Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

 

LIBER TERTIVS: DE PRONOMINVM QVALITATIBVS.

Prohemium.

 

Quoniam de quattuor pronominum declinationibus nominibusque secundae quartaeque declinationis eorum normam sequentibus, et de partibus etiam indeclinabilibus abinde profluentibus, et compositis et connexis satis plene dictum esse puto, in tertium librum transiens pronominis qualitates adoriar.

I. Qualitas pronominis quid est.

[1] Qualitas pronominis est accidens eius praecipium et quasi substantiale et ad eius inuentionem spectans. Ad hoc enim pronomen est inuentum, ut demonstret uel referat faciatue utrunque. Vnde Petrus Heliae primo minoris circa medium (Reilly 928) quaerit quare demonstratio et relatio inter pronominum non enumerantur accidentia, cum ipsa quoque pronomini dicantur accidere. Et soluendo respondet quod grammatici substantialia dictioni apellant, quaecunque ad eius inuentionem spectant. (2) Accidentia uero dicunt quae illius inuentionem non concernunt. Demonstratio autem et relatio ad inuentionem pronominis pertinent, propter hoc enim pronomina sunt inuenta. Itaque et praecipium pronominis accidens appellatur, in consequentibus demonstratio etiamque relatio. Vel dic quod accidentia generalia uolunt esse omnibusque conueniunt, sed non omne pronomen demonstratiuum est, nec omne relatiuum.

[2] Duae profecto sunt pronominis qualitates, demonstratio et relatio. Demonstratio est uel oculis uel intellectui certa rei representatio. Duplex est demonstratio, altera ad oculum, altera ad intellectum. Demonstratio ad oculum fieri dicitur quando res ut sensui subiecta demonstratur, et ita caeco res quasi oculis subiecta demonstrari fertur; (2) demonstratio uero fit ad intellectum quotienscunque res solo comprehendenda intellectu demonstratur. Relatio uero est rei antelatae recordatio. Et de his qualitatibus per Petrum Heliae et Prisciani expositorem utrunque in XII maioris (12, 4)  primoque minoris (17, 30) examinatur plenissime.

[3] Inter demonstrationem autem et relationem secundum Priscianum XIIº maioris, post principium (12, 4), est differentia: «Quod demonstratio interrogatione reddita primam cognitionem ostendit, ut ego hic, ut quis fecit? ego hic. Relatio uero secundam. cognitionem significat, ut is de quo iam dixi. Iure igitur hic, quod primam cognitionem indicat, praeponitur, unde et praepositiuum nominatur. (2)  Is autem, quod secundam. cognitionem notat, subiungitur, unde et subiunctiuum nuncupatur. Nec immerito, cum in primae cognitionis memoriam redigat, ut si dicam Aeneas filius fuit Veneris, is est qui uicit Turnum. (3) Ipse quoque in tertia persona  per se positum ad recordationem iam cognitae refert personae. Igitur demonstrationem recte quae per ille et iste pronomina denotatur, pronomen ipse reducit memoriae, non tamen ille et iste ad pronomen ipse referri possunt, prima nanque per pronomina demonstratiua est cognitio, secunda uero per relatiua. (4) Hoc idem pronomen ipse quidam commune existimarunt, quia tribus personis adiungitur, ego ipse, tu ipse, ille ipse, hoc tamen uerum non est. Figurate quidem uel significantiae uel discretionis causa personae primae secundaeque adiicitur».

[4] Idem Priscianus in eodem XIIº (12, 1), paulo ante quaerit qua de causa cum prima quidem secundaque persona singula habeant pronomina, sex diuersae uoces tertiam indicant. Ad quod respondendum esse dicit quod «Prima et secunda diuersis uocibus ideo non egent, quia semper inter se praesentes sunt, et demonstratiuae quoque. (2) Tertia uero persona modo demonstratiua, ut hic et iste, modo relatiua est, ut is, ipse, modo praesens uel iuxta, ut iste, modo absens uel longe posita, ut ille. Si enim super omnes alias orationis partes pronomen personas finit et determinat, rectissime tertiarum quoque personarum diuersitas distincte specificeque profertur, quippecum in eis plurimae sint differentiae. (3) Tertia uero persona, quae est sui, sibi, se, a se, genera numerosque confundit. Nec mirum, nam cum relatiua sit, ex cognitione possumus antecedenti scire, ad quod genus numerumue refertur, id quod in genere primae secundae.que personae ipsa demonstratio et praesentia utriusque facit. Sunt autem pronominum alia demonstratiua, alia relatiua, alia demonstratiua et relatiua simul. (4) Vnde fiunt certae notabilesque personae; profecto primae personae secundaeque pronomina semper demonstratiua sunt. Vtraque enim praesens esse ostenditur et loquentis et eius ad quem sermo sit. Tertiae uero, aliae demonstratiua, ut hic, iste, aliae relatiuae, ut is, sui, aliae modo demonstratiuae modo relatiuae, ut ille, ipse. (5) Quod ille demonstratiuum sit Terentius in Eunuco (754) testatur:

"Viden tu illum, Thais?"

Virgilius in VIIº (Aen. 7, 110):

"Sic Iuppiter ille monebat"

(6) Ipse uero si per se proferatur in tertia persona relatiuum est, Virgilius in IIIIº (Aen. 3, 618-19):

"Ipse arduus altaque pulsat

sydera".

Si uero cum aliis pronominibus iungatur, eorum significationem recipit, ut idem poeta in Vº (Aen. 5, 864):

"Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo".

Est enim hic demonstratiuum, quoniam et ego, cui adiungitur, demonstratiuum est. (7) Inuenitur tamen absque aliis per eclipsim prolatum saepissime. Et tamen eorum quae cum eo subaudiuntur, significationem habet, ut Virgilius in IIº Aeneidos  (2, 5):

"Quaeque ipse miserrima uidi",

subaditur enim ego, quamuis uerbum primae personae, id est uidi, ego subintelligat.»


[5] Idem Priscianus in XIIIº (13, 22), in cartae quintae principio, de pronominibus absolutis docens, sic ait: «Illud etiam sciendum, quod omnia pronomina apud Latinos absoluta sunt et tam praepositiua quam subiunctiua rectique accentus: ego dico, dico ego, tu dicis, dicis tu, ille dicit, dicit ille. Absoluta autem dicuntur, quae cum aliis sociari possunt uel non, nam dicendo ego dico possum et solus intelligi et cum alio. (2) Solet tamen addita -met plerunque significantiam uel discretionem ostendere, quam Graeci diastolen dicunt: egomet, id est ego et non alius. Nec non etiam ipse ego uel egomet ipse, ut Terentius in Adelphis (628):

"Egomet rapui, ipse ego solui argentum",

id est ego et nullus alius

[6] Idem Priscianus in XIIIIº, carta IIIª (14, 12), ubi de eo quod praepositiones praeponi debeant, sic inquit: «Inueniuntur tamen in aliis partibus et praepositiuae, non tamen semper nec omnes ad eandem speciem pertinentes, ut ne aduerbium dehortandi, et hic aduerbium praepositiuum, quod tamen licet etiam postponere, ut hic homo et homo hic, nulla ordinis confusione, tam a poetis quam a sine metro scribentibus bene dicitur. Iure igitur sola haec, id est praepositio, a loco quem proprium possidet, nomen accepit.»

[7] Idem Priscianus in primo minoris, carta XVI (17, 56), ubi de pronominibus seu horum proprietatibus, § Accidit pronomini, sic ait: «Accidit pronomini relatio in tertia persona, per quam praedicta nomina pronominantur, id est per pronomen significantur, ut "Iuppiter postquam Troas nauibus appulit, ipse reiecit claros oculos" (cf. Hom. Il. 13, 1-3). (2) Et sciendum, quod demonstratiua pronomina non aliquorum praedictorum loco nominum quomodo relatiua, sed eorum quae demontratiue proferri non possunt, accipiuntur. (3) Relatiua uero praedictorum quidem loco nominum, sed quae iterum accipi non possunt, siquis enim pro ipse reiecit claros oculos ponat iterum Iuppiter, non colligit duas orationes ad Iouem, sed quasi principium facit alterius orationis. (4) Potest autem proprium nomen ad diuersas referri personas, ut si dicam Aiax uenit ad Troiam et Aiax fortiter pugnauit contra Troianos, dubium est an de eadem persona dicam, cum duo eiusdem nominis fuerint, ad quos supradicti actus pertinere possint. Si autem dicam Aiax uenit ad Troiam et idem fortiter pugnauit contra Troianos, de una intelligo persona. (5) In omnibus igitur relatiuis pronominibus una eadenque oratio est ex supradicto nomine pendens. Licet autem pro relatiuis pronominibus nomina ponere et orationem mutare, ut Iuppiter tonat, Iuppiter fulminat; hae enim orationes singulae per se proferri possunt, et inuicem conuerso ordine praepostere dici, cum non ad priorem referatur secunda, quod facit pronomen relatiuum quod ad praedictum nomen refertur. (6) Itaque quaedam sunt oculorum demonstratiua, ut ego, tu; quaedam oculorum et intellectus: oculorum ut Virgilius in VI (Aen. 6, 792):

"Hic uir, hic est tibi quem promitti saepius audis";

intellectus, ut

"Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?"

»[8] Praeterea sola pronomina diuersis uocibus diuersas tertias personas faciunt, cum uerba una uoce ad plures personas pertineant. Dicimus enim scribit Probus uel seruus, uel quicumque hunc actum potest suscipere, non tamen hoc est in pronominibus. Nam relatiua quidem sunt ipse uel is uel sui, quod est primitiuum, demonstratiua uero hic, iste uel ille. (2) Sed interest, quod ille spacio longiore intelligitur, ut Terentius in Eunucho (754):

"Videsne tu illum?",

iste propinquiore, ut iste tuus filius.

II. De ille uel hic demonstratiuo. De abusionibus pronominum.

»[1] Hic autem non solum de praesente, uerum etiam de absente possumus dicere, ad intellectum referentes demonstrationem, ut praedictum est, ut

                             "Hoc regnum dea gentibus est",

Virgilius in Iº (Aen. 1, 17) ad absentem Karthaginem retulit demonstrationem.

»[2] Iste plerumque ad oculorum demonstrationem profertur. Virgilius in VIº (Aen. 6, 37):

"Non hoc ista tibi tempus spectacula poscit";

»[3] Inueniuntur tamen hoc et de absentibus protulisse auctores, uel de his, quae cerni non possunt, ut supradictum est, Virgilius in Xº (Aen. 11, 509-10):

                  "Sed non sunt omnia, quando

iste animus superat";

Terentius in Adelphis (754):

                                   "Iste tuus ipse sentiet

postremo",

cum de absente Aeschino dicat.

»[4] Ille quoque, cum est relatiuum, potest tam de absente quam de praesente accipi, ut (Verg. Aen. 7, 110):

"Sic Iuppiter ille monebat"

et

"Tune ille Aeneas?" (Verg. Aen. 1, 617),

"Ille ego qui quondam gracili modulatus auena." (ps. Verg. Prol. Aen. 1, 1)

»[5] Licet tamen per figuram conuersionis, id est, per apostrophen, absentis quasi praesentis uti persona secunda loquendo, ut Iuuenalis in IIº (2, 6, 611-12):

"Tune duos una, saeuissima uipera, cena?

tune duos?"».


III. De abusione sui.

[1] Nec mirum auctores circa haec pronomina huiscemodi abusionibus fuisse usos. Cum sui cuius propria natura sit reciproca, ut una persona in se actu reciperet, id est ut una eademque persona respectu unius eiusdemque uerbi agens sit et patiens, ita quod actum uerbi in se exerceat, ut Ioannes miseretur sui, uel sibi, amat se, amatur a se; retransitiue seu improprie apud esodem auctores saepenumero collocetur. (2) Vna nanque persona in se ipsam non agit, sed in alia, quae in illam retransit actumque retorquet, ut Ioannes orat me ut sui, uel sibi, miserear, uel se diligam, uel se potiar. Et ita sui pro eius, ipsius et illius stare dicatur ac etiam exponatur. (3) Adeo ut ars ei uulgo duplicem naturam reciprocam retransitiuamque assignet, ut Priscianus VIII, XII, XIIIºque maioris et primo minoris et Petrus Heliae expositorque uterque super ipsis libris, praesertim Petrus Heliae super XIII, testes sunt eximii. Et ego supra in ipsa magna epistula, in primis VII rationibus, plenissime ressero (cf. supra, De sui §§ 1-17;  20-32; 37-38). (4) Et eadem ars propter possessiuum suus, -a, sui deriuatum, naturam retransitiuam adiungit; quippecum possessor in possesionem transeat, ut Ioannes Raimundus sui serui miseretur, uel suo seruo parcit, uel suos libros diligit et peramat, uel suis libris fruitur, ut in primo minoris, § Et relatiua, uersu Nos uero primitiuis, Priscianus et ibi scribentes attestantur, et in eius epistulae VIIIª ratione dico. (5) Et has tres naturas huius pronominis primitiui sui et deriuatiui suus Laurentius Vallensis in suo opusculo De reciprocatione sui suusque explanat, et ego eum in VIIIIª ipsius epistulae refero ratione. Consequenter Laurentius explicat quomodo soloecismus in sui et suus admittatur, et quattuor causas conscribit, secundum quas sui et suus pro eius uel ipsius uel illius abutamur, et quod sui suusque pro eius, ipsius illiusque ponantur. Et aliquando se constitui ubi eum proprie ponere deberemus, et econtrario. (6) Idem in capitulo IX declarat cur eius, illius et ipsius pro suus abutamur et omnino de sui suusque abusu pro eius, ipsius et illius etiamque econtrario. Qui in Xº docet capitulo quo pacto amphibologia sui suusque uitari possit. Et ibi Quintiliani auctoritati notat Ciceronem sibi pro ei posuisse. Quae omnia in ipsius epistulae Xª, XIª, XIIª et XIIIª ratione textus etiam Laurentii ad uerbum referens, accurate pleneque dilucido. (7) Subinde in XIIIIª ratione Laurentii, doctissimi quamacutissimique uiri, auctoritate praecipiio et expono quando indifferenter et quando differenter his pronominibus sui, suus, eius ipsiusque utamur. Denique in 15ª ratione secundum Laurentium in capitulo penultimo doceo qualiter sui suusque in is, ipse, illeque construendo resoluant.

[2] Verum enimuero posthac XVI adiicio rationem (cf. Supra, De sui  §§ 40-55) in omnibus coniunctis, a Laurentio Vallensi dictis fundatam, ubi pleraque nostrum propositum principale confirmat, ut sibi pro ei uel ipsi collocari possit, cum ipse in IIIIº capitulo doceat, qualiter in sui et suus soloecismus admittatur. (2) Et ibi antipoforizando dico quod licet soloecismus uicium quiddam et improprietatem redoleat, tamen eam Priscianus, peritissimus praeceptor grammatices, persaepe suis in praeceptis approbet. Et illa saepe et multum summique auctores usi fuerint. Vsqueadeo ut apud eos  regulae super suus a Laurentio positae saepe deficiant, ut in ipsa XVI et XVII et XVIII perspici poterit ratione, ubi multas repraensiones de Prisciano, factas a Laurentio super hac re, indignas fuisse colloco ante oculos. (3) Et Priscianum recte scripsisse probo, et ita intentionem meam facio clariorem, quam deinde per XXXXIIII rationes innumeris exemplis Ciceronis, Salustii, Titi Liuii, Suetonii, Iustini multorumque iureconsultorum, uelut quamplenissime confirmatam, plusquam indubitatam reddo, ut nemini uel ignarissimo in dubium reuocari possit. (4) Praesertim cum et ipse Laurentius, bonae latinitatis accuratissimus obseruator, etiam in opere De Elegantiis, libro IIIº, capitulo XXXº, in fine, se pro eum retransitiue improprieque constituat, ubi sic inquit: «Ille nec nocuit mihi unquam nec me adiuuit aut ego nec offendi se nec eidem profui», hic enim manifeste se pro eum debet exponi.

IV. De differentia inter pronomina et nomina demonstratiua.

[1] De pronominum abusionibus quae ad pronominum qualitates admodum faciunt, satis dictum est. Ad eorum qualitates, unde commode digressa est, nostra reuertat oratio. Priscianus itaque circa finem XIIII  (13, 33), de demonstratiuis pronominibus, nominibus aduerbiisque explanans, et differentiam inter demonstratiua nomina et pronomina manifestans, perclare sic inquit: (2) «Hoc tamen interest inter demonstrationem nominum et pronominum, quod id quod demonstratur per pronomen solum ostenditur per se nec ad alium pertinet extrinsecus. Quod uero per nomen, non solum ipsorum quae ostenduntur, sed etiam illorum ad quos refertur, demonstrationem habet, ut talis Pirrhus apparet qualis pater eius. Et quod pronomina demonstratiua in eodem genere et numero manent eorum quae demonstrantur. (3) Nomina uero demonstratiua possumus diuersa ostendentes ad diuersa referre, ut si aspicientes mare dicamus talem esse Nilum, cum sit Nilus masculini, mare autem neutri. Vel si quis dicat, statuam Herculis cernens, tanti fuerunt mei parentes, quantus iste Hercules, cum enim unum aspiciat, plurali uti potest numero». (4) Et infra (13, 34): «Tria sunt autem demonstratiua nomina: talis, tantus, tot et quod a pronomine et nomine componitur: huiusmodi uel huiuscemodi. Vnde hoc quoque aliud intrinsecus demonstrat, id est substantiam et aliud extrinsecus intelligitur, id est qualitas, quam per se pronomen sine adiunctione nominis habere non potest. (5) Sciendum tamen quod qualis, talis, tantus et tot, si ad praesentes dicantur, etiam demonstratiua sunt, sin autem absentes relatiua uel redditiua tantum, ut qualis Hercules, talis Theseus fuit

[2] Hoc de Prisciano dictis ad pronominum qualitates, id est demonstrationem relationemque, spectantibus, satis sit, nunc de quibusdam Petri Heliae commodioribus super re ipsa pulchrioribusque dicemus. Petrus igitur Heliae super XIIº maioris, carta 2ª (Reilly 630), docet: «Illud quoque uidendum est, quod cum hic et iste demonstratiua sint, differunt tamen, quantum si iste proprie accipiatur, rem oculis subiectam demonstrat. Hic autem et eandem et eam praeterea, quae sola animi ratione concipitur, demonstrat.

[3] Idem Petrus Heliae de ille primo minoris, circa medium (Reilly 958), quaerit, ex quo dinoscitur quando demonstratiuum et quando relatiuum sit, ad quod dicendum ait: «Quod ille semper habet oculorum demonstrationem, quotiens igitur uides, quod non significat rem, quasi oculis subiectam, relatiue ponitur, et tunc neccesarium est semper sequi relatiuum qui ut tu es qui curris, tu dic quod non semper est necessarium, nam dici potest tu ille facis. (2) Potest tamen, et hic intelligi demonstratione oculorum debet, quotienscunque demonstratiuum est, semper relatio erit ad ipsum in tertia persona. Si uero relatiua ponatur, potest conformari relatio in eadem persona cum praecedenti, ut tu es ille qui curris. (3) Illud quoque quarendum: quare ille cum prima et secunda persona positum, magis relatiuum sit quam demonstratiuum, cum enim ego ille uel tu ille dicimus, relatio fit, necnon cum nominibus in tali constructione relatiue ponitur, ut (Verg. Aen. 7, 110)

"Sic Iupiter ille monebat".

(4) Et dic quod Priscianus dicit ipsum poni relatiue, quia sic positum exigit relationem huius nominis qui, ut (ps. Verg. Prol Aen. 1, 1)

"Ille ego, qui quondam".

Vel dicamus quod ibi relatiuum est et refertur ad ego, et similiter posita primam et secundam. faciunt noticiam uel, quod melius est, non ad ego refertur, sed ad qui. (5) Nam cum dico ille qui interfecit tyrannum praemium accipiet, ille et qui ad se inuicem referuntur, sic cum dico ego ille qui hoc fecit, faciam et illud ille et qui mutuam habent relationem».

[4] Haec Petrus Heliae dicit, quae licet subtilia commodaque sint et notanda, non tamen omnino tenenda. Non enim in ille relatiue posito semper est necessarium ut sequatur qui relatiuum, ut tu es ille qui curris, quippe cum tu ille curris dici possit. (2) Illud tamen exemplum tu es ille qui curris, construe tu ille es qui curris, ut tu antecedens sit non modo respectu qui sed et ad ille, et ipsum ille uerbum non qui sed tu esse dicatur, ut in illo Virgiliano exemplo in VII (7, 110):

«Sic Iupiter ille monebat»,

hic enim ille ad Iupiter refertur, ut et ipse Priscianus in XII attestatur, et supra (3, 1, 4), sub uersiculo Idem Priscianus in eodem XII, inuenies.

[5] Deinde in eo quod Petrus Heliae subiicit (Reilly 973): «Sed quotienscumque demonstratiuum est, semper relatio erit ad ipsum in tertia persona»,  intellige ad ipsum, scilicet ille, et non ad tu, ut tu es ille qui currit, ita qui tunc ille non regatur a uerbo ea parte ante ex euocationem faciendo ex euocationis ui, sed potius a parte post ex ui naturae uerbi, quae idem quod uis copulatiua sit. (2) De quibus per eundem Petrum Heliae super primo minoris et per glosatores Doctrinalis in capitulo VIII, in uersu Ex ui personae (8, 1.081), et in lectione Ternae personae generaliter omnis habetur rectus, plenissime reperitur.

[6] Posthac in quaestione illa, quare ille cum prima et secunda persona positum magis relatiuum quam demonstratiuum sit, ubi et pro uel aut in sensu diuiso, sed non composito debet intellegi. De tribus solutionibus seu opinionibus secundas tene. Nec uerum putes quod in tertiae dicitur Prisciano nam ille potius ad ego quam ad qui referendum uenit, ut in VII Aeneidos (7, 110):

«Sic Iupiter ille monebat».

(2) Quod autem in exemplis dictum ut ille et qui mutuam relationem faciant et probandum ex quo potest inferri cur quotienscumque ille, iste, ipse, hic uel is cum qui in constructione coniungitur, mutua fiat relatio, seu redditiua, ut ille, iste uel ipse uel hic uel is, qui credit et recte uiuit, salus erit. Quandoquidem ununquocque illorum quinque et qui ad se mutuo referuntur.

V. De ipse.

[1] Consequenter Petrus Heliae post ille, de ipse quaerit (reilly 1001); quare non similiter positum cum prima uel secunda persona, cum per se relatiuum sit, relatione accipiatur. Solutio est qui ipse est epithematicum in appositiuum quia maxime apponitur omnibus personis et ideo facile in naturam uniuscuiusque concedit, itaque uis primae personae facile id in suam attrahit proprietatem. (2) Nam cum dico ego ipse faciam, hic demonstratiuum est ipse, et generaliter cuicumque personae apponitur in eius propietatem concedit, unde etiam sine prima uel secunda persona per subauditionem, tam cum uerbo primae, quam secundae personae constrahitur, ut ipse facio, ipse facis; (3) cum nomine autem coiunctum quia nulla est uis pronominis, ibi in discretione non mutat suam proprietatem. Cum enim dico ipse Iupiter relatiuum est ipse et eadem supra dicta remanet. Queo quia intransitiue intelliguntur et tamen alterum ad alterum refertur.

[2] Idem Petrus Heliae in eodem primo minoris, post medium (Reilly 964), de secunda pronominum propietate quaerens quae in demonstratione relationeque consistit, cum prima secundum casus et personas declinari sit, scite describit et exponit quid demonstratio sit et relatio, de quibus in huius libri dictum est principio. (2) Deinde quaerendo decidit hic pro talis seu huiusmodi sumi posse, nam et is pro talis saepe reperitur. De quibus et ante finem secundi libri sub uersiculo De tamen et sed et in uersiculo Nec modo secundum antedicta (supra 2, 47, 2), scripsimus absolute.

[3] Subinde Petrus Heliae (Reilly 940) quaerit utrum ad rem non existentem possit fieri demonstratio, ut hoc falsum non est, uel hoc opinabile, et similia. Debent quidam quia nunquam in talibus congrua est demonstratio. Aliquid enim infinitum cum quadam confusione uel quadam confusa attributione substantiae in non existentis designatione accipi potest, sed quia pronomen hoc magis certitudinem substantiae facit, quae in talibus esse non potest, non habet locum demonstratio. (2) Itaque aliquod falsum est bene dicetur, sed non hoc falsum est, sicut aliquis homo est mortuus uere dicitur, et aliqui. futurum non tamen aliquid demonstrationes dicimus hoc est futurum uel hoc futurum erit. Nec similiter hic homo est mortuus uere dicitur, quod probabiliter coniectant. Si quis dicat quod possumus dicere iste homo est mortuus, dico quod grammatica est locutio, falsum tamen est quod ea dicitur, nec ueritatis uel falsitatis iudicium grammatici est, sed solius congruitatis. (3) Vel dic quod cum dico aliquis homo est mortuus uel aliquid est futurum, non determino substantiam circa existere uel quia existens, sed circa rem uelut praeteritam, uelut futuram cuius non est, sed erit uel fuit substantia. Cum autem dico aliquid est falsum, quamuis non existentis tamen eius quia existentis substantiam propono.

VI. Exempla pro qualitatibus pronominum reserandis: Cicero Ad Herennium.

[1] Quod autem tertia pronominum persona modo praesens uel iuxta sit, ut iste, modo absens uel longa posita, ut ille, iuxta Prisciani sententiam multis in auctorum locis perfacile inueniri potest. Adeo ut praesentem, seu eum de quo principaliter sermo fit, per iste, absentem uero seu tertium in quem uel de quo potissimum non agitur, per ille demonstrent. (2) Cicero nanque Ad Herennium libro IIº, in perfectissimae argumentationis exemplo (2, 19-ss.), Vlixem accusatum tanquam praesentem, seu eum in quem tota uersatur oratio, et Aiacem occisum uereque absentem longeque positum, seu eum qui non accusaretur uel defenderetur, et de quo principalis sermo non esset, per ille saepe demonstrat: «Causam -inquit- ostendemus Vlixi fuisse, quare interfecit Aiacem». (3) Et infra: «Videbat illo incolumi se incolumem non futurum; sperabat illius morte se salutem sibi comperare». Et infra: «Cui mirum uidebitur, istum a maleficio propter acerrimam formidinem se non temperasse?». Et infra: «Istius quoque animum ferum, crudelem atque inhumanum cupide ad inimici perniciem profectum; praesertim cum in bestiis nullam bonam neque malam rationem uideamus, in isto plurimas rationes et pessimas semper fuisse intelligamus». (4) Hic autem notandum suadeo ille semel, iste uero bis fuisse repetitum. Nec dubium ubi ille uel iste cum resumptione fuit appositum, is uel ipse tanquam relatiuum secundamque cognitionem faciens, subiunctiuumque in memoriamque reducens, demonstrationem per ille uel iste designatam in XIIº, secundum antedictam, Prisciano teste, subiici potuisse. (5) Nam et hic Cicero post ille repetitum de illo, puta Aiace, mutuam relationem fecit, ibi nanque subiunxit: «Ergo et metus periculi hortabatur eum interimere, a quo supplicium uerebatur».

[2] Deinde idem Cicero in Vº Ad Herennium (6, 35) in prima sententiarum exornatione, quae distributio nominatur, quod de iste dixi, confirmat, edocens id et per hic pronomen demonstratiuum, uel ad oculum, Latine fieri posse, siquidem sic ait in exemplo: «Qui uestrum, iudices, nomen Senatus diligit, hunc oderit necesse est; petulantissime enim iste semper oppuganuit Senatum. (2) Qui equestrem locum splendidissimum cupit esse in ciuitate, ut is uelit, opportet istum maximas poenas dedisse, ne iste sua turpitudine ordini honestissimo maculae atque dedecori sit. Qui parentes habetis, ostendite istius supplicio homines impios uobis non placere. Quibus liberi sunt, statuite exemplum, quantae poenae sint in Ciuitate hominibus istiusmodi comparatae».

[3] Paulo post, in Descriptio (Cic. Her. 6, 39), probatur aperte quod ante dixi, post iste demonstratiuum, is relatiuum posse subiungi, sed et id noui palam fit, post is relatiuum, iste resumi, quod contra Prisciani praecepta praelibata esse uideatur, qui dicit demonstrationem interrogationi reddita primam cognitionem ostendere et consequenter hic et iste demonstratiua primam cognitionem facere, et ideo hic praepositum dici, relatiua uero cognitionem secundam, et is subiunctiuum nominari, et recte per ipse memoriam reparari eius. (2) Quod per ille et iste significatum esset, non tamen ille et ipse, iste ad pronomen ipse referri, cum prima cognitio per demonstratiua pronomina, secunda per relatiua sit, nisi diceres in eo exemplo iste non relatiuum sed demonstratiuum esse. (3) Tullius autem in descriptionis exemplo sic ait notabiliter: «Quod si istum, iudices, uestris sententiis liberaueritis, statim, sicut ex cauea leo misssus aut aliqua taeterrima belua soluta cathenis, uolitabit et uagabitur in foro». (4) Et infra: «Quare, iudices, eiicite eum de ciuitate, liberate omnes formidini; uobis denique ipsis consulite. Nam si istum impunitum dimiseritis, in uos ipsos, consequens credite feram et truculentam bestiam, iudices, immiseritis». Et ita Cicero istum demonstratiuum ponit in principio, deinde eum relatiuum, conseqeunter istum demonstrans eandem repetit, nec ad eum dicendum est referri.

[4] Subinde Tullius (Her. 6, 39) per hic facit quod per iste fecisse uisum est, quippe cum eum de quo agitur per hic saepe demonstrat et id quidem hoc modo: «Item: "Nam si de hoc grauem sententiam tuleritis, uno iudicio simul multos iugulaueritis: grandis natu parens, cuius spes senectutis omnis in huius adolescentia posita est, quare uelit in uita manere, non habebit; filii parui, priuati patris auxilio, ludibrio et despectui paternis inimicis erunt oppositi; tota domus huius indigna concidet calamitate".»

[5] Posthac Cicero in exornatione (Her. 6, 40-41) Frequentatio [1] post iste demonstratiuum, is relatiuum subiicit, et iste illeque repetit, ut in exemplo descriptionis argumentationisque fecit perfectissime: «A quo tandem iste abest uicio? Quid est, cur, iudices, uelitis eum liberare? Suae pudiciciae proditor est, insidiator alienae». (2) Et infra: «Nolite igitur, nolite, o iudices, ea, quae dixi, separatim spectare; sed omnia colligite et conferte in unum. Si et commodum ad istum ex illius morte ueniebat, et uita hominis est turpissima, animus auarissimus, fortunae familiares attenuatissimae, et res ista bono nemini praeter istum fuit. (3) Nec alius quisquam aeque commode, nec iste aliis commodioribus rationibus facere potuit, nec praeteritum est ab isto quicquam, quod opus fuit ad maleficium neque factum, quod opus non fuit, et cum locus idoneus maxime quaesitus; tum occasio aggrediendi commoda, tempus adeundi opportunissimum, spacium conficiendi longissimum sumptum est. Et non sine maxima occultandi et perficiendi maleficii spetrus (4) Et praeterea antequam is occissus esset, homo iste uisus est in eo loco, in quo occisio facta est, solus; paulo post loco in ipso maleficii uox illius audita est, qui occidebatur; deinde post occisionem istum multa nocte domum redisse constat, postero die titubanter et inconstanter de occisione locutum. (5) Haec partim testimoniis, partim quaestionibus et argumentis omnia comprobatur, et rumore populi, quem ex argumentis natum necesse est esse uerum: uestrum, iudices, est, his in unum collocatis, certam sumere scientiam, non supicionem maleficii. Nam unum aliquid aut alterum in istum potest casu cecidisse suspiciose, ubi omnia inter se a primo ad postremum conueniant, maleficia necesse est; casu non posse fieri». (6) In hoc exemplo non modo notandum est quod dixi, sed etiam quod per illa uerba res ista perspicitur, quod et hoc pronomen iste ad intellectum quoque demonstratiuum sit, et quod is homo de illo tertio dicatur et de ipso referatur, et homo iste principalem eumque de quo potissimum ageretur demonstret. Insuper de illo tertio per illius qui mutua fiat relatio.

[6] Idem Cicero  in Contentio [2] (6, 45), post et super iste corroborat et confirmat: «Vos huius incommodis lugetis, iste rei publicae calamitate laetatur. Vos uestris fortunis diffiditis, iste solus suis eo magis confidit.» Sciendum autem hic et iste in hoc exemplo de eodem dici, de quo principaliter ageretur, et iste de eodem quoque fuisse repetitum.

[7] Cicero praeterea in Imago [3] (6, 49) et super iste et iste qui et iste eundem, de quo principaliter ageretur, demonstrantibus subiicit: «Iste Catilina quottidie per forum medium tanquam iubatus draco serpit, dentibus aduncis ». Et infra: «Iste qui diuicias suas iactat et clamat et deierat». Et infra: «Iste tanquam coclea abscondens et retentat sese tacitus, quo domo totus condatur et auferatur».

[8] Consequenter Cicero (6, 49) in Effictio [4] , per hunc et cui ad oculum demonstrationem facit: «"Hunc, iudices, dico rubrum, breuem, incuruum, canum, suscripsum, caesium, cui sane magna est in mento cicatrix, siquo modo potest uerbis in memoriam redire". Habet haec exornatio tum utilitatem, si quem uelis demonstrare, tum uenustatem, si breuiter et dilucide facta est». (2) Itaque hic non modo per hic fit ad oculum demonstratio, adeo ut secundum antedicta dici possit hunc loco istum fuisse positum, sed et per hunc et cui mutua facta sit relatio.

[9] Item in Notatio [5] Tullius (6, 50-51) apertius explicat quod de iste, hic et ille dictum est, et per iste qui et hunc qui mutuam relationem fieri. Et per ille demonstrationem de principali simul et diuerso, et per is relationem de tertio, et per hic demonstrari iam per iste et ille demonstratum. «Istum inquietis, iudices, qui sese diuitem esse putat, dici praeclarum.» (2) Et infra: «Cum puerum respicit hunc unum quem nunc noui, uos non arbitror nouisse, alio nomine appellat, deinde alio atque alio. Tu, inquit, ueni, Samio, nequid isti barbari perturbentur, ut ignoti qui audiunt putent se eligi de multis, ei dicit in aurem, ut aut domi lectuli sternantur aut ab auunculo rogetur Aethiops»; (3) Et infra: «Sane deinde casu ueniunt homini hostes, qui istum splendide, dum peregrinaretur receperunt»; (4) Et infra: «Id fecissemus, inquiunt isti, si domum nouissemus. At istud quidem facile fuit unde libet inuenire. Illum sequuntur illi. Sermo interea huius consumitur omnis in ostentatione». (5) Et infra: «Venit in aedes quasdam, in quibus sodalicium errat illo die futurum, quo iste pro noticiam domum ingreditur cum hospitibus». (6) Et infra: «Eamus hospites, frater meus uenit ex Salerno, ergo illi obuiam. Pergam uos huc ad decumam [6] ad me uenitote, hospites discedunt, iste se raptim domum suam coniecit; illi decuma, qua iusserat, ueniunt, quaerunt hunc, reperiunt, domus cuius sit, in diuersorum derisis conferunt sese. Vident hominem postera die, narrant. Expostulant, accusant; ait iste eos similitudine loci deceptos». (7) Et infra: «Iste hospites domum deducit». Et infra: «Eiusmodi est hominis natura, ut quae singulis diebus efficiato gloria et ostentatione, ea uix annuo sermone enarrare possim».

[10] Ad haec Tullius (6, 51) in Sermocinatio [7] perapertius, quae de hic, ille, iste dixi et monstraui, docet, et quod licet hic et iste persaepe praesentem uel quasi praesentem seu principalem, super quo potissimum tota uersatur ratio, demonstrare sit conpertum, tamen hoc quandoque, sed improprie, huic pronomini ille natura sui absentem uel longe positum demonstranti, uel relationem, ut ipse excercenti, datum sit. Naturam uero horum pronominum ille et ipse raro uel nunquam datam esse his pronominibus hic et iste reperimus. (2) Tullius sane in Sermocinatio dicit hoc modo: «Venit iste cum sago [8] , gladio succintus tenens iaculum». Et infra: «Vbi est iste beatus -inquit- aedium dominus, qui mihi nunc praesto fuit?» Et infra: «Vxor illius infelicissimi cum maximo fletu ad istius pedes adiecit sese». Et infra: «At ille quin illum mihi datis?» Et infra: «Illi nunciatur interea istum hominem uenisse cum clamore maximo mortem minari». (3) Et infra: «Ecce iste praesto "Sedes -inquit- audax?"» Et infra: «Ille cum magno spiritu metuebam -inquit- ne plane uictus essem». Et infra: «Tum mulier inquit: "Immo iste quidem rogat et supplicat, sed tu, quaeso, commouere. Et tu per deos -inquit- hunc amplexare. Dominus est, uicit hic te, uince tu nunc animum"». Et infra: «Iste mulierem reppulit a se lamentantem. Illi nescio quid incipienti dicere, quod dignum uidelicet illius uirtute esset, gladium in latere defixit».

[11] Consequenter Cicero (6, 52) in Conformatio [9] per ille absentem et longe positam demonstrat, cui hic subiungit, quod pronomen ad oculum demonstratiuum esse potest, licet magis proprie aduerbialiter poneretur, et per hac rem ad intellectum demonstrat quoque: «Si nunc Brutus Lucius ille reuiuiscat et hic ante pedes uestros assit, non hac utatur oratione? (2) "Ego reges eieci, uos tyrannos introducitis. Ego libertatem peperi, quae non erat, uos partam seruare non uultis. Ego capitis mei periculo patriam liberaui, uos liberi sine periculoo esse non curatis"».

[12] Insuper Cicero (6, 53) in Significatio [10] per hic et ista rem ad oculum praesentemque demonstrat: «Hic de tanto patrimonio tam cito testam, qua sibi petat ignem, non reliquit». Et infra: «Qui ista forma et aetate nuper alienae domi nolo plura dicere».


[13] Tandem Cicero (6, 53) in Demonstratio [11] per iste, ille hicque eundem praesentem principalemque demonstrat, deinde per iste eundem principalem, per ille uero alium tertium et occisum,  et per hoc idem rem praesentem ad intellectum: «Iste interea scelere et malis cogitationibus redundans euolat et templo Iouis». (2) Et infra: «Illi praeco faciebat audientiam, hic subsellium quoddam calce premens, dextera pedem defringit, et hoc idem alios iubet facere. Cum Gracchus deos inciperet precari, cursim isti impetum faciunt». (3) Et infra: «At iste spumam ex ore reiiciens, anhelans ex infimo pectore crudelitatem contorquet bracchium. Et dubitanti Graccho quod esset, nec tamen locum in quo consisteret relinquenti percutit tempus. Ille nullam uocem edens insita uirtute concidit tacitus. Iste uiri fortissimi miserando sanguine aspersus». Et infra: «In templum Iouis contulit sese».

VII. Natura ille, iste, hic, is et ipse per alios Ciceronis textus.

[1] Nec modo per haec Ciceronis exempla praedicta horum pronominum ille, iste hic isque natura manifesta est, sed et per alios eiusdem Ciceronis textus ipse addito ante oculos poni potest. Nam et in quarti libri Ad Herennium prohemio, sub § Primum ergo (4, 3), sic habetur: «Primum ergo quod ab eis de modestia dicitur uideamus». (2) Et infra: «Quasi siquis ad Olympiacum [12] uenerit cursum et steterit, ut obmittatur, et imprudentes dicat illos esse qui currere coeperint, ipse inter carcerem [13] stet et narret aliis, quomodo Ladas ait boys cum Sisoniis cursitarint. (3) Sic isti, cum in artis curriculum descenderunt, eos qui in eo quod est artificii elaborant, dicunt facere immodeste, ipsi aliquem antiquum oratorem aut poetam laudant aut scripturam sic ut in studium artis rhetoricae prodire non audeant».

[2] Quod autem hoc rem praesentem ad intellectum et ipsum ei additum excellentiam quandam dicat, et istud rem quoque praesentem principalemque ut et iste eum, de quo principaliter tractatur, significet, et ipse, sed is saepius relationem et communem et mutuam faciat, et post redditur ad iste, in eodem quarti libri prohemio reperitur. Nam in § At hoc ipsum dicitur (Cic. Her. 4, 4-6): «At hoc ipsum difficile est -inquit- eligere de multis». (2) Et infra: «Sin autem istud artificiosum egregium dicitis, uidete ne insueti rerum maiorum uideamini si uos parua res, sicut parua delectat. Nam isto modo eligere rudis quidem nemo potest, sed sine summo artificio multi.» (3) Paulo post, in § Nunc hoc signum, scribitur: «Nunc hoc signum est ipsos artis scriptores non putasse unum potuisse in omnibus elocutionis partibus enitere». (4) Et infra, sub § Nunc aliunde: «Si mercem ipsi qui uenditant, aliunde exemplum quaeritant mercis. Si aceruos se dicunt tritici habere et eorum exemplum pugno non habent quod ostendant. Si Triptolomus cum hominibus semen largiretur, ipse ab aliis id hominibus mutuaretur. Aut si Promotheus cum  mortalibus ignem diuidere uellet, ipse a uicinis cum testa ambulans carbunculos corrogaret, non ridiculum uidetur? Isti magni omnium dicendi preceptores non sibi uidentur ridicule facere, cum id quod aliis pollicetur ab aliis quaerunt. (5) Si quis se fontes maximos penitus absconditos aperuisse dicat, et hic sitiens sedat, nonne ridiculum uideatur? Isti cum non modo dominos se fontium sed se ipsos esse fontes dicant, et omnium rigare debeant ingenia, non putant fore ridiculum si cum id polliceantur, arescant ipsi siccitate. Chares a Lisippo statuas facere non isto modo didicit». (6) Et infra: «Isti credunt eos qui hoc uelint discere, alia ratione doceri posse commodius. Praeterea nec possunt quidem ea, quae sumuntur ab aliis exempla tam esse accomodata ad artem quam propria.»

[3] Pleraque ex his et mutuam per hic qui relationem in eodem 4º (Cic. Her. 4, 8), in capitulo ubi de graui figura scribitur, inuenies: «In graui consumetur oratio figura, si quae cuiusque rei poterunt ornatissima uerba reperiri, siue propria siue translata, ea unanquanque in rem accomodabuntur». (2) Et infra: «In hoc genere figurae erit hoc exemplum. "Nam quis est uestrum, o iudices, qui satis idoneam possit in eum poenam excogitare, qui prodere hostibus patriam cogitauit? Quod maleficium cum hoc scelere comparari? Quod huic maleficio dignum supplicium potest inueniri? (3) In his qui uiolassent ingenuam, matremfamilias constuprassent, pulsassent aliquem aut postremo necassent, maxima supplicia maiores nostri consumpserunt, huic truculentissimo ac nefario facinori singularem poenam non reliquerunt?"». (4) Et infra: «Huius sceleris qui sunt affines, uno consilio uniuersis ciuibus atrocissimas calamitates machinantur». Et infra: «Quod se non putant id, quod uoluerint ad exitum perduxisse, nisi sanctissimae patriae miserandum scelerati uiderint cinerem». (5) Et infra: «Vester uos enim animus amantissimus rei publicae facile edocebit, ut eum qui fortunas omnium uoluerit prodere praecipitem perturbetis, ex ea ciuitate quam iste ex hostium spurcissimus dominatum nefario uoluerit obruere».

[4] Subinde Cicero (Her. 4, 9) in mediocris figurae exemplo per hic bis eos, de quibus principaliter loquitur, demonstrat, demonstrare quidem uolens socios, in quibus tota uersatur oratio, subiicit: «Hi cum se et opes suas et copiam necessario norint». (2) Et infra: «Hi cum deliberassent», et cetera. Paulo post eosdem socios per isti et alios diuersos per illi: «Quaeret aliquis quid flagelliam? Num sua sponte conati sunt? Eo quidem isti minus facile conaretur, quod illi quemadmodum decessissent uidebant. (3) Nam rerum imperiti qui uniuscuiusque rei de rebus ante gestis exempla petere non possunt, hi per imprudentiam facillime deducuntur in fraudem. At hi qui sciunt quid aliis acciderit facillime ex eorum euentu suis rationibus possunt prouidere». Et infra: «Et quid aliud, nisi id quod dico, potest esse».

[5] Denique Cicero (Her. 4, 10) in attenuato figurae genere per hic rem demonstrat ad intellecum praesentem. Et in exemplo per hic et iste duos praesentes ad oculum, de quibus una principaliter agitur, et post crebram horum pronominum eosdem significantium repetitionem, tandem uel eum, puta senem, quem per hic demonstrauerat, per iste demonstrat: (2) «In attenuato figurae genere et quod ad infimum et quottidianum sermonem dimissum est, hoc erit exemplum: Nam ut forte hic in balneas uenit, coepit, postquam perfusus est, defruari, deinde ubi uisum est ire, ut in alueum descenderet, ecce ibi iste de transuerso: (3) 'Heus -inquit- adolescens, pueri tui modo me pulsarunt, satisfacias opportet'. Hic, qui id aetatis ab ignoto praeter consuetudinem appellatus esset, erubuit. Iste clarius eadem et alia dicere coepit. Hic uix tandem inquit: 'Sine me considerare'. Tum uero iste clamare uoce ista, quo uel facile cuiuis rubores eiicere posset: 'Ita petulans es atque acer, ut ne ad solarium quidem, ut mihi uidetur, sed penes scaenam et in huius locis excitatus sis'. (4) Conturbatus est adolescens. Nec mirum, cui etiam nunc pedagogi lites ad auriculas usarentur, imperito huius conuiciorum. Vbi enim iste uidisset scurram, exhausto rubore, qui se putaret nihil habere, quod de existimatione perderet, ut omnia sine fame detrimento facere posset?».

VIII. Cicero De officiis.

[1] Ceterum quamuis antedicta per multos alios Ciceronis textus aliorumque librorum confirmare possem, tamen non nullis ex Officiorum libris in praesentia uolo esse contentus. Ibi nanque dicitur in prohemio (Cic. Off. 1, 1, 2-4): «Quam ob rem disces tu quidem a principe huius aetatis philosphorum». (2) Et infra: «De rebus ipsis utere iudicio tuo». Et infra: «Nec arroganter uero hoc dictum existimari uelim. Nam philosophandi scientiam concedens multis, quid est oratoris proprium aperte, distincte et ornate dicere (quoniam in eo studio aetatem consumpsi) si id mihi assumo, uideor id meo iure quodammodo uendicare». (3) Et infra (Off. 1, 2-ss.): «Hos etiam de philosophia libros, qui iam illis fere se aequarunt, studiose legas. Vis enim maior est in illis dicendi, sed hoc quoque colendum est aequabile et temperatum orationis genus. Et id quidem nemini uideo Graecorum adhuc contingisse, ut idem in utroque genere laboraret. Sequaereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus».  (4) Et infra: Equidem et Platonem existimo, si id genus forense dicendi tractare uoluisset, grauisime et copiosissimi potuisse dicere. Et Demosthenem, si illa, quae a Platone didicerat, tenuisset et pronunciare uoluisset, ornate splendideque facere potuisse». (5) Et infra: «Sed cum statuissem ad te scribere aliquid in hoc tempore, multa posthac ab eo exordiri maxime uolui, quod et aetati tuae esset apertissimum et auctoritati meae». Et infra: «Latissime uidentur ea, quae de officiis tradita ab illis et praecepta sunt». Et infra: «Atque haec quidem quae communis est omnium philosophorum». (6) Et infra (Off. 1, 6): «Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum uirtute coniunctum, idque suis commodis non honestate metitur. Hic sibi si ipse consentiat et non interdum naturae bonitate uincatur, neque amiciciam colere possit, nec iusticiam nec liberalitatem». (7) Et infra, demonstrans disciplinas malas, de quibus proxime locutus erat, tanquam de iuxtapositis subiicit: «Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae uelint esse, de oficio nihil quaeant dicere». Et de mutua per hic qui relatione subiungit: «Neque ulla officii praecepta firma stabilia, coniuncta naturae tradi possunt, nisi aut ab his, qui solam aut ab his, qui maxime honestatem propter se dicunt expetendam». (8) Subinde ponens is pro talis adiicit: «Itaque propria est ea praeceptio stoicorum et Achademicorum Peripatheticorum». Et infra de hic et huiuscemodi pro re praesenti, tum ad intellectum, tum ad oculum demonstrationem facienti, supponit: «Sequitur igitur hoc quidem tempore et in hac quaestione potissimum stoicos». (9) Et infra: «Superioris generis huiusmodi sunt exempla omnia, ne officia perfecta sint, nunquid officium aliud alio maius sit et quae sunt generis eiusdem». Et infra: «De quibus est nobis his libris explicandum». (10) Et de mutua relatione per id quod subiicit: «Rectum quod sit, id officium perfectum esse diffiniant. Medium autem officium id esse dicunt, quod cur factum sit, ratio probabilis reddi possit». Et infra: Declinetque ea, quae nocitura uideantur». (11) Et nota infra hic et ipse coniuncta: «Tum multo magis in his ipsis despicinedis eluceat ordo autem et constantia et ea quae sunt his similia uersantur in eo genere, ad quod est adhibendam actio quaedam». Et infra: «His enim rebus quae uersantur in uita», et cetera.

[2] Idem Cicero in 2º (Off. 2, 7, 24-25), sub § Atque etiam subiiciunt se homines, inter ipse et qui ex una parte, et ex altera inter idem et qui, mutuam relationem ponit. Et post is relatiuum, de eodem ipse relatiuum subiungit: «Etenim qui se metui uolent, a quibus metuantur, eosdem metuant ipsi necesse est». (2) Et infra: «O miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmaticum putaret, quam coniugem. Nec eum fefellit opinio, ab ea est enim ipse propter pelicatus suspicionem interfectus».

[3] Idem in eodem (Off. 2, 10, 37; 2, 11, 38-40) sub § Admiratione autem afficiunt hi, de hic et qui ille et qui is et qui mutuas relationes frequentat: «Admiratione autem afficiunt hi qui anteire ceteros uirtute putantur, et tum carere omni dedecore, tum uero his carere uiciis quibus alii non facile possunt obsistere». (2) Et infra: «Maximeque admirantur eum, qui pecunia non mouetur. Quod in quo uiro perspectum sit, hunc dignum spectatu arbitrantur. Itaque illa tria quae proposita sunt ad gloriam, omnia iusticia conficit et beniuolentia». Et infra: «Quod eas res spernit et negligit, ad quas plerique inflamati auiditate rapiuntur». (3) Et infra: «Atque his etiam qui uendunt, emunt, conducunt, locant, contrahendisque negociis implicantur, iusticia ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta uis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iusticiae uiuere. (4) Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum, ille autem, qui archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis aut relinquatur».

[4] Et infra (Off. 2, 13, 44-46; 2, 14, 48-50), sub § Sed ut facillime, hi qui pro tales quales substinguit, et post hunc demonstratiuum, de eodem per is bis relationem facit mutuam quoque, et per hic qui et ille qui, ut de rebus propinquis et remotis, et ipse, is suique coniungit: «Sed ut facillime, quales simus, tales esse uideamur, etsi in eo ipso uis maxima est, ut simus hi qui haberi uelimus, tamen quaedam praecepta danda sunt. (2) Nam siquis ab ineunte aetate habet causam celebritatis et nominis aut a patre acceptam, quod tibi, mi Cicero, arbitror contigisse, aut aliquo casu atque fortuna, in hunc oculi hominum coniiciuntur atque in eum, quid agat, quemadmodum uiuat, inquiritur, et tanquam in clarissima luce uersetur, ita nullum


obscurum potest nec dictum eius esse nec factum». (3) Et infra: «Hae res quas ingenio ac ratione persequimur, gratiores sunt, quam illae quamuis uiribus». Et infra: «Eorum fore se similes, quos sibi ipsi delegerint ad imitandum». (4) Et infra: «Nam L. Crassus, cum esset admodum adolescens, non aliunde mutuatus est, sed sibi ipsi peperit maximam laudem ex illa accusatione nobili et gloriosa, ex qua aetate qui exercentur, laude affici solent, ut de Demosthene accepimus, ea aetate L. Crassus ostendit, id se in foro optime iam facere, quod etiam tum poterat domi cum laude meditari». (5) Et infra: «Eadem enim est, quam eloquentiam dicimus». Et infra: «Quod contigit M. Bruto summo genere nato, illius filio, qui iuris ciuilis in primis peritus fuit.»

[5] Idem Cicero in principio tertii libri De officiorum (3, 1, 1-6) multa ex praedictis confirmat: «Publium Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus appellatus sit, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis, nunquam se minus ociosum esse, quam cum ociosus, nec minus solum, quam cum solus esset. (2) Magnifica uero uox et magno uiro ac sapiente digna; quae declarat illum et in ocio de negociis cogitare et in solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret unquam et interdum colloquio alterius non egeret. Itaque duae res quae langorem afferunt ceteris, illum acuebant, ocium et solitudo. Vellem nobis hoc idem uere dicere liceret». (3) Et infra: «Sed nec hoc ocium cum Africani ocio nec haec solitudo cum illa comparanda est. Ille enim requiescens a rei publicae pulcherrimis muneribus ocium sibi sumebat». Et infra: «Ocio fruor non illo quidem, quo debeat is qui quondam peperisset pacem». (4) Et infra: «Quare quanquam a Cratippo nostro principe huius memoriae philosophorum, haec te assidue audire atque accipere confido, tamen conducere arbitror talibus aures tuas uocibus undique circumsonare, nec eas si fieri possit quicquam aliud audire». (5) Et infra (Off. 3, 3, 13), sub § Atque illud quidem, sic habetur: «Atque illud quidem honestum, quod proprie uereque dicitur id in sapientibus est solum, neque a uirtute diuelli unquam potest. In his autem, in quibus perfecta sapientia non est, illud quidem perfectum honestum nullo modo, similitudines uero honesti esse possunt. Haec enim officia, de quibus his libris disputamus, media Stoici appellant, ea communia sunt, et late patent».

[6] Posthac (Cic. Off. 3, 7, 33) sub § Sed quoniam operi inchoato, edocet manifeste hoc propinquiora, illud longiora demonstrare et mutuam inter id quod et illud quod relationem, et ad illud id adiungi: «Mihi concedas, si potes, nihil praeter id, quod honestum sit, propter se esse expetendum. Sin hoc non licet propter Cratippum, at illud certe dabis, quod honestum sit, id esse maxime propter se expetendum. Mihi utrumuis, satis est, et cum hoc tum illud probabilius uidetur».

[7] Idem (Off. 3, 9, 38) in § Hinc ille Giges, naturam ille significantis excellentiam bis exponit, relationemque ipse repetiti, cum subiunctione huius compositi idem secundam, uel potius tertiam relationem facientis, et is loco dictus uulgo positi substituit, et hunc ipsumque coniungit ad praestantiam denotandam, auctores nanque ornati pro dictus, -a, -um his pronominibus ille, ipse isque uti solent, et per  ille ipseue excellentiam demonstrare: (2) «Hinc ille Giges inducitur a Platone, qui cum terra discessisset magnis quibusdam ymbribus, descendit in illum hiatum aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animaduertit cuius in lateribus fores essent, quibus apertis, hominis mortui uidit corpus magnitudine inusitata anulumque aureum in digito, quem, ut detraxit, ipse induit, erat autem regius pastor, tum in concilium pastorum se recepit. (3) Ibi cum palam eius anuli ad palmam conuerterat, a nullo uidebatur. Ipse autem omnia uidebat. Idem rursus uidebatur, cum in locum anulum inuerterat. Itaque hac opportunitate anuli usus reginae stuprum intulit, eaque adiutrice, regem dominum interemit, sustulitque quos obstare arbitrabatur. Nec in his eum facinoribus quisquam potuit uidere. Sic repente anuli beneficio rex ortus est Lidiae. (4) Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihil plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet; honesta enim bonis uiris, non occulta quaeruntur. Atque hoc loco philosophi quidam minime mali illi quidem, sed non satis acuti, fictam et commenticiam fabulam prolatam dicunt. Quasi non ille aut factum id esse aut fieri potuisse defendat. Haec est uis huius anuli et huius exempli».

[8] Idem in eodem (Off. 1, 16, 51) praeter antedicta multifariam confirmata, in § Damonem et Pithiam, primo per is, deinde per ille, de eodem relationem facit, quem in hoc Hieronymus in Biblia saepenumero imitatur. Saepissime nanque eundem, primo per hic, praesertim per is, deinde per ille et econtra, ut per ille, postea per is refert, ut in ea perfacile uideri potest. (2) Cicero uero et in hoc § Damonem, ipsi pro sibi substituit, id quod et in primo fecit, in liberalitatis materia, § Eius autem uinculum, ibi: «Vt homo, qui erranti comiti uiam monstrat, quasi lumen de suo lumine accendat, facit ut nihilhominus ipsi luceat, cum illi accenderit». In dicto § Damonem ait (Off. 3, 9, 45; 3, 11, 49): (3) «Damonem et Pithiam Pithagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse, ut cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinauisset, et is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa, postulauisset: uas factus est alter eius sistendi, ut si ille non reuertisset, moriendum sibi esset ipsi. (4) Qui cum se recepisset, admiratus eorum fidem tyrannus petiuit, ut se ad amiciciam tertium ascriberent. Cum igitur id, quod utile uidetur in amicicia, cum eo, quod honestum est, comparatur, iaceat utilitatis species, ualeat honestas». (5) Et infra: «Themistocles post uictoriam eius belli quod cum Persis fuit». Et infra: ««Datus est Aristides. Huic ille».

[9] Idem (Cic. Off. 3, 14, 58-59; 3, 15, 61) sub § C. Canius eques, de ipse, is et ille pro eodem relatione facit, et idem de hic  et is, et per iste praesentem propinquiorem demonstrat, sic inquens: «C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas, ut ipse dicere solebat, non negociandi causas contulisset, dictitabat se ortulos aliquos emere uelle». (2) Et infra: «Cum ille promisisset tum Pithius, qui esset ut argentarius apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se conuocauit et ab his petiuit ut ante suos ortulos postera die piscarentur, dixitque quid eos facere uellet». (3) Et infra: «Tum Canius: "Quaeso -inquit- quid est hoc Pithi? Tantumne piscium? Tantumne cimbarum?" Et ille: "Quid mirum? -inquit- Hoc loco est et Syracusis quidquid est piscium. Hic aquatio. Hac uilla isti carere non possunt". Incessus Canius cupiditate contendit a Pithio, ut uenderet. Grauate ille primo, quid multa? impetrat. (4) Emit homo cupidus et locuples tanti quanti Pithius uoluit. Et emit instructos, nomina facit, negocium conficit. Inuitat Canius postridie familiares suos. Venit ipse mature. Scalmum [14] nullum uidet. Quaerit ex proximo uicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos uideret. "Nullae, quod sciam -ille inquit-, sed hic piscari nulli solent. Itaque heri mirabar, quod accidisset." Stomachari Canius. (5) Sed quid faceret? Nondum enim eas Aquilius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas. In quibus ipsis, cum ex eo quaereretur, quid esset dolus malus, respondebat, cum esset aliud simulatum et aliud actum. Hoc quidem luculente, ut ab homine perito diffinendi». Et infra: «Non licitatorem uenditor neque qui contra se liceat emptor apponet, uterque si ad loquendum uenerit, non plusquam semel eloquatur».

[10] Et infra (Off. 3, 15, 62), sub § Quintus quidem Scaeuola: «Ennius ait: "Necquicquam sapere sapientem? qui ipse sibi prodesse nequiret". Vere id quidem siquid esst prodesse mihi cum Ennio conueniret». Et infra: «In his libris quos de philosophia scripsit». Et infra: «Huic Scaeuolae factum, de quo paulo ante dixi, placere nullo modo potest». (2) Et infra: «Huic nec laus magna tribuenda nec gratia est. Sed siue et simulatio et dissimulatio dolus malus est, perpaucae res sunt, in quibus non dolus malus iste uersetur, siue uir bonus est is, qui prodest quibus potest, nocet nemini, recte istum uirum bonum non facile reperimus».

[11] Et infra (3, 16, 65), sub § Ac de iure quidem praediorum: «Quicquid enim est in praedio uicii, id statuerunt, si uenditor sciret, nisi nominatim dictum esset, praestari oportere».

[12] Et infra (3, 17, 72), sub § Q. quidem Scaeuola, ait: «Nec ulla pernicies uitae maior inueniri potest, quam in malicia simulatio intelligentiae, ex quo ista innumerabilia nascuntur, ut utilia cum honestis pugnare uideantur. Quotus enim quisque reperietur, qui impunitate et ignoratione omnium proposita, abstinere possit iniuria?». Hoc enim interrogatiue legi debet et exponi, id est nullus uel rarus. (2) Et enim Laurentius Vallensis, libro I De Elegantiis, capitulo XVI, ubi de quisque cum superlatiuo quotusque iungendo docet. Et ego post eum in meo Elegantiarum breuiario, libro capituloque eisdem, circa finem, dicimus hoc modo: «Quotus etiam iungitur cum quisque, sed nunquam fere utimur nisi interrogatiue, et significat quot, ut Martialis (14, 218):

"Dic, quotus es? quanti cupias cenare?

nec unum addideris uerbum, mensa parata tibi",

id est quot estis? et quot tecum habes? Cicero Pro Ligario (Lig. 9): «Quotus enim istud quisque fecisset?», id est nullus uel rarus. (3) Non uenit in mentem, an cum aliis nominibus iungatur quisque. Hoc tamen scio non habere genitiuum pluralem, duntaxat cum adiectiuo iunctum. Ideo utimur genitiuo singulare pro plurali, idem est optimi cuiusque animus quod omnium bonorum animus. (4) Vnusquisque autem ideo non facile patitur superlatiuum, quia unus uim quandam et naturam superlatiui obtinet, potiusque dicimus unus quisque bonus quam unusquisque optimus».

[13] Idem Cicero in eodem 3º De officiorum, § Lucii Municii Basilii (3, 18, 73), super hoc et istud ad propinqua relatis, sic inquit: «Qui hoc non prouiderit, ab hoc nulla fraus aberit, nullum facinus. Sic enim cogitans "Est istud quidem honestum, uerum hoc expedit, res a natura copulatas audebit errore diuellere, qui fons est fraudum, maleficiorum, scelerationum, criminum omnium"».

[14] Idem in § C. Marius (3, 20, 79) per is et ille eundem, ut Q. Metellum refert, et se pro ipsum ponit, se proprie mox subiungens: «C. Marius -et infra- Q. Metellum cuius legatus erat, summum uirum et ciuem, cum ab eo, imperatore suo, Romam missus esset, apud populum Romanum criminatus est, bellum illum producere, et si se consulem facerent, breui tempore aut uiuum aut mortuum Iugurtam se in potestate populi Romani redacturum. (2) Itaque factus est ille quidem consul, sed a fide iusticiaque discessit, quod optimum et grauissimum ciuem, cuius legatus et a quo missus esset, in inuidiam falso crimine adduxerit».

[15] Idem in § sequenti (3, 20, 81) per ista quae de re propinqua sane mutua fit relatio: «Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quae dicitur, possit, quantum auferre, si boni uiri nomen eripuerit, fidem iusticiamque detraxerit».

[16] Idem in § Cum rex Pirrhus (3, 22, 86), is circa diuersa repetit et sibi pro ipsi posuit, seque proprie et hunc ad proximiora demonstratiue, et id illudue excelsiue, et per quicunque eumque relationem mutuam hoc modo: «Cum rex Pirrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potente, profuga ab eo uenit in castra Fabricii eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se ut clam uenisset, sic clam in Pirrhi castra rediturum et cum ueneno necaturum. (2) Hunc Fabricius reducendum curauit ad Pirrhum, idque eius factum laudatum a Senatu est, atque si speciem utilitatis opinionemque quarimus, magnum illud bellum profuga unus et grauem aduersarium imperii sustulisset, sed magnum dedecus et flagicium, quicum laudis certamen fuisset, eum non uirtute, sed scelere superatum».

[17] In eodem, § Tullius (3, 22, 88), hos ad proximiora, illis ad longiora refert, et eo magis et quo pro tanto magis et quanto magis subintellecto ponit: «Nimis mihi praefacte uidebatur aerarium uectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos beneficii esse deberemus. Et cum illis sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quo illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat».

[18] Idem in § Ac ne illa (3, 25, 94-95), per illa quae mutuam relationem ponit et subinde per illa de eisdem relatonem repetit, paulo post suo regno pro ipsius regno collocauit: «Ac ne illa quidam promissa seruanda sunt? quae non sunt ipsis utilia, quibus illa promiseris». (2) Et infra: «Quid? Agamemnon cum deuouisset Dianae, quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, immolauit Iphigeniam, qua nihil erat eo quidem anno natum pulchrius. Promissum potius non faciendum, quam tam taetrum facinus admittendum fuit».

[19] Cicero idem in eodem, in § Sed quoniam a quattuor fontibus honestatis (Off. 3, 26, 97), per hac, deinde istam demonstrat relationem post eandem rem propinquam, de qua principaliter agebatur, et per ipse, per istius de absente remotoque, licet de eo quaeratur principaliter, demonstrationem, et paulo post de eodem per illi relationem facit: «Non honestum consilium, at utile, ut aliquis fortasse dixit regnare, et Ithacae [15] uiuere ociose cum parentibus, cum uxore, cum filio. Vllum tu decus in quottidianis laboribus et periculis, cum hac tranquillitate conferendum putas? (2) Ego uero istam contemnendam et abiiciendam, quoniam quae honesta non sit nec quidem utile esse arbitror. Quid enim auditurum putas fuisse Vlixem, si in illa simulatione perseuerauisset, qui cum maximas res esserit in bello, tamen haec audiat ab Aiace?

"Cuius ipse princeps iurisiurandi fuit,

quod omnes scitis solus neglexit fidem,

furere assimilauit, ne quo iret institit.

Quod nisi Palamedes perspicax prudentia

istius percepisset maliciosa audaciam,

fide sacrata ius prope tuo falleret." (Pac. = Ribbeck 55, 60)

(3) Illi uero non modo cum hostibus uerum etiam cum fluctibus, id quod fecit, dimicare melius fuit quam deserere consentientem Graeciam ad bellum barbaris inferendum».

[20] Porro in § sequenti Cicero (Off. 3, 26, 99; 3, 27, 100) per ipse, mox per is et bis de eodem relationem peragit, de quo et per se proprie relationem facit: «M. Attilius Regulus -et infra- iuratus missus est ad Senatum, ut nisi redditi essent Poenis captiui nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem. Is cum Romam uenisset, utilitatis speciem uidebat, sed eam, ut res declarat, falsam iudicauit». (2) Et infra: «Cuius cum ualuisset auctoritas, captiui retenti sunt. Ipse Carthaginem rediit. Neque uero tum ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed iusiurandum conseruandum putabat».

[21] Idem in § Quare ex multis (3, 30, 40) per hoc et hac rem principalem et praesentem demonstrat ad oculum, et per ista eandem: «Quare ex multis mirabilibus exemplis haud facile quis dixerit hoc exemplo aut laudabilius aut praestantius. Sed ex tota hac laude Reguli unum est illud admiratione dignum, quod captiuos retinendos censuit. Nam quod rediit, nobis non mirabile uidetur, illis quidem temporibus aliter facere non potuit. Itaque ista laus non est hominis, sed temporum. Nullum enim uinculum ad astringendam fidem iureiurando maiores artius esse uoluerunt».

[22] Idem in § L. Manlio Auli filio (3, 31, 112) eum pro se seque pro eum, seu ipsum, et ille per excellentiam denotandam, et illum relatiuum ad diuersum, et sibi bis pro ei uel ipsi, et illis demonstratiuum rei longioris et absentis, et hic Titus praepositiuum, et is qui subiunctiuum cum relatione mutua, et ab eo eiusdem relatiuum constituit: (2) «Quod cum audiuisset adolescens filii negocium exhiberi patri, accurrise Romam et eum prima luce Pomponii domum uenisse dicitur. Cui cum esset nunciatum, quod illum iratum allaturum ad se aliquid contra patrem arbitraretur, surrexit e lectulo remotisque arbitris ad se adolescentem iussit uenire. (3) At ille puer, ut ingressus est, confestim gladium distrinxit, iurauitque statim illum interfecturum, nisi iusiurandum sibi dedisset se patrem missum esse facturum. Iurauit hoc terrore coactus Pomponius. Rem ad populum detulit. Docuit cur sibi causa desistere necesse esset. Manlium missum fecit. Tantumque temporibus illis iusiurandum ualebat. (4) Atque hic Titus Manlius hic est, qui ad Anienem Gallum quendam, ab eo prouocatus, occiderat, torque detracto cognomen inuenit, cuius tertio consulatu Latini ad Veserim fusi et fugati. Magnus uir in primis, et qui nuper indulgens in patremque idem acerbe seuerus in filium».

[23] Posthac in § Restat quarta pars (3, 33, 117-120), isto pro re iuxta posita principaliterque tractata demonstratiuo utitur, et eum qui ac ei qui post bis ille demonstratiuum relatiuumue disponit: «Quam miser uirtutis famulatus seruientis uoluptati! Quod autem munus prudentiae? an legere intelligetur uoluptates? Fac nihil isto esse iocundius, quid potest esse turpius? (2) Iam, qui dolorem summum malum dicat, apud eum quem habet locum fortitudo? quae est dolorum laborumque contentio? Quamuis enim multis in locis dicat Epicurus sicut hic dicit satis fortiter de dolore, non tamen id spectandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere, qui bona uoluptate terminauerit, mala dolore. (3) Vt si illum audiam de continentia et temperantia, dicet ille quidem multa multis locis, sed aqua haeret, ut aiunt. Nam qui potest temperantiam laudare is qui ponat summum bonum in uoluptate? Est enim temperantia libidinum inimica. Libidines autem consectatrices uoluptatis». (4) Et infra: «Quo magis reprehendendos Calliphonem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controuersiam putauerunt, si cum honestate uoluptatem tanquam cum homine pecudem copulauissent. Non recepit istam coniunctionem honestas, aspernatur, reppellit». (5) Et infra: Sin autem speciem utilitatis etiam uoluptas habere dicetur, nulla potest ei cum honestate coniunctio».

[24] Idem Cicero in § finali (Off. 3, 33, 121) hic et ad oculum et ad intellectum demonstratiue ponit, et ipse per subintellectum ego per eclipsim, praetermissum cum uerbo primae personae coniungit: «Habes -inquit- a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia magnum, sed perinde erit, ut acceperis. Quanquam hi tibi tres libri inter Cratippi commentarios tanquam hospites erunt recipiendi. (2) Sed ut, si ipse uenissem Athenas, quod quidem esset factum, nisi me e medio cursu clara uoce reuocasset patria, aliquando me quoque audires, sic quoniam in his uoluminibus ad te profecta uox est mea. Tribues his temporis quantum poteris. Poteris autem quantum uoles. (3) Cum uero intellexero hoc scientiae genere te gaudere, tum et praesens tecum prope diem, ut spero. Et deinde aberis, absens loquar. Vale igitur, mi Cicero, tibique persuade esse mihi te quidem charissimum, sed multo fore chariorem, si talibus monumentis praeceptisque laetabere».

IX. Salustius in Catilinario.

[1] Quae per praecepta de pronominum qualitatibus, id est demonstratione relationeque cum reciprocatione retransitioneque sui, et natura praepositiua hic, et subiunctiua is, docueramus, per quamplurima Ciceronis exempla collocauimus ante oculos, et quidem perinde, ut rem luce fecerimus clariorem. (2) Et licet haec ex aliis Ciceronis operibus confirmare possemus, tamen his duobus uoluimus esse contenti, et aliorum pro alia aliquantulum magis nostrum propositum roborare et multa ex dictis in 2º libro per exempla dilucidius edocere, quorum pleraque breuitatis causa, duntaxat extra pernotabimus. (3) Salustius enim, uir doctissimus elegantissimusque, in Catilinarii dicit principio (1, 1, 1-5): «Omnes homines qui sese student praestare ceteris animalibus summa ope niti decet, ne uitam silentio transeant ueluti pecora». Et infra: «Et quoniam ipsa uita, qua fruimur, breuis est, memoriam nostri quammaxime longam efficere». (4) Et infra: «Sed diu magnum inter mortales certamen fuit, uine corporis an uirtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris, mature facto opust est. Ita utrunque per se indigens, alterius alterum auxilio indiget». Et infra: «Sua cuique satis placebant». (5) Et infra (Cat. 2, 1-9): «Quod si regum atque imperatorum animi uirtus ita in pace ut in bello ualeret, aequalibus atque constantius res humanae sese heberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus in inicio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate libido atque superbia inuasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optimum quenque a minus bono transfertur». (6) Et infra (Cat. 3, 5; 4, 2): «Verumenimuero is demum mihi uiuere atque frui anima  uidetur, qui aliquo negocio intentus praeclari facinoris aut bonae artis, famam quaerit». Et infra: «At me cum ab reliquis malis moribus dissentirem, nihilominus honoris cupido eadem, quae ceteros fama atque inuidia uexabat». (7) Et infra: «Sed a quo incepto studio me mala ambitio detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna uidebantur perscribere, eo magis quo mihi a spe et metu partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de coniuratione Catilinae, quamuerissime potero, paucis absoluam. Nam id facinus in primis ego memorabile existimo sceleris atque periculi nouitate, de cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam inicium narrandi faciam.

»[2] L. Catilina (Sall. Cat. 5, 1-ss.), nobili genere natus, fuit magna ui et animi et corporis, sed ingenio malo prauoque. Huic ab adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, ciuilis discordia grata fuere, ibique iuuentutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, uigiliae, supra quam cuiquam credibile est. (2) Animus audax, subdolus, uarius, cuius libet rei simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, parum sapientiae. Vastus animus inmoderata et incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem L. Syllae libido maxuma inuaserat rei publicae capiundae; neque id quibus modis assequeretur, dum sibi regnum pareret, quicquam pensi habebat. (3) Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque his artibus auxerat, quas supra memoraui. Incitabant praeterea corrutpi mores ciuitatis, quos pessuma et diuersa inter se mala, luxuria atque auaritia, uexabant.» Et infra:

[3] «Vrbem Romam (Sall. Cat. 6, 1-ss.), sicut ego accepi, condidere atque habuere in inicio Troiani, qui Aenea duce profugi incertis sedibus uagabantur. Cunque his ab origines genus hominum agreste sine legibus, sine imperio liberum atque absolutum. Hi postquam in una moenia conuenere dispari genere, dissimili lingua, alii alio more uiuentes, incredibile est memoratu, quam facile coaluerunt. (2) Sed postquam res eorum ciuibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens uidebatur, sicut pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta est». (3) «Delecti quibus corpus annis infirmum ingenium sapientia ualidum erat, rem publicam consultabant. Hi uel aetate uel curae similitudine patres appellabantur, post ubi regium imperium, quod inicio conseruandae libertatis atque augendae rei publicae causa fuerat, in superbiam dominationemque se conuertit, immutato more, annua imperia binosque imperatores sibi fecere, eoque modo minime posse putabant per licentiam insolescere animum humanum. (4) Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque his aliena uirtus formidolosa est». (5) Et infra: «Sed gloriae maximum certamen inter ipsos erat, sic se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat. Eaque diuicias eaque bonam famam magnam nobilitatem putabant, laudis auidi, pecuniae liberales erant. (6) Gloriam ingentem diuiciasque honestas uolebant memorare possem, in quibus locis maximas copias hostium populus Romanus parua manu fuderit, quas urbes natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius ab incepto nos traheret. Sed profecto fortuna in omni re dominatur. Ea res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque».

X. De unus numerum pluralem habentem.

[1] Cum autem Salustius hic dicat in una moenia conuenere et inueniatur unae et alterae scalae et unae et altera tabulae et

"Ex unis nuptiis fecisti mihi geminas"

in Andria (674), et in unis aedibus in Euncho, apud Terentium, et: «In tradendis unis aedibus ab eo, qui binas habet» (Ter. Eun. 367), apud Paulum, l. In tradendis unis aedibus, ff., Communia praediorum (D. 8, 4, 7), et unis litteris pro una epistula; (2) et unae litterae et unas litteras apud Ciceronem, in suis epistolis dubitari potest, unde hoc proueniat, cum unus unitatem non pluralitatem significet. Ad hoc facilis est responsio: quod hic unitas non geminantur, haec enim principalis est eius significatio, sed unitas et unum et ut plura potest appreendi, nec mirum, cum unitas pura sit, sed quantum ad apprehendendi modum geminat singulare, ut fit in quibusdam nominibus in numero plurali tantummodo declinatis, quae quandoque unum ut plura, quandoque plura ut plura significant. (3) Itaque recte dicitur unae nuptiae, una arma, una moenia, sed male uni homines, unae mulieres et eadem ratione uni manes, uni penates, uni proceres dici posset, sed non reperiuntur auctores sic in masculino genere fuisse usos. (4) Sciendum quoque quod unus quandoque animorum significat unitatem, unde in Actibus Apostolorum (4, 32) dicitur: «Multitudinis credentium erat cor unum et anima una», et ita dici posset hae mulieres sunt unae, id est unanimes, et corda nostra sunt una, id est una anima, unde Lucanus (1, 548-49):

«Fecere nefas in partibus unis»,

id est unius animi et uoluntatis. (5) De hoc per Catholicon in IIIª parte sui operis in capitulo de numero nominum, § Sed quaeritur de quibusdam nominibus (3, 47), et per Laurentium Vallensem (Eleg. 3, 6-9) et me in meo Elegantiarum breuiario, libro IIIº, capitulo VI, VII, VIII et IX. (6) Enimuero contra Catholicon opinionem et dictum apud T. Liuius repperi uni numero in plurali, und ego in eo IX capitulo Laurentio unos, binos, ternos ortos ponenti, sic addidi: «Vnus naturaliter numerum pluralem non habet, nam proprie rem singulariter dictam significat. Verum si cum nominibus duntaxat in numero plurali declinatis coniungatur, eum admittit, ut unae litterae, unae aedes, unae nuptiae, uni pugillares, uni orti, ut supra, in VI, VII, VIII et IX capitulis, dictum est. (7) Verumenimuero apud Liuium libro XXIIIº, in principio capituli VII(Liv. 3, 20, 4), in plurali cum uno populo, gentis unius reperitur adiectum, sic enim habetur ibi: "Eodem tempore Petelinos, qui uni ex Bruciis manserant in amicicia Romanorum non carthaginenses modo, qui regione obtinebant, sed Brucii quoque ceteri ob separata a se consilia oppugnabant". (8) Quin immo de rebus pluraliter dictis et deinde in duas partes separatis, prima pars in numero plurali ad unitatem et separationem denotandam unum in numero plurali suscipit. Nam Liuius XXVº (25, 7, 5) libro sic eleganter ait: "Et triumuiri bini, id est uni sacris conquirendis donisque, alteri reficendis aedibus fortunae." (9) Horum autem nominum in numero plurali duntaxat declinatorum dualitas numerique sequentes per nomina numeralia partitiua denotantur, ut binae, ternae, quaternae, quinae, senae, septenae, octonae, nouenae, denae litterae, nuptiae, uel aedes pro domibus, non pro templis. (10) Nam et in antedicto capitulo VIº de littera et epistula sic habetur: "Littera in singulari numero significat elementum ipsum ut, A, B, uel manum scribentis, ut Ad Actium Cicero (7, 2, 3): 'Nam Alexidis manum amabam, quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae litterae'. (11) In plurali uero epistularum, praeterquam apud poetas, qui pro espitula uersus gratia in singulari semper utuntur, ut Ouidius (Her. 3, 1):

'Qua legis, a rapta Briseide littera uenit'.

Nam quod Cicero scribit ad se nullam litteram Bibulum misisse, ita ait quasi nullum uerbum misisse, quod ut uehementer extenuaret, non dixit uerbum aut syllabam, sed litteram. (12) Frequentissimum igitur est litterae pro epistula, inter quae duo nomina haec elegantiae differentia est, quod dicimus unam epistulam, unas litteras, duas, tres, quattuor, quinque epistulas, binas uero litteras, ternas, quaternas, quinas, senas septenas, octonas, nouenas, denas. Nunquam aliter, quale esset unas, binas, ternas epistulas, duas, tres, quattuor litteras. (13) In hoc tamen conueniunt, ut dicamus dedi singulis, uel unicuique uel utrique, siue singulas litteras siue singulas epistulas. Iterum in maiori numero non conueniunt, ut dedi singulis duas litteras, uel binas epistulas, sed binas litteras et duas epistulas, non autem secus. (14) In quo obseruandum est de ceteris quoque uocabulis, ut si dicas accepi a te binas litteras, non subiungas quorum alteri respondi per proximum tabularium, alteri nunc respondeo, sed alteris. Secus de epistula Cicero fere ait accepi litteras; Plinius frequenter etiam recepi, nisi libri mendosi sint"». (15) De hac materia plena per Nicolaum Perottum, capitulo De componendis epistulis (fol. h5r.), post principium, et in § Quid interest inter litteram et epistulam.

[2] In capitulo uero VIIº, ubi de aedes et de quibusdam eius deriuatiuis agitur, sic habetur: «Aedes in plurali accipitur pro domo, nec unquam aliter, ut meas aedes, non proscribam. In singulari atque etiam in plurali pro templo. Cicero Philippicarum libro I (1, 1): "Ex eo die quo in aedem Telluris conuocati sumus, in quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis", in quo templo, id est in qua aede Telluris. (2) Ego tamen apud Q. Curtium, libro VIIIº, ante medium (Curt. 8, 6, 3), in numero singulari pro domo uel regia repperi: "Excubabant seruatis noctium uicibus proximi foribus eius aedis, in qua aquiscebat". Et paulo post: "Stabant igitur ad fores aedis eius, in qua rex uescebatur". (3) Sed in hac re aedes pro templo, a uerbo templo differt quod utroque numero semper adiectionem habet, ut in aedem Iouis, Mercurii, Mineruae, in aede Concordiae, Telluris, Honoris, Virtutis, in aede Sacra, et in plurali sacras aedes, aedes deorum, aedes nympharum. (4) Igitur pro templo dicemus duas, tres, quattuor deorum aedes, duas sacras aedes, pro domo unas, binas, ternas, quaternas, binas priuatas aedes. Aeditui autem ab aedibus sacris quas tuentor appellati sunt, quibus curandis propositi erant. Aedificare autem magis ad domos hominum spectat, quam deorum, nec domos tantum uerum etiam naues, ut Cicero (Off. 3, 98): "Qui cum maximas aedificasset instruxissetque classes"». (5) Nicolaus Perottus in capitulo De relatiuis, uersiculo Alia sunt diuisiua in pares numeros (fol. k3u), sic ait haec confirmans: «Ponunturne aliquando bina pro duo et terna pro tria? Ponuntur, quotiens substantiua, quibus iunguntur, declinantur tantum in plurali, ut binas, ternas, denas litteras, non duas, tres, decem. (6) Interdum tamen poeta etiam cum aliis substantiuis eodem modo usurpant, ut Virgilius (Aen. 1, 313):

"Bina manu lato crispans hastilia ferro".»

[3] In VIII uero capitulo de liberi sic scribimus: «Liberi pro filiis singulare non agnoscit, cuius natura a superioribus dissentit, nam ut dicam lego Ticio ternas aedes, unas in foro, alteras in Ianiculo, tertias in Subura, ita non dicam ex ternis liberis meis unos, alteros, tertios, sed ex tribus liberis meis, unum in alienam familiam dedi, alterum abdicaui, tertium heredem institui. (2) Cuius rei causa est, quod dum dico unum, alterum, tertium, adiungi solet filium, et tres liberos quasi tres filios. Quod ita non fit in aedes, in litteras, nisi subintelligas domum uel epistulam. Sed quid facies in ceteris? In nuptias, in pugillares absurdum sit dicere unam nuptiam, unum pugillarem, pugillares autem significat tabellas cereas siue ligneas siue alterius materiae, in quibus stilo scribimus.»

[4] In IXº capitulo de ortis disserimus: «Ortus quoque eiusdem naturae est. Nam in singulari pluralique pro ortis olitoriis accipitur, id est olera producentibus. Est enim olus [16] omnis herba satina, qua uescimur et cuius foliis et caulae in aedulium utimur. (2) Orti uero in plurali arboribus consiti dicuntur et uoluptatis amenitatisque causa comparati. In superiore igitur significatione dicemus unum ortum, duos, tres ortos. In posteriore unos, binos, ternos ortos, nisi alicuius auctoritas aliud sibi uendicauerit.»

[5] In Xº capitulo de odor prestringimus: «Odor huic simile est, qua uoce notum est quid in utroque numero significet. In plurali uero tantum odoramenta, ut odores ex Arabia sunt. Hoc tamen nomen raro cum numeralibus iungitur, sed cum aliis adiectiuis.»

[6] In XIº de commeatus edocemus: «Commeatus et siqua sunt similia, talem ambiguitatem non recipiunt, siquidem superiora in uno sensu numerum utrunque habent, in altero tantummodo pluralem. Hic uero in altero duntaxat singularem. Est enim commeatus in singulari tantum facultas ad tempus a militia ab alioue ministerio recedendi, quam praebet militi imperator praepositusque inferiori, eundique quo uelit, ad prescriptum diem reuersuro; (2) licet Liuius libro XXIIIº ait (23, 18): "Magna pars sine commeatibus dilabebatur". In utroque autem numero pro cibariis ad alimoniam rei publiace aut exercitus aut alicuius multitudinis interdum etiam priuatim accipitur. Cicero Pro lege Manilia (53): "Iam commeatu et priuato et publico prohibebamur"». (3) Catholicon uero dicit: «Commeatus, -us, ui, a commeo, -as, -ui dicitur, id est simul meatus. Commeatus etiam dicitur expensa, quae est necessaria simul meantibus. Quod autem commeatus in prima significatione accipiatur saepenumero». (4) Vlpianus ff., De re. mi., in l. I (D. 49, 16, 1), declarat sic inquens: «Miles, qui in commeatum agit, non uidetur rei publicae causa abesse», et dic secundum Accursium: «Agit, scilicet uagando, ne obstet supra, Ex quibus cau. ma., Qui mittuntur, § finali». (5) Et ad primam significationem confirmandam Modestinus in l. III, § Si ad diem commeatus, C., De re. mili. (D. 49, 16, 14), facit: «Si ad diem commeatus quis non ueniat, perinde in eum statuendum est, ac si emansisset uel deseruisset pro numero temporis, facta prius copia docendi, nisi forte casibus quibusdam detentus sit. Propter quos uenia dignus uideatur.» (6) Et hic glosam primam nota sic dicentem: «Ad diem commeatus, id est ad diem positum in commeatu, ut uadat forte ad custodiam alicuius castri uel loci, uel dicit, ut redeat domum intra diem statutum a licentiante uel a lege, scilicet XX milium diurnorum, ut S. siquis cau., l. I; (7) et ad hoc I l. Qui commeatus, et S. quibus ex cau. maioris sicui, § fi.: «Sed ad quod curatur ut uadat cito uel non? Responsio: Quia interim recipit salaria, quae perdet si negligat redire», ut infra, § proximo. Tu dic potius propter interesse militiae et castrorum, ut plenius defendantur, et ut fortius hostes oppugnentur». (8) Nec Paulum omittas in dicta l. Qui commeatus (D. 49, 16, 14) scribentem hoc modo: «Qui commeatus spacium excessit, emansoris uel desertoris loco habendus est, habetur tamen ratio dierum, quibus tardius reuersus est. Item temporis nauigationis uel itineris. Et si se probet ualitudine impeditum uel a latronibus detentum similiue casu moram passum, dum tamen non tardius a loco se profectum probet, quam ut occurrere possit intra commeatum, restituendus est». (9) Et hoc etiam C. in titulo De Commeatu (C. 12, 43), in rubro et in nigro, Bartolo Ioanneque de Platea coniunctis ibi scribentibus, libro XIIº, plenius roboratur. (10) Nec Nicolaus Perottus praetereundus est, qui in capitulo De componendis epistulis, § Dare ueniam, uersu Quippe (fol. n6u.), scite sic inquit: «Quippe tria significat commeatus: annonam, locum in quo publicae annona custoditur et facultatem abeundi, ut petii ab imperatore commeatum, accepi ab imperatore commeatum, dedit mihi imperator commeatum».

[7] In XIIIº capitulo de quaestubus et quaestibus Laurentius et ego sic exponimus: «Quaestus in plurali pro quaerela, a quaeror, unde fit conquaeror, cuius datiuus et ablatiuus est quaestubus, ut portubus; quaestus in utroque numero, cuius pluralis datiuus et ablatiuus est quaestibus, a quaero, unde fit conquiro. (2) Deriuatur per sincopam a supino quaesitum, significatque numarium lucrum, nam lucrum uocamus etiam non numarium uelut amiciciae, gloriae, scientiae ceterorumque huiusmodi. Quaestum quoque non nunquam pro actione ipsa atque artificio lucrandae pecuniae».

[8] Nos iidem in XIIIIº capitulo, de scala et scalae, sic dicimus, iunctis his, quae ex primo Antidoti (Valla Antid. 1, 8, 5) ipsius Laurentii decerpta ipsi XIIIIº capitulo coniunxerim: «Scala a quibusdam in singulari usurpatur. Quintilianus libro primo (1, 5, 16) : "Scala tamen et scopa contraque ordea et mulsa licet litterarum mutationem, detractionem adiectionemque habent, non alio modo uiciosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur"». (2) Cornelius Celsus qui prior Quintiliano fuit, libro VIII (Cels. De med. 8, 15, 5), scala in numero singulari usus est, et Caius quoque De furtis, l. Si pignore, § Qui ferramenta (D. 47, 2, 55, 4), ut de his ab eodem Laurentio in primo sui Antidoti (1, 8, 5)super textu excitabatur, machina plenius edocetur, ubi etiam Salustius allegatur cum aliis quibusdam, ostendit pluralem tantum habere, cum dixit in Iugurthino (6, 7): (3) «"Deinde ubi unae atque alterae scalae comminutae sunt, quae superteterant, afflictae sunt", sed hoc uerum quando ibi multae scalae sunt coniunctae et quidem sic, ut una uideatur, ut in huiusmodi bellicis fere fit, ibi nanque una alteri superadditur simplexque censetur.» (4) Et ad antedicta confirmanda magis, inter quae sit contra Catholicon etiam uni et unos in plurali dici posse, coniungo, quae super cuniculis unis in hoc XIIIIº sic adiunxi capitulo: «Itidem fit in cuniculis unis, quando introrsum multiplices sunt cuniculi, sed in medium unius, ut ibi unitas esse putetur. Et hoc istae epistulae, ubi in una multae litterae in unum, id est in unam eandem epistulam coniunguntur. (5) Et ideo litterae pro epistula tantummodo in plurali numero declinantur, et unas litteras, binas, ternas, quaternas dicimus, ut antehac fuit expositum. Et idem in omnibus huiuscemodi est dicendum, licet alias singulariter uarientur.» (6) Quas ob res idem Laurentius recte libro primo sui Antidoti (1, 8, 28), super textum et principio quidem cuniculi uni erant, se defendit sic inquens: «Poteram dixisse unos cuniculos pro unum, ut binos sciphos pro duos, et utrosque pro utrunque, et unae pro una. M. Tullius qui in Verre sexta (Cic. Verr. 2, 4, 32) sic ait: "Sciphos binos habebam, iubeo promi utrosque". (7) Et alibi (Her. 1, 3, 33): "Duplices similitudines esse debent: unae rerum, alterae uerborum", sed simpliciter et, ut res est, potius respondebo me sic dixisse unos cuniculos, ut T. Liuius (4, 52, 7) binos, nec enim dicentur bini, nisi dici possent uni. Erant enim duo capita cuniculorum sed introrsum ipsi cuniculi multiplices. Itaque non unus sed uni necessario mihi dicendum fuit».

[9] In XVº quidem capitulo de pondo sic praecepta damus: «Pondo autem numero singulari caret, teste Foca. Dicimus enim duo pondo, tria pondo, non bina pondo aut terna pondo. Quintilianus in primo (1, 5, 14): "Quid quod quaedam singula procul dubio uiciosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur. Nam et dua et tre et pondo diuersorum generum sunt barbarismi". (2) At duappondo, trepondo, usque ad nostram aetatem ab omnibus dictum est. Et Messala recte dici confirmat. Et causa est, sicut de liberis diximus, ut relinquo liberis meis duo pondo auri, alterum signatum alterum rude, intelligitur libram. Idem est enim duae, tres, quattuor librae, quod duo, tria, quattuor pondo, ut quidam uolunt. (3) Quod multi auctores non probant, ut Liuius libro XXIIº, capitulo VIº (22, 23, 6): "Argenti pondo bina et sex libras in militem praestaret". Idem libro XXVIº, scilicet libro VIº De bello Punico IIº (26, 36, 6): "Argenti, qui curuli sellae sederunt, equi ornamenta et libras pondo"; et eodem libro, ante finem (26, 47, 7), textus est apertior: "Paterae aureae fuerunt CCLXXVI librae ferme omnes pondo argenti factae signataeque decem octo milia et trecentorum pondo uasorum argenteorum magnus numerus". (4) Hic autem ponderandum reor libram de auro, pondo autem de argento dici, et forte pondo, quod genus ponderis uidetur esse, multo maioris ponderis quam libra est habendum, sicut roua et quintar respectu librae penes nos impresentiarum est, ut uulgari sermone uti liceat. Nam et ubi ars mendicet, fingere uerba licet. (5) Varro uero De uitis patrum libro IIIº (Varr. De uit. Pop. Rom. Fr. 102) , pondo ad aurum adiecit. Inquit enim ibi: "Itaque retulit auri pondo mille octingentium septuaginta quinque". Et idem Nonius (163) subiicit: "Pondo est ducentum". Varro (fr. 97) saepe De uitis patrum: "Delphos Numam missa corona aurea pondo ducentum". (6) Catholicon autem dicit: "Pondo neutro genere et indeclinabile pro quodam morbo et pro pondere accipitur, et deriuatur a pondus, unde et in Vita beati Nicolai habetur: "Quod auri pondo trium uirginum ademit pudorem". Pondus a pendeo, -es, dicitur onus uel grauitas uel quod trutinatur et mensuratur. (7) Et dicitur a pondero, quia in statera libram ponderat. Hic et pensum dicitur quasi ponsum, sed abusiue pondus uel una libra uel unus as est. Et a pondus hoc pondusculum diminutiuum et ponderosus, -a, -um, id est grauis. Et comperatur unde ponderose, -ius, -issime, unde ponderositas, -tatis." Genera uero ponderum ponit hic Catholicon. (8) Et Ioannes Tortellus Aretinus in uerbo Talentum: "Quod nomen, sed eum sine aspiratione aliqua et unico -l- scribitur. Est ponderis cuiusdam nomen, teste Iulio Polluce ad Commodum Caesarem. Et duplex est: Atticum et Euboicum. Rursus et Atticum duplex est: magnum et paruum. Magnum octoginta tres libras et quattuor uncias habet; quod si Romanos ad numos referre uolumus Priscianus ait sex milia denariorum Romanorum habere. (9) Paruum uero talentum, teste Dardano, sexaginta libras continet. Euboicum uero, licet minus Attico fuerit, non tamen longe minus. Nam, teste Festo (Fest. talentorum), quattuor milium numerum Romanorum erat". Tandem Tortellus omnia nomina XII unciarum seu XII partium assis plene declarat et exponit. Ioannes uero in suo dicit Compraensorio: "Pondo neutro et indeclinabile pondus est, scilicet libra una".»

[10] Quidam etiam secundum Laurentium in eo ipso XVº capitulo, singularem huic nomini dant numerum, cuius conditionis ludus et ludi sunt. Ego tamen reor pondo neutrum genus et indeclinabile numerum quoque singularem habere, sed frequentius inueniri duo autem uel tria pondo, non bina uel terna dici, et duapondo et trepondo coniuncta, non separata, ut dua et tre pondoque proferri posse; (2) et pondo pro pondere in genere, et pro libra in specie, uel magis pro alio ponderis genere quod maius sit, intelligi. Ita quod secundum Liuium magis ad aurum libra, ad argentum uero pondo pertineat.

[11] Ludus autem et iocus, ut Laurentius et ego post eum libro IIIIº, capº XVI, disserimus: «Quid significent, tum ex Cicerone De oratore (2, 216), tum ex Quintiliano (6, 3, 21) de ridiculis, colligitur ut iocus in uerbo, ludus in facto sit, tamen quandoque alterum pro altero accipitur. Ludere etiam dicitur uersibus scribere, sed non fere nisi opusculis qualia sunt epigrammata et haec opuscula lusus dant. (2) De quo per Seruium in prima Egloga Virgilii (1, 10): "Adludere est cum aliud dicimus, ad aliud latenter referendo sententiam. Item ludus a lusu siue lusione differt; ludus enim tum periculum, tum spem habet sibi inter ludum et lusum siue lusionem propositam. Lusus nihil praeter uoluptatem meram; itaque qui pila qui troco, qui tesseris, qui etiam quocumque genere talorum delectationis, gloriam ludunt; lusum potius quam ludum dicuntur exercere. Quidam tamen ludum quoque lusum uocant. (3) Dicimus etiam ludum scholam ipsam ubi et periculum et spes est et certe labor, atque uapulatio. Ludus etiam Armorum dicitur qui et gladiatorius ubi gladiatores discunt. Ludos tamen gladiatorios frequentius quam ludum apellamus, quotiens unum pleraue paria gladiatorum ad spectaculum pugnatura producuntur. (4) Quae res munus gladiatorium nominatur quia populo tanquam munus donatur, et qui donat munerarius, et qui familiam gladiatorum habet gladiatoresque domi in disciplina et in ludo exercet postque uendit, lanista. (5) Vocantur autem ludi gladiatorii sicut ludi Apollinares, ludi circenses, ludi saeculares, nam spectacula publica, utique in honorem deorum ludos antiqui uocabant, ut non absurdum sit solennitatem in natali die saeculorum cum apparatu illo et pompa ludos uocari. (6) Itaque si de huiuscemodi ludis quispiam uni, bini, terni, quatterni ludi praetulerit, ut de ortis culiculisque scripsimus, et nihilhominus si quosdam duos, tres, quattuorque ludos dixerit, ut et pondo est praefatum; utrumque recte secundum antedicta posset defendere.

XI. Textus Salusti binosque imperatores sibi fecere. De numeralibus.

[1] Satis dixisse puto de unus propter eum Salustii textum, qui est in una moenia conuenere, quo pacto numerum pluralem possit recipere, de quo et plene dicendum fuit, nam et res saepe occurrit et unus, a, um est de illis VIII nominibus, quae secundam declinationem sequuntur. (2) Tempestiuum est ut ad ipsum Salustium redeamus si prius eius textum praelibatur unos binosque imperatores sibi facere exposuerimus et huius rei occasione qui propiam de numeralibus in medium addiximus quippecum quottidiana sint et ideo nullatenus negligenda sed accuratius attingenda. (3) Paulus enim in l. Legaui, ff., De liber. le. (D. 34, 3, 25), eleganter ait et plenius rogo quae ad haec spectant attingas quottidiana enim sunt. Exponas igitur binosque imperatores sibi facere, id est per singulos annos duos. Binus enim siue bini singulis duo, et ternus siue terni singulis tres significat. (4) Nam et Laurentius Vallensis et ego post eum, libro IIIº, capº Vº, scilicet de numeralibus, sic docemus. Primum hoc admonemus, in quo plerique falluntur: «Treceni scribendum esse, non triceni, cum significet numerum trecentenarium, quod sicut cetera sincopatum est. Dicimus enim duceni pro ducenteni, treceni pro trecenteni, quadrigeni, quingeni, sexceni, septigeni, octingeni, nongeni, uel nonigeni, pro quadrigenteni, quingenteni, sexcenteni, septingenteni, octingenteni, nongenteni, uel nonigenteni. Centeni autem et milleni non sincopantur quia perlonge dictiones sicut superiores non sunt. (5) Triceni autem caret sincopa sed -g- in -c- immutauit, sicut uiceni pro uigeni, et triceni pro trigeni, -c- enim et -g- uocis sunt simillimae, quaeadmodum -d- et -t-, propter quod quadringenti pro quatringenti dicimus, in quo nomine et -t- in -d- et -c- in -g- mutatum est, et nequis infra centum quoque fallatur ut supra centum docuimus; (6) doceamus dicendum esse singuli bini, terni, quaterni, quini, seni, septeni, octoni, noueni, deni, undeni, duodeni, ternideni, quaternideni, quindeni, senideni, uel deniquaterni, deniquini, deniseni, denioctoni, deninoueni. Viceni singuli, Vicenibini, Viceniterni, uel singuli et uiceni, bini et uiceni, terni et uiceni et ita deinceps. (7) Tum triceni, quadrageni, quinquageni, sexageni, septuageni, octogeni, non octuageni. Octoginta enim dicimus non octuaginta, nonageni non nouageni, deni, centeni. Ideo autem haec nomina in plurali protulimus, quod in prosa scribentes fere plurali utuntur. In carmine frequenter etiam singulari. (8) Et singularem quidem horum nominum numerum, non prosa oratione scribentium, ait Priscianus esse sed poetarum. Vt Lucanus in VIIIº (8, 444):

"Gurgite septeno rapidus mare summouet amnis".

(9) Priscianus enim IIº maioris (2, 32) in capitulo de possessiuis in -nus terminatis, circa finem, ait: «Alia a numeris semper pluralia, ut bini, terni, deni, sic ab omnibus numeris, quamuis poetica auctoritate etiam singularia inueniuntur. Lucanus in VIII (8, 443-44):

"Syrtibus hic Lybicis tuta est Aegyptus,

at inde gurgite septeno rapidus mare summouet amnis".

Virgilius in Xº (Aen. 10, 207):

"It grauis aulestes centena arbore fluctum uerberatas

surgens, spuman uada, marmore uerso".»

(10) Verum tamen non tantum poetarum uideo esse sed non nunquam etiam aliorum, ut Plinius libro XVII (17, 211): "Traduces Gallica cultura binis utrinque lateribus, si pars quadrageno distet spacio. Quaternis uiceno inter se obuii miscentur". Et in XXVIº (26, 99): "Prodigiosa sunt quae circa hoc tradit Theofrastus auctor alioquin grauis septuageno coitu durare libidinem tactu herbae", cuius nomen speciemque non posuit. Septuageno, id est LXX coitibus per singulas noctes. (11) Nam ita haec nomina exponuntur, ut creabantur olim bini consules, id est per singulos annos duo. Vtuntur ergo oratores legitima significatione horum nominum. Binus enim siue bini significat singulis duo, ternus siue terni singulis tres. At poeta non ita, septenus enim gurges non est singulis septem, sed tantum septem uni flumini Nilo. (12) Nec in singulari modo significatione hac abutuntur uerum etiam in plurali, ut idem (Verg. Georg. 1, 232):

"Per duodena regit mundi sol aureus astra",

Et nomina numeralia terminata in -rius numerum aliarum rerum quae non nominantur indicant, non multiplicationem sui ipsorum, ut lapis centenarius, non quod sit centuplus lapis, sed centum librarum, homo centenarius, non quod sit centumgeminus, sed quod habeat centum annos. Grex centenarius, non quod sint centum greges, sed grex centum capitum. (13) Rursus non dicemus centenariam libram, sed centuplam, non centenarium annum, sed centuplum, tamen dicimus centenarium, septenarium, duodenarium numerum, siquidem numerus omnia complectitur. Est centenarius, siue decenarius, siue alius quiuis numerus ceterarum rerum, librarum, annorum similiumque. Ideo recte dicimus centenarium numerum annorum ingressus est, non autem centenarium annum. Et millenarium numerum pondo portat, non autem millenaria pondo. (14) Sunt quaedam numeralia quae ultimum numerum eius significant: decimus, undecimus, centesimus, millesimus, id est qui ultimus est ex decem, ex undecim, ex centum, ex mille. Aliquando enim sic: hoc aruum attulit centesimum, illud sexagesimum, tuum uero tricesimum fructum, id est centenarii numeri, sexagenarii numeri, tricenarii. Vel centuplum, sexagentuplum, tricentuplum. (15) Hac etiam ratione quadragesima appellata est, quod quadraginta dies continet, quo uocabulo eloquentissimi Christianorum utuntur. Quidam etiam quinquagesima, sexagesima, septuagesimaioris Atque, ut ad partitiua numerali redeamus, utimur superioribus illis nominibus in plurali numero, crebrius singuli, bini, terni. Trinum igitur cum singulare numerum habeat, naturae istorum non apparet esse, quinimmo illud in plurali me non memini comperisse. (16) Licet et singulare perrarum sit, ut trinum nundnum promulgari enim debebat antiquitus rogatio apud Romanos trino nundino, ut opinor, scilicet nundino, quod aut tribus locis uno die, aut tribus diebus uno in loco, celebrabatur. (17) Et ut trinus trium annorum, ita trinus trium dierum aut locorum. Donatus (Gram. 2, 2) autem hoc nomine utitur, et discipulus eius non tamen indoctior, Hieronymus, cum alibi, tum Ad Marcellam (Ep. 77, 55, 4): «Et trina negationem trina postea confessione deleuit», id est triplici. Ceteri quoque eodem nomine utuntur, unde ducta est trinitas, trium personarum una diuinitas. (18) Nam et secundum Catholicon Compraensoriumque trinus, -a, -um a tres dicitur uel a tres, uel tris, et unus quasi triunus componitur, unde trinitas, quasi trium personarum unitas, quia unum totum in tribus personis sit. (19) Trinoctium, -ii spacium trium noctium; trinodis, -e, trium nodorum, id est tres nodos habens, unde hoc trinodium, -ii; trinomen, -inis, tria nomina habens, unde trinomis, -e et trinomius, -a, -um; trinundinae, -arum, trium dierum mercatum; trinus, -a, -um, cui tria competunt, dictus trinus quia ter unus; triplex, -icis, communis generis tres plicas habens, unde haec triplicitas et tripliciter aduerbium et triplo, -as.

[2] Augustinus uero in primo De trinitate libro (1, 2, 4), diuine sic inquit: «Hoc itaque uera ac pia fide tenendum est, quod trinitas sit unus et solus uerus deus, scilicet pater, filius et spiritus sanctus. Et haec trinitas unius eiusdemque substantiae uel essentiae dicitur et intelligitur, quae est summum bonum, quod pergratissimis mentibus cernitur. Mentis enim humanae acies inualida in tam excellenti luce non figitur, nisi per iusticiam fidei emundetur». (2) Et infra: «Omnes autem catholici tractatores qui de trinitate, quae deus est, scripserunt, hoc intenderunt secundum scripturas docere, quod pater et filius et spiritus sanctus unius sint substantiae et inseparabili aequalitate unus sint deus, ut sit unitas in essentia et pluralitas in personis. (3) Ideoque non sunt tres dii, sed unus, licet pater filium genuit, et ideo filius non sit qui pater est, filiusque a patre sit genitus, et ideo pater non sit, qui filius est. Et spiritus sanctus nec pater sit nec filius, sed tantum patris et filii spiritus utriusque coaequalis et ad trinitatis pertinens unitatem». (4) Et idem Augustinus in libro De fide (?) ad Petrum sic ait doctissime: «Teneamus patrem et filium et spiritum sanctum unum esse naturaliter deum nec tamen ipsum patrem esse qui filius, nec filium ipsum esse qui pater, nec spiritum sanctum ipsum esse qui pater est aut filius. (5) Vna est enim patris et filii et spiritus sancti essentia, quam Graeci ysion uocant, in qua non est aliud pater, aliud filius, aliud spiritus sanctus, quamuis sit personaliter alius pater, alius filius, alius spiritus sanctus». (6) Et de his plene a sententiarum magistro habetur, libro primo, distinctione IIª, capitulo I et IIº (Petr. Lomb. Sent. 1, 2, 1-2 = Migne 15-16), et de trinitatis materia et de tribus personis diuinis proprietatibusque earum plenissime per ipsum magistrum a principio dictae distinctionis secundae usque ad XXXV, exclusiue tractatur, et ibi de praescientia praedestinationeque dei liberoque arbitrio docere incipit, et consequenter de scientia, omni potentia uoluntateque dei, et tandem de plerisque ad mysterium diuinae unitatis atque trinitatis cognoscendum spectantibus, usque ad XLVII distinctionis et primi libri finem plene sciteque examinat. (7) Quae qui plenissime uoluerit intelligere Thomam de Aquino in lectura sua super primo, et in prima parte Summarum suarum, et in primo Contra gentiles et Scotum et alios in primo scribentes, legant.

[3] Sed iam ad nostrum Elegantiarum breuiarium reuertamur (cf. Valla Eleg. 3, 5). Trinum autem non est de numero eorum, quorum singularem ab oratoribus non frequentari diximus, sed a poetis, et quidem improprie, etiam non nunquam pluralem improprie ab his legimus frequentari. (2) Quod aliquando ipsi quoque oratores faciunt, sed necessitate, in his nominibus quae singulari carent, ut codicilli, ut liberi, ut pugillares, ut nuptiae, ut arma, ut castra. Aut si non carent, suntque uel diuersi generis, ut nundinum et nundinae [17] delicium, deliciae [18] , uel diuersae significationis, ut haec aedes, hae aedes, uel diuersi et generis et significati, ut epulum et epulae [19] . (3) Necessarium est autem dicere binos codicillos, ternos et quaternos, non duos, tres, quattuor, ratione dictante. Quid enim si de diuersis codicillis dicendum mihi sit? Quomodo dicam duos codicillos scripsit, paternum ad me, alterum ad uxorem? Illud unum et illud alterum ad quid refertur? ad codicillum, quod non reperitur? dicendum est ergo unos, quod si unos, ergo et binos dicendum erat. (4) Ex Ciceronis exemplo liquebit duplices similitudines esse debent, unae rerum, alterae uerborum. Verum quia in plurali locutus est, non putauit alteri numero locum esse opportere; dicamus ergo binos codicillos, non duos, rursus duo testamenta, non bina. Et utroque modo dici potest: relinquo filiis meis testamentum singulis, siue cuique, si multi, siue utrique si duo fuerint; (5) dena praedia, uel singulis siue unicuique siue utrique decem praedia, cum ego et fratres mei ex bonis paternis habuerimus singuli siue unusquisque siue uterque singula praedia, uel singuli siue unusquisque siue uterque unum praedium. (6) Illud carpam ex 3º libro Regum (3, 18, 13): "Quod absconderim de prophetis domini centum uiros quinquagenos et quinquagenos in speluncis". Nam hoc modo non recte dicitur, sed dicendum erat Tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis, id est singulis speluncis quinquaginta. (7) Quidam iuris studiosi accipiunt dena pro XX, non intelligentes significari singulis duorum decem, de quorum imperitia quid multum dicendum? cum putent recte dici una quinque, quasi una nomen sit et non aduerbium. Ne illud quidem obticebo, quemadmodum superius ostendi, nomina illa supra centum sincopari, infra uero centum minime, ita ediuerso aduerbia infra centum sincopari, ultra non sincopari, ut uicies pro uigencis, tricies pro trigincies, deinde quadragies, quinquagies, sexagies, septuagies, octogies, non octuagies, nonagies, non nouagies. (8) Cetera uero non sincopantur quinquies, sexcies, septies, octies, nouies, decies, centies, ducenties, trecenties, quadrigenties, septigenties, octigenties, nonigenties, milies, deinde bis milies, ter milies, quater milies, uicies milies, et deinceps cetera».

[4] Nec praetermittendum est quod Laurentius et ego post eum, libro III, capitulo XVI, scilicet de ordine numerorum, disserimus haec modo: «"Plato uno et octogesimo anno scribens est mortuus. Isocrates quarto et octogesimo anno eum librum qui Panathenaicus inscribitur scripsisse dicitur, uixitque per quinquennium postea. Cuius magister Leontinus Gorgias centum et septem compleuit annos". (2) Haec Cicero (De sen. 13)cuius ex uerbis datur intelligi ante centum praeponi numerum minorem, post centum uero postponi. Quod Quintilianus (3, 1, 9) confirmat: "Gorgias Leontinus Empedoclis discipulus centum et nouem uixit annos". Et paulo post (3, 1, 14): "Isocrate iam seniore (octauum enim et nonagesimum compleuit annum) pomeridianis scholis Aristotelis praecipere artem oratoriam coepit". (3) Hoc tamen uidetur fieri intercedente copula, nam ea sublata, ut quisque numerus maximus est, ita primo loco praeponitur duntaxat citra centum, ut maior XXV annis, non autem maior V uiginti annis. Etiam in illis, quae supra tractaui, numerabilibus uiceni singuli, uiceni bini, uiceni terni, aut singuli et uiceni, bini et uiceni, terni et uiceni. Supra centum naturalem ordinem sequimur, ut superiora exempla docent, centum et septem compleuit annos, centum et nouem uixit annos.» (4) Ceterum Liuius nonnunquam et supra centum minorem numerum cum copula praemisisse reperitur. Nam et Ab urbe condita libro IIº, capitulo XIIIIº (2, 49, 4), scribit: «Sex et trecenti milites omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneret egregius quibuslibet temporibus Senatus». Sed in fine eiusdem capituli (2, 50, 11) sine copula numerum minorem postponit: «Fabii caesi ad unum omnes praesidiumque expugnatum. Trecentos sex perisse satis conuenit». (5) Ex quo apparet sine copula maximum quinque numerum praecedere, cum copula uero non nihil uarie; praesertim retorsum eundo. Et quae diximus intra numerum millenarium sunt, sed in ipso quoque maximum quenque numerum semper praeponemus, ut a natali domini saluatoris anni sunt mille quadringenti triginta octo, uel mille et quadrigenti ac triginta octo. (6) Quorum autem cum copula fiat narratio, ut quandoque maior numerus praeponatur, quandoque subsequatur, apud ipsum Liuium uideri potest, ubi plerunque cum hac copula et minor numerus pralocetur, ut quinque et uiginti, unus et triginta et huiuscemodi quam plurimaioris (7) Et quandoque minor cum coniunctione subsequitur, ut apud eundem, libro XXVII, post medium (27, 29, 8): «Octoginta erant et tres naues». Et idem paulo post conscribitur (27, 36, 7): «Censa ciuium capita CXXXVII milia centum et octo minor aliquanto numerus, quam clam bellum fuerat». Idem in eodem (27. 41. 3): «Mille fere et ducentos passus castra locat ab hoste». (8) Illud tamen notandum, in milibus eandem esse naturam atque innumerabilibus citra centum, ut milites nostri sunt sex et uiginti milia», non autem uiginti et sex milia, uel milites nostri sunt uiginti sex milia, siue militum nobis sunt uiginti milia, siue milites nostri sunt uicies mille, siue nobis singulis sunt decies mille milites, siue nobis singulis sunt dena milia militum, siue nobis singulis sunt decem milia militum. (9) Omnia autem quae locuti sumus, ultra uicesimum numerum intelligi uolo. Nam decem et septem, decem et octo, decem et nouem normam illam quam dixi non tenent. Nam et Liuius libro XXVIIº, post medium (27, 29, 8), scribit: «Decem et octo nauibus captis fugatis aliis». Licet idem Liuius in ordinalibus libro XXVIIIIº (29, 11, 13) dicat: «Aedem Virtutis eo anno ad positam Capenam Marcellus dedicauit septimo decimo anno postquam a patre eius primo consulatu uota in Gallia ad Clastridium fuerat». (10) His inferiora ne ipsa quidem seruant suam legem. Illa enim coniunctionem habent interpositam, haec non habent, uerumtamen nec habere possunt, cum sint composita nec plura sed singula nomina undecim, duodecim, tredecim, quattuordecim, quindecim, sedecim. Licet Liuius XXVIIIIº libro (29, 2, 17) dicat: «Decem tria milia Hispanorum caesa eo die». (11) Nec mirum undecim, duodecim, tredecim, quattuordecim, quindecim, sedecim, uelut composita non plura sed singula sint nomina, nam illa quoque composita, atque unica sunt nomina undeuiginti, duodeuiginti, undetriginta, duodetriginta, undecentum, duodecentum. Hoc est uno aut duobus demptis de uiginti, de triginta, de centum, ut ab incarnatione domini saluatoris sunt anni M CCCC duodequadraginta, et per denominatiua, ut ab incarnatione est annus millesimus quadringentesimus duodequadragesimus.

[5] Ceterum cum de mille et milia non nulla dixerimus, multa pulchra de eis dicta, eodem libro 3º, capitulo IIIIº, in meo Elegantiarum breuiario, repetamus: «Illud Ciceronis mille hominum singularis numeri esse tum exemplo eiusdem tum praecepto M. Varronis comparabo. In Philippicis (Cic. Phil. 6, 15)  inuentus est: "Qui L. Antonio mille nummum ferret expensum". Et Pro Milone (53): "In quibus propter insanas illas substracciones facile mille hominum uersabatur". (2) Qualia exempla plura repeterem, nisi Varronis praeceptio satis esset, qui in libris De Analogia (Varr. Ling. 9, 82) inquit: "Cum peruentum sit ad mille", assumit singulare neutrum, quod dicitur hoc mille denarium, a quo multitudinis sit milia denarium, et mille hominum dicitur, et milia hominum et mille homines, sed non milia homines. Cuius rei causa quod proprie dicimus mille homines, ut centum homines, milia hominum, ut centenaria uel turbae hominum, hoc substantiuum est, illud uero adiectiuum. (3) Ita non licet dicere milia homines, quia duo substantiua sine copula non coherent neque in his ullus certus inesset sensus. Mille hominum licet dicere, quia mille substantiuatur, ut multum hominum pro multi homines, idem erit quod milium hominum, si milia singulare haberet, quod non habet, nisi pro miliario, quod est passibus mille, constat, uel pro feminis genere uel more Varronis, quia dicimus hoc mille uel quia, ut maxime reor, nec adiectiuum plane nec substantiuum, sicut hic, haec, hoc, iste, ista, istud et non nulla alia pronomina. (4) Nam cetera adiectiua non patiuntur sibi ita adherere adiectiua ut pronomina. Dicimus enim hic robustus messor, non antiquus robustus messor. At nomina numerorum sunt his pronominibus similia, ut centum aureae paterae, mille armatae naues. Ergo latine dicitur mille ex hominibus, sicut isti ex illis, quae locutio idem est quod mille hominum. (5) Ceterum nomina numeralia siue substantiua siue adiectiua sint, inter se iungi recusant, quia nec duo substantiua nec duo adiectiua sola esse possunt, ut duo centum tria mille, cum praesertim sint sua propria nomina, ut ducenta, trecenta, et supra mille est milia, quod plane substantiuum est. Ideoque dicimus mille hominum, duo milia hominum, non duo mille, sed bis mille, ter mille, ut bis centum, ter centum, non duo centum, tria centum aut, ut aliqui indocti loquuntur, ducentum, trecentum. (6) Reperimus tamen apud ecclessiasticos hoc modo saepe dici, quale est debebat decemmilia talenta et duodecim milia signati, quod defendi non potest, nisi resoluas sic: signati duodecim milia, talenta decem milia, quasi dicatur numero XII milia et numero decem milia, ut subintelligatur entia, debebat talenta entia decem milia, signati entes XII milia, nisi interponas uerbum substantiuum sic: signati erant XII milia, quod in altero exemplo fieri nequit, quo certe modo ipse non loquerer, sed potius XII milia signata aut XII milia signatorum, et decem milia talentorum, et XII milia dragmatum argenti. (7) Sed recte dicimus decem milia et quingenti pedites, non peditum, sed in milia subitelligimus peditum, et recte dicimus decem milia peditum et quingenti, subintelligendo in quingenti pedites. Rarius autem mille pro milia reperitur».

[6] Ad maiorem eorum, quae de mille et milia diximus confirmationem Asconium Pedianum (Gell. 1, 16) notandum oro sic dicentem: «Quadrigarius IIIº Annalium (fr. 44) ita scripsist:

"Ibi occiditur mille hominum",

mille hominum occiditur inquit, non occiduntur. Item Lucilius in Satyrarum libro (3, 24):

"Ad portam mille est psalterium»,

mille -inquit- est, non sunt. Varro in XVIII Humanarum rerum (18, 2): "At Romuli inicium plus mille et centum annorum est". Cato in primo Originum (fr. 26): "Inde est feminae mille passuum". M. Cicero in VI In Antonium (Phil. 6, 15): "Mille nummum ferret expensum". (2) In his autem et multis aliis mille numero singulari dictum est. Neque hoc, ut quidam dicunt, uetustati concessum est, aut per figurarum communitatem uel opportunitatem admissum est, sed sicut est una et duae res, ita unum mille et duo milia. Quamobrem id quoque recte et prolabitur dici solitum mille denarium in arca est, et mille equitum in exercitu est. (3) Lucilius autem praeterquam superius posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat. Nam in libro XV (15, 506) ita dicit:

"Hunc mille passuum qui uicerit atque duobus Campanus

sonipes succussor nullus sequitur maiore in spacio

ac diuersis uidebitur".

(4) Item alio in libro VIIIº (9, 327):

"Mille quidem nummum potes uno quarere centum".

Mille passuum dixit pro mille passibus et uno mille nummum pro unis mille nummis, aperteque ostendit mille et uocabulum esse et singulari numero dici eiusque pluratiuum esse milia et casum accipere ablatiuum neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque uocabula quae in singulos tantum casus, quaedam esse quae in nullum inclinentur. (5) Quapropter iam nihil dubium est quin M. Cicero in oratione quam scripsit Pro Milone (53), ita scriptum reliquerit: "Ante fundum Clodii quo in fundo propter insanas illas subtractiones facile mille hominum uersabatur ualentium", non uersabantur. Quod in libris minus accurate scriptum est, alia enim ratione mille hominum dicendum est».

[7] Varro (= Fest. 148?) uero dicit: «Milium semen quoddam est».

[8] Macrobius De Saturnalibus (6, 6, 4) dicit: «Mille Virgilius illa iam celerans per mille coloribus arcum (Ger. Aen. 5, 609) », id est per arcum mille colorum.

[9] Catholicon autem dicit: «Mille a multus dicitur omnis generis et plurali numeri et indeclinabile, unde pluraliter haec milia, horum milium. Et componitur duomilia, triamilia, quattuormilia et sic de ceteris. Et a mille, millies aduerbium numeri. Et differt mille a milia quia mille copulat unum millenarium, milia uero plures millenarios indeterminate, unde recipit haec adiectiua duo milia, tria milia. (2) Et potest esse oratio, et tunc sic construitur: duo milia hominum currunt. Et potest esse una dictio, et tunc construitur sic: duo milia homines currunt. Et licet sit tantum neutri generis, iungitur immediate et intransitiue cum masculino genere et feminino et neutro ut duo milia homines, duo milia mulieres, duo milia animalia». (3) Et hoc ideo quod, ut ait Aulus Gelius (1, 16): «Antiquitus mille erat singularis numeri et milia suum plurale et sic construebatur: mille hominum interficitur, quasi millenarius hominum sed modo mille factum, est omnis generis et pluralis numeri unde milie contrahitur ab illo quia fuit suum singulare ut composita a se construantur intransitiue cum quolibet genere sicut mille. Et scribitur mille per duplex -l- sed milia, miles et militia per unum -l- scribi debent».

[10] Ioannes in suo Compraensorio haec eadem fere narrat.

[11] Nicolaus Perottus in capitulo de relatiuis, § Quantitatem discretam absolutam, uersiculo Mille (fol. k2u.), sic ait: «Mille, haec duo milia, horum duorum milium, his duobus milibus, haec milia, o milia, a milibus, tria milia, quattuor milia, ut quidam putant, sed haec milia quia est nomen substantiuum, nec dicere debemus duo milia homines, sed duo milia hominum. (2) Nam quod in sacris litteris legimus duodecim milia signati, si non est error, hoc modo exponi debet: signati numero duodecim milia, hoc est qui erant numero XII milia. Quidam ideo inciderunt in hunc errorem, quia legimus duo milia pondo argenti, sed pondo genitiui casus est, hoc loco, non nominatiui.. (3) Mille autem interdum adiectiuum est, et ideo dicere possumus mille homines, interdum substantiuum, et sic dicimus mille hominum, ut mille minium. Nec possum dicere duo milia, tria milia uel bis mille, ter mille, ut bis centum, ter centum, Ouidius (Met. 12, 188-89):

"Annos uixi bis centum, iam tertia uiuitur aetas".»

(4) De nominibus autem numeralibus cardinalibus hic ante declarat, consequenter uero de aduerbiis inde profectis, posthac de ordinalibus, ut primus, secundus, tertius, et cetera, subinde de particulis numerumque annorum pondusque significantibus.

[12] Ego autem dico mille secundum Varronem neutrum singulare esse, et hoc mille hominum uel nummorum recte dici ut Cicero, Lucilius et alii summi uiri sic loqui saepe sunt soliti. Nec id antiquitati uel figurate locutione super Asconium Pedianum debet attribui sed sicut est una res et duae, ita unum mille et duo milia, item mille in singulari tum modo ablatiuum casum recipit et milia pro plurali habet. (2) Inuenitur etiam mille omnis generis numerique pluralis et personis casus indeclinabile, praesertim apud recentiores auctores,  milia uero est neutri generis et numeri pluralis tantum et per tertiam declinatur pluraliter: nominatiuo haec milia, genitiuo horum milium, datiuo his milibus et cetera. Cum autem est plurale huius nominis mille sic facienda est declinatio: nominatiuo hoc mille, acusatiuo hoc mille, uocatiuo o mille!, ablatiuo ab hoc mille et pluraliter nominatiuo haec milia, genitiuo horum milium et cetera. (3) Milia uero secundum Catholicon et Compraensorium cum numeralibus componi potest, ut duomilia, triamilia, quattuormilia, quinquemilia et inde de aliis, et tunc cum sit una dicere licet neutri generis sit dumtaxat, tamen intransitiue cum genere masculino, feminino et neutro potest coniungi, ut duomilia homines, duomilia mulieres, duomilia mancipia, cum enim mille cum quolibet genere et intransitiue construatur, cuius milia plurale esse potest, mirum esse non debet si milia in compositione eam naturam seruauerit. (4) Quod si duo milia, tria milia et cetera sit non compositio sed oratio, milia instar, mille cum genitiuo construetur et duo milia hominum, duo milia mulierum, duo milia mancipiorum dicetur et potius hoc modo quam illo; id est, magis per orationem quam compositionem auctores locutos fuisse inuenio. (5) Scripturam uero sacram decem milia talenta per compositiones uel per subintellectiones existentia numero uel per interpositiones uerbi erant excuso, puta talenta existentia numero X uel talenta erant X, nisi uerbum accusatiuum praecederet, ut debebat decem milia talenta; illam uero duodecim milia signati aere idem excusare possem, ut duodecim milia signati, scilicet homines, per compositionem uel si sit ibi duodecim milia oratio, supple existente numero, scilicet signati homines duodecim milia, uel interpone erant ut signati erant duodecim milia. (6) Latine tamen dicitur duo milia quingenti pedites, non peditum, quod in milia debet subintellegi, et dicitur quaque duo milia hominum et ducenti, sed hic homines subintelligo et ita apud T. Liuium saepe numero reperi.

XII. Reditus ad Salustium.

[1] Postquam textum Salustii  eum binosque imperatores sibi facere et quae ad numeralia spectabant satis accurate diseruimus, ad principale propositum super ipsius Salustii exemplis quo ad demonstrationem relationemque pronominum reuertamur, qui post antedicta intentum suum per Athenienses Romanosque confirmans sic eleganter ait (Sall. Cat. 8, 1-ss.):  (2) «Atheniensium res gestae, sicut ego aestimo, satis amplae magnificaeque fuere, uerum aliquanto minores quam fama feruntur. Sed quia ibi prouenere scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui ea fecerunt uirtus tanta habetur, quantum eam uerbis praeclara ingenia extollere potuere. (3) At populo Romano nunquam ea copia fuit, quia prudentissimus quisque facere quam dicere et sua ab aliis benefacta laudari quam ipse aliorum narrare malebat. Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxima, auaricia minima inter ipsos erat. Iusque bonum apud eos non legibus magis quam natura ualebat». (4) Et infra (11, 1-7): «Sed primo magis ambitio quam auaricia animos hominum exercebat, quod tamen uicium propius uirtuti erat, nam gloriam, honorem, imperium, bonus et ignauus aeque sibi exoptant Sed ille uera uia nititur, hic (quia bonae artes desunt) dolis atque fallaciis contendit. Auaricia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupiuit: ea quasi uenenis malis imbuta corpus animumque uirilem effeminat, semper infinita et insaciabile est neque copia neque inopia minuitur». (5) Et infra: «Igitur hi milites postquam uictoriam adepti sunt nihil reliqui uictis fecere. Quippe secundae res sapientum animos fatigant ne illi corruptis moribus uictoriae temperarent. Postquam diuiciae honori esse coepere et eas gloria imperium potentia sequebatur, hebescere uirtus, paupertas probro haberi, ignocentia pro maliuolentia duci coepit.» (6) Et infra (12, 3-ss.): «Operae precium est, cum domos atque uillas cognoueris in modum urbium aedificatas, uisere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissimi mortales, fecere. Verum illi delubria deum pietate, domos suas gloria decorabant, neque uictis quiquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hi contra, ignauissimi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere quae fortissimi uiri uictores reliquerant: proinde quasi iniurias facere, id demum esset imperio uti. (7) Nam quid ea memorem, quae nisi his qui uidere nemini credibilia sunt, a priuatis compluribus subuersos montes, maria constrata esse? quibus mihi uidetur ludibrio fuisse diuiciae: quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem poperabant. (8) In tanta itaque et tam corrupta ciuitate Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagiciorum tamquam stipatorum cateruas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo alea manu uentre pene bona patria lacerauerat, quique alienum aes grande conflauerat, quo flagicium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, conuicti, iudiciis aut pro factis iudicium timentes. (9) Ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine ciuili alebat, postremo omnes quos flagicium, egestas, conscius animus exagitabat, hi Catilinae proximi familiaresque erant. Quod si quis et a culpa uacuus in amiciciam eius inciderat, quottidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur.

»[2] Sed maxime adolescentium familiaritates appetebat: eorum animi molles et aetate fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque sumptui neque modestiae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. (2) Scio fuisse nonnullos, qui ita aestimarent iuuentutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse. Sed ex aliis rebus magis quam cuiquam id compertum foret, haec fama ualebat. Iam primum adolescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum nobili uirgine, cum sacerdote Vestae, aliaque huiuscemodi contra ius fasque. (3) Postremo captus amore Aureliae, cuius praeter formam nemo unquam bonus laudauit, quod ea illi nubere dubitabat timens priuignum adulta aetate, creditur necato filio uacuam domum scelestis nuptiis fecisse. (4) Quae quidem res in primis mihi uidetur fuisse causa facinoris  maturandi. Nanque animus impurus, diis hominibusque infestus, neque uigiliis neque quietibus sedari poterat. Itaque conscientia mentem excitam uastabant. Igitur color eius exanguis, foedi oculi, modo citus, modo tardus incessus erat:  prorsus in facie uultuque uecordia inerat. (5) Sed iuuentutem, quam, ut supra diximus, multis modis illexerat mala facinorosa edocebat. Ex illis testes signatoresque falsos accommodare; fidem, fortunas, pericula uilia habere; post ubi eorum famam atque pudorem attriuerat, maiora alia imperabat». (6) Et infra (16, 4-ss.): «His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod alienum aes per omnes terras ad persoluendum ingens erat, et quod plerique Syllani milites suo largius usi, rapinarum et ueteris uictoriae memores, ciuile bellum exoptabant, opprimendae rei publicae consilium cepit». (7) Et infra : «Ipsi consulatum petendi magna spes erat». Et infra: «Sed ea prorsus opportuna Catilinae uidebantur. Igitur circiter Kalendas Iunias, L. Caesare et C. Figulo consulibus, primo singulos appellare, hortari alios, alios tentare, opes suas, imparatam rem publicam, magna praemia coniurationis edocere. Vbi satis explorata sunt quae uoluit, in unum omnes conuocat, quibus maxima necessitudo et plurimum audaciae inerat. Eo conuenere senatorii ordinis P. Lentulus, Surra, P. Antonius». (8) Et infra (17, 5): «Praeterea erant complures paulo occultius consilii huiusmodi participes nobiles, quos magis spes dominationis hortabatur quam inopia aut alia necessitudo. Ceterum pleraque iuuentus, sed maxume nobilium, Catilinae inceptis fauebat: quibus in ocio magnifice uel molliter uiuere copia erat. Incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. (9) Fuerunt item ea tempestate qui dicerent M. Lucinum Crassum non ignarum eius consilii fuisse. Quia Cn. Pompeius, inuisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cuiusuis opes uoluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio ualuisset, facile apud eum se principem fore. Sed antea item coniurauere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit, de qua quamuerisme potero dicam». (10) Et infra (18, 4): «Erat eodem tempore Cn. Piso adolescens, nobilis summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum Catilina et Antonius circiter Nonas Decembris, communicato consilio, parabant in Capitolio Kalendis Ianuarii L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi facibus correptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere parabant. (11) Ea re cogita, rursus in Nonas februarias consilium caedis transtulerant. Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. Quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam tam pessimum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati conuenerant, ea res consilium diremit. Postea Piso in Citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est» (12) Et infra: «Sed is Piso». Et infra (19, 3-ss.): «Catilina ubi eos, quos paulo ante memoraui, conuenisse uidet, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens uniuesos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secess atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusmodi habuit:

»[3] "Ni uirtus (Sall. Cat. 20, 1-ss.) fidesque uestra satis spectata mihi foret, nequicquam res opportuna in animo cecidisset; spes magna dominationis in manibus frustra fuisset, neque ego per ignauiam aut uana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus cognoui uos fortes fidosque mihi, eo animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus incipere. Simul quia uobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi. (2) Namque idem uelle atque idem nolle, ea demum summa amicicia est. Sed ego, quae mente agitaui, iam omnes antea diuersi audistis. Ceterum mihi in dies animus accenditur magis magisque, cum considero, quae condicio uitae futura sit, nisi nosmet ipsos uindicemus in libertatem. (3) Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges, tetarchae [20] , uectigales esse, populique, nationes, stipendia pendere. Ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, uulgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, his obnoxii, quibus, si res publica ualeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, diuiciae apud illos sunt aut ubi illi uolunt; nobis reliquere pericula, repulsas, iudicia, egestatem. (4) Quae quousque tandem patiemini, fortissimi uiri? Nonne praestat emori per uirtutem quam hanc miseram uitam atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueritis, per dedecus amittere? Verumenimuero, deum atque fidem hominum obtestor. Victoria in manu nobis est, uiget aetas, animus ualet; contra illis annis atque diuiciis omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est. Cetera res expediet. (5) Etenim quis mortalium, cui uirile ingenium est, tolerare potest illis diuicias superare, quas profundunt in extruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? Illos binas domos aut amplius continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? (6) Cum illi tabulas pictas, signa, toreumata [21] emunt, uetera diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, uexant, cum summa libidine diuicias suas uincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienurn. Mala res, spes multo asperior. Denique quid relicui habemus praeter miseram animam? Quin igitur expergiscimini? et capessite rem publicam, en illa, quam seepe optastis, libertas"». (7) Et infra (21, 4): «Ad hoc maledictis increpabat omnes bonos, suorum ununquenque deliberans, nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium suae cupiditatis, complures periculi atque ignominiae, multos Syllanae uictoriae, quibus ea praedae fuerant» (8) Et infra (23, 5): «Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni». Et infra (24, 3): «Ea tempestate plurimos cuiusque generis homines asciuisse dicitur sibi». (9) Et infra (25, 1): «Sed in his erat Sempronia, quae multa saepe facinora uirilis audaciae commiserat. Haec mulier genere atque forma». Et infra (25, 3): «Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicicia fuere». Et infra (31, 2-ss.):

[4] «Suo quisque metu pericula metiri. Ad haec mulieres, quibus rei publicae pro magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari paruos liberos, rogitare deos, omnia pauere, superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere. (2) At Catilinae crudelis animus eadem illa mouebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plancia interrogatus a Lucio Paulo. Postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum uenit. Tum M. Tullius consul, siue praesentiam eius timens siue ira conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. (3) Sed ubi ille assedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso uultu, supplice uoce a patribus postulare coepit, ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se dicebat ab adolescentia uitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet; ne aestimarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque suorum maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, prodita rei publicae opus esse, ut eam seruaret M. Tullius, inquilinus ciuis urbis Romae.

»[5] Ad haec (Sall. Cat. 32, 2-ss.) maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam uocare. Tum ille furibundus inquit: "Quoniam quidem ab inimicis circumuentus praeceps agor, incendium meum uestra ruina extinguam". Deinde se ex curia domum proripuit. Ibique secum multa uoluens». (2) Et infra: «Sese propediem cum magno exercitu ad urbem adcessurum. Dum ea Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Martium Regem mittit, cum mandatis huiuscemodi». (3) Et infra (37, 1-ss.): «Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxime miserabile uisum est. Cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent. Domi ocium atque diuiciae, quae prima mortales putant, affluerent. Fuere tamen ciues, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent». (4) Et infra (37, 1-ss.): «Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes nouarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo more suo facere uidebatur. Nam semper in ciuitate, quibus opes nullae sunt, bonis inuident, malos extollunt, uetera odere, noua exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque sedicionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. (5) Sed urbana plebs, ea uero praeceps erat multis de causis. Primum omnium quod ubique probro atque petulantia maxime praestabant. Item alii qui per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes quos flagicium aut facinus domo expulerat. Hi Romam sicut aqua in sentinam confluxerant. Deinde multi memores Syllanae uictoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores uidebant, alios ita diuites, ut regio uictu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque (si in armis foret), ex uictoria talia sperabat. (6) Praeterea iuuentus, quae in agris manuum mercede inopiam tolerauerat, priuatis ac publicis largitionibus excitata urbanum ocium ingrato labori praetulerat. Eos atque alios omnes malum publicum alebat. Quo minus mirandum est homines egentes, malis moribus, maxima spe rei publicae iuxta ac sibi consuluisse». (7) Et infra (38, 3-ss.): «Namque, uti paucis uerum absoluam, post illa tempora quicunque rem publicam agitauere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo Senatus auctoritas maxima foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certabant. Neque modus neque modestia contentionis erat: utrique uictoriam crudeliter exercebant. (8) Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum mauicinum atque Mitridaticum missus est, plebis opes imminutae, paucorum potentia creuit. Hi magistratus prouincias aliaque omnia tenere ipsi innoxii florentes sine metu aetatem agere. Ceterosque iudiciis terrere, quo plebem placidius in magistratu tractarent. Sed ubi primum dubiis rebus nouandis spes oblata est, uetus certamen animos eorum arrexit». (9) Et infra (39, 5-ss.): «In his erat Fuluius, senatoris filius, quem retractum ex itinere, ut aiebant, parens necari iussit. Iisdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quocunque moribus aut fortuna nouis rebus idoneos esse credebat aut per se aut per alios solicitabat. Neque solum ciues sed cuiuscunque modi genus hominum, quod modo bello usui foret. (10) Igitur cuidam P. Vmbreno negocium dat, ut legatos Allobrogum requirat, eosque, si posset, ad societatem belli impellat aestimans priuatim publiceque aere alieno oppressos. Praeterea quod natura gens Gallica bellicosa erat, facile eos ad tale consilium adduci posse credebat. Vmbrenus, qui in Gallia negociatus erat plerisque principibus ciuitatum notus erat atque nouerat ipsos». (11) Et infra (40, 3-ss.): «Postquam illos uidet quaeri de auaricia magistratuum, accusare Senatum, quod in eo nihil auxilii esset, miseris suis remedium mortem expectare. "At ego inquam, si modo uiri uultis esse, ratione ostendam, qua tanta mala ista effugiatis. Haec ubi dixit, Allobroges in maximam spem adducti Vmbrenum orare coeperunt, ut sui miseret, nihil tam asperum nec tam difficile esse dicebant, quod non cupidissime facturi esent, dum eos aere alieno liberaueret. Ille eos in domum Decii Bruti perducit». (12) Et infra (40, 6): «Iisdem fere temporibus». Et infra (42, 1): «Deinde eos pollicitos operam suam domum ducit». Et infra (45, 3): «Nanque illi quos Catilina ante dimiserat inconsulte ac ueluti per dementiam cunta simul agebant». Et infra: «Postquam ad id loci legati cum Vulturcio uenere, simul utrinque clamor exortus est». (13) Et infra (46, 2): «Porro autem anxius erat dubitans in maximo scelere tantis ciuibus deprehensis, quid facto opus esset, poenam illorum sibi oneri, impunitatem perdendae rei publicae causam fore credebat. Igitur, confirmato animo, uocari ad sese iubet Lentulum», et cetera. «Ipsum Crassum (48, 9) ego postea praedicantem audiui tantam illam contumeliam sibi a Cicerone impositam».

[6] Et infra (52, 2), in Catonis orationis principio: «Longe mihi aliena mens est, patres conscripti, cum uos atuqe pericula uestra considero, et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse uidentur de poena eorum, qui patriae parentibus aris atque focis suis bellum parauere. Res autem monet cauere ab illis magis quam quod in illos statuas, consultare.» (2) Et infra (52, 5): «Sed per deos immortales uos ego appello, qui semper domos, uillas, signa, tabulas uestras, pluris praecii quam rem publicam fecistis. Si ista cuiuscunque modi sint, quae et amplexamini, retinere uultis, si uoluptatibus nostris ocium praebere uultis, exposcimini aliquando. et capessite rem publicam. Non hic agitur de uectigalibus neque de sociorum iniuriis, libertas atque anima uestra in dubio est.» (3) Et infra (52, 19-ss.): «Nolite existimare maiores nostros armis rem publicam ex parua magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrima eam haberemus, quippe sociorum et ciuium praeterea armorum atque equorum maior copia nobis quam illis fuit. Sed alia fuere quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria erat, foris iustum imperium, animus in consulendo liber neque delicto neque libidine obnoxius erat. (4) Pro his nos habemus luxuriam atque auariciam, publice egestatem, priuatim opulentiam laudamus, diuicias sequimur, inertiam, inter bonos et malos nullum discrimen est, omnia uirtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum, ubi uos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi uoluptatibus, hi pecuniae aut gratiae seruitis, eo fit ut impetus fiat in uacuam rem publicam». (5) Et infra (52, 27): «Sed ego uereor ne ista uobis mansuetudo atque misericordia, si illi arma ceperint, in miseria conuertantur. Scilicet res ipsam aspera est, sed uos non timetis eam». Et infra (52, 30): «Apud maiores nostros Aulus Manlius Torquatus bello Gallico filium suum quod is contra imperium in hostem pugnauerat, necari iussit. At ille egregius adolescens immoderate fortitudinis morte poenas dedit, uos crudelissimis parricidis, quid statuatis cunctamini? Videlicet cetera uita eorum huic sceleri obstat?». (6) Et infra (52, 36): «Quare ego ita censeo, cum nefario consilio sceleratorum ciuium res publica in maxima pericula euenerit, hique iudicio Titi et legatorum Allobrogum conuicti confessique sint caedem, incendia, alia foeda atque crudelia facinora in ciues patriamque parauisse, de confessis sicuti de manifestis, capitalium more maiorum supplicium sumendum esse». (7) Et infra (54, 1): «Igitur his genus, aetas, eloquentia propter aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii, C. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habetur, integritate uitae Cato. Ille mansuetudine atque misericordia clarus factus est; huic seueritas dignitate addiderat. Caesar dando, subleuando, ignoscendo; Cato nihil largiendo gloriam adeptus est. In altero miseris profugium erat, in altero malis pernicies. Illius facilitas, huius constantia laudabatur.» (8) Et infra (54, 6): «Esse quam uideri bonus malebat. Ita quo minus gloriam petebat eo magis illam assequebatur». (9) Et infra (55, 4): «Terribilis eius facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, iudices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille patricius ex gente clarissima Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitum uitae inuenit. De Cetego, Statilio, C. Caepario eodem modo supplicium sumptum est». (10) Et infra (56, 4): «Sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta potuissent. Interea seruicia repudiabat, cuius in inicio magnae copiae concurrebant».

XIII. Cuius.

[1] Cum autem hic Salustius per alleotheta [22] diuersos numeros construxerit et cuius singulare non ad seruicia sed ad rem seruiciorum retulerit, et ideo Priscianus primo minoris (17, 155) hunc textum exposuerit: «Cuius, id est rei seruiciorum», et haec alleotheta quotidie inuenitur non nulla a Prisciano minoris super re ipsa docte scripta tanquam utilia saepeque inuenta, commemoranda reor. (2) Priscianus igitur primo minoris, § Illud tamen, de alleotheta siue constructione figuratiua, scite sic inquit: «Illud tamen sciendum, quod per figuram quam Graeci alleothetam uocant, id est uariationem, et per prolepsim, id est praesumptionem, et per syllepsim, id est conceptionem, et per zeugma, id est adiunctionem, et per concidentiam, quam Graeci synthesim; (3) et numeri diuersi et diuersa genera et diuersi casus et tempora et personae, non solum transitiue et per reciprocationem, sed etiam intransitiue copulantur, quod diuersorum auctorum exemplis tam nostrorum quam Graecorum necessarium esse duximus comprobare.

»[2] Construuntur ergo diuersi numeri, ut Virgilius primo Aeneidos (1, 212):

"Pars in frustra secant, ueribusque trementia figunt",

ad sensum enim (quia pars Troianorum plures in hoc loco intelliguntur) plurale uerbum reddidit, quomodo Homerus:

"Ayloy..." (= fasan),

et cetera. (2) Salustius in Catilinario (56, 5): "Seruicia repudiabat, cuius inicio magnae ad eum copiae concurrebant", cuius enim singulare ad rem retulit, id est rei seruiciorum. Terentius in Eunucho (1-3):

"Si quisquam est qui studeat placere bonis

quamplurimis et minime multos laedere,

in his poeta hic nomen profitetur suum",

quisquam enim ad multos intelligitur, quomodo idem poeta in Adelphis (634):

"Aperite aliquis actutum".

»[3] Diuersa genera similiter construuntur. Virgilius in Bucolicis (3, 82):

"Dulce satis humor depulsus arbutus aedis

lenta falix feto pecori mihi solus Amintas",

ad dulce enim, quod est neutrum, tam masculinum quam femininum redditur». (2) Et infra (Prisc. 17, 158): «Lucanus in primo (1, 176):

"Per uim sunt leges et plebiscita coactae";

Virgilius in VIII (Aen. 8, 561):

"Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa

straui",

cum enim nomen oppidi proprium sit Praeneste, ad intellectum urbis reddidit sub ipsa. Quomodo Terentius in prologo Eunuchi (32):

"In eunucham suam"

dixit ad comediam referens pronomen.» (3) Et infra (Prisc. 17, 159): «Vide quomodo et diuersa genera et diuersos numeros in supradicta figura alleothetae, id est uariationis, confundit, Graecorum quoque auctores frequenter utuntur huiusmodi figurationibus, Homerus». Et infra (Prisc. 17, 160):

[4] «Diuersi quoque casus pro casibus tam a nostris quam a Graecis figurate saepissime ponuntur. Virgilius Iº Aeneidos (1, 78):

"Tu mihi quodcunque hoc regni, tu sceptra Iouemque

concilias",

hoc regni per hoc regnum. Idem in eodem (Verg. Aen. 1, 573):

"Vrbem, quam statuo, uestra est, subducite naues",

pro urbs, quam statuo, uestra est; (2) Terentius in Andria (744-45):

"O dii immortales, quid turbae est apud forum?

quid illic hominum litigat?",

pro quot homines. Idem in eadem (Ter. And. 1, 1, 43):

"Ex Andro commigrauit huic uicinae",


pro in hanc uicinam,

"Quas credis esse, has non sunt uerae nuptiae" (And. 1, 1, 20).

(3) Idem in Phormione (154):

"Cum eius aduenti mihi uenit in mentem",

aduenti genitiuum posuit pro nominatiuo, aduenti pro aduentus. Cicero in Verrinis (1,1, 51): "Nam mihi ita deos uelim propicios ut cum mihi illius temporis ueniat in mentem, non solum animo sed et toto corpore perhorresco", illius temporis pro illud tempus. Idem in 2º Verrinarum (1, 17, 51): "Fac tibi Anciliae legis ueniat in mentem", pro Ancilia lex. (4) Virgilius IIIº Georgicorum (3, 53):

"Et crurum tenus a mento palearia pendent",

pro cruribus tenus. Virgilius in IX (Aen. 9, 418):

"Volat hasta tago per tempus utrunque",

pro in tagum. Salustius in Catilinario (36, 2): "Praeter rerum capitalium condemantis", pro condemnatos». (5) Et infra (Prisc. 17, 161): «Terentius in Andria (614):

"Quid mei faciam?",

pro quid de me? Idem in Eunucho (837):

"Quid illo faciemus stulta?",

pro illi. Virgilius primo Aeneidos (1, 257-58):

"Parce metu Citharea, manent immota tuorum

facta tibi",

(6) pro metui. Virgilius I Georgicorum (1, 208):

"Libra die somnique pares ubi fecerit horas",

pro diei. Nostri hac figura saepe sunt usi, ut Terentius in Eunucho (486):

"Apparet hunc seruum esse domini pauperis

miserique",

pro hic seruus apparet, et in aliis tamen plerisque inuenies Graecorum auctoritatem, et maxime Atticorum imitatos esse latinitatis auctores.

»[5] Diuersa tempora. Virgilius 3º Aeneidos (3, 1-ss.):

"Postquam res Asiae Priamique euertere gentem

immeritam uisum superis, ceciditque superbum

Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,

diuersa exilia et diuersas quaerere terras

auguriis agimur diuum, classemque sub ipsa

Atandro et Frigiae molimur montibus Idae.",

(2) cecidit praeteriti temporis est, fumat autem et agimur et molimur praesentis. Idem in IIIIº (Verg. Aen. 4, 1-2):

"At regina graui iamdudum saucia cura

uulnus alit uenis et caeco carpitur igni",

pro alebat et carpebatur. (3) Et sciendum quod tam poetae quam prosarum scriptores frequenter praesentibus utuntur tam pro praeteritis quam pro futuris. Contra autem raro, ut Terentius in Andria (504):

"Siquid narrare occepi, continuo tibi dari

uerba censes",

accepi pro occipio uel occipiam. Idem in Eunucho (103):

"Quae uera audiui, taceo et contineo, optime",

(4) audiui pro audio uel audiam. Idem in Phormione (620):

"Cur non inquam, Phormio, uides inter nos",

inquam pro inquit dixit, quod est in raro usu, sic etiam solent ponere plerunque inquam, quod est futuri, loco praeteriti uel praesentis accipientes.

»[6] Diuersae personae iunguntur. Virgilius in IIº (Aen. 2, 434-35):

                       "Diuellimur inde

Yphilus et Pelias mecum".

Terentius in Andria (310):

"Tu si hic esses, aliter sentias".

Et nota quod sese ostendens hic dixit, in qua demonstratione intelligitur etiam ego». (2) Et infra: «Virgilius (ps. Verg. Prol. Aen. 1, 1):

"Ille ego, qui quondam gracili modulatus auena".

Idem in Iº (Aen. 2, 5-6):

                       "Quaeque ipsa miserrima uidi

et quorum pars magna fui".

(3) Idem in Bucolicis (9, 16):

"Nec tuus hic meris nec uiueret ipse Menalchis".

Terentius in Phormione (587)

"Nam ego meorum sum meus".

Persius (5, 88):

"Postquam meus a praetore recessi".

»[7] Non solum per genera et personas et casus et numeros et tempora, quae maxime declinabilibus accidunt, de quibus supra ostendimus, solent auctores uariare per figuras, sed etiam per omnia unicuique partium orationis accidentia. Vt puta nomini accidunt species, genus, numerus, figura, casus, per hos igitur quinque modos inueniuntur uariationibus alleothetes usi auctores.

»[8] Per species, ut (Enn. Ann. 8, 61, fr. 33):

"Optima caelicolum Saturnia magna deorum",

magna dixit pro maxima, positiuum pro superlatiuo, cum apertissime superius optima caelicoum dixisset Virgilius in primo Aeneidos (1, 228):

"Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes",

tristior pro tristis. Homerus Dardanus, pro Dardanius. (2) Vnde Virgilius quoque in IIIIº Aeneidos (4, 661-62):

"Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

Dardanus",

pro Dardanius, primitiuum pro deriuatiuum. Idem in 2º Aeneidos (2, 618):

"Ipse deos in Dardana suscitat arma",

pro Dardania. Simile huic est Romulus populus et Romula gens pro Romuleus populus et Romulea gens.

»[9] De generum et casuum et numerorum uariationibus in supradictis ostendimus.

»[10] Figurae quoque aliae pro aliis poni solent. Virgilius in primo (Aen. 1, 84-85):

                        "Totumque a sedibus imis

una Eurus Notusque ruunt",

pro eruunt, simplex pro composito. Similes inuenies uariationes constructionis per omnia ceteris quoque dictionibus accidentia.

»[11] Aliae quoque pro aliis dictionibus uel partibus ponuntur, ut nomen pro aduerbio, ut sublime uolat, et sole recens. Econtra aduerbium pro nomine (Verg. Aen. 1, 6)

"Vnde genus Latinum",

pro ex quo. Et Cicero Pro Deiotaro (6, 27): "En crimen, en causa, cur regem fugitiuus dominum seruus accuset", cur, propter quid. Et iuste et uere pro iusto et uero. (2) Et satis pro sufficiens. Lucanus in primo (1, 66):

"Tu satis ad dandas Romana in carmina uires".

Idem in IIIº (Luc. 7, 312):

"Quique necesse putat",

pro necessarium. Homerus in Loyayn dixit, quod satis est pro multum. Virgilius in Iº Aeneidos (1, 3-4):

"Multum ille et terris iactatus et alto

ui superum",

nomen pro aduerbio posuit.

»[12] Praepositiones est quando abundant, est quando deficiunt, est quando aliae pro aliis ponuntur, tam apud nos quam apud Graecos. Abundant, ut in Socrates Egenetico, et cetera. Nostri quoque frequenter hac utuntur abundantia praepostionum. Terentius in Andria (123):

"Accedo ad pedisecas".

(2) Idem in Eunucho (791):

"Nunquam accedo ad te, quin doctior abeam".

Idem in eadem (Eun. 578):

"Edicit ne uir quisquam ad eam adeat".

Idem in Andria (315):

"Adeo ad eam".

Idem in eadem (319):

"Ad te aduenio".

Virgilius in Vº (Aen. 5, 321-22):

"Spacio post deinde relicto

Tertius Eurialus".

Idem in VIIº (Aen. 8, 546):

"Post hunc ad naues graditur sociosque reuisit".

(3) Praepositiones deficiunt. Virgilius in VIIIº (Aen. 9, 477):

"Euolat infelix et femineo ululatu",

deest cum. Virgilius in VII (Aen. 5, 414):

"His magnum Alciden contra stetit his ego suetus",

deest cum. Aliae pro aliis ponuntur, ut Virgilius in primo Aeneidos (1, 750):

"Multa super Priamo rogitans super Hectore multa",

super Priamo pro de Priamo. Idem in primo Georgicorum (3, 401):

"Sub lucem exportant Calatis",

pro ante lucem.

»[13] Coniunctiones quoque tam apud nos quam apud illos modo abundant, modo deficiunt, modo aliae pro aliis ponuntur. Abundant, ut (Verg. Aen. 1, 5)

"Multa quoque et bello passus",

Deficiunt, ut Virgilius in IIIº Aeneidos (4, 594):

"Ferte citi flammas, date tela, impellite remos".

(2) Aliae pro aliis ponuntur, ut quod pro uel et at pro saltem. Virgilius in I Aeneidos (2, 36-37):

"Aut pelago Danaum insidias suspectque dona

praecipitare iubent subiectisque urere flamis",

-que pro uel. Terentius in Eunucho (75):

"Si nequeas paulo aut quanto queas",

at dixit pro saltem.

»[14] Aduerbiorum uero quaedam sunt quae cum supradictis omnibus accidentibus, scilicet diuersis numeris et generibus et casibus et temporibus et personis, etiam indifferenter ponuntur, ut non, bene, male, recte. Sunt alia aduerbia quae non possunt omnibus copulari, ut o, quando est uocatiuum et heus. Nam alii casui non adiunguntur nisi nominatiuo. (2) Alii uero soli accusatiuo, ut pone tribunal uel pone domum ultra fines. Quaedam ablatiuo ut coram iudicibus, quod etiam in praepositiones accipiendae quae sine causalibus proferri non possunt seperatae; ut in illum, per illum, pro illo, sub, de, ab, ex. (3) Nam pone et coram possunt etiam sine causalibus proferri et aduerbia sunt. Virgilius in 2º Aeneidos (2, 725):

"Pone subit coniunx ferimur per opaca locorum".

Idem in 1º (Aen. 1, 595-96):

"Coram, quem quaerimus, assum,

Troius Aeneas".

(4) Sunt aduerbia quae diuersis personis non conueniunt ut eia Virgili in IIII Aeneidos (3, 569):

"Eia rumpe moram uarium et mutabile semper

femina",

ad secundam enim dicuntur solam.

»[15] Sunt aduerbia quae diuersis temporibus adiungi non possunt ut heri feci, nunc facio, cras faciam. Sunt quae singulis modis sociantur per omnes personas, numeros et tempora, ut utinam optatiuus, sed haec de aduerbio in loco latius tractabitur.

»[16] Coniunctio quoque communiter cum omnibus supra dictis inuenitur. id est generibus et casibus et numeris et temporibus et personis, ut uir et mulier uirorumque et mulierum, et doceo et docui et docebo, ego et tu et ille. Si facio, si faciam, si facerem et si faciebam; si facerem, si feci, si fecissem, si feceram, si fecero et si faciam». De alleothota et uariis diuersisque partium orationis positionibus iuxta Prisciani auctorem plene dixisse puto. Ad Salustii textus pro qualitatibus pronominum copiosius explanandis deinceps remeabo.



[1] Glossa: Frequentatio secundum Tullium in Vº Ad Herennium (4, 52) est cum res in tota causa dispersae coguntur in unum locum, quo grauior aut criminosior fit oratio.

[2] Glossa:  Contentio est secundum Tullium in Vº (Her. 4, 58): «Per quam contraria referuntur. Ea est in uerborum exornationibus, ut ante docuimus, huiusmodi: "Inimicis te placabilem, amicis te inexorabilem praebes". In sententiarum, huiusmodi: "Vos huius incommodis"», et cetera.

[3] Glossa: Imago secundum Tullium in Vº (Her. 4, 62) est «Formae cum forma cum quadam similitudine colatio».

[4] Glossa: Effictio est secundum Tullium in Vº (Her. 4, 63): «Cum exprimitur atque effingitur uerbis corporis cuiuspiam forma, quoad satis sit ad intelligendum».

[5] Glossa: Notatio secundum Tullium in Vº (Her. 6, 50) est «Cum alicuius natura certis describitur signis, quae sicuti notae quaedam naturae attributa sunt», ut si uelis non diuitem sed ostentantorem pecuniosum describere».

[6] Glossa: Id est decimam, nam antiqui decumus pro decimus et decuma pro decima et decumare pro decimare dicebant. Decimus, -a, -um a decem dicitur et inde decimare, id est decimam dare uel auferre secundum Catholicon. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[7] Glossa: Sermocinatio est cum alicui personae sermo attribuitur et is exponitur cum ratione dignitatis». Tullius (Her. 6, 52).

[8] Glossa: Sagum est uestis militaris expedita, quae uulgo iorneya dicitur.

[9] Glossa: Conformatio secundum Tullium in Vº (Her. 4, 66) est «Cum aliqua, quae non adest, persona confingitur aut cum res muta aut informis sit eloquens et formata, et ei oratio attribuitur ad dignitatem accommodata, aut actio quaedam hoc pacto».

[10] Glossa: Significatio est res quae plus in suspicione relinquit quam positum est in oratione.

[11] Glossa: Demonstratio est cum ita uerbis res exprimitur, ut geri negocium, et res ante oculos esse uideatur.

[12] Glossa: Olympias, -adis, feminino genere et Olympica, -cae ab Olympus in eodem sensu festum uel solennis ludus est, quod uel qui ad Iouis honorem semel per quinquennium fieret ne, si pretenderetur ulterius, in negligentiam obliuionemque ueniret, uel si citra quinquennium celebraretur, ne expensarum pondere homines grauarentur. In huius celebratione lex talis erat, ut uictor quoccunque munus exposceret obtinenti unde dicitur in Rhetorica: «Quicunque tyrannum occiderit Olympiarum praemium accipito». Et hinc Olympiacus, -ca, -cum secundum Catholicon et Compraensorium iuncto Tortello. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[13] Glossa: Forte carcere esse debet, nam secundum Varronem (Ling. Lat. 5, 151) et Seruium (Aen. 1, 54) carcer est reorum custodia, carceres uero equorum terminus, unde currere incipiunt ab arcendo dicti. Et de hoc in Alfonsina plenius.

[14] Glossa: Scalmus sesula, id est illa pars ubi remus alligatur; pars pro toto. De glossa. Scalmum, id est nauiculam siue scapham. Scalmus, nauis uel illud ad quod nauis religatur, secundum Catholicon.

[15] Glossa: Ithaca cum -i- latino in inicio et -th- aspirato atque -c- exili scribitur. Insula est, teste Plinio, libro IIIIº Naturalis Historiae (4, 54), ante Leucada et Achaiam posita, charissima quidem dominio Vlixeo, in qua mons Neritos esse dicitur, a quo tota insula non nunquam Neritos nuncupatur. Ithacus eodem modo scribitur et cognomen fuit Vlixis ab Ithaca insula susceptum. Ioannes Tortellus.

[16] Glossa: Olus secundum Catholicon ab alo, -is dicitur olus, -eris, qualem herba ortulana; et dicitur ab alendo quia primum homines de olere alerentur, et hoc prius quam fruges et carnes edent; olus quoque cibus in factus dicitur sumitasque herbarum, hic pro qualem herba ferenda et uescenda. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[17] Glossa: Nundina apud Macrobium (1, 16, 32)  requiri in Annus Romulus, Nundina dea in eodem sacra caelibitas. Nundinarum originem in eodem. Festus Pompeius (173) ait: «Nundinas feriarum diem esse uoluerunt antiqui, quo mercandi gratia rustici urbem conuenirent». Ex Alfonsina.

[18] Glossa: Aulus Gelius (19, 8, 6) ait: «Plautus linguae latinae decus deliciam dixit pro deliciis: "Mea -inquit- uoluptas, mea delicia".» Nonius uero Marcellus (100) ait: «Deliciam numero singulari quod aut rarum est aut singulare, Plautus (Poen. 365): "Mea uoluptas, mea delicia". Item in Bachidibus (401): "Meus iustus est tua delicia".» Seruius (Georg. 1, 126) autem dicit: «Delicia est genus tigni, quod a culmine ad tegulas angulares infirmas uersus uestigiatum collocatur, unde tectum deliciatum et tegulae delicia res». Haec in Alfonsina habentur. Catholicon uero dicit: «Deliciae, -arum a delecto, -as, quia delectant uel dicunt deliciae, quia inde delectantur homines, unde deliciosus, -a, -um, plenus delicias et inde deliciositas, -atis». Compraensorium fere idem ait et subiicit: «Delicior, -aris deponens, deliciis uti, et delicius, -a, -um, in deliciis nutritus». Enimuero delicium in aliquo istorum non inueni, ut modo Doctrinale in 2º (2, 369) ponat: «Delicium tibi sit, mihi semper deliciae sint», nam delicium de temporali dicitur, deliciae de caelestibus.

[19] Glossa: Hoc epulum, -li in singulari et epulae, -arum in plurali, et sic etheroclitum genere et declinatione; et dicitur epulum quasi opulum, id est opulentia rerum; et secundum quosdam epulum, -li pro corporali et epulae, -arum pro spirituali, id est pro refectione scientiae uel uirtutis, unde Plato in Thimaeo (?): «Venistis ad epulas hesternas». Ab epulum dicitur epulor, -aris, -atus sum, id est epulis uti. Hinc uerbalia et hoc epulatorium, id est epulandi locus. Enimuero secundum Doctrinale in 2º (2, 370), epulum est cibus priuatus seu quottidianus, epulae cibus solennis et pro amicorum uel propinquorum conuiuio apparatus; dicitur enim ibi: «Hoc epulum comedis epulaeque parantur amicis». Et licet Ioannes de Croco glosator ibi dicat hanc differentiam auctoritate carere, tamen Laurentius Vallensis eam libro IIIIº, capitulo XXIII  (Garin +), aprobat econtrario: «Epulum -inquit- sunt cibi ministerio hominum in nostrum usum comparati, epulum solenniores quaedam epulae et prope publicum conuiuium in propatulo numerosis ciuibus exhibitum siue in dedicationem templi alicuius siue in honorem deorum uel in magnificentiae ostentationem siue in funere alicuius magni uiri». Cui simile est quod hoc tempore fit, cum publicae pauperes pascimus, praesertim in mortibus propinquorum, quod idem est pene quod parentare et secundum Hieronymum 3º libro In Hieremiam uulgo appellantur parentalia (In Hier. 3), eo quod parentibus iusta celebrentur dapes uolunt esse uel deorum uel nostras in sacrificiis deorum. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[20] Glossa: Tetarchae a tetras, quod est quattuor, et archos, quod est princeps. Dicitur tetarcha quasi princeps supra quattuor uel super quartam partem regni tenentes, qualis fuit apud Iudaeam Philippus. Et inde haec tetarchia est, id est eius potestas, et tetarcho, -as, -are, id est principari. Vnde Oratius in Epistulis (1, 17, 12): «Tetarchare uolens accedet succus ad unctum». Catholicon.

[21] Glossa: Toreuma, -matis, genere neutro, est tornatura uel uas tornatum, et quicquid celatur uel tornatur, siue uas, siue lectus, siue aliud. Et dicitur a torno, -as. Et est toreuma trium syllabarum et corripit primam. Vnde Prudentius (Psychomacia 356): «Fulcra mero ueterique toreumata rore rigantur». Catholicon.

[22] Glossa: Licet multis in locis alleotheta cum -e- ante -o- scriptum inueneris, quod est secundum Doctrinale dicentem in XIIº (12, 2.404): «Confundit casus, numeros, genus alleotheta», nam aliter dactilus in quinto pede formari non potest, tamen reuera sine -e- ante -o- et per quattuor syllabas solum, scilicet allotheta dici debet, et Doctrinale metrum excusetur, quod, scilicet sit spondaicum, ut spondeus pro dactilo collocetur. Catholicon enim in Vª parte dicit: «Allotheta, -tae, dicitur ab allon et thesis, positio, id est diuersa positio accentus uel accentuum, cum casus uel persona ponitur pro casu uel persona uel cum diuersi casus uel personae constructio intransitiue, secundum Hugutionem». Graecismus dicit: «Allotheta genus, numeros nescit neque casus». Hoc Tortellus confirmat inquiens: «Allotheta cum duplici -l- et in penultima cum -th- aspirato, in ultima uero cum -t- simpliciter. Dici potest latine aliter posita, nam componitur ex allos quod est alter et theta posita».