Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

XIX. De iurisconsultorum elegantiis exempla.

[1] Sane de Ciceronis historicorumque exemplis ad proprietates pronominum ante oculos collocandas dictum esse reor. l. I, in prin., ff. De iusti. et iur., sic eleganter ait (D. 1, 1, 1): «Iuri operam daturum prius opportet nosse, unde nomen iuris descendat. Est autem a iusticia appellatum. < ut eleganter Celsus diffinit: "Ius est ars boni et aequi, cuius merito, quis nos sacerdotes apellat"».

<[2] Idem in § Huius (D. 1, 1, 1, 2) : «Huius studii duae sunt positiones, publicum et priuatum».

<[3] Idem in § Ius naturale (D. 1, 1, 1, 3): «Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit. < ius istud non humani generis proprium est, sed omnium animalium, quae in caelo, quae in terra, quae in mari nascuntur, auium quoque commune est. Hinc descendit maris atque feminae coniugatio, quod nos matrimonium appellamus. Hinc est liberorum procreatio, hinc educatio. Videmus enim cetera quoque animali feras etiam istius iuris peritia censeri».

<[4] «Ius gentium (D. 1, 1, 1, 4) est quo gentes humanae utuntur, quod a naturali recedere facile intelligere licet, quod illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune fit».

<[5] Deinde Florentinus in l. Vt uim, ff. eodem titulo (D. 1, 1, 3): «Vt uim atque iniuriam propulsemus. < hoc iure euenit, ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, iure fecisse aestimetur. Et cum inter nos cognitionem quandam natura constituit consequens est, hominem homini insidiari nefas esst».

<[6] Item Vlpianus in l. Ius ciuile (D. 1, 1, 6): «Ius ciuile est neque in totum a naturali iure uel gentium recedit, nec per omnia ei seruit. Vtique cum aliquid addimus uel detrahimus iuri communi, ius proprium, id est ciuile efficimus. Hoc igitur ius nostrum constat aut ex scripto aut sine scripto».

<[7] «Martianus in l. < et ipsum ius< ait (D. 1, 1, 8): «< et ipsum ius honorarium quasi uiua uox est iuris ciuilis».

<[8] Caius in l. Omnes, eodem titulo (D. 1, 1, 9): «Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur. < quod quisque populus ipse sibi ius constituit, ipsius proprium ciuitatis est uocaturque ius ciuile, quasi ius proprium ipsius ciuitatis. Quo uero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes per aeque custoditur, uocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur».

[9] Vlpianus in l. Iusticia (D. 1, 1, 10): «Iusticia est constans et perpetua uoluntas ius suum unicuique tribuens.

»[10] Iuris praecepta sunt haec: honeste uiuere, alterum non laedere, ius suum unicuique tribuere».

[11] Paulus in lege penultima (D. 1, 1, 11): «Ius pluribus modis dicitur, uno modo quidem id quod semper bonum ac aequum est, ius dicitur, ut est ius naturale. Altero modo, quod omnibuus aut pluribus in unaquamque ciuitate utile est, ut est ius ciuile. Nec minus ius recte appellatur et in ciuitate nostra ius honorarium.

<»[12] Praetor quoque ius reddere dicitur etiam cum inique decreuit, relatione scilicet facta non ad id, quod ita praetor fecit, sed ad illud quod praetorem facere conuenit.

<»[13] Alia significatione ius dicitur locus in quo ius redditur, appellatione collata ab eo, quod fit in eo, ubi fit, quem locum determinare hoc modo possumus. Vtricunque praetor, salua maiestate imperii sui saluoque more maiorum, ius differentiae constituit, is locus recte ius appellatur».

<[14] Item Caius in l. I, De ori. iur. (D. 1, 2, 1): «In omnibus rebus animaduerto id perfectum esse, quod ex omnibus partibus suis constaret, et certe cuiusque rei potentissima pars principium est». Et infra: «Nanque, nisi fallor, istae praefationes et libentius nos ad lectionem propositae materiae producunt et cum ibi uenimus huiusmodi euidentiorem praestabunt intellectum».

<[15] Subinde Pomponius in l. II, in principio (D. 1, 2, 2): «Necessarium itaque nobis uidetur ipsius iuris originem atque processum demonstrare». Et infra: «Postea autem adaucta ad aliquem modum ciuitate, ipsum Romulum traditur diuisisse populum in triginta partes, quas partes curias appellauit, propterea quod tunc rei publicae curam per sententias partium earum expediebat. (2) Et ita leges quasdam et ipse curiatas ad populi tulit; tulerunt et sequentes reges, quae omnes conscriptae extant in libro Sexti Papirii qui fuit illis temporibus quibus Superbus Demaratri Corinthii filius, ex principalibus iuris ortus, isque liber, ut diximus appellatur Ius ciuile Papirianum, non quod Papirius de suo quicquam ibi adiecit, sed quod leges sine ordine latas in unum composuit.

<»[16] Exactis deinde regibus lege tribunitia omnes leges exoleuerunt. Itaque coepit populus Romanus incerto magis iure et consuetudine aliqua uti, quam per latam legem. Idque prope XX annis passus est. Postea ne diutius hoc fieret, placuit publica auctoritate decem constitui uiros, per quos peterentur leges a Graecis ciuitatibus». (2) Et infra: «Datumque est eis ius eo anno in ciuitate summum, uti leges et corrigerent, et, si opus esset, ut interpretarent, neque prouocatio ab eis, sicut a reliquis magistratibus, fieret. Quin et ipsi animaduerterunt aliquid deesse istis primis legibus. Ideoque sequenti anno alias duas eisdem tabulas adiecerent. Et ita ex hac ratione appellatae sunt leges XII tabularum.

<»[17] His legibus latis, coepit, ut naturaliter euenire solet, ut interpretatio desideraret prudentium auctoritatem necessariamque esse disputationem, et hoc ius sine scripto uenit». Et infra, in § sequenti: «Deinde ex his legibus eodemque tempore fere actiones compositae sunt, quibus homines inter se disceptarent. Quas actiones ne populus, ut uellet, instituerent, certas et solennes esse uoluerunt. Et appellatur haec pars iuris legis actiones, id est legitimae actiones. (2) Et ita eodem pene tempore tria haec iura nata sunt: lex XII tabularum, ex his fluere coepit ius ciuile, ex eisdem legibus actiones compositae sunt. Omnium tamen harum et interpretandi scientia et actiones apud collegium pontificum erant, ex quibus constituebatur quis quoquo anno praeeseet priuatis et fere populus annis prope centum hac consuetudine usus est.

<»[18] Post ea, cum Apius Claudius proposuisset et ad formam redegisset has actiones, Caius Flauius scriba, eius libertini filius, surreptum librum populo tradidit et adeo gratum fuit id munus populo ut tribunus plebis fieret, et senator et aedilis curulis. Hic liber qui actiones continet appellatur Ius ciuile Flauianum, sicut Ius ciuile Papirianum, nam nec Caius Flauius de suo quicquam adiecit libro».

<[19] Idem in eadem, § Deinde cum esset (D. 1, 2, 2, 8): «Mox cum reuocata est plebs, quia multae discordiae nascebantur de his plebiscitis, pro legibus placuit ea obseruari lege Hortensia lata, et ita factum est ut inter plebiscita et legem species constituendi nihil interesset. Et potestas eadem esset».

<[20] In § Nouissime (D. 1, 2, 2, 11-12): «Nouissime, sicut ad pauciores uiros iuris constituendi uia transisse ipsis rebus dictantibus uidebatur, per partes euenit ut necesse esset rei publicae per unum consuli. Nam Senatus non perinde omnes prouincias prouide gerere poterat. Igitur constituto principe, datum est ei ius, ut quod constituisset, ratum esset». Et infra: «Aut principalis constitutio, id est ut quod ipse princeps constituit, pro lege seruetur».

<[21] In § Post originem iuris (D. 1, 2, 2, 13): «Per eos qui iuridicundo praesunt, effectus rei accipitur, parum est enim ius in ciuitate esse, nisi sint qui iura regere possint. Post haec deinde de auctorum succesione dicemus, quod constare non possit ius nisi sit aliquis iurisperitus per quem possit in melius quotidie produci, quod ad magistratus attinet.

<»[22] Inicio ciuitatis huius constat reges omnes potestatem habuisse; isdem temporibus et tribunum celerum fuisse constat. Is autem erat qui equitibus praeerat, et ueluti secundum locum a regibus obtinebat, quo loco fuit Iunius Brutus, qui auctor fuit regis eiiciendi.

<»[23] Exactis deinde regibus, consules constituti sunt duo, penes quos summum ius uti esset lege rogatum est. Dicti sunt ab eo, quod plurimum rei publicae consulerent, qui tamen ne per omnia regiam potestatem sibi uendicarent, lege lata, factum est, ut ab eis prouocatio esset, neue possent in caput ciuis Romani animaduertere iniussu populi, solum relictum est eis, ut coercere possent et in uincula publica duci iuberent.

<»[24] Post deinde cum census iam a maiori tempore augendus esset, et consules non sufficerent, huic quoque officio censores [1] constituti sunt». Et infra, in § Populo deinde aucto, dicitur: «Hunc magistratum, qui summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensen retineri, et his dictatoribus magistri equitum iniungebantur, sic quomodo regibus tribuni celerum, quod officium fere tale erat, quale hodie praefectorum praetorio, magistratus tamen habebantur legitimi.

<»[25] Iisdem temporibus, cum plebs a patribus secessisset fere anno septimo decimo post reges exactos, tribunos sibi in monte Sacro creauit, qui essent plebeii magistratus. Dicti tribuni, quod olim in tres partes populus diuisus est, et ex singulis singuli creabantur, uel quia tribuum suffragio creabantur.

»[26] Denique ut essent qui aedibus [2] praeessent, in quibus omnia scita sua plebs deferebat, duos ex plebe constituerunt, qui etiam aediles appellati sunt.

<»[27] Deinde cum aerarium populi auctum esse coepisset, ut essent qui illis praeessent, constituti sunt quaestores, qui pecuniae praeessent. Dicti sunt ab eo, quod inquirendae et seruandae pecuniae causa creati erant. Et quia, ut diximus, de capite ciuis Romanus iniussu populi non erat lege permissum consulibus ius dicere. Propterea quaestores constituebantur a populo, qui capitalibus rebus praeessent. Hi appellabantur quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex XII tabularum.

<»[28] Et cum placuisset leges quoque fieri, latum est ad populum uti omnes magistratus se abdicarent, quod decem uiri constituti, anno uno, cum magistratum prorogarent sibi, et cum iniuriose in inicio tractarent, neque uellent deinceps sufficere magistratibus, ut ipsi et factio sua rem publicam occupatam retinerent, nimia ac aspera damnatione eo rem publicam produxerunt, ut exercitus a re publica secederet.

<»[29] Inicium fuisse secessionis, dicitur Virginius [3] quidam, qui cum animaduertisset Appium Claudium contra ius, quod ipse ex ueteri iure in XII tabulas transtulerat, uindicias [4] filiae suae a se abdixisse, et secundum eum qui in seruitutem ab eo suppositus petierat, dixisse captumque amore uirginis omne fas uel nefas miscuisse. (2) Indignatus quod uetussima iuris obseruantia in persona filiae suae defecisset, ut pote cum Brutus, qui primus Romae consul fuit, uindicias secundum libertatem dixisset in persona Vindicii, Vitelliorum serui, qui proditionis coniurationem indicio suo detexerat et castitaem filiae suae uitae quoque eius preferenda putaret, arrepto cultro de taberna Lamonis filiam interfecit, in hoc, scilicet ut morte uirginis contumeliam stupri arceret. (3) Ac protinus recens a caede madensque adhuc filiae cruore ad commilitones confugit, qui uniuersi de Algido monte, ubi tunc belli gerendi causa legiones erant. Relictis ducibus pristinis, signa in Auentinum transtulerunt, omnisque plebs urbana mox eodem se contulit populique consensu partim in carcerem necati.

<»[30] Deinde cum post aliquot annos XII tabulae latae sunt et plebs contenderet cum patribus, et uellet ex suo quoque corpore consules creare, et patres recusarent, factum est ut tribuni militum crearentur partim ex plebe, partim ex patribus consulari potestate. Hi constituti sunt uario numero, interdum enim XX fuerunt, interdum plures, non nunquam pauciores».

<[31] Item in § Post aliquot (D. 1, 2, 2, 28) dicitur: «Post aliquot deinde annos non sufficiente eo praetore quod multa turba et peregrinorum in ciuitate ueniret, creatus est et alius praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerunque inter peregrinos ius reddebat».

<[32] In § Post deinde (D. 1, 2, 2, 32): Ita decem et octo praetores in ciuitate ius dicunt, et haec omnia quotiens in re publica sunt magistratus obseruantur, quotiens autem proficiscuntur, unus relinquitur, qui ius dicat. Is uocatur praefectus urbis, qui praefectus olim constituebatur, postea fere Latinarum feriarum  causa introductus est et quot annis obseruatur». (2) Et infra: «Et tamen hi quoque, quos citra Tiberim diximus, postea aediles senatusconsulto creabatur. Ergo ex his omnibus decem tribuni plebis, consules duo, decem et octo praetores et sex aediles in ciuitate iura reddebant».

<[33] In § Fuit autem in primis sic habetur (D. 1, 2, 2, 36): «Fuit autem in primis peritus Publius Papirius, qui leges regias in unum contulit. Ad haec Apius Cladius unus ex decem uiris, cuius maximum consilium in XII Tabulis scribendis fuit. Post hunc Apius Claudius eiusdem generis maximam scientiam habuit. Hic centimanus appellatus est et Apia Via strauit et Aquam Claudiam induxit et de Pirrho in urbe non recipiendo sententiam tulit. (2) Hunc etiam actiones scripsisse traditum est. Primum De usurpationibus, qui liber non extat. Idem Apius Claudius, qui uidetur ad hoc processisse R litteram inuenit, ut pro Valesii Valerii essent et pro Fusii, Furii.

<»[34] Post eos fuit maximae scientiae Simpronius, quem populus Romanus Cypho [5] appellauit. Nec quisquam  ante hunc aut post hunc hoc cognominatus est nomine». Et infra:

<[35] «Deinde  (D. 1, 2, 2, 37) Quintus Mutius, qui ad Carthaginenses missus legatus, cum essent duae tesserae positae, una pacis, altera belli, arbitrio sibi dato, utram uellet referre Romam, utramque sustulit et ait Carthaginenses petere debere utram mallent accipere.

<»[36] Post hos fuit Tyberius Coruncanus». Et infra (D. 1, 2, 2, 38):

<[37] «Deinde Sextus Caecilius et frater eius, Publius Aelius, et Publius Attilius maximam scientiam in profitendo habuerunt, et duo Aelii etiam consules fuerunt. Attilius autem primus a populo sapiens appellatus est. Sextum Aelium omnis laudauit et extat illius liber, qui inscribitur Tripartita». Et infra (D. 1, 2, 2, 38-44):

<[38] «Deinde subtexitur legis actio, eiusdem esse tres alii libri referuntutur, quos tamen quidam negant eiusdem esse. Hos sectatus ad aliquid est Cato.

<»[39] Deinde Marcus Cato, princeps Porciae familiae, cuius et libri extant, sed et plurimum filii eius, ex quibus ceteri oriuntur.

<»[40] Pos hos fuerunt Publius Mutius et Brutus et Manilius, qui fundauerunt ius ciuile. Ex his Publius Mutius etiam decem libellos reliquit. Brutus septem, Manilius tres. Et extant uolumina scripta, Manilii monumenta. Illi duo consulares fuerunt. Brutus praetorius, P. autem Mutius etiam pontifex maximus. Ab his profecti sunt Publius Rutilius Rufus, qui Romae consul et Asiae proconsul fuit.

<»[41] Paulinus Virginius et Quintus Toybero, ille stoicus Pansae auditor, qui et ipse consul, etiam Sextus Pompeius, Cn. Pompeii patricius fuit.

<»[42] Eodem tempore et Celsus Antipater, qui historias conscripsit, sed plus eloquentiae quam scientiae iuris operam dedit.

<»[43] Etiam L. Crassus frater Publii filius pontifex maximus ius ciuile primus constituit generatim in libros decem et octo redigendo.

<»[44] Mutii auditores fuerunt quamplures, sed praecipuae auctoritatis Aquilius Gallus, Balbus, Lucius, Sextus Papirius, Caius Iuuentius, ex quibus Gallum maximae auctoritatis apud populum fuisse Seruius dicit. Omnes tamen a Seruio Sulpicio nominantur. Alioquin per se eorum scripta non talia extant, uti ea homines appetant, denique nec uersantur omino scripta eorum inter manus hominum. Sed Seruius libros suos compleuit, pro cuius scriptura ipsorum quorum memoria habetur.

»[45] Seruius autem Sulpicius, cum in causis orandis primum locum aut pro certo post Marcum Tullium obtineret, traditur ad consulendum Q. Mutium de re amici sui peruenisse. Cumque eum sibi respondisse de iure Seruius parum intellexisset, iterum Quintum interrogasse et a Q. Mutio responsum esse nec tamen percepisse. Et ita obiurgatum esse a Quinto Mutio. Nanque eum dixisse turpe esse patricio et nobili et causas oranti ius, in quo uersatur, ignorare. (2) Ea ueluti contumelia Seruius tactus, omnia dedit iuri ciuili et plurimum eos, de quibus locuti sumus, audiit, institutus ab Balbo Lucio. Infructus autem maxime a Gallo Aquilio, qui fuit Certinae.

<»[46] Ab hoc plurimi profecerunt, fere tamen hi libros conscripsserunt Alphenus, Cessus, Tuca, Aufidius, Namussa, Flauius, Priscus, Caius, Atteius, Proculus, Labeo Antistius, Patrincuma, Publicius, Caelius. Et ex his decem et octo libros conscripserunt, quorum omnes qui fuerunt libri, digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum quadraginta libros.

<»[47] Ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit Alphenus Varus et Aulus Offilius. Ex quibus Varus consul fuit, Offilius in equiti ordine perseuerauit. Is fuit Caesari familiarissimus». Et infra (D. 1, 2, 2, 44): «< ante eum Seruius duos libros ad Brutum perquambreuissimos ad edictum subscriptos reliquit.

<»[48] Fuit eodem tempore Trebacius, quidem Cornelii Maximi auditor fuit, Aulus Casellius, Q. Mutius, Volucii auditor, denique in illius honorem testamento Publium Maeuium nepotem eius reliquit heredem autem quaestorius nec ultra proficere uoluit cum illi etiam Augustus consulatum offerret.

<»[49] Ex his Trebatius peritior, Casellius Trebatio eloquentior fuisse dicitur, Offilius utroque doctior». Et infra (D. 1, 2, 2, 46):

<[50] «Post hos Tubero fuit». Et infra: «Is est Q. Ligarius, qui cum Africae oram teneret, infirmum Tuberonem applicare non permisit nec aquam haurire, quo nomine eum accusauit et < defendit, et extat eius oratio satis pulcherrima, quae scribitur Pro Q. Ligario.

<»[51] Tubero doctissimus quidem habitus est». Et infra: «Et ideo parum libri eius grati  habentur. Post hunc maximae auctoritatis fuerunt Ateius Capito, qui Offilium secutus est, Antistius Labeo, qui omnes hos audiuit, institutus est autem a Trebacio. Ex his Ateius consul fuit, Labeo noluit, cum offerretur ei ab Augusto consulatus, quo suffectus fieret et honorem susciperet». Et infra (D. 1, 2, 2, 47-51):

[52] «Hi duo primum ueluti diuersas sectas fecerunt». Et infra: «Et ita Ateio Capitoni Mansurius Sabinus successit, Labeoni Nerua, qui adhuc eas defensiones auxerunt. Hic etiam Nerua Caesari familiarissimus fuit, Mansurius Sabinus in equestri ordine fuit et publice primus scripsit

»[53] Postea hoc coepit beneficium dari a Tyberio Caesare. Hoc tamen illi concessum erat.

»[54] Et ut obiter sciamus ante tempora Augusti publice respondendi ius non a princibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum habebant, consulentibus respondebat, neque responsa utique signata dabant, sed plerunque iudicibus ipsis scribebant aut testabantur qui illos consulebant.

»[55] Primus diuus Augustus, ut maior iure auctoritas haberetur, constituit ut ex auctoritate eius responderent, et ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit, et ideo optimus princeps Adrianus, cum ab eo uiri praetorii peterent ut sibi liceret respondere, rescripsit eis hoc non peti, sed praestari solere, et ideo siquis fiduciam sui haberet delectari se populus ad respondendum, se praepararet. (2) Ergo Sabino concessum est a Tyberio Caesare ut populo responderet qui equestri ordine iam grandis natus et fere annorum quinquaginta receptus est. Huic nec amplae facultates fuerunt, sed plurimum a suis auditoribus sustentatus est. Huic successit Caius Cassius Longinus, natus ex filia Tuberonis, quae fuit neptis Seruii Sulpicii, et ideo proauum Seruium Sulpicium appellat. Is et consul fuit cum Quartino temporibus Tyberii, sed plurimum in ciuitate auctoritatis habuit eousque, donec Caesar eum ciuitate repelleret. Expulsus ab eo Sardiniam, reuocatus a Vespesiano diem suum obiit.

<»[56] Neruae successit Proculus, fuit eo tempore et Nerua filius, fuit et alius Longinus ex equestri quidem ordine, qui postea ad praeturam usque peruenit, sed Proculi auctoritas maior fuit, nam etiam plurimum potuit».

<[57] In titulo uero De legibus, in l. Marcellus  (D. 1, 3, 1) auctoritate Crisippi, philosophi summae stoicae sapientiae, sic inquit: «Lex est omnium diuinarum et humanarum rerum.

<»[58] Oportet autem eam praestari et bonis et malis et principem et ducem esse, et secundum hoc regula est iustorum et iniustorum et eorum, quae natura ciuilia sunt, praeceptrix quidem faciendorum, prohibitrix non faciendorum».

<[59] Vlpianus eodem titulo in l. Non possunt (D. 1, 3, 12), sic eleganter ait: «Non possunt omnes iuris articuli sigillatim aut legibus aut senatusconsultus compraendi, sed cum in aliquo casu sententia eorum manifesta est, is qui iurisdictioni praeest, ad similia procedere atque ita ius dicere debet».

<[60] Item Iulianus eodem titulo, l. In his (D. 1, 3, 15): «In his quae contra rationem iuris constituta sunt, non posumus sequi regulas iuris».

<[61] Ibidem Celsus (D. 1, 3, 17): «Scire leges non hoc est uerba earum tenere, sed uim ac potestatem».

<[62] Idem (D. 1, 3, 18): «Benignius leges interpretandae sunt, quo uoluntas conseruetur».

<[63] Idem (D. 1, 3, 19-20): «In ambigua uoce legis ea potius accipienda est significatio quae uicio caret, praesertim cum uoluntas etiam legis ex hoc colligi possit.

<»[64] Non omnia quae a maioribus constituta sunt ratio reddi potest».

<[65] Neracius (D. 1, 3, 21): «Et ideo rationes eorum quae constituuntur inquiri non oportet. Alioquin multa ex his quae certa sunt subuerterentur».

<[66] Vlpianus in l. Princeps (D. 1, 3, 31): «Princeps legibus est solutum, < autem licet legibus soluta non est, princeps tamen eadem priuilegia illi tribuit quae et ipse habet».

<[67] Iulianus in l. De quibus (D. 1, 3, 32): «De quibus causis scriptis legibus non  utimur, id custodiri oportet, quod moribus et consuetudine introductum est. Et siqua re haec deficeret, tunc quod proximum et consequens  ei est. Si nec id quidem apareat, tunc ius quo urbs Romana utitur seruari oportet; inueterata enim consuetudo pro lege non immerito custoditur. Et hoc est ius quod dicitur moribus constitutum. (2) Nam cum ipsae leges nulla alia causa nos teneant, nisi quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea quae sine ullo scripto populus probauit, tenebunt omnes. < quid interest suffragio populus uoluntatem suam declaret an rebus ipsis et factis? Quare rectissime etiam illud ut leges non solum suffragio legis latoris, sed etiam tacito consensu hominum per desuetudinem abrogentur».

<[68] Item Vlpianus in l. I, ff. De const. prin. (D. 1, 4, 1), inquit hoc modo: «Quod principi placuit, legis habet uigorem, utpote cum lege regia, quae de imperii eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium ac potestatem concessit. Quocunque igitur imperator per epistulam et subscriptionem statuit, uel cognoscens decreuit uel de plano interlocutus est uel edicto praecepit, legem autem constat. (2) Hae sunt quas constitutiones uulgo appellamus. Plane ex his quaedam sunt personales nec ad exemplum trahuntur, nam quod princeps alicui ob merita indulsit uel siquam poenam irrogauit uel sicui sine exemplo subuenit, personam non egreditur».

<[69] Labeo in l. finali, ff. eodem (D. 1, 4, 3): «Beneficium imperatoris, quod a diuina scilicet eius indulgentia proficiscitur, quam plenissime interpretari debemus».

<[70] Item in titulo De sta. hom. Martianus, l. Et seruorum, in fine dicit (D. 1, 5, 5): «Et tamen rectius probatum est liberum nasci et sufficere ei qui in uentre est liberam matrem uel medio tempore habuisse».

<[71] Paulus libro singulari De Portionibus (D. 1, 5, 7): «Qui in utero est perinde ac si rebus humanis esset custoditur, quotiens de commodis ipsius partus quaeritur, quanquam aliis ante quam nascatur nequanquam prosit».

[72] Caius libro primo Institutionum et ff. l. I, in principio De his qui sui iur. sunt uel ali. (D. 1, 6, 1): «Videamus itaque de his quae alieno iuri subiectae sunt. < si cognouerimus quae istae personae sunt, simul intelligemus quae sui iuris sunt».

<[73] Idem in eodem, l. Nepotes (D. 1, 6, 5): «Nepotes ex filio mortuo auo reccidere solent in filii potestatem, hoc est patris sui: simili modo et pronepotes et deinceps».

<[74] Idem libro VIIII Ad Sabianum, sed ff. l. Filium, eodem titulo (D. 1, 6, 6): «Filium eum diffinimus qui ex uiro et uxore eius nascitur. Sed fingamus abfuisse maritum, uerbi gratia post decennium, reuersum anniculum inuenisse in domo sua, placet nobis Iuliani sententia hunc non esse mariti filium. Non tamen ferendum est, quod Iulianus ait, eum qui cum uxore sua assidue moratus nolit filium agnoscere, quasi non suum. (2) Sed mihi uidetur, quod et Scaeula probat, si constet maritum aliquando diu cum uxore non concubuisse infirmitate interueniente uel causa alia uel si ea ualitudine pater familias fuit, ut generare non possit, hunc qui in domo natus est, licet uicinis scientibus, filium non esse.»

<[75] Idem libro XXVIº Ad Sabinum, sed ff. eodem titulo, l. Patre (D. 1, 6, 8): «Patre furioso libero nihilominus in patris sui potestate sunt. Idem et in omnibus est parentibus, qui habent filios in potestate. Nam cum ius potestatis moribus sit receptum, nec possit desinere quis in potestate, nisi exierint liberi, quibus casibus solent, nequanquam dubitandum est remanere eos in potestate, quare non solum eos liberos in potestate habebit, quos ante furorem genuit, uerum etiam siquis ante furorem concepti in furore editi sunt. (2) Sed et si in furore agente eo uxor sua concipiat, uidendum est an in potestae eius nascatur filius. Nam< furiosus licet uxorem ducere non possit, retinere tamen matrimonium potest. Quod cum ita se habeat, in potestate filium habebit. (3) Proinde et si furiosa sit uxor, ex ea ante conceptus in potestate nascitur, sed et in furore eius conceptus ab eo, qui non furebat, sine dubio in potestate nascitur, quia retinetur matrimonium. Sed et si ambo in furore agant, uxor et maritus, et tunc concipiant, partus in potestate patris nascitur, quia durat matrimonium, quasi uoluntatis reliquiis in furiosis manentibus. (4) < cum consistat matrimonium, altero furente, constat et utroque. Adeo autem retinet ius potestatis pater furiosus, ut acquiratur illi commodum eius, quod filius acquisiuit.»

<[76] Item Vlpianus libro IIII Ad legem Iuliam, sed ff. De his qui sunt sui uel alie. iur., l. penultima (D. 1, 6, 10): «Si iudex nutriri uel ali quem oportere pronunciauerit, dicendum est de ueritate quarendum si filius sit an non. Neque enim alimentorum causa ueritati facit praeiudicium.»

[77] Deinde Modestinus in libro IIº Regularum, sed ff. l. I, De adopt. (D. 1, 7, 1), ad monstrandum alter de duobus diuersis cum repetitione posse dici, ait: «Filiosfamilias non solum natura sed et adoptiones faciunt, quod adoptionis nomen est quidem generale. In duas autem species diuiditur, quarum altera adoptio similiter dicitur, arrogatio altera. Adoptantur filii familias, arrogantur qui sui iuris sunt.»

<[78] Caius hic l. II, § finali, et in suis operibus, in libro Institutionum primo (D. 1, 7, 2): «Illud utriusque adoptionis commune est, quod hi qui generare  non posunt, quales sunt spadones, adoptare possunt. Castrati uero adoptare non possunt.

[79] Paulus, l. Si consul, hic eodem titulo et apud se originaliter, libro IIIIº Ad Sabinum (D. 1, 7, 3): «Si consul uel praeses filius familias sit, posse eum apud semet ipsum uel emancipari uel in adoptionem dari constatat.»

[80] Idem Paulus libro IIº Ad Sabinum et hic l. Siquis (D. 1, 7, 10): «Siquis nepotem, quasi ex filio natum, quem in potestate habet, consentiente filio, adoptatuit, non agnoscitur auo suus heres, quippe cum post mortem aui quasi in potestatem patris sui recidat.»

<[81] Idem libro IIII et hic l. Si is qui (D. 1, 7, 11): «Si is qui filium haberet in nepotis locum adoptatur perinde atque sub eo filio natus esset et is filius auctori factus non esset, mortuo auo, non esse nepotem in potestatem filii.»

[82] Vlpianus libro VI Ad Sabinum et hic l. Si paterfamilias (D. 1, 7, 15): «Si paterfamilias adoptatus sit, omnia quae eius fuerint, tacito iure ad eum transeunt, qui adoptauit.

<[83] Vlpianus. libro XXVI Ad Sabinum, sed l. Nec ei, ff. eodem (D. 1, 7, 17): «Nec ei permittitur arrogare, qui tutelam uel curam alicuius administrauerit, si minor XXV annis sit, qui arrogatur, ne forte ideo eum arroget, ne rationes reddat. Item inquirendum ne forte turpis causa arrogandi subsit. Eorum duntaxat pupillorum arrogatio permittenda est his qui uel naturali cognatione uel sanctissima affectione ducti adoptarent. Ceterorum prohibenda est». <(2) Et infra: «Et primum quidem excutiendum erit, quae facultates pupilli sint, et quae eius qui adoptare eum uelit, ut aestimetur ex comparatione earum an salubris adoptio posit pupillo intelligi. Deinde cuius uitae sit is qui uelit pupillum redigere in familiam suam.» (3) Et infra: «Praeterea uidendum est an non debeat permitti ei qui uel unum habebit uel plures liberos adoptare alium, ne aut illorum quos iustis nuptiis procreauerit, diminuatur spes, quam unusquisque liberorum parat sibi obsequio aut qui adoptatus sit, minus percipiat quam dignum sit eum obsequi. Interdum et ditiorem permittitur adoptare pauperiori si uitae eius sobrietas clara sit uel affectio honesta nec incognita.


<»[84] Satisdatio autem in his casibus dari solet».

<[85] Marcellus in lege sequenti (D. 1, 7, 18): «Non aliter uoluntati eius qui arrogare pupillum uellet si causam eius ob alia probauit, subscribendum erit, quam si cauerit seruo publico se restituturum, quae ex bonis eius consecutus fuerit, illis ad quos res peruentura esset, si arrogatus permansisset in suo statu».

<[86] Item Vlpianus in l. Si arrogator, ff. eodem, § I (D. 1, 7, 22): «Sed an impuberi arrogator substituere possit, quaeritur. Et puto non admitti substitutionem, nisi forte ad quartam solam quam ex bonis eius consequitur et hactenus, ut ei usque ad pubertatem substituat. Ceterum si fidei eius committat, ut quandoque restituat, non oportet admitti fideicomissum, quia hoc non iudicio eius ad eum peruenit, sed principali prouidentia.

<»[87] Haec autem omnia dicenda sunt, siue in locum filii siue in locum nepotis aliquis impuberem arrogauerit».

<[88] Paulus in l. Qui in adoptionem, eodem titulo (D. 1, 7, 23): «Qui in adoptionem datur his quibus agnascitur, cognatus sit. Quibus uero non agnascitur nec cognatus fit, adoptio enim non ius sanguinis sed ius agnationis offert. Et ideo si filium adoptauero, uxor mea illi matris loco non est neque enim agnascitur ei, propter quod nec cognata eius fit. Item nec mater mea auiae loco illi est, quoniam his qui extra familiam meam sunt, non agnascitur, sed filiae meae is quem adoptaui frater est, quoniam in familia mea est filia, nuptiis tamen inter eorum prohibitis».

<[89] Modestinus in l. Arrogator, § I (D. 1, 7, 40): «Non tantum cum quis adoptat, sed etiam cum arrogat, maior esse debet eo quem sibi per arrogationem uel per adoptionem filium facit et utique plena pubertate, id est XVIII annis eum praecedere debet.

<»[90] Spado [6] arrogando suum heredem sibi accrescere potest, nec ei corporale uicium impedimentum est».

<[91] Idem in l. Si pater, ff. eodem (D. 1, 7, 41): «Si pater filium, ex quo nepos illi est in potestate, emancipauerit et postea adoptauerit, mortuo eo, nepos in patris non reuertitur potestatem. Nec is nepos in patris reuertitur potestatem, quem auus retinuerit, filio dato in adoptionem, quem denuo readoptauit».

<[92] Pomponius in l. Adoptiones, ff. eodem (D. 1, 7, 43): «Adoptiones non solum filiorum, sed et quasi nepotum fiunt, ut aliquis nepos noster esse uideatur, perinde quasi ex filiae uel deinceps natus sit».

XX. De sibi.

[1] Sibi uero pro ei uel ipsi saepenumero reperiri, id quod et de casibus aliis et econtrario dici potest, non modo praedicta in epistula longissima, et in hoc opere manifestant, sed et sequentia rem ipsam luce clariorem efficiunt. Vlpianus enim in l. I, § Cum patronus, ff. De offi. Praefec. <. (D. 1, 12, 1, 10), sic eleganter ait: «Cum patronus contemptum se a liberto dixerit uel contumeliosum sibi libertum quaeratur uel conuicium se ab eo passum liberosque suos uel uxorem uel quid huic similie obiecerit, praefectus urbis adiri solet. (2) Et pro modo quaerelae corrigere eum aut comminari aut fuscibus castigare aut ulterius procedere in poenam eius solet. < et puniendi plerumque sunt liberi. Certe si se delatum a liberto uel si conspirasse contra se cum inimicis eius et doceat metalli poena in eum statui debet». Et in § Quies, ibi: «Et referendum sibi quid ubique agatur».

[2] Quod autem et illi pro sibi et eo pro se positum reperiatur, ita tum quod non reciproce sed retransitiue existat, in dicta l. Si pater filium, ff. De adopt. (D. 1, 7, 41), uideri potest. Item eis pro sibi modo antedicto in l. I, § Item solent, ff. De offi. Praefec. ur. (D. 1, 12, 1) Et ei pro sibi in l. Nec quicquam, § Obseruare, uersiculo Aduocatos, ibi (D. 1, 16, 9, 4): «Sed et siquis». Et eum pro se in l. Siquis id quod, in principio, ff. De iur. o. iudi. (D. 2, 1, 7), et l. Est receptum, eodem titulo (D. 2, 7, 14). (2) Consequenter in titulo Quod quisque iur. in alter. sta. ipse eodem iur. utatur, l. Siquis iniquum, § Quod autem certe (D. 2, 2, 3), ipsi loco sibi et eius pro suo surrogatur. Et in § Illud (D. 2, 2, 4), eum pro se et ei pro sibi. Insuper De in ius uo., l. Sed si hac l., § Liberos (D. 2, 4, 10, 5), in fine, ibi: «Sed si fuerit restitutus, erit ei huius edicti commodum saluum.» Et Nequis eum qui in ius uoca. iu. exi., l. Sed eximendi, § penultimo (D. 2, 7, 4), ibi: «Item siquis eum qui per calumniam uocabatur, exemerit, constat eum hoc edicto teneri». (3) Et Si ex noua causa agatur, l. III (D. 2, 9, 3), ubi et ei pro sibi poni dici potest, saltem is fuisse repetitum: «Si cum usufructuario noxali iudicio agatur, isque seruum non defenderit, denegatur ei per praetorem ususfructus persecutio». (4) Et de ei pro sibi in lege finali, eodem titulo (D. 2, 2, 6), reperitur, et uide legem finalem ff. De dolo (D. 4, 3, 40), et legem finalem tamen cum lege sequenti, ff. De mino. Nec obliuioni tradas legem Quaeretur si et legem Sed si unus, § Quod si sine, in fine, ff. De pac., et legem Non est, ff. De transact., ubi ei loco sibi ponitur, et in l. Si actor, ff. De procura., et in lege sequenti sibi ponitur, et in l. Siquis cum est ei, et ff. De Calumni., l. Siquis ab aliquo, § Item si filius familias, et §  finalem nota (cf. 3 D. 2, 2, 6; D. 4, 3, 40; D. 4, 4, 50; D. 4, 5, 1; D. 2, 14; D. 2, 15, 12; D. 3, 3, 29; D. 3, 3, 30; D. 3, 6, 7).

[3] De genitiuo sui primitiui alii substantiuo coniuncto multis in locis habetur, ut l. Pridie Kalendas, ff. De feri., ibi: «Potestatem sui facere»; et l. Quae omnia, § I, ff. De procur., ibi: «Sed si id illesa existimatione sui fiat, ceterum ferendus est pudorem suum purgans». Quod cuiusque nomine uniuer., l. I, in fine principii, ibi: «Non excitentur ad sui defensionem»< (cf.  D. 2, 12, 5; D. 3, 3, 25; D. 3, 4, 1).<

<[4] Item sibi repetitum in l. penultima, ff. De pac. (D. 2, 14, 61), cum minimo interuallo habes: «Nemo paciscendo efficere id potest, ne sibi locum suum dedicare liceat aut ne sibi in suo sepelire mortuum liceat aut ne uicino inuito praedium alienet».

<[5] Se in accusatiuo actiue positum, sed passiue sine duplicatione in l. II, § Siquis iudicio se sisti promisserit, ff. Siquis caut.; et l. Si duo rei, ubi et post se subsequitur eum (cf.  D. 2, 11, 2; D. 2, 11, 5; D. 2, 11, 8). Itidem in >i>l. Et si post tres et l. Si seruus, eodem titulo (<, ubi sic Vlpianus ait: «Si seruus in iudicio se sisti promisserit, non commitetur stipulatio neque in eum neque in fideiussorem eius». (2) In l. Denique, § Siquis minor, ff. De mino. (D. 4, 4, 3, 6), Vlpianus ter se passiue et bis ei conscripsit: «Siquis minor XXV annis arrogandum se dederit, et in ipsa arrogatione se circumuentum dicat (finge enim a praedones eum hominem locupletem arrogatum),  dico debere eum audiri in integru se restituentem». (3) Celsus uero in l. Non est, ff. De transact. (D. 2, 15, 12), bis se actiue constituit, ubi mutua relatione per his quae et eo quod et ei pro sibi notanda precor: «Non est ferendus qui generaliter in his quae testamento ei relicta sunt, transegerit, si postea causetur de eo solo se cogitasse, quod prima parte testamenti ac non etiam quod posteriore legatum sit. Si tamen postea codicilli proferuntur, non improbe mihi dicturus uidetur de eo duntaxat se cogitasse, quod aliarum tabularum quaas tunc nouerat, scriptura continetur». (4) Vlpianus autem in l. I, § Bestias, uersiculo Denique, ff. De postul. (D. 3, 1, 16), sese, id est se geminatum passiue locat, «Denique eos qui uirtutis ostendendae causa hoc faciunt sine mercede, non tenere aiunt ueteres, nisi in arena passi sunt sese honorari, hos enim puto notam non euadere». (5) Nec praetermittendus est non modo duplicari se et post se -met syllabicam adiectionem ipsumque recipere, Paulus enim libro IIIIº Ad Sabinum et titulo De adopt., l. Si consul (D. 1, 7, 3-4), sic ait notabliter: «Si consul uel praeses filius familias sit, posse eum apud semet ipsum uel emancipare uel in adoptionem dari constat». Sed Modestinus in l. sequenti dicit: «Apud se posse Neracii sententia est».

[6] Se uero in ablatiuo pro eo et repetitum purius in l. finali, ff. De pac. (D. 2, 14, 62) ponit: «Si reus postquam pactus sit a se ipso non peti pecuniam ideoque coepit id pactum fideiussori quoque prodesse, pactus sit ut a se peti liceat an utilius prioris pacti sublata si fideiussori quaesitum est. Sed uerius est semel acquisitam fideiussori pacti exceptionem ulterius ei inuito extorqueri non posse».

XXI. De ille.

[1] Ille nunc relatiuum, nunc demonstratiuum non modo cum qui mutuam relationem facit et in obliquis loco sui substitui reperitur et quandoque cum paruo interuallo super eodem et diuersis repetitur, ut antedicta demonstrant exempla, sed et post is substituitur hic et subinde ille et paulo post etiamque super eodem is et tandem ille repetitur. <(2) Sic enim Vlpianum in l. I, in principio, ff. De feriis <(D. 2, 12, 1)

<[2] Deinde in titulo De pac., ff. non solum notetur in l. Iurisgentium, § Si igitur <(D. 2, 14, 7, 6)< per illud quod mutua relatio, sed et in l. Si unus, § Quod si sine <(D. 2, 14, 7, 27) illi abusiue ad propinquus, ipsi uero tandem referri ad distantius, hoc enim Paulus inquit: «Quod si sine persona sua reus pepigerit, ne a fideiussore petatur, nihil id prodesse fideiussori quidam putant quanquam id rei intersit, quia ea demum apetere ei debeat exceptio et reo, ego didici prodesse fideiussori, non sic enim illi per liberam personam acquiri, quam ipsi qui pactus sit consuli uidemus, quo iure utimur.» (2) Enimuero propria huius pronominis ille natura est, ut ad remotiora, ut hic et iste ad proximiora referatur, id quod et cum repetitione factum inuenio ††. Vlpianus enim in l. Posthumi, § Posthumos, ff. De iniusto rup. et ir. te. (D. 28, 3, 3), sic eleganter ait: «Ex his apparet aliam causam esse filiorum superstitum aliam posthumorum. Illi superstites iniustum faciunt. Hi posthumi rumpunt illi semper, hi, si nascuntur. Nec inueniant se exheredatos.» (3) Denique ille quandoque duplicatur diuersos homines demonstrando, ut ille et ille ueniunt. Vlpianus enim in l. Ex hac scriptura, ff. De donat. (D. 29, 5, 16), ait hoc modo: «Ex hac scriptura sciant heredes mei me uestem uniuersam ac res ceteras quascunque in diem mortis meae mecum habui illi et illi liberis meis uiuum donasse dominum ad libertos interpretatione benigna pertinere».

XXII. De iste.

[1] Iste demonstratiuum non solum rem propinquam ad oculumque demonstrat, sed etiam ad intellectum et quoque l. Sed et siquis, § Quaesitum, ff. Siquis caut. (D. 2, 11, 4, 4), sic ait notabiliter: «Quaesitum est an possit conuenire ne ulla exceptio in promissione deserta iudicio sistendi causa facta obiiciatur. Et ait Attilius conuentionem istam non ualere. Sed ego puto conuentionem istam ipsa ualere, si specialiter causae exceptionum expressae sint, quibus a promissore sponte renunciatum est.»

<[2] Item Iulianus in l. I (D. 3, 2, 1), circa finem et, Vlpiano teste, in l. Athletas, § I, ff. De his qui non infa.(D. 3, 2, 4), iste pro hic accipiendum est, licet enim rem praesentem demonstret, tamen ad intellectum est demonstratio, iste enim proprie rem oculis subiectam demonstrat. Hic autem et eandem et eam quae solo concipitur intellectu, ut Petrus Heliae (Reilly 630) secundum praelibata in XIIº attestatur. (2) Igitur †† Vlpianus in dicto § I (D. 3, 2, 1), sic inquit: «Designatores autem quos Graeci Bapnoas uocant, artem ludicram exerceant et sane locus iste a principe non pro modico beneficio datur.» (3) Et hoc § sequens (D. 3, 2, 4) prae se fert: «Ait praetor: "Qui lenocinium fecit, lenocinium facit, qui quaestuaria mancipia habet, sed et qui in liberis hunc quaesitum exercet, in eadem causa est siue autem principaliter hoc negocium gerat, siue alterius negociationis occasione utatur, ut puta si campo fuerit uel stabularius et mancipia talia habuerit ministrantia et occasione ministerii quaesitum facientia, siue balneator fuerit, ueluti in quibusdam prouinciis fit, in balneis ad custodienda uestimenta conducta habent mancipia hoc genus obseruantia, non in officina lenocinii poena tenebitur".»


<[3] Quod autem iste pro hic accipiatur abusiue †† et quod hic non per iste ad intellectum proprie fieri debeat demonstratio, auctoritate eiusdem Vlpiani declamatur, et †† in l. Si dubitetur, § Filiusfamilias, ff. De fideiussor. (D. 46, 1, 10, 2), sic dicentis: «Filiusfamilias pro patre poterit fideiubere nec erit sine effectu haec fideiusio, primo quidem quod sui iuris effectus poterit tenere in id quod facere potest; deinde, quod et dum in potestate manet, condemnari potest. (2) Sed an pater ex hac causa quod iussu teneatur uideams, et puto ad contractus quod iussu referri. Sed si, ignorante patre, pro eo fideiusserit, cessat ista actio, tamen quasi in rem patris uersum fit, potest agi cum patre.»

XXIII. De  ipse.

<[1] Ipse non modo relatiuum demonstratiuum est, et etiam discretiuum, et cum qui mutuam relationem facit, ut is quis, hic qui, iste qui, ille qui, et excellentiam quandam, ut ille significat, sed et praecedit hic, deindeque resumitur. Ita quod per ipsius, huius et ipsius cum minimo interuallo de eadem re fiat relatio. (2) Vlpianus enim in l. I, § Cura, ff. De offi. praefec. ur. (D. 1, 12, 1, 11), praeclare sic inquit: «Cura carnis omnis, ut iusto precio praebeatur, ad curam praefecturae pertinet. Ideo et forum suarium sub ipsius cura est, sed et certerorum pecorum siue armentarum aut ad huius praebitionem spectant, ad ipsius curam pertinent.»

<[2] Deinde in legibus I et II, ff. De offi. praeto. (D. 1, 14, 1-2), prius per is, deinde per ipse, tertio per se, de eodem fit relatio. Vlpianus enim in l. I dicit: «Apud filiumfamilias praetorem pater potest eius manumittere.» Paulus in II: «Sed etiam ipsum apud se emancipari uel in adoptionem dari placet posse.»

<[3] Item in l. Si in aliquam, § finalem, cum duabus legibus sequentibus <(D. 1, 16, 7-9)<, ipsum de eodem repetitum, subindeque se comperies: «Cum plenissimam autem iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes qui Romae uel uasi magistratus uel extra ordinem ius debent, ad ipsum pertinet. (2) Et ideo maius imperium in ea prouincia habet omnibus post principem. Nec quicquam est in ea prouincia, quod non per ipsum expediatur. Sane si fiscalis pecuniaria causa sit, quae ad procuratorem principis pertineat melius fecerit, si se abstineat.»

<[4] Post hac, in l. Siquis iniquum, § Si is pro quo, ff. Quod quisque iur. in alterum sta. (D. 2, 2, 3, 3), Vlpianus praemittit per is qui relationem mutuam, deinde subiicit ipse, consequenter is, quarto repetit ipse: «Si is pro quo spopondisti impetrauerit, ut aliquis debitor ipsius, aduersus eum exceptione utatur. Deinde tu in negocio, in quo spopondisti, uelis exceptione uti, nec te nec ipsum oportet hoc impetrare.»

<[5] Paulus uero in l. Si actoris, § I, in fine, ff. De eo per quem fac. er., quo minus quis in iud. si (D. 2, 10, 2)<,  respectu diuersorum, serui scilicet et domini, id pronomen ipse repetit: «Si uero sine uoluntate domini seruus hoc fecerit, Sabinus noxale iudicium dandum ait. Nec factum serui domino obesse debere, nisi hactenus, ut ipso careat, quoniam ipse nihil deliquit».

<[6] Insuper in l. II, § finali, ff., Si quis caut. (D. 2, 11, 29), Vlpianus per ei qui relatione mutua utitur, deinde ipsius ipseque  de eodem. ei et ipsius eique resumit, praeterea eum eique subiungit. Paulus uero in lege sequenti ei repetit et per eum qui et id quod ad mutuam relationem redit eius pro sua collocandae. (2) Et ita de is et ipse super eodem cum mutuis relationibus multa fit repetitio: «Simili modo ei exceptio datur, qui cum ad iudicium uenire uolebat, a magistratu detentus sine dolo malo ipsius.

<[7] Subinde Caius, eodem titulo, l. Siquis fideiussorem (D. 2, 11, 6)<, per is qui mutuam relationem faciendo ipsi ad longiora refert, quod et pro sibi retransitiuo surrogari dici posse reor: «Si is qui fideiussorem dedit, ideo non steterit, quod rei causa abfuit iniquum est fideiussorem ob alium sistendi necessitate obligatum esse, cum ipsi liberum esset non sistere».

<[8] Praeterea in l. Quotiens, eodem titulo <(D. 2, 11, 13)<, Vlpianus hoc pronomen ipse repetit pro eodem: «Quotiens seruus iudicio sistendi causa ut ipse litigaturus uel ab alio stipulatur uel ipse promittit, non commititur stipulatio nec fideiussores tenentur, quia seruus conueniri uel conuenire non potest».

<[9] Neracius in lege penultima, eodem titulo< (D. 2, 11, 14)<, idem fere facit, ibi: «Quia procuratoris quoad ipsius utilitatem pertinet, nihil interest eum sisti». Et infra: «Eadem et fortius adhuc dici posunt, si procurator ita stipulatus esset, quanti ea res erit, ut hanc conceptione uerborum, non ad ipsius sed ad domini utilitatem relatam interpretemur.»

<[10] Papinianus in l. finali, ff. eodem <(D. 2, 11, 15)<, per ipsius rei quae mutuam relationem facit: «Nam et ipsius rei quae petebatur, si tutor iudicatus fuerit et eorum quid acciderit non esse dandam in eum actionem iudicati probatum est».

<[11] Tandem in l. Siquis ex argentariis, § Praetor ait, uersiculo Prohibet (<, Vlpianus hoc pronomen ipse isque repetit saepenumero pro eodem: «Prohibet ergo argentario edi illa ratione, quod etiam ipse instructus esse potest instrumento suae professionis. Et absurdum est, cum ipse in ea sit causa, ut edere debeat, ipsum petere, ut edatur ei. An et heredi argentarii edi ratio debeat uidendum. (2) Et siquidem instrumentum argentariae ad eum peruenit, non debet edi ei, si mina edenda est ex causa. Nam et ipsi argentario ex causa ratio reddenda est si naufragio uel ruina uel incendio uel alia simili causa rationes perdidisse probat, aut in longinquo habere, ueluti trans mare». <(3) Nec in l. Et heredi, in principio, De pac., ff. (D. 2, 14, 21) eius ad propinquiora, sed glosam primam referri, et in § Nos autem, per his qui primo mutuam relationem fieri, et id eorumque ad proximiora referri et contrariter id ad rem tamen diuersam repeti et tandem eius et ipsi ad eundem attribui.

XXIV. De hic.

<[1] Hic proprie de re praesenti iuxtaue posita non modo ad oculum sed et ad intellectum demonstratiuum est, ut per antedicta est perspicuum, et per legem I, § Huius studii et § finali, circa principium et finem huius §, et l. Manumissiones, in fine, et l. sequenti in principio, et l. Ius ciuile, § Hoc igitur, et l. Iusticia, § Iuris praecepta sunt haec, ff., De iusti. et iur., et per legem II, § I et § His legibus et § Deinde ex his legibus et § Postea cum Apius Claudius, et in § Post hos fuerunt et § Post hos Quintus Mutius cum multis aliis, De ori. iur. (cf.  D. 1, 1, 1, 2; D. 1, 1, 1, 4; D. 1, 1, 4; D. 1, 1, 5; D. 1, 1, 6; D. 1, 1, 10; D. 1, 2, 2, 1; D. 1, 2, 2, 5; D. 1, 2, 2, 6; D. 1, 2, 2, 7; D. 1, 2, 2, 39; D. 1, 2, 2, 41).

<[2] Deinde hic quotus respectu diuersorum uniusque et eiusdem repetitum demonstratiuum lego, ut Pomponius in dicta l. II, § Fuit autem in primis, uersiculo Post hunc, De ori. iur. (D. 1, 2, 2, 36), egit hoc modo: «Post hunc Apius Claudius eiusdem generis maximam scientiam habuit. Hic centinarius appellatus est, et Apiam Viam strauit et Aquam Claudiam indixit, et de Pirrho in urbem non recipiendo sententiam tulit. (2) Hunc etiam actiones scripsisse traditur et primum de usurpationibus, qui liber non extat. Idem Apius Claudius, qui uidetur ab hoc procesisse, -R- litteram inuenit, ut pro Valesiis Valerii et pro Fusiis Furiis».

<[3] Et dehinc ad oculum, dehinc ad intellectum per hic demonstratione facta respectu tamen diuersorum, in l. Sed et siquis, in principio, ff. Siquis cau., (D. 2, 11, 4) palam est.

<[4] Item in l. I, in principio, ff. De feri. (D. 2, 12, 1), post is uenit hic, subinde ille, posthac ad is illeque reditur.

<[5] Deinceps in l. Si feriatis, ff. eodem (D. 2, 12, 6), Vlpianus per hic demonstrat antecedens cum eiusdem antecedentis resumptione, ita quo pro talis sumi potest: «Si feriatis diebus iudicatum fuerit, lege cautum est ne in his diebus iudicatum sit». (2) Et Vlpianus idem in l. Oratione, § finali (D. 2, 12, 7), per huic ad personam propinquiorem demonstrationem facit: «Illud uidendum, si defunctus accepit aliquam dilationem propter instrumenta, an successori quoque eius dari debeat, an uero quia iam data est, amplius dari non possit. Et magis est ut huic, causa cognita, dari debeat». in his XXIIII horis.

<[6] Insuper Vlpianus per hoc in l. Iurisgentium, § Si igitur, ff. De pac. (D. 2, 14, 7, 6), rem proxime dictam demonstrat et per hoc significat, quod per rem memoratam nuperrime denotaret: «Si igitur in totum potest, cur non et pars eius pactione mutari potest? Et hoc ita Pomponius libro VIº Ad edictum scribit».

<[7] Marcellus in l. Et suum heredem, § Idem probat, ff. eodem (D. 2, 14, 7, 18), personam propinquam per huic demonstrat cum qualitate noua, uidelicet successionis, quae superuenisset ei, id est filii personam patri postea succedentis. Dicit enim ibi: «Idem probat et si filius, uiuo pattre, cum creditoribus paternis pactus sit. Nam et huic doli exceptionem esse profuturam, immo et in seruo doli exceptio non est respuenda», ubi super hoc pronomen huic, scilicet postea succedenti, Baldus supplet et exponit.

<[8] Praeterea multis in locis hic pro talis accipitur. Paulus enim in l. Si plures, § finali (D. 2, 14, 9), hunc pro talem ponit: «Cumulum debiti et ad plures summas referimus, si cui forte minutae summae centum aureorum debebantur. Alii uero una summa aureorum L. Nam in hunc casum spectabimus summas plures, quia illae excedunt in unam summam coadnatae summae autem applicare debemus etiam usuras». (2) Hoc etiam Vlpianus in sequenti lege confirmat (D. 2, 14, 10), ibi nanque dicit in principio: «Fiscum quoque in his casibus, in quibus hypothecas non habet et ceteros priuilegiatos exemplum creditorum sequi oportere. Haec enim omnia in his creditoribus, qui hypothecas non habent, conseruanda sunt». Et ad hoc facit lex Pacto, ff. De transact. (D. 2, 15, 15), ubi Paulus ait: "Pacto conuento, Aquiliana quidem stipulatio subiici solet, sed consultius est huic penalem quoque stipulationem subiungere, quia rescisso forte pacto, poena ex stipulatu peti potest"». <(3) Et nota legem Si mulier, in principio, ff. Quod me. ca., ibi hunc metum, id est talem metum (D. 4, 2, 21)<. Et in fine huius legis: «Vt quam uiam elegero, haec mihi pateat». Et in lege sequenti: «Qui in carcerem quem detrusit, ut aliquid ei extorquet, quicquid ob hac causam factum est nullius momenti est».

[9] Ad haec Vlpianus in l. I, § I, ff. De dolo (D. 4, 3, 1), ibi: «Quae dolo malo facta esse dicentur, si de his rebus alia actio non erit et iusta causa mihi esse uidebitur, iudicium dabo». Et in l. Eleganter, in principio, De dolo, ibi, huic sententiae, et in § Si dolo malo, eadem lege, ibi, sub exceptione hac, si collusum sit, et l. Siquis tabulas nota: «Sed et his quibus legat danda sunt, danda erit de dolo actio». <(cf. D. 4, 3, 7, 1; D. 4, 3, 7, 9; D. 4, 3, 35).

<[10] Denique pernotetur Vlpianus ff. De mino., l. Verum (<, in principio praemittens hic, et paulo post super eodem subiungens ei, ubi et in id quo et id quicquid annotetur: «Verum uel de dolo uel utilis actio erit in factum in id, quod minoris interfuit, non manumitti. Proinde quicquid hic haberet, si non manumisisset, id ei nunc praestabitur». hac lege uendiderit ut manumittatur. (2) Et in § Ex facto, nota hic et post eum et hi qui et in fine §, ibi: «Sed principem interuenire hunc ad administrationem qui perperam esset a praetore excusatus». Et in § Si locupleti, nota sed haec res et haec quae, et in l. In causae cognitione, in principio, nota his qui et ei et pro eo repetita de eodem minore, et ipsi ad fideiussorem sed proximiorem, quae minor sit referri, et in l. In causae cognitione, in II §, nota haec demonstratiuum et haec cautio, et l. Interdum, hoc enim ipso, et l. Quod si minor, aduersus hanc actionem, et ibi, per hunc modum, et in § I, huius aetatis homines, <(cf. D. 4, 4, 11, 2; D. 4, 4, 11, 5; D. 4, 4, 13; D. 4, 4, 16; D. 4, 4, 19) <(3) et ibi: «Nemine cum his contrahente et quodam modo commercium eis interdicetur. Itaque nisi aut manifesta circunscriptio sit, aut tam negligenter in ea causa uersati sunt, praetor interponere se non debet». Et § finalem nota: «Ex hoc edicto nulla propria actio uel cautio proficiscitur, totum hoc enim pendet ex praetoris cognitione».(cf. D. 4, 4, 24, 1; D. 4, 4, 24, 5; D. 4, 4, 33; D. 45, 1, 38, 6) (4) Et in l. Si minor XXV annis seruum suum, nota ei, scilicet minore, pro sibi retransitiuo surrogari, et deinde huic de eodem, scilicet minore, dici. Et in l. Stipulatio ista, § Hi qui, ff. De uersiculo obli., notandum praecor hi qui et his qui postque his et similia quorum numerus quasi sit impossibilis (D. 4, 4, 33; D. 45, 1, 38, 6).

XXV. De is.

[1] Is quod, ut sui, modo relatiuum est, saepe de eodem multas relationes agit, ita quod saepius per is repetitum uel hic uel ille uel iste uel ipse interrogatiuum quam per idem ab auctoribus secunda, tertia quartaque fiat relatio, ut per antedicta exempla satis et plusquam satis fuit ante oculos collocatum; (2) inter quae in memoriam redigo T. Liuium libro XXVIIº Ab urbe condita, VIIº uero De 2º Bello Punico, circa libri medium, sub § Triginta tunc coloniae, uersiculo Consules hortari, hic enim is saepissime repetitur, adeo ut de eodem sexcies referatur, ut supra eodem libro, in ipsius Liuii exemplis, sub § In VII libri principio, uersiculo Et infra, scilicet ante huius libri medium, (supra 3, 15, 34) perspicue uidere potes. <(3) Nec L. Florus in sui Epitomatis prologo, § Pronominum eisque similium proprietates antedictas L. Florus, in hoc 3º libro positum (supra 3, 16, 1). Et lex IIª, § Seruius autem Sulpicius, De ori. iur., ommitatur, quippecum et in his locis is eisdem casibus uel diuersis cum minimo quoque interuallo ad eundem relatum comperiatur saepissime repetitum. (4) Illud autem obliuioni tradi non debet, quod et inter has repetitiones ad diuersos quandoque referatur, de hoc textus Ciceronis est IIIº De officiis, § Cum rex Pirrhus, ubi ab eo ad Pirrhum eique refertur ad Fabricium, ut supra in hoc 3º libro nostro in Ciceronis exemplis, uersiculo Idem in § Cum rex Pirrhus, uideri potest (supra 3, 8, 16), ibi: «Cum rex Pirrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certament esset, cum rege generoso ac potente, profuga ab eo uenit in castra Fabricii eique est pollicitus», et cetera. (5) Ego uero huicque est pollicitus, per huic rem propinquiorem demonstrando, scripsissem, id quod et elegantius et pulchrius sine eiusdem pronominis repetitione dictum fuisse putarem.

<[2] Item Vlpianus in l. Si arrogator, § I, ff. De adopt., idem facit, ut in hoc 3º (supra 3, 19, 86), in iurisconsultorum exemplis, uersiculo Item Vlpianus in l. Si arrogator, ff. eodem, § I, perfacile uisu sit, ibi: «Sed an impuberi arrogator substituere possit, quaeritur. Et puto non admitti substitutionem, nisi forte ad quartam solam, quam ex bonis eius consequitur, et hactenus ut ei usque ad pubertatem substituat. (2) Ceterum si fidei eius committat, ut quandoque restituat, non oportet admitti fideicommissum, quia hoc non iudicio eius ad eum peruenit, sed principali prouidentia». (3) Hic enim eius ad arrogatorem, secundum ei ad impuberem arrogatum, tertium uero eius ad arrogatum quoque, quartum subinde eius ad arrogatorem, quintum uero eum ad arrogatum refertur. Enimuero cum haec huius pronominis multiplicata repetitio cum relatione ad diuersos facta quandam confusionem gignat, arbitror apertius et latinius dici potuisse hoc modo: (4) «Sed an impuberi arrogator substituere possit, quaeritur. Et puto non admitti substitutionem, nisi forte ad quartam solam, quam ex bonis eius consequitur, et hactenus ut huic usque ad pubertatem substituat. Ceterum si fidei committat ipsius, ut quandoque restituat, non oportet admitti fideicommissum, quippecum hoc non suo iudicio, sed principali prouidentia, ad eundem detulerit».

<[3] Idem Vlpianus in l. unica, ff. De offi. praefec. august. <(D. 1, 17, 1)<, is repetit uel ad diuersos referendo: «Praefectus Aegypti non prius deponit praefecturam et imperium, quod ad similitudinem proconsulis lege sub Augusto ei datum est, quam Alexandriam ingressus sit successor eius, licet in prouincia uenerit. Et ita mandatis eius continetur». Hic reor clarius et ornatius dici potuisse mandatis illius aut principis continetur.

<[4] Insuper de is saepe repetitio ad eum denique relatio, textus quoque inuenientur apertissimi in l. II, § I, ff. De or. iur., cum multis aliis paraphis supra allegatis, et Quibus ex cau. infa. arro., l. II, in principio et § Ignomine, et l. Quid ergo, § Poena grauior, et De procur., l. Seruum quoque et l. Pomponius, § finali et l. Licet, § finali, et l. penultima, et De nego. ge., l. II, in fine, et l. Si pupilli, § finali ††, et ff. So. matri., l. Diuortio, § Interdum, et l. Ab hostibus, et De no. oper. nu., l. I, § In operis autem; (2) et in § Siquis aedificium, nota ei et post hic, et in l. III, § I, bis de eodem is repetitur, ubi id est inuenitur, et in l. De pupillo, § Nunciare, bis per ei qui mutua fit relatio et hic eo loci, id est in ea parte loci, et textus «Neque refert quis iste sit uel cuius conditionis, qui in praesenti fuerit, connotentur», et De uersiculo ob., l. Si ex legati causa, et De stipulat. seruo., l. Si alienus seruus, et De solut., l. Quod seruus, in fine, et l. Hoc iure. (cf.  D. 1, 2, 2, 1; D. 3, 2, 2; D. 3, 2, 113, 7; D. 3, 3, 33; D. 3, 3, 40, 4; D. 3, 3, 42, 7; D. 3, 3, 77; D. 3, 5, 2; D. 39, 1, 1, 6;     2 D. 39, 1, 1, 13; D. 39, 1, 3; D. 39, 1, 5, 3; D. 45, 1, 23; D. 45, 3, 19; D. 46, 3, 35; D. 46, 3, 86).>o:p>

[5] Posthac is in obliquis pro sui, sibi, se, a se, retransitiue in epistula assignatas perque exempla praelibata, perfacile sit cognitu. l. Arrogato patre, § finali, et l. Si pater, ubi et illi pro sibi et eo pro se, ff. De adopt., et in l. I, § Item solent, ubi eis pro sibi, et in § Cum patronus, sibi pro ei, ff. De offi. Praefec. ur., et in § Quies, eadem l., sibi pro ei, et  in l. Barbarus, ff. De offi. praetor., ei pro sibi. Idem in l. Scilicet,  ff. De offi. proconsul. et lega., et in l. Nec quicquam, § Obseruare, uersiculo Aduocatos, ibi: «Sed et siquis per potentiam aduersarii sui non inuenire se aduocatum dicat, aeque oportebit ei aduocatum dare», eodem titulo <(cf.  D. 1, 7, 40, 2; D. 1, 7, 41; D. 1, 12, 1, 7; D. 1, 12, 1, 10; D. 1, 12, 1, 12; D. 1, 14, 3; D. 1, 16, 7; D. 1, 16, 9, 4)<. (2) Et ff. De iur. ori., l., Siquis id quod, in principio eum pro se, et in l. Est receptum, ei et eum pro sibi et se, et in titulo sequenti, scilicet Quod quisque iur. in alter. sta., l. Siquis iniquum, § Quod autem, pro sibi ponitur ipsi perque suo eius, et in § Illud, eum pro se et ei pro sibi, et De in ius uocan., l. Sed si hac lege, § Liberos, in fine, ei pro sibi, ibi: «Sed si fuerit restitutus, erit ei huius edicti commodum saluum» (cf. D. 2, 1, 7; D. 2, 1, 14; D. 2, 2, 3, 5; D. 2, 2, 3, 6; D. 2, 4, 10, 5)<. (3) Et Nequis eum, qui in ius uocan. est ui exi., l. Sed eximendi, § penultimo, eum pro se, ibi: «Item siquis eum qui per calumniam uocabatur, exemerit, constat eum loco edicto teneri», et Si ex nexa. causa aga., l. finali, ei pro sibi, ut et ipsi pro sibi primo De officiis, et l. Si is quis fideiussorem, ff. Siquis cau., et ipsi qui habitur in l. Si unus, § Quod si sine, in fine paraphi, ff. De pac. <(cf. D. 2, 7, 4; D. 2, 9, 6,  D. 2, 11, 6; D. 2, 14, 27<). (4) Et l. Contra iur. ciuilis regulas, ei pro sibi et eum pro se, et l. Emptor, in principio, ab eo pro a se, et in l. Epistula, § finali, ei pro sibi, eodem titulo, et De transact., l. Cum hi, § Eam transactionem, ibi ei pro sibi, et in § finali, bis ei pro sibi, et in l. Nono est ei pro sibi et bis se actiue, quasi dicens quod etiam is ipse dici potest ut id ipsum in l. Si ipsa res, ff. Quod me. causa, habitur in medio (cf. D. 2, 14, 28; D. 2, 14, 47; D. 2, 14, 52; D. 2, 15, 8, 6; D. 2, 15, 12; D. 4, 2, 18, D. 3, 3, 29; D. 3, 30; D. 3, 3, 31)<. (5) Item ff. De procur., in l. Si actor, ei quoque pro sibi stare dici potest, nam in lege sequenti sibi ponitur ubi in praecedenti dictum est ei, et in lege sequenti quae incipit Siquis cum procuraorio nomine, in principio, ut in Digesto, l. Si actor, ei collocat ††, et ff. De calumniat., l. Siquis ab aliquo, § finali, ei pro sibi surrogatur, et ff. Quod me. causa, l. finali, § finali: «Sed unam», et cetera, et ff. De dolo, l. finali, in fine, eum pro se substitui censeo (cf. D. 3, 3, 29; D. 3, 6, 7; D. 4, 2, 23; D. 4, 3, 40).<

<[6] Praeterea quandoque post is ipse subiicitur cum interuallo quoque, ut in II IIIque De officiis est, et superius in Ciceronis exemplis est deductum (supra 3, 8). Et quandoque is pro ipse collocatur. Vlpianus enim in l. I, ff. De pac. (D. 2, 14, 1), sic inquit: «Huius edciti aequitas naturalis est, quid  enim tam congruum est fidei humanae quam ea quae inter eos contrahentes placuerunt seruare?» Hic enim apertius inter ipsos contrahentes etiamque ornatius dictum esset, id quod ut plurimum dici solet ††.

<[7] Postremo is pro talis et pro eo quod dictus uulgo dicitur, acciperi reperitur, ut ff. De ori. iur., l. II, § Seruius autem Sulpicius, ibi: ea ueluti contumelia, id est tali uel dicta. Et De pac., l. Iurisgentium, § Si paciscar ne operis, ibi: quasi in ea re praetoris imperium uertitur, id est tali uel praedicta, et l. Contra iur. cuilis regulas, § finali, ibi: et ea res de qua pacti sunt, id est talis res uel antedicta, et in l. Ab emptione, eodem titulo, ibi: ut ab eo negocio discederetur, et ibi: nequid tu mihi eo nomine praestares, (2) et ibi: «Quia eo modo non tam hoc agitur, ut a pristino negocio discedatur, quam ut nouae quaedam obligationes  inter nos constituantur», et in hac lege circa medium nota: «Quia bonae fidei ad quam omnia redigunt, interpretatio hanc quoque conuentionem admittit», nam et hic hanc, talem uel praedictam interpretare licet, et idem de ille, iste ipseque dici posset, ut per multa exempla praelibata sit perspicuum (cf.  D. 1, 2, 2, 43; D. 2, 14, 7, 14; D. 2, 14, 28; D. 2, 14, 58). (3) Item ff. De transact., l. Imperatores, § finali, ibi: quia heres eo tempore non fuerit; et l. Cum hi, § Si praetor, ibi: ea res quaerendam est; et De procur., l. Licet, § Ea obligatio, ubi non modo nota principium paraphi, scilicet ea obligatio, sed et post,  ibi: eoque nomine; et ibi: ea promissione; et Quod cuiusque uniu. no., l. I, in principio, ibi: ea res, et ibi: huiusmodi corpora; deinde in l. I, ff. De nego. ge., nota ter eo  nomine;  itidem  hoc casu et ex his negociis retinet <(cf. D. 2, 15, 3; D. 2, 15, 8, 17; D. 3, 3, 42, 2; D. 3, 4, 1; D. 3, 5, 1)<. (4) Nec praetereas legem Cum pecuniam, ff. eodem (<, ubi Labeo sic eleganter ait: «Cum pecuniam eius nomine solueres, qui tibi nihil mandaueratne negotiorum gestorum actio tibi competit, cum ea solutione debitor a creditore liberatus sit, nisi siquis debitoris interfuerit eam pecuniam non solui», ubi nota per eius qui relationem mutuam et expone ea solutione, id est tali et eam pecuniam, id est praedictam pecuniam. (5) Et nota De calumniat., l. Annus, ff. (Quod me. ca. (6) Vlpianum in l. Si cum exceptione, § Quatenus, uersiculo Sin autem (D. 4, 2, 14, 10)<, ibi: «Ergo si in fuga sit seruus sine dolo malo et culpa eius cum quo agitur, cauendum est per iudicem ut eum seruum persecutus reddat», et dic eum seruum, id est seruum talem uel antedictum, adeo quod uulgares minus ornate dictum seruum dixissent. (7) Insuper idem Vlpianus in l. Eleganter, in principio, ff. De dolo (D. 4, 3, 7)<, sic ait: «Eleganter Pomponius haec uerba si alia actio non sit, sic accepit, quasi res alio modo ei, ad quem ea res pertinet, salua esse non poterit. Nec uidetur huic sententiae aduersari, quod Iulianus libro IIIIº scribit», ubi nota haec uerba, scilicet proxime sequentia seu talia qualia sequuntur, et ei ad quem propter relationem mutuam, et quasi res et post ea res, scilicet talis uel praedicta, et paulo post nota in hoc ipso; (8) et in eadem l., § Seruus, nota ibi: ea condicione, et in § Si dolo malo, ibi: sub exceptione hac si collusum sit; et l. Si ex dolo, § I, ibi: «De dolo autem decurionum in ipsos decuriones dabitur de dolo actio»; et in l. Arbitrio, § De eo, ibi: «Nisi ea condicione merx uenit, ut illis ponderibus traderetur» (cf. l. Cum a te pecuniam (<, ubi sic Paulus ait: «Cum a te pecunia peterem eoque nomine iudicium acceptum est, falso mihi persuasisti tanquam eam pecuniam seruo meo aut procuratori soluisses eoque modo consecutus est, ut consentiente me, absoluaris»; (10) et in l. Itaque (<, ibi: «At si res tibi tradita sit, si quidem, mortuo te, ea res existit, agitur cum herede tuo si minus, non agetur. Sed utique in herede perpetuo dabitur, quia non debet lucrari ex alieno damno. l. Quidam debitor, eodem titulo (<, ubi sic Vlpianus ait: «Quidam debitor epistulam quasi a Ticio mitti creditori suo effecit, ut ipse liberetur, hac epistula deceptus creditor Aquiliana stipulatione liberauit debitorem, postea epistula falsa uel inani reperta creditor maior quidem annis XXV de dolo habebit actionem, minor autem in integrum restituetur». (12) Et in lege penultima nota de ea re quam non possidebas in hoc, ut alius usucapiat (<. Et Surium Anthianum in lege finali, eodem titulo (<, sic dicentem: «Is qui decepit aliquem ut hereditatem non idoneam adiret, de dolo retinebitur, nisi fortasse ipse creditor erat et solis erat, tunc enim sufficit contra eum doli exceptio. (13) Subinde Vlpianus ff., De mino., in l. I, in principio (< et § I, per hoc edictum quo, et huius aetatis consilium est, et praetor eis hoc edicto, et «Post hoc tempore compleri uirilem uigorem constet et ideo hodie in hanc usque aetatem adolescentes curatorum auxilio reguntur», et nota in fine quamuis pro quantum uis. ff. So. maioris in l. Diuortio, § finali, eius impensae, pro tali; et in lege sequenti eo animo pro tali connotetur.

XXVI. De idem.

[1] Idem, ut superius in primo libro, cum de pronominis figura docebamus, sub § De hoc satis sit, uersiculo Idem Priscianus primo minoris (supra 1, 7, 1), explanauimus, secundam noticiam secundum Priscianum primo minoris significat et Petri Heliae super XIIº  maioris apertiori sententia, is relationem primam, idem secundam facit, ut Virgilius scripsit Bucolica, is Georgica, idem Aeneida. (2) Et idem in neutro pro aduerbio similiter uel saepe reperiatur surrogari, licet autem haec secunda relatio saepius a summis auctoribus iurisconsultisque per is repetitum uel ille, iste, ipse hicue subiunctum, quam per ipsum idem fiat, ut in superioribus fuit reseruatum, tamen quandoque apud eosdem id ipsum idem secundam tertiamque relationem uel cum repetitionem inuenitur facere. (3) Cicero nanque IIIº De officiis, § Hinc ille Giges, hoc pronomine composito idem secundam uel potius tertiam relationem faciente usus est, de quo supra in hoc nostro libro 3º in uersiculo Idem in § Hinc ille Giges (supra 3, 8, 7), perspici potest.

[2] Item Pomponius in l. I, § Deinde ex his legibus, De ori. iur. (D. 1, 2, 2, 6), hoc confirmat, ibi: «Et ita tempore pene eodem tria haec iura nata sunt lex duodecim Tabularum ex his fluere cepit ius ciuile, ex isdem legibus actiones compositae sunt».

<[3] Idem in eadem, § Fuit autem in primis, per idem Apius tertiam relationem facit, cum per hic centimanus primam demonstrationem seu relationem pro is positam, et per hunc etiam secundam faciat, ut supra in iurisconsultorum exemplis, ex titulo De ori. iur., l. II, uersiculo In § Fuit autem in primis, est perspicuum (cf. D. 1, 2, 2, 36; D. 1, 2, 2, 37).

<[4] Paulo post in § Post hos fuit Tyberius Coruncanus (D. 1, 2, 2, 38), cum duobus uersiculis sequentibus per eiusdem secundam peragit, et paulo deinde eiusdem repetit per hoc secundum eiusdem tertiam relationem redolendo, id quod in hoc 3º libro, uersiculo Post hos fuit Tyberius Coruncanus (supra 3, 19, 36), cum duobus uersiculis sequentibus palam est.

<[5] Ego quidem hunc loquendi modum, puta per idem secundam uel tertiam relationem faciens perraro inuenio, saepius autem idem primam relationem notat et plerunque cum identitate rei, cui adiungitur, ut in Digesto, l. II, De ori. iur., § I, ibi (D. 1, 2, 2, 1): «Et ciuitas fundaretur legibus, quas in tabulas eburneas perscriptas pro rostris composuerunt, ut possint leges apertius percipi, datumque est eis ius eo anno in ciuitate summum, uti leges et corrigerent, et si opus esset, ut interpretarentur, neque prouocatio ab eis, sicut a reliquis magistratibus, fieret. (2) Quin et ipsis animaduerterunt aliquid deesse istis primis legibus. Ideoque sequenti anno alias duas eisdem, tabulis adiecerunt». Hic autem ponderandum oro, quod nec secunda nec tertia de decemuiris facta relatio per eiusdem uel iidem fiat, sed per eis secundo loco positum, quod repetitum dici potest, et per ipsi in tertio, sed per eisdem tabulis prima facta sit relatio.

<[6] In § Deinde ex his legibus, idem primam relationem prae se fert, cum rei, cui applicatur, identitate declarata, ut ibi (D. 1, 2, 2, 6): «Deinde ex his legibus eodem tempore fere actiones compositae sunt»; et ibi: «Et ita eodem pene tempore tria haec iura nata sunt». Deinceps in § Deinde cum esset, in fine, ibi (D. 1, 2, 2, 8): «Et ita factum est, ut inter plebiscita et legem species constituendi interesset, et potestas eadem esset». (2) Et in § Eodem tempore in ipsius § principio et § In inicio ciuitatis, uersiculo Iisdem temporibus, et § Isdem temporibus cum plebs, et § Eodem tempore et Celsus, et § Fuit eodem temporeTrebacius <(cf. D. 1, 2, 2, 10; D. 1, 2, 2, 15; D. 1, 2, 2, 30; D. 1, 2, 2, 45)<.

<[7] Insuper Vlpianus in titulo De legibus, l. Nam, ut ait Pedius, idem facit, ibi (<: «Et cetera quae tendunt ad eandem utilitatem uel interpretationem uel certe iurisdictione suppleri».

<[8] Vlterius De his qui sunt sui uel ali. iur. in l. I, in fine (<, Caius per eiusdem primam relationem facit: «Nam ex constitutione diui Antonii, qui sine causa seruum occiderit, sed et maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutione coercetur». Itaque hic eiusdem primam relationem facere et pro dicti stare potest intelligi.

<[9] Post hac de relatione prima cum rei identitate connotata saepissime reperitur, ff. Si ex noxa. ca. aga., in l. I, in principio, ibi: in eadem causa exhibere, et § I, et finali, et in l. penultima et finali, eodem titulo, super eadem causa <(cf.  D. 2, 9, 1; D. 2, 9, 5; D. 2, 9, 6)<.

<[10] Nec Caius omittatur in l. Et heredi, § finali, ff. De pac. (<, eiusdem repetentem: «In his qui eiusdem pecuniae exactionem habent insolidum, uel qui eiusdem pecuniae debitores sunt, quatenus alii quoque prosit uel noceat pacti exceptio, quaeritur. Et in rem pactam omnibus prosunt, quorum obligationem dissolutam esse eius qui paciscebatur intersit. Itaque debitoris conuentio fideiusoribus proficiet».

[11] Insuper Paulus in l. Sed si fideiussor, coniuncta l. Idem est, eodem titulo, primam per idem relationem cum rei identitate connotata facit (cf.  D. 2, 14, 24; D. 2, 14, 25).

<[12] Denique Paulus in l. Ex duobus, ff. De nego. ge., (D. 3, 5, 26) eundem repraesentat, sed et per hoc uerbum eleganter id agit, quod inelegantes per talem dictumque fecissent. (2) Sic enim ornate dicit: «Ex duobus fratribus uno quidem suae aetatis, alio uero minore annis, cum haberent communia praedia rustica, maior frater in saltu communi habenti habitationes paternas ampla aedificia aedificauit. Cunque eundem saltum cum fratre diuideret, sumptus sibi quasi re meliore, ob eo facta desiderabat, fratre minore iam legitimae aetatis constituto. Herennius Modestinus respondet ob sumptum nulla re urgente, sed uoluptatis causa factos eum de quo quaeritur, actionem non habere». (3) Et nota hic uno quidem suae aetatis, altero uero minore, quippecum apertius et elegantius dici potuisset: «Ex duobus fratribus priore quidem aetatis legitimae uel perfectae, altero uero imbecillis», ubi uero Paulus eundem saltum dixit. Vulgares minusque ornati talem uel dictum saltum scripsissent. Ea propter ubi uulgo dictus poni solet, qui ornate loqui cupit, is uel idem uel ille uel iste uel ipse uel hic adiicit.

<[1] De nostrorum iurisconsultorum obseruantia quoad proprietatum pronominum elegantiam satis plene dictum esse puto. Deinceps de sacrorum doctorum elegantia hac in re accurate obseruata in medium coniungam paucissima. Hieronymus igitur, omnium sacrorum elegantissimus ornatissimusque, in epistula Ad Paulinum presbiterem (Ep. 53, 54, 1), de omnibus diuinae historiae libris, quae in Bibliae principio scribitur, praeclare sic inquit: (2) «Frater Ambrosius tua mihi munuscula praeferens detulit et suauissimas litteras, quae in principio amiciciarum fidem, probatae iam fidei et ueteris amiciae praeferebant. Vera enim illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris adulatio, sed dei timor et diuinarum scripturarum studia conciliant. (3) Legimus in ueteribus historiis quosdam lustrasse prouincias, nouos adisse populos, maria transisse, ut eos quos ex libris nouerant, coram quoque uiderent. Sic Pythagoras Memphyticos uates, sic Plato Aegyptum et Arcitam Tarentinum eademque ora Italiae, quae quondam Magna Graecia dicebatur, laboriosissime peragrauit». (4) Et infra: «Apollonius siue ille magus, ut uulgus loquitur, siue philosophus, ut Pythagorici tradunt, interuit Persas, pertransiuit Caucasum, Albanum, Scythas, Masagetas, opulentissimae Indiae regna penetrauit». Et infra: «Inuenit ille uir ubique quod disceret et semper proficiens semper se melior fieret. Scripsit  super hoc plenissime octo uoluminibus Philostratus». (5) Et infra: «Ascendit Hierosolimam, ut uideret Petrum, et mansit apud eum diebus quindecim. Hoc enim ministerio hebdomadis [7] et ogdogadis [8] futurus gentium procurator instruendus erat. Rursus post annos quattuordecim, assumpto Barnaba et Tito, exposuerat apostolis Euangelium, ne forte in uacuum curreret aut cucurrisset. Habet nescio quid latentis energiae [9] uiua uexactus, et in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat. (6) Vnde Aeschines cum Rhodi exularet et legeretur illa Demosthenis oratio, quam aduersus eum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait: "Quid si ipsam audissetis bestiam sua uerba resonantem? Nec hoc dico, quod sit aliquid in me tale, quod uel possis uel uelis discere, sed quo ardor tuus et discendi studium etiam absque nobis pro se probari debeat. Ingenium docile et sine doctore laudabile est".» (7) Et infra: «Scientia quippe rusticitas solum sibi prodest, et quantum aedificat ex uitae ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat». <(8) Et infra: «In lege domini uoluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte. Daniel in fine sanctissimae uisionis iustos ait fulgere quasi stellas et intelligentes id est doctos quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent iusta rusticitas et docta iusticia, alii stellis, alii caelo comparantur, quanquam iuxta Hebraicam ueritatem utrunque de eruditis possit intelligi. Ita enim apud eos legimus qui autem docti fuerint, fulgebunt, quasi splendor firmamamenti et qui ad iusticiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates». (9) Et infra: «Hoc doctus Plato nesciuit, hoc Demosthenes eloquens ignorauit, perdam inquit sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. Vera sapientia perdet falsam sapientiam. Et quanquam stulticia praedicationis in cruce sit, tamen Paulus sapientiam loquitur inter profectos, sapientiam autem non saeculi huius nec principium saeculi istius, qui destruuntur, sed loquimur dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinauit deus ante saecula, dei sapientia Christus est». (10) Et infra: «Nisi ille reserauit, qui habet clauem Dauid». Et infra: «Amos pastor rusticus» et infra «hic loquitur ad uaccas pingues, quae sunt in monte Samariae et ruituram domum maiorem minoremque testatur, ipse cernit fictorem locustae». Et infra: «Abacuch luctator fortis et rigidus stat super custodiam suam, et figet gradum super munitionem, ut Christum contempletur, et dixit opperuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra, splendor eius, ut lux erit, cornua in manibus eius, ibi abscondita est fortitudo eius». (11) Et infra: «Auiuimus tantum, qui nosse qui cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere concupiuit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore.

[2] Idem in praefatione in libro Genesis, circa finem (Hier. Prol. in Pent.): «Audi igitur, aemule, obtrectator ausculta. Non damno, non reprehendo LXX, sed confidenter cunctis illis apostolos praefero per istorum os mihi Christus sonat».

XXVIII. Genesis.

[l] In principio uero Genesis (1, 1, 1, 11) sic habetur: «In principio creauit deus caelum et terram. Terra autem erat inanis et uacua». [10] et lignum pomilerum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semet ipso sit super terram». Et infra: «Et habens ununquocque sementem secundum speciem suam». Et infra: «Et creauit deus hominem ad imagnem suam, ad imaginem dei creauit illum: masculum et feminam creauit eos, benedixitque illis deus». Et infra (2, 3):

<[2] «Et benedixit diei septimo et sanctificauit illum quia in ipso cessauerat ab uniuerso opere suo, quod creauit deus, ut faceret». Et infra (2, 10): «Et fluuius egrediebatur de loco uoluptatis ad irrigandum paradisum qui indiuiditur in quattuor capita. Nomen uni Phison ipse est qui circumit omnem terram, Eiulach ubi nascitur aurum et aurum terrae illius optimum est ibique inuenitur bdellius et lapis onichinus. (2) Et nomen fluuii secundi Geon ipse est, qui circuit omnem terram Aephyopiae. Nomen fluuii tertii Tigris, ipse uadit contra Assyrios, fluuius autem quartus ipse est Eufrates. Tulit ergo deus hominem et posuit eum in paradisum uoluptatis, ut operaretur et custodieretur illum, praecepitque ei dicens: "Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. In quocunque enim die comederis ex eo morte morieris", (3) dixit quoque dominus: "Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adiutorium simile sui, formatis igitur dominus deus de humo cunctis animantibus terrae et uniuersis uolatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut uideret qui uocaret ea omne enim, quod uocauit Adam nominibus suis, animae uiuentis ipsum est nomen eius». (4) Et infra (2, 21): «Cunque obdormisset tulit unam de costis eius. Et infra (2, 23): «Dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. Haec uocabitur uirago, quantum de uiro sumpta est quam ob rem relinquit homo patrem suum et matrem. et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant».

<[3] «Iratusque est Chaim uehementer et concidit uultus eius, dixitque dominus ad eum, "Quare iratus es? et cur concidit facies tua? None si bene egeris recipies? Sin autem male, statim in foribus peccatum aderit. Sed sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius"». Et infra (4, 14): «Posuitque dominus Chaim signum, ut non eum interfecisset omnis qui inuenisset eum». Et infra (4, 26): «Sed et Seth natus est filius quem uocauit Enos, iste coepit inuocare nomen domini».

<[4] «Hic est liber (Gen. 5, 3) generahonis Adam in die qua creauit dominus hominem. Ad imaginem dei fecit illum masculum et feminam. Creauit eos et benedixit illis et uocauit nomen eorum Adam in die, qua creati sunt». Et infra: «Vixit autem Lamech CLXXXII annis et genuit filium uocauitque nomen eius Noe dicens: "Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum terra, cui maledixit dominus"». Et infra (6, 4):

<[5] «Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Postquam enim ingressi sunt filii dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo uiri famosi». Et infra: «Finis uniuersae carnis uenit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra». Et infra (6, 20): «Et ex cunctis animantibus bina induces in arcam, ut uiuant tecum masculini sexus et feminini». (2) Et infra (6, 22): «Bina de omnibus ingredientur ut possint uiuere». Et infra (7, 5): «Fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi deus, dixitque dominus ad illum». Et infra (7, 11): «Fecit ergo Noe omnia quacunque mandauerat ei deus. Eratque sexcentorum annorum quando diluuii aquae inundauerunt super terram, et ingressus est Noe et filii eius et uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arca propter aquas diluuii». (3) Et infra (7, 11): «Anno sexcentesimo uitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et catharactae caeli apertae sunt et facta est pluuia super terram XL diebus et quadraginta noctibus. In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem, Cham et Iafet, filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eo in arcam ipsi et omne animal secundum genus suum, uniuersaque iumenta in genus suum et omne quod mouetur super terram in genere suo cunctumque uolatile secundum genus suum. (4) Vniuersae aues omnesque uolucres ingressae sunt ab Noe in arcam, bina et bina ex omni carne in qua erat species uitae, et quae introierunt, sicut praeceperat ei deus et inclusit  eum dominus deforis». Et infra (8, 18):

[6] «Egressus est ergo Noe et filii eius et uxor illius et uxores filiorum eius cum eo».

<[7] «Quicunque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe dei factus est. Vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam». Et infra (9, 21): «Euigilans autem Noe ex uino? cum didicisset quae fecerat ei filius suus, ait: "Maledictus Chanaan seruus, seruus erit fratribus suis", dixitque: "Benedictus dominus deus Sem, sit Chanaan seruus eius.

<[8] «Hae generationes filiorum Noe: Sem. Cham et Iafet natique ftlii eis post diluuium». Et infra (10, 31): «Isti filii Sem secundum cognationes suas et linguas et regiones in gentibus suis. Hae familiae Noe iusta populos et nationes suas. Ab his diuisae sunt gentes in terra post diluuium.

<»[9] Erat autem terra Labii unius et sermonis eorumdem cunque proficiscerentur de oriente, inuenerunt campum in terra Senaan et habitauerunt in eo, dixitque alter ad proximum suum: "Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni"». (2) Et infra (11, 7): «"Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiant unusquisque uocem proximi sui" atque diuisit eos dominus ex illo loco in uniuersas terras et cessauerunt aedificare ciuitatem et iccirco uocatum est nomen eis Babiel, quia ibi confusum cst labium uniuersae terrae. Et inde dispersit eos dominus super faciem cunctarum regionum. Hae generationes Sem». Et infra (12, 4):

<[10] «Eggressus est ergo Abram, Sicut praeceperat ei dominus. Et inuit cum eo Loth. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Aran. Tulitque Sarai uxorem suam et Lothi filium fratris sui uniuersamque substantiam quam posseserat et animas quas fecerant in Aran». Et infra (12, 7): «Apparuitque dominus ad Abram et dixit ei: "Semini tuo dabo terram hanc, qui aedificauit ibi altare domino, qui aparauerat ei et inuocauit nomen eius"». (2) Et infra (12, 13): «Dic ergo obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te et uiuat anima mea ob gratiam tui. Cunque ingressus esset Abram Aegyptum uiderent Aegyptii mulierem, quod esset pulchra nimis, et nunciauerunt principes pharaoni et laudauerunt eam apud illum et sublata est mulier in domum pharaonis. Abram uero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oues et boues et asim et serui et familiae et cameli». Et infra (13, 1):

[11] «Ascendit ergo Abraan de Aegypto ipse et uxor eius, et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam». Et infra (13, 6): «Nec poterat eos capere terra ut habitarent simul. Erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter. Vnde et facta est rixa inter pastores gregium Abraam et Loth. Eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra». Et infra (14, 1):

[12] Factum est in illo tempore, ut Amafel rex Semnaan et Arioch rex Ponti et Chodorlamon rex Elamitarum et Thabla rex gentium, inirunt bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae».

<»[13] His ita transactis factus est sermo domini ad Abram per uisionem dicens: "Noli timere, Abram, ego protector tuis sum et merces tua magna nimis". Dixitque Abram: "Domine deus quid dabis mihi? Ego uadam absque liberis et filius procuratoris domus meae istae Damascus Eliezor". (2) Addiditque Abram: "Mihi autem non dedisti semen et ecce uernaculus meus heres meus erit". Statimque sermo domini factus est ad eum dicens: "Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis heredem". (3) Eduxitque eum foras et ait illi: "Suspice caelum et numera stellas, si potes".

XXIX. Ambrosius.

<[1] Similia exempla et diuersa ex Genesi aliisque Bibliae libris pro qualitatibus pronominum discernendis in medium possem inducere, quae propter tot tamque plena iam relata et ne in re tantopere extricata nimius esse puter, ut fortasse iam exemplorum uarietas et copia non nullis saltem nostris aemulis uerbositas et superfluitas censebuntur, praetermittenda reor. (2) Itaque iam ad doctissimi facundissimique Ambrosii exempla transitum faciam. Qui in primo libro De officiis (1, 30, 143), transsumptiue uero in C. Non satis, LXXXVI di. <(Grat. 86, 14), praeclare sic inquit: «Non satis est bene uelle, nisi studeas etiam benefacere. Nec satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc est ex bona uoluntate proficiscatur». (3) Et infra: «Grandis culpa est, si sciente te, fidelis egeat, si scias eum sine sumptu esse et famem tolerare erumnam perpeti, qui praesertim egere erubescat, si in causam cecidirit aut captiuitatis suae uel filiorum suorum aut calumniae et no adiuues, si sit in carcere positus in poenis et suppliciis et propter debitum aliquod iustus excrucietur. (4) Nam etsi omnibus debetur misericordia, iusto amplius. Si tempore afflictionis suae a te nihil impetret, si tempore periculi sui, quo rapitur ad mortem, plus apud te pecunia tua ualeat quam uita morituri, non est leue peccatum. (5) Item. Dominus non uult simul effundi opes, sed dispensari, nisi forte, ut Heliseus, qui boues suos occidit, et pauit pauperes ex eo, quod habuit ut nulla cura teneretur domestica, sed relictis omnibus in disciplinam se propheticam tradetur. (6) Item. Est probanda etiam alia liberalitas, ut proximos seminis tui, ne despicias, si egere eos cognoscas. Melius est enim, ut tu ipse subuenias tuis, quibus pudorem ab aliis sumptum deposcere aut alicui postulare subsidium necessitatis. Non tamen, ut illi ditiores fieri uelint, ex eo quod tu potes conferre inopibus: causam enim natura praestat, non gratia. (7) Neque enim propterea te deo dedicasti, ut tu illos, sed ut tibi uitam perpetuam fructum boni operis acquiras, et praecio miserationis peccata tua redimas. Putant se parum poscere praecium quaerunt tuum, uitae tuae contendunt adimere fructum, et accusant, quod eos diuites non feceris, cum te uelint illi aeternae uitae fraudare mercedes». (8) Et infra (Grat. 86, 18): «Item. Pulchra est etiam liberalitas, in ipso quoque pauperibus dato mensuram tenere, ut abundes pluribus, non conciliandi fauoris gratia ultra modum fluere. Quicquid enim ex affectu puro ac sincero promittitur, hoc est decorum: non superfluas aedificationes aggredi nec praetermittere necessarias. (9) Et maxime sacerdotibus hoc conuenit, ornare dei templa honore congruo, ut etiam cultu aula dei resplendeat, impensas misericordiae frequentare quantum oporteat largiri peregrinis, non superfluas, sed competentes».

<[2] Idem Ambrosius super Lucam (Luc. 2), transumptiue autem in C. Singulis, eadem di. (Grat. 86, 19), subinde, ait: «Singulis quoque generibus hominum conueniens tribuit Beatus Ioannes Baptista responsum unum omnibus, ita:  publicanis, ne ultra praescriptum exigant, militibus, ne calumniam faciant, ne praedam requirant; (2) docens iccirco stipendia constituta militiae, nedum sumptus quaeritur, praedo grassetur. Sed haec et alia officiorum praecepta propria sunt singulorum, misericordia communis usus est. Ideoque praeceptum est omnibus officiis, omnibus aetatibus necessaria». (3) Et infra: «Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate condicionis humanae mensura seruetur, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet, cum paupere partiatur».

<[3] Idem in libro Sermonum (Serm. 15), transumptiue in C. Quadragesima, di. IIII (Grat. 4, 5), sic ait: «Quadragesima sex septimanas habet, cui addidit Thelesforus pontifex septimam hebdomadam et uocatum est hoc tempus quinquagesimas».

<[4] Idem in libro De officiis (Ambr. Off. 1, 1, 50), transuptiue autem, C. Vna, XXVI di. (Grat. 4, 6): «Vna tantum, nec repetita nobis copula permittitur, et in ipso coniugio lex est, non iterare coniugium, nec secundae coniugis sortiri coniunctionem. Quod plerisque mirum uidetur». Et infra: «Quomodo autem potest esse hortator uiduitatis, qui ipse coniugia frequentauit?». (2) Et infra: «Vnde datur intelligi, quod bigami dicuntur non solum qui post baptismum coniugia frequentant, sed etiam qui ante baptismum unam, et post baptismum alteram habuisse probantur».

<[5] Idem in Sermone De ieiunio, qui incipit Diuinum ad patrem resultat oraculum, transsumptiue autem, C. Sexto, di. XXXV (Grat. 25, 6): «Sexto die bestiae sunt creatae et cum bestiis orta est edendi potestas et usus. Vbi cibus cepit ibi finis factus est mundi. Ibi coepit sua incrementa nescire, ubi coeperunt circa eum diuina opera feriari. Quo indicio declaratum est, quod per cibos mundus habet minui, per quos desiit augeri». (2) Et infra: «Eo usque nemo praeuaricari nouerat cum adhuc orta non esset quae prima est praeuaricatio. Indictum est ieiunium, abstinentiae scilicet a domino deo: praeuaricatio legis a diabolo». (3) Et infra: «In principio humani generis ignorabatur ebrietas; primus Noe uineam plantauit, dedit naturam, sed ignorauit potentiam. Itaque uinum nec suo pepercit auctori. Sed illius ebrietas nobis suadet sobrietatem». (4) Et infra: «Orrepserat quidem iam fraternae praelationis inuidia, manebat tamen adhuc paternae pietatis reuerentia. Laesa pietas est, dum inidetur ebrietas. Non illis itaque solis nocent uina, quos tentant, sed etiam illis amplius quorum oculis temulenta ebriosorum membra denudentur». <(5) Et infra: «Legimus etiam, quod patrem Loth inebriauerunt filiae in monte, ad quem timentes incendium Sodomitarum confugerant, et habitabant in spelunca. Fuit itaque ebrietas origo incestus, pessimae regeneratricis partus deterior. At non Abraam uina in suo conuiuio ministrabat, sed immolabat uitum, butirum et lac etiam angelis exhibebat. Recte enim illic deerat materia peccati ubi erat remissor pescatorum. (6) Denique anunciauit dominum Ioanne: "Non manducans panem neque bibens uinum". Qui enim Christum annunciat ab omni uitiorum intentiuo praestare se debet alienum».

<[6] Idem Ambrosius (Parad. 4, 24) transumptiue in C. Illud, XL di. (Grat. 40, 5): «Illud autem aduerte, quod extra paradisum uir factus est, mulier intra paradisum, ut aduertas, quod non loci, non generis nobilitate, sed uirtute unusquisque gratiam comparat sibi. Denique extra paradisum, in inferiori loco, uir factus melior inuenitur, et illa, quae in meliori loco, hoc est in paradiso, facta est, inferior inuenitur».

<[7] Idem in libro Pastorali (Ambr. Ep. 5, 18, 5), transsumptiue uero in C. Reperiuntur, I q. I (Grat. 2, 1, 1, 7), sic inquit: «Reperiuntur quamplurimi negociatione muneris mercari uelle gratiam spiritus sancti, dum illi praecium donant ut pontificalis ordinis sublimitatem accipiant». (2) Et infra: «Proinde quia usitatum tantum malum et maiorum extat frequenter mucrone succisum, nos quoque huic uulneri canceroso ignitum (quod superest adhuc) iniicimus ferrum, decernentes omnino, ut quicunque deinceps pro accipienda diuini doni dignitate quolibet praemium detectus fuerit obtulisse, ex eodem tempore nouerit se anathematis opprobrio condemantum atque a participatione corporis et sanguinis Christi alienum, ex quo illum constat execrabile Christo perpetrasse flagicium. (3) Quod si aliquis eius accusator extiterit, et ille qui hunc ordinem munerum fuit datione lucratus, et suscepti honoris gradu priuetur, et in monasterio sub perenni poenitentia retrudatur. Illi uero qui hac de causa munerum acceptores extiterint, si clerici fuerint, sui honoris amissione multentur, si uero laici, perpetuo anathemata condementur».

XXX. Augustinus.

<[1] Tempus est ut ad sancti Augustini exempla, a glorioso Ambrosio ad Christianae religionis ueritatem conuersi, transeamus. Augustinus igitur in prologo sui praeclarissime operis De ciuitate dei (Retract. 2, 43) sic eleganter ait: «Interea dum Roma Gotorum irruptione agentium sub rege Alarico atque ipse tum magnae cladis euersa est, eius euersionem deorum falsorum multorumque cultores, quos usitati nomine paganos uocamus, in christianam religionem referre conantes solito acerbius et amarius deum uerum blasfemare coeperunt. (2) Vnde ego exardescens zelo domus dei aduersus eorum blasfemias uel errores libros De ciuitate dei scribere institui. Quod opus per aliquot annos me tenuit, eo quod alia multa intercurrebant, quae diferri non oporetet et me prius ad absoluendum occupabant. Hoc autem De ciuitate dei grande opus tandem XXII libris terminatum, quorum V primi eos refellunt, qui res humanas ita prosperari uolunt, ut ad hoc multorum deorum cultum, quos pagani colere consueuerunt, necessarium esse arbitrentur. (3) Et quia prohibentur mala ista exorili et abundare contendunt. Sequentes autem quinque aduersus eos loquuntur, qui fatentur haec mala nec defuisse nec defutura mortalibus. Et ea nunc magna nunc parua locis, temporibus personisque uariari, sed deorum multorum cultum, quo eis sacrificatur propter uitam post mortem futuram esse utilem deputant. His ergo X libris duae istae uanae opiniones christianae religioni aduersariae refelluntur. Sed me quisquam nos aliena tantum redargisse, non autem nostra asseruisse repraenderet, id agit pars altera operis huius quae XII libris continetur. <(4) Quanquam, ubi opus est et in prioribus X, quae nostra sunt, asseramus et in XII posterioribus redarguamus aduersa. Duodecim ergo librorum sequentium primi quattuor continent exordium duarum ciuitatum, quarum est una dei, altera huius mundi. Secundi quattuor excursum earum seu procursum. Tertii uero, qui et postremi debitos fnes. Ita omnes uiginti et duo libri cum sint de utraque ciuitate conscripti titulum tantum a meliore acceperunt, ut De ciuitate dei potius uocarentur».

[2] Idem in principio libri primi (1, 1): «Gloriosissima ciuitatem dei siue in hoc temporum cursu cum inter impios peregrinatur ex fide uiuens, siue in illa stabilitate sedis aeternae, quam nunc expectat per patientiam, quoad usque iusticia conuertatur in iudicium, deinceps adeptura excellentiam uictoria ultima patefacta, hoc opere ad te instituo et mea promissione debito defendere aduersus eos, qui conditori eius deos suos praeferunt, fili carissime Marcelline, suscepi. (2) Magnum opus et arduum, sed deus adiutor noster  est. Nam scio quibus uiribus opus sit, ut persuadeatur superbis quanta sit uirtus humilitatis, qua fit,  ut omnia terrena cacumina temporali mobilitate mutantia, non humano usurpata fastu, sed diuina  gratia dona cesitudo transcendat. Rex enim et conditor huius ciuitatis, de qua loqui instituimus, in  scriptura populi sui sententiam diuinae legis aparuit, qua dictum est, deus superbis resistit,  humilibus autem dat gratiam. (3) Hoc uero quod dei est superbae quoque animae spiritus inflatus  afficit amatque sibi in laudibus dici parcere subiectis et debellare superbos. Vnde etiam dicitur de  terrena ciuitate, qui cum donari appetit, etiam si populi seruant, ipsa ei donandi libido dominatur. Non enim est praetereundum silentio, quisquid suscepti operis ratio postulat et facultas datur. Ex  hac nanque existunt inimici aduersus quos defindenda est dei ciuitas, quorum multi correcto  impietatis errore ciues in ea fiunt, satis idonei. (4) Multi uero in eam tantis exardescunt ignibus odiorum tamque manifestis benificiis redemptoris eius ingrati sunt, ut hodie contra eam linguas  non mouerent, nisi ferrum hostile fugientes in sacratis eius locis uitam, de qua superbiunt,  inuenirent. An non etiam illi Romani Christi nomini infesti sunt, quibus propter Christum barbati  pepercerunt? (5) Testantur hoc martyrum loca et basilicae apostolorum, quae in illa uastatione urbis ad  se confugientes suos alienosque receperunt. Hucusque cruentus saeuiebat inimicus, ibi accipiebat limitem trucidatoris furor, illo ducebantur a miserantibus hostibus, quibus etiam extra ipsa loca  pepercerant, ne in eos incurrerent, qui similem misericordiam non habebant. (6) Qui tamen etiam  ipsi alibi truces et hostili more saeuientes, posteaquam ad loca illa ueniebant, et ubi fuerat  interdictum, quod alibi iure belli licuisset, tota feriendi refrenabatur immanitas et captiuandi cupiditas frangebatur. (7) Sic euaserunt multi qui nunc Christianis temporibus detrahunt et mala, quae illa ciuitas perlulit, Christo imputant, bona uero, quae in eos, ut uiuerent, propter Christi honorem facta sunt, non imputant Christo nostro, sed fato suo, cum potius deberent, siquid recte  saperent, illa quae ab hostibus aspera et dura perpessi sunt, illi diuinae prouidentiae tribuere, quae  solet corruptos horninum mores bellis emendare atque conterere. (8) Itemque uitam mortalium iustam atque laudabliem talibus afflictionibus excercere probatamque uel ad meliora transferre uel in his adhuc terris propter usus alios detinere. Illud uero, quod eis uel ubicunque propter Christi nomen uel in locis Christi nomini dicatissimis et amplissimis ac pro largiori rnisericordia ad capacitatem multitudinis electis praeter bellorum morem truculenti barbari pepercerunt. (9) Hoc tribuere temporibus Christianis, hinc deo agere gratias, hinc ad eius nomen ueraciter currere efficit, ut effugiant poenas ignis aeterni. Quod nomen multi eorum mendaciter usurpant, ut effugerent poenas praesentis exicii. (10) Nam quot uides petulanter et procaciter insultare seruis Christi. Sunt in eis plurimi qui illum interitum clademque non euasissent, nisi seruos Christi se esse firmassent. Et nunc ingrata superbia atque impiissima insania eius nomini resistunt corde peruerso, ut sempiternis tenebris puniantur, ad quod nomen ore uel dolo confugerunt, ut temporali luce fruerentur».

[3] Idem in libro De uera religione (31), transumptiue uero in C. In istis, di. IIII (Grat. 1, 4, 3), sic eleganter ait: «In istis temporalibus legibus, quanquam de his homines iudicent, cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae ac firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed secundum ipsas».

<[4] Idem Super Ioannem (6, 25), transumptiue autem in C. Quo iure, di. VIII< (Grat, 1, 8, 1)<, sic inquit: «Quo iure defendis uillas ecclesiae? diuino an humano? diuinum ius scripturis diuinis habemus, humanum in legibus regum. Vnde quisque possidet? quod possidet? None iure humano? Nam iure diuino: "Domini est terra et plenitudo eius" (Psalm. 23, 1). Pauperes et diuites de uno limo dominus fecit, et pauperes et diuites una tella supportat. (2) Iure ergo humano dicitur: haec uilla mea est, haec domus mea est, hic seruus meus est. Iura autem humana iura imperatorum et reges saeculi deus distribuit generi humano. (3) Item. Tolle iura imperatoris, et quis audet dicere: haec uilla mea est, meus est iste seruus, mea est haec domus? Sin autem, ut teneantur ista ab hominibus, regum iura fecerunt, uultis ut reticeamus leges, ut gaudeatis. (4) Item. Relegentur leges, ubi manifeste praeceperunt imperatores, eos qui praeter ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec uolunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine ecclesiae audeant possidere? Sed dicitis quid est nobis et quid imperatori? Sed iam, ut dixi de iure humano agitur. (5) Apostulus uoluit seruiri regibus honorari reges, et dixit: "Regem reueremini". Noli dicere quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? Per iura regum possidentur possessiones. Dixisti quid mihi et regi? Noli ergo dicere possessiones tuas, quia ipsa iura renunciasti humana, quibus possidentur possessiones».

<[5] Idem libro II° Confessionum (3, 8), transumptiue autem C. Quae contra mores, di. VIII< (Grat. 1, 8, 2)<: «Quae contra mores hominum sunt flagicia, pro morum diuersitate sunt uitanda, ut pactum inter se gentis aut ciuitatis consuetudine uel lege firmatum, nulla ciuis aut peregrini libidine uioletur. Turpis enim omnis pars est uniuerso suo non congruens. (2) Cum autem deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi nunquam ibi factum est, tamen faciendum est; et si omissum est, instaurandum est; et si statutum non erat, instituendum est. (3) Si enim regi licet in ciuitate, cui uel qua regnat, iubere aliquid, quod neque ante ipsum quisquam nec ipse unquam iusserit, et si non est contra societatem ciuitatis eius, obtemperatur ei, immo contra societatem est, si non obtemperatur ei, generale quippe pactum est societatis humanae, obtemperale regibus suis, quanto magis deo regeneratori uniuersae carnis ad ea, quae iusserit, sine dubitatione, seruiendum est, sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad obediendum praeponitur, ita deus omnibus».

XXXI. Gregorius.

<[1] Gregorius etiam ornatissimus dulcissimusque scribens Augustino Anglorum episcopo (Greg. Serm. 15), transumptiue uero in C. Denique, di. IIII< (Grat. 1, 46)<, sic inquit: «Denique sacerdotes et diaconi et reliqui quos dignitas ecclesiastici gradus exornat, a quinquagesima propositum ieiunandi suscipiant, quo et aliquid ad pensum sanctae institutionis adiiciant, et eorum qui in laicali ordine consistunt, obseruantiam sicut loco, ita religione praecellant. (2) De ipsa uero die dominica hesitamus, quidnam dicendum sit, cum omnes laici et saeculares illa die plus solito et ceteris diebus accuratius cibos carnium appetant, et nisi noua quadam auiditate usque ad medias noctes se ingurgitent, non aliter se huius sancti temporis obseruationem suscipere putant; (3) quod utique non rationi, sed uoluptati immo cuidam caecitati mentis ascribendum est, unde nec a tali consuetudine auerti possunt, et ideo cum ueniam suo ingenio relinquendi sunt, ne forte peiores, existant, si a tali consuetudine prohibeantur, ut enim Salomon ait: "Qui multum emungit, eligit sanguinem" (Prov. 30, 33)». (4) Et infra: «Par autem est ut quibus diebus a carne animalium abstinemus, ab omnibus quoque quae sementiuam trahuntur originem carnis, ieiunemus, a lacte uidelicet caseo et ouis». (5) Et infra: «Ceterum piscium esus Christiano ita relinquitur, ut hoc ei infirmitatis solacium, non luxuriae pariat incendium. Denique, qui a carne abstinent, nequaqaum sumptuosoria marinarum beluarum conuiuia praeparent. Vinum ergo ita bibere permittitur, ut ebrietatem omnino fugiamus. Alioquin restat, ut omnia quae corporibus libent, similiter faciamus».

<[2] Idem ad eundem (Greg. Ep. 11, 27), transsumptiue uero in C. Baptizari, di. Baptizare< (Grat. 1, 5, 3)<: «Baptizare autem uel enixam mulierem uel hoc quod genuerit, si periculo mortis urgetur, uel ipsa eadem hora qua gignit uel eadem in qua natum est id quod gignitur, nullo modo prohibetur, nedum adhuc tempus ad praebendum mysterium redemptionis quaeritur, interueniente paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur».

<[3] Idem ad eundem (Greg. Ep. 11, 27), transsumptiue uero in C. Testamentum, di. VI< (Grat. 1, 6, 1)<: «Testamentum ueteris legis hunc pollutum dicit, nisi aqua lotus fuerit, eique usque ad uesperam intrare ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus spiritualis intelligens, quia per somnum eum illud reputat, qui tentatus inmundicia ueris imaginibus in cognatione inquinatur».

<[4] Idem in C. Qui in aliud, XXV di.< (Grat. 1, 15, 5)<: «Qui in aliud saeculum distulerit fructum conuersionis, prius purgabitur igne purgationis. Hic ignis, etsi non sit aeternus, miro tamen modo grauis est. Superat enim omnem poenam quam unquam homo passus sit in hac uita».

<[5] Idem in XV capitulo sui Pastoralis (Greg. Past. 2, 4), transsumptiue uero in C. Sit rector, di.XLIII< (Grat. 1, 43, 1)<: «Sit rector discretus in silentio, cautus in uerbo, ne aut tacenda proferat aut proferenda reticescat, nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium eos, qui erudiri poterant, in errore derelinquit. Saepe nanque rectores improuidi, humanam amittere gratiam formidantes, loqui libere recta pertimescunt. (2) Et iuxta ueritatis uocem nequaquam iam gregis custodiae pastorum studio, sed mercenariorum, uice deseruiunt, quia ueniente lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. Hinc nanque eos per prophetam dominus increpat dicens in Ysaia (56, 10): "Canes muti non ualentes latrare". Hinc quaeritur rursus dicens in Ezechiele (13, 5): "Non ascendistis ex aduerso, neque opposuistis uos murum pro domo Israel, ut staretis in proelio in die domini"». (3) Et infra: «Clauis quippe apertionis est sermo correctionis, quia increpando culpam detegit, quam saepe nescit etiam ipse qui impetrauit. Hinc Paulus ait ad Titum (1, 9): "Vt potens sit exhortari in doctrina sua et eos, qui  contradicunt, redarguere"; hinc per Malachiam dicitur (2, 7): "Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirunt ex ore eius, quia angelus domini exercituum est"; (4) hinc per Ysaiam (58, 1): "Dominus admonet dicens 'Clama, ne cesses, sicut tuba exalta uocem tuam'. Praeconis quippe officium suscipit, quisquis ad sacerdotium accederit, ut ante aduentum iudicis, qui terribliter sequitur, ipse, scilicet clamando gradiatur. Sacerdos ergo si praedicationis est nescius, quam clamoris uocem daturus est praeco mutus?". (5) In Actibus apostolorum (2, 2) legitur: "Hinc est enim, quod super pastores primos in linguarum specie spiritus insedit, quia nimirum, quos repleuerit, de se protinus loquentes facit". Hinc Moysi praecipitur in Exodo (28, 35): "Vt tabernaculum sacerdos ingrediens tintinabulis, ne superni inspectori iudicium ex silentio offendat. Scriptum quippe est: "Vt audiatur sonitus, quando ingreditur sanctuariurn in conspectu domini, et non moriatur". (6) Sacerdos nanque ingrediens uel egrediens moritur, si de ea sonitus non auditur, quia iram contra se occulti iudicis exigit, si sine sonitu praedicationis incedit". Apte autem tintinabula uestimentis illius describuntur inserta. (7) Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere? Propheta attestante, qui ait in Psalmo CXXXVI (131, 9): "Sacerdotes tui induantur iusticia". Vestimentis itaque illius tintinabula inherent, si uitae uiam cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament». (8) Et infra: «Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc quod iam preannisimus, per semet ipsam ueritas discipulis clamat in Marco (9, 50): "Habete salem in uobis et pacem inter uos", ac si figurate pro habitu sacerdotis dicat: Mala perunica tintinabulis ingite, ut per omne quod dicitis unitatem fidei cauta obseruatione teneatis. (9) Prouidendum est quoque sollicita intentione rectoribus, ut ab eis non solum praua nullo modo, sed nec recta quidem nimiae et inordinatae proferantur? quia saepe dictorum uirtus perditur, cum apud corda audientium loquacitas incauta oppottunitate leuigatur et auctorem suum haec eadem loquacitas inquinat, quae seruire auditoribus ad usum profectus ignorati». (10) Et infra: «Quia multiloquio subditus ex eo se inquinat. Quod si recte promeret prolem recte cogitationis edere in audientium corda potuisset, dum quae incautus per loquacitatem defluit, non ad usum generis, sed ad imundiciam semen fundit. (11) Vnde Paulus quoque cum discipulum de instantia praedicationis admoneret, dixit Ad Timotheum, epistula 2ª (2, 4, 1): "Testificor coram deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est uiuos et mortuos et aduentum ipsius et regnum eius, praedica uerbum, insta opportune, importune. "Dicturus". "Importune", praemisit: "Opportune", quia scilicet apud auditoris mentem ipsa sua utilitate destruit, si habere importunitas opportunitatem nescit».

<[6] Idem Venancio episcopo (Greg. Ep<. 1, 33), transsumptiue in C. Ephesiis, eadem di.< (Grat. 1, 43, 4)<: «Ephesiis Paulus (Act. 20, 26) dicit: "Mundae sunt manus meae a sanguine omnium uestrum: non enim subterfugi, quominus annunciarem uobis omne consilium dei". Mundus ergo a sanguine eorum non esset, si eis dei consilium annunciare noluisset, quia cum increpare delinquentes noluerit, eos procul dubio tacendo pastor occidit».

<[7] Idem Natali episcopo (Greg. Ep. 2, 17), transsumptiue in C. Multis, XLIIII, di. (Grat. 1, 44, 5): «Multis ab urbe tua uenientibus, frater carissime, didici, pastorali cura derelicta solis te conuiuiis occupatum. Quae audita non crederem, nisi hoc actionum tuarum experimento approbarem. Nam quia nequaquam lectioni studeas, nequaquam exhortationi inuigiles, sed ipsum quoque usum ecclesiastici ordinis ignores, hoc est testimonium, quod eis super quibus es positus, seruare reuerentia nescis».

<[8] Idem ad eundem (Greg. Ep. 2, 37), transsumptiue in C. Conuiua, eodem di.< (Grat. 1, 44, 6)<: «Conuiuia quae ex intentione impendendae caritatis fiunt, recte uestra fraternitas in suis epistulis laudat. Sed tamen sciendum est, quia tunc ex caritate ueraciter prodeunt, cum in eis nulla absentium uita mordetur, nullus ex inisione reprenditur, nec in eis inanes saecularium negociorum tabulae, sed uerba sacrae lectionis audiuntur. (2) Cum non plus quam necesse est, seruitur corpori, sed sola eius infirmitas reficitur, ut ad usus exercendae uirtutis habeatur. Haec itaque si uos in  uestris conuiuiis agitis, abstinentium, fateor, magistri estis».

<[9] Idem scribens Ioanne episcopo Constantinopolitano (Greg. Ep. 1, 52), transsumptiue in C. In, XLV di. <(Grat. 1, 45, 1): «Noua uero at inaudita est ista praedicatio quae uerberibus fidem exigit».

[10] Idem in Moralibus, XX libro, parte IIII, capitulo XL (Greg. Mor. 20, 5), transsumptiue autem in C. Disciplina, eadem di. (Grat. 1, 46, 1): «Disciplina uel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos esse debet rectoribus et iuste consulens misericordia et piae saeuiens disciplina. (2) Hinc est etiam, quod semiuiui illius uulneribus, qui a Samaritano in stabulum ductus est, et uinum adhibetur et oleum, ut per uinum mordeantur uulnera, per deum foueantur sananda: quatinus unusquisque, qui sanandis uulneribus praeest, in uino morsum districtionis adhibeat, in oleo molliciem pietatis; per uinum mundantur putrida, per oleum sananda fouentur. (3) Miscenda est ergo lenitas cum seueritate, faciendum est quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi neque nimia benignitate soluantur. Hoc nimirum illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis uirga simul et manna est». Et infra: «Hinc etiam Dauid ait (Psalm. 22, 4): "Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt"». (4) Et infra: «"Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam" (Ex. 32, 10). Ille semel et iterum pro populo, cui praeerat, obicem se ad impetum dei irascentis opponens ait: "Aut dimitte eis hanc noxam aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti" (Ex. 32, 31). Pensemus ergo quibus uisceribus eundem populum amauit, pro cuius uita de libro uitae deleri se petiit. (5) Sed tamen iste, qui tanto eius populi amore constringitur, contra eius culpas pensemus quanto zelo rectitudinis accendatur. Mox enim ut culpae uenia, ne delerentur obtinuit zelo rectitudinis succensus inquit (Ex. 7, 27): "Ponat uir gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem suum et proximum et amicum cecideruntque in illo die quasi XXIII milia hominum". (6) Ecce qui uitam hominum etiam cum sua morte petiit, paucorum uitam gladio extinxit. Intus arsit igne amoris: foris accensus est zelo seueritatis. Tanta fuit pietas, ut se pro illis coram domino morti offerre non dubitaret; tanta seueritas, ut eos quos diuinitus feriri timuerat, ipse iudicii gladio feriret. (7) Sic amauit eos quibus praefuit, ut pro eis nec sibi parceret, et tamen delinquentes sic persecutus est, quos amauit, ut eos etiam, domino parcente, prosterneret. Vtrobique legatus fortis, utrobique admirabilis mediator, causam populi apud deum praecibus, causam dei apud populum gladiis allegauit. Intus amans diuinae irae supplicando obstitit: Fortis saeuiens culpam feriendo consumpsit. (8) In regimine ergo utrunque Moyses miscuit, ut nec disciplinae esset misericordia nec misericordiae disciplina. Vnde hic quoque in Job (29, 25) iuxta utranque uirtutem dicitur: "Cunque sederem, quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator". Sedere quippe, circumstante exercitu uigor est disciplinae regiminis: merentium uero corda consolari ministerium pietatis est».

[11] Idem in Moralibus, libro XIX, parte IIII, capitulo XXIII° (Greg. Mor. 19, 20, 30), transumptiue C. Sunt nanque, eadem di. <(Grat. 1, 45, 14): «Sunt nanque nonnulli ita districti, ut omnem mansuetudinem benignitatis amittant; et sunt nonnulli ita mansueti, ut perdant districti iura regiminis. (2) Vnde cunctis rectoribus, utraque summopere sunt tenenda, ut nec in disciplinae uigore benignitatem mansuetudinis nec rursus in mansuetudine districtionem deserant disciplinae». Et infra: «Et sic alterum commendetur ex altero, ut nec uigor sit rigidus, nec mansuetudo sit dissoluta».

XXXII. Ciprianus.

<[1] Ciprianus doctissimus ornatissimusque his antedictis potest adiungi, qui Canone penultimo et finali, VIII di. (Cipr. Ad Quirinum 2, 10), uideri potest, hic et Iuliano scribens et transsumptiue in C. Quoniam idem, X di. (Grat. 1, 8, 8), sic eleganter ait: «Quoniam idem mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, sic actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discreuit propria uolens medicinali utiltate sursum efferri, non humana superbia rursus inferna demergi. (2) Vt etiam Christiani imperatores pro aeterna uita pontificibus pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus uterentur legibus, quatinus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et deo militans minime se negociis saecularibus implicaret. Ac uicissim non ille rebus diuinis praesidere uideretur, qui esset saecularibus negociis implicatus.

[2] Idem De lapsis (Cipr. De lapsis 18), transsumptiue uero in C. Si quis praepostera, L di. (Grat. 1, 50, 27): «Siquis praepostera festinatione temerarius cunctis remissionem peccatorum putat se dare posse, aut audet domini praecepta rescindere, non tantum nihil prodest, sed obest lapsis. Prouocasse enim iram est non obseruasse sententiam nec misericordiarn piissimi domini deprecali, sed contempto domino, de sua facilitate praesumere». (2) Et infra: «Mandant enim aliqua martyres fieri, sed si iusta, si licita, si non contra dominum ac dei sacerdotes sunt, iacienda sunt. Si obtemperantis facilis et prona confessio, si poenitentis fuerit religiosa moderatio, mandant martyres aliqua fieri, sed si scripta non sunt in lege domini, quae mandant, ante est ut sciamus illos de deo impetrasse quae postulant, et tunc facere, quae mandant. <(3) Neque enim statim uideri potest diuina maiestate concessum quod fuerit humana pollicitatione promissum. Nam Moyses pro peccatis populi petiit nec tamen peccantibus ueniam a deo, cum petiisset, accepit».

XXXIII. Ioannes Crisostomus.

<[1] Ioannes Crisostomus (Hom. 43, 23) confirmat antedicta, qui transsumptiue in C. Multi, XL di.< (Grat. 1, 40, 6)<, ornate sic inquit: «Multi sacerdotes et pauci sacerdotes. Multi nomine et pauci opere. Videte ergo quomodo sedeatis, super cathedram, quia non facit cathedra sacerdotem, sed sacerdos cathedram, non locus sanctificat hominem, sed homo locum, non omnis sacerdos est sanctus, sed omnis sanctus est sacerdos. Qui bene sederit super cathedram honorem accepit cathedrae, qui male sederit, iniuriam facit cathedrae. (2) Ideoque malus sacerdos de sacerdotio suo crimen acquirit, non dignitatem. In iudicio enim sedens, siquidem bene uixeris et bene docueris, populum instruis. Si bene docueris et male uixeris, tui ipsius condemnator eris. Nam bene uiuendo et bene docendo populum instruis, quomodo uiuere debeat. Bene autem docendo et male uiuendo deum instruis, quomodo te debeat caelo. (3) Nec inter seruos Christi computabitur, qui de primatu tractauerit. Nec unusquisque festinet, quomodo aliis maior appareat, sed quomodo omnibus inferior uideatur, quoniam non qui maior fuerit in honore, ille est iustior, sed qui fuerit iustior, ille maior est».

<[2] Idem in epistula Ad Hebraeos (Hom. 11, 6), transsumptiue autem in C. Quiescamus, XLIII di. (Grat. 1, 42, 2): «Quiescamus ab hac absurda curiositate et diabolica et peremptoria. Si enim in clero electum se esse dicat, si sacerdotem se dicat scrutare, non enim sine periculo in talibus indiscussa communicatio est; circa maiora periculum uertitur. Non enim das, sed accipis. (2) Si uero pro nutrimento postulat ne in his examines, quomodo Abraam hospitalem se circa omnes ostendebat. Si scrutator esset circa refugientes ad se, nunquam angelos hospicio recepisset. Fortasse enim non putasset eos angelos sed cum reliquis repellelet; sed quoniam omnes recipiebat, suscepit et angelos. Non enim ex uita eorum, quos accipis, mercedem tibi retribututus est deus, sed ex uoluntate et honorificenia multa, ex misericordia et bonitate».

XXXIV. Origines.

<[1] Origines (Ep. 3, 72) his annumerandus est, qui transsumptiue in C. In mandatis, XLIII di. (Grat. 1, 43, 2), sic inquit: «In mandatis habemus, ut uenientes ad ciuitatem discamus prius, quis ea dignus sit, ut apud eum cibum sumamus, quanto magis scire oportet quis qualisue sit iste cui immortalitatis uerba credenda sunt. Solliciti enim debemus esse, ne margaritas nostras mittamus ante porcos, sed ob alias causas utile est uiri huius habere noticiam. Si enim scias quia in his, de quibus non potest dubitari quod bona sint, emmendatus est et inculpabilis est. (2) Hoc est, si sobrius, si misericors, si iustus, si mitis et humanus est, quae utique bona esse nullus ambigit, tunc consequens uidebitur, ut ei qui obtinet dona uirtutum, etiam quod deest fidei et scientiae conferatur, et in quibus maculati uita eius uidebatur, quae est in reliquis probabilis, emendetur. Si uero in his quae palam sunt, peccatis inuolutus permanet et inquinatur, non me oportet aliquid de secretioribus mysteriis et remotis diuinae scientiae proloqui, sed magis protestari et conuenire eum, ut peccare desinat et actus suos a uiciis emendet. (3) Quod si ingesserit se et prouocabit nos dicere ea, quae eum minus agentem recte non oporteat audire prudenter eum debemus eludere. Nam nihil omnino respondere auditorum causa utile non uidetur, ne forte aestiment nos responsionis penuria declinare certamen, et fides eorum laedatur, non intelligentium propositum nostrum».

XXXV. Isidorus.

<[1] Nec Isidorus [11] praetermittendus est, licet enim Laurentius eum non magni faciat tamen multarum rerum fuit doctissimus. Hic in V° Ethimologiarum libro (5, 3), transsumptiue uero in C. Omnes leges, di. L< (Grat. 1, 1, 1)<, sic inquit: «Omnes leges aut diuinae sunt aut humanae. Diuinae natura, humanae moribus constant. Ideoque haec discrepant, quoniam aliae aliis gentibus placent, fas est lex diuina, ius est lex humana: transire per agrum alienum fas est, ius non est».

<[2] Idem in eodem et capitulis (Isid. Etim. 5, 3) sequentibus, distinctione eadem< (Grat. 1, 1, 2-5)<: «Ius generale nomen est, lex autem iuris est species, omne autem ius legibus et moribus constat». «Lex est constitutio scripta». «Mos autem longa consuetudo est tracta de moribus tantum modo». (2) «Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege accipitur, cum deficit lex. Nec difert an scriptura ante ratione consistat quando etiam legem ipsa ratio commendat. Porro si ratione lex constat, lex erit omne iam quod ratione consisterit, duntaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conueniat, quod saluti proficiat. Vocatur autem consuetudo quod in communi est usu».

<[3] «Cum itaque dicitur: "Non differt utrum consuetudo scriptura an ratione consistat", apparet quod consuetudo partim est redacta in scriptis, partim moribus tantum utentium reseruata est. Quae in scriptis redacta est, constitutio siue ius uocatur. Quae uero in scriptis redacta non est, generali nomine, consuetudo uidelicet appellatur».


<[4] Est et alia diuiusio iuris, ut in eodem libro testatur Isidorus (Etim. 5, 4-9) ita dicens: «Ius autem aut naturale est aut ciuile aut gentium». «Ius naturale est commune omnium nationum, eo quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur. Vt uiri et feminae coniunctio, liberorum successio et puerorum educatio, communis omnium possessio et omnium una libertas. Acquisitio eorum quae caelo, terra marique capiuntur. (2) Item depositae rei uel commendatae pecuniae restitutio, uiolentiae per uim repulsio. Nam hoc aut siquid huic simile est, nunquam iniustum, sed naturale aequumque habetur». «Ius ciuile est quod quisque populus uel quaecunque ciuiutas sibi proprium diuina humanaque causa constituit». (3) «Ius gentium est sedium occupatio, aedificatio, munitio, bella, captiuitates, sed non uiolandorum religio, connubia inter alienigenas prohibita. Haec inde ius gentium appellatur, quia eo iure omnes fere gentes utuntur». (4) Et infra: «Ius Quiritum est proprie Romanorum, quod nulli tenent nisi Quirites, id est Romani, in quo agitur de legitimis hereditatibus uel de curationibus uel de contractibus, de tutelis, de usucapionibus, quae iura apud nullum alium populum reperiuntur, sed propria sunt Romanorum, et in eos solos constituta».

[5] Idem in VIº Etimologiarum libro (5, 11), transsupmtiue uero in C. Canon, cum canone sequenti, di. IIIª (Grat. 1, 3, 1): «Canon Graece Latine regula nuncupatur». «Regula dicta est eo quod recte ducit nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam uel quod regat uel quod normam recte uel bene uiuendi praebeat uel quod distorsum prauumque est corrigat». (2) «Porro canonum alii sunt decreta pontificum, alii sunt statuta conciliorum. Conciliorum uero alia sunt uniuersalia, alia prouincialia».

<[6] Idem in eodem (Isid. Etim. 5, 18), transsumptiue uero in C. Priuilegia, eadem di.< (Grat. 1, 3, 3)<: «Priuilegia sunt leges priuatorum quasi priuatae leges. Nam priuilegium inde dictum est, quod in priuato feratur».

<[7] Idem in eodem (Isid. Etim. 5, 19), transsumptiue in Canone finali, eadem distinctione.< (Grat. 1, 3, 4)<: «Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut uir fortis petat praemium, aut uetat, ut sacrarum uirginum nuptias nulli petere liceat, aut punit, ut qui caedem fecerit, capite plectatur. Eius enim praemio aut poena uita moderatur humana, diuina autem, ut diligas dominum deum tuum».

<[8] Idem in eodem (Isid. Etim. 5, 20), transsumptiue in C. I, di. IIII< (Grat. 1, 4, 1)<: «Factae sunt autem leges ut earum metu humana coerceatur audacia sit inter improbos innocentia et in ipsis improbis formidato supplicio refrenetur audacia tuta et nocendi facultas».

<[9] Idem in eodem (Isid. Etim. 5, 21), transsumptiue in C. Erit autem lex, eadem di.< (Grat. 1, 4, 2)<: «Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam et secundum consuetudinem patriae, loco temporique conueniens, necessaria et utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat, nullo priuato commodo, sed pro communi ciuium utilitate conscripta».

<[10] Idem in Sententiarum libro primo (Isid. Sent. 3, 6, 13), transsumptiue in C. Non est peccatum, di. VIª< (Grat. 1, 6, 3)<: «Non est peccatum, quando nolentes imaginibus nocturnis illudimur, sed tunc est peccatum, si antequam illudamur cogitationis affectibus peruenimur. Luxuriae quippe imagines, quas in ueritate gessimus, saepe dormientibus in animo apparent, sed innoxiae sunt, si non concupiscendo occurrunt. (2) Item. Quia in nocturna illusione polluitur, quamuis extra memoriam turpium cogitationum sese persentiat inquinatum, tamen hoc, ut tentaretur, culpae suae tribuat, suamque immundiciam statim fletibus tergat».

<[11] Idem Isidorus libro Ethimologiarum 4º (5, 1), transsumptiue uero in C. I et II, di. VIIª< (Grat. 1, 7, 1-2)<:< «Moyses gentis Hebraeae primus omnium diuinas leges sacris litteris explicauit. Foraneus rex Graecis primum leges iudiciaque constituit. Mercurius Trimegistus primus leges Aegyptiis tradidit. Solon primus leges Atheniensibus edidit. Lycurgus primus Lacedaemonibus iura ex Apollinis auctoritate confinxit. Numa Pompilius, qui Romulo succesit in regno, primus leges Romanis edidit. (2) Deinde cum populus sediciosus magistratus ferre non posset, X uiros legibus scribendis creauit, qui leges ex libris Solonis in Latinum sermonem translatas, XII tabulis ediderunt. Fuerunt autem hi Apius Claudius, Gemicius, Veterius, Iulius, Manilius, Sulpicius, Sextucius, Curatius, Romedius, Postonius. Hi X uiri legum conscribendarum causa electi sunt, leges autem redegere in libris. (3) Primus consul Pomponius instituere uoluit, sed non perseuerauit obtrectatorum metu. Deinde Caesar coepit hoc facere, sed ante interfectus est. Paulatim autem antiquae leges uetustate atque incuria aboleuerunt, quod etsi iam nullus est usus, noticia tamen necessaria uidetur».

<[12] Idem de quinquaginta Canonibus apostolorum non recipiendis scribens et transsumptiue in C. I, XVI di.< (Grat. 1, 16, 1)<, sic inquit: «Canones, qui dicuntur apostolorum, seu quia eosdem nec sedes apostolica recipit, nec sancti patres illis consensum praebuerunt, pro eo quod ab haereticis sub nomine apostolorum compositi dinoscuntur, quamuis in eis inueniantur utilia, auctoritate tamen canonica atque apostolica eorum gesta constat esse remota et inter apocrifa [12] deputata».

<[13] Idem libro Ethimologiarum VIIº (7, 12), transsumptiue in C. Cleros, XXI di.< (Grat. 1, 21, 1)<: «Cleros et clericos hinc appellatos credimus quia Mathias forte electus est, quem primum per apostolos legimus ordinatum. Cleros enim Graece, Latine sors uel hereditas dicitur. Propterea ergo dicti clerici, quia de sorte domini sunt, uel quia domini partem habent. (2) Generaliter autem clerici nuncupantur omnes qui in ecclesia Christi deseruiunt, quorum gradus nomina haec sunt: hostiarius, psalmista, lector, exorcista, accolitus, subdiaconus, diaconus, presbiter, episcopus. Ordo uero episcoporum quadripartitus est, id est in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis, archiepiscopis».

<[14] Idem De uita clericorum, transsumptiue in C. His igitur, XXIII di. (Grat. 1, 23, 3): «His igitur lege patrum cauetur, ut a uulgari uita seclusi a mundi uoluptatibus se abstineant, non spectaculis, non pompis intersint, conuiuia publica fugiant, priuata non tantum pudica sed etiam sobria colant, usuris nequanquam incumbant neque turpium occulpationibus lucrorum, non fraudibus cuiuscunque studium appetant, amorem pecuniae quasi materiam cunctorum criminum fugiant». (2) Et infra: «Contubernia extranearum feminarum nullatenus appetant. Catimoniam quoque inuiolati corporis perpetuo conseruare studeant aut certe unius matrimonii uinculo foederentur, senioribus quoque debitam praebeant obedientiam. Neque ullius iactantiae studio semet ipsos attolant. Postremo doctrinae lectionibus, psalmis, ymnis, canticis, excercicio, cultibus sese mancipandos student, scilicet dum scientiae operam dant, doctrinae gratiam populis administrent».

XXXVI. Gratianus.

[1] Multa alia sanctorum paparum conciliorumque sacrorum pro mea intentione confirmanda in medium possem adducere, quae nimia longitudinis euitandae causa praetereo. Illud minimum Gratiani conditoris Decreti nolo praetermittere, ut et hic quippiam de suis propriis scriptis pro re de qua agitur, enucleanda reperi possit. (2) Is igitur in Decreti principio< (Grat. 1, 1, 1) scite dicit hoc modo: «Humanum genus duobus regitur, naturali uidelicet iure et moribus. Ius naturale est quod in lege et in Euangelio continetur. Quo quisque iubetur, alii facere, quod sibi uult fieri, et prohibetur alii inferre quod sibi nolit fieri. (3) Vnde Christus in Euangelio (Mat. 7, 12): "Omnia quaecunque uultis, ut faciant uobis homines, et uos eadem facite illis. Haec enim lex et prophetae". Hinc Isidorus in Vº libro Ethimologiarum ait».

<[2] Idem in § Ex uerbis, di. prima< (Grat. 1, 1, 1)<, sic ait: «Ex uerbis huius auctoritatis euidenter datur intelligi in quo differant inter se diuina lex et humana, cum omne quod fas est, nomine diuinae uel naturalis legis accipiatur. Nomine uero legis humanae mores iure conscripti et traditi intelligantur.

<»[3] Est autem ius naturale nomen, multas sub se species continens. Vnde in eodem libro Ethimologiarum Isidorus ait».

<[4] Idem in § Cum itaque, di. I< (Grat. 1, 1, 5)<: «Cum itaque dicitur: "Non differt utrum consuetudo scriptura an ratione consistat", apparet quod consuetudo partim est redacta in scriptis, partim tantum moribus utentium reseruata. Quae in scriptis redacta est, constitutio siue ius uocatur. Quae uero in scriptis redacta non est, generali nomine, consuetudo uidelicet appellatur. Est et alia diuisio iuris, ut in eodem llibro testatur Isidorus ita dicens».

<[5] Idem in tertiae distinctione principio< (Grat. 1, 3, 1)<: «Omnes hae species legum saecularium partes sunt. Sed quia constitutio alia est ciuilis, alia ecclesiastica, ciuiles uero forense uel ciuile ius appellatur, quo nomine ecclesiastica constitutio appellatur uideamus. Ecclesiastica constitutio Canonis nomine censetur. Quid autem canon sit, Isidorus in VIº Ethimologiarum declarat dicens».

<[6] Idem in eadem, § Haec quidem< (Grat. 1, 3, 2)<, subiicit: «Haec quidem de generalibus regulis intelligenda sunt. Sunt autem quaedam priuatae leges tam ecclesiaticae quam saeculares, quae priuilegia appellantur, de quibus in quinque libris Ethimologiarum Isidorus ait».

<[7] Idem in eadem, § Officium< (Grat. 1, 3, 3)<, dicit: «Officium uero saecularium siue ecclesiasticarum legum est praecipere quod necesse est fieri, prohibere quod malum est fieri, permittere uel licita ut praemium petere uel quaedam illicitata, ut dare libellum repudii, ne fiat grauiora, unde in eodem libro Isidorus scribet, dicens».

<[8] Idem in quartae di. Principio< (Grat. 1, 4, 1)<: «Causa uero constitutionis legum est humanam coercere audaciam et nocendi facultatem refrenare, sicut in eodem libro Isidorus testatur, dicens».

<[9] Idem in eadem, § Praeterea< (Grat. 1, 4, 2)<: «Praeterea in ipsa constitutione legum maxime qualitas constituendarum est obseruanda, ut contineant in se honestatem, iusticiam, possibiliatem et conuenientiam et cetera quae in eodem libro Isidorus enumerat, dicens».

<[10] Idem in eadem, § Ideo< (Grat. 1, 4, 2)<: «Ideo autem in ipsa constitutione ista considernada sunt, quia cum leges institutae sunt, non erit liberum iudicare de ipsis, sed oportebit iudicare secundum ipsam. Vnde Augustinus ait in libro De uera religione».

<[11] Idem in eadem, § Leges< (Grat. 1, 4, 3)<, ait: «Leges instituunt, cum promulgantur, firmantur, cum moribus utentium approbantur. Sicut enim moribus utentium in contrarium non ullae leges hodie abrogatae sunt, ita moribus utentium leges ipsae confirmantur. Vvnde illud Thelesphori papae, qui decreuit ut clerici generaliter a quinquagesima propositum ieiunandi susciperent et a carnibus et deliciis ieiunent, quia moribus utentium approbatum non est, aliter agentes trangressionis reos non arguit. Thelesphorus urbis Romanae archiepiscopus omnibus archiepiscopis et episcopis».

<[12] Idem in eadem, § finali< (Grat. 1, 4, 6)<: «Haec etsi legibus constituta sint, tamen quia communi usu approbata non sunt, se non obseruantes trangressi omnes reos non arguunt. Alioquin his non obedientes proprio priuarentur honore, cum illi qui sacris nesciuntur obedire canonibus, penitus officio iubeantur carere suscepto, nisi forte quis edicat haec non decernendo esse statuta, sed exhortatio autem liberam uoluntatem excitat».

<[13] Idem in V distinctionis principio< (Grat. 1, 5, 1)<: «Haec quae de priuilegiis et ceteris infrapositis scripta sunt, tam secularibus quam ecclesiasticis legibus conueniunt. Nunc autem ad differentiam naturalis iuris et ceterorum reuertamur».



[1] Glossa: «Nescio quod officium habebant, sed forte exigebant tributa et recolligebant». Accursio. Vel forte censebant, id est aestimabant et arbitrabantur populi numerum aestimationemque bonorum, nam secundum Nonium (519) censere significat aestimare et arbritrari et etiam successere, et secundum Varronem De uitis patruum, libro II (fr. 69): «Itaque quos hos arbitros instituerunt populi, censores appellauerunt: Idem ualet censere et arbitrari». Et secundum Festum Pompeium (246)censionem facere dicebatur censor, cum multam equiti irrogabat. Et censio hastaria dicebatur, cum militi indicabatur militari nomine ob delictum quod hastas daret. Censio aestimatio, unde censores, censor, ad cuius censionem, id est arbitrium censeretur populus. Censores dicti qui rem suam quisque aestimare solitus sit, quantum illi censuerint. Et secundum Varronem censorum iudicium adaequum aestimabatur. Et secundum Festum Pompeium censui agri a censendo proprie appellantur, qui emi et uenire iure ciuile possunt et iuxta Asconium Pedianum (?)censi dicebantur qui centum milia aeris in professionem detulissent, huius autem facultates census uocabantur. De his quoque in Alfonsina habetur. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[2] Glossa: Archiuo forte uel gazophilacio, ut infra, De poenis, l. Moris, § Deinde, secundum glosam ordinariam (D. 48, 19, 9).

[3] Glossa: De hac historia  L. Virginii, qui filiam suam uirginem dictam Virginiam quam Icilio desponsauerat, occidit, ne ea ab Apio Claudio iniuriam pateretur, qui uindicias secundum uirtutem dicens illam stuprari conabatur, habes plenissime in T. Liuio, libro 2º Ab urbe condita, capitulo Xº (Liv. 2, 5, 10), in § Sequitur aliud ab urbe nefas a libidine ortum, eamque tangit Paulus Orosius De mundi conflictionibus libro IIº, capitulo XIIº (Oros. Hist. 2, 13, 6), et L. Florus libro IIº, in capitulo de sedicionibus (Flor. 1, 17), et plene Ioannis Boccacii in libro De casibus uirorum illustrium, libro IIIº, capitulo IX (Bocaccii textus non extat), scilicet de Apio Claudio, et in Martiniana Maiore, ubi historia breuiter sic narratur: «Anno ab urbe condita CCCº et altero cessauit imperium consulare et pro duobus consulibus facti sunt qui decemuiri nominati sunt, ut leges disponerent, quorum Apius Claudius quasi dux erat. Hi contra uoluntatem multitudinis suum magistratum in multos prorogarunt annos. Cum tandem Claudius sequestrari apud se dolo facere uellet, unam speciosam uirginem inducens clientem suum, ut eam diceret seruam esse suam, ut ea sequestrata, eam stupraret. Virginius pater eius dolore affectus gladio filiam interemit, ne turpitudinem pateretur, propter quod et multa alia summoti sunt decem uiri, et tribuni plebis et aedilies facti, eiectis consulibus». Ioannes Raimundus Ferrarii.

[4] Glossa: Vindicias, id est sententias uel sententiam, sic dictam a Vindice, Vitelliorum seruo. Vel sunt uerba solemnia pro libertate danda, secundum Accursium hic (Accursio, Pandectarum. <1, p. 18, glossa s). Tu dic quod hoc uerbum dicit libertatem certa uerborum solemnitate datam uel super eam sententiam cum solemnitate datam declaratam, uel sententiam super libertate data cum solemnitate certa promulgandam. Non a Vindice, sed a Vindicio, Vitelliorum seruo, iurationis in ciuitatem Romanam a Vitelliis Aquiliisque machinatae indice dictam, cui propterea pecunia ex aerario libertas et ciuitas data est, et is dicitur primum uindicta liberatus; et quidam uindictae quamquam nomen tractum ab ipso putant, unde et manumissi uindicta dicuntur. De quibus habetur Digestis, et Constitutionibus. De manumissis uindicta et de huiuscemodi seruo libertateque uindicta pene a Tito Liuio libro IIº, capitulo II (Liv. 3, 44, 12), exaratur, qui hanc historiam de Appio et Virginio, Virginiaque filia sua, libro IIIº, capitulo Xº, describit plenissime, et nota ibi: «Lege data ab ipso uindicias det secundum libertatem».

[5] Glossa: Sophon forte debet esse. Sophos enim graece, sapiens latine secundum Tortellum in uerbo Sophista. Tamen in libro meo glosellam repperi quod Cypho uocabulum Graecum est et interpretatur sapiens. Sed contra dicitur hic quod nunquam aliquis hoc nomine fuerat appellatus, sed dicitur in § Deinde Sex. Caecilius (D.1.2.2.38) quod Attilius fuit primus a populo sapiens appellatus, ergo hoc nomine uocabatur. Sed dic quod licet hoc nomen Cypho interpretetur sapiens, tamen hic hos Simpronius non sapiens sed Cypho, et Attilius non Eypho sed sapiens dictus est, unde glosa dicit hic: «Cypho, id est sapiens». Sed contra per § Deinde Sex., sed licet idem significet sapiens, quod hoc nomen graecum Cypho non tamen est idem nomen.

[6] Glossa: Spado est qui gladio uel ense uel alias amissit testiculos, sed a natura ad generandum erat habilis, ideo casus ad adoptandi obstare non debet; secus in castrato est, qui propter sui frigiditatem nunquam adgenerandum fuit habilis, et ideo adoptare non potest. Et haec est causa differentiae.

[7] Glossa: Hebdomada, hepta graece, latine dicitur septem, unde haec hebdomas, -adis et haec hebdomada, -ae, quasi hebdomada a numero VII, dierum quorum repetitione mensis anni et saecula peraguntur. Danielis IX hebdomas una. Et corripit penultimam, unde hebdomiadarius, -a, -um, quod pertinet ad hebdomadam. Et curam gerit super ciariis pro sociis et etiam in choro officium facit, et secundum Papias per -p- scribi debet, cum ab hepta deriuetur, sed quia apud nos non est ante -d-, ideo -p- in -b- mutatur, et hoc secundum quosdam hebdomas, -adis penultima corripit tam in nominatiuo quam genitiuo. Dictum est supra ex Catholicon. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[8] Glossa: Ogdo graece idem est quod octo latine, unde haec ogdoas, -adis, id est octo uel octonarius, et apud nos hi et hae et haec octo indeclinabile, ita quod post -o- -ct- pro -gd- ponuntur, sed Catholicon et ita hic hebdomadis et ogdoadis genitiui esse casus dici debet. Exponit hoc ministerio VII et octo dierum, scilicet XV dierum quia dixerat, quod mansit apud eum XV diebus, si inueniatur haec ogdoada, -dae, tunc hebdomadis et ogdoadis ablatiui casus esse possent, et expones VII et octo diebus, scilicet XV diebus.

[9] Glossa: Ab energiminus. (alias energumenus sup).. dicitur. Et est energia uis et efficacia effectus, unde Hieronimus, et cetera. Et est energia anxietas animi, et inuenitur inergiminus et energia scriptum per -in-, et itidem ualet, quia tantum ualet en apud Graecos quantum in apud nos. Vnde huiusmodi nomina graeca siue notha quae praedictam praepositionem in sua compositione habent indifferenter, modo per en modo per in scribi possunt, scribunturque, ut encaustum et incaustum, enmenia et intimenia, inergiminus et energiminus, energia et inergia, ut Hugutio tractans de erge. Et dicitur energia interior labor et interior operatio, ab en, quod est  in et erge quod est operatio uel albor, secundum Catholicon, et Aegidius capitulo 27 concordat cum Catholicon et cum energia est uis siginificatiua, effectus siue anxietas laborque interior, energiminus idem est quod lunaticus a demone, scilicet possessus. Ebreardus, est energiminus quem demon possidet unus. Ioannes Raimundus Ferrarii. Secundum Ioannem Aretinum est efficacia et componitur ab en praepositione et ergein, quod est operari, et tamen energumenos actiuus est et etiam energia figura, quae est rerum gestarum aut quasi gestarum sub oculis aut inductio.

[10] Glossa: Semen a sero, -is, seui dicitur, quod in agro spargitur ad gignendum fructum et dicitur animalium quod spargitur ad gignendum fetum, et inde dicitur semino, -as, unde composita consemino et dissemino. Et a semen haec sementis, -tis. Est semen frugum uel tempus seminandi uel dea uel actus seminandi, unde sementibus, -a, -um, et semento, -is, id est seminare, sementem facere secundum Catholicon. Verum Laurentius Vallensis libro IIII, capitulo 23 dicit: «Simentis est satio, siue, ut sic dicam, seminatio, mirorque cur in aliis locis apud Hieronymum primis tum in Geneseos principio (8, 22) sementis pro sermone positum est. Messis tamen ipsa messio est, tum seges iam matura. Cicero De oratore (2, 261): "Qualem sementem feceris, ita metes"». Ego tamen Hieronymum sustineo propter diuersa significata quae sementis habere potest, secundum Catholicon et alios, ut dictum est. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[11] Glossa: Et nota quod secundum Ioannem Tortellum Aretinum per -i- in prima et secunda syllaba et sine aspiratione scribi debet, licet Apuleius Maximus grammaticus aspiret.

[12] Glossa: Id est sine certo auctore, ut Sapientia Salomonis, Liber filii Syrach, qui dicitur Ecclesiasticus, liber Iudicum et Thobiae et Liber Machabeorum, hi apocrifi dicuntur, et tamen leguntur, sed forte non generaliter. Glosa ordinaria.