Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

XIV. Salustius in Iugurtino.

[1] Salustius igitur in Iugurtini sic inquit prohemio (1, 1-ss.): «Falso quaeritur de natura sua genus humanum quod imbecilla aetas atque aeui breuis potius forte quam uirtute regatur, magisque naturae industriam hominum quam uim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator uitae mortalium animus est. Qui ubi ad gloriam uirtutis uia crassatur, abunde pollens potensque clarus est nec fortuna eget. Quippe quae probitatem, industriam, aliasque bonas artes neque dare neque eripere cuique potest. (2) Sin captus prius cupiditatibus ad inertiam et uoluptates corporis pessum datus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per secordiam uires, tempus, ingenium defluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam actores ad negotia transferunt. (3) Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac profutura nihil multaque etiam periculosa appetunt, neque homines regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloriam aeterni fierent. Nam genus hominum compositum ex corpore et anima est. Ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam sequuntur. (4) Igitur praeclara facies, magnae diuiciae ac haec uis corporis et alia omnia huiuscemdoi breui dilabuntur. At ingenii egregia facinora sicuti anima, immortalia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum ut inicium, sic et finis est. Omniaque orta occidunt et aucta senescunt. Animus incorruptus, aeternus, rector humani generis agit atque habet cuncta, neque ipse habetur. (5) Quo magis prauitas eorum admiranda est, qui dediti gaudiis corporis, per luxum atque ignauiam aetatem agunt. Ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, secordia atque incultu torpescere sinunt. Praesertim tam multae uariaeque sunt artes animi, quibus summa claritudo paratur. (6) Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnes cura publicarum rerum mihi hac tempestate cupienda uidentur, quoniam neque uirtuti honos datur neque illi, quibus per fraudem ius fuit, utique tuti aut eo magis honesti sunt. Nam ui quidem regere patriam et parentes, quanquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est, cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam, aliaque hostilia portendant, frustra autem niti neque aliud se fatigando quam odium quaerere extremae dementiae est, nisi forte quem inhonnesta et perniciosa libido tenet potentiae paucorum decus atque suam libertatem gratificari. (7) Ceterum ex aliis negociis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria gestarum rerum. cuius de uirtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentia quis existimet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore». (8) Et infra (3, 5-ss.): «Nam saepe ego audiui». Et infra: «Sed memoria rerum gestarum eam flamam egregiis uiris in pectore crescere, neque prius sedari quam uirtus eorum ad famam maiorum atque gloriam adequentur. At contra quis est hominum his moribus qui non diuiciis et sumptibus non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? (9) Et iam homines noui qui antea per uirtutem soliti erant nobilitatem anteuenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur per idem, quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, uirtus est. (10) Verum ego liberius altiusque processi, dum me ciuitatis morum piget tedetque. Nunc ad inceptum redeo. Bellum scripturus sum quod populus Romanus cum Iugurta rege Numidarum gessit. Primum quia magnum et atrox uariaque uictoria fuit. (11) Deinde quia tunc primum superbiae nobilitatis obuiam itum est, quae contentio diuina et humana cuncta permiscunt eosque uecordiae processit, ut studiis ciuilibus bellum atque uastitas Italiae finem faceret. Sed priusquam huiuscemodi rei inicium expediam, pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint». (12) Et infra (5, 4-ss.): «Victis Cartaginensibus et capto Syphace, cuius in Africa magnum atque late ualuit imperium. Populus Romanus quascunque urbes et agros manu acceperat regi dono dedit. Igitur amicicia Masanissae bona atque honesta nobis permansit, sed imperii uitaeque eius finem idem fuit. Deinde Micipsa regnum solus filius obtinuit, Manastabele et Gulusa fratribus morbo absumptis. (13) Is Adherbalem et Genisalem ex se genuit, Iugurtamque, filium Manastabilis fratris, quem Masanissa, quod ortus ex concubina erat, priuatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit. Quod ubi primum adoleuit, pollens uiribus, decora facie, sed multo maxime ingenio ualidus, non se luxui neque inertiae corrumpendum dedit. (14) Sed uti mos erat gentis illius equitare et iaculari, cursum cum aequalibus certare, et cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen charus erat. Adhoc pleraque tempora in uenando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire, plurimum facere et nimium de se loqui. (15) Quibus rebus Misipsa tametsi in inicio laetus fuerat, existimans uirtutem Iugurtae regno suo gloriae fore, tamen postquam hominem adolescentem, exacta aetate sua et paucis liberis existentibus, magis magisque crescere intelligit, uehementer eo negocio permotus multa cum animo suo uoluebat. (16) Terrebat eum natura mortalium auida imperii et praecpes ad explendam animi cupiditatem, praeterea opportunitas suae liberorum aetatis, quae etiam meliores uiros spe praedae transuersos facit». (17) Et infra (7, 1): «His difficultatibus». Et infra (7, 4-ss.): «Multo labore multaque cura praeterea modestissime parendo et saepe obuiam eundo periculis in tantam claritudinem breui peruenerat, ut nostris uehementer charus Numantinis maximo terrori esset. Ac sane, quod difficillimum est, in primis et proelio strenuus erat, bonus et consilio. (18) Quorum alterum ex prouidentia timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerunque solent. Igitur imperator fere omnes res asperas per Iugurtam agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huic accedebat munificentia animi et ingenii solertia. Quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicicia coniunxerat».

XV. T. Liuius.

[1] Tametsi multa alia poteram ad proprietats pronominum ante oculos collocandas, in medium ex Salustii Iugurtino adducere, tamen, cum satis et plusquam satis de Salustii operibus extantibus praeclariora protulisse rear, ad alios auctores hac de re commemorandos, transmigrandum est.

[2] T. Liuius igitur in sui maximi operis prologo (pr. 1,-ss.) sic ait: «Facturusne sim opere precium, si a primordio urbis res populi Romani praescripserim, nec satis scio nec, si sciam, dicere ausim, quippecum ueterem tum uulgatam esse rem uideam, dum noui semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem uetustatem superaturos credunt. (2) Vtcunque erit, iuuabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro uirili parte et me ipsum consuluisse. Et si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, qui nomini officient meo, me consoler. Res est praeterea et immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum repetatur, et quae exiguis profecta iniciis eo creuerit ut iam magnitudine laboret sua». (3) Et infra: «Festinantibus ad haec noua, quibus praeualentis iam pridem populi uires se ipse conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris praemium petam, uti me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos uidit aetas, tantisper certe dum prisca illa tota mente repeto, auertam, omnis expers curae quae scribentis animi, etsi non flectere a uero, solicitum tamen efficere possit. (4) Quae ante conditam condendamue urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec affirmare nec refellere in animo est. Datur haec uenia antiquitati, ut miscendo humana cum diuinis primordia urbium augustiora faciat. Et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populi Romani, ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam hoc gentes humanae patienter aequo animo quam imperium patiuntur. (5) Sed haec et his similia, utcunque animaduersa aut aestimata erunt, haud in magno quidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae uita, qui mores fuerint, per quos uiros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit. (6) Labente deinde paulatim disciplina uelut dissentientis, primo mores, sequantur animo, deinde ut magis magis magisque lapsi sint. Tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora, quibus nec uicia nostra nec remedia pati possumus, peruentum est. Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri. Inde tibi tuaeque rei publicae quid imiteris capias. Inde foedum inceptu foedumque exitu quod uites.

»[3] Ceterum aut me amor suscepti negocii fallit, aut nulla unquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec unquam ciuitatem tam sere auaricia luxuriaque immigrauerit, nec ubi tantus aut tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit. Adeo quanto minus rerum, tanto minus cupiditatis erat. Nuper diuiciae auariciam et abundantes uoluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia inuexere».

[4] Idem in libri primi Ab urbe condita, capituli secundi principio (1, 1, 1-ss.), sic eleganter ait: «Iam primum omnium satis constat, Troia capta, in cunctos saeuitum Troianos esse, duobus, Aeneae scilicet Anthenorique, et uetusti iure hospicii, et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achiuos abstinuisse». (2) Et infra: «Troia huic loco nomen est». Et infra: «Latinus rex et Aborigenes, qui tunc ea tenebant loca, ad arcendam uim aduenarum armati ex urbe atque agris concurrunt». (3) Et infra: «Ea res utique Troianis spem affirmat. Tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt, Aeneas a nomine uxoris Lauinium appellat. Breui quoque stirps uirilis ex nouo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen. (4) Bello deinde Aborigenesque Troianique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lauinia ante aduentum Aeneae fuerat, praelatum sibi aduenam aegre ferens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra acies ex eo certamine laeta abiit. Victi Rutuli, uictores Aborigenes Troianique ducem Latinum amisere». (5) Et infra (1, 2, 5-ss.): «Fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas». Et infra: «Fama nominis sui implesset». Et infra: «Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quencunque eum dici ius fasque est, super Numicum flumen, Iouem Indigetem [1] appellant».

[5] Idem in eodem capitulo IIIº (1, 3, 1-ss.): «Haud hihil ambigam (quis enim rem tam ueterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre, Ilio incolumi, natus comesque inde paternae fugae, quem Iulium eundem Iulia gens auctorem, nominis sui nuncupat. (2) Is Ascanius ubicunque et quacunque matre genitus (certe natum ab Aenea constat), abundante Lauini multitudine, florentem iam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu nouercae reliquit. Nouam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ prorecte in dorso urbis Longa Alba appellata est». (3) Et infra: «Siluius deinde regnat Ascanii filius, casu quodam in siluis natus. Is Aeneam Siluium creat. Is deinde Latinum Siluium. Ab eo coloniae aliquot deductae. Prisci Latini appellati. Mansit postea Siluium cognomen omnibus, qui Albae regnauerunt». (4) Et infra (1, 5, 1-ss.): «Itam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse Ludicrum ferunt, et a Pallantea, urbe Archadica, Palacium, dehinc Palatinum montem apellatum. Ibi Euandrum et ex eo genere Archadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, solenne allatum ex Archadia instituisse ut nudi iuuenes Licaeum Pana uenerantes per lusum atque lasciuiam currerent, quem Romani dehinc uocauerunt numen. Huic deditis Ludicro». (5) Et infra: «Iam inde ab inicio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se educari. Nam et expositos iussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere». (6) Et infra: «Cum in custodia Remum haberet, audissetque fratres esse geminos, comparando eorum aetatem et ipsam minime seruilem indolem, tangit animi memoria nepotum, sciscitandoque eodem peruenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret». (7) Et infra (1, 6, 1): «Postquam iuuenes perpetrata caede, pergere ad se gratulantes uidit, extemplo conuocato consilio, scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti esset, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit».

[6] Idem in eodem libro, capitulo IIIIº (1, 6, 3-ss.): «Ita Numitori Albana permissa re Romulum Remumque cupido cepit in his locis, ubi expositi, ubi educati erant, urbis condendae. Et supererat multitudo Latinorum Albanorumque ad id». Et infra: «In ea urbe, quae conderetur, fore, interuenit his cogitationibus auitum malum, regni cupido». Et infra: «Ea loca essent». Et infra: «Facit. Herculem in ea loca». (2) Et infra (1, 7, 6-ss.): «Ac prope Tiberium fluuium, quem prae se armentum agens nando traiecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boues, ipsum fessum uia procubuisse. Ibi eum cum uino ciboque grauatum sopor oppraessisset, pastor accola eius loci, Cachus, ferox uiribus, captus pulchritudine boum, cum auertere eam praedam uellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa uestigia quaerentem dominum eo deductura erant, auersos boues eximium quenque pulchritudine caudis in speluncam traxit». (3) Et infra: «Pergit ad primam speluncam, si forte eo uestigia ferrent». Et infra: «Euander tum ea, profugus ex Peloponeso, auctoritate magis quam imperio regebat loca. Venerabilis uir miraculo litterarum, rei nouae inter rudes artium homines. Venerabilior diuinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante Sybillae in Italiam aduentum miratae in ea gentes fuerant. (4) Is tum Euander concursu pastorum trepidantium circa aduenam manifeste reum caedis excitus, postquam facinus facinorisque causam audiuit, habitum formamque uiri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens rogitat, qui uir esset. (5) Vbi nomen, patriam patremque acceperit "Ioue nate, Hercules, salue! -inquit- Te mihi mater, ueridica interpres diuum, aucturum caelestium numerum cecinit, tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens maxima uocet, tuoque ritu colat". Dextra Hercules data, accipere se omen impleturumque fata, ara condita et dicata ait». (6) Et infra: «Haec autem sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam tum immortalitatis uirtute parta, ad quam eum sua fata ducebant fautor. Rebus diuinis rite perpretratis, uocataque ad consilium multitudine, quae coalescere in unius populi corpus nulla re praeterquam legibus poterat, iura dedit, quae ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse uenerabilem insignibus imperii fecisset. (7) Tum cetero habitum se augustiorem tum maxime lictoribus XII sumptis fecit. Alii ab numero auium, quae augurio ei regnum portenderant, eum secutum numerum putant». (8) Et infra (1, 8, 4-ss.): «Crescebat interim munitionibus urbs, alia atque alia amplectando loca, cum in spem magis futurae multitudinis quam id, quod tum hominum erat, munirent». (9) Et infra: «Inter duos lucos asylum aperit. Eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine liber an seruus esset, auida nouarum rerum profugit. Idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. Cum iam haud uirium paeniteret consilium deinde uiribus parat. Centum creat senatores, siue quia is numerus satis erat siue quia soli centum erant, qui creari patres possent; patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati».

[7] Idem in eodem, capitulo Vº (1, 9, 2-ss.): «Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa uicinas gentes misit, qui societatem connubiumque nouo populo peterent. Vrbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci, deinde sua uirtus ac dii iuuarent, magnas opes sibi magnumque nomen facere, quia omnia ex minimis ad maius exurgerent, satis scire origini Romanae et deos affuisse et non defuturam uirtutem; (2) proinde ne grauarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere. Nusquam benigne legatio admissa est, adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant». (3) Et infra: «Vbi spectaculi tempus uenit, deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta uis, signoque dato, Romana iuuentus ad rapiendas uirgines discurrit. Magna pars forte, ut in quencunque inciderat, raptae, quasdam forma excellentes primoribus patrum distinatas. (4) Ex plebe homines, quibus negocium datum erat, domos deferebant. Vnam longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Thalasii cuiusdam raptam ferunt, multisque sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem, ne quis uiolaret Thalasio ferri clamitatum. Inde nuptialem hanc uocem factam». (5) Et infra: «Nec raptis aut spes de se melior aut indignatio minor. Sed ipse Romulus circumibat, docebatque patrum id superbia factum, qui connubium finitimis negassent, illas tamen in matrimonio in societateque fortunarum omnium ciuitatisque et quo nihil charius est humano generi, liberorum fore, mollirent modo iras, et quibus sors corpora dedisset, darent animos; (6) saepe ex iniuria gratiam ortam, eoque melioribus usuras uiris, annixurus pro se quisque sit, ut cum suam uicem functus officio sit, parentum patriaque expleat desiderium. Accendebant blandiciae uirorum, factum purgantium cupiditate atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt. Iam admodum mitigati animi raptis erant». (7) Et infra (1, 10, 1-ss.): «Eo quod maximum Tacii nomen in his regionibus erat, conueniebant. Caeninenses Crustuminique, etiam Antemnates erant, ad quos eius iniuriae pars pertinebat. Lente agere his Tacius Sabinique uisi sunt. Ipsi inter se tres populi communiter bellum parant». (8) Et infra: «Ita et per se ipsum nomen Caeninensium in agrum Romanum impetum facit».

[8] Idem in eodem, capitulo VIº (1, 11, 1-ss.): «Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatum exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursinem facit. Raptim et ad hos Romana legio ducta Pralantes in agris oppressit». (2) Et infra: «Consilio et iam additus dolus. Spurius Tarpeius Romanae praeerat arci. Huius filiam uirginem auro corrumpit Tacius, ut armatos in arcem accipiat (aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat). acceptis obrutam armis necauere, seu ut ui capta arx uideretur, seu prodendi exempli causa, nequid usquam fidum proditori esset. (3) Additur fabulae, quod uulgo Sabini aureas armillas [2] magni ponderis bracchio laeuo gemnatosque magna specie anulos habuerint. Ea quoque pepigisse, quod in sinistris manibus haberent, eo scuta illis pro aureis donis congesta. Sunt qui eam ex pacto tradendi, quod in sinistris manibus esset, delectu directo, arma petisse dicant, et fraude uisam agere sua ipsam peremptam mercede». (4) Et infra (1, 12, 2-ss.): «Principes utrinque pugnam ciebant, ab Sabinis Metius Curtius, a Romanis Hostius Hostilius. Hic Romanam rem iniquo loc ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Vt Hostius cecidit, statim Romana inclinatur acies, fusaque est ad ueterem portam Palacii. (5) Romulus ex ipsa turba fugientium actus, arma ad caelum tollens: "Iupiter, tuis -inquit- uisis auibus, hic in Palatino prima urbi fundamenta ieci. Arcem iam scelere emptam Sabini tenent. Armati huc, superata media ualle, tendunt. At tu, pater diuum hominumque hinc saltem arce hostes; deme denique terrorem Romanis, fugamque foedam siste. Hic ego tibi templum Statori Ioui, quod monimentum sit posteris, tua praesenti ope seruatam urbem esse uoueo". (6) Haec precatus, ueluti si sensisset auditas preces: "Hinc -inquit- Romani, Iupiter Optimus Maximus resistere atque instare pugnam iubet". Resistere Romani tanquam caelesti uoce iussi, ipse ad primores Romulus prouolat. Metius Curtius ab Sabinis princeps decurrebat, et effusos egerat Romanos toto quantum foro spacium est. Nec procul iam a porta Palacii erat, clamitans: "Vicimus hostes, perfidos hospites, imbelles hostes. (7) Iam sciunt aliud longe esse rapere uirgines, aliud pugnare cum uiris". In eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuuenum Romulus impetum facit». (8) Et infra: «Metius in paludem sese strepitu sequentium, trepidante equo, coniecit. Auerteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo uiri. Et ille quidem, annuentibus et uocantibus suis, fauore multorum addito animo euadit». (9) Et infra (1, 13, 1-ss.): «Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus sparsis scissaque ueste, uicto malis muliebri pauore, ausae se inter tela uolantia inferre, ex tranuerso impetu facto, dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres, hinc uiros orantes, ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem: (10) "Si affinitatis inter nos, si connubii piget, in nos uertite iras, nos causa belii, nos uulnerum et caedium uiris ac parentibus sumus. Melius peribimus, quam sine alteris uestrum uiduae aut orbae uiuemus". (11) Mouet res tum multitudinem, tum duces; silentium et repentina quies fit. Inde et ad foedus faciendum duces prodeunt. Nec pacem modo sed ciuitatem unam ex duabus faciunt. Regnum consociant, imperium omne conferunt Romam. (12) Ita, geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites appellati a Curibus [3] . Monimentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus, Curtius in uado statuit, Curtium locum appellarunt».

[9] Idem, capitulo VIIIº, in fine (1, 21, 6): «Ita duo reges deinceps, alius alia uia, ille bello, hic pace, ciuitatem auxerunt. Romulus VII et XXX regnauit annos. Numa tres et XL».

[10] Idem in eodem, capitulo IX (1, 23, 9): «Ineamus aliquam uiam, qua utri utris imperarent, sine magna clade, sine multo sanguine, utriusque populi decerni possit». Et infra (1, 24, 6): «Verbena caput eius capillosque tegens. Pater patratus ad iusiurandum patrandum est».

[11] Idem in eodem, capitulo XVº (1, 36, 3): «Adeoque ea res subita fuit, ut prius Anienem transirent hostes, quam obuiam ire ac prohibere exercitus Romanus». Et infra (1, 37, 2-3): «Negare ea tempestate Actius Nauius inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque nomini constitui, nisi aues addixissent posse. Ex eo regi ira mota». (2) Et infra: «Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, effusis eadem fugam impedit; multique mortales, cum hostem ipsum effugissent in flumine ipso periere». Et infra: «Eo proelio praecipua uictoria equitum fuit».

[12] Idem in eodem, capitulo XIX (1, 50, 8): «Is finis orationi fuit. Auersi omnes ad Tarquinium salutatum. Qui silentio facto monitus a proximis, ut purgaret se, quod id temporis uenisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium, cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse. Et quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum, quae constituisset. Ne id quidem ab eo Turnum tulisse tacitum ferunt. (2) Dixisse enim nullam breuiorem esse cognitionem quam inter patrem et filium, paucisque uerbis transigi posse: ni pareat patri, abiturum in infortunium esse. Haec Aricinius in Romanum regem increpans ex consilio abiit».

[13] In capitulo XXº (1, 53, 1): «Nec, ut iniustus in pace rex, ita dux beli prauus fuit, quin ea arte aequasset superiores reges, nisi degenerando ab aliis huic quoque decori offecisset. Is primum Volscis bellum in ducentos amplius post suam aetatem annos mouit. Suessam Pometiamque ex his ui cepit». (2) Et infra (1, 54, 5-ss.): «Itaque postquam uirium satis collectum ad omnes conatus uidebat, tum e suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit, quidnam se facere uellet, quando quidem ut omnia unus Gabiis posset, ei dii dedissent. Huic nuncio, quia, credo, dubiae fidei uidebatur, nihil uoce responsum. (3) Rex uelut deliberabundus in ortum transit, sequente nuncio filii. Ibi ambulans tacitus summa papauerum capita dicitur baculo decussisse. Interrogando expectandoque responsum nuncius fessus, ut re impefecta, redit Gabios; quae dixerit ipse, quae ipse uiderit refert, seu ira seu odio seu superbia insita ingenio uocem nullam eum emisisse. (4) Sexto ubi, quid uellet parens, quidue praeciperet tacitus ambabigus patuit, primores ciuitatis criminando alios apud populum, alios sua ipse inuidia opportunos interemit. Multi palam, quidem in quibus nimis speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. Patuit quibusdam uolentibus fuga, at in exilium acti sunt. Absentium quoque bona iuxta atque interemptorum diuisa fuere. (5) Largitiones inde praedaeque et priuati commodi dulcedine sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabia res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur. Gabiis receptis, Tarquinus pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Etruscis renouauit»

[14] In capitulo XXI (1, 56, 11-ss.): «Ipsi inter se uter prior oscularetur matrem, Romam cum redissent, sorti permittunt. Brutus alio ratus spectare Phithicam uocem, uelut si prolapsus cecidisset, terram osculo contingit, scilicet quod ea omnium mortalium mater esset. Reditum in Romam, ubi aduersus Rutulos bellum summa ui parabatur. (2) Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetae, diuiciis praepollens, eaque ipsa belli causa fuit, quod rex Romanus, tum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delinire popularium animos studebat, propter aliam superbiam regno infestos, et quod se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu habitos opere ab rege indignabantur. Tentata res est, si pro impetu capi posset». (3) Et infra (1, 57, 5): «Regii quidem iuuenes interdum ocium conuiuiis comessationibusque inter se gerebant. Forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat, Tarquinii Egerii filius, incidit de uxoribus mentio; suam quisque laudare miris modis. Inde certamine accenso, Collatinus negat uebis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucrecia sua».

[15] In capitulo XXII et finali libri primi (1, 58, 6): «Lucreciam sedentem maestam in cubiculo inueniunt. Aduentu suorum lacrimae abortae». Et infra: «Sextus est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte ui armatus mihi sibique (si uos uiri estis) pestiferum hinc abstulit gaudium». (2) Et infra: «"Vos -inquit- uideritis quid illi debeatur, ego me, si peccato absoluo, supplicio non libero. Nec ulla deinde impudica exemplo Lucreciae uiuet". Cultrum, quem sub ueste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in uulnus moribunda cecidit. Conclamat uir paterque. (3) Brutus, illis luctu occupatis, cultrum ex uulnere Lucreciae extractum manantem cruore prae se tenens: "Per hunc -inquit- castissimum ante regiam iniuriam singularem iuro, uosque testes, dii, facio me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro, igni, quacunque dehinc ui possim, perscuturum, nec illum nec alium Romae quemquam regnare passurum"». (4) Et infra (1, 59, 3-ss.): «Concurrunt miraculo, ut fit, rei nouae atque indignitate homines. Pro se quisque regium selus ac uim queruntur». Et infra: «Vbi eo uentum est, quacunque incedit armata multitudo, pauorem ac tumultum facit. Rursus, ut anteire primores ciuitatis uident, quicquid sit, haud temere esse rentur». (5) Et infra: «Ibi oratio habita ne quamquam eius pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, de ui ac libidine Sexti Tarquinii, de stupro infando Lucreciae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini [4] , cui morte filiae causa indignior ac miserabilior esset. Addita superbia regis ipsius miseriaeque et labores plebis in fossas ac cloacas exhauriendas demersae; Romanos uictores omnium circa populorum opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. (6) Indigna Seruii Tulli regis memorata caedes et inuecta corpori patrio, nefando uehiculo filia. Inuocatique ultores dii parentum. His atrocioribusque credo aliis, quae praesens rerum indignitas haudquamquam relatu scriptoribus facilia subiecit, memoratis incensam multitudinem perculit, ut imperium regi abrogaret, exulesque esse iuberet. (7) L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse, ultro iunioribus, qui nomina dabant, electis armatisque, ad concitandum inde aduersus regem exercitum Ardeam in castra est profectus. Imperium in urbe patri Lucreciae, praefecto urbis iam ante regem instituto, reliquit.

»[16] Inter hunc tumultum (Liv. 1, 59, 13-ss.) Tulla domo profugit, execrantibus quacunque incedebat, inuocantibusque parentum furias uiris mulieribusque. Harum rerum nunciis in castra perlatis, cum re noua trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit uiam Brutus (senserat enim aduentum) ne obuius fieret. (2) Eodemque fere tempore, diuersis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam ueniunt. Tarquinio clausae portae exiliumque inductum; liberatorem, laeta castra accepere. Exactique duo liberi regis patrem secuti sunt, qui exulatum Chaere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius Gabios tanquam in suum regnum profectus ab ultoribus ueterum simulatum, quas sibi ise caedibus rapinisque conciuerat, est interfectus. (3) L. Tarquinius Superbus regnauit annis V et triginta. Regnatum fuit Romae ab condita urbe al liberatam annos CCXLIIII. Duo consules inde, Comitiis centuriatis [5] a praefecto urbis ex commentariis Seruii Tulli creati sunt, scilicet Iunius Brutus et L. Tarquinius Colatinus».

[17] Idem Liuius libro IIº Ab urbe condita, capitulo I (2, 1, 1, ss.), sic eleganter ait: «Liberi iam hinc populi res pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum peragam. Quae libertas ut laetior esset, proximi regis superbia fecerat». (2) Et infra: «Eoque nutriendo perduxit, ut bonam frugem libertatis maturis iam uiribus ferre posset». (3) Et infra: «Traditumque inde fertur, ut in Senatum uocarentur qui patres quique conscripti essent, conscriptos uidelicet in nouum Senatum appellabant lectos. Id mirum, quantum profuit ad concordiam ciuitatis iungendosque plebis patribus animos. Rerum deinde diuinarum habita cura. Et quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi id regum desiderium esset, regem sacrificiorum creant. (4) Idque sacrificium decernunt pontifici subiacere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima erat cura, officeret. Et nescio an nimis undique eam minimisque rebus muniendo modum excesserit». (5) Et infra (2, 2, 5-ss.): «Nec esse Romae, unde periculum libertati foret. Id summa ope tuendum esse, nec ullam rem, quae eo pertineat. Inuitum se dicere hominis causa». (6) Et infra: «Id officere, id obstare libertati: "Hunc tu -inquit- tua uoluntate, L. Tarquini Colatine, remoue metum. Meminimus, fatemur, quod eiecisti reges, absolue beneficiumm tuum, aufer hinc regium nomen. Res tuas tibi non solum reddent ciues tui, auctore me, sed siquid deest, munifice augebunt. Amicus abi; exonera ciuitatem uano forsitan metu. Ita persuasum est animis cum gente Tarquinia hinc abiturum". (7) Consuli primo tam nouae rei ac subitae ammiratio incluserat uocem; dicere deinde incipientem primores ciuitatis circunsistunt, eadem multis precibus orant. Et ceteri quidem monebant minus. Postquam Spurius Lucrecius, maior aetate ac dignitate, socer praeterea ipsius, agere uaria rogando alterique suadendo coepit, ut uinci se consensu ciuitatis pateretur, timens consul ne postmodum priuato sibi eadem illa cum bonorum amissione, addita insuper alia ignominia, acciderent, obdicauit se consulatu, rebusque suis omnibus Lauinium translatis, ciuitate cessit».

[18] In 4º capitulo (2, 12, 12-ss.) sic ait: «Cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circundari ignes minabundus iuberet, nisi exprimeret propere, quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret: "En tibi -inquit- ut sentias quam uile corpus iis sit qui magnam gloriam uident", dexteram accenso ad sacrificium foculo iniicit. (2) Quam cum uelut alienato ad sensum torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum a sede sua prosiluisset amouerique ab altaribus iuuenem iussisset "Tu uere abi- inquit-, in te magis quam in me hostilia ausus; iuberem te macte [6] uirtute esse, si pro mea patria ista uirtus staret. Nunc iure belli liberum te, intactum inuiolatumque hinc dimitto". (3) Tum Mutius quasi remunerans meritum, "Quandoque aput te -inquit- est uirtuti honos, ut beneficio tuleris a me, quod nimis nequisti, trecenti coniurauimus principes iuuentutis Romanae, ut in re hac uia grassemur, mea prima sors fuit. Ceteri ut cuicunque ceciderit, primo quo ad te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt". (4) Mutium dimissum, cui postea Scaeuolae a clade dexterae manus cognomen indictum, legati a Porsenna Romam secuti sunt; adeo mouerat eum et primi periculi casus, a quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio totiens, et quod coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis. Iactatum in condicionibus necquicquam de Tarquiniis in regnum restituendis».

[19] Idem in fine capituli quinti dicit (2, 18, 1-2): «Inde sequens annus Publium Coruinum et T. Largium consules habuit». Et in principio sexti sic ait: «Eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuuentutem per lasciuiam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit». Et infra, ante finem subiicit (2, 21, 2): «Aulus deinde Postumius et T. Virginius consules facti. Hoc demum anno ad Regillum lacum apud quosdam pugnatum inuenio». Itaque hic hoc pro eo uel illo potest accipi.

[20] In X capituli principio (2, 44, 7-ss.): «Inde ad Vehiens bellum consules profecti, quo undique ex Etruria auxilia conuenerant, non tam Vehientium gratia concitata, quam quod in spem uentum erat discordia intestina dissolui rem Romanam posse. Principesque in omnium Etruriae populorum consiliis fremebant aeternas esse opes Romanas, nisi inter semet ipsos sedicionibus saeuiant. (2) Id unum uenenum, eam labem ciuitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent. Diu sustentatum id malum, partim patrum consiliis, partim patientia plebis, iam ad extrema uenisse. Duas ciuitates ex una factas, suos cuique parti magistratus, suas leges esse». (3) Et infra: «Qualicunque urbis statu, manente. Disciplina militari sisti potuisse». Et infra: «Proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine, consensu exercitus traditam ultro uictoriam uictis Aequis». (4) Et infra: «Si instetur suo milite uinci Romam posse. Nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum. Cetera sua sponte fata et deos gesturos. Haec spes Etruscos armauerat, multis inuicem casibus uictos. Consules quoque Romani nihil porro aliud quam suas uires, sua arma horrebant; memoria pessimi proximo bello exempli terrebantur, ne rem committerent eo, ubi duae simul acies timendae essent. (5) Itaque castris se tenebant, tam ancipiti periculo auersi. Diem tempusque ipsum forsan leniturum iras sanitatemque animis alllaturum. Vehiens hostis Etruriique eo magis propera agere. Lacessere ad pugnam».

[21] In capituli XIIII principio (2, 48, 4): «Vexabantur incursionibus Aequorum Latini. Eo cum exercitu Caeso missus in eorum ipsorum agrum Aequorum ad populandum transit. Aequi se in oppida receperunt murisque se tenebant; eo nulla pugna memorabilis fuit». (2) Et infra (2, 49, 1): «Manat tota urbe rumor, Fabios ad coelum laudibus ferunt, familiam unam subisse ciuitatis onus. Vehiens bellum in priuatam curam, in priuata arma uersum. Sed si sint duae roboris eiusdem gentis in urbe, deposcant haec Volscos sibi, illa Aequos: populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi populos posse».

[22] In XV capitulo (2, 51, 5-ss.): «Capti deinde sunt eadem arte, qua ceperunt Fabios». Et infra: «Quo plures erant, maior caedes fuit. Ex hac clade atrox ira, maioris cladis causa atque inicium fuit». (2) Et infra: «Inde fusi magna clade in Ianiculum se aegre recepere. Confestim consul et ipse transit Tiberim». (3) Et infra: «Interuentu collegae ipse exercitusque eius seruatus. Inter duas acies Etrusci cum inuicem nunc his nunc illis terga darent, occidione sunt occisi. Ita oppressum temeritate felici Vehiens bellum. (4) Vrbi cum pace laxior etiam annona rediit, et aduentu ex Campania frumento, et postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo quod lasciuire rursus animi et pristina mala, postquam foris deerant, domi quaerere. Tribuni plebem agitare suo ueneno, agraria lege; in resitentes incitare patres, nec in uniuersos modo sed in singulos». (5) Et infra (2, 52, 7): «Et huic proelium cum Tuscis ad Ianiculum erat crimini. Sed feruidi animi uir ut in publico ante periculo, sic tum in suo, non tribunos modo sed plebem oratione feroci refutandum exprobrandoque T. Menenii damnationem mortemque, cuius patris munere quondam restituta plebs eos ipsos quibus tum saeuirent magistratus eas leges haberet periculum audacia discussit». (6) Et infra (2, 53, 3): «Eadem hora duo exercitus, duae potentissimae finitimae gentes superatae sunt. Dum haec ad Vehios geruntur, Volsci Aequique in Latino agro posuerunt castra populatique fines erant. Eosque per se ipsi Latini, assumptis Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt. Ingenti praeda praeter suas recuperatas res potiti sunt».

[23] In capitulo XVI (2, 56, 7): «Is, cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse in accusatione Appii familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus», et cetera.

[24] Idem Liuius libro III, in primi capituli principio (3, 1, 1) dicit hoc modo: «Ancio capto, T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. Hic erat Fabius Quintus, qui unus extinctae ad Cremeram genti superfuerat. Iam priore consulatu Aemilius dandi agri fuerat auctor. Itaque secundo consulatu eius et agrarii se spem erexerant legis».

[25] In capitulo IIº, circa medium (3, 5, 1): «Multi per eos dies motus multique impetus huic atque illinc».

[26] Idem capitulo Vº (3, 16, 9): «Appius Herdonius ex Capitolio uocabat: se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exules iniuria pulsos in patriam reduceret, et seruitutis graue iugum demeret. Id malle auctore populo Romano fieri, si sibi spes non sit, se Volscos et Aequos et omnia extrema terrarum concitaturum. Dilucescere res magis patribus atque consulibus. Praeterea tamen, quae denunciabantur, ne Vehientium neu Sabinorum id consilium esset, timere». (2) Et infra, ante finem (3, 18, 9): «P. Volumnius consularis, ut uidit cadentem, is dato negocio suis, ut corpus obtegerent, ipse in locum uicemque consulis prouolat».

[27] Idem T. Liuius in principio libri primi de 2º bello Punico et XXIº Ab urbe condita (21, 1, 1-ss.), sic eleganter ait: «In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quae unquam gesta sunt, me scripturum, quod Hannibale duce, Carthaginenses cum populo Romano gessere. (2) Nam neque ualidiores opibus ullae inter se ciuitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam uirium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter se, sed expertas primo Punico conferebant bello». (3) Et infra (21, 2, 5): «Is plura consilio quam ui gerens auspiciis magis regulorum conciliandisque per amiciciam principum nouis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit. Barbarus eum quidam palam ob iram domini ab eo obtruncati interfecit, compraensusque ab circumstantibus haud alio, quam si euasisset, uultu, tormentisque cum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante laeticia dolores ridentis etiam speciem praebuerit. (4) Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in solicitandis gentibus imperioque iungendis suo fuerit, foedus renouauerat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas seruaretur».

[28] In secundi libri principio sic habetur (22, 1, 1-ss.): «Iam uero apparebant, quae Hannibal ex hibernis metuit.» Et infra: «Galli uerterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia, petitusque est saepe principum insidiis ipsorum inter se fraude, eadem leuitate qua consenserant consensu indicantium, seruatus erat et mutando nunc uestem nunc tegumenta, capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit». (2) Et infra: «Et Falernis coelum findi uelut magno hiatu uisum quaque patuerit ingens lumen effulsisisse; sortes sua sponte attenuatas unanquamque excidisse. Ita scriptum: "Mauors telum suum concutit", et per idem tempus Romae signum Martis Appia uia ad simulacra luporum sudasse». (3) Et infra: «Et gallinam in marem, gallum in feminam sese uertisse. His, sicut erant nunciata, expositis auctoribusque in Curiam introductis consul de religione patres consuluit. Decretum ut ea prodigia partim maioribus hostiis, partim lactantibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia puluinaria haberetur. Ceterum, cum decemuiri libros inspexissent, ut ita fierent quemadmodum cordi esset, diuinis carminibus praefarentur. Id X uirorum monitu decretum est.» (4) Et infra: «Haec ubi facta, decemuiri Ardeae in foro maioribus hostiis sacrificarunt.»

[29] In libri tertii principio (23, 7, 1-ss.): «Legati ad Hannibalem uenerunt pacemque cum eo et condiciones fecerunt, nequis imperator magistratusque ullum ius in ciuem Campanum haberet neue ciuis Campanus inuitus militaret munusue faceret, ut suae leges, sui magistratus Campaniae essent, ut CCC ex Romanis captiuos Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret. (2) Alia insuper, quam pacta erant facinora Campani ediderunt. Ea ne fierent neue legatio mitteretur ad Poenum, summa ope Decius Magius, cui ad summam auctorittem nihil praeter sanam ciuium mentem defuit, restiterat». (3) Et infra: «Haec -nec enim occulte agebantur-, cum relata Hannibali essent, primo misit qui uocarent Magium ad sese in castra. Deinde, cum is ferociter negasset se iturum, nec enim Hannibali ius esse in ciuem Campanum, concitatus ira Poenus compreendi hominem uinctumque trahi ad sese iussit. (4) Veritus deinde nequid inter uim tumultus atque excitationem animorum in consulti certaminis oriretur, ipse praemisso nuncio ad Marium Blosium praetorem, postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio. (5) Marius, concione aduocata, edicit ut frequentes cum coniugibus ac liberis obuiam irent Hannibal. Ab uniuersis id non obedienter modo sed enixe, fauore etiam uulgi et studio uisendi tot uictoriis clarum iam imperatorem, factum est».

[30] Idem in libri quarti principio (24, 1, 1-ss.): «Vt ex Campania in Brucios reditum est, Hanno adiutoribus ac ducibus Bruciis Graecas urbes tentauit, eo facilius in ciuitate manentes Romam quod Brucios, quos et oderant et metuebant, Carthaginensium partis factos cernebant. Regium primum tentatum est, diesque aliquot ibi necquicquid absumpti. (2) Interim Locrenses frumentum lignaque et cetera necessaria usibus ex agris in urbem rapere, etiam nequid relictum praedae hostibus esset, et in dies maior omnibus portis multitudo effundi; postremo hi modo relicti in urbe erant, qui reficere muros, portas telaque in propugnacula congerere cogebantur». (3) Et infra: «Dux ipse loco superiore posuit castra, unde agros urbemque posset conspicere».

[31] In libri quinti principio (25, 1, 1-ss.): «Cum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Tarentino aestatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. Eodem tempore in Bruciis ex XII populis, qui anno priore ad Poenos desciuerant, Consentini et Taurini in fidem populi Romani redierunt». (2) Et infra: «Profectus socium, aliquot prosperis populationibus». (3) Et infra: «Magna ibi uis hominum sed inconditae turbae agrestium seruorumque caesa aut capta est, minimumque iacturae fuit, quod praefectus inter ceteros socios est captus». (4) Et infra: «Sempronius consul in Lucanis multa proelia parua, haud ulla digna memoratu fecit, et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnauit». (5) Et infra (25, 2, 6-ss.): «Aedilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africanus fuit cognomen. Huic petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius habendam esse, quod nondum ad petendum legitimae aetas esset: "Si me -inquit- omnes Quirites aedilem facere uolunt, satis annorum habeo". (6) Tanto inde fauore ad suffragium ferendum in tribus discursum est, ut tribuni repente incepto destiterint. Aedilicia largitio haec fuit: Ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti». (7) Et infra: «Aediles plebeii, aliquot matronas probri accusarunt; quasdam ex eis damnatas in exilium egerunt». (8) Et infra (25, 3, 12): «Hi, quia publicum periculum erat a ui tempestatis in his, quae portarentur ad exercitus et ementiti erant falsa naufragia et ea ipsa, quae uera renunciauerant, fraude ipsorum facta erant, non casu. In ueteres quassatasque naues paucis et parui precii rebus impositis, cum mersissent eas in alto, exceptis in praeparatas scaphas nautis, multiplices fuisse merces ementiebantur. (9) Ea fraus indicata M. Aemilio praetori priore anno fuerat, ac per eum in Senatum delata, nec tamen ullo senatusconsulto notata, quia patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nolebant».

[32] Post sexti libri principium sic habetur (26, 1, 2-ss.): «Fuluio Apio Claudio consulibus prorogatum imperium est atque exercitus, quos habebant decreti, adiectumque ne a Capua, quam obsidebant, absconderent, priusquam oppugnassent eam. (2) Tum cura intentos habebat maxime Romanos, non ab ira tantum, quae in nulla unquam ciuitate iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos uidebatur ad ueteris imperii respectum. Et prioris anni praetoribus M. Iunio Etruria, P. Sempronio Gallia cum binis legionibus, quas habuerant, prorogatum est imperium». (3) Et infra (26, 2, 1-ss.): «Tribus et XXX legionibus Romanis eo anno bellum terra marique gestum. Principio eius animi cum de litteris L. Martii referretur, res gestae magnificae Senatui uisae. Et cum quidam referendum ad Senatum censerent, melius uisum differri eam consultationem, donec proficiscerentur equites, qui ab Martio litteras attulerant. (4) Rescribi de frumento et uestimentis exercitus placuit. Eam utranque rem curae fore Senatui; ascribi autem "Propraetore L. Martio" non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant, pro praeiudicato ferrent». (5) Et infra: «Cn. Fuluii fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse et eum in ganea [7] lustrisque [8] , ubi iuuentam egerit, senectutem acturum». (6) Et infra, sub § Reus, ait (26, 3, 1-ss.): «Reus ab se culpam in milites transferebat, eos ferociter pugnam poscentis, productos in aciem, non eo quo uoluerint, quia serum diei fuerit, sed postero diei et tempore et loco aeque instructo, seu famam seu uim hostium non sustinuisse. Cum effuse omnes fugerunt, se quoque a turba ablatum, ut Varronem Canensi pugna, ut multos alios imperatores. (7) Quid autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi mors sua remedio publicis cladibus futura esse potuisset? Non se inopia commeatus, non in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumuentum: ui aperta armis, acie uictum. Nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse, suum cuique ingenium, audaciam aut pauorem facere».

[33] In VII libri principio Liuius scribit ita (27, 1, 1-ss.): «Hic status rerum Hispaniae erat. In Italia autem consul Marcellus, Salapia per proditionem recepta, Maronea et Meles de Samnitibus ui cepit. Ac tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa: praedae aliquantum fuit eius militi concessa. Tritici quoque CC quadraginta milia modium, CX milia ordei inuenta. (2) Ceterum inde nequanquam tantum gaudium fuit, quanta clades inter paucos dies accepta est, haud procul ab urbe Herdonea. Castra ibi Cn. Fuluius proconsul habebat spe recipiendae Herdonae, quae post Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec praesidiis firmata. (3) Negligentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare his aduersum Poenum fidem senserant, postquam Salapia amissa excessisse, his locis in Brucios Hannibalem auditum est. Ea omnia ab Herdonea per occultos nuncios delata, Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem aggrediendi, exercitu expedito». (4) Et infra: «Ipse Cn. Fuluium similitudine nominis, quia Cn. Fuluium praetorem biennio ante in isdem deuicerat locis, increpans, similem euentum pugnae fore affirmabat. Nempe ea spes uana fuit». (5) Et infra: «Atque eos, qui in prima signa erant, auertit; pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn. Fuluius cum XI tribunis militum cecidit. Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sunt, quis pro certo affirmet? Cum tredecim milia alibi, alibi haud plusquam septem inueniam. Castris praedaque uictor potitur».

[34] Et infra, scilicet ante libri huius medium, sub § Triginta tunc Coloniae, uersiculo Consules hortari, et cetera (27, 10, 1-ss.), ubi super multiplicata huius pronominis is repetitione et eiusdem relatione cum modico interuallo, sic legitur: «Consules hortati et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore, eas quoque colonias, quae officio decessissent, si legati circa eas colonias mittantur, qui castigent, non qui precentur, uerecundiam imperii habituras esse. (2) Permissuum ab senatu his cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent. Tentatis prius aliarum coloniarum animis, citauerunt legatos, quaesiueruntque quid ab his, quid milites ex formula paratos haberent. (3) Pro duodeuiginti coloniis, M. Sextilius Fragellanus respondit et milites paratos formula esse, et si pluribus opus esset pluris daturos. Et quicquid aliud imperaret uelletque populus Romanus enixe facturos. Ad id sibi neque opes deesse, animum etiam superesse. (4) Consules sibi parum uideri praefati pro merito eorum sua uoce collaudari eos, nisi uniuersi patres in curia gratias egissent, sequi in Senatu eos iusserunt. Senatus quam poterat honoratissimo decreto eos allocutus, mandat consulibus ut ad populum quoque eos producerent, et inter multa alia praeclara, quae ipsis maioribusque suis praestitissent, recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent. Ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenterue laude sua: Signini fuere et Norani», et cetera. (5) «Harum Coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, hisque gratiae et in Senatum et ad populum actae, duodecim aliarum coloniarum, quae detractauerunt imperium, mentionem fieri patres uetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus. Ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani uisa est».

[35] Idem Liuius in VIII principio (28, 1, 1-ss.) sic eleganter ait: «Cum transitu Hasdrubalis quantum in Italia declinauerat belli, tantum leuatae Hispaniae uiderentur, renatum ibi subito par priore bellum est. Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique». (2) Et infra: «Eisdem auctoribus compertum est, cum decem circiter milia ab hoste abessent, bina castra circa uiam, qua irent, esse: laeua Celtiberos nouum exercitum supra nouem milia hominum, dextra Punica tenere castra; ea stationibus uigiliis omni iusta militari custodia tuta et firma esse: illa altera soluta, neglecta, quae ut barbarorum et tyronum et minus timentium quod in sua terra essent. (3) Ea prius aggredienda ratus Silanus signa quammaxime al laeuam iubebat ferri. Nec unde ab stationibus Punicis conspiceretur. Ipse, praemissis speculatoribus, citato agmine, ad hostem pergit. Tria milia ferme aberat, cum hauddum quisquam hostium senserat; confragosa loca, et obsita uirgultis tenebat colles. Ibi in concaua ualle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet».

[36] Idem Liuius in libri IX principio (29, 1, 1-ss), sic eleganter ait: «Scipio, postquam in Siciliam uenit, uoluntarios milites ordinauit centuriauitque. Ex his CCC milites florentis aetate et uirium robore inermes, circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati seruarentur. (2) Tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna CCC equites, qui secum in Africam traiicerent, legit, diemque his, qua equis armisque instructi atque ornati adessent, edixit. Grauis ea militia, procul domo, terra marique, multos labores, magna pericula alatura uidebatur. Neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. Vbi dies, quae dicta erat, aduenit, arma equosque ostenderunt. (3) Tum Scipio resignari sibi dixit quosdem equites Siculorum, tanquam grauem et duram, horrere eam militiam. Siqui armati essent, malle eos se iam tum fateri quam post modo querentes, segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent quod sentirent; cum bona uenia se auditurum. Vbi ex his unus ausus est dicere se prorsus, si sibi utrum uelit, liberum esset, nolle militare. (4) Tum Scipio: "Et quoniam igitur, adolescens, quid sentires non dissimulasti, uicarium tibi expediam, cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque". Cui laeto condicionem accipienti unum ex CCC quos inermes habebat, tradit. (5) Vbi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri uiderunt, se quisque excusare et uicarium accipere. Ita CCC Siculis Romani equites substituti sine publica impensa. Docendorum et exercendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum imperatoris erat ipsum militaturum, qui ita non fecisset. (6) Egregiam hanc alam equitem euasisse ferunt, multisque proeliis rei publicae adiuuisse. Legiones inde cum inspiceret plurimorum stipendiorum, ex his milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militauerat». (7) Et infra: «Veteres naues reficit et cum his C. Laelium in Africam praedatum mittit». Et infra: «Praeparatis omnibus ad bellum, Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, uenit. Graeci res a quibusdam Italici generis ea ui, qua per bellum ceperant, retinentibus, concessas sibi a Senatu repetebant. Omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim eo dicto, partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis, suas res Syracusanis restituit. (8) Non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius bellum adiuuerunt. Eadem aestate coortum ingens bellum, conciente Indibili, nulla alia decausa quam per admirationem Scipionis, contemptu aliorum imperatorum orto: eum superesse unum ducem Romanis, ceteris ab Hannibale interfectis, respondebantur. (9) Eo nec in Hispania caesis Scipionibus, alium quem mitterent habuisse. Et postquam in Italia grauius bellum urgeret, aduersus Hannibalem eum arcessitum». (10) Et infra: «Nunquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore. Seruitum ad eam diem aut Carthaginensibus aut Romanis. Nec inuicem aut his aut illis, sed interdum utrisque simul. Pulsos ab Romanis Carthaginenses: ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni imperio externo soluta in perpetuum Hispania in patrios redire mores ritusque. (11) Haec aliaque dicendo non populares modo, sed Ausetanos quoque, uicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis popoulos». (12) Et infra (29, 2, 14-ss.): «Non sustinuissent tamen infestum impetum barbari, ni regulus Indibilis ipse cum equitibus ad pedes digressis ante prima signa peditum se obiecisset. Ibi aliquandiu atrox pugna stetit; tandem postquam hi, qui circa regem seminecem restantem deinde pilo terrae affixum pugnabant, obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta, pluresque caesi». (13) Et infra: «Decem tria milia Hispanorum caesa eo die, octingenti ferme capti: Romanorum sociorum paulo amplius CC, maxime in laeuo cornu, ceciderunt. Pulsi castris Hispani, aut qui ex proelio effugerant, sparsi primo per agros, deinde in suas quisque ciuitates redierunt».

[37] In X libri principio (30, 1, 1-ss.) sic scribitur: «Cornelius Seruilius consul (sextus decimus is anuus belli Punici erat), cum de re publica belloque et prouinciis ad Senatum retulisset, censuerunt patres ut consules inter se compararent sortirenturque uter Bruttios aduersus Hannibalem, uter Etruriam ac Liguriam prouinciam haberet. Cui Bruttii euenissent, exercitum a P. Sempronio acciperet. (2) P. Sempronius (ei quoque proconsuli imperium in annum prorogabatur) P. Licinio succederet, is Romam reuerteretur, bello quoque bonus habitus, ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior ciuis habebatur, congestis omnibus humanis a natura fortunaque donis. (3) Nobilis idem ac diues erat; forma uiribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in Senatu ad populum suadendi locus esset, iuris pontificii peritissimus. (4) Super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat. Cui in Bruttiis prouincia, eidem in Etruria ac Liguribus decreta M. Cornelius nouo consuli tradere exercitum iussus, ipse prorrogato imperio Galliam prouinciam obtinere cum legionibus his, quas P. Scribonius priore anno habuisset». (5) Et infra: «P. Scipioni non temporis, sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret, prorrogatum imperium est; decretumque ut supplicatio fieret, quod si is in Africam prouinciam traiecisset, ut ea res salutoris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset. In Sicilia tria militum milia sunt descripta».

XVI. L. Florus.

[1] Pronominum eisque similium proprietates antedictas L. Florus, auctor ornatissimus, explicat per exempla. Dicit enim in sui Epitomatis Historiarum Romanarum prohemio (1, pr., 1-ss.): «Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos annos tantum operum pace belloque gessit, ut siquis magnitudinem imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet. (2) Ita enim late ubique per orbem terrarum arma circumtulit, ut qui res eius legunt, non unius populi sed generis humani facta discant. Nam tot laboribus periculisque iactatus est, ut ad constituendum eius imperium contendisse Virtus et Fortuna uiderentur. (3) Quare cum tametsi praecipue hoc quoque sicut cetera operae precium sit cognoscere, sigillatim tamen quia ipsa sibi obstat magnitudo, rerumque diuersitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent qui terrarum situs pingunt: in breui quasi tabulla totam eius imaginem amplectar, non nihil, ut spero, admirationis principis populi Romani collaturus, si pariter atque in semet ipsum uniuersam magnitudinem eius ostendero». (4) Et infra: «Totamque eius aetatem percenseat». Et infra: «Quattuor gradus processusque eius inueniet. Prima aetas sub regibus fuit, prope quadringentos per annos, quibus circa ipsam matrem suam cum finitimis luctatus est. Haec erit eius infantia. Sequens a Bruto Collatinoque consulibus in Apium Claudium et Q. Fuluium consules, CL annos patet, quibus Italiam subegit. Hoc fuit tempus uiris, armis incitatissimum. Ideo quis adolescentiam dixerit. (5) Deinceps ad Caesarem Augustum CL anni, quibus totum orbem pacauit. Haec iam ipsa iuuenta imperii et quasi quaedam robusta maturitas. A Caesare Augusto in saeculum nostrum haud multo minus anni CC, quibus inertia Caesarum quasi consenuit, nisi quod sum Traiano principe mouet lacertos, et praeter spem omnium senectus imperii, quasi reddita iuuentute reuirescit».

[2] Idem in tractatus primique capituli principio (1, 1, 1-ss.): «Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Siluia. Haec de se sacerdos grauida confesa est. Nec mox Fama dubitauit, cum Amulii imperio abiectus in profluentem cum Remo fratre non potuit extingui, siquidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta uagitum ubera admouit infantibus matremque se gessit. (2) Sic repertos apud arborem Faustulus gregis pastor tulit in casam atque educauit. Alba tunc erat Latio caput, Iuli opus. Nam Lauinium patris Aeneae contempserat. (3) Ab his Amulius [9] iam septima sobole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus gignitur. Igitur statim prima iuuentutis face patruum Amulium Romulus ab arce deturbat, auum reponit. Ipse fluminis amator et montium. apud quos erat educatus, moenia nouae urbis agitabat. Gemini erant uter auscpicaretur et regeret, adhibuere piacula, Remus montem Auentinum, hic Palatinum occupat. (4) Prior ille sex uultures, hic postea, sed XII uidet. Sic uictor urbem augurio excitat, plenus spei bellatricem fore. Ita illi assuetae sanguine et praeda aues pollicebantur. Ad tutelam nouae urbis sufficere uallum uidebatur, cuius dum irridet angustias Remus, idque increpat, saltu dubium an iussu fratris occissus est. Prima certe uictima fuit, munitionemque urbis suae sanguine suo consecrauit. Imaginem urbis magis quam urbem fecerant. Incolae deerant. Erat in proximo lucus; hunc asylum facit». (5) Et infra: «Populumque Romanum et ipse fecit». (6) Et infra: «Sabinis proditae portae per uirginem nec sine dolo, sed puella precium rei, quam gerebant in sinistris, petierat, dubium clipeos an armillas. Illi, ut et fidem soluerent et ulciscerentur, clipeis obruere. Ita admissis inter moenia hostibus, atrox in ipso aditu pugna, adeo ut Romulus Iouem oraret ut foedam suorum fugam sisteret. Hinc templum et Stator Iupiter. (7) Tandem saeuientibus interuenere raptae laceris comis. Sic pax facta cum Tacio foedusque percussum, secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis nouam in urbem hostes demigrarent, et cum generis suis auitas opes pro dote sociarent. Auctis breui uiribus, hunc rex sapientissimus statum rei publicae imposuit». (8) Et infra: «His ita ordinatis». Et infra: «Iulius Proculus fidem fecit, uisum a se Romulum affirmans angustiore forma quam fuisset; mandare praeterea, ut se pro numine acciperent».

[3] Idem in capitulo secundo (1, 2, 19-ss.): «Succedit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus [10] Sabinis agentem ultro petiuere ob inclitam uiri religionem. Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum immortalium docuit. Ille pontifices, augures, Salios ceterosque per sacerdotia, annum quoque in XII menses, fastos dies nefastosque descripsit. Ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora». (2) Et infra: «Haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis barbari acciperent. Eo denique ferocem populum redegit, ut quod ui et iniuria occupauerat imperium, religione atque iusticia gubernaret».

[4] Idem in 3º (1, 3, 23-ss.): «Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem uirtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit. Itaque mirum in modum exercitata iuuentute prouocare ausus Albanos, grauem et diu principem populum. (2) Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in compendium bello, Oratiis Curiatiisque, trigeminis, hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata commisa sunt. Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. (3) Tribus quippe illinc uulneratis, hinc duobus occisis, qui superaret, Oratius addito ad uirtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat. Sed, rarum alias decus, unius manu parta uictoria est, quam ille mox parricidio foedauit. Flentem circa se spolia sponsi quidem, sed hostis, sororem uiderat. Hunc tam immaturum uirginis amorem ferro ultus est». (4) Et infra: «Albamque ipsam quamuis parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset. Prorsus ut consanguinea ciuitas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus uideretur.

[5] In 4º (1, 4, 32-33): «Ancus deinde Martius, nepos Pompilii, pari ingenio. Hic igitur et moenia [11] muro amplexus est». Et infra: «In ipso maris fluminisque confinio». Et infra: «Illo».

[6] In 5º (1, 5, 34): «Tarquinius postea Priscus, quamuis transmarinae originis, regnum ultro petens, accepit ob industriam atque elegantiam, quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset. Hic et Senatus maiestatem numero ampliauit, et centurias tribus auxit, quamuis Accius Neuius numerum augeri prohibebat, summus augurio. Quem rex in experimentum rogauit, fierine posset, quod ipse mente conceperat. Ille rem expertus augurio, posse respondit. "Atquin hoc -inquit- agitabam, an cotem illam secare nouacula possem". Augur "Potes ergo", inquit, et secuit».

[7] In capitulo VIº (1, 6, 40-42). «Seruius Tullus deinceps gubernacula urbis inuadit, nec obscuritas inhibuit, quamuis serua matre creatum». Et infra: «Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, curiis atque collegiis distributus».

[8] In 7º (1, 7, 43): «Postremus omnium fuit regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum auitum, quod a Seruio tenebatur, rapere maluit quam expectare, immissisque in eum percursoribus, scelere partam potestatem non melius egit, quam adquisieuerat. Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae ut uirum regem salutaret, supra cruentum patrem uecta carpento consternatos equos egit. (2) Sed ipse in Senatum caedibus in omnes superbia, quae crudelitate grauior est bonis, grassatus, cum saeuitiam domi fatigasset, tandem in hostes conuersus est. Sic ualida oppida in Latio capta sunt, Ardea, Ocricolum, Gabii, Suessa, Pomecia. Tum quoque cruentus in suos. (3) Neque enim filium uerberare dubitauit, ut simulanti transfugam apud hostes, huic fides esset. Cui a Gabiis, ut uoluerat, recepto et per nuncios consulenti, quid fieri uellet, eminentia forte papauerum capita uirgula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes intelligi uellet, quae superbia sit, respondit». (4) Et infra: «Tam diu superbiam regis populus Romanus propessus est, donec aberat libido. Hanc ex liberis eius importunitatem tolerare non potuit. Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucreciae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiauit; imperium tum regibus abbrogatum.»

[9] Idem in capitulo X (1, 10, 5), scilicet De bello Etrusco: «Mutius Scaeuola regem per insidias in castris ipsius aggreditur, sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis iniecit manum, terroremque geminat dolo, "Vt scias -inquit- quem uirum effugeris. Idem CCC iurauimus". Cum interim, immane dictu, hic interritus, ille trepidaret, tanquam manus regis arderet».

[10] In capitulo 19 De bello Samnitico (1, 16, 1): «Precibus deinde Campaniae motus, non pro se, sed quod est speciosus, pro sociis Samnites inuadit. Erat foedus cum utrisque percussum, sed hoc Campani sanctius et prius omnium suorum deditione fecerant. Sic ergo populus Romanus bellum Samniticum tanquam sibi gessit». Et infra: «Pro hac urbe, his regionibus populus Romanus Samnites inuasit». (2) Et infra: «Si pertinaciam, sexies rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem. Hos tamen L annis per Fabios et Papirios patres eorumque liberos ita subegit et domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodie Samnium in ipso Samno requiratur, nec facile appareat materia IIII et XX triumphorum. Maxime tamen nota et inlustris, ex hac gente clades apud Caudinas furculas, Veturio Postumioque consulibus, accepta est. (3) Clauso enim per insidias intra eum saltum exercitu, unde non posset euadere, stupens tanta occasione dux hostium Pontius Herennium patrem consuluit. Et ut ille dimitteret omnes uel occideret, sapienter ut senior suaserat: hic armis exutos mittere sub iugum maluit, ut nec amici forent beneficio et post flagicium hostes magis. (4) Itaque et consules statim magnifice uoluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt, et ultionem flagitans miles Papirio duce, horribile dictu, strictis ensibus per ipsam uiam ante pugnam fuit, aut etiam in congressu arsisse omnium oculos hostis auctor fuit. Nec prius finis caedibus datus, quam iugum et hostibus et duci capto responserunt.

[11] Idem in libri secundi principio (2, 1, 1): «Domita subactaque Italia, populus Romanus prope quinquagesimum annum agens cum bona fide adoleuisset, si quod est robur, si qua iuuenta, tum uere ille robustus et iuuenis et par orbi terrarum esse coepit. Ita, mirum et incredibile dictu, quippe quingentis annis domi luctatusque est, adeo difficile fuerat dare Italiae caput, his CC annis qui sequuntur Africam, Europam, Asiam totum denique orbem terrarum bellis uictoriisque peragrauit.

[12] Circa capituli V finem De bello Punico secundo (2, 6, 53): «Certe Hannibal re cognita, cum proiectum fratris caput ad sua castra uidisset: "Agnosco -inquit- infelicitatem Carthaginis". Haec fuit illius uiri non sine praesagio quodam fati imminentis prima confessio. Iam certum erat Hannibalem etiam ipsius confessione posse uinci, sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare. (2) Duce igitur Scipione in ipsam Africam tota mole conuersus imitari coepit Hannibalem, et Italiae suae clades in Africam uindicare. Quas ille, dii boni! Hasdrubalis copias, quos Syphacis exercitus fudit! Quae quantaque utriusque castra facibus illatis una nocte deleuit! Denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis portas obsidione quatiebat». (3) Et infra: «Non fuit maior sub imperio Romano dies, quam ille, cum duo omnium et antea et postea ducum clarissimi duces, ille Italiae, hic Hispaniae uictor, collatis cominus signis direxere aciem. Sed et colloquium fuit inter ipsos de legibus pacis. Steterunt diu mutua admiratione defixi. Vbi de pace non conuenit, signa cecinere. (4) Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari. Hoc Scipio de Hannibalis, Hannibal de Scipionis exercitu praedicauerunt, praemiumque uictoriae Africa fuit et secutus est Africam statim terrarum orbis».

[13] In capitulo 14º de bello IIIº Punico prope finem (2, 15, 12): «Igitur in alium Scipionem auersa res publica finem belli reposcebat. Hunc Paulo Macedonico procreatum Africani illius filius magni in decus gentis assumpserat, hoc scilicet fato, ut quam urbem concusserat auus, nepos eius euerteret». (2) Et infra: «Compulsis in unam hostibus arcem, portum quoque mari Romanus obsederat. Illi alterum ibi portum ab alia urbis parte fecerunt, nec ut fugerent, sed qua nemo illos nec euadere posse credebat, inde quasi enata subito classis erupit, tum interim iam diebus, iam noctibus noua aliqua moles, noua machina, noua perditorum hominum manus, quasi ex obruto incendio subita de cineribus flama prodibat. (3) Deploratis nouissime rebus XL se milia uirorum dediderunt, quod minus credas, duce Hasdrubale. Quanto fortius femina et uxor ducis, quae compreensis duobus liberis a culmine se domus in medium misit incendium, imitata reginam quae Carthaginem condidit. Quanta urbs deleta sit, ut de ceteris taceam, uel ignium mora probari potest. (4) Quippe per continuos decem et septem dies uix potuit incendium extingui, quod domibus atque templis suis hostes sponte immiserant, ut quatenus urbs eripi Romanis non poterat, triumphus arderet».

[14] In capitulo XVIº de rebus in Hispania gestis (2, 17, 7): «Igitur quasi nouam integramque prouinciam ultor patris et patrui Scipio ille mox Africanus inuasit. Isque statim, capta Carthagine et aliis urbibus, non contentus Poenos expulisse stipendiariam nobis prouinciam fecit. Omnem citra ultraque Hiberum subiecit imperio, primusque Romanorum ducum uictor ad Gades et Occeani oram peruenit. Plus est prouinciam retinere quam facere. (2) Itaque per partes iam huc, iam illuc missi duces, qui ferocissimas et ad id temporis liberas gentes, ideoque impatientes iugi, multo labore nec incruentis certaminibus seruire docuerunt. Cato ille Censorius Celtiberos, id est robur Hispaniae, aliquot proeliis fregit. Gracchus, pater ille Gracchorum, centum et quinquaginta urbium euersione multauit. (3) Metellus ille, qui ex Macedonia cognomen meruerat, et Celtibericus fieri, cum Trebiam memorabili cepisset exemplo. Versobrigis maiore gloria pepercit. Lucullus Turdulos atque Vacaeos, de quibus Scipio ille posterior singulari certamine, cum rex fuisset prouocatus, opima retulerat».

[15] Idem L. Florus in libri tertii principio de bello Iugurtino (3, 1, 1): «Haec ad orientem; sed non ad meridianam plagam eadem quies. Quis speraret post Carthaginem aliquod in Africa bellum? Atque non leuiter se Numida concussit, et fuit in Iugurta, quod post Hannibalem timeretur. Quippe rex callidissimus populum Romanum armis inclitum et inuictum opibus aggressus est. Et citra spem omnium fortuna cessit, ut rex fraude praecipuus fraude caperetur. (2) Hic auo Massinissa et Micipsa patre, per adoptionem, cum interficere fratres statuisset agitatus regni cupiditate nec illos magis quam Senatum Populumque Romanum, quorum in fide et clientela regnum erat, metueret, primum scelus mandat insidiis. Potitusque Hiemsalis capite, cum se in Adherbalem conuertisset, isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia traxit in sententiam suam Senatum. Et haec fuit de nobis eius prima uictoria. (3) Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque diuiderent, similiter aggressus, cum in Scauro ipsos Romani imperii mores expugnasset, inchoatum nephas perfecit audacius. Sed diu non latent scelera. Corruptae nefas largitionis erupit, placuitque parricidam bello persequi». (4) Et infra: «Haec altera contra regem fuit causa bellandi. Igitur sequens ultio mandatur Albino. Sed huius quoque, pro dedecus! ita corrupit exercitum, ut uoluntaria nostrorum fuga uinceret, Numida castrisque potiretur, addito etiam turpi foedere in precium salutis, quem prius emerat, dimisit exeercitum. (5) Eodem tempore in ultionem non tam imperii Romani quam pudoris Metellus assurgit, qui callidissime hostem nunc precibus nunc minis iam simulata, quasi uera fuga, eludentem artibus suis aggressus est. (6) Agrorum atque uicorum populatione non contentus in ipsa Numidiae capita impetum fecit. Et Zamam quidem frustra diu uoluit. Ceterum Thalam, grauem armis thesaurosque regis, diripuit. Tunc urbibus exutum regem et finium suorum regnique fugitiuum per Mauros atque Getuliam sequebatur».

[16] In capitulo IIIº de bello Cimbrico (3, 3, 1): «Cimbri, Teutonici atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Occeanus, nouas sedes toto orbe quaerebant, exclusique Gallia et Hispania cum in Italiam remigrarent, misere legatos in castra Sillani, inde ad Senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret. (2) Ceterum, ut uellet manibus suis atque armis uteretur. Sed quas daret terras populus Romanus agrariis legibus inter se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequierant precibus, armis petere constituunt. Sed nec primum quidem impetum barbarorum Sillanus nec secundum Manlius nec tertium Caepio sustinere potuerunt; omnes fugati, exuti castris. (3) Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset. Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec inuicta illa rabies et impetus, quem pro uirtute barbari habent, consenesceret. Recessere igitur increpantes et (tanta erat capiundae urbis fiducia) consulentes, siquid ad uxores suas mandarent. Nec segnius quam minati fuerant tripartito agmine per Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur». (4) Et infra: «Certe necessitate aucta uirtus causa uictoriae fuit. Nam flagitante aquam exercitu: "Viri -inquit- estis, en illic habebitis. Itaque tanto ardore pugnatum est eaque caedes hostium fuit, ut uictor Romanus de cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis". (5) Barbarorum ipse rex certe Theutolocus, quaternos senosque equos transilire solitus, uix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu comprensus insigne spectaculum triumphi fuit. Quippe uir proceritatis eximiae super trophae sua eminebat. Sublatis funditus Teutonicis, in Cimbros conuertitur». (6) Et infra: «Iam diem pugnae a nostro imperatore petiere, et sic proximum dedit. In patentissimo, quem Kaudium uocant, campo concurrere. Milia inde sexaginta cecidere, hinc tertio minus; per omnem diem conciditur barbarus. Iste quoque imperator addiderat uirtuti dolum, secutus Hannibalem artemque Cannarum. (7) Primum nebulosum nactus diem, ut hosti inopinatus occurreret. Tum uentosum quoque, ut puluis in oculos et ora ferretur. Tum acie conuersa in orientem, ut, quod ex captiuis mox cogitum est, ex splendore galearum ac repercussu quasi ardere caelum uideretur. Nec minor cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit; cum obiectis undique plaustrisque atque carpentis altae desuper quasi e turribus lanceis incontisque pugnarent. (8) Proinde plus speciosa mors earum fuit, quam pugna. Nam cum missa ad Marium legatione, libertatem ac sacerdotium non impetrassent, nec fas erat, suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere uulneribus aut uinculo crinibus suis facto, ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt.

[17] L. Florus idem in libri quarti principio (4, 1, 1): «Catilinam luxuria primum, tum hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana pergrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae compulere, Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique funditus rem publicam tollere, et quicquid nec Hannibal uideretur optasse, quibus, o nefas! sociis aggressus est? (2) Ipse patricius, sed hoc minus est: Curii, Portii, Syllae, Cethegi, Autronii, Vargontei atque Longini. Quae familiae? Quae senatus insignia, Lentulus quoque tunc, cum maxime praetor. Hos omnes immanissimi facinoris satellites habuit. Additum est pignus coniurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere, summum nephas, nisi amplius esset, propter quod biberunt. (3) Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit. Tanti sceleris indicium per Fuluiam emersit, uilissimum scortum, sed parricidiis innocens. Tunc consul, habito Senatu, in praesentem parricidam et in praesentem reum Cicero perorauit, sed non amplius profectum, quam ut hostis euaderet seque palam professo incendium suum restricturum ruina minaretur. (4) Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum proficiscitur, signa illaturus urbi. Lentulus destinatum familiae sua Sybillinis uersibus regnum sibi uaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota uiros, faces, tela disponit». (5) Et infra: «Quem quis in pugnando ceperat locum, eum, amissa anima, corpore tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadauera repertus est, pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset».

[18] Idem in capitulo 2º (4, 2, 1): «Iam toto orbe pacato maius erat Romamum imperium, quam ut ullis externis uiribus opprimi posset. Itaque inuidens Fortuna principi gentium populo ipsum illum in excicium suum armauit. Ac Mariana quidem Cinnanaque rabies intra urbem praeculserat, quasi experiretur. Syllana tempestas latius, intra Italiam tamen detonuerat. (2) Caesaris furor atque Pompeii urbem, Italiam, gentes, nationes, totum denique qua patebat imperium quasi quodam diluuio et inflamatione corripuit, adeo ut non recte tantum ciuile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam ex omnibus et plusqum bellum. (3) Quippe si duces eius inspicias, totus Senatus in partibus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis; si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde Deiotarus, rex Gallaciae, Ariobarzanes, rex Capadociae». Et infra: «Causa tantae calamitatis eadem quae omnium, nimia felicitas». (4) Et infra: «Ergo cum mutuis uiribus in suum quisque decus niteretur, Galliam Caesar inuadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam: tres maximos exercitus, etiam sic orbis imperium societate trium principum occupatur. Decem annos traxit ista dominatio. Exinde quoniam mutuo metu tenebantur. Crassi morte apud Parthos et morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam matrimonii foedere tenebat, statim aemulatio erupit. (5) Iam Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas grauis. Nec hic ferebat parem, nec ille superiorem, nephas! sic principatu laborabant tanquam duos tanti imperii Fortuna non caperet. Ergo Lentulo Marcelloque consulibus, rupta prima coniurationis fide. De successione Caesaris Senatus, id est Pompeius, agitabat; nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur. (6) Consulatus absenti quem decem tribus, fauente Pompeio, decreuerant, tum dissimulante eodem negabatur: ueniret et peteret maiorum more. Ille contra flagitare decreta, ac, nisi in fide permanerent, non se remittere exercitum. Ergo ut in hostem decernitur. Hic Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere. Prima ciuilis belli arena Italia fuit, cuius arces leuibus praesidiis Pompeius insederat; sed omnia subito Caesaris impetu oppressa sunt. Prima Arimino signa ceciderunt. (7) Tum pulsus Etruria Libo, Vmbria Thermus, Domicius Corfinio. Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium Brundusii opprimere potuisset. Et ceperat, sed ille per obsessi claustra portus nocturna fuga euasit. Turpe dictu! modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi naui fugiebat. (8) Nec Pompeius ab Italia quam Senatus ab urbe fugatur prior: quam paene uacuam metu Caesar ingressus consulem se ipse facit. Aerarium quoque sanctum, quod quia tardius aperiebant tribuni, iussit effringi, censumque ac patrimonium populi Romani ante rapuit quam imperium». (9) Et infra (4, 2, 29): «Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post V legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Occeanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur. Aliquid tamen aduersus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illiricum et Africam quasi de industria prospera eius aduersis rediarentur. (10) Quippe cum fauces Hadriatici maris iussi occupare, Dolabella et Antonius, ille Illirico, hic Curictico litore castra posuisset, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octauius Libo, ingentibus copiis classicorum utrunque circunuenit deditionem fames extorsit».

[19] Et infra (4, 2, 43): «Sic praecipitantibus fatis, proelio sumpta Thessalia est, et Philippicis campis urbis, imperii, generis humani fata commissa sunt. Nunquam ullo loco tantum uirium populi Romani, tantumque dignitatis Fortuna uidit. CCC amplius milia bellatorum hinc, illinc praeter auxilia regum et Senatus. Nunquam imminentis ruinae manifestiora prodigia: fuga uictimarum, examina in signis, interdiu tenebrae. Dux ipse et nocturna imagine theatri sui audiens plausum in modum planctus circumsonat». (2) Et infra: «Nunquam acrior neque alacrior exercitus Caesaris fuit. Inde classica prius, inde tela. Annotatum quoque committentis aciem, crastini pilum, qui mox adacto in os gladio, sic inter cadauera repertus, libidinem ac rabiem qua pugnauerat ipsa nouitate uulneris praeferebat. Sed nec minus admirabilior illius exitus belli. (3) Quippe dum Pompeius adeo equitum copia abundaret, ut facile circumuenturus sibi Caesarem uideretur, circumuentus ipse est. Nam cum diu aequo Marte contenderent, iussu quoque Pompeii fusus a cornu erupisset equitatus, repente hinc signo dato Germanorum cohortes tantum in effusos equites fecere impetum, ut illi esse pedites, hi uenire in equis uiderentur. Hanc stragem fugientis equitatus leuis armaturae ruina comitata est. (4) Tunc terrore latius dato, turbantibus inuicem copiis reliqua strages quasi una manu facta est. Nec ulla res magis exicio fuit, quam ipsa exercitus magnitudo. Multus in eo proelio fuit Caesar mediusque inter imperatorem et militem. Vocesque obequitantis exceptae, altera cruenta, sed docta et ad uictoriam efficax: "Miles, faciem feri!", altera ad iactationem composita: "Parce ciuibus!", cum ipse sequeretur felicem utcunque in malis Pomepium, si eadem ipsum, quae exercitum eius Fortuna traxisset. (5) Superstes dignitati suae uixit, cum maiore dedecore per Thessalica Tempe equo fugeret, ut una nauicula Lesbon applicaretur, pulsus Sinedris, in deserto Ciliciae scopulo, fugam in Parthos, Africam uel Aegyptum agitaret, ut denique in Pelusio litore imperio uilissimi regis, consiliis spadonum et, nequid malis desit, Septimii desertoris sui gladio trucidatus sub oculis uxoris suae liberorumque moreretur». (6) Et infra (4, 2, 67): «Strages a Iuba coepit eius elephanti bellorum rudes et nuper a silua consternati, subito clangore statim et exercitus in fugam et duces fortius, quam ut effugerent. Non inconspicua tamen morte omnium. Iam Scipio naue fugiebat, sed assecutis eum hostibus, gladium per uiscera exegit et, ubi esset quodam requirente, respondit hoc ipsum: "Bene se habet imperator". (7) Iuba cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est, postero die, cum Petreio fugae comite, superque mensas et pocula interficiendum se ei praebuit. Ille et regi suffecit et sibi, cum interim semesi in medio cibi et parentalia fercula regio simul Romanoque sanguine madebant. Cato non interfuit bello. (8) Positusque apud Bragadam castris Vticam uelut altera Africae claustra seruabat. Sed accepta partium clade, nihil cunctatus, ut sapiente dignum erat, mortem et laetus acciuit. Nam postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lucernam Platonis libro, qui immortalitatem animae docet, paululum quieuit. (9) Tunc circa primam uigiliam stricto gladio reuelatum manu pectus semel utrunque percussit. Ausi post hoc uirum medici uiolare fomentis.Ille passus, dum abscederent, rescidit plagas, secuta uis sanguinis moribundas manus in ipso uulnere reliquit». (10) Et infra (4, 2, 91): «Itaque non ingratis ciuibus omnes in unum principem congesti honores, circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo. Ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, et nouissime dubium an ipso uolente, collata pro rostris ab Antonio consule regni insignia. Quae omnia uelut infulae in destinatam morti uictimam congregabatur. (11) Quippe clementiam principis uicit inuidia, grauisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia. Nec diutius dilatio donata est, sed Brutus et Cassius aliique patricii consensuerunt in caedem principis. Quanta uis fati, manauerat late coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, nec perlitare centum uictimis potuerat. Venit in curiam, tum expeditionem Particam meditans. (12) Ibi in curuli sedentem eum Senatus inuasit, tribusque ex XX uulneribus ad terram datus est. Sic ille, qui terrarum orbem ciuili sanguine impleuerat, tandem ipse sanguine suo curiam impleuit».

[20] In capitulo 6º (4, 6, 6): «Oppressaque re publica armis, redit Syllana proscriptio, cuius atrocitas nihil in se minus habet, quam numerum centum quadraginta senatorum. Exitus foedi, truces, miserabiles, toto terrarum orbe fugientium. Pro quibus quis pro dignitate rei ingemiscat? Cum Antonius L. Caesarem auunculum suum, Lepidus L. Paulum fratrem suum, proscripserunt. Romae capita caesorum proponere in rostris iam usitatum erat. (2) Verum quoque sic ciuitas lacrimas tenere non potuit, cum rescisum Ciceronis caput in illis suis rostris uideretur, nec aliter ad uidendum eum, quam solebat ad audiendum, concurretur. Haec scelera in Antonii Lepidique tabulis, Caesar percussoribus patris fuit contentus. His quoque nisi mulcta [12] fuisset, iusta caedes haberetur».

XVII. Iustinus.

[1] Postquam de L. Flori exemplis ad pronominum qualitates ediscendas satis et plusquam satis dictum est, ad Iustinus exempla, sed paucissima, transeamus, qui in prologo sui Epitomatis, in XLIIII Trogi Pompeii libris (pr. 1, 1), sic inquit: «Cum multi ex Romanis etiam consularis dignitatis uiri res Romanas Graeco peregrinoque sermone in Historiam contulissent, seu aemulatione gloriae seu uarietate operis delectatus, uir priscae eloquentiae, Trogus Pompeius, Graecas et totius orbis historias Latino sermone composuit, ut cum nostra Graece, Graeca quoque nostra lingua legi possent, prorsus rem magnam et animi et corporis aggressus. (2) Nam cum plerisque auctoribus singulorum regum uel populorum res gestas scribentibus opus suum ardui laboris uideatur, nonne nobis Pompeius Herculea audacia orbem terrarum aggressus uideri debet? Cuius libris omnium saeculorum, regum, nationum, populorumque res gestae continentur? (3) Et quae historici Graecorum prout commodum cuique fuit, inter se segregatim occuparunt, omissis quae sine fructu erant, et omnia Pompeius diuisa temporibus et serie rerum digesta congessit. (4) Horum igitur quattuor et XL uoluminum (nam totidem edidit) per ocium quo in urbe uersabamur, cognitione quaeque dignissima excerpsi. Et omissis quae nec cognoscendi uoluptate iocunda nec ad exemplum erant necessaria, breue uelut florum corpusculum feci, ut haberent et qui Graece didicissent, quo admonerentur, et qui non didicissent, quo instruerentur. (5) Quae ad te non cognoscendi magis quam emendandi gratia transmisi, simul ut ocii mei, cuius reddendam operam putas, apud te ratio constaret. Sufficit enim mihi apud posteros in tempore iudicium tuum, cum obtrectationis inuidia decesserit, industriae testimonium habituro».

[2] Idem in libri primi (1, 1, 1): «Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium huius dignitatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio prouehebat. Populus nullis legibus tenebatur arbitria principum pro legibus erant. Fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam cuique pariam regna finiebantur. (2) Primus omnium Ninus, rex Asyriorum, ueterem et quasi auitum gentibus morem noua imperii cupiditate mutauit. Hic primum intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos terminos usque Lybiae perdomuit. (3) Fuere quidem his temporibus antiquiores Vesois Aegyptius et Scythiae rex Tanais, quorum alter in Pontum, alter usque Aegyptum excessit. Sed longinqua, non finitima bella gerebant, nec imperium sibi, sed populis suis gloriam quaerebant, contentique uictoria imperio abstinebant. Ninus magnitudinem quaesitae dominationis continua possessione firmauit». (4) Et infra (1, 6, 1): «Cyrus per Sepolim regreditur. Ibi conuocato populo iubet omnes praesto cum securibus esse, et siluam uiae circumdatam excidere. Quod cum strenue fecissent, eosdem postera die apparatis epulis inuitat; deinde cum alacriores ipso conuiuio factos uideret, rogat si conditio ponatur, utrius uitae sortem legant, hesterninae laboris an praesentium epularum: "Praesentium", ut aclamauerunt omnes, ait hesterno similem labori omnem uitam acturos, quoad Medi pareant; se secutos hodiernis epulis. Laetis omnibus, bellum Medis infert». (5) Et infra: «Ingens post necesitatem animus pugnandi exrecitui eius accessit». Et infra: «Astyages capitur, cui Cyrus nil amplius quam regnum abstulit nepotemque se in illo magis quam uictorem egit, eumque ducem maximae genti Hircanorum praeposuit. Nam in Medos reuerti ipse noluit. (6) Hic finis imperii Medorum fuit. Regnauerunt annis trecentum, quinquaginta. Cyrus Separem, coeptorum socium, quem iuxta nocturnum uisum, ergastulo liberauerat, comitemque in omnibus rebus habuerat, Persis praeposuit, sororemque suam ei in matrimonium dat». (7) Et infra (1, 7, 5): «Croesus ipse capitur. Sed quanto bellum minoris periculi, tanto et minor fuit uictoria. Croeso et uitam et patrimonii partem et urbem Beroem concessit, in qua et si non regiam uitam, proximam tamen maiestati regiae degeret. Haec clementia non minus uictori quam uicto utilis fuit». (8) Et infra: «Fuere Lydis multi ante Croesum reges uariis casibus memorabiles, nullus tamen fortunae Candauli comparandus. Hic uxorem quam propter formae pulchritudinem deperibat, praedicare omnibus solebat non contentus uoluptatum suarum conscientia, nisi etiam matrimonii reticenda publicaret prorsus, quasi silentium damnum pulchritudinis esset. (9) Ad postremum, ut affirmationi suae fidem faceret, nudam eam sodali suo Gigi ostendit. Quo facto et amicum in adulterium uxoris solicitatum sibi hostem fecit, et uxorem, ueluti tradito alii amore, a se alienauit. Nanque breui post tempore caedes Candauli nuptiarum praemium fuit, et uxor mariti sanguine dotata regnum uiri et se pariter adultero tradidit». (10) Et infra (1, 9, 1): «Cyro successit filius Cambises, qui per quietem uidit fratrem suum Mergidem regnaturum, quo somno exterritus non dubitauit post sacrilegia etiam parricidium facere. Erat enim difficile, ut parceret suis, qui cum contemptu religionis crassatus etiam aduersus deos fuerat. Ad hoc tam crudele ministerium magum quendam ex amicis delegit, nomine Cometem. (11) Interim ipse gladio sua sponte euaginato in femur grauiter uulneratus occubuit, poenasque luit seu imperati parricidii su perpetrati sacrilegii. Quo nuncio accepto magus ante famam amissi regis occupat facinus, prostratoque Mergide cui regnum debebatur, subiecit Oropastem. Erat enim et oris et corporis liniamentis persimilis, ac nemine subesse dolum arbitrante pro Mergide rex Oropastes constituitur. Quae res occultior fuit, quod apud Persas persona regis sub specie maiestatis occulitur». (12) Et infra: «Quae res suspecta primo Othami, uiro nobili et in coniectura sagacissimo, fuit. Itaque per inter nuncios quaerit de filia, quae inter paelices regias erat, an Cyri frater rex esset. Illa nec se ipsam scire ait, nec ex alia posse cognoscere, quia singulae separatim recludenduntur. Tum pertractare caput dormienti iubet, nam mago Cambises utrasque aures praeciderat». Et infra: «Septem tantum conscii fuere huius coniurationis». (13) Et infra: «Ad magos inde perueniunt, quibus ne ipsis quidem animus in auxilium sui defuit, siquidem stricto ferro duos de coniuratis interficiunt. Ipsi tamen corripiuntur a pluribus, quorum alterum Cobrias medium amplexus, cunctantibus sociis, ne ipsum pro mago transfoderent, quia res obscuro loco gerebatur, uel per suum corpus adiici ferrum mago iusserit. Fortuna tamen ita regente, illo incolumi, magus interficitur. (14) Occisis magis, magna quidem gloria recuperati regni principium fuit, sed multo maior in eo, quod cum de regno ambigerent, concordare potuerunt. Erant enim et uirtute et nobilitate ita pares, ipsi igitur uiam inuenerunt, qua de se iudicium religioni et fortunae committerent, pactique inter se sunt, ut die statuta, omnes equos ante regiam primo mane perducerent, et cuius equus inter solis ortum hinnitum primus edidisset, is rex esset. Nam solem per se unum deum esse credunt, et equos eidem deo sacratos esse dicunt.

»[3] Erat inter (Iust. 1, 9, 25) coniuratos Darius Histapis filius, cui de reno solicito equi custos ait, si ea res uictoriam moraretur, nihil negocii superesse. Per noctem deinde equum et pridie constitutam diem ad eundem locum ducit ibique equae admittit, ratum ex uoluptate Veneris futurum quod euenit postera die. Itaque cum ad statutam horam omnes conuenisset, Darii equus, cognito loco et desiderio feminae, hinnitum statim edidit, et segnibus aliis felix auspicium domino primus emisit. (2) Tanta moderatio ceteris fuit, ut audito auspicio confestim equis desilirent et Darium regem salutarent. Populusque uniuersus secutus iudicium principum eundem regem constituit. Sic enim regnum Persarum septem nobilissimorum uirorum uirtute quaesitum tam leui momento in unum collatum est. Incredibile prorsus tanta pietate gessisse eos, quod ut eriperent magis, mori non recusauerint. (3) Quanquam praeter fortunam uirtutemque hoc imperio dignam etiam cognatio Dario iuncta cum pristinis regibus fuit. Principio igitur regni Cyri filiam in matrimonium recepit, regalibus nuptiis regnum firmaturus, ut non tam in extraneum uideretur translatum, quam in familiam Cyri reuersum uideretur». (4) Et infra (1, 10, 15): «Zophirus, domi se uerberibus lacerari toto corpore iuibet, nasum, aures et labia sibi praecidi atque regi ita inopinanti se offert. Attonitum et quaerentem Darium causas auctoremque tam foedae lacerationis tacitus quo proposito fecerit edocet». (5) Et infra: «Iubet illos ex amicis exemplum capere, quid hostibus cauendum sit; hortatur ne moenibus magis quam armis confidant, patianturque se commune bellum recentiore ira gerere». (6) Et infra: «Ac postremo uniuersum sibi creditum exercitum Dario prodit urbemque ipsam in potestatem eius redegit. Post haec Darius bellum Scythis infert, quod sequenti uolumine referetur».

[4] Idem in secundi libri principio (2, 2, 1): «Scythia autem in orientem prorresta includitur ab uno latere Ponto, ab altero montibus Riphaeis, a tergo Asia et Phasi flumine. Multo in longitudinem et latitudinem patet. Hominibus inter se nulli fines. Nec enim agrum exercent nec domus illis ulla». Et infra: «Vxores libersoque secum in plaustris uehunt». (2 Et infra: «Nullum scelus apud eos furto grauius, quippe sine tecto munimentoque pecora et armenta habentibus, quid inter siluas superesset, si furari liceret? Aurum et argentum perinde aspernantur ac reliqui mortales appetunt. Lacte ac melle uescuntur. Lanae his usus ac uestium ignotus. Et quanquam continuis frigoribus urantur, pellibus tantum ferinis ac murinis utuntur. (3) Haec continentia morum illis quoque iusticiam dedit, nihil alienum concupiscentibus, quippe diuiciarum cupido est, ubi est usus. Atque utinam reliquis mortalibus similis modus, ratio abstinentiaque foret, profecto non tantum bellorum per omnia saecula terris omnibus continuaretur, neque plus hominum ferrum et arma quam naturalis fatorum condicio raperet, prorsus ut admirabile uideatur, hoc illis naturam dare, quod Graeci longa sapientum doctrina praeceptisque philosophorum consequi nequerunt, cultosque mores incultae barbariae collatione superari. Tanto plus proficit in his uiciorum ignoratio quam in illis cognitio uirtutis. (4) Imperium Asiae ter quaesiuerunt: ipsi perpetuo ab alieno imperio aut intacti aut inuicti mansere. Darium, regem Persarum, Scythae turpi summouerunt fuga, Cyrum cum omni exercitu trucidarunt, Alexandri Magni ducem Sopona pari ratione cum copiis uniuersis deleuerunt. (5) Romanorum audiuere, non sensere arma. Parthicum et Bactrianum imperium ipsi condiderunt. Gens laboribus et bellis aspera, uires corporis immensae; nihil parauere, quod amittere timeant, nihil uictores praeter uictoriam concupiscunt». (6) Et infra (2, 3, 12): «Igitur non expectaturos Scytas, dum ad se ueniatur, cum tanto sibi plura in hoste concupiscenda sint, ultroque praeituros obuiam». Et infra: «His igitur Asia per mille quingentos annos uectigalis fuit. Pendendi tributi finem Ninus, rex Assyriorum, imposuit». (7) Et infra (2, 4, 20): «Duae tum sorores Amazonum regna tractabant: Antiope et Orithia, sed Orithia bellum foris gerebat. Igitur cum Hercules ad litus Amazonum applicuisset, ibi frequens multitudo cum Anthipe regina nihil hostile metuente erat. Quare effectum est, ut paucae repentino tumultu excitatae arma sumerent, facilemque uictoriam hostibus darent. In his duae Antiopae sorores, Menalippe ab Hercule, Hippolyte ab Theseo. Sed Theseus obtenta in praemium captiua eandem in praemium assumpsit. Et ex ea Hippolytum genuit». (8) Et infra (2, 6, 4): «Athenienses in eodem nati solo, quod colunt, et quae illis sedes, eadem origo est. Primi lanificici et olei et uini usum docuere. Arare quoque ac serere frumenta glandem uescentibus monstrarunt. Litterae Graecae et facundia et hic ciuilis disciplinae ordo ueluti templum Athenas habent. Ante Deucalionis tempora regem habuere Cecropem, quem, ut omnis antiquitas fabulosa est, biformem tradidere primi, quia primus marem feminae matrimoni inuxit. (9) Huic successit Granaris, cuius filia Athis nomen regioni dedit. Post hunc Amphitrides regnauit, qui primus Mineruae urbem sacrauit et nomen ciuitatis Athenas dedit. Huius temporibus aquarum illuuies partem maiorem populorum Graeciae absumpsit. Superfuerunt, quos refugia montium receperunt, aut qui ad regem Thessaliae Deucalionem ratibus euecti sunt, a quo propterea genus hominum conditum dicitur». (10) Et infra (2, 8, 1): «Megarenses matronas Atheniensium in Eleusinis sacris noctu oppressuri naues conscendunt. Qua re cognita, dux Atheniensium Pisistrades [13] iuuentutem in insidiis locat». (11) Et infra: «Agressosque nauibus Megarenses non opinantes aggressus deleuit, ac protinus classe captiua inter mixtis mulieribus, ut speciem captiuarum matronarum praeberet, Megaram contendit. Illi cum et nauium formam et petitam praedam cognoscerent, obuii ad portum procedunt. Quibus caesis Pisistrades paululum a capienda urbe defeuit. Ita Megarenses suis dolis hosti uictoriam dedere. (12) Sed Pisistrades, quasi sibi, non patriae uicisset, tyrannidem per dolum occupat. Quippe uoluntariis uerberibus domi affectus laceratoque corpore in publicum progreditur, aduocata concione populo uulnera ostendit, de crudelitate principum, a quibus se haec passum simulabat, quaeritur. Adduntur uocibus lacrimae et inuidiosa multitudo credula accenditur: amore plebis se inuisum senatui simulat. Obtinet ad custodiam corporis sui satellitum auxilium, per quos occupata tyrannide, per annos triginta quattuor regnauit. (13) Post hunc Diocles, alter ex filiis, per uim stuprata uirgine a fratre puellae interficitur. Alter, Hippias nomine, cum imperium paternum teneret, interfectorem fratris comprendi iubet, qui cum per tormenta consocios caedis nominare cogeretur, omnes amicos tyranno nominauit. Quibus interfectis, quaerenti tyranno an adhuc alii conscii essent, neminem ait superesse, quem amplius mori gestiat, quam ipsum tyrannum. (14) Qua uoce eiusdem se tyranni uictoriam post uindictam pudiciciae sororis ostendit. Huius uirtute, cum admonita ciuitas libertatis esset, tandem Hippias regno pulsus in exilium agitur, qui profectus in Persas ducem se Dario inferenti Atheniensibus bellum, sicut supradictum est, aduersus patriam suam offert». (15) Et infra (2, 9, 20): «Ducenta milia Persae eo proelio sine naufragio amisere. Cecidit et Hippias, tyrannus Atheniensis, auctor et concitator eius belli, diis patriae ultoribus poenas repetentibus». (16) Et infra (2, 10, 9): «Hoc certamen concordi animo ad patruum suum Ariopharnenem ueluti ad domesticum iudicem deferunt, qui domi cognita causa Xerxem praeposuit. Adeoque fraterna contentio fuit, ut nec uictor insultauerit nec uictus doluerit, ipsoque litis tempore munera inuicem miserint, iocunda quoque inter se, non solum sed sedula conuicia habuerint. Iudicium quoque ipsum sine arbitris, sine conuicio fuerit. Tandem moderatius tum fratres inter se maxima regna diuidebant, quam num exigua patrimonia partiuntur.

[5] Idem in tertii libri principio (3, 1, 1): «Xerxes, rex Persarum, terror antea gentium, bello in Graecia infeliciter gesto, etiam suis contemptui coepit esse. Quippe Arbatanus, praefectus eius, deficiente quottidie regis maiestate in spem regni adductus cum VII robustissimis filiis regiam uesperi ingreditur, nam amiciciae iure semper illi patebat, trucidatoque rege, uoto suo subsistensfilios eius aggreditur. (2) Securior de Artaxerxe filio, puero admodum, fingit regem a Dario, qui erat adolescens, quo maturius regno potiretur, occissum. Impellit Artaxerxem parricidium parricidio uindicaret. Cum uentum esse ad domum Darii, dormiens iuuenis, quasi somnum fingeret, interficitur. (3) Deinde cum unum ex filiis regis sceleri suo superesse Arbattanus uideret metueretque de regno certamina principum, assumit in societatem consilii Bactabasum, qui praesenti statu non contentus rem prodit Artaxerxi: ut pater eius occisus sit, ut frater falsa parricidii suspicione oppressus, denique ipsi pararent insidiae. (4) His cognitis Arthaxerxes, ueritus Arthabani numerum filiorum, in posterum diem paratum et exercitum armatum iubet, regogniturus et numeros militum et in armis industriam singulorum. Itaque cum inter ceteros Arthabanus armatus assisteret, rex simulat se breuiorem loricam habere. (5) Iubet Arthabanum secum commutare, exeuentem se ac nudatum gladio traiecit. Tum et filios eius corripi iubet. Atque ita


egregius adolescens et caedem patris et necem fratris et se ab insidiis Arthabani uindicauit». (6) Et infra (3, 2, 5): «Nanque Licurgus cum fratri suo Polibite, Spartanorum regi, successisset regnumque sibi uindicare potuisset, Carillo, filio eius, qui natus fuerat posthumus, cum ad aetatem adultam uenisset, regnum summa fide restituit, ut intelligerent omnes, quanto plus apud bonos pietatis iura quam omnes opes ualerent. (7) Medio igitur tempore, dum infans conualescit, tutelam eius administrat, non habentibus Spartanis leges instituit, non inuentione earum magis, quam exemplo clarior: siquidem nihil lege ulla in alio sanxit, cuius non ipse primus in se documenta daret. Populos in obsequia principum, principes ad iusticiam inferiorum informauit. Parsimoniam omnibus suasit, existimans laborem militiae assidua frugalitatis consuetudine faciliorem fore».

XVIII. Q. Curtius Rufus.

[1] Tempestiuum est ut aliqua Q. Curtii Rufii Historiam Magni Alexandri describentis exempla subiiciam, qui in III libri principio (3, 1, 1) sic ait: «Inter haec Alexander ad conducendum ex Peloponeso militem Cleandro cum pecunia misso, Liciae Pamphiliaque rebus compositis ad urbem Celaenas exercitum admouit. (2) Media illa tempestate moenia interfluebat Marsus amnis, fabulosus Graecorum carminibus inclitus, fons eius ex summo fontis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu aquarum cadit. (3) Inde diffussus circumuentos rigat campos liquidus et suas duntaxat undas trahens. Itaque color eius placido mari similis locum poetarum mendacio fecit, quippe traditum est nimphas amore amnis retentas in illa rupe considere. Ceterum quamdiu inter muros fluit, nomen suum retinet, at cum extra munimenta se euouit maiore ui ac mole agentem undas, Licum appellant. (4) Alexander quidem urbem destitutam a suis intrat; arcem [14] uero, in quam confugerant, oppugnare adorsus, caduceatorem praemisit, qui denunciaret, ni dederent, ipsos ultima esse passuros. Illi caduceatorem in turrem et situ et opere multum editam perductum, quanta esset altitudo, intueri iubent ac nunciare Alexandro non eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri se scire inexpugnabiles esse, ad ultimum pro fide morituros. (5) Ceterum ut circumsideri arcem et omnia sibi in dies arctiora uiderunt esse, LX dierum inducias pacti, ut ni intra eos auxilium Darius ipse misisset, dederent urbem. Postquam nil tamen praesidii mittebatur ad praestituam diem permisere se regi». (6) Et infra: «Ianque ad urbem Anchiram uentum erat, ubi numero copiarum inito Paphlagoniam intrat. Huic iuncti erant Eneti, unde quidam Venetos trahere originem credunt, omnisque haec regio paruit regi». (7) Et infra: «Ipse assumptis qui ex Macedonia nuper aduenerant, Capadociam petiit. At Darius nunciata Memnonis morte haud secus, quam par erat, motus omissa omni alia spe, statuit ipse decernere, quippe quae per duces suos acta erant, cuncta damnabat, ratus pluribus curam omnibus abfuisse fortunam. Igitur castris ad Babyloniam positis, quo maiore animo capesserent bellum, uniuersas uires in conspectu dedit». (8) Et infra (3, 2, 9): «His copiis triginta milia Graecorum mercede conducta eggregie iuuentutis adiecta». Et infra: «Nec illi quicquid minus, quam multitudo militum defuit, cuius uniuersae aspectu admodum laetus, purpuratis solita uanitate spem eius inflantibus, conuersus ad Caridemum Atheniensem, belli peritum et ob exilium infestum Alexandro, quippe Athenis, iubente eo, fuerat expulsus, percontari coepit satisne ei uideretur instructus ad obterendum hostem. (9) At ille suae sortis et regiae superbiae oblitus: "Verum -inquit- et tu forsan audire nolis et ego nisi nunc dixero, alias nequicquam confitebor, hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius orientis excita sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis"». (10) Et infra: «Sed Macedonum acies torua sane et inculta clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora uirorum teget. Ipsi phalangem [15] uocant peditum stabile agmen». (11) Et infra: «Ac ne auri argentique studio temeri putes. Adhuc illa disciplina paupertate magistra stetit, fatigatis humus cubiculo est cibus, quem occupati parant, saciat, tempora somni artiora quam noctis sunt. Iam Thessali equites et Acarnanes Ettholique inuicta bello manus fundis credo et hastis igne duratis repelluntur; pari robore opus est. (12) In illa terra, quae hos genuit, auxilia quaerenda sunt. Argentum illud atque aurum conducendum militem mittere. Erat Dario mite ac tractabile ingenium, nisi suam naturam plerunque fortuna corrumperet. Itaque ueritatis impatiens hospitem ac supplicem tunc maxime utilia suadentem, abstrahi iussit ad capitale supplicium. (13) Ille ne tum quidem libertatis oblitus: "Habeo -inquit- paratum mortis meae ultorem. Expetet poenas mei cnsilii spreti ipse contra quem tibi suasi. Tu quidem licentia regni tam subito mutatus documentum etsi posteris. Homines, cum se permisere fortunae, etiam naturam dediscere". (14) Haec uociferante, quibus imperatum est, iugulant. Sera deinde poenitentia subiit regem ac uera dixisse confessus sepeliri eum iussit. Thimotes erat Mentori filius impiger iuuenis, cui praeceptum est a rege ut omnes peregrinos milites, in quibus plurimum habebat spei, a Farnaboro tradidit ipsum, quod ante Memnoni dederat». (15) Et infra (3, 3, 14): «Haec uero turba muliebriter prope modum culta luxu magis quam decoris armis conspicua erat, doryfera [16] uocabatur. Proximum his agmen soliti uestem excipere regalem. Hi currum regis anteibant, quo ipse eminens uehebatur. Vtrunque currus latus deorum simulacra ex auro argentoque expressa decorabant». (16) Et infra: «Interuallo deinde unius stadii matrem Darii Sisigambim currus uehebat, et in alio erat coniunx». (17) Et infra: «In his erat liberi regis et qui educabant eos, spadonumque grex haud sane illis gentibus uilis. Tunc regiae pelices CCCLX uehebantur. Et ipse regali cultu ornatuque, post quas pecunia regis sexcenti muli et CCC cameli uehebant, praesidio sagittariorum prosequente propinquorum amicorumque coniuges huic agmine proximae. Lixarumque et Colonum greges uehebantur. Vltimi erant cum suis suisque ducibus, qui cogerent agmen, leuiter armati». (18) Et infra: «Statiua illic habuerat Cyrus, cum aduersum Cresum in Lydiam duceret». Et infra: «Igne ferroque culiciam uastat, sterile ac nudum solum, quod tueri nequiebat, relicturus». Et infra: «Nec auidius ipsum regem quam Philippum intuebatur exercitus, pro se quisque dextram eius amplexi grates habebant ueluti praesenti deo». (19) Et infra (3, 7, 7): «Atque ille angustiis eius occupatis et praesidio modico relicto. Isson quoque desertam a barbaris ceperat». Et infra: «Quippe illlic utriusque regis copias numero futuras pares, cum angustiae multitudinem non caperet planiciem ipsis camposque esse uitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent timere, et non uirtute hostium sed lassitudine sua uincerentur». (20) Et infra: «Erat in exercitu regis Silenes Perses quondam a praetore Aegypti missus ad Philippum donis et omni honore cultus, exilium patria sede mutauerat, secutus deinde in Asiam Alexandrum inter fideles socios habebatur. Huic epistulam Cretensis miles obsignatam anulo, cuius signum haud sane notum erat, tradidit. Narbozonas praetor Darii miserat eam hortabaturque Silenem ut dignum aliquid nobilitate atque moribus suis ederet magno id enim apud regem honori fore. Has litteras Silenes ut pote innoxius ad Alexandrum saepe deferre tentauit. (21) Sed cum tot curis apparatuque belli regem uiderit urgeri, aptius subinde tempus expectans suspicionem initi scelesti consilii praebuit. Nanque epistula priusquam ei redderet, in manus Alexandri peruenerat lectamque eam et ignoti anuli sigillo impressam Sileni dari iusserat ad existimandam fidem barbari, qui quia per complures dies non adierat regem, scelesto consilio eam uisus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occissus est». (22) Et infra (3, 8, 7): «Fama bella stare et eum, qui recedat, fugere credi». Et infra: «Illam ipsam fortunam, qua aspirante, res tam prospere gesserat, uerebatur. Nec iniuria ex his, quae tribuisset sibi, quam mutabile esset, reputabat». (23) Et infra (3, 10, 3): «Alexander ante prima signa ibat identidem manu suos inhibens, ne suspensi acrius ob nimiam festinationem concitatio spum, capesserent bellum. Cumque agmini obequitaret uaria oratione, ut cuiusque animis aptum erat et milites alloquebatur». (24) Et infra: «Et imbellibus feminis aurum uiri eriperent, aspera montium suorum iuga nudosque colles et perpetuo rigentes geluditibus Persarum campis agrisque mutarent». Et infra:

[2] «Tum uero multum sanguinis fusum». Et infra (Curt. 3, 11, 5): «Quasi singuli inter se dimicarent, in eodem uestigio stabant, donec uincendo locum sibi facerent. Tunc demum ergo promouebant gradum, cum hostem prostrauerant. At illos ouus excipiebat aduersus fatigatos, nec uulnerati, ut alias solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a fronte. (2) Alexander non ducis magis quam militis munera exequebatur, optimum decus caeso rege expetens, quippe Darius curru sublimis eminebat et suis ad se tuendum et hostibus ad incessendum ingens incitamentum. (3) Ergo frater eius Oxatres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites quibus poterat, ante ipsum currum regis obiectis armis et robore corporis multum super ceteros eminens, animo uero et pietate in paucissimis, illo utique clarus proelio, alios improuide instantes praestauit, alios in fuga auertit. (4) At Macedones circa regem erant mutua adhortatione firmati, cum ipso in equitum agmen irrumpunt, tum uero similis ruinae frages erat. Circa currum Darii iacebant nobilissimi duces ante oculos regis, egregia morte defuncti, omnes in ora proni, sic dimicantes procubuerant, aduerso corpore uulneribus acceptis. (5) Inter hos Athizies et Corountes et Saccites, praetor Aegypti, magnorum exercituum prefecti, nescitabantur. Circa eos erat cumulata peditum equitumque obscurior turba». Et infra: «Et idem metus qui cogebatur fugere, fugientes morabatur». (6) Et infra: «Ianque ad feminas peruentum erat, quibus quo cariora ornamenta sunt, uiolentius detrahebantur. Nec corporibus quidem uis ac libido parcebant, omnia planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat, castra repleuerat nec ulla facies mali deerat, cum per omnes ordines aetatesque uictoris crudetitas ac licentia uagaretur. (7) Tum uero impotentis fortunae species conspici potuit, cum hi, qui cum Dario tabernaculum exornauerant, omni luxuria et opulentia instructum, eadem illa quasi uenturo domino reseruabant. Nanque id solum intactum omiserant milites. Ita tradito more, ut uictorem uicti regis tabernaculo exciperent.

»[3] Sed omnium (Curt. 3, 11, 24) oculos auertant captiuae inter coniunxque Darii, illa non maiestate solum sed etiam aetate uenerabilis. Haec formae pulchritudine nec illa quidem forte corruptae receperat in sinum filium nondum sextum annum aetatis ingressum, in spem tantae fortunae, quanta pater eius paulo ante amiserat genitum. At in gremio anus auiae iacebant adulatae duae uirgines non suo tantum sed illius maerore confectae. Ingens circa eam nobilium feminarum turba constiterat». (2) Et infra: «Illae suae calamitatis oblitae in utro cornu Darius stetisset, quae fortuna discriminis fuisset, requirebant, negabant se captas si uiueret rex. Sed illum equos subinde mutantem longius fuga abstulerat. (3) In acie uero caesa sunt Persarum peditum centum milia, decem uero milia interfecta equitum. At a parte Alexandri, quattuor et quingenti saucii fuere, triginta omnino et duo desiderati sunt, equitum centumquinquaginta interfecti sunt, tantulo impendio ingens uictoria stetit». (4) Et infra (3, 12, 6): «Hoc mulierum errore comperto Alexander fortunae Darii et pietati earum lacrimasse fertur. Ac primo Nitremem, qui Sardis tradiderat, peritum linguae Persicae ire ad consolandas eas iusserat. Deinde ne proditor captiuarum iram doloremque augeret. Leonatum ex purpuratis suis misit iussum indicare falso lamentari eas, Darium uiuum». (5) Et infra: «Rati actum esse de dominis in tabernaculum currunt. Mater et coniunx prouolutae ad pedes orare coeperunt, ut prius quam interficerentur, Darii corpus ipsis patrio more sepelire permitteret, furtas supremo in regem officio igni se iniecturas. Leonatus et uiuere Darium et ipsas incolumes modo, sed etiam apparatu pristinae fortunae reginas fore». (6) Et infra: «Itaque iustis defuntorum corporibus solutis praemittit ad captiuas, qui nunciarent ipsum uenire inhibitaque comitantium turba, tabernaculum cum Ephaestione intrat. Is longe omnium amicorum charissimus erat regi, cum ipso periter edoctus omnium secretorum arbiter». (7) Et infra: «Ergo reginae illum regem esse ratae suo more ueneratae sunt. Inde ex captiuis spadonibus, quis Alexander esset monstrantibus, Sisigambis aduoluta est pedibus eius ignoratione nunquam antea uisi regis excusans, quam manu alleuans rex: "Non errasti -inquit- mater. Nam et hic Alexander est". (8) Equidem hac continentia animi si ad extremum uitae perseuerare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam uisus est esse, cum liber patris imitaretur triumphum ab Hellesponto usque ad Occeanum omnes gentes uictoria emensus, si uicisset profecto superbiam atque iram mala inuicta, si abstinuisset inter epulas, caedibus amicorum, eggregiosque tam bello quam pace uiros et tot gentium secum domitores, in dicta causa non ueritus esset occidere. (9) Sed nondum fortuna se animo eius supersederat, ita orientem tam moderate et prudenter tulit ad ultimum magnitudinem eius non cepit. Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et clementia uincerentur. Virgines et reginas excellentis formae tam sanctae habuit, quasi eodem quo ipse parente genitae forent. (10) Coniugem eiusdem quam nulla aetatis suae pulchritudine corporis uicit, adeo ipse non uiolauit, ut summam adhibuerit curam, nequis captiuo corpori illuderet, omnem cultum feminis reddi iussit. Nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captiuis praeter fiducaim defuit. (11) Ita Sisigambis: "Rex -inquit- mereris, ut ea precemur tibi, quae Dario nostro praecatae sumus. Et, ut uideo, dignus es, qui tantum regem non felicitate solum sed etiam aequitate superaueris. Tu matrem me et reginam uocas, sed ego me tuam famulam esse confiteor et proprietate fortunae fastigium capio, et praesentis iugum pati possum, tua interest quantum in nos licuerit si iam potius clementia quam saeuicia uis esse testatum". (12) Rex bonum animum habere eas iussit, Darii filium collo suo admouit. At ille nil conspectu tum primum a se uisi conterritus ceruicem eius manibus amplectitur. Motus ergo rex constantia pueri Ephestionem intuens "Quam uellem -inquit- Darius alilquid ex hac indole haussisset"».

[4] Idem in quarti libri principio (4, 1, 4): «At Alexander Parmenonem Syriae, quam Celen uocant, praefecit, nouum imperium Syrii nondum belli cladibus satis domiti aspernabantur, sed celeriter subacti obedient regi, Maritimam tum oram et pleraque longius etiam a mari recedentia rex eius insulae Strato possidebat, quo in fidem accepto, castra mouit ad urbem Marathen. (2) Ibi illi litterae redduntur a Dario, quibus ut superbe scriptis uehementer offensus est, praecipue eum mouit, quod Darius sibi regis titulum nec eundem Alexandri nomini ascripserat. Postulabat autem magis quam petebat, ut accepta pecunia quantacunque, totam Macedoniam caperet, matrem et coniugem sibi liberosque restitueret». (3) Et infra: «Contra Alexander rescripsit: "Rex Alexander Dario", et cetera». (4) Et infra: «Te ipsum acie uinci, quem et si nil a me oportebat impetrare ut pote qui ne belli quidem in me iura seruaueris, tamen sin ueneris supplex et matrem et coniugem et liberos sine precio recepturum te esse promitto, et uincere et consulere uictis scio. Quod si te committere nobis times, dabimus fidem impune uenturum. Deinde cum mihi scribis, memento non solum regi, sed etiam tuo scribere". (5) Ad hanc perferendam Tersippus missus in Poenicem descendit. Et oppidum Biblo traditum recepit. Inde ad Sidona uentum est, urbem uetustate famaque conditorum inclitam. Regnabat in ea Strato, Darii opibus adiutus. Sed quia deditionem magis popularium quam sua sponte fecerat, regno uisus indignus Ephestionique permissum, ut quem eo fastigio Sidonis dignissimum arbitretur, constitueret regem. (6) Erant Ephestioni hospites clari inter suos iuuenes, qui, facta ipsis potestate regnandi, negauerunt quenquam patri more in id fastigium recipi nisi regia stirpe ortum. Admiratus Ephestion magnitudinem animi spernentis, quod alii per ferrum ignesque peterent, "Vos quidem -inquit- macti uirtute estote, qui primi intellexistis quanto magis esset regnum fastidire quam accipere"». (7) Et infra: «Cum in regali solio residebis uitae necisque omnium dominus caue obiuiscaris huius status in quo accipis regnum». (8) Et infra: «Admititque rex protinus iussit, diuque contemplatus corporis inquit: "Habitus famae generis non repugnat, sed uolo scire inopiam qua patientia tuleris". Tum "Vtinam -inquit- eodem animo regnum pati possim. Haec manus suffecit desiderio meo; nil habenti, nil defuit". Magnae indolis specimen ex hoc sermone Abdalomini cepit. Itaque non Stratonis modo regiam supellectilem attribui ei iusit, sed pleraque etiam ex Persica praeda regionemque urbi appositam dicioni eius adiecit». (9) Et infra: «Aegypti uana gens et nouandis quam gerendis aptior rebus ex suis quisque uicis urbibusque concurrunt ad delenda praesidia Persarum».



[1] Glossa: Indiges, -etis, id est deificatus uel ab indigeo, -es, -ui. Pro contrarium, quia nullius rei egeat, indigens aliud est, uide in indigeo, Compraensorium post Catholicon.

[2] Glossa: Armilla est torquis brachialis dextorcerium circuli quia feruntur in humeris uirorum ab armorum uirtute uictoriae casu, secundum Compraensorium.

[3] Glossa: «Curis est Sabina lingua hasta, unde Romulus Quirinus, quia eam ferebat, est dictus, et Romani a Quirino Quirites dicuntur. Quidam etiam dictum putant a Curibus, quia fuit urbs opulentissima Sabinorum». Nonius (= Fest. 34) in Alfonsina. Verum secundum Catholicon: «Quiris lingua Sabinorum dicitur hasta, unde haec quirina enim est hasta. Et hinc hic Quirinus primum dictus est Romulus, quia semper hastatus incidebat uel quia hasta eius post mortem in Auentino monte fixa dicitur floruisse, unde hic Quiris, -itis dictum est ciuis Romanus, quia Romani et a Romulo dicti sunt, unde Romani dicti sunt Quirites, quia hastati et fortes, unde et quandoque generaliter milites dicuntur Quirites, quia hastas secum ferunt. Et producit Quiris, -itis penultimam genitiui et circumflexit ultimam in nominatiuo Quiris, sicut olim in integra fiebat quippecum Quiritis, -itis declinaretur, et in -is productam Quiris desinit», nec ab his Papias, Compraensoriumque et Priscianus in VII discrepant.

[4] Glossa: Scilicet patris Lucreciae, forte nomen proprium, cum in nullo uocabulistarum inuenire potuerim, sed in T. Liuii abbreuiatione dicitur circa libri primi finem (Per. 1, 38): «Lucrecia, uocato patre Tricipitino et uiro Colatino, obtesta ne inulta mors eius esset, cultro se interfecit».

[5] Glossa: Cum ex censu et aetate feratur sufragium, centuriata comitia sunt. Aulus Gelius (15, 27) ex Alfonsina.

[6] Glossa: Mactare est praecipitare, honorare, immolare et augere secundum Nonium Marcellum (341). Quoad ultimum significatum est Virgilius libro IX (Aen. 9, 641): «Macte noua uirtute, puer». Cicero Tusculanarum libro I (1, 40): «Macte uirtute». Cicero De re publica (1, 67): «Ferunt laudibus, mactant honoribus». Et mactare est etiam malo afficere secundum eundem Nonium Marcellum ex Alfonsina.

[7] Glossa: Id est leccacitate et scurrilitate quae fit in ganeo, nam secundum Catholicon et Compraensorium ganea est meretrix et leccacitas a ganeo, quod est locus in terra defossus ad quem cum leccacitatis et scortandi confluebunt, sed ubicunque fit leccacitas ille locus gaenum dici potest. Ganeus uero est luxuriosus et leccator, et secundum Nonium (119) ganeones loca uinolentiae et libidine apta sunt. Ganeo uero secundum Festum Pompeium (68) antiquum locum abditum ac uelut sub terra antiqui dixerunt, Terentius (Ad. 359): «Vbi illum quaeram? Credo abditum in ganeam». Ioannes Raimundus Ferrarii.

[8] Glossa: Lustrum tibi quinque annorum spacium; obscurum latibulum ferarum, scilicet cubile earum. Item lupanar meretricum. Et in utraque significatione dicitur a lustro per contrarium, quia parum lustratur pro illustratur, id est illuminatur, cum abdita et obscura sint. Et dicitur lustrum V annorum spacium; semper enim olim in fine quinquennii ciuitatem lustrare in circuitu solebant antiqui purgari faciendo. Itidem circa agros faciebant, unde uersus: «Lustra cubile ferae, quinquennia lustra fuere». Vel sic: lustrum circuitus, spacium, purgatio, silua secundum Catholicon et Compraensorium. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[9] Glossa: Primo XIII, secundum Liuium I Ab urbe condita, capitulo 3º (1, 30, 10-ss.), Martinianamque maiorem. Nam Aeneas genuit Ascanium, qui et Iulus dictus est, Ascanius Siluium, Siluius Aeneam Siluium, Aeneas Siluius latinum Siluium, Latinus Albam, Alba Attem, Attis Capitem, Capis Capetum, Capetus Tiberinum, Tiberinus Agrippam, Agrippa Romulum, Romulo successit Auentinus, post Proca, is Numitorem et Amulium procreauit. Numitor genuit Rheam, unde Romulus et Remus orti sunt. Ioannes Raimundus.

[10] Glossa: Cures, Curium urbs Sabinorum opulentissima, secundum Nonium (= Fest. 34) ex Alfonsina.

[11] Moenia: De quo plene per Liuium libro I, capitulo 13 (cf. Liv. 1, 7, 3; 1, 11, 6; 1, 15, 4): «Moenia et muri et officia». Plautus (fr. 2, 1): "Prohibentque moenia alia, unde ego fungar mea"». Festus Pompeius (145). Verum secundum Catholicon moenia proprie muri ciuitatis sunt, abusiue uero omnia ciuitatis aedificia moenia dici possunt, et ita hic pro officiis secundum Festum; uel pro omnibus ciuitatis aedificiis secundum Catholicon sumi potest.

[12] Glossa: Id est poena, scilicet irrogata, et secundum Tortellum cum -c-, scilicet mulcta, debet scribi, quem potius quam Catholicon sequendum putarem. (cf. ps.-Cic. Her. 4, 63).

[13] Glossa: Pisistratus secundum Tortellum esse debet.

[14] Glossa: arx, id est fortalicium quod nos uulgo castrum dicimus.

[15] Glossa: Phalanx secundum Macedones est agmen peditum stabile.

[16] Glossa: Doryphorus cum -y- graeco scribitur, dici potest latine stipator uel satelles, nam componitur ex dory, quod est lancea, et phoros portans, fuit etiam nomen uiri proprium secundum Tortellum, sed in Catholicon non repperi.