Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

XXXII. De an, num et nunquid, de ne.

[1] Verumenimuero de an dici potest quod Laurentius et ego sequens eum dicimus libro IIº, capitulo XVII: «Quod an et aut coniunctiones sint, sed iuxta Quintiliani sententiam (5, 7, 11) non in aut sed in an consistat interrogatio, quod et de ne dici debet. Et aliquando in uniuersum interrogatio duplex est, ut esne tu stoicus aut epicureus aut achademicus? Nam est supplendum an non. (2) Et hoc quando interroganti te philosophum esse non constat, aliquando ad singulas particulas binae interrogationes sunt, ut es tu stoicus? an epicuereus? an peripateticus? Cum enim quaero an stoicus, subintelligitur altera interrogatio sic an non. (3) Item esne epicureus an non?. Et hoc quando constat interroganti te philosophum ex aliqua harum sectarum esse, sed cuius sis ignorans, de ipsa interroget. Hinc consequens est dicere non in aut sed in an et ne interrogationem esse, et contrariorum quidem, qualis non est illa quid dicam aut quid faciam? quid dicam aut quid non dicam? Inter haec non ambigimus sed ipsa ambo simul ambigimus, secus in illo, abeam an maneam? (4) De duobus ita quaero ut utrum mihi faciendum et utrum non faciendum sit dubitem. Ideoque non solum interrogando sed citra interrogationem quoque utimur an ubicunque aliquid contrarietatis inest, ut dubito an uiuat pater an mortuus sit. (5) Et in maiori numero nescio an pater sit Romae, an ualeat an uiuat an uenturus ad me sit. (6) Muta uerbum dubitationis inscientiaeque in aliud uerbum dissimile, sic: scio an uiuat pater an mortuus sit, male locutus es, bene autem nescio an uiuat pater an mortuus sit. Itaque uerbis huius dubitationis et inscientiae cum an subiunctiuum damus, uerbis uero opinionis et scientiae indicatiuum cum quod et aut hoc modo: opinor uel scio quod pater aut mortuus est aut grauiter aegrotat».

[2] Quod de an praeceptum sit, hoc quoque de ne praeceptum esse putetur, quae plerunque una solaque et semper in parte prima collocatur, ut bonus ne uir est an malus. Aliquando cum socia, sed id saepius apud poetas, ut Virgilius (Aen. 1, 308-309): «Quaerere constituit teneant qui, hominesne feraene»; (2) saepe hoc modo, illuc eam necne ignoro, hoc dubitatiue, interrogatiue quoque, ut Pro Flacco Cicero (2, 4): «Vtrum uultis praetori Flacco licuisse necne?» Licuisse ac non? Quidam superuacue addunt alterum an sic, nescio an benefaciam an non, uel nec ne.

[3] Quidam uero errant in aut, non uidentes in quo ab an differat, ita quidam in uel faciunt poni putantes pro an, id est interrogatiue et dubitatiue siue ignoratiue.

[4] Priscianus de ne in XVIº (16, 5) multa ponderanda commemorat, nam de casibus adiunctiuis coniunctionibus docens ait: «Ne quoque, quando name ( = gr. ina mhv) significat, coniunctionem causalis, ut Virgilius in IIº Aeneidos (2, 187-88):

"Ne recipi portis aut duci inter moenia possit

Neu populum antiqua sub relligione tueri",


et nota ne quoque et neu hic pro copulatiuis esse coniunctionibus. (2) Inuenitur etiam ne pro neque, quae copulatiua est coniunctio. Sub una enim abnegatione copulat res diuersas, quomodo et nec. Et proprie causales sunt, quae causam antecedentem, causatiuae, id est res ex causa antecedente euenientes significant, ut doctus sum, nam legi».

[5] Paulo post, de abnegatiuis praecipiens subiicit (16, 11): «Abnegatiuae sunt apud Graecos ke, ne, te, an, [1] quae uerbis coniunctae posse fieri rem ostendunt, sed propter causam aliquam impediri ne fiat. Nos autem sine coniunctionibus subiunctiuis utimur uerbis in huiusmodi sensibus, ut fecissem, si potuissem, et gaudeat Priamus, si audeat». (2) Et infra: «Dubitatiuae sunt quae dubitationem significant, ut an, ne correpta, necne, Virgilius in IIIº Aeneidos (3, 39):

"Eloquar an sileam? gemitus lacrimabilis immo";

idem in Iº Aeneidos (1, 329):

"An Phoebi soror an nimpharum sanguinis una";

idem in XIº (11, 126):

"Iusticiaene prius mirer belline laborum?"

(3) Frequentissime tamen eaedem interrogatiuae sunt, Virgilius in IIIIº Aeneidos (3, 319):

"Hectori, Andromachae, Pirrhin connubia seruas?";

idem in Xº (10, 668):

"Tanto ne crimine dignum?"

Haec eadem inuenitur pro affirmatiua, ut Oratius in IIº Sermonum (2, 3, 97):

"Clarius ei fortis, iustus, sapiens, ne etiam";


Terentius in Andria (885):

"Necne demum istud uerbum in te incidit".

(4) Hic enim ne coniunctio nec interrogatiua nec dubitatiua sed confirmatiua est; Virgilius in X (10, 816-17):

"Tantane me tenuit uiuendi, nate, uoluptas

ut pro me hostili paterer succubere dextrae",

est enim pro etiam. Sola haec apostrophan accipit apud Latinos. Necne quoque pro anne accipitur, ut sit sensus in mortem necne prodest recte uiuere».

[6] De ne uero super illa apostropha uidén, satín et huiuscemodi, Priscianum Petrumque Heliae super primo maioris (1, 40) nota, sic dicentes: «-S- quidem ne coniunctione sequente cum apostropho, -s- penitus tollitur, ut uidén, satín». Apostrophus autem uirgula recurua est, quae -n- superscribitur, quando -s- dempta sequente -e-, semiuocalis -n- quae praecedebat, illi uocali coheret, quae ante -s- prius erat, demptaque eadem -s-. (2) Ideoque ut designetur -n- ad illam -e- apostrophari, id est conuerti, ipsa uirgula recurua supponitur. Et uidén et satín duae partes sunt, sed neutra integra prolata est, uerumtamen prolatae sic, scilicet cum apostropho, interrogatiue ponuntur. Vidén ergo non una pars sed duae sunt, scilicet uerbum secundae personae et ne coniunctio, sed quorum neutrum integrum prolatum est, ut fuit expressum».

[7] Idem Priscianus in XV, carta penultima (15, 32) , ubi de aduerbiis dehortatiuis sic ait: «Dehortatiuum est, ut ne, hoc etiam accipitur pro neque et pro ualde, et cetera».

[8] Idem in XVI, carta penultima (16, 10), ubi de aduersatiuis: «Ne quoque per saltem inuenitur, Salustius in Catilinario (11, 8): "Quippe secundae res sapientum animos fatigant, ne illi corruptis moribus uictoriae temperarent". Inuenitur etiam in hac significatione nec et neque, ut nec unam horarum auarus negligit lucrum neque pius iusticiam».

[9] Petrus Heliae in eodem XVº, carta 3ª (Reilly 779), adiiciendo Prisciano (15, 10; 15, 32), dicit: «Ne quoque ponitur inter aduerbia primitiua terminata in -e- correpta, quod fit quando est aduerbium interrogandi uel affirmandi positum pro certe, quando enim ne dehortatiuum est, producitur, inuenitur etiam ne pro ualde, ut apud Terentium (And. 772):

"Ne illa illum haud nouit"».

[10] Laurentius Vallensis et ego sequens eum, libro VI, capitulo XXVIIIIº, iuxta Quintiliani sententiam dicimus ne pro ualde allegamusque Terentium, ut et Petrus Heliae allegauit, subiicimusque ne apud nos significare quod apud Graecos scribique cum diptongo nae debere, quod est certe, ut apud Terentium (And. 17):

«Faciuntne intelligendo, ut nihil intelligant?»,

quasi faciunt profecto. Haec apud Ciceronem frequens est dictio, apud Quintilianum ceterosque eius aeui rarissime. (2) Nec omittendum est nae diptongatam pro ualde uel certe sic apud Latinos sicut apud Graecos breuiari, id quod Tortellus Aretinus attestatur. Nam dicit et Seruius (Aen. 8, 428): «Ne pro ualde et utique, Terentius in Adelphis (And. 338):

"Dii boni, ne illiusmodi iam nobis ciuium penuria est."»

[11] Ioannes uero in suo dicit Compraensorio: «Ne si praeponitur aduerbium dehortatiuum est et accipitur pro neque et pro ut et non et pro ualde, et si postponitur coniunctio est encletica, ut uidesne. Item aduerbium prohibendi, ut ne facias. Item ne ponitur pro nunquid, ut fecistine? Ne aduerbium corripitur, coniunctio producitur».

[12] Catholicon uero refert: «Ne secundum quosdam ratione orationis interrogatiuae est coniunctio encletica, ut uide ne feceris et hoc in communi uidetur». Priscianus tamen dicit in XVI libro (16, 5): «Ne postposita est coniunctio, praeposita uero est aduerbium». Et scias quod ne non componitur cum uerbo, quia nulla coniunctio componitur cum uerbo nec etiam cum nomine, nisi si et ne, ut siquis, nequis».

[13] Laurentius tamen Vallensis ait dicto capitulo XXIXº, libro VIº: «Ne componitur cum queo, cum scio, cum uolo, frequentius tamen sine compositione, apposita negatione reperimus, illud primum quam duo sequentia, adeo barbarum puta Cicero dicere non scio et non uolo, licet non nunquam apud ipsum quoque reperiatur. Ideo frequentissime legimus haud scio, haud uelim».

[14] Ego uero ex antedictis aliisque passim inuentis aio ne causalem et adiunctiuam coniunctionem esse etiamque neu; et ne neuque copulatiuas esse coniunctiones. Num et an abnegatiuae sunt. Item an et ne dubitatiuae sunt. Nae quoque confirmatiua est. Necne quoque pro anne et ne apostrophata repperitur ut uidén et satín. (2) Item ne dehortatiuum est et ne pro ualde et pro saltem. Et ne pro neque et pro ut et non et pro nunquid accipitur, et prohibendi est aduerbium, ut ne pecces. Enimuero ne pro an seu encletica coniunctio et pro utique uel ualde, licet et in his duobus significatis diptongata sit, breuianda est. In aliis uero significatis producenda. (3) Vnde Doctrinalis dicit (10, 2.116):

«Et ne ni dedit an produc fermeque fereque»,

et ibi a me scripta uideatur. Et quod Tortellus in nae scribit. Et ego in eo libro VIº, capitulo XXVIIII, adieci. (4) Tandem adiiciendum puto quod Laurentius et ego in Elegantiis libro IIº, capitulo XVIIº circa finem dicimus: «An et ne coniungi solent pro an, quod magis poeticum est. Et sine interrogatione durum uidetur, quia per interrogationem quiddam urgentius et instantius in hac geminatione anne quam in illa simplicitate an inuenitur, ut ex aliis compositis elucebit (Verg. Ecl. 2, 14-15):

"Nonne fuit satius tristes Amarillidis iras

atque superba pati fastidia? Nonne Menalcam?"

(5) In hac interrogatione non id agitur, ut respondeas nescienti, sed cogaris assentiri scienti. Nec alia uis orationis est, quam si diceres annon, quod magis urget quam solum non, licet et hoc solum pro illo composito accipi soleat. Alia composita, si modo composita haec sunt, itane, ergone, quae interrogando responsione non poscunt, sed assensum extorquent».

XXXIII. De aut, uel et -ue.

[1] Satis de num et nunquid et an et ne et anne et nonne compositis et non solo dictum est, de aut et uel et ue et siue dicatur, cum magna inter ipsa uideatur conuenientia et unum pro alio poni uideatur. Non igitur aut et uel pro an uel ne accipiantur, in quo non nulli errant. (2) Priscianus enim in XVº, carta 4ª (15, 18), ubi de aduerbiis in -l-, sic ait: «Vel etiam coniunctio pro ualde frequenter inuenitur, Cicero Pro Murena (14, 31): "Vel maximum bellum populo Romano cum rege Antiocho gessisse"».

[2] Idem in XVIº (16, 7), ubi de disiunctiuis scribit: «Quod uel subiunctiua etiam est et ponitur pro etiam, Terentius in Eunucho (397):

"Vel rex semper maximas

mihi gratias agebat",

pro etiam agebat rex et cetera. (2) Inuenitur etiam uel coniunctio diminutionem significans, ut Lucanus in VIIº (7, 29):

"O felix si te uel sic tua Roma uideret"»,


ubi Petrus Heliae dicit (Reilly 823): «Vel posuit pro saltem».

[3] Idem Priscianus in primo minoris, uersiculo Coniunctiones (17, 11), sic ait: «Coniunctiones quoque copulatiuae et disiunctiuae esse dinoscuntur ab illis partibus orationis quae eis sociantur. Vel et aut non solum disiunctiuae sed etiam copulatiuae reperiuntur, ut Terentius in Eunucho (397):

"Vel rex semper mihi maximas

gratias agebat, quicquid feceram";

Virgilius in 4º Aeneidos (4, 62):

"Aut ante ora deum pinguis spaciatur ad aras",

aut pro et. (2) Quae etiam non solum copulatiua sed etiam disiunctiua inuenitur, ut Virgilius IIº Aeneidos (2, 36-37):

"Aut pelago Danaum insidias suspectaque dona

praecipitare iubent subiectaque urere flammis",

-que pro uel. (3) Nec non etiam aliae pro aliis partibus accipiuntur, neque id aliter possumus scire nisi ex adiunctis, ut per si uerbo apponatur pro ualde accipitur, id est loco aduerbii, necnon etiam si nomini adiungatur sub eadem intentionis significatione, ut Terentius in Eunucho (468):

"Perpulchra credo dona aut nostris similia"».


(4) Ideo Catholicon Compraensoriumque dixerunt: «Vel aliquando coniunctio disiunctiua est, ut quando inter diuersa cadit, quae simul esse non possunt, ut homo est rationalis uel irrationalis. Aliquando est subiunctiua coniunctio, ut quando inter duo ponitur, quae simul uera sunt, ut amauerunt uel amauere. Et pro saltem collocatur».

[4] Ve magis ad uel quam ad an accedit, ut duobus tribusue. Raroque nisi adiuncta si geminatum reperitur, ut siue hoc siue illud. Aut adiuncta ne pro ut non, Quintilianus (8, 6, 15, 4): «Cauendum etiam neue sit maior tractatio quam opporteat»; (2) Lucanus (1, 125) sine compositione aliqua:

«Nec quenquam iam ferre potest Caesarue priorem

Pompeiusue parem»,

id est non potest iam aut Caesar superiorem ferre aut Pompeius parem, ut in his Laurentius Vallensis optimus, libro II, capitulo XVII, uersiculo Ve magis accedit, testis est, quem in meo Elegantiarum Breuiario sequor, libro et capitulo eisdem.

[5] Porro secundum Catholicon uae dolentis uel execrantis uel maledicentis est aduerbium, ut uae illi per quem scandalum uenit. Item uae, id est sine, unde uesanus per compositionem secundum Hugutionem. Insuper -ue encletica est coniunctio et pro uel ponitur.

[6] Et tunc secundum Compraensorium haec commemorans semper postponitur.

[7] Aegidius quoque capitulo XXVIIº dicit: «Ve pro uel encletica est coniunctio. Vaeh autem pene aeterne comminatiua non sumitur encletice, et ita Prouerbio XXIIIº (23, 29) accipitur, ut "Cui uaeh, cuius patri", ut supra penultimam sit accentus, cum non coniunctionaliter sed interiectionaliter intelligendum sit. Et hoc per id quod in Bibliis correctis est patet. Et uaeh in hoc loco per aspirationem scribitur, quod non fieret si esset coniunctio». (2) Ego tamen in huiscemodi dubito scriptura, quippecum nullibi nec ita praeceptum nec scriptum repererim. Quin immo Festus Pompeius (379) dicat: «Vae uobis dicebatur ab antiquis, et in nobis», et ita in Alfonsina continetur.

XXXIV. De siue et seu.

[1] Vt autem huiuscemodi coniunctionum, praesertim siue et seu, materia plenius cognoscatur, ad maiorem rei explanationem et apertissimam ante oculos collocationem, in fortissimum adiicio argumentum id ipsum meum Consilium: An in illa oratione "Promitto bladum accapiti siue iuris Castri uel siue Castri et concedo in accapitum siue emphiteosim", hoc coniunctio siue disiunctiua uel subdisiunctiua sit dicendam. (2) Et quid de dictione seu et multis aliis coniunctionibus sit tenendum; ibi nanque sic dico copiose: «De coniunctione siue, quod disiunctiua sit, textus Prisciani in XVI maioris est (16, 7): "Disiunctiuae -inquit- sunt quae, quamuis dictiones coniungant, sensum tamen disiungunt, et alteram quidem rem esse, alteram uero non esse significant, ut ue, uel, aut, ut Virgilius in VII (Aen. 7, 199):

'Siue errore uiae seu tempestatibus acti',

ut uel dies est uel nox".

(3) Item ad hoc facit l. Quod si seruus, § I, ff. De in rem uerso. (D. 15, 3, 3) Denique Bartolus in l. Si is qui ducenta, § Vtrum , co. IIIª, ff. De reb. dub. (D. 34, 5, 13, 3)».

[2] Quod autem siue subdisiunctiua sit, in antedicto XVI Prisciani libro (16, 7) confirmatur, ubi in subdisiunctiuis ait hoc modo: «Subdisiunctiuae sunt quae uoce disiunctiuarum utrunque tamen esse significant, uel simul ut copulatiuae, uel discretae. Simul, ut Terentius in Eunucho (397):

"Vel rex semper mihi maximas

gratias agebat",

pro etiam agebat rex; idem in Phormione (989):

"Vel oculum excludito, est ubi uos ulciscar locus";

(2) et Alexander siue Paris, pro Alexander, qui Paris dicitur. Similiter Mars siue Mauors, Gradiuus uel Maspiter, praesul est bellorum. Discretae utrunque tamen esse significant, ut tota die uel legit iste uel cogitat; significat enim et legere et cogitare, sed non simul utrunque facere, sed aliis horis legere et aliis cogitare».


[3] Et de huiuscemodi coniunctionibus disiunctiuis et subdisiunctiuis uide expositorem antiquum, Petrum Heliae (Reilly 821) expositoremque modernum super eo XVI maioris libro.

[4] Deinde quod in casu nostro siue subdisiunctiua sit, textus est nobilis in l. Ad protegendam, C. De in litem dan. tu. uel cura., ibi (C. 5, 44, 3): «Ad protegendam causam tutor siue curator datus».

[5] Item ibi, Accursius (C., 5, 44, 3)super uerbo siue curator, sic notanter ait: «Subdisiunctiue ut ibi Alexander siue Paris, nam tutor certe rei dari non potest, ut nota supra †». Igitur Accursius hanc latinitatem intellexit, licet nonnulli in eum super his saepenumero inuehantur.


[6] Posthac ibi doctores uide, inter quos Bartholomeum Saliçeti sic dicentem inuenio: «Nota ex glosa prima quod dictio siue non est simplex et mere disiunctiua, quando ponitur inter incompassibilia. Ideo stat declaratiue et correctiue».

[7] Insuper in l. Cum quidam, C. De uerbo. sig. (C. 6, 38, 4), non modo quoad praedictas coniunctiones, sed etiam copulatiuas et ad naturam coniunctionis seu, cuius officium potissimum ampliandi sit per l. Siquis ita, ff. De aur. et ar. le., ibi (D. 34, 2, 30): «Hoc enim uerbum seu ampliandi legati gratia positum est», Cynus, Bartholus, Baldus, Angelus, Saliçetus, Franciscus de Rampponibus et Pontanus uideantur.

[8] Praeterea Bartholus in dicta l. Si quis ita, sic pernotanter et conclusiue dicit: «Quaedam est disiunctiua pura et simplex, id est quae tam sensum quam uerba disiungit, ut dictio aut aut dictio uel. (2) Quaedam est dictio disiunctiua non simplex, sed habet aliquam naturam copulatiuae, ut dictio seu et dictio siue, quae licet disiungat uerba, sensum tamen coniungit, ut cum dicitur Alexander siue Paris, ut probat textus in l. Ad protegendam, C. De in litem dan. tu. (C. 5, 44, 3): "Et isto modo accipitur dictio seu"; infra, De muneri. et oneri., l. finali, ff. § Sunt munera, ibi dum dicit ciuilia seu publica. (3) Ita potest intelligi l. I, ff. de his quibus ut indig., ibi (D. 50, 4, 18, 29): "De legato seu fideicomiso quod hodie idem est". Et ista est disiunctiua non simplex, quae fauore legati accipitur pro coniuncta et auget, ut hic». Et ita uoluit dicere Cynus: «Et quod ita sit de dictione seu quando tractatur de ampliando legato, est casus in l. Cum quis, § finali, supra, De uel, III. (D. 34, 9, 1) (4) In aliis uero dispositionibus dicerem quod dictio siue uel dictio seu accipiatur disiuncte sicut dictio aut, ut dictis legibus, et probatur in dictione siue in l. Siquis ita stipuletur, De uer. obli. (D. 45, 1, 63)».

[9] Postremo pernota circa ista textum, glosam et doctores in l. Si is qui CC, § Vtrum, ff. De reb. du. (D. 34, 5, 13, 3), quae, ut et multa alia, sine bono grammaticae et dialecticae fundamento percipi non possunt. Et ideo de non nullis legistis surrideo, qui male fundati et nihil parumue de artibus scientes, dicant artes legibus non proficere sed obesse, quam quidem rem suae ignorantiae colorandae causa profundunt, nam potius summum adiuentum praestant, id quod ego in me ipso sum expertus. (2) Ad haec facit quod Laurentius Vallensis De elegantiis libro IIIº, in prohemio, sic dicit egregie: «Nomina sunt eorum et nimis nota nomina, ut superuacuum sit ea per me recensui, qui uix quantam partem iuris ciuilis intelligunt. Et ob imperitiae suae uelamentum aiunt non posse doctos iuris ciuilis euadere facundiae studiosos, quasi iurisconsulti illi aut rustice locuti sint, id est istorum more, aut huic scientiae non plane satisfecerint. Eapropter non abs re Cicero in Rhetorica ueteri, libro 10 (De or. 1, 197), ait quod eloquentia pars iuris ciuilis est. (3) Eloquentia uero sine perfecta Grammatica etiam quo ad omnes quattuor partes suas et sine aliquali Logica, cuius Rhetorica consecutiua est, ut Aristoteles in principio Rhetoricorum dicit, haberi non potest. Enimuero communis morbus hominum non modo prorsus ignarorum, sed etiam sciolorum, id est aliquantulum doctorum est, ut omnia illa, quae nesciunt, uituperent, quae per id non minoris facienda sunt. (4) Nam huiuscemodi uituperatio falsa est, et duntaxat ad propriam inscitiam inuelandam et ad excellentiam multa uariaque scientium minuenda tendit, ut doctissimus et eloquentissimus Plato in Gorgia (?) testis est egregius. Et enim quid laudabilius, quid praestantius, quid denique admirabilius dari potest quam multas et uarias scientias uel mediocriter attigisse et circa illas intellectum uersatilem habere potuisse? (5) uerumenimuero si multi uisi sint, qui in artibus et non in legibus praefecerint, et licet dum artibus operam darent, multam gloriam compararent, cum autem ad iura se transtulerint, potius derisiones passi sint. Hoc tamen non ex ipsis artibus, sed ex naturae praecisset repugnantia, quae hos ad hanc scientiam, illos ad illam finxit idoneos. Enimuero si cui natura ad multas scientias aptitudinem dederit, et ille in his multis elaborauerit, egregius admirabilisque euadet, et ita multis inuidiosus erit». (6) Vt autem eo unde digressa est nostra redeat oratio. Inter alios doctores Bartholus in dicto § Vtrum (D. 34, 5, 13, 3), circa materiam, de qua agitur, multa praeclara dicit, inter quae illa in collatione 3ª notanda oro: «Quaedam est disiunctiua, quae tam sensum quam uerba disiungit, ut aut dies est aut nox». Idem in dictione uel: «Quaedam est disiunctiua, quae uerba disiungit, sensum tamen coniungit, ut Alexander siue Paris. Idem enim fuit sic nominatus». (7) Et de hoc habes expressam regulam in Donatello et C. De in litem dan. tu., l. Ad protegendam (C. 5, 44, 3), ubi notatur: «Idem in dictione seu, quae eandem propriam habet significationem secundum Priscianum», et sic ponitur l. finali, § Haec inuenta, De muneri. et oneri. (D. 50, 4, 18), et infra De his quibus ut indig., l. I (D. 34, 9, 1): «Vnde cum lego mulieri ornamenta seu quae eius causa parata sunt, coniuncta est quo ad sensum et utrunque debetur». (8) Nec ob l. I, § Sublata, ff. Ad Trebel. et insti. qui da. tu. po., § Certum tempus (D. 45, 1, 63), quia ibi ponitur improprie, quia natura orationis hoc non patitur, sed hoc uidetur contra l. Si ita quis stipuletur, infra, De uer. obli., dicit ergo quod propria significatio huius uerbi seu uel siue est prima. Et fauor legatorum hoc operatur. Alias tamen istas coniunctionibus abutimur aequaliter. Ideo fit in una quod in alia. Et licet multa alia possem adducere, tamen his uolui esse contentus.


XXXV. De coniunctionibus, praesertim copulatiuis.

[1] Ceterum, qui plene naturam coniunctionum non modo disiunctiuarum subiunctiuarumque, sed etiam coniunctiuarum aliarum diuersarum specierum perspicere uoluerit, in XVIº Priscianum et ibi commentatores legat, et Laurentium non tantum in praelegatis locis, sed et libro IIº, capitulo VIIIIº, De et, ac, atque, -que cum suis compositis, et hic in meo Elegantiarum breuiario, ubi etiam de coniunctione in genere eiusque speciebus potestateque secundum Priscianum (16, 2) tracto. (2) Vbi exponitur: «Et cum -que multifariam accipi, sed et sua componit negatiua neque et per apocopen nec. Nam et et -que pro quia comperimus et interdum sed diuersis in rebus uenustius duplicantur, ut te admirant et ciues et hospites, Virgilius (Aen. 1, 229):

"O rex hominumque deumque",

id est o rex et hominum et deorum. Rarum tamen in prosa, in carmine uero frequentius. (3) De nec, neque siue similibusque geminatis multa reperiuntur exempla. Et quoque sententiarum competit iniciis, Quintilianus libro Iº. Et finitae quidem sunt partes, quas haec professio pollicetur, quam naturam ac et atque sectantur. Que etiam pro quam quandoque ponuntur». (4) Nam et Priscianus in XVIº attestatur (16, 2): «Ac non solum per et sed etiam per quam accipitur, Virgilius 3º Aeneidos (3, 236):

"Haud secus ac iussi faciunt";

Similiter atque Terentius in Phormione (31):

"Non simili utamur fortuna atque usi sumus".»

(5) Idem Priscianus primo minoris (17, 11) ait: «Atque et ac si aduerbio aliter uel secus subiungantur, uim aduerbii obtinent, ut Virgilius III Aeneidos (3, 236):

"Non secus ac iussi faciunt"».

Interdum etiam et seruit affectui, ut Cicero Pro Milone (91): «Et sunt qui de uia Appia loquuntur, taceant de Curia?». (6) Interdum neque copulam neque affectum significat, ut si dicam superaui illum in palestra, et est tam uastus uel et sum tam pusillus. Interdum etiam tali modo, defendi fortissime illam legem et hoc in tam prouecta aetate uel per -que siue per atque sic: Idque in tam prouecta aetate uel atque id in tam prouecta aetate. Item per negationem, duxi Paulam uxorem, neque hoc, uel neque id, sine prudentium hominum auctoritate ut et hoc sine consilio, uel neque id sine consilio, uel idque non sine consilio.

[2] Illud amonitione non eget, quod pro et quoque pro etiam debere accipi, ut alterum quasi membra cum membris, aliter quasi corpora cum corporibus copulet. Item quoque pro et secundum Priscianum in XVI, carta I (16, 2), ubi de copulatiuis, accipitur, qui carta finali, ubi de completiuis, ait: «Quoque quando pro etiam uel et accipitur, copulatiua est, ut Virgilius in VII (7, 1):

"Tu quoque litoribus nostris, Aeneia tutrix".

(2) Quando autem superuacua ponitur, completiua est, ut Virgilius in Iº Aeneidos (1, 5):

"Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem".

Non egeret enim ea sensus, si dixisset multa et bello passus, nisi, quod quidam existimant, quod pro aduerbio similitudinis accipitur, quomodo item».

[3] Item Priscianus in VIIIº (8, 23) et pro sicut ponit, ibi in actiuius et passiuis, ubi Petrus Heliae (Reilly 466) dicit de prima uerborum abusione docens: «Adiungit Priscianus quod et actiua, sicut passiua quandoque ponuntur absolute, ut audi acute, et hoc est quod ait in actiuis et passiuis, non enim potest et esse coniunctio copulatiua, quia de passiuis absolutis superius dixerat. (2) Quod autem et pro sicut poni possit, Hennius in Lucano (10, 6):

"Victoris uictique caput",

id est uictoris sicut uicti, nisi utrunque, quod exigit copulatiua coniunctio, sibi proprie poneretur. (3) Item ac quoque pro sicut accipi reperitur, et tunc saepe si iungitur immediate». De hoc, textus leguntur innumerabiles, impresentiarum illo Calistrati in l. Si pater naturalis, ff. De adopt. (D. 1, 7, 29), uolo esse contentus: «Si pater naturalis loqui quidem non possit, alio tamen modo quam sermone manifestum facere potest uelle se filium in adoptionem dare, proinde confirmatur adoptio, ac si iure facta esset», hic enim ac pro sicut debet exponi.

 [4] Hoc admonendum est, et pro etiam apud Ciceronem nusquam reperiri, sicut in ceteris illo posterioribus, ut a Virgilio incipiamus. Quintilianus tamen (Decl. 9, 14, 10) «Siquid aduersus te ipse commisit adolescens, sit hostis et meus»; Cicero dixisset hostis etiam meus uel meus quoque. Simili ratione de nec pro nec etiam, ut Quintilianus (Decl. 5, 8, 9): «Persolui gratia non potest nec malo patri»; (2) Cicero et superiores omnes tantum dixissent persolui non potest ne malo quidem patri. Interdum miscemus et atque nec, nunc ab hoc nunc ab illo principio sumentes, ut et pacem respuis nec bellum geris; uel nec bellum geris et tamen respuis pacem. Nam in nec siue in neque (de utroque enim loquor) inclusa est et uel -que, quae per et non uel -que non resolui potest. (3) Poetae etiam maiorem in his sibi permittunt licentiam. Nec et neque sequente enim aut uero, pro simplici non pro composita negatione accipiuntur, siquidem idem est nec enim siue neque enim quod non enim, nisi ita resoluamus, non te enim neque uero idem, quod non uero, si modo non uero dicere liceret».

[5] Idem Laurentius, et ego post eum, de nam, nanque, nam quod, quod autem, quod uero in eodem libro, capitulo LVIº, dicimus hoc modo: «Nam et nanque quiddam simile habent, quod ita et itaque, quippe cum nanque soleat et primum locum fortiri et secundum, aliquando etiam tertium, nam non solet, sed prima semper esse dictionum, praeterea hoc aliquando accipitur pro autem ad sententiarum distinctionem, (2) ut In Salustium Cicero (8, 11): "Nam quod in uxorem atque filiam meam tam petulanter inuasisti", idem ualet acsi dixisset quod autem in uxorem et cetera, siue quod uero, ueluti saepe incipere solemus, ut idem (Cic. Att. 14, 132): "Quod autem scribis, quod de exitu belli sentiam magis consilium petere possum, quam ipse aliis dare"; idem De oratore libro Iº (1, 247): "Quod uero uiros bono iure ciuili fieri putas", et cetera. (3) Nec ommitendum est quod et nam non modo causalem sed et completiuam uim habeant. Priscianus enim in XVI (16, 15), ubi de completiuis, sic ait: "Nam similiter quando enim est, quando tosa rem†, quando de Graecam coniunctionem completiuam uel affirmatiuam significat, ut Virgilius in IIIIº Georgicorum (4, 445):

'Nam quis te, iuuenum confidentissime, nostras',

(4) hic repletiuae uim habet; idem in Vº (Aen. 5, 13):

'Heu quia nam tanti cinxerunt aethera nimbi?';

idem in Iº Aeneidos (1, 65):

'Aeole, nanque tibi diuum pater atque hominum rex',

hic causalis est coniunctio"».


[6] Porro pro omnium horum maiore intelligentia Priscianum in XVIº post principium (16, 2) considera, sic de copulatiuis, continuatiuis, subcontinuatiuis, causalibus, adiunctiuis approbatiuisque dicentem: «Copulatiua est quae copulat tam uerba quam sensum, ut et, -que, ac, atque, quidem quoque quando pro -que ponitur. At, ast, sed, autem, uero quando pro aut accipitur. Haec enim copulant cum confirmatione intellectum». (2) En infra: «Inueniuntur tamen multae tam ex supradictis quam ex aliis coniunctionibus diuersa significationes una eadenque uoce habentes, sicut usibus ostendimus, ut -que inuenitur etiam completiua, ut Virgilius in VIII (Aen. 9, 767):

"Alexandrumque Aliumque Nomanaque Phitantinque";

ac non solum per et sed etiam per quam accipitur». Et infra (Prisc. 16, 2-6):

[7] «Continuatiuae sunt quae continuationem et consequentiam rerum significant, ut si, cum ei Graecum significat, quando enim ean, causalis est. Similiter siue, sin, seu, tam continuatiuae sunt quam causales, proprie continuatiuae sunt, quae significant ordinem praecedentis rei ad sequentem, ut si stertit, dormit. Et hae quidem, id est continuatiuae, qualis est ordinatio et natura rerum, cum dubitatione aliqua essentiae rerum significant.

»[8] Succontinuatiuae uero causam continuationis ostendunt consequentem cum essentia rerum, ut quoniam, quia, ut quoniam ambulat, mouetur; quia sol super terra est, dies est; utrunque enim significat fieri ordine consequenti. Quidam tamen et has continuatiuas et succontinuatiuas inter species causalium posuerunt, quomodo et adiunctiuas et effectiuas, nec irrationabiliter; (2) et continuationis enim et succontinuationis et adiunctionis et effectionis per has causa ostenditur reddi: continuationis, ut si ambulat mouetur; succontinuationis, quia ambulat, mouetur; adiunctionis, ut quia moueatur, ambulat; effectionis, ut mouetur, ambulat enim».

[9] «Causales sunt etiam proprio nomine quoniam prodest tibi, lege et

"Heu quia nam tanti cinxerunt aethera nimbi" (Verg. Aen. 5, 13)».

[10] «Adiunctiuae sunt quae uerbis subiunctiuis adiunguntur, ut si, cum, ut, dum, quatinus quando ina Graecam coniunctionem significat. Similiter cum quando enan (= gr. epan) Graeca intelligitur, ut si uenias, faciam; ut prosit tibi, facio, Virgilius (prol. Aen. 1, 5)

"Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem".

(2) Similiter quatinus id libenter facias, et Virgilius in Bucolicis (3, 77):

"Cum faciam uitulam pro frugibus, ipse uenito".

Inueniuntur tamen ex his quaedam simul et causales, ut exerce te, ut sis sanus; eris doctus si legas. Et hoc interest inter adiunctiuas et proprie causales, quod hae cum affirmatione, illae cum dubitatione proferuntur. (3) Inueniuntur tamen nomina uel pronomina uel etiam praepositiones uel aduerbia, quae loco causalium accipiuntur: pronomina ut ideo, eo; nomina qua causa, qua gratia, quapropter, quamobrem et quasobres.


»[11] Ne quoque quando name significat coniunctio est causalis, ut Virgilius IIº Aeneidos (2, 187-88):

"Ne recipi portis aut duci inter moenia possit

neu populum antiqua sub relligione tueri".

Et nota ne quoque et neu hic pro copulatiuis esse coniunctionibus. (2) Inuenitur etiam ne pro neque, quae copulatiua est coniunctio; sub una enim abnegatione copulat res diuersas, quomodo et nec. Et proprie causales sunt, quae causam antecedentem, causatiuae, id est res ex causa antecedente euenientes, significant, ut doctus sum, nam legi».

[12] «Approuatiuae sunt quae approbant rem, ut Virgilius in XII (12, 931):

"Equidem merui nec deprecor, inquit".

Vnde et inueniuntur causales pro approbatiuis, Virgilius in IIº (2, 536):

"Dii si qua est caelo pietas quae talia curet".

Et sciendum quod quando approbatiuae sunt, indicatiuo modo iunguntur».

XXXVI. De nec, neque et eorum geminatione. De coniunctionibus causalibus.

[1] Petrus Heliae hic in XVIº (Reilly 820) super ne et neque approbatiuisque coniunctionibus sic ait: «Ne secundum quosdam ponitur pro ut, secundum alios pro ut et non, sed quodcunque horum sit causalis coniunctio adiunctiua est sic accepta». (2) Illud quoque addit quod ne ponitur pro neque: «Et uide quod ista coniunctio, scilicet neque, negat id cui adiungitur, quomodo nec, et copulat id quod praemittitur negato, ut apud Lucanum (1, 72-73):

"Nec se Roma ferens praemissum erat, quod series

fatorum fuit causa ciuilis belli",

nec se Roma ferens, id est et Roma non ferens se fuit causa, ecce series fatorum, et id quod negatur, scilicet Roma non ferens se, copulatur. (3) Similiter de neque intellige. Et uide quod nec et neque quando in ordine geminantur, copulatio primum positi nihil operatur, sed tantummodo signum sequentis est». Diffinit proprie causales postea ibi: «Antecedentem cantum suum, id est suos effectus, ut apud Virgilium (Aen. 1, 65):

"Aeole nanque tibi",

et cetera, et subauditur mitte uentos ad maris concitationem. (4) "Nam diuum pater" et cetera. Ergo quia diuum pater dedit Eolo tollere fluctus uento, causa est quare Eolus mittat uentos». (3) Effectiuarum uero coniunctionum diffinitionem non ponit, quia ex causali mutato ordine effectiuam depraendit, si enim dicas legi, nam doctus sum; (5) e causali effectiuam habes, mutato ordine, quippe effectiua dicitur quae effectui iungitur, ut apud Virgilium (Aen. 1, 26):

"Fabor enim quando haec te cura remordet".

In hac ergo oratione, quando causalis est coniunctio. Si autem dicat econtrarius, haec cura remordet quando quidem narrabo, erit coniunctio effectiua. (6) Approuatiuae, in fine, Petrus Heliae hic in fine dicit (Reilly 820): «Vide quod quando adiunctiuae causales sunt, iunguntur magis proprie modo subiunctiuo, quandoque tamen et aliis, ut si sit homo est alias, rectius dixit, quam si dixxisset si est homo et alias, eo quod subiunctiuus est dubitatiuus, quando uero eaedem approbatiuae sunt, indicatiuo modo sociantur, ut siquam est caelo pietas».

[2] Ad praedicta magis ante oculos collocanda Nicolaus Perottus super differentiam inter enim, quandoquod, quando, cum, quod, nam, nanque, quoniam, quia, quippe, quo ad elegantem situm in capitulo De componendis epistolis, § Differuntne inter se hae coniunctiones? (fol. nVIIr.), sic notanter ait: «Differuntne inter se hae coniunctiones quibus in eodem loco uteris, enim, quandoquidem, quando, cum, quod, nam, nanque, quoniam, quia, quippe? (2) Eadem certe est omnium istorum significatio, quando accipiuntur pro quia. Sed differunt in elegantia. Enim nunquam in oratione praeponitur, sed semper sortitur secundum locum aut tertium, ut ego enim, ex his enim. Nam nunquam secundum locum aut tertium habet, semper primum, ut nam multa sunt quae dici possunt. Nanque aliquando primum locum sortitur, aliquando secundum et tertium. (3) Quandoquidem et quando semper praeponuntur, Virgilius (Aen. 10, 105)

"Quando quidem Ausonios non fas contingere portus";

idem (Aen. 1, 26):

"Hic tibi faber enim, quando haec te cura remordet".

(4) Quia et quoniam semper praponuntur, nisi forte postponantur aduerbiis siue interiectionibus, ut heu, quia heu quoniam, et non quia et non quoniam, sicut etiam nam semper alioquin praponitur, ut

"Heu quia nam tanti cinxerunt aethera nimbi" (Verg. Aen. 5, 13);

et Cicero (Brut. 10, 6): "Nunquid inquit noui?" (5) Sed hoc in compositione potius est et non significat quia. Cum praeter supradictorum morem semper subiunctiuum requirit, ut cum ex his facile cognouerim; quippe significat quia certe». (6) His Catholicon adiungi potest, ubi in quia sic habetur: «Quia et quoniam in eodem sensu sunt, sed quoniam proprie praeponitur, et sequentem sensum alligat, ut quoniam doces, disco. Quia proprie postponitur et superiorem sensum confirmat, ut scio, quia didici. Et quia syllabicatur per nam, ut quianam, id est quia uel cur, Virgilius(Verg. Aen. 5, 13) :

"Heu quia nam tanti cinxerunt aethera nimbi?"».

(7) Ego quidem, haec laudans, adiicio siquidem pro quia, ut antedicta in constructione esse praeponendum, sed quidem non primum locum at secundum uel tertium, sicut et enim, sibi uendicare debet.


XXXVII. De iterum, antehac, posthac, deinceps, rursus.

[1] De iterum, antehac, posthac, deinceps, rursus, Laurentius libro IIº, capitulo LVIIº et ego in meo Elegantiarum breuiario sic scribimus: «Iterum etiam ad primam uicem non tantum ad posteriorem refertur, nam iterum uoco te, id est iterata uice, usitatum est. Iterum uocaui praeter hanc uicem minus est usitatum. Antehac et posthac huic similia sunt, hoc est ante hoc uel post hoc tempus. Aliquando tamen reperimus ante illud uel post illud tempus. (2) Similiter deinceps accipietur pro dehinc et pro deinde atque etiam pro gradati. Sed redeamus ad iterum, quod aliquid nouitatis exhibet, cum dicitur iterumque ad tarda reuerti corpora, quomodo iterum? Nunquid anna semel redierant? Minime. Quid ergo? Aut accipiendum est, quomodo rursus pro econtrario, aut reuerti redireque pro uenire».

[2] De ultro citroque huc et illuc, sursum et deorsum, ultro et sponte, capitulo sequenti sic dicimus: «Vltro citroque in factis et dictis, Quintilianus (Decl. 2, 20, 13): "Iuuenis solet ultro citroque commeare"; Cicero VIº De re publica (Rep. 9): "Multisque uerbis ultro citroque habitis, ille non consumptus est dies". Nec elegans esset huc et illuc commeabat, nisi errabundum et incertum iter significes. (2) Nam et Cicero de Catilina deuiante prorsus a rationis uia uagante dicit Vº Ad Herennium (4, 49, 62): "Iubatus draco serpit dentibus aduncis, aspecto uenenato, rabido spiritus circunspectans huc et illuc si quem reperiat, cui aliquid mali faucibus affare, ore attingere, dentibus insectare, lingua aspergere possit." (3) Quidam tamen sursum et deorsum utuntur, forte sic loqui deceat per sursum deorsunque si de fortunae mutabilitate dicatur, quae nunc tollit, nunc deprimit. Vltro tamen a sponte sic uidetur differre, quod ultro est quasi sine requisitione, ut ultro ad te ueni, id est a te non requisitus ueni; sponte ad te ueni, id est meo consilio; ad res inanimatas transferimus, ut multae arbores sua sponte nascuntur, id est per se».

[3] Ego autem hic comminus adiicio sic inquens: «Comminus secundum Seruium primo Georgicorum (1, 104) est statim et sine intermissione ut: "Quid dicam iacto qui feminae comminus arua insequetur?" Vbi Beneuentus dicit de prope statim post seminationem. Verum secundum Catholicon est aduerbium pro iuxta, sine intermisione, statim fere in praesenti, simul prope de proximo. (2) Cui contrarium est emminus, cum duabus -m- scribitur secundum Papiam et componitur e con- et minus. Et dicitur in Graecismo: "Eminus alonge sed comminus ad prope spectat". (3) Tandem comminus pro praesentialiter in iure inuenio, dicit enim in principio legis finalis Imperator: "Si imperialis maiestas causam cognitionaliter examinauerit et partibus comminus constitutis sententiam dixerit, omnes omnino iudices, qui sub nostro imperio sunt, sciant hoc esse legem non solum illi causae pro qua producta est, sed omnibus similibus". (4) Vbi glosa secunda super uerbo comminus ait: "Id est praesentialiter, alias non ualet, ut ff. De re iud., De unoquoque (D. 42, 1, 47). Item magis ab abstinentia quam ius non habet, lata uidetur, ut ff. De euicti., Si ideo (D. 21, 2, 55) et ff. De inoffi. testa., l. Qui repudiantis, § finali" (D. 5, 2, 17)». De his etiam uide infra, libro 4º, regula 81, circa finem.

XXXVIII. De uicissim, inuicem et mutuo.

[1] De uicissim, inuicem, mutuo, Laurentius et ego libro IIº, capitulo LXº scribimus hoc modo: «Vicissim non memor sum usquam esse apud Ciceronem ac Quintilianum et fere maximos quoque auctores, nisi pro secundo loco siue ediuerso uel econtrario. Virgilius tantum semel neque id aperte uidetur usus pro inuicem et mutuo (Ecl. 3, 28):

"Quid possit uterque uicissim experiamur".

Quod imitatus est Suetonius et alii plures. (2) Cicero semper, quod ego quidem sciam, sic (Amic. 26, 9): "Id accipiet ab alio uicissimque redderet"; et iterum (Cic. Amic. 30, 7): "Sed ego admiratione quadam uirtutis eius, ille uicissim opinione fortasse non nulla, quam de moribus meis habeat me dilexti"; Quintilianus itidem, apud quem et ceteros illius aetatis non modo inuicem tali modo usurpatur, quale est in Declamationibus (7, 3): "Inuicem sustinentes, inuicem innixi", id est alter alterum sustinens et uterque alteri innitens; (3) sed etiam in sensu cuius est uicissim, ut libro X (Quint. 10, 7, 21): "Tam contumeliosos in se ridet inuicem eloquentia et qui stultis uideri eruditi uolunt, stulti eruditis uidentur". (4) In eadem significatione est mutuo, de quo modo attigi, non solum in hac qualis est inuicem se amant, ut mutuo se amant et mutuus amor, sed in ea de qua disputaui, Cicero (Fam. 4, 7): "Fac me mutuo diligas", hoc est, fac ut mihi in amore respondeas».

[2] Hic autem adiicio quid illa uerba utrinque in alteros et inter se importet, et quam differentiam cum inuicem et mutuo habeant. Nec dubium est apud eundem Laurentium in primo sui Antidoti (1, 12, 2) super illo textu utrimque telo in alteros emisso, sic inueni: «Si dicatur utrimque telo in alteros emisso, non superuacaneae in alteros est adiunctum; (2) significatur enim in ipsos hostes et non frustra siue in locum inocuum (puta in caelum) ubi enim hoc notare uellemus in alteros adiicere non debemus, et ut recte dicitur se inuicem ueruerabant, ita minus recte inuicem tela mittebant, nisi inuicem pro simul accipiatur.

[3] Impropie ideo dicitur tela mutuo emitti, sicut mutuo mitti. Atque dona muneraque mutuo mitti usitatum est, non tela, cum mutuum sit fieri de meo tuum, ut iurisconsultis placet, huius uocis ethimologiam sequentibus, siue meum de tuo, quod rite dicitur de rebus quas dono, non de telis qui inter hostes emittuntur.

[4] Imbre telorum utrimque inter se emisso dici non debet, hic enim utrimque superuacaneum est et imbrem telorum inter se emittere impropium et absonum dictu pugnare inter se colloquuntur, amant inter se frequenter audimus et legimus, iaculantur uero inter se, tela proiiciunt aut sagittantur inter se, nec legimus nec audimus. Quod autem utrimque in alteros telos emisso recte dicatur, Salustius in Iugurtino (18, 12) probat: "Deinde utrimque alteris freti finitimos armis aut metu sub imperium suum cogere"».

XXXIX. De scilicet et uidelicet.

[1] In capitulo uero finali libri secundi (Valla Eleg. 2, 60) de scilicet et uidelicet, sic disserimus: «Scilicet et uidelicet id quod certe significare uidentur, sed usum suum habent et praecipium per amaritudinem quandam cum derisu permixtam, ut apud Virgilium (Aen. 4, 379):


"Scilicet is superis labor est";

et apud Terentium (And. 185):

"Id populus curat scilicet".

(2) Sine hac acerbitate et interrogatione ut Quintilianus (Decl. 6, 14, 19): "Sed est uidelicet ultima calamitatum rabies et nouissime in furorem uota ipsa uertuntur", non numquam post relatiuum, sicut quidem poni solet. (3) Non numquam et ante uel sine relatiuo et hi sunt fere modi utendi his duabus dictionibus apud doctissimos, apud quos uix reperias illum uulgo usitatissimum modum, cum ea quae confuse dicta sunt per singula postea exponimus quale esset: quattuor sunt uirtutes, scilicet uel uidelicet: prudentia, iustitia, fortitudo, modestia».

XL. Quid momenti coniunctio aduerbiumque disiunctiuum ex collocatione faciant.

[1] In libro uero III, capitulo XXX, Laurentius et ego sequens eum declarantes quid momenti faciat coniuncti, aduerbiumque disiunctiuum ex collocatione facta dicimus et docemus: «Nequamquam recte dici corrupto uel corpore uel mente. Debet enim adiectiuum illud ad utrumque substantiuum in genero et numero applicari. Neque de uel tantummodo intelligo, sed de ceteris quodque per et coniunctionibus. (2) Neque hoc solum ubi adest cum adiectiuo substantiuum sed etiam sine eo, quale hoc est tu nec faceres nec ego permitterem, non est hic sermo latinus, dicendum namque erat nec tu faceres nec ego permitterem, aut sic tu nec faceres nec a me facere permitteris; tota enim dependet oratio a dictione prima. (3) Item: potes cognoscere partim ex aliorum sermone partim te edocebit ipse tabellarius, non est latinus sed sic partim potes cognoscere, et cetera, aut sic: potes cognoscere partim ex sermone tuo partim ex tabellario; (4) huius etiam loci illud est, ne hoc modo uerba commisceamus diuersam naturam habentia, quale illud est ille mihi nec nocuit unquam nec adiuuit, ego nec offendi se nec eidem profui, dicendum erat ille mihi nec nocuit unquam nec profuit aut sic: ille nec nocuit mihi unquam nec me adiuuit, nec offendi se nec eidem profui».

XLI. De negationis usu.

[1] Item in in capitulo sequenti de negationis usu sic dicimus: «Tres aliquando negationes non plus quam duae efficiunt, ipsa dictionum collocatione peragente ut numquam mihi nec offuisti nec profuisti, tres hic sunt negationes. Muta primam negationem in medium aut in postremum, iam euanescet, cum ibi locum non inueniat sic mihi nec offuisti numquam nec profuisti aut sic: mihi nec offuisti nec profuisti numquam; nescis nec in pace nec in bello uiuere, nec in pace nec in bello scis uiuere, ibi tres negationes sunt, hic duae, cum eadem sit sententia.

»[2] Vereor, timeo, metuo et siqua sunt talia idem efficiunt uel cum negatione uel sine ea, ut uereor ne ueniat et uereor ut ueniat, timeo ne moriatur et timeo ut moriatur, et Ciceronis more ut ne pro ut non: "Metuo ut ne pereat" (Att. 7, 6); et Terentius (And. 61):

"Apprime in uita esse utile"».

ut nequid nimis pro nequid nimis, ex quo miror Seruium primo Georgicorum (1, 96) reprendisse dicentes pater adest, caue ne te tristem sentiat, nam et ne et caue prohibentis est.

»[3] Neutiquam pro nequamquam et ipsum nequamquam et nusquam et nuspiam simplicem negationem indicant. Ideo uno uerbo contenta sunt ut nequamquam ueniam. Necubi non simplicem ideoque duplex uerbum postulat, uolo necubi mihi obuius fiat. Item ne alicubi. Vt sicubi pro si alicubi, sicunde pro si alicunde. Item uir malus nulla lacessitus iniuria ab amicitia recedit, uir bonus nulla lacessitus iniuria ab amcicia recedet uel recedat. (2) Nescio an liceret dicere recedit, hoc loco eadem uerba datur malo uiro et bono, sed tamen malus recedere ab amicicia intelligitur, bonus non recedere, et ille non lacessitus iniuria, hic lacessitus. Et haud scio an hoc sit satis ad haec distinguenda dixisse, quod alibi rem significamus, alibi admonemus.

»[4] Huc addamus unum, in quo non pauci falli solent, ubi debeat geminari negatio, ubi non debeat, ut hoc exemplo non modo stellae sed ne luna quidem, ad solem seruat splendorem suum recte dicitur. Item hoc modo recte, non modo nullae stellae sed ne luna quidem, et cetera. At quotiens adest dictionibus quaedam contrarietas, non possis tollere alteram negationem, ut hoc modo non modo stellae non apparent, sed etiam luna ad solem obscuratur, sine geminatione negationis non recte loqueris.

»[5] Diuersum est eorum uicium qui ad illud non modo applicant sed etiam, dum sed saltem aut sed certe aut sed uel applicare deberent. Quale est Lactantii libro Iº (?): "Quis enim e more non modo futura praedicere, sed etiam coherentia loqui possit?"», dicendum erat sed uel coherentia possit loqui, nisi forte culpa librarii est».

[6] Hic in meo Elegantiarum breuiario de nemo nihilque adieci: «Nemo, testante Prisciano in VIº (4, 15-16), siue ex homine compositum, ut quibusdam uidetur, seu non, communis est generis. Et similiter -o- in -i- conuertit in genitiuo, ut nemo, neminis. Nec solum de hominibus dicitur, Virgilius in VIIII (Aen. 9, 6):


"Turne, quod optanti diuum promittere nemo".

(2) Nihil, -ut idem dicit in eodem- indeclinabile est, quia per apocopen ab eo quod est nihilum prolatum est. Quidam tamen putant aduerbium esse. Quod nomen esse adiectiuum quantitatis ipsa ostendit constructio. Quomodo enim dicimus multum bonum et boni et bonorum, et nimium lucrum et lucri, lucrorum, sic nihil malum uel mali, malorum. Terentius in Andria (58):

"Nihil horum egregie praeter cetera";

et Cicero De signis (Verr. 2, 4, 38, 83): "Nihil minus ferendum pro nihil intolerabilius". (3) Potest autem loco aduerbii accipi, quomodo multum et primum. Nihil autem uel nihilum a non et hilum est compositum, quod sine dubio nomen est, hilum enim pro illum uetustissimi proferebant».

[7] Catholicon uero dicit: «Nihil ab hilum pro grani uel medulla pennae dicitur, dicebant antiqui hilus, -la, -lum, ullus aliquis. Et ab hilus et non componitur hoc nihilum, -li, quasi non hilum, id est non aliquae, uel secundum quosdam a non et hilum pennae componitur. Inde dicitur nihilum, quasi non et hilum, id est non et tantillum quantum est hilum, quod est quasi nihilum. Et hinc apocopatum hoc nihil indeclinabile. Et sincopatur hoc nil similiter indeclinabile. Et nomina sunt diuersa. (2) Et a nihilum, nihilo, -as, et componitur a nihilo, -as, actiuum, annullare, destruere, ad nihilum reducere, et actiua sunt. Et nihilum in neutro genere tantummodo comparatur nihilius, nihilissime, unde nihilitas, nihilitatis. Et hic et haec et hoc nihil indeclinabile uel forte genitiuus sit, qui figurate cum quolibet casu, genere numeroque utroque intransitiue construatur, ut nihil homo, nihil hominis, nihil homini, et cetera, id est nullius utilitatis uel praecii uel ualoris homo. (3) Et per compositionem nihilfacio, -is, -eci, et nihilpendo, -is, in eodem sensu, id est uilipendere, nullius praecii astimare. Nihilominus aliquando dictio simplex, aliquando est composita». Et uide plene per idem Catholicon in secunda parte sui operis, in compositis a minus.


[8] Aegidius uero in capitulo XXVII, uersiculo Nihilhominus, sic ait: «Nihilhominus quando est una dictio composita proferri debet sub uno accentu, et posito super antepenultima, et est coniunctio aduersatiua et ualet quantum tamen, ut iste offendit me, nihilhominus benefacio ei, id est tamen. (2) Quando est oratio, scilicet ablatiuo nihilo et minus nomen uel aduerbium, debet proferri sub duobus accentibus, ut nihilo et minus, et tenetur comparatiue minus siue teneatur nominaliter siue aduerbialiter. Aduerbialiter tenetur, ut iste multum comedit et iste nihilo minus illo comedit. (3) Nominaliter tenetur, ut hoc animal est magnum et hoc nihilo minus est illo. Et semper in tali constructione subintelligitur in ad regimen huius ablatiui nihilo. Quisquis ergo consulat ad constructionis sensum attendat, et uidebit qualiter sit proferendum». (4) Et nota uersum in additionibus: «Est non estque tamen nihilominus et dupla pars est». Et idem de paulo minus et nihilo minus dicit Hugutio in libro De dubio accentu, uersiculo De paulo minus et nihilo minus (Cremascoli 71). Et apertius per Catholicon, ubi supra, ubi etiam de quominus et siquominus.

[9] Ioannes Tortellus Aretinus in -h- circa finem, super dictionibus latinis in principio uel medio aspiratis, in uerbo nihilum sic ait: «Nihilum cum aspiratione media scribitur, a quo per apocopen extremae syllabae nihil factum est, et per syncopam nil. (2) Quibus hoc modo, teste Seruio, in constructione utimur, ut si pars sequens orationis a uocali inchoet, dicimus nihil, ut Virgilius (Aen. 2, 402)


"Heu nihil inuitas quenquam fidere diuis".

Sin autem a consonante inicium sumatur, nil promimus:

"Nil tale expectes"

secundum Iuuenalem (4, 22), et tamen nil producitur cum nihil corripitur.»

XLII. De temporibus imperatiui.

[1] Ego quoque in capitulo sequenti, puta XXXIIº, libri tertii, in meo Elegantiarum breuiario multa pulchra de temporibus imperatiui modi, etiam secundum Graecos, et de modorum officiis significatione, in principio, ex Prisciano VIIIº maioris secundoque minoris excerpta adiicio. Is enim in VIIIº de imperatiui temporibus tractans ait (8, 40): «Imperatiuus uero praesens et futurum naturali quadam necessitate uidetur posse accipere. Ea enim imperamus, quae uel statim in praesenti uolumus fieri sine aliqua dilatione uel in futuro». (2) Et infra (8, 41): «Apud Graecos quoque et praeteriti temporis sunt imperatiua, quamuis ipsa quoque ad futuri temporis sensu pertineant, ut yneo cheonyan (= gr. hnewcqw h pulh), aperta sit porta. Videtur enim imperare ut in futuro tempore sit praeteritum, ut si dicam aperi nunc portam ut cras sit aperta. (3) Ergo nos quoque posumus in passiuis uel aliis passiuam declinationem habentibus uti praeterito tempore imperatiui, coniungentes participium praeteriti cum uerbo imperatiuo praesentis uel futuri temporis, ut amatus sit uel esto, doctus sit uel esto, clausus sit uel esto».

[2] Idem paulo post de modis docens inquit (8, 63): «Modi sunt diuersae inclinationes animi, uarios eius effectus demonstrantes, quos uaria consequitur declinatio uerbi. Sunt autem quinque: indicatiuus, imperatiuus, optatiuus, subiunctiuus et infinitiuus. Indicatiuus quo indicamus uel deffinimus quid agitur a nobis uel ab aliis. Imperatiuus est quo imperamus aliis ut faciant aliquid uel patiantur». (2) Et infra: «Solemus tamen non solum imperantes, sed etiam orantes saepissime eo uti, ut

"Musa mihi causas memora, quo numine laeso"

Virgilius primo Aeneidos (1, 8); idem in IIº (Aen. 9, 52):

"Vos, o Caliope, praecor aspirate canenti".


(3) Tertius est optatiuus, qui eget aduerbio optandi, ut plenum sensum significet. Quartus est subiunctiuus quippe iure, qui eget non solum aduerbio uel coniunctione, uerum etiam altero uerbo, ut perfectum significet sensum, ut Virgilius in Bucolicis (3, 77):

"Cum faciam uitulam pro frugibus, ipse uenito".

(4) Et sciendum quod omnibus aliis modis sociari potest subiunctiuus, qui cum diuersas habeat significationes, non ab una earum, sed a constructione nomen accepit. Est enim quando dubitationem significet, ut si uideam intelligo. Est quando confirmationem, Virgilius I Aeneidos (1, 234-37):

"Certe hinc Romanos, olim uoluentibus annis,

hinc fore ductores reuocato sanguine Teucri,

qui mare, qui terras omni dicione tenerent,

pollicitus",

tenerent enim confirmatiue dixit. (5) Est quando suadentes hoc utimur, ut si dicam prodem si legas. Est quando imperantes, ut ne dicas, ne facias, in quo non eget alio uerbo. Est quando ostendentes potuisse fieri, nisi quid impedimento fuisse, ut faciant si placuisset, si licuisset».

[3] «Infinitiuus (Prisc. 8, 69)est qui et personis et numeris deficit, unde et nomen accepit infinitiui, quod nec personas nec numeros definit, et eget uno ex supradictis modis, ut significet aliquid perfecte, ut legere propero, legere propera, utinam legere properarem, cum legere properarem».

[4] Idem Priscianus in 2º minoris circa medium, § Itaque apud Graecos (18, 48), id quod ego in meo Elegantiarum breuiario super libro I, capitulo XXVIIº, adieci in principio, sic inquit : «Itaque apud Graecos quidem pro imperatiuo ponitur, apud nos autem pro praeterito imperfecto. Et apud nos et apud illos per figuram eclipseos, id est defectionis, gaudere enim dicunt pro gaude, et subauditur iubeo uel uolo, opto. (2) Sic enim antiqui gaudere iubeo pro gaude, Terentius in Adelphis (460-61):


"Gaudere legionem plurimum

iubeo",

pro gaude, legio, multum. Sic ergo et apud nos, cum imperfectum sit dicere coepi pro dicebam, scribere coepi pro scribebam; (3) per eclipsim uerbi coepi solent auctores uerba infinita proferre, ut Terentius in Adelphis (And. 145-46):

"Ego illud sedulo


negare factum",

dest enim coepi negare, pro negabam. (4) Nec mirum infinita, quae cognationem habent ad omnes modos, pro quibusdam eorum poni, et maxime pro defectiuis, cum sint et ipsa defectiua. Et imperatiuus enim deficit tam quibusdam personis quam temporibus, et praeteritum actu deficit, significat enim eum semiplenum. Et infinita deficiunt numeris et personis.

»[5] Cum etiam alios modos inueniamus pro aliis ab auctoribus proferri, ut

"Musa mihi causas memora" (Verg. Aen. 1, 8),

et

"Dicite, Pierides" (Verg. Ecl. 8, 63);

imperatiua pro optatiuis, et contra optatiua et subiunctiua et indicatiua pro imperatiuis, Terentius in Eunucho (884):

"At nihil tibi quicquam credo. Desinas",

pro desine; (2) Virgilius IIIIº Georgicarum (4, 239-40):


"Si duram metues hiemem parcesque futuro,

contusosque animos et res miserabere fractas",

pro parcito; idem in Bucolicis (3, 59):

"Alternis dicetis, amant alterna Camenae",

dicetis pro dicite; Oracius in I Epistularum impinguas pro impinguito, seruabis pro seruato, uteris pro utitor, leges pro legito (cf. Hor. Epist. 1, 13, 8; 1, 13, 12; 1, 13, 10; 1, 18, 96). Graeci quoque frequenter hoc utuntur modos uerborum pro modis ponentes».

[6] Idem sub eodem, uersiculo Cum etiam alios modos de antedictis quinque modis et iam praelibatis plenius accurantiusque examinat. Qui in eodem IIº, de imperatiuis docens, in § Illud autem (Prisc. 18, 75), sic ait, id quod in XXXIIº dicti tertii libri inuenies, circa finem: «Illud etiam monendum, quod imperatiua uerba uocatiuis casibus adiuncta nominum perfectionem orationis habent, ut o Apolloni, o Tripho disce. (2) Nominatiui enim egent substantiuis uerbis plerunque et uocatiuis, ut in nominibus similiter substantiam significantibus relatiuis, ut qui es Apollonius, doce, qui es Tripho, disce». (3) Et infra: «Et per eclipsim tamen supradictorum inuenimus nominatiuos, ut laetus cogito, peritissimus cogitas, Cicero iustus defendit, et similia.

»[7] Optatiua uerba (Prisc. 18, 76) indicant per se rem et uotum, aduerbium uero utinam tantum significat uotum. Ad ampliorem igitur demonstrationem additur uti uerbis optatiuis, quomodo confirmatiua aduerbia indicatiuo, ut profecto facio, certe lego, scilicet intelligo. Apud Graecos utinam non solum optatiuo sed etiam indicatiuo adiungitur. Et facit id loco optatiuo accipi. Apud nos tamen indicatiuo non adiungitur. Et (2) Graeci quidem, et maxime Attici, sine deprecatione solent hoc modo uti pro indicatiuo, nos uero minime quamuis similies sint eius uoces subiunctiui uocibus, quibus frequentissime pro indicatiuis utuntur auctores nostri». (3) Et infra: «O etiam aduerbium et si coniunctio et ut pro utinam inueniuntur, et per se tamen uerba optatiua saepe ponuntur sine supradictis particulis».

[8] «Subiunctiuus et dubitatiuus dicitur (Prisc. 18, 79): Subiunctiuus uel quod subiungitur coniunctioni uel quod alteri uerbo omnimodo subiungitur uel subiungit sibi alterum, ut Virgilius in Bucolicis (3, 77):

"Cum faciam uitulam pro frugibus, ipse uenito"».

(2) Et infra: «Frequentissime tamen si coniunctio dubitationem significans ei sociatur». (3) Et infra: «Terentius in Adelphis (934-35):

"Si tu sis homo

hic faciet"».

(4) Et infra: «Cum uero rem rei continuari demonstrat, indicatiuo iungitur, ut si uiuit, spirat et si spirat, uiuit; si ambulat, mouetur. In hoc non possumus reciproce dicere si mouetur, ambulat, non enim qui mouetur omnino ambulat, qui ambulat uero et omnimodo mouetur». (5) Et infra: «Non igitur mirum si coniunctionem apud nos, quae tam pro ean Graeca coniunctione, quae causalis est uel perfectiua, quam pro ei, quae coniunctiua est, ponitur, utriusque constructionem, quam habent apud Graecos supradictae coniunctiones, ad uerba seruare, ut et indicatiuo et optatiuo et subiunctiuo possit adiungi. (6) Indicatiuo, ut Virgilius in IX (Aen. 9, 194-95):

"Si tibi quae posco promittunt, nam mihi facti fama

sat est";

Terentius in Phormione (527):

"Sic sum, si placeo, utere".

Optatiuo, ut Virgilius in VIº (Aen. 187-88):

"Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus ostendat".

(7) Subiunctiuo, Terentius in Phormione (Ad. 2, 1, 24):

"Si attigisses ferres infortunium".

Sed indicatiuo saepe coninctum ostendit magis confirmari et crediderim sic esse et fieri posse quam dubitari, Virgilius in II (Aen. 2, 536):

"O dii, siqua caelo est pietas".

Confirmatiue enim potius quam dubitatiue dicitur, Terentius in Andria (504-505):

"Sed siquid tibi narrare coepi, continuo tibi

dari uerba censes"».

(8) Et infra: «Similiter indicatiuis utuntur, quando in ipsis esse uel fuisse rebus aliquid uolunt ostendere, ut Cicero De praetura urbana (Verr. 2, 1, 2, 6): "Qui si condemnatur desinent homines dicere, his iudiciis pecuniam plurimum posse; sin absoluitur, desinemus nos de transferendis iudiciis dubitare". Virgilius in VIº (Aen. 6, 119-120):

"Si potuit manes arcessere coniugis Orpheus,

si fratrem Pollux alterna morte redemit

itque reditque uiam totiens".

(9) De rebus quas sine dubio factas esse uult ostendere, indicatiuis est usus cum supradicta si coniunctione. Quando uero dubia res ostenditur utrum fieri necne per inductionem subiunctiuis magis utuntur, Virgilius in IX (Aen. 9, 210-12):

"Sed siquis, qua multa uides discrimine tali,

siquis in aduersum rapiat casusue deusue

te superesse uelim".

(10) Cicero tamen "Siquis uestrum, iudices, aut eorum qui assunt, forte miratur me", forte additione cum indicatiuo est usus loco subiunctiui cum dubitatione positi. Terentius in Andria (568):

"Si ueniat, quod dii prohibeant, disidium".

Cicero in Iº Inuectiuarum (Cat. 1, 7, 17):: "Si te parentes timerent atque odissent tui"».

[9] Et infra (Prisc. 18, 89): «Est tamen quando in dubiis utuntur indicatiuo cum si coniunctione, ut Virgilius in IIIº (Aen. 9, 214)

"Aut siqua fortuna uetabit",

pro uetet, dum metri causa, nam in eodem sensu subiunctiuo est usus (Verg. Aen. 9, 211):

"Si quis in aduersum rapiat casusue deusue".

»[10] Est tamen (Prisc. 18, 89) quando per defectionem si, quomodo ut subiunctiua proferatur, et subaudiuntur supradictae coniunctiones, ut Iuuenalis in Iº (1, 3, 78):

"Graculus esuriens in caelum iusseris, ibit",

pro si iusseris. Statius in 2º (Theb. 2, 242):

"Mutatosque uelint transumere cultus",

pro si uelint. (2) Virgilius in VIº (Aen. 6, 30-31):

"Tu quoque magnam

partem opere in tanto, sineret dolor, Ycare, haberes",

deest si. Oratius in I Carminum (1, 11, 6):

"Sapias, uina linques",

pro si sapias.

»[11] Et sciendum quod, quomodo apud Graecos to ean subiunctiuo, to ei uero et indicatiuo et optatiuo et subiunctiuo inuenitur coniunctum, sic apud Latinos si coniunctio, quae utrunque demonstrat, quando consequentiam significat, sine dubio adiungitur indicatiuo, ut si ambulat, mouetur; si uiuit, spirat. (2) Quando autem causalis est, magis subiunctiuo. Est tamen quando indicatiuo sociatur, ut si doceam disce, uel discis uel discas, et si prodest tibi, fac, et facis et facies. Iste igitur modus, id est subiunctiuus, ut breuiter uim eius colligam, apud Latinos est quando dubitationem, est quando comprobationem, est quando possibilitatem significat, in qua sunt etiam illa, quae Graece suppositiue dicuntur: (3) dubitationem, ut Virgilius in IIIIº (Aen. 3, 39):

"Eloquar an sileam";

Idem in Iº (Aen. 1, 327):

"O quam te memorem, uirgo",

et Terentius in Eunucho (47-48):

"Quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem,

cum accessor ultro? an potius ita me compararem

non perpeti meretricum contumelias?"

(4) Approbationem, ut Virgilius IIIIº Aeneidos (4, 15-19):

"Si mihi non animo fixum immotumque sederet,

ne cui me uinclo uellem sociare iugali,

postquam primus amor deceptam morte fefellit,

si non pertaesum talami taedaeque fuisset,

huic uni forsan potui succubere culpae",

fuisse nota et forsan dubitationis aduerbium et potui possibilitatis uerbum cum infinitiuo posuit, pro quibus sufficeret si subiunctiuum posuisset hoc uni succubuissem culpae. (5) Docuit igitur poeta, quae sit uis subiunctiui possibilitatem significantis. Idem in eodem (Verg. Aen. 4, 24-25):

"Sed mihi uel tellus optem prius ima

dehiscat, ante, pudor, quam te uiolem",

optem affirmatiue dixit; in eodem (Aen. 4, 291-92):

"Sese interea quando optima Dido

nesciat et tantos rumpi non speret amores",

nesciat et non speret affirmatiue dixit. (6) Cicero in principio Verrinarum (1, 1): "Si quis uestrum, o iudices, aut eorum qui assunt, forte miratur me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim uersatus, ut defenderim multos, lesisse neminem", dixit non dubitans sed approbans.

»[12] Sciendum tamen quod tam ut coniunctione causali quam si consequentibus uel antecedentibus cum uerbis subiunctiuis etiam antecedentia uel sequentia frequentissime per subiunctiuum modum proferre solent Romani, et maxime qui adiuncto uel quae uel quod rationem colligentes uel dubitationem ostendentes, ut rogabam ut te ostenderes qui fueris, et placebas si diceres quod feceris. (2) Quod per ara coniunctionis additionem solent Graeci significare, Virgilius in VIº (Aen. 6, 161-62):

"Quem socium exanimum uates, quod corpus humandum

diceret"».

[13] Consequenter idem Priscianus in eodem secundo minoris (18, 94-96) exempla multa subdit, in quibus subiunctiuus modo interrogatiue, modo dubitatiue, modo affirmatiue mediante si uel ut uel quod accipitur.

[14] Et infra (Prisc. 18, 96): «Si ergo, quod illi solent, et per indicatiuum et per optatiuum addentes an coniunctionem Graecam, nos subiunctiuis per se positis solemus demonstrare: docuissem, si discere uoluisses, id est poteram docere, similiter docerem si discere uelles, id est docere poteram; (2) et praeteritis quidem temporibus utentes ostendimus rem, quae potuisset esse facta, non esse factam, praesenti uero uel futuro subiunctiui utentes in huiuscemodi constructione ostendimus, posse fieri aliquid, nisi quid impendiat, ut doceam, si uelis, id est possum docere si uoluntas tua non impendiat. Similiter in futuro docuero si uolueris, id est potero docere si uolueris.

»[15] Illud quoque sciendum, quod, quotiens paenitere nos rei non factae demonstrare uolumus, subiunctiuo utimur, ut Virgilius in 4º Aeneidos (4, 604-606):

"Faces in castra tulissem

implessemque focos flammis natumque patremque

extinxissem memet super ipsa dedissem",

(2) id est cur faces in castra non tuli, quod debui facere?, Cur non impleui focos flamis? Cur non natum patremque extinxi? Et me met super ipsa dedi? Potest tamen et hoc possibilitatis esse. Ostendit enim se potuisse, nisi demens fuisset, hoc facere, ideoque se poenitere».

[16] «Tamen (Prisc. 18, 101) et praeterito plusquamperfecto prateritum imperfectum coniungere et praesenti praesens uel futuro solent, uel praeterito, ut fecissem nisi impedires, et econtrarius facerem, nisi impedisses, et faciam, nisi impedias et nisi impedieris, et fecero nisi impedias et nisi impedieris, Virgilius in 2º (Aen. 2, 596-97):

"Non prius impedias ubi fessum aetate parentem,

liqueris Anchisen";

(2) et infra (Aen. 2, 600):

"Iam flamae tulerint inimicus et hauserit ensis"

pro poterant tulisse et poterat hausisse; Oratius in Arte poetica (47):

"Dixeris egregie",

id est poteris dicere egregie. Frequentissime tamen auctores utuntur subiunctiuis confirmantes etiam praeterito tempore res perfectas».

[17] Posthac Priscianus exponit (18, 102) «Subiunctiuum ad futuram cognitionem intelligi, cum subiunctiua etiam temporis praeteriti, quomodo optatiua, futuri uim habeant. Indeque apud Ciceronem in Verrinarum principio (1, 1): "Ita sim", pro ita inueniar uel cognoscar, cum et auctores futuro indicatiui in ipsa significatione utantur, Lucanus in Iº (1, 30-31):

"Nec tu Pirrhe ferox, nec tantis cladibus

auctor plenius erit",

erit dixit pro cognoscetur uel dicetur. (2) Et ut causalis et quandocunque pro ea ponuntur, omnibus temporibus subiunctiuo adiunguntur eisque licet et indicatiua et subiunctiua anteponere uel subiungere, ut doces ut proficias et doceas ut proficias; docebas ut profices et doceres ut proficeres, et sic de aliis temporibus. (3) Sed indicantes rem quae sit, indicatiuis utimur, subiunctiuus uero quod debuit fieri, magis suasoriae ostendentes. Imperatiua quoque et optatiua subiunctiuis, ut mediante similibusque coniunctionibus, possunt adiungi, ut lege ut discas, utinam discas ut doceas.

»[18] Et pro imperatiuis frequenter auctores subiunctiua ponunt, ut Terentius in Andria (305-306):

"Quaeso, Edepol! Carine, quoniam non potest id fieri, quod uis,

id uelis quod possit";

idem in Phormione (69-70):

"Desinas

sic est ingenim mulierum",

pro desine».

[19] Subinde Priscianus (18, 110) docet auctores subiunctiuis affirmatiue fuisse usos et his saepenumero multaque exempla subiungit: «Et si praeposita subiunctiuum subiunctiuo coniuxit Cicero in Praetura urbana (Verr. 2, 56, 148): "Quod si tanta pecunia columnas dealbari putassem, certe nunquam aedilitatem petissem". (2) Et quoque omnibus subiunctiui temporibus pro optatiuo usos fuisse scribit, et poetas metricae causa indicatiuos saepe pro subiunctiuis posuisse, ut Oratius in 2º Carminum (2, 17, 27-28):

"Me truncus illapsus cerebro

sustulerat",

pro sustulisset posuit».

[20] Nec quispiam admirari uelit quod tanta quasi digressionem ad temporum imperatiui modi, etiam secundum Graecos, et officiorum significationisque modorum explanationem fecerim. Ad hoc enim commotus fui, praeterea quod haec materia in meo Elegantiarum breuiario, libro IIIº, capitulo XXXIIº, ubi multa ad rem de qua agitur spectantia declarantur et paulo post dicenda in principio sit adiecta. (2) Deinde quod ad maiorem cognitionem pronominum et huius nominis quis uel qui et aliorum octo secundum formam secundae declinationis pronominis declinatorum et aduerbiorum coniunctionum praepositionumque abinde profluentium similiumque de quibus in praesentiarum disseruit, non parum facit. Insuper haec ipsa materia sit perutilis perque necessaria tam auctorum intelligentia quam orationi et solutae et metricae conscribendae.


XLIII. De uariis iubendi modis.

[1] Iam ad materiam ipsius capituli XXXII, ubi Laurentius et ego dispungimus quot modis iubemus et quid inter praeteritum futurumque coniunctiui intersit, ueniamus: «Ergo his quattuor pene indifferenter utimur: ueni ad me, uenito ad me, uenias ad me, uenies ad me, scribe, scribito, scribis, scribes. Horum tantum uno in negatione: ne uenias, et altero quo in affirmatione non utimur, in hunc modum: ne ueneris. (2) Nam ipsum ueneris duobus modis accipitur, uno subiunctiue, ut si ueneris uel cum ueneris, altero sine subiunctione. Ideo illud non est uerbum principale, hoc est, ut si me iuueris rem optimam feceris, dimitte me et diuitem feceris, eamus in portum, iam naues uenerint. (3) Sciendum tamen est quod haec omnia uerba futuri sunt temporis, ueluti si ita commutemus, si abstulero huic filiam meam, eum iugulauero, non autem iugulauerim; ego hoc uidero, tu uideris, uos uideritis, quasi ego hoc uidebo uel uideam, tu uidebis uel uideas. (4) Ne ueneris futuri est temporis, non ueneris praeteriti, illud uetat, hoc negat, quod secundum est commune cum prima persona et tertia, ut neque uero crederim neque uero fuerim in ea opinione, qua ceteri; et sine negatione, improbe dixerim, dixerit aliquis. (5) Non ueni, non fac, non iugula, apud oratores fere nunquam, sed apud poetas, Virgilius (Aen. 6, 544):


"Ne saeui magna sacerdos";


et Terentius (And. 348):

"Ne nega";

Liuius libro secundo (3, 2, 10): "Ne timete"; et Quintilianus (1, 7, 9): "Ne relinque"; hic nos Quintilianus admonet ne pro illa ne feceris dicamus non feceris, quia alterum negandi est, alterum uetandi. (6) Ideoque ne cum prima singularis numeri nunquam coniunctum inuenimus ob eandem causam propter quam imperatiuum caret prima persona in singulari, quia nemo sibi soli aut imperat aut uetat. Vnde frequenter legimus me timerimus, ne timeant, nunquam autem ne timeam, nisi ne pro ut et non, sed non timeam, non ausim, non sperem, non timuerim, id est timere, audere, sperare non possum aut non debeo. (7) Ita in aliis personis, ut non expectes, id est expectare non debes, sed uetando ne me expectes. Ita non expectaueris et ne expectaueris, quorum alterum prateriti temporis est negatque, alterum futuri, et uetat».

[2] Nec ad horum intelligentiam pleniorem super ne et non et omnino super abnegatiuis aduerbiis Priscianum praetereas, qui in XVº, post principium (15, 2) scite sic inquit: «Ne cum est dehortatiuum, indicatiuo non adiungitur, sed uel imperatiuo, ut Virgilius in VIº (Aen. 6, 95):

"Tu ne cede malis, sed contra ardentior ito";

(2) uel optatiuo, ut Terentius in Phormione (157):

"Quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset";


aut subiunctiuo, ut idem in Adelphis (3, 3, 21):

"Ne dicam dolo";

aut infinito, ut Cicero in Inuectiuis (Cat. 3, 10, 24): "Ne dici quidem opus est quanta diminutione ciuium"». (3) Et infra (Prisc. 15, 3): «Non uero imperatiuo proprie adiungi non potest nisi in compositione noli, apertissime autem indicatiuo associatur uel subiunctiuo uel optatiuo».

[3] Idem in XV eodem, carta penultima (15, 32): «Abnegatiuum est, ut non, haud, nunquam, minime. Sciendum tamen quod etiam aliae partes accipiuntur pro aduerbiorum diuersis significationibus, et est quando duae pro una, ut nullomodo, nullatenus, quomodo et aduerbia loco nominum posita inuenimus, ut Virgilius in VIIº (Aen. 7, 204):

"Sponte sua";

(2) similiter (Verg. Georg. 3, 325):

"Et mane nouum";

et Salustius in Catilinario (5, 4): "Satis eloquentiae sapientiae parum"».


XLIV. De si non et nisi.

[1] Illud quoque arbitror adiungendum, quod Laurentius et ego in sequenti capitulo de lepore si non et nisi cum aliis tum uerbis, tum uero mentior, scribimus hoc modo: «Hoc quod adhuc de negatione subiiciam ad solam elegantiam dicendi pertinet, quod quale sit, subiectis exemplis, per se aparebit, Quintilianus (Decl. 2, 8, 8): "Non est difficile, ut maritum uxor occidat, si non est difficilius, ut filius patrem"; (2) idem (Quint. Decl. 6, 12): "Atque eo causam dimittimus ut non sit absoluendus adolescens nisi etiam laudandus"; idem (Decl. 6, 3): "Mentior, nisi cum peregrinatio mea nos diduceret, maluit esse cum matre"; et iterum (Decl. 6, 19): "Assidere enim, cibos ministrare, manum porrigere quilibet poterat mentior, nisi factum est". Idem uerbum apud Ambrosium eodem modo positum tum in libris Officiorum, tum in Hexameron [2] (5, 16, 54), tum in aliis reperies».

[2] Nec praetemittendum puto quod Laurentius et ego in eodem libro IIIº, capitulo LVIIIº, super decoro nisi quam et praeterquam exponimus: «Quid est enim animal -edocemus- nisi corpus cum anima concretum, recte et latine dici. Quid est animal quam corpus cum anima concretum, non recte. (2) Adde aliud uel aliter uel secus et utroque modo licebit dicere: Quid est aliud animal quam corpus uel nisi corpus cum anima concretum, Cicero (De sen. 5, 12): "Quid est aliud Gigantum more bellare cum diis nisi naturae repugnare?" (3) Idem comparatiuum faciet, ut quid est melius quam gaudere uel nisi gaudere?, ut Quintilianus (4, 2, 66): "Nihil est facilius nisi totam causam omnino non agere". Praeterquam eandem aut prope parem uim obtinet quam nisi, cuius exempla ut facilia praetermittimus. (4) Vnum illud admonemus, ubi est praeter, ibi locum habere praeterquam ad hunc modum, ut nullius rei sum auarus praeter laudem, uel praeterquam laudis, nulli places praeterquam mihi, uel praeter me». (5) Ab cum duabus liquidis et cum -i- quando consonans fit, ut ab lege, ab legatis, ab litteris, ab rege, ab rogo, ab re, ab Ioue. Abs uero cum -t-, ut abs Tito, interdum cum -q-, ut Terentius (Ad. 254):

«Abs quis beneficium accipere grauatum est».

(6) Haec Laurentius libro II Elegantiarum, capitulo XXIX, scribit et Nicolaus Perottus in capitulo De componendis epistolis, § Quid interest inter litteras et epistolas, carta 99 (fol. n1u.), commemorat, et adiungit: «Cum ceteris uero iungitur -a-, ut a nobis, a foro», et omnia in meo Elegantiarum breuiario, libro 2º, capitulo 29, dico.

XLV. De alter et alius.

[1] Quoniam satis et plusquam satis de partibus indeclinabilibus a pronominibus declinationis secundae nominibusque eandem declinationem sequentibus deriuatis uel compositis, quod latinitatem bonam disserui, tempestiuum est ut ad nonnullorum exemplis nominibus latinitatem pulchram secundum nostri Elegantiarum breuiarii ordinem transitum faciam, ut nihil ad rem, de qua agitur, explanandam elegantemque reddendam praetermissum uideatur. (2) Laurentius Vallensis igitur et ego post eum in ipso Elegantiarum breuiario, libro III, capitulo LXIIIº, de alter aliusque sic praecipimus: «Alter de duobus dici, alius de multis notum est omnibus, licet non omnes recte utantur, ut de Macrobio, Suetonio Plinioque habetur ibi, quare nonnunquam maximorum uirorum auctoritate haec alternare sit permissum. Item alius, -a, id est diuersus, -a, ut alia est facies mea, alia tua, id est diuersa. Proprie igitur alter ad unum refertur de duobus, ut Hannibal in transitu Apenini amisit alterum oculum. (3) Aliquando alter pro secundo ex duobus pluribusue accipitur, ut unus, alter, tertius, quartus, unae, alterae, tertiae quartae litterae. Et hic est alter annus belli Punici, ego altero mense repudiaui uxorem, id est secundus annus ab origine belli et secundo mense a ductione uxoris. Aliquando pro ipsis duobus, ut unus aut alter, id est unus aut duo, unus et alter, id est unus et duo. (4) Quod etiam in aduerbiis respondet semel aut iterum, id est semel aut bis, idem semel et iterum. Dubitari tamen potest cum dicitur iterum consul, an secunda uice an bis consul intelligatur, quae dubitatio in ceteris non erit. (5) Tertium enim consul et quartum consul sic differt ab illo ter consul et quater consul, quod in altero significatur tertia et quarta uice, in altero tribus et quattuor uicibus. Aliquando tamen dubitarent an in hanc significationem uice et uices reperiatur».

XLVI. De quisque et uterque cum uerbo aut participio.

[1] De quisque et uterque cum uerbo aut participio in sequenti capitulo sic docemus: «Irundines, uere ineunte, redeunt in suum pristinum unaquaeque nidum migrantes, muta illud unaquaeque sic: in suum pristinum nidum unaquaeque immigrantes aut sic: unaquaeque in pristinum nidum immigrantes, iam non erit latinum. (2) Item offendi parentes suo utrunque morbo affectos, transfer illud utrunque, ut modo ostendi, iam non erit elegans. Nam si ita mutemus, ille pluralis numerus immigrantes et affectos referetur ad illum singularem unaquaeque et utrunque, quod fieri non potest. (3) At illo modo superiore secus, refertur, enim numerus pluralis ad pluralem sic: irundines, uere ineunte, redeunt immigrantes in nidos pristinos unaquaeque, in suum supple migrans; offendi parentes morbis affectos, utrunque suo supple affectum morbo; Virgilius in XIIº (Aen. 12, 524) :

"Dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt

quisque suum populatus iter",

ubi si uersus pateretur, non decuisset sic dicere sed populati. (4) Secus autem solet fieri, ubi abest suus aut se, ut Quintilianus (Decl. 5, 21): "Commendo tibi senem, quem facimus uterque medicum"; nec recte dicas commendo tibi senem quem nos filii alleuare debemus eum uterque medicum facientes uel sic: quem nos uterque captiui medicum facimus, nisi more poetico, ut apud Ouidium (Rem. Am. 711):

"Vtraque formosae, me iudice, sunt uenerandae";

(5) et apud Oratium (Sat. 1, 5):

"Legati magnis missi de rebus uterque".

Quod apud oratores non reperitur, sicut ne illud quidem, licet Aulus Gellius utatur, quale apud Terentium (And. 55):

"Quod plerique omnes faciunt adolescentuli",

quod quidam exponunt pro eo quod est plerique omnium, quidam pro eo quod est omnes».

XLVII. De tamen et sed cum relatiuo.

[1] De tamen et sed cum relatiuo eodem libro, capitulo LXVº, enucleamus hoc modo: «Homo illiteratus est, cui tamen paucos in rerum gerendarum scientia anteponas, latinum est; homo illiteratus, sed cui paucos anteponas, etiam elegans est. Item in negatione hoc quidem illiteratus quem tamen non postponas multis. Ideo dixi elegans, quia subintelligitur talis, quod in alio non fit, ut sit homo illiteratus, sed talis quem et cetera. (2) Vel sed is pro talis, ideoque et hoc eleganter dicetur homo illiteratus non tamen quem multis postponas. Aliquando non subintelligitur talis neque is, ut hic ager est meus, sed cuius usu careo». Hic quoque secundum Seruium pro talis accipitur, Virgilius in primo Aeneidos (1, 253):

"Hic pietatis honos?".»

[2] Nec modo secundum antedictam et hic et hoc pro talis accipitur, sed et hic pro huiusmodi secundum Petrum Heliae in primo minoris, post medium, ubi de secunda pronominum proprietate (Reilly 964). Dicit enim ibi: «Secunda pronominum proprietas est demonstratio et relatio, demonstratio est oculis uel intellectui certa rei representatio, nam demonstratio alia ad oculum, alia ad intellectum. (2) Demonstratio ad oculum dicitur fieri quando res, ut sensui subiecta, demonstratur et caeco res quasi oculis subiecta demonstratur. Demonstratio uero ad intellectum fit quotienscunque res intellectu solo compraendenda demonstratur. (3) Quaeritur cum dicitur hoc metallum aurum preciosius est omni metallo utrum ad oculum uel ad intellectum fiat demonstratio. Si ad oculum esset, palam fieret falsum esse, ergo ad intellectum, sed non propter rei incorporitatem, quia corporeum quod demonstratur, ergo propter rei absentiam. De absente ergo uerum est, quod fit dignius omni metallo, eadem ratio est de huiusmodi locutionibus. (4) Haec res, hic homo est hic et Romae, ad quod dicunt quidam rem incorpoream demonstrari, quia maneriem uel quod melius est, abusiue ponitur pronomen, ut sit sensus hoc metallum, id est huiusmodi metallum, et hoc, id est huiusmodi res. Et similiter erit demonstratio ad rem incorpoream quemadmodum corpoream».


XLVIII. De id quod. De aliquis, quisquam, quispiam, ullus et de differentia inter ipsos.

[1] Consequenter in capitulo LXVIº de id quod cum alio antecedente disserimus: «Video te amatorem studiorum, quod me maxime iuuat uel quae res me maxime iuuat uel id quod me maxime iuuat, uel uideo te, quod me maxime iuuat uel quae res me maxime iuuat uel id quod me maxime iuuat, amatorem studiorum».


[2] Item de aliquis, quisquam, quispiam, ullus et de differentia inter ipsa uide per Priscianum primo minoris, § Et praeterea, uersiculo Inter aliquis et nullus (17, 45), et supra eodem libro, § Priscianus primo minoris, uersiculo Inter aliquis et aliquid, Laurentius et ego scribimus De elegantiis, libro IIIº, capitulo XVIIIº, in fine: «De differentia autem inter quidam et aliquis siue quispiam siue quisquam, quod illud certum hominem, hoc ununquenquemlibet significat». (2) Posthac in eodem libro, capitulo LXVII, disseritur: «Aliquis, quisquam, quispiam, ullus idem significant, differuntque a quidam, ut in opere De dialectica ostenditur. Vllus tamen quodammodo claudicat, nec fere citra negationem quasi citra baculum ingredi potest nisi interrogatiue, ut uocat me ullus? aut subiunctiue, ut si ullus me uocet; nunquam plane affirmatiue, sicut illa superiora».

XLIX. De solus et unus.

[1] Posthac in eodem libro, capitulo LXXIº, de solus et unus latinitatem declaramus: «Inter omnia adiectiua, quae superlatiua non sunt, duo fere haec solus et unus more superlatiuorum genitiuum regunt, ut "Solus omnium non remittit sibi, ut incredilibilior sit in parricidio caecus, quam fuit, cum uideret", haec Quintilianus (Decl. 2, 1); et Plinius (9, 60): "Accipenser [3] unus omnium scamis ad os uersis, contra aquas natando meat". (2) Similiter ablatiuum cum praepositione, nam, ut dicimus ex omnibus maximus et inter omnes maximus, ita unus et solus ex omnibus uel inter omnes. Verum unus pro solus accipio. (3) Ideoque fere cum illo adiectiuo omnis tantummdo coniungitur. Nam unus ex fortibus, unus ex populo, alterius significationis est. Cum substantiuis quoque iungitur, ut idem Plinius (11, 131): "Caluicium uni tantum animalium homini", sed quasi subintelligatur omnium».

[2] Tandem ad hoc confirmandum Doctrinale in capitulo nono (9, 1.435) adiicio:

«Solius est generis adiectiuum uariatque

cum numero casuum, uelut haec uenit una sororum,

est inter fratres bonus ac de fratribus unus».

[3] De secunda pronominum declinatione et non modo pronominibus, sed et nominibus eam obseruantibus, et de partibus indeclinabilibus abinde deriuatis et compositis, etiam quod latinitatem bonam plene et utiliter diximus. Deinceps de tertia declinatione dicemus.

L. De tertia declinatione.

[1] Tertia igitur pronominum est declinatio, quae instar primae secundaeque declinationis nominum, genitiuum in -i, in -ae et in -i, et datiuum in -o, in -ae et in -o facit, ut nominatiuo meus, -a, um, genitiuo mei, -ae, -i, datiuo meo, -ae, -o, et secundum hanc quinque pronomina declinantur: meus, tuus, suus, noster et uester.

[2] De hac uero declinatione tertia per Priscianum in XIIIº, carta IIIª (1, 16), ubi notanter ait: «Notandum tamen quod meus, cum secundum analogiam uocatiuum debere facere o mee, eufoniae causa duas -e- breues in -i longam conuertit».

[3] Quod autem suus uocatiuum iuxta Laurentii Vallensis (De rec. 13) sententiam habere possit, ut sue, sua, suum, in singulari et sui, suae, sua in plurali, in eius opusculo De sui et suus reciprocatione, in capitulo Suus uocatiuo non carere, habetur apertissime, et ego supra, in epistola magna, sub XIIIª refero ratione, uersiculo Quod si usus (De sui, 114), quem notare uelis. Et de hac tertia declinatione per Doctrinale in fine primi capituli (1, 361):


«Tertia per primam fit nominis atque secundam;

has tres Donatus (2, 11) distinguit sufficienter».

LI. De quarta declinatione.

[1] Quarta declinatio pronominis est quae ad tertiae nominis similitudinem genitiuum in -is et datiuum in -i facit, ut hic et haec, nostrás, genitiuo nostrátis, datiuo nostráti, hic et haec uestrás, genitiuo uestrátis, datiuo uestráti.

[2] Quaerit autem Priscianus in XIIº, carta 2ª (12, 8): «Cur nostrás et uestrás a plurali tantummodo deriuantur? Ad quod respondendum quod patriam seu gentem significant, patria autem uel gens unius esse non potest, sed semper multorum possessio. Itaque nostrás dicimus, qui est a nostra patria uel gente, quam multi possidemus, hoc est tam mea quam meorum ciuium.

[3] Idem Priscianus in primo minoris, carta 36, § Quaerit cur pronomina (17, 142), id confirmando dicit: «Dicendum quod ideo a solis pluralibus fiunt, quod patria ad plures pertinet, non ad unum».


[4] Per hanc autem declinationem ea duo sola pronomina nostrás et uestrás declinantur, quam cuiás gentile quoque et patrium sequitur, quod antiqui cuiatis in nominatiuo, ut et nostratis et uestratis proferre solebant. (2) Vnde Priscianus dicit in XIIº (12, 29): «Cuius gentile non solum cuiás sed etiam cuiátis proferebant, communi genere, Plautus in Poenulo (5, 2, 33-34):

"Qui sit, cuiatis, unde sit, tu parseris


quid est? cuiatis estis, unde aut quo ex oppido?",

-pte quoque eadem sola assumere solent meapte, tuapte, suapte, nostrapte, uestrapte».

[5] Idem Priscianus I minoris, carta 36, § Quaeritur cur pronomina, uersiculo Et quemadmodum (17, 142-43), sic inquit: «Et quemadmodum pronomina quae finita sunt, habent et patria et possessiua, ut meus, tuus, suus, noster, uester, nostrás, uestrás, sic etiam nomen infinitum quis uel qui habet apud nos non solum patrium cuiás, quomodo apud Graecos, sed etiam possessiuum cuiús, cuiá, cuiúm. (2) Sed masculinum in fine acuitur differentiae causa. Quod autem tam interrogatiua quam relatiua esse possint, quomodo et primitiua, eorum usus approbat, Virgilius in Bucolicis (3, 1)interrogatiue protulit:

"Dic mihi, Dameta, cuium pecus? an Moelibei";

Terentius in Eunucho (321):

"Quid uirgo, cuiá est?";

idem in Andria (932):

"Quid eam? suamne esse dicebat? an cuiam igitur?";

Cicero uero in Verrinis, De praetura urbana (2, 1, 51, 142), relatiue posuit haec eadem: "Cuia res est, cuium periculum". Et necesse est ea omnibus grauari syllabis, quando sunt relatiua, quomodo et primitiua eorum relatione significantia».

[6] Catholicon haec confirmat adiciensque subiungit: «Cuiás a cuiús, -á, -úm deriuatur, hic et haec cuias, -atis, interrogatiuum, possessiuum, relatiuum, gentile, patrium. Et habet quaerere de gente uel de patria, tamen simul non potest quaerere de utroque ad quod possunt responderi ista duo pronomina nostrás et uestrás, ut cuiás est iste?, (2) nostrás, id est de nostra gente uel patria, uel quod pronomina gentilia uel patria, ut Romanus, Italicus uel per specificatam gentem uel patriam positam in ablatiuo cum hac praepositione de, ut cuiás est iste? de Tuscia, de Bononia. (3) Et circumflectitur cum -iás in fine, quia olim dicebatur hic et hac cuiátis, et hoc cuiáte, quia penultima circumflectebatur».

[7] Cuius, -a, -um deriuatur a genitiuo cuius et differt ab eo quia cuius, -a- um est possessiuum et acuitur in fine et in tribus cum substantiuo concordare tenetur, ut Virgilius in Bucolicis (3, 1):

«Dic mihi, Dameta, cuium pecus? an Moelibei?»,

sed genitiuus non acuitur in fine nec praedictam conformitatem exigit. (2) Et secundum usum declinatur nominatiuo cuius, cuia, cuium, accusatiuo cuium, -iam, cuium, ablatiuo a cuia. (3) Et non habet plus in usu et est infinitum, interrogatiuum, relatiuum et possessiuum. Item ad interrogationem factam per cuius, -a, -um debent respondi nomina uel pronomina possessiua uel genitiuus specificans possessorem, ut cuium est mancipium? respondetur Petrinum, meum, mei, Martini. Item scias quod cuia feminino genere et cuium neutro genere acuuntur in fine propter consortium cuius masculini, quod in fine acuitur.

[8] Secundum uero Laurentium Vallensem et me, libro secundo, capitulo IIIº: «Nostrás, uestrás et cuiás non tantum patriam nationemque, sed etiam partes et quasi sectam significant, ut uestrates philosophi non sunt ita populares ut nostrates, qui ab Epicuri schola prodierunt, et cuiates philosophi uos est? ne an achademici, an peripatetici, an nostrates Epicurei?».

[9] Nec Festus Pompeius omittatur dicens (Non. 81, 34): «Cuia pro cuius, Lucanus libro XXX (Lucil. Sat.: 30, 1069)

"Cuia opera Troginus calix per castra cluebat"».

[10] Nonius uero Marcellus (92) ait: «Cuiás, Cicero Tusculanarum libro V (5, 108): "Socrates quidem cum rogaretur cuiatem se esse diceret 'mundanum', inquit"». «Cuius et cuiatis idem significant, Actius in Telepho (625):

"Qui neque cuiatis essent, unquam potuimus,

multa rogitantes scire"».

[11] De hac declinatione quarta uide in XIIIº Priscianum et Doctrinale in primi fine capituli (1, 363),

«Quarta quidem terne par debet nominis esse»,

et utrobique scribentes.



[1] Ferrarius quattuor coniunctiones legit: ke, ne, te, an, quamuis apud Priscianum duae tantum reperiantur: 'ken et an', (id est 'ten et an';. an culpa codicis Prisciani quem Ferrarius habebat, an ipsius Ferrarii sit nescimus

[2] Glossa: Hexamerom componitur ab hexa, quod est sex, et meros, quod est dies, inde Hexameron, id est liber sex dierum.

[3] Accipenser: Accipenser piscis est in primis nobilis difficillimusque inuentu, ut perraro capiatur, et ideo Plinius Secundus in libro De naturali historia (9, 60, 1) miratur quod suis temporibus in nullo honore esset, cum ita uix inueniri possit. Sed quod ait Plinius de accipenseris scamis, id uerum esse maximus rerum naturalium indagator, Hegidius Figulus, ostendit in eius libro De animalibus 4º. Ita positum est: «Cum alii pisces scama secunda accipenser aduersa sit», ex Macrobio De Saturnalibus (3, 16, 7) excerpsi.