum ibi quam non cum superlatiuo sed cum uerbo coniungit.

»[7] Illud non plane latinum est, quam primum mare, intraui exorta tempestas est, sed cum primum ac quamprimum potero, mare intraui aut ut primum uel ubi primum potero mare intrabo, uel cum primum potero, uel ut primum uel ubi primum, mare intrabo, latinum erit. Ex his consequens est dicere, ubi quam pro quantum est, ibi quoque quantum poni posse, ut Cicero De amicicia (74, 13): "Nisi quod tanta est inter eos quanta maxima potest morum studiorumque distantia."

»[8] Vt quoque in locum quam uel quantum succedit, nunc sine ita, nunc cum ita. Primo sic apud Ciceronem in Philipicis (14, 29, 3): "Quas ut honorificentissimis uerbis ipse consequi potero, complectar mea sententia"; secundo sic apud eundem De oratore (2, 174, 2): "Haec ut breuissime dici potuere, ita a me dicta sunt". Recte ergo quam pro quantum cum positiuo et superlatiuo, intercedente uerbo possum. (2) Ponitur male autem cum comparatiuo siue sine possum, ut quamplura uolumina ille composuit, dicendum est complura non quamplura, ut quidam male scribunt, in aduerbio quoque superlatiuo non nunquam legimus complurimum pro plerunque siue cum possum, ut narraui rem gestam, quambreuius potui aut quam potui breuius.

»[9] Positiui uero cum per comparatiuum est simplex, eius comparatiuum cum multo superlatiuum est cum quam superlatiuum suum, ut perhonestus, multo honestior, quamhonestissimus.

»[10] Ex his autem duobus per et quam de quibus tantopere disserui, unum perquam componitur, quod utrum positiuo an superlatiuo dandum sit dubitari potest, utrunque enim partem sibi uendicat, sed detur positiuo certe, uel quia anterius est uel quia indecens uidetur duo aduerbia uehementiam significantia superlatiuo super addi, dicimus itaque perquamdoctus, perquameruditus, perquampulcher. (2) Et sicut uerbo per ita perquam apponi solet, ut peruelim, perplacet, Plinius Iunior in Epistulis (7, 27, 1, 2): "Perquam uelim scire"; Boetius tamen in Commentariis logicae (2, 1, 85) breuioribus superlatiuo dedit dicens: "Apud scriptores quidem Graecos perquamrarissimos"; et Pomponius De ori. iur., Digestorum Iustiniani, libro Iº (D., 1, 2, 2, 44, 10): "Nam ante eum Seruius duos libros Ad Brutum perquambreuissimos ad edictum subscriptos reliquit"; et Curtius libro IIIIº (4, 6, 2, 3): "perquammaximo exercitu". (3) Sed huius exempla tam rara sunt, ut dubium an librariorum culpa sit. Certe sic ipsi loqui non audemus. A. quidem Gellius super quod praecipimus custodiuit. Ceterum, ut est in loquendo curiosior, pro per quam ita loquitur: sane quamutile, uoce admodum quamsuaui, oppido quamlibens, nimis quamineptum, quae aduerbia idem pollent, quod per pro ualde. Vsitatius tamen est perquam, ut perquamutile, uoce perquamsuaui, perquamlibens, prequamineptum. Haec igitur dantur positiuo, illa uero magis superlatiuo. (4) Multo et longe in eo fere significato, quo solet quam cum superlatiuo, sed cum hac tamen differentia, quod huic quam genitiuum superlatiui proprium aut ablatiuu, accusatiuumue cum praepositione, ut sine ipso quam fit non tribuimus, M. Tullius (De or. 2, 357, 7): "Acerrimum autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum uidendi"; et iterum (De or. 2, 2, 4): "Quem Crassus dilexit ex omnibus plurimum", non dixit quamacerrimum aut quamplurimum ex omnibus siue inter omnes».

XIV. De longe, multo, facile, ualde.

[1] Idem Laurentius eodem libro, capitulo XXº, super longe, multo, facile ualdeque sic inquit, quem et ego in meo sequor Breuiario: «Id quod multo longeque pro ualde fit, et in facile pro non dubie, Quintilianus libro IIº (2, 10, 2, 1): "Declamandi ratio multo est utilissima"; idem: "Longe omnium praestantissimus Domicius Afer"; Cicero Pro Rabirio ( 34, 4): "Virum unum totius Graeciae facile doctissimum Platonem amat etiam longe, ut multo". (2) Secum iungi comparatiuum et ea de quibus antea disputaui alius, aliter, secus, ante, post, prae, ut longe alius, longe aliter, longe secus, longe ante, longe post, et composita a prae, ut longe praestans, longe praestat Quintilianus sed eum longe praecedunt ingenia uiuentium, et cetera, quae superlationem quandam habent et proxime ad comparatiua accedunt, ut longe superat, longe uincit, et ea quae diuersitatem habent more illorum alius, aliter, secus, qualia sunt diuersus, dissimilis, alienus, ut longe diuersus, longe dissimilis, longe alienus, princeps quia praelationem significat, longe facileque pro eo quod est non dubie, sibi asciscit. (3) Praeterea praecipuus, primus, secundus et siqua sint alia, Quintilianus facile praecipuus et admirandus maxime est. Sic facile primus uel facile summus, facile uero dicimus non ad ordinem sed ad dignitatem respicientes, ut tu facile secundus a rege es; hoc est facile post regem primus. (4) Longe igitur pro ualde proprium est, exceptis paucis, comparatiui et superlatiui, ipsum autem ualde pauper, ualde laudat, ualde uituperat. Nec ausim dicere longe diues, longe laudat nec ualde ditior, ualde ditissimus».

XV. Inter minimum et minime differentia.

[1] Minimum (cf. Valla Eleg. 1, 18) est proprium aduerbium superlatiuum, minime uero pro negatione accipitur quasi nequanquam, ut hic est homo minimum litteratus, pauxillum litteratus, ego sum minime litteratus, id est, idiota et nihil prorsus litteraturae habens; (2) Catholicon uero dicit: «Minimus a minor dicitur, et a minimus minime aduerbium, quod quandoque pro non, quandoque pro parum accipitur, unde uersus hanc uocem minime reperimus saepe negando; dicas et minime significare parum, sed et minimae feminini generis et datiui casus de minimus esse potest». Tu potius differentiam teneas antedictam, praesertim cum et apud Compraensorium inueniam minime pro non, negandi est aduerbium».

XVI. De quod et quo, et de differentia inter quod et quia, quo et ut.

[1] Naturam quod et quo declarare cupientes et quae inter quod et quia, quo et ut, sit differentia, dicimus (cf. Valla Eleg. 2, 37): «Priora causam efficientem notare, et nunc indicatiuum, nunc subiunctiuum asciscere, Ioannes amat quod, uel quia, pater est, uel sit, et quod communem et causalem significationem habet, nam quod et pro quia apud maximos auctores saepenumero inuenitur, ut et quia pro quod non nunquam. (2) Item Quintilianus (9, 4, 133, 1) ait: "Non quia negem hoc bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi in omnibus principis recusem"; iterum idem (2, 2, 2, 2): "Quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quamdiligentissime putem", scilicet pro magis eius rei neccesariam mentionem facit aetas ipsa discentium. (3) Ex quibus exemplis uidere licet nunc bis quia repeti, nunc unum quia esse et unum quod, et ubi est quia, ibi semel bisue posse esse quod, praeterea in secundo membro nunc subiunctiuum esse, nunc indicatiuum, nunquam tamen idem repeti uerbum, praesertim modo uerbi mutato, ut fecit quidam, qui ait, non quia amicus non esses, sed quod ita amicus eras, cum dicere debuisset non quia non amicus sed quia, uel sed quod, ita amicus esses.

»[2] Altera uero duae, scilicet quo et ut, causam finalem dicunt subiunctiuumque reposcunt, Cicero in Philipicis (1, 10, 8): "Non ut proficerem aliquid", siue non quo proficerem aliquid. Quidam differentiae talis ignari saepe scribunt quo pro quod». Nec dubium sit quod pro quia resolui et quo pro ut, quae Laurentius libro II, capitulo XXXVII, disseruit, et ibi ego quoque in meo Elegantiarum breuiario.

XVII. De ut.

[1] In praecedenti uero capitulo de multiplici significatione ut similiumque tractamus (cf. Valla Eleg. 2, 36): «Vt enim similitudinis est aduerbium, et enim ut et ibi dicitur. Velut, ueluti et uti tria haec illis tribus quasi, tanquam, ceu similiora sunt quam aliis tribus sicut, sicuti, ut, ea enim sex superiora imaginem inuunt, haec tria posteriora similitudinem, quamuis ut generale et commune, cum omnibus uideri potest. (2) Nec non uti cuius proprie quae ut ea est significatio: Tu tanquam leo misceris, tanquam leo quasi canis uelut ursus est metaphora; tu irasceris, sicut, uel sicuti leo, comparatio est, ibi enim te leonem, hic similem leoni dico. Quod hinc probari potest, quod illud per uerbum substantiuum resoluitur, hoc per idem uerbum, tu misceris tanquam leo, id est tanquam leo esses; irasceris sicut leo, id est sicut leo irascit. (3) Tamen illa quae dixi per uerbum substantiuum resolui possunt, et per idem uerbum, licet non indicatiuo, ut tu incedis uelut rex, id est uelut rex incederet. Adeo ut illa quae praepositionem habent, uix aliter resolui possint, ego uenio ad te tanquam ad deum, non est resoluendum tanquam deus esses, sed tanquam ad deum accederem; denique haec subiunctiuum, alia indicatium poscunt. (4) Graeci uelut et sicut non distinguunt, aliquando ne nos quidem distinguimus utique cum quaedem enumerantur, postea aliquid exempli subiungimus, ut apud Ciceronem Officiorum primo (1, 5, 15): "Tamen ex singulis certa officiorum genera nascuntur uelut ex ea parte, quae prima descripta est"; et Plinius (2, 225, 2): "Quidam uero amnes odio mari ipsa subeunt uada, sicut Arethusa fons Syracusanus, in quo redduntur iacta in Alpheum qui per Olympiam fluens Penolopensiaco litori infunditur". (5) In hoc ergo solo loquendi modo uelut cum sicut similitudinem habet, quae nequanquam licet ponere in tali sermonis genere, significant enim imaginem, id est non ipsam ueritatem plane. (6) Aliquando tamen prope ipsam quoque ueritatem, cum affirmando tum uero negando, ut pater, tu non amas me quasi filium, immo te, fili, amo quasi filium, licet non te attineam, ubi plane est imago. Haec autem quasi quiddam proprium quale est obiicis mihi, quod uxorem repudiauerim, quasi tu idem non feceris, uel quasi uero, quae extra nusquam non.

»[2] Vti etiam pro ut accipi solet et haec duo per quod, ceu magis poetarum est, sed quo multi et praesertim Plinius utuntur. Quidam indocte pro sicut his utuntur temporibus». Haec Laurentius et ego in meo Elegantiarum breuiario sequens eum scripsi. Vbi et Prisciani auctoritate libro XVº, carta penultima (15, 35), ubi de optatiuis, sic addidi: (2) «Optatiua utinam, si, o, ut. Vt autem et si sunt etiam coniunctiones causales. Sed ut est etiam similitudinis aduerbium; potest etiam pro temporali accipi, ut uidi, ut perii, et ex hoc componitur utinam. Inuenitur etiam pro utinam, uti enim et ut idem est».

[3] Idem in eodem (Prisc. 15, 36) paulo post de similitudinis aduerbiis ait hoc modo: «Similitudinis ut quasi, ceu, uelut, ueluti, sic, sicut, ut, uti. Haec etiam coniunctionum uim habent causalium, quando ina uel oti significant Graecas coniunctiones, Virgilius in XIº (Aen. 11, 856-57):

"Capias ut digna Camillae

praemia"».

[4] Ideo Catholicon sic ait: «Vt multa significat, nam ut, id est postquam; ut, id est sicut; ut, id est quamuis; ut, id est simul; unde de quibusdam praedictorum dixit quidam, ut postquam dicas, ut quamuis, ut quoque simul. Is tamen plenius aptiusque dixisset, ut dat, uti simul ac utinam postquamque licetque».

[5] Laurentius uero, libro IIº, capitulo XXVIIIº, adiicit ut pro quippe et utpote et secundum inueniri, quem sequens in meo Elegantiarum breuiario sic aio: «Vt pro quippe siue utpote accipitur, Quintilianus (Decl. 9, 6, 5): "Cum me, cuius ut interiecto mari, non fortuna quisquam nosse non natales, non patrem poterat, una tamen res faceret apud quosdam miserabilem, quod uideabar inique comparatus", ubi est ut, quippe uel utpote licet ponere,Quintilianus ut frequenter utitur, utpote autem raro. (2) Aliquando quasi pro secundum accipitur, ut Cicero (De sen. 12, 7): "Qui sermo, quae paraecepta, quanta noticia antiquitatis, scientia iuris augurii, multae etiam ut in homine Romano litterae"; id est secundum id quod solent scire Romani; et alibi (Brut. 28, 1): "Posteaquam Cliscenem multum ut temporibus illis ualuisse dicendo", id est secundum illorum temporum eloquentiam; et alibi (Brut. 102, 6): "Fuit ut temporibus illis luculentus"».


XVIII. De confirmatiuis aduerbiis.

[1] Quippe uero, utpote, profecto, utique, nempe, nimirum, sane, certe confirmatiua sunt aduerbia, duae quoque partes pro his ponuntur, ut Quid ni? Cur non sic est? Quid istic? Quo frequenter in confirmatione Terentius utitur, Terentius in Adelphis (350):

«Quid istic? Accedo, ut rectius dicis».

In quibus omnibus Priscianus, libro XV, carta penultima (15, 32), ubi de aduerbiis confirmatiuis docet. (2) Laurentius autem in libro IIº, capitulo XXVIIº, quem ibi sequor in meo Elegantiarum breuiario, dicit illa sex priora, praesertim duo quippe et utpote: «Vulgo pro certe accipi, cui repugnari omnino non debet, tamen pro causatiuis accipientur elegantius. Et licet huiusmodi dictiones eodem tendant, tamen usu dissident, et quasi diuerso itinere ad idem perueniunt. (3) Vt enim pro quippe recte dicam, siquidem uel nam aut nanque uel enim, aliqua antecedente dictione, ita rarius per quoniam, quae coniunctio alium suum usum habet, qui nulli horum alteri conceditur, ut in Tulliano hoc exemplo (Phil. 1, 11, 2): "Quoniam utriusque consilii causam, patres conscripti, probatam ubi esse confido, priusquam de re publica dicere incipio, pauca loquar de hesterna M. Antonii iniuria", hoc idem pro quippe sic dicam: "Priusquam de re publica dicere incipio, patres conscripti, pauca loquar de hesterna M. Antonii iniuria, quippe probatam ubi confido esse causam utriusque consilii", uel quippe cum probatam ubi esse confido, uel confidam. (4) Huic est utpote simillimum, praeterquam primo modo non enim suum uerbum habet, quale foret utpote id est homini naturale. In ceteris omnibus habet usum, Plinius De naturali historia (2, 198, 11): "Vtpote cum quidam annuo et bienni spacio durauerit"; Cicero Ad Atticum (4, 3): "Ea nos, utpote qui nil contemnere solemus, non pertimescebamus". (5) Nonnunquam sine cum et sine relatiuo reperitur et nescio an frequentius (Cic. Phil. 10, 14, 11): "Cuiusmodi esset hoc, Antonius aberat a bello utpote aeger ac iacens in bello", in qua forma etiam reperitur quippe, ut Quintilianus (Decl. 9, 15, 21): "Si alienum et ignotum, tamen quae communis omnium mortalium quippe sub uno parente naturae cognatio est, hominem cibo forte inuissem".

»[2] Profecto autem et utique sine dubio affirmant, sed hoc secundum nunquam aut fere nunquam apud Ciceronem, apud posteriores frequenter. Et hoc non ista solet ad responsionem, ut illud alterum, adhiberi, ut Cicero (Clu. 143, 9): "Quis hoc renunciauit? is profecto, qui interfuit", licet idem facere pro certe et per nimirum, sed usitatum omnium maxime est nempe, ut Cicero (Lig. 7, 4): "Apud quem hoc dico? Nempe apud eum", et cetera. (2) Nonnunquam sine interrogatione, Oratius (cf. Serm. 2, 3, 207?) :

"Nempe hoc quaesisti";

et Persius (3, 1):

"Nempe hoc assidue dixi";

Quintilianus (8, pr., 6): "Nempe enim in loco", et cetera. (3) Sane tamen affirmatiue ponitur, ut ita, sane. Sane uero, tum pro ualde, ut homo sane nobilis. Interdum cum superlatiuo, ut Suetonius De uita Caesaris (35, 1, 7): "Bellum sane difficillimum gessit"; tum permisiue: "Quotiens aliquid aduersario tribuimus, ut sit sane, ut ais". (4) Certe modo affirmat, modo pro saltem accipitur, ut non potero tangere, certe potero uidere, uel atcerte. Adiungitur autem illud at quomodo adiungitur sed cum tamen, licet alterum eorum sufficeret. Significat enim non nunquam at idem pro saltem. (5) Nam et Priscianus in XVI, carta secunda (16, 10), ubi de coniunctionibus aduersatiuis docet, ait: "At quoque pro saltem et uel et aut. Certe cum et coniunctione coniuncta semper affirmat, ut Cicero (Lig. 9, 3): 'Et certe contra Caesarem'; apud Quintilianum, et sane frequenter, certe coniunctam cum scio similibusque uerbis -e- in -o- mutare solet, ut certo scio, sicut dicimus manifesto pro manifeste, aperto pro aperte, liquido pro liquide, tuto pro tute, et similia"».

XIX. De quod.

[1] Quod autem in suo significato communi quando indicatiuum et quando subiunctiuum petat, Laurentius ipse libro IIº, capitulo XXº, explicat, et ego post eum, eodem libro et capitulo, in Elegantiarum breuiario: «Quod scribas gaudeo, et quod scribis, utroque modo dicitur, uolo quod scribas, non autem quod scribis. Illius superioris haec similia sunt credo, opinor, puto, reor, uoluptatem capio, et reliqua. Huius posterioris haec: mando, iubeo, impero, exigo, postulo et reliqua. (2) In illo tamen superiore cauendum est ne diuersorum modorum uerba copulemus, quale est illud Ciceronis Ad Herennium in prohemio(1, 1, 1), ut quidam legunt: "Etsi negociis familiaribus impediti uix satis ocium studio supeditare possimus, et id ipsum quod datur ocii libentius in philosophia consumere consueuimus," cum sit potius possumus, ut modi concordent, qui copula media coniunguntur, quanquam et sonus ipse utpote in cursu medio periodi in possumus quam in possimus est conuenientior». Est et alia causa, quae in XXIº capitulo exponitur hoc modo.

XX. De etsi, quanquam, quamuis, licet.

[1] «Etsi, quanquam, quamuis, licet eiusdem significationis sunt (cf. Valla Eleg. 2, 21), quid discriminis habentia in utendo. Nam maior quidem dignitas primis duobus data est, quae sibi duntaxat in principio statim orationum epistularum librorum semper indicatiuum asciscunt. Alia duo in hoc loco raro, in ceteris omnia indifferenter. Et duo postrema magis subiunctiuum postulant, non nunquam tamen et indicatiuum. In aliis uero partibus quam in principiis parem omnia haec locum sortiunt. (2) De tametsi idem dicas, quod de etsi dictum est». Ego tamen inuenio tametsi in principio § apud Vlpianum poni coniuntiuoque adiungi, is enim l. II, § I, ff. De arbi. (D., 4, 8, 3, 1, 2), dicit hoc modo: «Tametsi neminem praetor cogat abritrium recipere, quoniam haec res libera et absoluta est et extra necesitatem iurisdictionis posita. Attamen ubi semel quis in se receperit arbitrium, ad curam et solicitudinem suam hanc rem pertinere praetor putat». (3) Enimuero in principiis librorum epistularum, orationum, legum et etiam paraphorum potius indicatiuum adiiciendum suaderem, quippecum id utplurimum reperiam, et ita composita de quam cum quam et uis plenius explanata sunt.

[2] Sciendum autem puto similiaque cum quod indicatiuum subiuncituumue asciscunt, sine quod autem duntaxat indicatiuum, ut puto, gaudeo, credo, opinor, letor, uoluptatem capio: quod bene uixisti, uel quod bene uixeris, uel sine quod puto, gaudeo et cetera, bene uixisti. Laurentius enim Vallensis primo Antidoti, super textum Tibicines autem cum fremitus, ibi: magis puto, somniaueris, quod reprendit ibi Laurentius hoc modo: (2) «Hoc plane obsoletum et barbarum est, in quo non semel laberis quod subiunctiuum pro indicatiuo ponis, sed id puto magis somniaueris, quod dicere debebas somniasti. Nam nemo aliter locutus est, aut adiecta adicione puto quod somniaueris». (3) Haec Laurentius, sed forte sustineri potest, ut per quod subintellectum et somniasti et somniaueris dici possit. Deinde cum de coniunctionibus aduersatiuis et compositione de quam et quam uisque locuti simus, adiiciendum puto, quod Priscianus in XVIº, carta secunda (16, 6), ubi de causalibus dicit hoc modo: (4) «Inuenitur etiam uerbum pro aduersatiua coniunctione cum aduerbio, ut quamuis pro quanquam et pro etsi, quomodo licet et licebit, Virgilius in XI (Aen. 11, 348):

"Dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur";

Lucanus in VIIº (7, 855):

"Omnia maiorum uertamus busta licebit"».

XXI. De ut etiam.

[1] Circa ut etiam Laurentius et ego secundum eum in libro IIº, capitulo XXXVIII, de facio ut et commito ut, dicimus hoc modo: «"Inuitus feci, ut C. Flauium de senatu eiicerem"; et alibi idem Cicero (De sen. 42, 7): "Faciendum puto, ut paucis rationem nostri consilii demus". Hic loquendi modus ab altero discrimine habet, alibi nanque fit aliud propter aliud, ut cum quis inuigilat, diligentius faciendae mercaturae, cur id faciat interrogatus, ut liberi mei honestius uiuant, respondebit. (2) Aliud est ergo quod ipse facit, aliud propter quod hoc ipsum facit. Non ita in exemplis a me modo recitatis, quid Cato fecit, ut Flauium eiiceret de senatu? Nempe id ipsum quod fecit. Idem est igitur in huius genere principium et finis siue opera et effectus.

»[2] Idem fecit Cicero in quodam loco (Off. 3, 23, 10) in uerbo committo: "Qui secundum naturam uiuere uolet, nunquam committet ut alienum appetat"; idem est hoc ac si dixisset qui secundum naturam uiuere uolet, nunquam alienum appetat. Ergo in facio ut bene uiuam, quod est bene uiuam uel bene uiuo et in committo ut peccet, quod est pecco, ut causam finalem non dicet, sed pro quod accipiendum est, secus est si dixero bene uiuo ut regnum dei consequar, tunc enim causam finalem denotabit».

[3] Haec autem per ea quae Laurentius in capitulo sequenti, scilicet XXXVIIIIº, de quod et cum uerbo principali iunctis ait, confirmatur, et ego post eum hoc modo: «Quod et cum quiddam peculiare in oratione exhibent, ut in Bruto Cicero (2, 1): "Augebat etiam molestiam quod magna sapientum cuiumque bonorum penuria iam in ciuitate esset." Idem Ad Sulpicium (Fam. 4, 14, 2): "Quo in periculo nihil me consolatur cum recordor haec me tum uidisse". (2) Quid est quod augeat Ciceroni molestiam aut quid eum consolatur uel quod magna penuria sapientum est uel quod recordatur suae prouidentiae? Nempe hoc ipsum, quod magna penuria sapientum est, et quod illus suum consilium recordatur. Idem est igitur id in quo molestiam consolationemue capit et propter quod illa capit». (3) Nec possum omittere quod cum praepositio per appositionem non iungitur rei instrumentum notanti sed comitem, nam percussi cum hasta inauditum est, quippecum hasta instrumentum percussionis sit, percussi e gladio, non cum gladio, te pugno impuli, non cum pugno, sed latine dicitur acceptus est cum honore, magna cum beniuolentia sum allocutus; hi ablatiui nanque non instrumentum sed coniunctionem significant. (4) Hoc Laurentius Vallensis libro 2º, capitulo VI, dicit, et ego post eum addens Nicolaum Perottum hoc carta III (fol. a3r.) roborantem: «Item et quandoque cum praepositio in constructione deficit, Virgilius in VII (Aen. 5, 414):

"His magnum Alciden contra stetit, his ego suetus",

cum deest; Virgilius in VIIIº (Aen. 9, 477):

"Euolat infelix et femineo ululatu",

cum deest». (5) Priscianus primo minoris post Alleothetes doctrina tractans de superfluitate, defectu alterationeque praepositionum, in § Praepositiones (17, 170), ait: «Praepositiones deficiunt» et hoc per antedictos textus Virgilii comprobat. Dixi in meo Elegantiarum breuiario libro 3º, capitulo XII in maxima Prisciani additione.

XXII. De cum per anastrophen pronominibus me, te, se, nobis, uobis postpositam.

[1] Quoniam autem de cum mentio facta est et de pronominibus nostra principalis est intentio, consequens esse uidetur ut quod de praeposteratione huius praepositionis cum facta cum me, te, se, nobis, uobis Priscianus in XIIº, carta finali dixit, quemadmodum dicto capitulo XXXVIIIIº (12, 27-28) addidi, hic adiungam, licet iam supra multa exposuerim. (2) Priscianus igitur sic eleganter ait: «Mecum autem et tecum, secum, nobiscum, uobiscum per anastrophen cum pronomine praepositio est, unde et casus qui seruunt praepositioni cum, id est ablatiui, in utroque numero trium personarum componuntur; quomodo igitur, si dicam propter te et te propter, idem significo et cum quibus et quibuscum, sic et cum me et mecum, nam antiquissimi utrunque dicebant. (3) .Sed in plurali numero in datiuo et ablatiuo primae personae, cacephati causa, solebant per anastrophen dicere nobiscum pro cum nobis. Itaque propter hoc reliquarum quoque personarum ablatiuos similiter praepostere proferre coeperunt, teste Plinio, qui hoc in 2º Sermonis dubii (2, fr. 7) ostendit, et Cicerone, qui De oratore (45, 154) his utitur uerbis: "Noluimus cum me et cum te dicere, ne eidem computationi adiungendum esset cum nobis, sed potius mecum et tecum et secum et nobiscum dicemus cum praepositione quae facit obscenum assidue praeposita". (4) Antiqui tamen absque illa obseruatione naturali ordine protulisse inueniuntur. Nulla tamen monosyllaba praepositio anastrophen patitur, nisi ea, et fortassis ideo encletici uice fungitur, quia encletica monosyllaba sunt -que, -ue, -ne».

[2] Ad maiorem huius coniunctionis quod intelligentiam, non pratermittendum puto quod Laurentius in sequenti capitulo, scilicet XLº, Cum uerbum signi pro significante accipitur, dixerit, et ego pot eum sic inquens: «"Saepe admirari soleo, quod nunquam tibi grauem senectutem esse senserim (Cic. De sen. 4, 4)". Quid miraris Scipio te non sensisse quod sentire non posses? quippe quod nunquam fuit. (2) Verum sic locutus est Scipio cum Catone quasi diceret miror senectutem tibi ut, ut sentio non esse grauem. Alibi idem Cicero (Her. 1, 1, 7): "Eo studiosus hoc negocium suscepimus, quod te non sine causa uelle cognoscere rethoricam intelligebamus", pro eo quod est ut intelligo non sine causa uis rethoricam cognoscere».

XXIII. De quandoquidem, quando et quatenus.

[1] De quandoquidem, quando ac quatenus libro IIº, capitulo XLIIIº, sic habetur: «Quandoquidem et quando idem significant, puta quoniam, Cicero et Virgilius frequentius superiore utuntur, Quintilianus posteriore, eiusdem significanti est quatenus apud saeculum duntaxat Quintiliani, quod a Liuio, Virgilio, Oratio exordior. (2) Nam Cicero dixit quatenus solummodo pro in quantum, sicut eatenus pro instantum, ut in Laelio (De am. 2) uidendum est: "Quatenus amiciciae tribuendum est"». (3) De quando uero Tortellus sub uerbo prosodia scribit hoc modo: «Quando dupliciter poni consueuit et pro quia et pro temporis aduerbio, siquidem pro quia ponitur, teste Festo (258), acutum habet in ultimam, quod pluribus exemplis monstrare possumus, Virgilius in primo Aeneidos (1, 261):

"Nanque fatebor enim, quando haec te cura remordet",

id est siquidem seu quia; idem in Bucolico (3, 55):

"Dicite quandoquidem in molli concedimus herba",

id est quia sedimus; Iuuenalis in Satyra Omnibus in terris (10, 145):

"Discutienda ualent sterilis mala robora ficus,

quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulchris",

id est quia data sunt. (4) At cum pro aduerbio temporis ponitur, accentum habet in penultima, Ouidius in Heroidibus (1, 11):

"Quando ego non timui grauiora pericula ueris"».

[2] Quod autem quando pro siquidem et quoniam accipiatur in Aeneidos primo, VI, XIque habetur (cf. Verg. Aen. 1, 261; 6, 50; 11, 384) et  Seruius  (ibid.) ita exponit ibi, ut et in Alfonsina continetur, ubi et Festi Pompei auctoritate (346; 349) contra Tortellum reperio: «Quando cum graui accentu pronunciatur significat quod quoniam et est coniunctio; quando acuto accentu est temporis aduerbium. Quande pro quando dicebant antiqui».

[3] Priscianus autem libro XV, carta antepenultima (15, 29) sic ait: «Quando quoque simplex et ex eo composita omnia, aliquando, siquando, nequando, quae et infinita sunt, et antepenultimo acuto proferuntur, quomodo etiam ab inde composita, éxinde, périnde, súbinde, déinde, préinde. (2) Quando autem et interrogatiuum est et relatiuum et infinitum; interrogatiuum, ut quando uenisiti? relatiuum, ut quando eram iuuenis, peccaui; infinitum, quando ueniam faciam. (3) Accentu tamen discernitur quomodo et nomina interrogatiua et relatiua. Inuenitur etiam pro aliquando et pro causali coniunctione, scilicet quoniam

[4] Petrus Heliae (Reilly 794) hic haec declarans ait: «Priscianus addit propietates quas habet quando, est enim relatiuum, ut quando eram iuuenis peccaui, ubi suintelligitur tunc, ad quod quando habet ibidem referri. Est etiam infinitum, ut quando ueniam faciam, hic enim quando indeterminate particulam futuri temporis significat, uel dicamus quod quando ponitur pro quandoque et sic proculdubio ponitur infinite. (2) Accentu tamen discernitur, quomodo et nomina interrogatiua et relatiua, nam iterrogatiua acuuntur, relatiua uero grauantur, ita et quando si est interrogatiuum acuit primam, si uero relatiuum uel infinitum per omnes syllabas grauatur.»

[5] Catholicon dicit: «Quando deriuatur a quam et est aduerbium temporis, et est interrogatiuum, infinitum et relatiuum, et componitur uel syllabicatur, et dicitur quando et quandocunque et quandoquidem, id est quia, et corripit -qui-. (2) Item siquando, nequando, aliquando, antepenultima acuta, ut ostendi in secunda parte, ubi egi de impedimentis accentus. Et nota quod quando habet sex compositiones tantum, ut uult magister Beneuentus, ut siquando, nequando, aliquando, quandoque, quandocunque, quandoquidem. (3) Et hic patet quod quandoquidem ueram compositionem non habet, sed duae partes loco unius ponuntur, ita quod sit ibi uocum irregularis, congeries potius quam compositio, et tunc accentuatur, acsi esset una dictio, ut extemplo, defacili, decetero, eximprouiso et similia, ut dixi supra in tertia parte, in capitulo De figura composita, quasi in fine».

[6] Quod autem quando si coniunctio fuerit rationali seu causalis, ut est cum siquidem seu quoniam quiaque significet, praeposita grauetur per omnes syllabas, postposita uero in principio acuatur per Priscianum XIIIIº maioris, post principium (14, 16), Petrumque Heliae ibi et Doctrinale capitulo XI (11, 2.322) et Aegidium libro IIº De accentu, capitulo IIIº De impedimentis, in VIº et Catholicon in secunda parte (2, 26) sui operis. (2) Ex quibus haec relatiua potest elici, quod omnes praepositiones coniunctionesque praepositiuae uel communes per omnes syllabas grauantur praepositae, postpositae uero monosyllabae in sequenti disyllabae in prima acuuntur, nisi concidentia remouenda cogat, ut hoc in syllaba finali fiat, quod in circúm uideri potest, ut

«Maria omnia circúm»

dicit Virgilius (Aen. 1, 32), et hoc ad accusatiui casus de circus, -ci, differentiam. (3) Idem et de circum diceretur si aduerbialiter poneretur, ita quod nulli casui deseruiret, ut Ioannes circúm famelicus ambulat. Idem de poné aduerbio praepositioneque postposita ad secundae personae imperatiui differentiam est dicendum. (4) Secus est in age, agite, cito, uesperi similibusque aduerbiis, est enim quando auctores concidentiam seruauerunt, est quando non. Nec opportet ut in talibus concidentia obseruetur, nisi in paucis, quae auctores posuerunt cum utraque pars principalis sit, et propter accidentia sua certam habeat differentiam et altera ab altera non dependeat, ut Aegidius Catholiconque latius expediunt, cum de impedimento docent differentiae. (5) Omnia uero aduerbia in -o terminata de pronominibus uel nominibus regulam secundi modi pronominum in declinando seruantibus uehementia in ultima acuuntur, ut illó, eó, nequó, aliquó, nunquó, ecquó, quoquó, alió et similia. (6) Cetera aduerbia in -o terminata regulam accentus communem seruant, excipitur falso, quod ultimam acuit ad nominis differentiam, quod grauatur in ultima, ut Priscianus in libro De accentu attestatur, et Catholicon in ea parte secunda super impedimentis accentus, in impedimento differentiae, sic concludit, ubi inter alia super quantitate, referens magistrum Beneuentus, dicit: (7) «In -o producuntur datiui et ablatiui siue ponantur nominaliter siue aduerbialiter, ut merito. Gerundia uero communia sunt secundum Donatum in legendo et praeter cito, fero, modo et alia pauca, quae posita aduerbialiter communia sunt, unde patet quod huius dicti aduerbialiter positi non acuuntur in fine nec etiam alia aduerbia, nisi pauca, exceptis aduerbiis, quae fiunt a pronominibus et similibus, ut eó, aliquó, alió».

[7] Priscianus enim praeter ea, quae de terminatis in -o ad placitum in VIº dicit et VIIº (15, 11-12). Sic in XV, determinans de aduerbiis in -o producta, notanter ait: «Multa autem ex supradictis nominibus in ipsa determinatione datiui pro aduerbiis accipiuntur, ut falso, consulto, postremo, sedulo, auspicato, augurato, manifesto, priuato, praecario, merito. (2) Et saepe corripiunt -o terminalem quando in aduerbia transeunt, ut cito, fero, modo; Statius in primo Thebaidos (1, 596-97):

"Sero memor, thalamai maestae solacia mortis

Phoebe, paras";

idem in IIº (Theb. 2, 338):

"Quaeriturque fidem tam sero reposci"».

(3) Idem paulo post (Prisc. 15, 15): «In -o primitiua quidem, ut quando temporale et ex eo composita, siquando, nequando, aliquando, quae antepenultimam habent acutam, ne duae partes, ut supradictum est, diuersae esse putentur uel causa differentiae; deriuata uero a cis citro, unde citro, ultroque, et ab in quoque intra, intro et inter et intus. Sunt etiam composita praesto, profecto. (4) Alia uero nomina sunt uel pronomina aduerbialiter prolata, ut falso, sedulo, merito, cito, sero, uero, utro, utroque. Similiter quó, aliquó, eó, illó. Sed quando pro aduerbiis accipiuntur, inueniuntur interdum corripientia -o, sicut ostendimus».

[8] Petrus Heliae in eodem XVº, carta III (Reilly 780), ubi de -e- sic ait: «Alioquin uero sic habe, ut si ex nomine, scilicet alio et quin dicatur componi, producat penultimam, si uero ex alio aduerbio et quin communis sit penultima -o- sicut in aduerbio; Oratius tamen producit -o- penultimam in Sermonibus (1, 6, 66), unde magis uidetur producta -o- penultima debere proferri».

[9] Idem in eodem (Hel. 15 = Reilly 784), carta 4, ubi de -o- tandem dicit: «Inueniuntur nomina in -o- aduerbialiter prolata, ut falso, merito et similia, sed quando pro aduerbiis ponuntur corripiunt quandoque -o, non autem semper, ut supra determinaui». Insuper addo uersum Oratii in 2º Sermonum (2, 8, 89):

«Vel leporum auulsos, ut multo suauius, armos»,

nam in multo -o breuiatur». (2) Porro quoque significans consequenter, certe uel ualde uel longe uel sed, secundum Catholicon cum -o breui VIIº Thebaidos (7, 546) repperi:

"Spirat adhuc pinquisque meo, tum porro sequaris".»

[10] Crebro secundum Catholicon significat frequenter quando est aduerbium, potest etiam esse datiui et ablatiui casus de creber, -bra, -brum, et non mutat accentum ad differentiam nominis et sufficit differentia temporis in ultima syllaba, quia quando est aduerbium, habet ultimam communem, sed quando est nomen producit eam. (2) Aegidius capitulo XXVIIº, in uerbo crebro dicit quod hoc uerbum crebro debet acui in fine, ut dictum est in regulis generalibus de miro et festinatio et similibus, cum sint aduerbia et concidant in nominibus. (3) Idem uero Aegidius in dictis regulis super impedimentis, uersiculo Illud idem, ait: «Illud idem dicendum de aduerbiis in -a, ut uná pro pariter, in -o, ut ueró, falsó, festinató, profectó, imó et de aduerbiis in -as, ut aliás, quae in fine accentuantur, ut a nominibus in eam uocem desinentibus discernantur. (4) Hoc probatur per Hugutionem qui dicit quod imó accentuatur in fine et per Petrum Heliae in aliquibus locis (Reilly 782), et per commentatorem et per illud opus De accentu quod attribuitur Prisciano (7, 47), ubi praedicta regula de aduerbiis in -a, in -o et in -as desinentibus assinatur. Item in additionibus dicitur. (5) Idem uidetur de porró aduerbio et citó, modó, seró, similiter crebró, ut dicetur infra, in 3º libro et oppidó, id est ualde. Vide infra in suo loco. Ego quidem potius Doctrinale (10, 2.221-24) Catholiconque communemque usum reor esse sequendum, licet in oppidó dicat Aegidius capitulo 27: «Id est ualde aduerbium et accentuantur in fine ad differentiam nominis in datiuo et etiam ablatiuo».

[11] Et de alioquin et de compositis aliquando et inde et longe et de intus uide Hugutius in libro De dubio accentu (Cremascoli 69) et de alioquin uide Aegidium in mediis syllabis super -o- ante -q- et hi cum Petro Heliae conueniunt, sed Catholicon ait penultima producta semper debere proferri. Ego tamen potius Petrum Heliae (Reilly 780), Hugutionem, Aegidiumque profecto quam Catholicon, sequendos puto, ut in alioquin penultima sit communis et sic accentus in penultima uel antepenultima retineri possit. (2) De quantitate uero -o in fine dictionis non praetermittas Doctrinale sic in Xº dicens capitulo (10, 2.221-24):

«Vt tua metra petunt dabis -o sed deme datiuos

Ac ablatiuos quoniam decet hos dare longos

quae monosyllaba sunt, semper producta manebunt

Deque gerundiuis tua consule metra locandis».

(3) Et uide super his uersibus a me scripta et a Prisciano Petroque Heliae et Catholicon excerpta in Doctrinali meo, et quod -o in gerundiuis sit communis Priscianus et Petrus Heliae tenent aperte in VIIIº (8, 44), in quodam tamen huius X capitulo Doctrinalis summario inter libros Aegidii aperte inueni quod cum dictionibus monosyllabis duo aduerbia et illó excipiantur, quae omnia producantur.

[12] De subiunctiuis uero coniunctionibus idem Priscianus mentionem non fecit, quia nunquam praeponuntur, ideo semper accentum graue per omnes syllabas retinent, nec praepositae mutare accentum dici debent, ut Petrus Heliae in XIIIIº (Reilly 710) omnia Prisciani dicta praelibata confirmans adiungendo tenetur.

XXIV. De quatenus et quatinus.

[1] Postquam de quando et quandoquidem satis dictum est, ad quatenus et quatinus transeuntes asserimus quatenus Seruii auctoritate significare quia; Valerius enim Maximus libro IXº, capitulo XI (9, 11, 1, 57) sic ait in principio: «Nunc quatenus uitae humanae tum bona, tum etiam mala substitutis exemplorum imaginibus persequimur, dicta improba et facta scelerata improbatur». (2) Item quatenus quousque Tullius in Laelio (61, 8): «Est enim quatenus amiciciae uenia dari possit»; Festus autem Pompeius (258) ait: «Quatenus significat qua fine, ut hactenus, hac fine, quatinus uero quoniam, sed antiqui quatenos dicebant.

[2] Ioannes Tortellus Aretinus in hactenus tractans de dictionibus latinis ab aspiratione incipientibus haec Festi dicta refert et Iuuenalis auctoritate confirmat, et subiicit: «Et sic quatinus posuit pro quoniam, ut dixit Festus (258). At uero quatenus per -e- pro qua fine ponitur, hoc est ad quantum siue ut exemplum sit: "Cupio scire quatenus amor in amicicia debeat incendi et progredi", id est, ad quantum, ut scripsit Cicero in Laelio (36), quasi uelim dicere utrum habeat finem seu metam uel limitem amor et amicicia. (2) Similiter dicitur uerberaui filium meum quatenus sit bonus, id est ad hunc finem, ut sit bonus, id est ad hoc, ut sit bonus. Itaque male dicitur iniunxit mihi dominus meus quatenus legam». (3) Ego quidem censeo quatenus etiam pro quoniam et pro quia sumi posse, quippe quando sensum sequentem alligat et confirmat, pro quoniam accipitur, cuius natura talis est, ut omnes uocabulistae asseuerant. Et ita Valerius in proxime dicto exemplo pro quoniam apposuit, cum sequentem sensum corroboret, et L. Florus libro 2º, capitulo XIIIIº (1, 31), ut supra inter eius exempla, in uersiculo In capitulo XIIIIº de bello 3º Punico reperies, ibi: «Vt quatenus urbs Romanis eripi non poterat triumphus arderet». (4) Cum uero quatenus sensum superiorem probat, pro quia, quod hanc naturam habet, accipi debet. Hoc Pauli auctoritate in l. Certus, ff. Si cer. pro. (D. 12, 1, 6), confirmatur, qui dicit hoc modo: «Nam et Paedius libro I De stipulationibus ait: "Nihil differre proprio nomine appelletur an digito ostendatur an uocabulis quibusdam demonstretur, quatenus mutua uice res fungantur, quae tantundem praestent»; (5) sed et quatenus pro in quantum, pro quousque, pro qua fine, id est ad quantum, et pro ad hunc finem accipitur, ut praeclarorum uirorum auctoritate dictum est.

[3] Quatinus autem, testante Catholicon, pro ut coniunctio qualitatis est, et per -i- scribitur, et deriuatur a qua. Potest etiam esse coniunctio adiunctiua, sed quatenus per -e- sunt duae parte et acuitur -te-, unde in Graecismo dicitur: «Dictio quatinus est, oratio quatenus est, dictio sub media breuis est, oratio longa, si fiat prosa, breuiatur utrunque metrum. (2) De hoc etiam dixi in secunda parte ubi egi de accentibus aduerbiorum in capitulo de compositis a tenus. Et nota quod ut, quatinus et quod coniunctiones inter se differunt, quia ut causam remotiorem, quatinus causam propinquiorem recipit; sed quod pertinet ad utrunque; unde incongrue dicitur uolo quatinus legas, sed bene dicitur uolo ut legas, quia uoluntas longissima est et nimium infinita. (3) Post quatinus ergo et quod recte sequitur haec coniunctio ut hoc modo: rogo uos quatinus mihi uestrum auxilium impendatis, uel postulo quod mihi dignemini prouidere ut possim in studio commorari, sed non addo bene dicitur rogo uos ut mihi bene faciatis uel quatinus possim in studio commorari».

[4] Aegidius uero in libro De accentu, capitulo 27º, in qua dicit: «Qua componitur et dicitur quapropter et quatenus per -e- et semper quatenus per -e- et nunquam per -i- debet scribi; secundum Hugutio nihil est enim quatinus, ut innuit Priscianus aperte in tractatu coniunctionis (16, 5); secundum uero Papiam quatenus est aduerbium loci uel temporis, id est quousque, qua ratione, qualiter, quamdiu, pro eo quod est hucusque, et secundum eum scribitur per -e-, scilicet quatenus. (2) Quatinus uero secundum ipsum est coniunctio causalis, ut si dicas quatinus hoc sine plaga non facis, et scribitur per -i-, scilicet


quatinus, et ita habet usus. Secundum uero Priscianum: «Inueniuntur nomina et pronomina et etiam praepositiones et aduerbia, quae loco causalium coniunctionum accipiuntur: pronomina, ut eo, ideo; nomina, ut qua causa, qua gratia; praepositiones et aduerbia, quapropter, quamobrem, quasobres».

[5] Petrus Heliae in XIIII, carta IIIª (Reilly 718), recitatis opinionibus super inuicem et hactenus inclinat dictiones esse compositas et accentum in antepenultima esse tenendum, et hanc opinionem probat usus et eam tenenda puto, et ideo et hactenus et quatenus cum accentu in antepenultima proferendo esse, sed et in horum et quatenus significato Seruium (2, 446) et Festum (367) et Tortellum sequendos potius iudicarem. (2) Nam et Tortellus in uerbo hactenus sic dicit in principio: «Hactenus cum aspiratione scribitur et hac aduerbio et tenus componitur, sed in compositione penultima ipsa coripitur, Virgilius (Georg. 2, 1):

"Hactenus aruorum cultus et sydera coeli"».

Et, teste Festo (347), hac fine designat, dic ut supra. (3) Nec reprobo quatinus per -i- pro ut propter usum Papiae, Catholicon Aegidii auctoritate confirmatum dici posse, licet et quatinus per -i- pro quoniam secundum Festum et Tortellum magis auctentice diceretur, quibus adiicio quatinus quoque, sicut quatenus causam finalem posse dicere, et naturam ut et quo habere posse ut a peccatis abstineo, quatinus deo gratus sim, quatinus, id est ad hoc seu ad hunc finem, ut deo gratus sim.

XXV. Differentia inter igitur et ergo et inter quare, quamobrem et quapropter.

[1] Differentia uero est inter igitur et ergo ex una parte et quare, quamobrem et quapropter parte altera. Nam ut Laurentio Vallensi libro IIº, capitulo XLIIII, et mihi in meo Elegantiarum breuiario ibidem placet: «Igitur et ergo breuioribus conclusionibus adhibent, quare, quamobrem, quapropter maioribus, nisi ita dicas nescio quare sic loqueris, intelligo quamobrem sic facias. (2) Illud tamen primum quod protuli, saepe ad signandam coniunctionem partium orationis adhiberi solet. Et fere post aliquam rem interiectam quasi in hunc sensum, ut aut continuem aut pergam ad sequentia, ut poeta (Verg. Buc. 7, 16-19):

"Et certamen erat, Coridon cum Thirside, magnum;

posthabui tamen illorum mea seria ludo.

Alternis igitur contendere, uersibus ambo

coepere",

ergo si rarius, tamen nonnunquam hoc modo usurpatur. (3) Simile facit Cicero Ad Herennium libro Iº (1, 6, 10): "Si persuasus auditor fuerit, id est si oratio aduersariorum fecerit fidem auditoribus (neque enim non facile scire poterimus, quoniam non sumus nescii quibus rebus fides fieri soleat) ergo si fidem factam putabimus, his nos rebus insinuabimus ad causam".

»[2] Ergo tamen, ut est coniunctio praeposita per omnes syllabas grauatur, postposita in prima acuitur, ut siné praepositio, sed pro causa seu gratia, cum nomen est, in ultima acuitur, ut poné aduerbium uel praepositio postposita, nam praeposita per omnes grauatur, sed pone et sine uerba in prima accentum praedominantem habent, Priscianus enim VIIIº maioris ait post principium (8, 5): «Similiter accentus poné, ergó differentiae causa in fine ponitur»; in XIIIIº plenius explicat. (2) Idem Petrus Heliae in primo maioris dicit, ubi de accentu praecipit, quae praedicta in XIIIIº, carta IXª penultimaque confirmat (cf. Helias 14; 17 = Reilly 717; 936), et Doctrinale, capitulo XIº (11, 2.301) et Aegidius libro II De accentu, capitulo IIIº, scilicet De impedimentis, in 6º ubi de aduerbiorum, coniunctionum et praepositionum accentu docet et refert, sequiturque Priscianum Petrumque Heliae et ibi subiicit: (3) «Secundum enim Priscianum capitulo De praepositionibus monosyllabis, non est mirum accentum uel ordinationem differentiam facere in praepositionibus et aduerbiis, quamuis easdme habent syllabas, cum hoc in aliis quoque partibus inueniatur, ut poné uerbum et aduerbium et praepositio accentu discernitur. Similiter uerum coniunctio et nomen, sine praepositio et uerbum, ergo causalis et rationalis coniunctio et nomen». (4) In multis quoque aliis hoc inuenies. Catholicon in IIº parte de accentu aduerbiorum, uersiculo Aduerbia terminata in –e (2, 18), dicit: «Item nota quod secundum Priscianum (14, 141; 17, 40) poné aduerbium acuit ultimam ad differentiam huius uerbi pone, quod circumflectit primam»; et idem in Vª parte, in uerbo ponere: «Id est retro uel iuxta uel post tergum aduerbium loci»; plenius in ea parte secunda, capitulo De impedimentis accentus, § Causa differentiae, ubi plene de omnibus praedictis et aliis disserit.

XXVI. De praepositionum monosyllabarum praeposteratione et de quadere et quamobrem.

[1] Verum cum super praeposteratione praepostionum monosyllabarum et super quadere et quamobrem utrum dictiones sint compositae nec ne, non ab re erit Petrum Heliae in memoriam reducere, in XIIIIº, carta IIIª (Reilly 721), auctoritate Prisciani (14, 10), sic dicentem: «Addit Priscianus deinde quod praepositiones in prosaicis rarissime praeposterantur, in poeticis quoque monosyllabae ordinem mutant difficile, excepta cum, quae apud quoslibet postponitur quinque pronominibus semper, mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum. (2) Et apud Tullium hoc inuenitur; quocum, quicum, quibuscum, prae quoque postonitur apud Terentium (Eun. 908):

"I prae, sequar";

medie quoque ponuntur, ut quadere, quamborem, quae tamen a quibusdam putantur esse composita, quod nos minime putamus, sed de hoc alias». (3) Idem in fine cartae sequentis ait: «Dicit tamen Priscianus (14, 13) quod ob coniuncta cum aliis simul cum illis accipitur pro causali coniunctione, ut totum hoc quamobrem pro causali coniunctione ponatur, siue dicatur pars composita siue non», quod puto uerius esse. (4) Catholicon quoque dicit: «Quamobrem aduerbium interrogandi secundum Donatum (2, 13), et uidetur esse quaedam irregularis congeries dictionum, quae loco unius dictionis ponitur, potius quam uera compositio». (5) Quod et de quadere dici posset, nisi tres partes dixeris esse diuisas, ita quod de praepositio inter qua et re per transgressionem, peruersione interposita, esse dicatur. Cicero nanque IIIIº Ad Herennium (4, 44) sic inquit: «Transgressio est, quae uerborum perturbat ordinem peruersione aut traiectione, peruersione sic: hoc nobis deos immortales arbitror dedisse uirtute pro nostra; traiectione hoc modo: Instabilis in istum quamplurimum fortuna ualuit».

XXVII. De compositis coniunctionibus, De adeo, usqueadeo, usque eo.

[1] Composita seu irregularis uocum congeries uel indeclinabilium cum pronominibus uel quis uel qui similibusue coeuntium prosequentes dicendum putamus, adeo de ad et eo componi uel ibi irregularem uocum esse congeriem, et pro ualde exponitur Terentius (Eun. 204):

«Iuuenem adeo nobilem»,

etiam in tantum significat nonnunquam sequente ut, nonnunquam non sequente, Quintilianus (Decl. 7, 4): «Cuncta si uidetur, iura procurrite, nusquam adeo pro nobis solicita est lex, ut quod praestat extorquaeat, et cetera. (2) Adeo plene leuius est ultionem perire quam potestatem, haec eadem sententia fuerit si dixero adeo ut pene leuius sit ultionem perire quam potestatem. Idem efficit usque adeo et usque eo, et elegantius sine ut per indicatiuum; multi ad hunc ipsum modum tantum usurpant». Haec Laurentius et ego libro IIº, capitulo XLV, disserimus. (3) Nec Ioannes de Balbis in suo Catholicon in adeo et usquequaque debet omitti, qui dicit in quamdiu hoc modo: «Quamdiu, quando est una pars, antepenultima acuitur, unde in diu et quamdiu significat usque ad quem finem uel usque ad quod tempus, secundum Papias». (4) Et in usquequamque sic inquit: «Vsquequamque, quamdiu, quosque, ad quem finem secundum Papias, uel plenius potest dici sic: Vsquequo, id est aliquantulum, aduerbium est quantitatis, ut in Psalmo (6, 4): "Conuertere, domine, usquequo", id est aliquantulum. (5) Item usquequo, id est undique aduerbium loci, ut Zachariae VIII, capitulo (8, 20): "Vsquequo ueniant populi", id est undique. (6) Item usquequo, id est usque uel quamdiu, est aduerbium temporis, ut ibi (Psalm. 2, 1): "Vsquequo domino obliuiscaris me in finem". (7) Item quando ponitur pro donec est aduerbium temporis, ut in 2º Machabeorum, capitulo I (1, 30): "Sacerdotes psallebant ymnos usquequo consumptum esset sacrificium", et acuitur in fine secundum usum».

[2] Idem paulo ante de uspiam et usquam dicit: «Vspiam, in aliquo loco, alicubi, dicitur aduerbium loci ab ullus, et est ibi -piam syllabica adiectio, unde non acuitur in fine, quia accentus principalis in syllabica adiectione poni non debet. Vsquam, in aliquo loco, aduerbium loci ab ullus dicitur».

[3] Adeódatus uero secundum Aegidium, capitulo XXVIIº, unica dictio et unicum nomen est dicendum, testante Hieronymo super primo Regum, capitulo XXI (Reg. 21): «Quia Dauid dictus est Adeódatus quasi a deo electus in regem, et Polimitarius dictus est, quia de genere Besolohel, qui optimus polimitarius fuit eiusque magister, et filius Saltus dictus est, quia de saltu, ubi pascebat oues, est eductus».

XXVIII. De quin et immo et quinimmo.

[1] De quin autem et quando etiam libro IIº, capitulo XLVIIº, Laurentius et ego sic scribimus: «Quin pro quin etiam siue atque etiam et quin pro quinimmo, hortantis est secundum Seruium in fine Eglogae secundae (2, 71), et quin pro ut non seu cur non, ubi subiunctiuum uerbum idemque non principale desideratur utique. (2) Quin pro cur non proprie interrogatiue et per indicatiuum priores sensus uulgo noti sunt in carmine et in prosa, frequentes et obuii, de postremo ex oratoribus afferetur exemplum, Cicero Pro Rabirio (18, 14): "Quin compescitis istam uocem indicem stulticiae, testem paupertatis?"». (3) Catholicon uero dicit: «Quin, id est ut non uel ut, coniunctio est adiunctiua, quin, id est ergo, est collatiua, quin, id est potius, eligendi aduerbium; quin, id est certe, est affirmandi; quin, id est insuper, est ordinis. (4) Item inuenitur quinimmo, id est potius uel certe, aduerbium affirmandi uel eligendi uel duae partes esse possunt. Et scias quod in Lucae Euangelio (11, 28), ubi dicitur: "Quinimmo beati qui audiunt uerbum dei et custodiunt illud, ita"; ita distinguendum uidetur quinimmo beati et deinde beati, qui audiunt uerbum dei; producit penultimam quinimmo, quia immo prima longam habet, ut dixi in immo». (5) Hoc dicit Catholicon eó quod in immo concludit cum unico -m- scribendum esse, uerum in antiquis codicibus cum geminat -m- scriptum inuenitur, et ita maximi oratores hoc tempore solent scribere, et hoc Papiae auctoritate freti, licet Aegidius, capitulo XIIIº, uersiculo Immo, cum unico -m- scribendum esse dicat, ego tamen Papiam, antiquos codices et summorum oratorum usum in scribendo sequor.

[2] Porro Aegidius in capitulo XXVIIº, in quinimmo dicit: «Quinimmo, cur non, potius; quin pro ut et non ponitur, ut si dicas noli dimittere quin facias hoc, id est ut non facias. Quinimmo, id est quare non, et tunc tenetur aduersatiue, et sunt duae dictiones, uel potest esse una dictio et tunc ualet quantum immo et sic tenetur electiue, unde in Euangelio Lucae (11, 28): "Quin immo beati, qui audiunt uerbum dei"», et cetera.

[3] Aulus autem Gelius (17, 13, 1) sic ait: «Quin particula, quam grammatici coniunctionem appellant, uariis modis sententiisque connectare orationem uidetur. Aliter enim dici putatur cum quasi increpantes uel interrogantes uel exhortantes dicimus Quin uenis? Quin legis? Quin fugis? Aliter cum ita confirmamus: Non dubium est quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus. (2) Aliter cum sic componimus, quod quasi priori uidetur contrarium: Non iccirco causas Isocrates defendit, quin id utile et honestum esse existimet, a quo illa significatio non abhorret, quae est in IIIª Origine M. Catonis (1, 1): "Haud eos -inquit- eo postremum scribo quin populi boni et strenui sint". In 2ª quoque Origine M. Catonis (6, 1, 5) non longe secus hac particula usus est: "Neque satis -inquit- habuit, quod tum in occulto uiciauerat, quin eius famam prostitueret". (3) Praeterea animaduertimus Quadrigarium in VIII Annalium (fr. 71) particula ista usum esse obscurissime, eius uerba posuimus: "Romam uenit, vix superat, quin triumphus decernatur". Item in VIIº Annalium eiusdem uerba haec sunt (fr. 70): "Paene factum est, quin castra relinquerent atque cederent hosti". (4) Non me autem praeterit dicere posse aliquem de summo pectore nil esse in his uerbis negocii, nam quin utrobique positum pro ut planissimum est, ut si ita dicas Romam uenit, uix superat, ut triumphus decernatur; item alio loco: pené factum est quin castra relinquerent atque cederent hosti. Sed utantur sane qui tam expediti sunt perfugio commutationum in uerbis, quae non intelliguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt uerecundius». Et hoc in Alfonsina, ubi de quin, inuenies.

[4] Quidni pro cur non non modo aduerbium interrogandi est, sed etiam respondendi affirmatiue. Vlpianus enim l. I, § Siquis ita, ff. De uer. ob. (D. 45, 1, 1, 2), sic ait: «Si quis ita interroget, dabis? Et responderit: "Quidni etiam is utique in ea causa est, ut obligetur"», et ibi glosa, id est super uerbo quidni, "id est cur non", exponit. (2) Petrus Heliae (Reilly 797), Priscianum super XV (15, 32), exponens, ait: «Sunt etiam quaedam aduerbia confirmatiua, id est affirmationem significantia, ut profecto et similia. Inueniuntur etiam duae partes pro uno aduerbio confirmatiuo, ut quidni, cur non, sic est, quid istic? Et uide quod sic est in fine interrogatione est. Quidni uero et cur non et quid istic cum interrogatione ponuntur pro isto aduerbio confirmatiuo quod est nempe».

XXIX. De aliquantisper, tantisper, paulisper, parumper, donec et dum.

[1] Aliquantisper de aliquantis, ablatiuo de aliquantus, -a, -um, cum per componitur. Et aliquantisper est aliquantulum secundum Hugutionem, secundum uero Papiam est aliquandiu per aliquantulum temporis. Haec Catholicon: «Aliquantisper enim, ut tantisper, paulisper et parumper, ad maximam temporis breuitatem refertur». (2) Nam et Laurentius Vallensis libro II, capitulo XLVIII, quem sequor, sic inquit: «Tantisper fere postulat post se, dum pro donec, siue quamdiu, quippecum et donec duobus modis accipiatur, dabo operam uoluptatibus, donec moriar, id est usque ad mortem, et dabo operam uoluptatibus donec uiuo, id est quamdiu uiuo. Eisdem naturae est dum. (3) Ideoque in priore sensu subiunctiuum amat, in posteriore indicatiuum more donec, Cicero (Her. 1, 23): "Deinde est in carcerem ductus, ut ibi esset tantisper, dum culleus, in quem coniectus deferretur compararetur"; Terentius (Heaut. 1, 23):

"Ego tantisper te dici uolo meum, dum id quod uolo facio".

(4) Sunt tamen qui pro tantummodo accipiant, sunt qui etiam pro interea. Cetera quoque sic a per composita ad temporis breuitatem referuntur, parumper, paulisper, aliquantisper. Sunt qui per imperitiam haec accipiunt pro suis primitiuis, quae sunt parum, paulum, aliquantulum».

XXX. De quotidie, quotiens, fere, temere.

[1] Quotidie de quo et dies componitur, temporis est aduerbium, quod per -c- scribitur uiciose, nam per -q- scribi debet secundum Hugutionem et Papiam, et a quotidie quotidianus secundum Priscianum IIº maioris (18, 251), unde et -q- scribendum est, ut Catholicon attestatur, quod ait consequenter: «Quotiens aduerbium numeri frequenter, multotiens, quot uicibus, cui respondetur semel, bis, ter et similia. Et a quotus deriuatur et quotienscunque syllabicatur». Item et quotiens pro quando secundum Laurentium et me sequenti capitulo, nam Cicero fere nunquam utitur, nisi addat totiens.

[2] Citra pro sine, interim pro aliquando, ubi de fere, temere sic habetur in principio: «Fere significationem habet non omnibus notam, nisi quando significat pene, cuius significatio est paulum abfuit quin, ut pene siue fere, in manus hostium inciderem; altera significatio est cum intelligitur aliqua uniuersalitas, ut Quintilianus: "Hae fere sunt emmendatae loquendi scribendique partes", id est fere omnes. (2) Ideoque illud omnes adiungitur, ut idem: "Nam in omnibus fere minus ualent praecepta quam experimenta". Similiter de tempore, de loco similibusque, ut fere utor hac ueste in faciendis sacris, id est omni fere tempore; fere Romani orbem subegerunt, id est fere totum orbem; fere fit ut iuuenes ament, id est fere ubique. (3) Pro fere accipitur temere apud omnes post Ciceronem natos, ut Quintilianum: "Illud ingeniorum uelut praecox [1] genus non temere unquam peruenit ad frugem". Sunt enim quaedam, quae sequens ac proximum M. Tullio saeculum adiungenda existimauit, ut procul dubio obiter pro spatialiter».

[3] Priscianus de fere in XVº, carta IIIª (15, 14), praecipit. Idem Petrusque Heliae in XVº (Reilly 784), ante finem dicunt, ubi de remissiuis: «Aduerbia remissiua contraria sunt hortatiuis, quoniam ab eis longe diuersa sunt, cum enim motum animi excitare uideantur, remissiua econtrario sedant, ut paulatim et similia».

[4] Catholicon dicit: «Fere aduerbium, id est iuxta, prope, et dicitur a fera, cum enim toto corpore ferae ferantur, sunt magnae celeritatis, quippe quattuor pedibus utuntur, sed celeribus omnia iuxta sunt, et ideo fere competenter ponitur pro iuxta et prope. Item fere, id est pene, ferme. (2) Temere uero secundum Catholicon a temetum dicitur, id est fatue, praesumptuose, stulte, sine causa, sine consilio, unde haec temeritas, -tatis, praesumptio, uiolentia, fatuitas et temerarius, -a, -um, praesumptuosus, audax, qui audet audenda et non audenda, et est inter audacem et temerarium differentia, temerarius est qui non aestimat periculum, audax qui non timet. Item a temere temero, aui, temerare dicitur, id est corrumpere et uiolare, et corripit -me-». (3) Varro (Ling. 7, 92) quidem dicit: «Ferme dicitur quod nunc fere, utrunque dictum a ferendo, quod id, quod fertur, est in motu atque aduentat Naeuius (Trag. v. 56):

"Circumuenire uideo ferme iniuria"»;


(4) Nonius (414) autem dicit: «Temerarium, metuendum et solicitum et sicuti plerunque a temeritate. Temere, id est sine causa, interdum autem fortuitum significat, alias male, alias improuide»; Seruius quoque (Aen. 9, 373): «Temere, improuide, inconsulto; temere, sine causa»; ut plenius in Alfonsina uideri potest, ubi obiter non habetur. (5) Sed Catholicon dicit: «Obiter ex ob et iter componitur, id est interim, dum est in itinere». Et in -q- ait: «Quousque, quamdiu aduerbium temporis est, quousque, id est ad quem locum, aduerbium loci, unde uersus tempus siue locum dic significare quousque».

XXXI. De itidem et identidem.

[1] De itidem et identidem aduerbiis decompositis a pronomine Priscianus in XV, carta 4ª  (15, 18), de aduerbiis in -em, sic inquit: «In -em primitiua item, tandem, composita ut itidem, ibidem, indidem, identidem»; Catholicon uero dicit: «Itidem est aduerbium, item aduerbium est similitudinis uel ordinis et componitur per geminationem itidem et identidem, id est item iterum et iterum uel similiter. Et in ultimo interponitur -t- et deberet dici itentidem, sed eufoniae causa -t- in -d- mutatur. (2) Possunt et itidem et identidem esse pronomina neutri generis, et tantum in nomintiuo et accusatiuo, et utrunque est compositum ab idem geminato, et in ultimo interponitur -t- et tantum ualet itidem uel identidem, quantum idem simile.

[2] Compraensorium autem adiicit: «Itidem est compositum de item et idem, id est iterum et iterum, uel itidem est pronomen et neutro genere, et tantum nominatiui et accusatiui et tantum ualet quantum idem id ipsum, idem idem, idem ipsum uel iterum atque iterum uel crebro, ipse ille, ideo, praeterea».

[3] Laurentius uero et ego post eum, libro IIº, capitulo LI, dicimus: «Identidem frequenter cum interuallo quodam, itidem et idem significant similiter. Et ibi de proinde, acsi, atque si, proinde, subinde. Num et de responsiuis proinde dicimus, flagitat post se acsi uel atque si, cum significatio sua sit ita: ut fac perinde, acsi tua res esset, id est ita quasi. (2) Cum negatione uero etiam quam, ut Suetonius De uita Domiciani (15, 3): "Nulla tamen re perinde motus, quam responsio Aschitarionis mathematici", quod si non sequatur nec acsi nec negatio accipitur pro ita, id est quod est multum, ut idem Suetonius De uita Galbae (13, 1): "Quare aduentus eius non perinde gratus fuit". (3) Proinde idem est quod ideo uel potius ideoque, semper enim dependet a superiore sententia. Subinde reperitur pro inde uel deinde, statim etiam pro identidem siue frequenter cum quodam interuallo, ut si iter faciens crebro ad comitem respiciam, an me sequi possit, dicam subinde respiciam. Cicero autem diceret identidem, nam subinde uti non solet ne aequales quidem eius Varro, Salustius, Caesar, licet illi utantur nouissime pro ultimo, multique alii, quod Cicero non facit, et itidem et item significant similiter, et infra.

»[4] Num pene an significat, subintelligit utique negationem, ut num ego te spoliaui? quasi dicat ego te non spoliaui. At quotiens per negationem interrogamus, subintelligitur affirmatio, ut non ego te spoliaui? quasi dicat ego te spoliaui. Affirmatiua autem responsio haec propria est etiam, ut uidisti me hodie? si uidi te respondere debeo etiam uel sic, uulgo respondemus ita. Neque hoc sine auctoritate: Simo apud Terentium (And. 943) dicenti Dauo Mihine? respondit ita».

[5] Priscianus in XV (15, 3), post principium, ubi de num, dicit: «Num quoque indicatiuo soli adiungitur ad quod pertinet interrogatio. Terentius in Phormione (And. 943):

"Num quid meministi?",

idem (Phorm. 474):

"Num quid subolet patris?"».


(2) Et de hoc aduerbio num nec in Catholicon nec Alfonsina nec Ioanne Tortello Aretino quippiam repperi, sed in Compraensorio duntaxat dicitur: «Num, id est nunquam uel an».

[6] Enimuero quod de num dixi et de nunquid dici potest, quod de num et quid componitur, et sic facit ad propositum, sed et in nunquid -m- in -n- transit, ut in nunquam, propter -q- sequentem. Et licet ad hoc nunquid multos doctissimorum uirorum textus allegare possem, tamen eo qui est in Clementis Pastorale, § Notorium, uersiculo Esto, De re. iud. (Grat. C 8, q. 4, c. 1), impresentiarum uolo esse contentus. (2) Clemens enim Papa quintus (Greg. IX Decr. 2, 23, 5) sic eleganter ait: «Esto igitur, qui rex ipse alias ad praemissa fuisset legitime per imperatorem citatus, nunquid uenire debuit ad iudicem exercitu feroci et grandi ipsique citato, ut praemittitur odioso stipatum? Nunquid etiam debuit comparere in loco admodum populoso, multum potenti ac praefato in eum odio prouocato?», quasi dicat non. (3) Et nota hic Paulus regulare esse, ut quando fit interrogatio per nunquid, negatiua inferatur, ut supra, De elect. uenerabilem, quando autem per nonne fit interrogatio affirmatiua subitelligencia sit, VIII, q. IIII: «Nonne et de praesumpto», C. Nonne. Ergo num et nunquid indicatiuo soli coniunguntur, cui pertinet interrogatio et negationem subintelligunt, ut per non si interrogatio facta sit, affirmatiua flagitetur responsio.


 



[1] glossa: Praecox a praecocia pro a praecoquo dicitur, et praecocia genus uini cum uuarum est quasi praecoqua, quia ante alias sole praecoquantur, et citius ad maturitatem ueniant, eodem dicitur praecoqua, praecoquae et haec praecox, -cocis, sed a Graecis dicitur lageos, quia uelocius ad maturitatem currat, et mobiliter secundum Hugutionem, praecoquus, -qua, quum declinari potest. Papias uero dicit praecociae genus uuarum dictae praecoquae, quia ante alias maturescunt. Haec Catholicon et Compraensorium attestantur, et secundum hunc textum praecox omnis genus est. Ioannes Raimundus Ferrarii.