Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

XXXVII. Petrus Lombardus.

[1] Tandem Petrus Lombardus multarum scientiarum, praesertim theologiae, peritissimus, qui frequentissime sacros doctores uel eloquentissimos commemorat, adiiciendus est, ut in exemplis in hoc rerum minimarum sed difficilium et utilium quotidianarumque opsuculo disseminatis et insertis, de omnibus praeclarioribus inueniatur scientiis. (2) Hic ipse igitur Petrus Lombardi, uulgo Sententiarum Magister nuncupatus, in prologo sui operis sententiarum, sic ait in principio (1, 1, 1): «Cupientes aliquid de penuria ac tenuitate nostra cum paupercula in gazophilacium domini mittere, ardua scandere, opus ultra uires nostras agere praesumpsimus, consumationis fiduciam, laborisque mercedem in Samaritano statuentes, qui, prolatis in curationem semiuiui duobus denariis, supereroganti cuncta reddere est professus. (3) Quod delectat nos ueritas pollicentis, sed terret immensitas laboris. Desiderium hortatur proficiendi, sed dehortatur infirmitas deficiendi, quam uincit zelus domus dei. Quo inardescentes, fidem nostram aduersus errores carnalium atque animalium hominum Dauidicae turris clipeis munire, uel potius munitam ostendere ac theologicarum inquisitionum abdita aprerire, nec non et sacramentorum ecclesiasticorum pro modulo intelligentiae nostrae noticiam tradere studimus. (4) Non ualentes studiosorum fratrum uotis iure resistere, eorum in Christo laudabilibus studiis, lingua ac stilo nos seruire flagitantium. Quas bigas in nobis agitat Christi charitas, quamuis non ambigamus omnem humani eloquii sermonem calumniae atque contradictioni aemulorum semper fuisse obnoxium, quia dissentientibus uoluntatum motibus, dissentiens quoque sit animorum sensus, ut cum omne dictum ueri ratione perfectum sit, tamen dum aliud aliis aut uidetur aut complacet, ueritati non intellectae aut offendentis ipsi aetatis error obnitatur, aut uoluntatis inuida resultet, quam deus huius saeculi operatur in illius diffidentiae filiis, qui non rationi uoluntatem subiiciunt nec doctrinae studium impendunt; (5) sed his quae somniarunt sapientiae uerba coaptare nituntur, non ueri, sed placiti rationem sectantes, quos iniqua uoluntas non ad intelligentiam ueritatis, sed ad defensionem placentium incitat, non desiderantes doceri ueritatem, sed ab ea ad fabulas conuertentes auditum. Quorum professio est magis placita quam docenda desiderare, sed desideratis doctrinam coaptare. (6) Habent rationem sapientiae in superstitione, quia fidei defectionem sequitur hipocresis mendax, ut sit uel in urbis pieats, quam amisit conscientia, ipsamque simulatam pietatem, omni uerborum mendacio impiam reddunt; falsae doctrinae institutis fidei sanctitem corrumpere molientes auriumque pruritum sub nouello dogmatis sui desiderio aliis ingerentes, qui contentioni studentes, contra ueritatem sine foedere bellant. (7) Inter ueri nanque assertionem et placiti defensionem petinax pugna est, dum se et ueritas tenet et se uoluntas erroris tuetur. Horum igitur et deo odibilem ecclesiam euertere atque ora oppilare, ne uirus nequiciae in alios effundere queant, et lucernam ueritatis in candelabro exaltare uolentes, in labore multo ac sudore, uolumen, deo praestante, compegimus, ex testimoniis ueritatis in aeternum fundatis, in quattuor libris distinctum. (8) In quo maiorum exempla doctrinamque reperies; in quo per dominicae fidei sinceram professionem uipereae doctrinae fraudulentiam prodidimus, aditum demonstrandae ueritatis complexi, nec periculo impiae professionis inserti, temperato inter utrunque moderamine utentes. (9) Non igitur debet hic labor cuiquam pigro uel multum docto uideri superfluus, cum multis pigris multisque indoctis, inter quos etiam et mihi, sit necessarius; breui uolumine complicans patrum sententias, appositis eorum testimoniis, ut non sit necesse quaerenti librorum numerositatem euoluere, cui breuitas collecta quod quaeritur offert sine labore. (10) In hoc autem tractatu, non solum pium lectorem, sed etima liberum correctorem desidero, maxime ubi profunda uersatur ueritatis quaestio, quae utinam tot haberet inuentores, quot habet contradictores. Vt autem quod quaeritur facilius occurrit, titulos quibus singulorum librorum capitula distinguuntur praemisimus.

[2] Idem in libri primi eiusque primae distinctionis principio (Sent. 1, 1, 1) et magna ex parte Augustini auctoritate in libro De doctrina Christiana, sic ait: «Veteris ac nouae legis continentiam diligenti indagine, etiam atque etiam considerantibus nobis, preuia dei gratia, innotuit sacrae paginae [1] tractatu circa res uel signa praecipue uersari. (2) Vt enim egregius doctor Augustinus ait in libro De doctrina Christiana (1, 2): "Omnis doctrina uel rerum est uel signorum, sed res etiam per signa discuntur. Proprie autem hic res appellantur, quae non ad significandum aliquid adhibentur. Signa uero, quorum usus est in significando. (3) Eorum uero aliqua sunt, quorum usus omnis est in significando, non in iustificando, id est quibus non utimur nisi aliquid significandi gratia, ut aliqua sacramenta legalia. Alia quae non solum significant, sed conferunt quod intus adiuuet, sicut euangelica sacramenta. Ex quo aperte intelligitur, quae hic appellentur signa, res illae uidelicet quae ad significandum aliquid adhibentur. Omne igitur signum etiam res aliqua est". (4) Quod enim res nulla est, ut in eodem Augustinus ait: "Omnino nihil est. Non autem econuerso omnis res signum est, quia non adhibetur ad significandum aliquid". Cumque his intenderit theologorum speculatio studiosa atque modesta, diuinam scripturam, formam praescriptam in doctrina tenere aduertet. De his igitur nobis aditum ad res diuinas aliquatenus intelligendas, deo duce, aperire uolentibus disserendum est. Et primum de rebus, postea de signis disseremus».

[3] Idem in eadem (Petr. Lomb. Sent. 1, 1, 2), capitulo IIº: «Id ergo in rebus considerandum est, ut in eodem Augustinus ait (Doctr. 1, 3): "Quae res aliae sunt, quibus fruendum est, aliae quibus utendum est, aliae quae fruuntur et utuntur". Illae quibus fruendum est, nos beatos faciunt. Istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adiuuamur, et quasi aminiculamur, ut ad illas res, quae nos beatos faciunt, peruenire eisque inherere possimus. (2) Res uero quae fruuntur et utuntur nos sumus, quasi inter utrasque constituti, et angeli sancti; frui autem est amore inherere alicui rei propter se ipsam. Vti uero id quod in usum uenerit, referre ad obtinendum illud quo fruendum est, alias abuti est, non uti, nam usus rei illicitus, abusus uel abusio nominari debet. (3) Res igitur quibus fruendum est, sunt pater, filius, spiritus sanctus. Eadem tamen trinitas quaedam summa res est, communisque omnibus fruentibus, ea si tamen res dici debet, et non rerum omnium causa, sed tamen etiam causa. Non enim facile potest inueniri nomen, quod tantae excellentiae conueniat, nisi quod melius dicitur trinitas haec unus deus. (4) Res autem quibus utendum est, mundus est, et in eo creata. Vnde Augustinus in eodem (1, 5): "Vtendum est hoc mundo, non fruendum, ut inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciantur", id est ut de temporalibus aeterna capiantur. Item in eodem (1, 4): "In omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est, quae aeternae et incommutabiles sunt. Ceteris autem utendum est, ut ad illarum perfruitionem perueniatur". (5) Vnde Augustinus in libro Xº De trinitate (10, 10): "Fruimur cognitis in quibus ipsis propter se uoluntas delectata conquiescit, utimur uero eis quae ad aliquid referuntur quo fruendum est".»

[4] Idem in eadem, capitulo III (Petr. Lomb. Sent., 1, 1, 3-ss.): «Notandum uero quod idem Augustinus in libro Xº De trinitate, aliter quam supra accipiens uti et frui, sic ait: "Vti est assumere aliquid in facultatem uoluntatis, frui autem est uti cum gaudio, non adhuc spei, sed iam rei". Ideoque omnis qui fruitur utitur, assumit enim aliquid in facultatem uoluntatis. Non autem omnis qui utitur, et fruitur, si id quod in facultatem uoluntatis assumit, non propter ipsum sed propter aliud appetit. (2) Et attende, quia uidetur Augustino dicere illos frui tantum, qui in re gaudent, non iam in spe. Et ita in hac uita non uidemur frui, sed tantum uti, ubi gaudemus in spe, cum supradictum sit, frui esse amore inhaerere alicui rei propter se, qualiter etiam hic multi adherent deo. Haec ergo quae sibi contradicere uidentur, sic determinamus, dicentes, nos et hic, et in futuro frui, sed ibi proprie, perfecte et plene. Hic autem, dum in spe ambulamus, fruimur quidem, sed non adeo plene. (3) Vnde in libro Xº, De trinitate (10, 11): "Fruimur cognitis in quibus uoluntas est". Idem in libro De doctrina christiana (1, 30) ait: "Angeli in illo fruentes iam beati sunt, quo et nos frui desideramus, et quantum in hac uita iam fruimur, uel per speculum, uel in aenigmate, tanto nostram peregrinationem tolerabilius sustinemus et ardentius finire cupimus. (4) Potest etiam dici quod qui fruitur etiam in hac uita, non tantum habet gaudium spei, sed etiam rei, quia iam delectatur in eo quod diligit, et ita iam rem aliquatenus tenet. Constat ergo quod deo debemus frui, non uti. Illo enim, ut ait Augustinus, frueris, quo efficieris beatus, et in quo spem ponis, ut ad id peruenias". (5) De hoc idem ait in libro De doctrina christiana (1, 31): "Dicimus nos ea re frui quam diligimus propter se, et ea re nobis tantum fruendum esse, qua efficiemur beati". Ceteris uero utendum frequenter tamen dicitur frui cum delectatione uti, cum enim adest, quod diligitur, etiam delectationem secum gerit. (6) Si tamen per eam transieris, et ad illud ubi permanendum est eam retuleris, uteris ea. Et abusiue, non proprie, diceris frui. Si uero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laeticiae tuae, tunc uere et proprie frui dicendus es, quod non est faciendum nisi in illa trinitate, id est summo et incomutabili bono».

[5] Idem in eadem (Petr. Lomb. Sent., 1, 1, 6), capitulo Cum autem homines: «Augustinus in libro De doctrina christiana (1, 22): "Si propter se homo diligendus est, fruimur eo, sii propter aliud, utimur eo". Videtur autem mihi propter aliud diligendus. Quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata uita, cuius etiam spes hoc tempore nos consolatur. (2) In homine autem spes ponenda non est, quia maledictus est, qui hoc facit. Ergo si liquide aduertas, nec se ipso quiquam frui debet, quia non debet se diligere propter se, sed propter illud quo fruendum est». Et infra: «Cum enim, ut idem Augustinus ait, homine in deo frueris, "Deo potius quam homine frueris".»

[6] Idem in eadem (Petr. Lomb. Sent. 1, 1, 7), capitulo Sed cum deus: «Ait enim propheta "Bonorum nostrorum non eges". Omne enim bonum nostrum uel ipse est uel ab ipso est, non ergo fruitur nobis sed utitur». «Deus enim ad suam bonitatem usum nostrum refert. Ille enim miseretur nostri propter suam bonitatem, non autem nobis inuicem propter illius bonitatem. Ille nostri miseretur, ut se perfruamur, nos uero inuicem nostri miseremur, ut illo fruamur. (2) Cum enim nos alicuius miseremur, et alicui consulimus, ad eius quidem facimus utilitatem, eamque intuemur; sed et nostra fit consequens, cum misericordiam, quam aliis impedimus non relinquit deus sine mercede. Haec autem merces summa est, ut ipso perfruamur». Et infra: «Ille igitur usus, quo nobis utitur deus, non ad eius, sed ad nostram utilitatem refertur; ad eius uero tantummodo bonitatem».

[7] Idem in eadem (1, 1, 9), capitulo finali: «Omnium igitur quae dicta sunt, ex quo de rebus specialiter tractauimus, haec summa est: Quod aliae sunt res quibus fruendum, aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur. Et inter eas quibus utendum est, etiam quaedam sunt per quas fruimur, ut uirtutes et potentiae animi, quae sunt naturalia bona. De quibus omnibus antequam de signis tractemus, agendum est. Ac primum de rebus quibus fruendum est, scilicet de sancta atque indiuidua trinitate».

[8] Idem in capitulo I, distinctione IIª (1, 2, 1): «Hoc itaque uera ac pia fide tenendum est, quod trinitas sit unus et solus ueris deus, ut ait Augustinus primo libro De trinitate (1, 2), scilicet pater, filius et spiritus sanctus; et haec trinitas unius eiusdem substantiae uel essentiae dicitur, creditur et intelligitur, quae est summum bonum, quod purgatissimis mentibus cernitur. Mensis enim humanae acies inualida in tam excelenti luce non figitur, nisi per iusticiam fidei emundetur».

[9] Idem in capitulis II et III, id magis explicat et in hoc IIIº (Petr. Lomb. Sent., 1, 2, 4-ss.) auctoritates ueteris et noui testamenti adducens, cum egregio Augustini Hilariique testimonio, diuine sic inquit: «Personarum quoque pluralitatem et naturae unitatem simul ostendit dominus, dicens in Genesi (1, 1): "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram". Dicens enim faciamus et nostram, pluralitatem personarum ostendit, dicens uero imaginem unitatem essentiae. (2) Vt enim dicit Augustinus in libro De fide ad Petrum ( De fid. 5): "Si in illa natura patris et filii et spiritus sancti una esset tantum persona, non diceretur faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Cum enim dicit ad imaginem, ostendit unam naturam esse, ad cuius imaginem homo fieret. Cum uero dicit nostram, ostendit eundem deum non unam, sed plures esse personas". (3) Hylarius quoque in libro IIIº De trinitate (3, 23) dicit his uerbis significari quod in trinitate nec diuersitas est, nec singularitas uel solitudo, sed similitudo et pluralitas siue distinctio, ait enim sic: "Qui dixit faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, inuicem esse sui similes, in eo quod dicit imaginem et similitudinem nostram ostendit. Imago enim non sola est, et similitudo non sibi est, neque naturae diuersitatem duobus admisceri, alterius ad alterum similitudo permittit". (4) Item idem in IIIIº libro (Hil. Trin. 4, 17): "Absolutius uoluit intelligi significationem hanc non ad se tantum esse referendam, dicendo faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, professio enim consortii sustulit intelligentiam singularitatis, quia consortium aliquid non potest esse sibi ipsi solitario, neque rursum solitudo solitarii recipit faciamus, neque quisquam alieno a se loqueretur nostram, uterque igitur sermo, scilicet faciamus et nostram ut solitarium eundemque non patitur, ita neque diuersum a se, alienumque significat; solitario conuenit faciam et meam, non solitario uero conuenit dicere faciamus et nostram. (5) Vterque sermo ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse, uel diuersum esse significat. Nobis quoque nec solitarius nec diuersus est continendus. Ita ergo deus ad communem sibi cum deo imaginem, eandemque similitudinem hominem reperitur operari, ut nec significatio efficientis admittat intelligentiam solitudinis, nec operatio costituta ad eandem imaginem uel similitudinem patiatur diuersitatem diuinitatis».

[10] Idem in capitulo finali distinctionis secundae (Petr. Lomb. Sent., 1, 2, 8), auctoritate sic ait Ambrosii: «Dominus itaque Christus unitatem diuinae essentiae et personarum trinitatem aperte insinuat dicens apostolis: "Ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti". In nomine utique ait, ut ait Ambrosius in primo libro De trinitate (1, 1, 2), non in nominibus, ut unitas essentiae ostendatur. Per nomina tria quae supposuit, tres esse personas declarauit. (2) Ipse et ait: "Ego et pater unum sumus", unum dixit, ut ait Ambrosius in eodem libro, ne fiat discretio potestatis naturae, et addidit sumus, ut patrem filiumque cognoscamus, scilicet ut perfectus pater perfecctum filium genuisse credatur; et quod pater et filius unum sunt, non confusione personae, sed unitate naturae. (3) Ioannes quoque in epistula canonica ait (cf. ps.-Vigilius Thapensis Opus contra Varimadum Arrianum 1, 5), : "Tres sunt qui testimonium prohibent in caelo, pater, uerbum, spiritus sanctus; et hi tres unum sunt". Ipse etiam in inicio sui Euangelii ait: "In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum". Vbi aperte ostendit filium semper et aeteternaliter fuisse apud patrem, et alium apud alium. (4) Apostolus quoque aperte trinitatem distinguit dicens (Gal. 4): "Misit spiritum filii sui in corda nostra", et alibi (Rom. 8): "Si spiritus eius qui suscitauit Iesum habitat in nobis", et cetera. Item alibi trinitatem atque unitatem euidentissime comendat dicens: "Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria". (5) Ex ipso ait, ut Augustinus in libro De trinitate (1, 6) dicit, propter patrem, per ipsum dicit, propter filium in ipso, propter spiritum sanctum et cum ipso. Per hoc uero quod non ait ex ipsis, et per ipsos, et in ipsis, nec ait communis gloria, sed ipsi, insinuauit hanc trinitatem unum deum esse. Sed quia singulae pene syllabae noui testamenti hanc ineffabilis unitatis atuque trinitatis ueritatem concorditer insinuant, inductioni testimoniorum super hac re supersedeamus, et rationibus congruisque similitudinibus ita esse, prout infirmitas nostra ualet, ostendamus».

[11] Idem in capitulo I, distinctione 3 (Petr. Lomb. Sent., 1, 3, 1-ss.), auctoritae apostoli Ambrosiique ostendit quomodo per creata potuit creator cognosci: «Apostolus namque ait (Rom. 1): "Quod inuisibilia dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas". Per creaturam mundi intelligitur homo, propter excellentiam qua excellit inter alias creaturas, uel propter conuenientiam quam habet cum omni creatura. (2) Homo ergo inuisibilia dei intellectu mentis conspicere potuit, uel et conspexit, per ea quae facta sunt, id est per creaturas uisibiles uel inuisibiles. A duobus enim iuuabatur, scilicet a natura, quae rationalis erat, et ab operibus a deo factis, ut manifestaretur homini ueritas. Ideo Apostolus dicit: "Quia deus reuelauit illis" scilicet dum fecit opera, in quibus artificiis aliquatenus relucet iudicium. (3) Nam, ut ait Ambrosius, ut deus qui natura inuisibile est, etiam a uisibilibus posset scire, opus fecit quod opificem uisibilitate sui manifestauit, ut per certum incertum posset sciri, et ille deus omnium crederetur, qui hoc fecit quod ab homine impossibile est fieri. Potuerunt ergo cognoscere, siue cognouerunt, ultra omnem creaturam esse illum, qui ea fecit, quae nulla creaturarum facere uel destruere ualet. Accedat quaecumqueuis creatura et faciat tale caelum et talem terram, et dicam quia deus est. Sed quia nulla creatura talia facere ualet, constat supra omnem creaturam esse illum qui ea fecit, ac per hoc ipsum esse deum humana mens cognoscere potuit».

[12] Qui uero plura exempla ex Hylario a Magistro sententiarum in libris De trinitate allegato perspicere uoluerit, eundem Magistrum libro Iº, distinctione Vª, capitulo Huic ideo id etiam contrarium, et capitulo Sed quia, et capitulo penultimo et finali legat (cf. (Petr. Lomb. Sent., 1, 5, 7-10). Qui in capitulo I, distinctione VI, Orosium ad Augustinum allegat, sic inquens (Sent., 1, 6, 1): «Praeterea quaeri solet utrum pater genuit filium uoluntate an necessitate. (2) De hoc Orosius Ad Augustinum (ps. Oros. Trin. 10) ita ait: "Voluntate genuit pater filium uel necessitate: nec uoluntate nec necessitate, quia necessitas in deo non est nec uoluntate, quia praeire uoluntas sapientiam non potest". (3) Quocirca, ut Augustinus ait in XVº libro De trinitate (15, 20), ridenda est dialectica Eunomii, a quo Eunomiani haeretici orti sunt; qui cum non potuisset intelligere, nec credere uoluisset unigenitum dei uerbum filium dei esse natura, id est de substantia patris genitum, non naturae uel substantiae dixit esse filium, sed filium uoluntatis dei, uolens asserere accendentem deo uoluntatem, qua gigneret filium, sicut nos aliquid aliquando uolumus quod antea non uolebamus, propter quod mutabilis intelligitur nostra natura, quod absit ut in deo esse credamus. Dicamus ergo uerbum dei esse filium, dei natura, non uoluntate, ut docet Augustinus in libro XV De trinitate».

[13] Idem Magister in capitulo finali, distinctione VIII, non modo Hylarium Augustinumque, sed et Boetius Isidorumque. Nam post Hylari deductionem ante medium dicit ibi (Petr. Lomb. Sent., 1, 8, 9): «De hoc eodem Boetius in libro I De trinitate (1, 2) ait: "Quocirca hoc uere unum, in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeter id, quod est; neque enim subiectum fieri potest". (2) Augustinus quoque in libro De fide ad Petrum (9, 20) dicit: "In dei substantia non est aliquid, quod non sit substantia, quasi aliud ibi sit substantia, aliud quod accidit substantiae. Sed quicquid ibi intelligi potest substantia est. Verum haec dici possunt facile et credi; uideri autem nisi puro corde omnino non possunt". (3) Idem in XVº libro De trinitate (15, 9): "Sic habetur in natura uniuscuiusque trium, ut qui habet hoc, sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia". Vnde Isidorus ait: "Deus simplex dicitur, siue non ammitendo quod habet, siue quod aliud non est ipse, et aliud quod in ipso est. Et cum tantae simplicitatis atque sinceritatis sit natura diuina, est tamen in ea personarum trinitas"».

[14] Idem Magister in capitulo Quidam, distinctione IX (Petr. Lomb. Sent., 1, 9, 10), non modo psalmistam Augustinumque sed etiam Gregorium Ioannemque Chrysostomum in suae intentionis testimonium adducit, ubi etiam quoad pronominum qualitates nostrum propositum confirmatur, ibi quidem sic scribitur: (2) «De hoc Gregorius super Job ait (Mor. 29): "Dominus Iesus in eo quod uirtus est et sapientia dei, de patre ante tempora natus est, non autem possumus dicere semper nascitur, ne imperfetum esse uideatur. At uero ut aeternus designari ualeat et perfectus et semper dicimus et natus, quatinus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad aeternitatem"». Et infra: (3) «Super illum locum etiam Psalmi (Psalm. 2): "Ego hodie genui te", de hac generatione filii ita loquitur Augustinus, possit intelligi etiam dies quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie praesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum quicquam est, quasi esse desierit, nec futurum, quasi nondum sit, sed praesens tantum, quia quicquid aeternum est, semper est; diuinius accipitur de sempiterna generatione sapientiae dei. (4) Ecce his uerbis ostendit Augustinus, quod generatio filii semper est, nec praeteriit, nec futura est, quia aeterna est. Ideo enim dixit genui te, ne nouum putaretur, scilicet ne uideretur incepisse; hodie dixit, ne praeterita generatio uideretur. Ex his ergo uerbis prophetae, ut ait Ioannes Chrisostomus [2] , nihil aliud manifestatur, nisi quod ex ipsa essentia patris semper genitus est filius».

[15] Idem in capitulo Origines, cum capitulo sequenti et capitulo Hylarius, cum duobus capitulis sequentibus Originem Hylariumque adducit, per quorum scripta et nostra declaratur apertius uberriusque intentio (cf. Petr. Lomb. Sent. 1, 9, 11-15).

[16] Idem Magister in Xª distinctione, capitulo Nunc uero (Petr. Lomb. Sent. 1, 10, 6), Hieronymum Augustinumque allegat, sic inquens: «Nunc uero quod incepimus ostendere, curemus, scilicet spiritum sanctum dilectionem esse siue amorem patris et filii, quo pater scilicet diligit filium et filius patrem. De hoc Hieronymus super XIIII Psalmum (?) ait: "Spiritus sanctus nec pater est nec filius, sed dilectio quam habet pater in filium et filius in patrem". (2) Augustinus quoque in VIº libro De trinitate (6, 4) ait: "In omnibus aequalis est filius patri, et est unius eiusdemque substantiae". Quapropter etiam spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate consistit. Siue enim sit unitas amborum, siue sanctitas, siue charitas, manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat sintque non participatione, sed essentia sua; neque dono superioris alicuius, sed suo proprio seruantes unitatem spiritus in uinculo pacis».

[17] Idem in capitulo penultimo, distinctione 12 (Petr. Lomb. Sent. 1, 12, 4), Hieronymum adducit in medium dicens hoc modo: «Ex eodem etiam sensu dicitur spiritus sanctus de patre procedere proprie, unde Hieronymus in expositione Catholicae fidei Nicaenique Symboli (?) ait: "Credimus in spiritum sanctum qui de patre procedit proprie". Item: "Spiritum sanctum uerum deum inuenimus in scriptura, et de patre proprie esse". (2) Et item: "De patre filius et spiritus sanctus proprie et uere de patre procedit". Ecce aperte dicit spiritum sanctum proprie esse de patre, et proprie procedere a patre. Quod non ita est intelligendum, tanquam prius uel plenius a patre procedat, quam a filio, sed quia hoc habet pater a se non ab alio, ut de ipso sit et procedat spiritus sanctus. Filius autem non a se, sed a patre habet hoc, ut de ipso sit et procedat spiritus sanctus».

[18] Idem Magister in capitulo Sed quod ipse spiritus sanctus, distinctione XIIII  (Petr. Lomb. Sent. 1, 14, 3) post Augustinum Ambrosium apostolumque sic ait: «Et quod ipse spiritus sanctus, qui deus est, ac tertia in trinitate persona, nobis detur, nostrisque infundatur atque illabatur mentibus, aperte ostendit Ambrosius in primo libro De spiritu sancto (1, 5), dicens: "Licet multi dicantur spiritus, quia legitur 'Qui facit angelos suos spiritus' (Psalm. 103), unus tamen est dei spiritus. Ipsum igitur unum spiritum et apostoli et prophetae sunt consecuti. (2) Sic etiam uas electionis dicit: 'Quia unum spiritum potauimus' (Act. 9) , quasi eum, qui non queat scindi, sed infundatur animis, et sensibus illabatur, ut secularis sitis restinguat ardorem, qui spiritus sanctus non est de natura corporalium rerum, nec de substantia inuisibilium creaturarum". (3) His uerbis aperte dicit spiritum sanctum ipsum, qui creatura non est, infunfi mentibus nostris. Item in eodem: "Omnis mutabilis est creatura, sed non mutabilis spiritus sanctus"». Et infra: «Et hic aperte dicit Ambrosius quod spirituis sanctus, qui est substantia simplex, cum sit unus, datur pluribus».

[19] Idem in capitulo Et quod a spiritu sancto, distinctione XV (Petr. Lomb. Sent. 1, 15, 4), Augustinum Abrosiumque recitat: «Et quod a spiritu sancto missus sit, ut ait Augustinus (Trin. 2, 5), in eodem auctoritatibus confiramtur. Ipse Christus dicit per Ysaia: "Nunc misit me dominus et spiritus eius". De hoc Ambrosius in libro IIº De spiritu sancto (3, 1-2) ita ait: "Quis est qui dicit 'Misit me dominus et spiritus eius', nisi qui uenit a patre, ut saluos faceret peccatores? id est Christus. Ergo et pater filium misit et spiritus". (2) Idem in eodem: "Datus est a patre, ut Ysaias dicit (61): 'Puer natus est nobis et filius datus est nobis'. Datus est, audeo dicere, et a spiritu, quia et a spiritu missus est. Dicit enim filius dei: 'Spiritus domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem', et cetera. (3) Quod cum de libro Ysaiae legeret, ait in Euangelio (Luc. 4): 'Hodie completa est haec scriptura in auribus nostris', ut de se dictum esse significaret. Bene dixit autem super me, quia quasi filius hominis et unctus est, et missus ad praedicandum. Nam secundum diuinitatem non super Christum est spiritus, sed in Christo". Ecce ex his uerbis Ambrosius ostendit filium esse missum et datum nobis, non tantum a patre, sed etiam a spiritu sancto».

[20] Idem in capitulo sequenti (Petr. Lomb. Sent. 1, 15, 5): «Deinde ostendit esse datum etiam a se ipso, ita dicens in eodem libro (Ambr. Spir. 2, 2): "Cum non diffinitum fuerit per prophetam, a quo datus sit filius, ostenditur datus gratia trinitatis, ut etiam ipse filius se dederit". Ecce hic dicit quod filius se dedit, quia trinitas eum dedit. Si autem filius a se datus est, a se igitur missus est; a se processit. Et hoc utique uerum est, et concedi oportet, cum eius missio sit diuina operatio».

[21] Idem Magister Ioannis Damasceni utens testiomnio in capitulo Sciendum, XIX distinctione (Petr. Lomb. Sent. 1, 19, 4), dicit: «Sciendum est igitur, quod pater non est maior filio, nec pater uel filius maior spiritu sancto, nec maius aliquid duae personae sunt simul quam una, nec tres simul maius aliquid quam duae, nec maior est essentia in tribus quam in duabus, nec in duabus quam in una, quia tota est in singulis. (2) Vnde Ioannis Damascenus ait (De fide 6): "Confitemur deitatis naturam omnem perfecte esse in singula suarum hypostaseon, id est personarum; omnem in patre, omnem in filio, omnem in spiritu sancto. Ideoque perfectus deus pater, perfectus deus filius, perfectus deus spiritus sanctus"».

[22] Idem in capitulo sequenti (Petr. Lomb. Sent. 1, 19, 5) afferens Augustinum et Hylarium subiungit Ambrosium super epistulam secundam Ad Corinthios (2, 5), sic dicentem: «Per hoc intelligitur esse pater in filio, et filius in patre, quia una est eorum substantia. Ibi est enim unitas, ubi nulla diuersitas».

[23] Idem in capitulo II, distinctione XXIIII (Petr. Lomb. Sent. 1, 24, 3), Ambrosium recitans, inquit: «Vnde Ambrosius in libro De trinitate (1, 2) ait: "Cum unum dicimus deum, unitas excludit numerum deorum, nec quantitatem in deo ponit, quia nec numerus nec quantitas ibi est"».

[24] Idem in capitulo Quo autem, quod est finale, distinctione XXV  (Petr.  Lomb.  Sent. 1, 25, 12), auctoritatibus sanctorum declarate nitens nomen personae in trinitate triplicem tenere rationem, scilicet intelligentiam essentiae, hypostasis [3] et proprietatis, ad duo postrema potissimum adducit Hieronymum Ioannemque Damascenum hoc modo: (2) «Quod autem secundum substantiam dicatur, et essentiam aliquando significet, super ex dictis Augustini aperte ostendimus. Quod uero pro hypostasi atque proprietate accipiatur, ex auctoritatibus sanctorum ostendi oportet, ne coniecturis nostris aliquid ausi uideamur. (3) De hoc Hieronymus in Expositione fidei Catholicae ad Alippium et Augustinum episcopos (?), sic ait: "Non est prorsus aliquid in trinitate gradus, nihil quod inferius superiusue dici possit, sed tota diuinitas sui perfectione aequalis est, ut, exceptis uocabulis, quae proprietatem designant personarum, quicquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. Atque ut confutantes Arrium unam eandem dicimus trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis fatemur deum. (4) Ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus: non ipsum sibi patrem, ipsum sibi filium, ipsum sibi spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam patris, aliam filii, aliam spiritus sancti esse personam. (5) Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas uel, ut Graeci exprimunt, hypostases, id est subsistentias confitemur. Nec pater filii uel spiritus sancti personam aliquando excludit, nec filius nec spiritus sanctus patris nomen personamque recipit, sed pater semper pater, et filius semper filius, et spiritus sanctus semper spiritus santus. Itaque substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur". (6) Ecce hic aperte dicit Hieronymus proprietates esse personas, et personas esse subsistentias, unde manifestum sit quod diximus, scilicet personae nomine significari et hypostasim et proprietatem. (7) Ioannes etiam Damascenus (De fide 1) personas dicit esse hypostases, et eas dicit entes, ita inquens: "In deitate unam naturam confitemur, et tres hypostases secundum ueritatem entes, id est personas"».

[25] Idem Magister in capitulo I, distinctione XXVI  (Petr.  Lomb.  Sent. 1, 26, 1), referens Hieronymum, sic ait: «Nunc de proprietatibus personarum, quas frequenter in hoc tractatu commemorauimus, aliquid nos loqui oportet. Sed primum audiamus quod de hoc nomine, scilicet hypostasis, Hieronymus dicit (?): (2) "Secundum quod haeretici eo utebantur ut simplices seducerent, scilicet pro persona et pro essentia, ut siue diceretur una tantum hypostasis, siue tres, minus peritos ad inconueniens deducerent, cum non erat hoc nomen ita apud Catholicos uulgatum, nec ita eius significatio determinata, ut modo". (3) Et ideo Hieronymus dicit non utendum fore sine distinctione et expositione, tunc scilicet quando cum haereticis contendebatur, ita scribens De fide Catholica ad Damasum papam: "Ab Arrianorum praesule hypostaseon nouellum nomen a me homine Romano exigitur. (4) Interrogamus quid tres hypostases arbitrerentur intelligi, tres personas susbsistentes aiunt. Respondemus nos ita credere. Non sufficit eis sensus; ipsum nomen efflagitat, quia nescio quid ueneni in syllabis latet. Clamamus: Siquis tres hypostases, id est tres subsistentes personas non confitetur, anathema sit. (5) Siquis autem hypostasim usiam intelligens, in tribus personis unam hypostasim non dicit, alienus Christo est; qui scilicet tres hypostases dicens, sub nomine pietatis tres naturas conatur asserere. Sufficiat nobis dicere unam essentiam et tres personas perfectas aequales; taceamus tres hypostases, si placet. (6) Non bonae suspicionis est, cum in eodem uerbo sensus dissentiunt; aut si rectum putatis, tres hypostases cum interpretationibus suis debere nos dicere, non negamus. Sed mihi credite, uenenum sub melle latet. "Transfigurat se enim angelus Sathanae in angelum lucis" (Corint. 11). (7) His uerbis non negat utendum esse nomine hypostasis, sed haereticos eo praue usos ostendit; contra quos cautela opus erat in distinctione significationis. Alioquin sibi contradiceret, qui supra tres hypostases confitetur"».

[26] Idem postea   (Petr.  Lomb.  Sent. 1, 36, 2) nunc psalmistam, nunc apostolum, nunc Augustinum, nunc Hylarium, nunc Ambrosium, nuc Hieronymum, sed magis Augustinum commemorans, subinde in capitulo II, distinctione XXXVI, bis Cassiodorum refert, sic inquens: «Alibi propheta dicit: "Quia neque ab oriente neque ab occidente deest". (2) Quod exponens Cassiodorus (Psalm. 74) inquit: "Neque a bonis, neque a malis deest deus, sed omnibus praesens et cognitor est. Cognoscit ergo deus et bona et mala per scientiam; sed bona cognoscit etiam per approbationem, per beneplacitum, mala uero non". Vnde Cassiodorus super Psalmum (Psalm. 16) dicit: "Peccata abscondita deo sunt, quia non nouit", id est non approbat. (3) Et ex eo sensu Augustinus dixit (Contra Faustum 1, 7): "Ea abscondi a lumine dei". Qui etiam in libro Ad Heludium insinuat cognitionem dei uariis modis accipiendam, inquens: "Si ad scientiam referas, non ignorat deus aliquos uel aliqua; qui tamen in iudicio quibusdam dicet: 'Non noui uos', sed eorum improbatio hoc uerbo insinuata est. Ecce non cognoscere dicitur deus quae non approbat, quae non placet ei"».

[27] Idem in capitulo I, distinctione XXXVII  (Petr.  Lomb.  Sent.1, 37, 1), allegans Gregorium Ambrosiumque praeter Augustinum et Hylarium, dicit hoc modo: «Beatus Gregorius super Cantica canticorum (Cant. 1) ait: "Licet deus communi modo omnibus in rebus insit praesentia, potentia, substantia, tamen familiari modo dicitur inesse per gratiam illis, qui mirificentiam operum dei acrius et fidelius considerant"». (2) Et infra: «Ambrosius etiam in libro I De spiritu sancto (1, 7), spiritum sanctum probat non esse creaturam, quia ubique est, quod est proprium diuinitatis, ita dicens: "Cum oninis creatura certis naturae suae sit circunscripta limitibus, quomodo quis audeat creaturam appellare spiritum, scilicet qui non habeat, qui non habeat circumscripta determinatamque uirtutem, qui et in omnibus et ubique semper est; quod utique diuinitatis et dominationis est proprium". (3) Idem in eodem: "Domini et omnia complere, qui dicit: 'Ego caelum et terram compleo'. Si dominus est qui caelum complet et terram, quis potest ergo spiritum sanctum iudicare dominationis et diuinae potestatis exortem, qui repleuit orbem, et, quod plus est, repleuit Iesum mundi totius redemptorem". Ex his aliisque pluribus auctoritatibus aperte monstratur quod deus ubique et in omni creatura essentialiter, praessentialiter, potentialiter est».

[28] Idem in capitulo Ex praedictis, distinctione 37  (Petr.  Lomb.  Sent. 1, 37, 6), referens Chrysostomum sic ait: «Ex praedictis patet quod deus ubique totus est per essentiam, et in sanctis habitat per gratiam. Cumque superius, licet tenuiter, ostensum sit qua ratione dicatur habitare in quibusdam, et flagitaret ordinis ratio id etiam assignaria, quomodo ubique per essentiam et totus sit; nisi huius considerationis sublimitas atque immensitas humanae mentis sensum omnino excederet. (2) Vt enim ait Chrysostomus super Epistulam ad Hebraeos (?): "Sicut multa de deo intelligimus quae loqui penitus non ualemus, ita multa loquimur, quae intelligere non sumus idonei; uerbi gratia, quod ubique deus est scimus et dicimus; quomodo autem ubique deus sit, intellectu non capimus. Item quod est incorporea quaedam uirtus quae omnium est causa bonorum scimus, quomodo autem uel quae ista sit penitus ignoramus"».

[29] Idem Magister in capitulo Sunt ergo, distinctione XXXVIII  (Petr.  Lomb.  Sent. 1, 37, 13), Bedam Ambrosiumque allegans, sic inquit: «Sunt ergo creati in loco et transeunt de loco ad locum, et quodammodo locales et circumscriptibiles, sed non omni eo modo quo creaturae corporeae. Spiritus autem increatus qui deus est, in loco quidem est, et in omni loco, sed omnino illocalis et incircumscriptibilis est. (2) Vnde Beda super Lucam ait (?): "Cum ad nos angeli ueniunt, sunt exterius, implent ministerium, ut tamen ante deum interius per contemplationem assistent, quia etsi angelus est spiritus circumscriptus, summus tamen spiritus, qui deus est, incircumscriptus est, intra quem currit angelus quocunque mittatur". Ecce hic dicitur quod spiritus angelicus circumscriptus est, spiritus autem, qui deus est, incircumscriptus. (3) Alibi etiam Ambrosius distantiam ostendens inter spiritum increatum et spiritum creatum dicit: Seraphim de loco ad locum transire, ita inquens inquens in libro De trinitate: "Dixit Ysaias (3, 6): 'Quia missus est unus ad me de Seraphim'. Et spiritus quidem sanctus missus dicitur, sed Seraphim ad unum, spiritus ad omnes. Seraphim mittitur in ministerio, spiritus operatur mysterium. Seraph de loco ad locum transit, non enim complet omnia, sed ipse repletur a spiritu". Hic aperte monstratur quod angeli quodammodo locales sunt».

[30] Idem in capitulo finali, distinctione 39  (Petr.  Lomb.  Sent. 1, 39, 4), Hieronymum refert et apostolum, quos ibi lege.

[31] Idem in capitulo Cunque praedestinatio, XL distinctione  (Petr.  Lomb.  Sent. 1, 40, 4), commemorans apostolum et Augustinum sic ait: «Cunque praedestinatio sit gratiae praeparatio, id est diuina electio, qua elegit quos uoluit ante mundi constitutionem, ut ait apostolus, reprobatio econuerso, intelligenda est praessentia iniquitatis quorundam, et praeparatio damnationis eorumdem. (2) Sicut enim praedestinationis effectus illa gratia est qua in praesenti iustificamur, atque ad recte uiuendum et in bono perseuerandum adiuuamur, et illa qua in futuro beatificamur; ita reprobatio dei, qua ab aeterno non eligendo quosdam reprobauit, secundum duo consideratur, quorum alterum praescit et non praeparat, id est iniquitatem; alterum praescit et praeparat, scilicet aeterna poenam. (3) Vnde Augustinus Ad Prosperum et Hylarium (col. 974): "Haec -inquit- regula inconcusse tenenda est: peccatores in peccatis praescitos esse, non praeparatos"; poenam autem esse praeparatam. Praeparauit enim deus, ut ait Augustinus in libro De bono perseuerantiae (= De dono): "In praescientia sua, quibus uoluit bona sua, et quibuscunque donat, procul dubio se donaturum esse praesciuit. (4) Praeparauit enim deus, ut ait Fulgentius (De uer. praed. 3, 8), 'malis ignem aeternum; illis utique, quos iuste praeparauit ad luenda supplicia', nec tamen praeparauit ad facienda peccata. Praeparauit enim deus quod diuina aequitas redderet, non quod humana iniquitas admiteret. Non enim sicut praeparauit sanctos ad iusticiam percipiendam, sic praeparauit iniquos ad iniusticiam admittendam; quia prauitatis praeparator nunquam fuit. (5) Sicut ergo praedestinatio dei proprie est praescientia et praeparatio beneficiorum dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. Ita reprobatio dei est praescientia maliciae in quibusdam non finiendae, et praeparatio poenae non terminandae. Et sicut praedestinationis effectus est gratiae appositio, ita reprobationis aeternae quodammodo effectus esse uidetur obduratio. (6) Nec obdurat deus, ut ait Augustinus Ad Sixtum (Ep. 4, 15): "Impartiendo maliciam, sed non impartiendo gratiam, sicut nec digni sunt. Quibus enim non impartitur, nec digni sunt, nec merentur; potius ut non impartiatur, hoc digni sunt, hoc merentur. (7) Vnde Apostolus ait (Rom. 9): 'Cuius uult, miseretur deus, et quem uul indurat'. misericordiam appellans praedestinationem, et praecipue praedestinationis effectum, id est gratiae appositionem, obdurationem uero, gratiae priuationem". (8) Non enim, ut ait Augustinus Ad Simplicianum  (Ep. 4, 1): "Intelligendum est quod deus ita induret, quasi peccare cogat quem, sed quibusdam tantum peccatoribus misericordiam iustificationis suae non largitur, et hoc eos indurare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellit, ut peccent. (9) Eorum autem non miseretur, quibus gratiam non esse praebendam aequitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima iudicat; quam non aperit, sed miratur Apostolus dicens: 'O altitudo sapientiae et scientiae dei'"».

[32] Idem in capitulo Ex quibusdam, XLII distinctione  (Petr.  Lomb.  Sent.  1, 42, 6) post Augustinum Chrysostomum referens subiicit: «Ioannes Crhysostomus in omelia quadam de expositone simboli ait: "Omnipotens deus dicitur quia posse illius non potest inuenire non posse, dicente propheta (Psalm. 113): 'Omnia quicunque uoluit fecit'. Ipse est ergo omnipotens, ut totum quod uult possit. (2) Vnde apostolus: 'Eius -inquit- uoluntati quis resistit?' His auctoritatibus uidetur ostendi, quod deus ex eo tantum dicitur omnipotens, quia omnia potest quae uult, non quia omnia possit». (3) Idem Petrus Lombardus in secundi libri principio (?), sic eleganter ait: «Quae ad mysterium diuinae unitatis atque trinitatis licet ex parte cognoscendum pertinere noscuntur, quantum uauimus, diligenter executi sumus, nunc ad considerationem creaturam transeamus».

[33] Idem in capitulo I, distinctione primae  (Petr.  Lomb.  Sent. 2, 1, 1), Moysen Platonemque allegans, sic inquit: «Creationem rerum insinuans scriptura, deum esse creatorem iniciumque temporis atque omnium uisibilium uel inuisibilium creaturarum in primordio sui ostendit dicens: "In principio creauit deus caelum et terram" (Gen. 1). (2) His etenim uerbis Moyses spiritu dei afflatus, in uno principio a deo creatore mundum factum refert, elidens errorem quorundam plura sine principio fuisse principia opinantium. Plato nanque tria inicia aestimauit, deum scilicet, et exemplar, et materiam, et ipsa increata sine principio, et deum quasi artificem non creatorem. (3) Creator enim est qui de nihilo aliquid facit. Et creare proprie est de nihilo aliquid facere. Facere uero non modo de nihilo aliquid operari, sed etiam de materia. Vnde homo uel angelus dicitur aliqua facere, sed non creare, uocaturque factor siue artifex, sed non creator. (4) Hoc enim nomen soli deo proprie congruit, qui et de nihilo quaedam et de aliquo aliqua facit. Ipse est ergo creator et opifex et factor, sed creationis nomen sibi proprie retinuit. Alia uero etiam creaturis concitauit. In scriptura tamen saepe creator accipitur tanquam factor, et creare sicut facere, sine distinctione significationis».

[34] Idem in capitulo II, distinctione eadem  (Petr.  Lomb.  Sent. 2, 1, 2), Aristotelem in fine commemorans, sic ait: «Verumtamen sciendum est haec uerba, scilicet facere, creare, agere, et huiusmodi alia, de deo non posse dici secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis. Quippe cum dicimus eum aliquid facere, non aliquem in operando motum illi intelligimus inesse, uel aliquam in laborando passionem, sicut nobis solet accidere; (2) sed eius sempiternae uoluntatis nouum aliquem significamus effectum, id est aeterna eius uoluntate aliquid nouiter existere. (3) Cum ergo dicitur aliquid facere, tale est ac si dicatur iuxta eius uoluntatem, uel per eius uoluntatem, aliquid nouiter contingere uel esse; ut in ipso nihil noui contingat, sed nouum aliquid, sicut in eius fuerat aeterna uoluntate, fiat sine aliqua motione sui uel mutatione. Nos uero operando mutari dicimur, quia mouemur. Non enim sine motu aliquid facimus. (4) Deus ergo facere uel agere aliquid dicitur, quia causa est rerum nouiter existentium, dum eius uoluntate res nouae incipiunt esse, quae ante non erant, absque ipsius agitatione; ut actus proprie dici non queat, cum uidelicet actus omnis in motu consistat, in deo autem nullus motus est. (5) Sicut ergo ex calore solis aliqua fieri continguunt, nulla tamen in ipso uel in eius calore facta motione uel mutatione: ita ex dei uoluntate noua habent esse sine mutatione auctoris, qui est unum, et solum, principium omnium. Aristoteles uero duo principia dixit, scilicet materiam et speciem, et tertium operatorium dictum. Mundum quoque semper esse et fuisse».

[35] Idem in capitulo Iam ostensum est, distinctione II  (Petr.  Lomb.  Sent. (2, 2, 6), Strabum Bedamque recitans, scite sic inquit: «Iam ostensum est quando creata fuerit angelica natura, nunc attendendum est, ubi facta fuerit. Quarundam auctoritatum testimoniis euidenter monstratur angelos ante casum fuisse in caelo, et inde corruisse quosdam propter suam superbiam; alios uero qui non peccauerunt illic perstitisse. (2) Vnde in Euangelio (Luc. 10)dominus ait: "Videbam Sathanam sicut fulgur cadentem de caelo", nec appelatur hic caelum firmamentum quod secunda die factum est, sed caelum splendidum quod dicitur empireum, id est igneum a splendore, non a calore; quod statim factum angelis est repletum, quod est supra firmamentum. (3) Et illud empireum quidam expositorum sacrae scripturae nomine caeli intelligi uolunt, ubi scriptura dicit: "In principio creauit deus caelum et terra". "Caelum -inquit Strabus (= Rodericus Ximenis de Rada, Breuiarium Hist. Cat. 1, 1)- non uisibiliter firmamentum hic apellat, sed empireum, id est igneum uel intellectual; quod non ab ardore sed a splendore dicitur, quod statim factum repletum est angelis. Vnde 'Cum me laudarent astra matutina, et cetera' (Job 38)". (4) De hoc quoque Beda (Hex.)  ita ait: "Hoc superius caelum quod a uolubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis impletum est, quos in principio cum caelo et terra conditos testatur dominus dicens: 'Vbi eras, cum me laudarent astra matutina et incubilarent omnes filii dei?' (Job. 38) Astra matutina et filios dei eosdem angelos uocat. Caelum enim in quo posita sunt luminaria, non in principio, sed secunda die factum est. Ex his liquet quod in empireo omnes angeli fuerunt ante quorundam ruinam, simulque creati sunt angeli cum caelo empireo, et cum informi materia omnium corporalium"».

[36] Idem in capitulo I, distinctione VI, libro II  (Petr.  Lomb.  Sent. 2, 6, 1), Job, Ezechielem, Gregorium Isidorumque allegans, sic ait: «Praeterea sciri oportet quoniam sicut de maioribus et minoribus quidam perstiterunt, ita de utroque gradu quidam corruerunt, inter quos unus fuit omnibus aliis cadentibus excellentior, nec inter stantes aliquis fuit eo dignior, sicut testimoniis auctoritatum monstratur. (2) Ait enim Job (40): "Ipse principium uiarum dei". Et in Ezechiele (28) legitur: "Tu signaculum similitudinis, plenus scientia et perfectione, decorus in deliciis paradisi fuisti". Quod Gregorius (Mor. 31, 24) exponens ait: "Quanto in eo subtiliore est natura, eo magis in illo imago dei similius insinuatur impresa". (3) Item in Ezechiele (25) legitur: "Omnis lapis preciosus operimentum eius", id est omnis angelus quasi operimentum eius erat, quia, ut dicit Gregorius (Homil. 34 super Isa): "In aliorum comparatione ceteris clarior fuit, unde et uocatur Lucifer, sicut testatur Ysaias (14): 'Quomodo -inquit- cecidisti Lucifer, qui mane oriebaris', et cetera. Qui non unus ordo, sed unus spiritus accipiendus est. (4) Qui, teste Isidoro (De bono 12), postquam creatus est, eminentiam naturae et profunditatem scientiae suae perpendens, in suum creatorem superbiuit in tantum quod etiam deo se aequare uoluit, ut in Ysaia (14) dicitur: 'In caelum ascendam super astra caeli, exaltabo solium meum, et ero similis altissimo'. Similis deo esse uoluit, non per imitatonem, sed per aequalitatem potentiae"».

[37] Idem in capitulo sequenti  (Petr.  Lomb.  Sent. 2, 6, 2): «Et tantae superbiae merito de caelo, id est de empireo, in quo cum aliis fuerat, deictus est in istum calignosum aerem cum omnibus suae prauitatis consortibus. Nam, ut Ioannes ait in Apocalipsi (12): "Draco iste cadens secum traxit tertiam partem stellarum, quia Lucifer ille aliis maior non solus cecidit, sed cum eo alii multi qui ei malicia consenserunt, eosque cadentes huius calignosi aeris habitaculum excepit. (2) Et hoc ad nostram probationem factum est, ut sit nobis causa exercitationis, unde Apostolus (Iohann. 14): 'Colluctatio est nobis aduersus principes et potestates mundi huius, et aduersus rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequiciae in caelestibus', quia daemones, qui sunt spirituales et nequam, in hoc turbulento aere nobis propinquo, quod caelum appellatur, habitant. Vnde et diabolus aeris princeps dicitur"».

[38] Idem in capitulo sequenti, scilicet IIIº  (Petr.  Lomb.  Sent. 1, 2, 6), sanctum Petrum referens, sic inquit: «Non est enim eis concessum habitare in caelo, quia clarus est locus et amoenus. Nec in terra nobiscum, ne homines nimis infestare. Sed iuxta apostoli Petri doctrinam in Epistula canonica traditam, in aere isto calignoso, qui eis quasi carcer usque ad tempus iudicii deputatus est. Tunc autem detrudentur in Baratrum inferni iuxta illud: "Ite, malediciti in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius" (Mat. 25)».

[39] Idem in capitulo Solet, distinctione 6ª  (Petr.  Lomb.  Sent. 2, 6, 5): «Solet autem quaeri utrum omnes in isto aere calignoso sint, an aliqui iam sint in inferno. Quod infernum quottidie descendant aliqui daemonum, uerisimile est, qui animas illuc cruciandas deducunt, et quod illic aliqui semper sint, aeternitatis forte uicibus, non procul est a uero, qui illic animas detinent atque cruciant. (2) Quod autem animae malorum illuc descendunt, atque ibi puniantur, ex eo constat, quod Christus ad inferos descendit, ut iustos qui ibi tenebantur, educeret. Si enim iusti descendebant, multo magis iniusti. Et sicut tradit auctoritas: "Cum iustos eduxit, iniquos ibi reliquit. Momordit enim infernum, non absorbuit"».

[40] Idem in capitulo sequenti  (Petr.  Lomb.  Sent. 2, 6, 6): «De Lucifero autem quidam opinantur quod ibi religatus sit, et ad nos tentandos non habeat nunc accessum, quia in Apocalipsi  (20) legitur: "Cum consumati fuerint mille anni, soluetur Sathanas de carcere suo , et exiet, et seducet gentes" quod erit in nouissimo tempore Antichristi, quando "Erit tanta tribulatio, ut etiam, si fieri potest, moueantur electi" (Mat. 24). (2) Quem ibi religatum dicunt ab eo tempore quo tentauit Christum in deserto uel in passione, et uictus est ab eo. Ipsum putant primum hominem tentasse et uicisse; et secundum sed ab eo uictum esse, et ideo in inferno religatum. Alii autem putant ex quo cecidit pro peccati sui magnitudine illuc fuise demersum».

[41] Idem in capitulo sequenti seu penultimum  (Petr.  Lomb.  Sent. 2, 6, 7) subiicit: «Sed siue in infernum demersus sit siue non, credibile est eum non habere facultatem accendendi ad nos, quam habebit in tempore Antichristi, in quo fraudulenter ac uiolenter operabitur, et immo forte dicitur tunc soluuendus, quia tunc dabitur ei a deo potestas tentandi homines, quam modo non habet».

[42] Idem in capitulo finali  (Petr.  Lomb.  Sent. 2, 2, 8), Origines commemorans, dicit hoc modo: «Aliis quoque qui a sanctis iuste et pudice uiuentibus uincuntur, potestas alios tentandi uidetur adimi. Vnde Origines (Hom. 1, 15, 12): "Puto -inquit- sane quia sancti repugnantes aduersus iustos incentores et uincentes minuant exercitum daemonum, uelut quamplurimos eorum interimant: ne ultra fas sit illi spiritui qui ab aliquo sancto caste et pudice uiuendo uictus est, impugnare iterum alium hominem". (2) Hoc autem quidam putant intelligendum tantum de illo uicio in quo superatus est, ut si de superbia aliquem uirum sanctum tentat, et uincitur, ultra non licet ei illum uel alium de superbia tentare».

XXXVIII. Paulus Orosius.

[1] Licet multa alia exempla sacrorum uirorum seu de rebus diuinis sacrisue scribentium, inter quos et Paulus Orosius in VII libris De mundi (= Historia aduersus paganos) fuisset conflictationibus, tot iam relatis perfacile possem adiungere, tamen eis nimiae copiae uitandae causa uolo esse contentus. Nam et multi copiam redundantiamque hic obseruatas, prolixitatem et uerbositatem forsitan appellabunt, qui, scilicet comprobationem super uariis uarioque modo pronominum qualitatibus cum diuersis auctoribus uel in uariis scientiis scribentibus, copiose factam et quodam modo necessariam uelut ab aliis scriptoribus neglectam uel minimum celebratam; (2) item et multarum uariarumque sententiarum pulchritudinem et multas utilitates inde elliciendas considerauerint et cum his rebus longitudinem et ampitudinem compararauerit facile se corrigent et rem ipsam cum sua redundantia perlegendam et amplexandam esse dicent, praesertim si regulas, quas inde mox eliciam, ponderauerint, per quas in breuitate summa illa ipsa tanta copia reducetur, et ita super eadem re in his nostris scriptis, ut in aliis saepenumero, redundantia breuitatemque comperient.


XXXIX. Ressumptio.

[1] Enimuero, ut regulae ipsae faciliores intellectu sint, scripta in huius texti libri principio resumam breuissime. Qualitas igitur pronominis est accidens eius praecipuum et, quasi substantiale spectansque ad inuentionem ipsius. Qualitas uero duplex est: demonstratio et relatio. (2) Demonstratio quidem est certa rei uel oculis uel intellectui demonstratio, et ita duplex quoque est, prior ad oculum, altera ad intellectum. Relatio uero rei ante latae est recordatio. Et haec multiplex esse potest, adeo ut tres quattuorque etiamque plures relationes de eadem re per idem pronomen uel diuersa fieri reperiam. (3) Vsqueadeo ut per hoc pronomen is de eodem sex et septem relationes apud T. Liuium in VII De 2º bello Punico, et apud L. Flori Epitoma in prologo compererim, ut in exemplis superioribus (supra 3, 15-16) est ostensum, licet ex artis subtilitate prima relatio per is, secunda per idem facienda sit. (4) Inter autem demonstrationem et relationem haec fit duplex differentia: prior est quod demonstratio interrogationi responsa primam cognitionem faciat, ut conuenti quis legit responderi potest ego, tu, hic, ille, iste, ipse ego, ipse tu, uel ipse lego, ipse legis. (5) Relatio uero secundam cognitionem notat, ut Ioannes Raimundus legit, is scientiarum est amator. Altera est ut pronomen primam cognitionem indicans praeponatur, unde et praepositiuum appellatur, secundam uero cognitionem notans subingitur, et inde subintellectiuum uocitatur, id quod de ipse in tertia persona posito dici potest. (6) Igitur is et ipse reducunt memoriae demonstrationem per hic, ille et iste factam, non autem haec demonstratiua ad illa relatiua is et ipse referri possunt, quippecum prima cognitio per demonstratiua, secunda per relatiua fiat pronomina. (7) Ipse uero commune omnibus pronominibus esse putatur, ut ego ipse, tu ipse, sui ipsius, ille ipse, iste ipse, hic ipse, is ipse. Non tamen proprie sed figurate uel significantiae uel discretionis causa personae primae. secundaeque adiiungitur. (8) Pronomina uero primae secundaeque personae ideo singulas uoces habent, quod semper praesentes et demonstratiuae sint, sed pronomina tertiae personae ideo multiplices, quod tertia persona modo demonstratiua est, ut hic, iste, ille, ipse, quoque personae primae secundaeue adiunctum; (9) modo realtiua, ut sui et is, modo demonstratiua et relatiua insimul, ut ille et ipse, et modo demonstratiua est, uel ad oculum, ut iste, uel ad intellectum et quandoque ad oculum quoque, ut hic rei praesentis uel iuxta positae, aut demonstratiua est rei absentis proculue locatae, ut ille. (10) Tertia uero persona, sui, sibi, se, a se, genera confundit et numeros, nam ex antecedenti cognitione sciri potest, ad quod genus uel numerum referatur, id quod facit in genere primae secundaeque personae et demonstratio, et utriusque praesentia. Itaque pronominum alia demonstratiua tantum sunt, ut ego, tu, hic, iste; alia relatiua tantum, ut sui, is; alia demonstratiua et relatiua insimul, ut ille, ipse. (11) Quotiens autem ille uel hic ad oculum demonstrationem non faciat, ad intellectum fieri oportet intelligere. Itaque pronominum quaedam ad oculum sunt demonstratiua tantum, ut ego, tu, iste et ipse cum uerbo primae secundaeue personae adiectum; quaedam nunc ad oculum, nunc ad intellectum, ut hic et ille, sed ille spacio longiore, hic uero et iste propinquiore demonstrationem agunt.

[2] Non nunquam tamen auctores his pronominibus abutuntur. Sui nanque suapte reciprocum retransitiue et improprie pro eius, ipsius uel illius saepenumero collocatur. Et hic non solum de praesente sed et de absente ad intellectum relatum demonstrationem facit. Iste quoque licet plerunque ad oculorum demonstrationem producatur, tamen quandoque uel de absentibus uel de inuisibilibus dicitur. (2) Insuper ille, cum relatiuum est, tam de praesente quam absente potest intelligi. Tandem figurate per appostrophen, id est conuersionem, loquendo secunda persona absentis quasi praesentis ualemus uti.

XL Ad regulas transitio.

[1] De breuissima resumptione hoc satis sit, deinceps ad regulas ex ea exemplisque tot adductis excerpendas descendemus. Hic autem si regula secundum grammaticos accipiatur, ut est multorum similium collectio, prout Ioannes Andreae in Rubrica De regulis iuris, in VIº dicit, quam descriptionem gramatici ex Prisciano primo minoris, § Et cum unica, carta XIX, eliciunt, sic dicente: (2) «Nulli obnoxia regula, quae nec unicis locum habere uocibus poterat, unde consequens est dicere quod regula de multis, non de paucis sit, proprie ut descripta est, et improprie pro doctrina prout paucorum uel alicuius rei certae breuissimum documentum debet accipi». (3) In his enim regulis non modo multorum similium est collectio, sed et paucorum uel cuiuspiam perbreue praeceptum. Sin autem regula intelligatur prout est quae rem breuiter narrat uel rerum breuis est narratio, ueluti in l. I, ff. De regula iur., Paulus describit: "Proprie sumi potest hic enim quamplurimorum supra plenissime traditorum breuis fit narratio, quin potius succinta resumptio".

[2] Prima igitur regula assignari potest, quod cum pronominum alia sint demonstratiua tantum, alia relatiua tantum, alia demonstratiua et relatiua insimul, pronomina primae secundaeque personae, ut ego, tu, semper demonstratiua sunt tantummodo, utraque nanque persona praesens esse declarat et eius qui loquitur et illius ad quem sermo dirigitur. (2) Nec impedimentum affert, si quamdoque absens uel defunctus nobis introducatur in persona loqui, et sermo dirigatur absenti. Haec enim figurate fiunt et per prosopopeiam et apostrophen excusantur. (3) Hoc a Prisciano primo minoris confirmatur et a Doctrinale in XIIº capitulo (12, 2.582) sic habente:

«Personamque nouam formans dat prosopopeiam.

Absenti serbo directus apostropha fiet.

Sic loquor absenti, scripta dum mitto salutem».

Et a Ioanne Tortello Aretino in Apostrophe et Prosopopeia, ubi uide et in Petro Heliae et expositore tam antiquo quam recenti super primum minoris scribentibus, et in commentaribus Doctrinalis et a Catholicon in quarta parte. (4) Nec Cicero in Vº Ad Herennium (4, 53, 66) omittatur, ubi in exornatione Conformatio scite sic inquit: «Conformatio est, cum aliqua, quae non adest persona confingitur, quasi assit aut cum res muta aut informis sit eloquens et formata, et ei oratio attribuitur ad dignitatem acommodata aut actio quaedam hoc pacto: "Quid si nunc haec urbs unuictissima uocem emittat, nonne hoc pacto loquetur? (5) Ego illa plurimis tropaeis ornata, triumphis ditata certissimis, clarissimis locupletata uictoriis, nunc uestris sedicionibus, o ciues, uexor. Quam dolis maliciosa Carthago, uiribus probata Numancia, disciplinis erudita triumphus Corinthus labefactare non potuit. Eam patimini nunc ab homuculis teterrimis proteri atque conculari. (6) Item "Quod si nunc Brutus Lucius ille reuiuiscat et hic ante pedes uestros assit, non hac utatur oratione? Ego reges eieci, uos tyrannos introducitis. Ego libertatem, quae non erat, peperi, uos partam seruare non uultis. Ego capitis mei periculo patriam liberaui, uos liberi sine periculo esse non curatis"». (7) Exclamatio quoque uerborum exornatio debet adiungi, de quae Cicero IIIIº Ad Herennium (4, 15, 22) sic praeclare dicit: «Exclamatio est quae conficit significationem doloris aut indignationis alicuius per hominis aut urbis aut loci aut rei cuiuspiam interpellationem, hoc modo: "Te nunc alloquor, o Africane, cuius mortui quoque nomen splendori ac decori est ciuitati, tui clarissimi nepotes suo sanguine aluerunt inimicorum crudelitatem"». (8) Haec autem duo pronomina ego et tu per assumptionem -met et -te et -temet, et sui -met ascicens, hicque -ce et omnia pronomina primitiua sibi ipse applicantia. Deriuatiua uero -pte in ablatiuo singulari generis feminini discretionem plerunque significanitamue important, ut Priscianus XIIº XIIIºque maioris primoque minoris et in eis scribentes, et Catholicon in 3ª parte sui operis, ubi de nominis figura docet, capitulo De syllabicis adiectionibus, circa finem. (9) Dixi plene supra, libro primo, § -Met autem -pte et -ce, usque ad uersiculum Nec mecum, scilicet a carta 61 usque ad cartam 64 (cf. supra 3, 10, 1; 1, 10-12; Prisc. 17, 65; 17, 49; Helias ibid.).

XLI. De hic et iste demonstratiuis et relatiuis. De sui.

[1] 2ª regula est quod pronominum tertiae personae duo, ut hic et iste, solummodo demonstratiua sunt, sed iste ad oculum duntaxat, hic uero et ad oculum et ad intellectum, et hoc quidem magis, ut superius est edoctum.

[2] 3ª regula est quod duo pronomina, sui scilicet et is sunt relatiua tantum.

[3] 4ª. Quod sui nominatiuo et uocatiuo carens, proprie est reciprocum. Actum enim uerbi notat in personam reciprocari agentem, conuerti et reflecti. Sic nanque una eademque persona respectu unius eiusdemque uerbi fit agenes et patiens, ut Ioannes Raimundus [4] miseretur sui, placet sibi, docet se seque gaudet. Et sui, ut suus deriuatiuum, eius transitiuum est, ut Ioannes Raimundus serui sui miseretur. (2) Sic improprie retransitiuum est, nam persona, quae agens in praecedenti clausula fuerat, non a se sed ab alia, tanquam agente, quae prius patiens fuit patirtur in sequenti, ita quod actus sequentis uerbi retransit in eandem uelut patientem, quae in priori erat agens, ut Ioannes Raimundus orat deum, ut diligat se. Nam et hic persona patiens in priori retransit in sequenti clausula agendo in agentem prius in patientemque reducens. (3) Et hoc plerunque fit, quandoque tamen in persona prius patiente, seu in eam, quae agens in supposito non fuisset, per sui sibi fit retransitio, ut oramus deum ut sui memores sibique accepti se peramemus, se denique perseruamur. Item matri dei supplicemus, ut sui bonitate summa per eius intercessionem regna caelestia consequi ualeamus. (4) Et uterque retransitionis modus est improprius, cum in neutro uera fit reciprocitatio, quae secundum antedictam duntaxat fit, cum persona agens actum eiusdem uerbi in se reciprocat et reflectit, ut Ioannes amans sui studet sibi, se dirigit seque laetatur. In utroque uero retransitiuo modo sui pro eius, ipsius uel illius stare censetur, debetque exponi, ut econtrarium eius, ipsius et illius pro sui collocantur. (5) Quae omnia superius in Epistula fuerunt plenissime declarat et multifariam, praeseertim multis uariisque exemplis huc adductis ante oculos collocata. Licet autem de primo retransitionis modo innumerabilia inueniantur exempla, et eo modo auctores persaepe comperiantur usi, tamen de secundo leguntur paucissima. (6) Ideo pernotandum reor, quod in principio tractatus sui Epitomatis L. Florus dicit hoc pacto: «Primus ille et urbis et merii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Siluia. Haec de se sacerdos grauida confessa fuit nec mox fama dubitauit». Verum et hic Marte, ad quem de se retransitiue refertur, persona sit agens, licet in supposito non ponatur, ut in aliis exemplis saepissime reperitur. (7) Ideo melius adduci posset, quod Paulus iurisconsultus in l. Supra iter alienum, § Ferocem, ff. De aqua. plu. ar., (D. 29, 3, 10, 2) dicit: «Apud Ferocem Proculus ait: "Si cum uno dominorum actum sit, qui opus non fecit, debere eum opus restituere sua impensa, quia communi diuidundo actionem habet. Sed sibi magis placere patientiam duntaxat eum praestare oportere». Hic nanque Accursius sibi, scilicet Feroci, exposuit, et supra constat. (8) Et de hoc supra in Epistula, XLIIIIª ratione, habetur. Sed et inter iurisconsultorum exempla, illud Pomponii in l. II, § Et cum placuisset, uersiculo Inicium, ff. De ori. iur. (D. 1, 2, 23), ponderandum reor, ubi Pomponius sic eleganter ait: «Inicium fuisse seccessionis, dicitur Virginius quidam, qui cum animaduertisset Apium Claudium contra ius, quod ipse ex ueteri iure in XII tabulas transtulerat, uindicias filiae suae a se abdixisse. Et secundum eum, qui in seruitutem ab eo suppositus petierat, dixisse captumque amore uirginis omne fas uel nefas niscuisse». (9) Hic enim uerbum a se pro ab ea, scilicet filia sua, fieri debet expositio, cum enim Apius eam filiam liberam pronunciare debuisset, illam ancilla iudicauit, ut Accursius ibi, super uerbo obseruantia attestatur. Insuper licet primitiuum sui ad personam agentem in l. Pridie Kalendas, ff. De fer. et in l. Quae omnia, § I, ff. De procurat., referatur, tamen in l. I, in fine principii, Quod cuiusque uni. no. (cf. D. 3, 3, 25; D. 2, 12, 5; D. 3, 4, 1), ad personam patientem sed in nominatiuo positam referri seu retransiri comperitur. (10) Hic enim Caius ait: «Et si admoniti non excitentur ad sui defensionem, uenire se iussurum proconsul ait». Et ad hoc uide quae inter iurisconsultorum exempla, uersiculo De genitiuo sui primitiuo, de hoc genitiuo aliisque casibus, scilicet carta 268, ibi alibique scripsi. (11) Praeterea Hylarius in IIIº De Trinitate et Sententiarum Magister, libro I, distinctione II, capitulo III, eum referens, nostrum confirmat propositum. Hic enim Magister (Petr. Lomb. Sent. 1, 2, 5) scite sic inquit: «Hilarius quoque in libro III De trinitate dicit his uerbis significari, quod in trinitate nec diuersitas est nec singularitas uel solitudo, sed similitudo et pluralitas siue distinctio. Ait enim sic: "Qui dixit 'Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram', inuicem esse sui similes in eo, quod dicit imaginem et similitudinem nostram ostendit"». (12) Et infra: «Item idem in IIII libro absolutius uoluit intelligi significationem hanc, non ad se tantum esse referendam dicendo faciamus homines ad imaginem et similitudinem nostram. Professio enim consortii sustulit intelligentiam singularitatis, quia consortium aliquid non potest esse sibi ipsi solitario». (13) Et infra: «Ita ergo deus ad communem sibi cum deo imaginem eandemque similitudinem hominem reperitur operari», ut nec significatio efficiens admittat intelligentiam solitudinis nec operatio constituta ad eandem imaginem uel similitudinem patiatur diuersitatem diuinitatis». (14) Hic enim pernotandum oro «Qui dixit "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, inuicem esse sui similes"», et enim faciamus hominem, et cetera, loco termini et accusatiui surrogatur, sui uero ad tres trinitatis personas per uerbum faciamus denotatas refertur, et retransitionem facit. (15) Idem super textu proxime sequenti: «Absolutius uoluit significationem hanc non ad se tantum esse referendam», dici potest. Et ibi: «Quia consortium aliquod non potest esse sibi ipsi solitario», sibi ipsi pro eidem positum refertur solitario, licet in datiuo sit. (16) Et apertius infra, ibi «Ita ergo deus ad communem sibi cum deo imaginem eandemque similitudinem hominem reperitur operari», sibi stans pro ipsi seu ei ipsi ad hominem hic non agentem, sed patientem referri constat. Et hoc plenius supra, inter Magistri Sententiarum exempla, uersiculo Idem in capitulo sequenti, capitulo II et III, id magis explicat, ibi Hylarius quoque, uideri potes. (17) Tandem Cicero in oratione Pro L. Sylla (89) eum pro se huic datiuo retulit, sic ibi nanque eleganter ait: «Quid est huic, quod eum in hac uita teneat?» Quod autem hic eum pro se poni sit dicendum, Laurentius in suo difficillimo opusculo De sui et suus, in quarta causa, uersiculo Aliquando uidere licet, declarat apertissime: «Aliquando uidere licet ubi desideres eum, ibi se et rurusus, ubi se, ibi eum. Cicero Pro Ligario (Lig. 8): "Atque hoc propterea de me dixi, ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret". (18) Et per amphibologiam, libro Officiorum primo (1, 99): "Nam de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti", nonne licebat hic dicere quo de eo quisque sentiat? ut in illo eiusdem Pro Sylla: "Quid est huic, quod eum in hac uita teneat?" (19) Ediuerso alibi (Lig. 12): "Hic igitur Titus Ligarius, qui tum nihil aliud egit (neque enim hoc diuinabat) nisi ut tu eum studiosum et bonum uirum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit", ubi ego citius dixissem se, quam in illo eiusdem Ad Atticum (6, 1, 2): "Sic quaerulas litteras miserat, quod quaedam a se constituta rescinderem", cum non minus belle diceretur quod quaedam ab eo siue ab ipso». De hoc in Epistula, sub XIª ratione, uersiculo Aliquando uidere licet, plenius scribitur (cf. supra, De sui 44; 74;  269; De pron. 3, 20, 4; 3, 37, 9; Valla De rec. 4).

[4] Vª regula ex his potest elici, quod hoc primitiuum sui pro eius, ipsius uel illius reperitur et collocari potest, et econtrario.

[5] 6ª regula. Quod genitiuus sui primitiui alii substantiuo potest adiungi et ad personam agentem patientemque referri, ut Magistratus potestatem sui faciant etsi admoniti non excitentur ad sui defensionem.

[6] 7ª regula. Quod sibi cum modico repeti potest interuallo, ut et se tam in accusatiuo quam ablatiuo et se geminari, sed meme, tete per figuram episeusim secundum Doctrinale in XIIº (12, 2.472-73):

 «Est unius episeusis geminatio uerbi

significantis idem, meme petat ultio digna»,

sese uero sine figura. Laurentio Vallensi, libro IIº, capitulo IIº De elegantiis id testante, quem sequor in meo Elegantiarum breuiario, eodem libro et capitulo. (2) Se quoque uel geminatum nunc personam agentem, nunc patientem notat. Et sui per omnes casus -met syllabicam adiectionem recipit et quandoque pronomen ipse adiicit, ut suimet ipsius, sibimet ipsi, semet ipsum, semet ipso, ut et quandoque met sine ipse et ipsi pronomini ipse sine -met adiungitur, ut suimet, sibmet, semet et sui ipsius, sibi ipsi, se ipsum, a se ipso. Et ita significantia uel discretio denotatur. (3) Item post se passiue positum per is de eodem secunda, tertiaque fit relatio. Et de eodem quinque tres per se, scilicet passiuae sumptum, et duae per eum relationes quoque fiunt. Demum quandoque post mutuam relationem per his quae ei pro sibi surrogatur, et cum mutua relatione per de quo quod gemina se bis actiue poni reperitur. (4) Exempla omnium horum in VIIª hac regula contentorum superius, praesertim inter iureconsultorum exempla, § Sibi uero tertiae personae relatiuum solummodo pro ei uel ipsi usque ad § Ille, comperies.

[7] 8ª regula. Quod loco sui cum interest, refert et est pro pertinet coniungendi sua poni debet, ut plenius in IIIIº libro scribemus (cf. infra 4, 3, 1).

XLII. De is relatiuo tantum.

[1] IXª regula. Quod is relatiuum tantum, ut sui, multas de eodem saepenumero relationes complet. Ita quod saepius ab auctoribus per is repetitum uel ille, iste, ipse uel hic suppositum, quam per idem secunda, tertia quartaque fieri comperiatur relatio. Adeo ut de eodem per is apud T. Liuium, libro XXVII Ab urbe condita, uero De secundo bello Punico, circa libri medium, sub § Triginta tunc coloniae, uersiculo Consules tunc hortari (Liv. 27, 10, 1), sex relationes fiant, licet hae numero plurali casibusque diuersis sint. Et ad hoc confirmandum facit et L. Florus in sui Epitomatis prologo (1, 1), et Pomponius in l. II, § Seruius autem Sulpicius, De ori. iur. (D. 1, 2, 2, 43), quandoquidem in utroque is eisdem casibus et diuersis cum minimo quoque interuallo ad eundem refertur saepenumero (cf. supra 3, 15, 34; 16; 2, 19, 45).

[2] Xª regula. Quod is repetitum ad diuersos referri potest, et quandoque referri comperitur, ut apud Ciceronem, libro IIIº De officiis, § Cum rex Pirrhus  (3, 22, 86), ubi ab eo ad Pirrhum, eique ad Fabricium referatur, et hoc apertius in l. Si arrogator, ff. De adopt., in § I, constat inueniri (D. 1, 7, 22). Insuper in l. unica, ff. De offi. praefec. Aug. (D. 1, 17, 1) ††; (2) licet autem magni uiri hac repetitione is ad diuersos relati quandoque utantur, tamen propter confusionem remouendam consulerem oratorem debere potius antecedentia una per eadem nomina uel diuersa resumere, altera uero per huiuscemodi pronomina recitare, ut Maria peperit Iesum, hic orbem redemit, mater eius pro peccatoribus orat et orabit uel illa uel ipsa uel ea, scilicet Maria orat et orabit, uel pronomina relatiua uariare uel ad propinquiora hic uel iste, ad longiora uero, is, ille uel ipse attribuere (cf. supra 3, 8, 16; 3, 14, 86; 3, 25, 3).


[3] XI regula. Quod licet is saepius apud auctores repetitum de eodem referatur, tamen uenustius per diuersa pronomina, ut ille, ipse, is uariata, uel de eodem fit relatio, ut in Biblia frequentius celebratur et in Hieronymi exemplis conspici potest, id quod et Tullius, 3º De officiis, § Damonem et Pithiam (3, 9, 45) per is, post per ille facit (cf. supra 3, 27).

[4] 12ª regula. Quamuis latinius de eodem prius per hic uel iste fiat demonstratio, deinde per ille, ipse uel is relatio. Adeo ut post demonstratiuum ille semel et iste bis repetitus, uel ipse tanquam relatiuum secundam cognitionem faciens, subiunctiuumque in memoriamque redicens demonstrationem per ille uel iste designatam secundum Priscianum in XIIº, subiungi possit, etiam cum relatione facta per is qui uel ipse qui mutua, ut apud Ciceronem 2º Ad Herennium, in argumentationis exemplo (2, 19) perfectissime reperi, et supra in principio exemplorum Ciceronis ponderaui. (2) Tamen et prior relatio per is, secunda per hic abusiue sumptum quandoque fieri sit repertum, ut in Tullio, primo Ad Herennium, § Iuridiccialis, uersiculo Minus quidam (1, 14), et in l. I, § Siquis aedificium, ff. De no. oper. nun. legi. (D. 39, 1, 1, 13; cf. supra 3, 8, 8; 1, 5: 6, 1; 25, 4; Prisc. 12, 1).

[5] 13 regula. Quod is in obliquis, ut et ipse illeque, pro sui, sibi, se, a se retransitiue sumptis et econtrario persaepe legitur collocari.

[6] 14. Quod is cum ipse coniungi potest, ut is ipse, ea ipsa, id ipsum, ut l. Si ipsa res, ff. Quod me. ca. (D. 4, 2, 21, 6), sed et prima per is, secunda per ipse cum interuallo quodam. De eodem fieri potest relatio, ut IIº IIIºque De officiis, et inter Ciceronis exempla leges. Insuper is pro ipse quandoque surrogatur, ut in l. I, ff. De pac. (D. 2, 14, 1): «Quid enim tam congruum est fidei humanae, quam ea, quae inter eos contrahentes placuerunt seruar?» Hic enim conuenientius et pro frequentiore modo inter ipsos contrahentes dictum extitisset, ut in dicta l. Si ipsa res, ff. Quod me. ca., in principio fineque legatur (cf. supra 3, 24, 8; 3, 25, 6).

[7] 15ª. Quod saepe is pro talis, saepius pro eo quod uulgo dictus uel praefatus poni solet, collocatur, ut Ioannes Raimundus ea oratione quae uel inexorabile commoueret, orat. Is deinde humiliter supplicat; hic enim ea pro tali ponitur, et is dicitur, ubi dictus Ioannes Raimundus uulgariter diceretur.††.

[8] 16ª. Quamuis mutua relatio per ille qui, iste qui, ipse qui, hic qui et ita per ceteros casus fiat, tamen multo saaepius per is qui fit; ita quod frequentissime fieri per is qui, frequenter per hic qui, raro per ipse qui, rarius per ille qui et rarissime per iste qui, casibusque reliquis asseuerari potest.

[9] 17ª. Post mutuam relationem per is qui factam, ipse subiici reperitur secundam relationem faciens, tandem per is fit tertia, ut l. finali, ff. De dolo (D. 4, 3, 40): «Is qui decepit aliquem, ut hereditatem non idoneam adiret, de dolo tenebitur, nisi fortasse ipse creditor erat, et solus erat, tunc enim sufficit contra eum doli exceptio». (2) Sciendum autem est is ablatiuo non nunquam aduerbialiter collocari, et nunc eo uenit, id est ad eum locum, localiter interpretari, nunc eo cum quo magisque coniunctum pro tanto et quo pro quanto debet exponi, ut apud Ciceronem libro 3ª De officiis, § Cum rex Pirrus, ibi (3, 22, 86): «Eoque magis, quo illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat», supra in uersiculo In eodem § Tullius; (3) et multis in locis etiam supra designatis, hos duos significandi modos inuenies, quippecum utrumque in eo Catilinarii prologo (Sall. Cat. 16, 5) compereris: «Et tractatu eo conuenere senatorii ordinis P. Lentulus Surra, P. Antonius» (cf. supra 3, 20, 3; 8, 17; 12, 2).

[10] 18ª. Post is subiici ille uel iste uel ipse uel hic uel post aliquod horum quattuor is non nunquam inuenitur, et tandem ipsa quintae etiam cum primitiuo sui relatiuo tantum de eodem relationem facientia uario modo legimus collocari, ut in diuersis exemplis antepositis modus ipsorum pronominum uarius facilis est repertum. (2) Adeo ut secundum Laurentium Vallensem, libro IIº, capitulo Vº, hic spacio propinquiore, is uero accipiatur longiore plerunque, tamen multis in locis utrunque reperitur. Nam et Cicero IIIº De officiis, § Quintus quidem Scaeuola, in uersiculo Et infra sub § Quintus quidem Scaeuola. (3) Regularum uero cognitio super hoc pronomine is allaturum per ea quae simul cum exemplis supra, intra iureconsultorum exempla, a § Is quod, ut sui, usque ad § Idem, scripsimus, unicuique legenti fiat apertior (cf. supra 3, 8, 10; 3, 25, 1; Valla Eleg. 2, 5).

XLIII. De idem.

[1] Ad idem, ex is demumque compositum transeuntes 19 regulam assignemus, quae talis est: quod is relationem primam, idem uero secundam faciat, ut Ioannes Raimundus Ferrarii cecinit Mariada, is Magdalenada, idem Hieronymada, id quod Priscianus in XIIº et primo minoris, in § Articulus secundam noticiam, iuncto Petro Heliae super XIIº maioris carta antepenultima, et aliis scribentibus in hoc XII primoque minoris sententia dilucidiore docet. (2) Et licet auctores secundam, tertiam quartamque relationem per is simplex, duplicatum, triplicatum quadriplicatumque uel per alia pronomina relatiua, proprie uel abusiue quadruplicata quoque uel inuicem uariata notent saepenumero, tamen ad unguem quandoque artis praecepta seruant, ut et relationem secundam per idem post hic uel is primam faciens, ut in principio prologi librorum Ciceronis De officiis, et per idem cum interuallo geminatum tertiam significent. (3) De hoc superius inter exempla data perscrutantibus dilucida fiet cognitio. Impresentiarum reduco ad memoriam, quae sub dicto § Idem, sunt adducta, ibi nanque iuxta Ciceronem IIIº De officiis, § Hic ille Giges (Off. 3, 9, 38), hoc pronomen idem secundam uel potius tertiam relationem complet. Sane secunda sit †† per idem a Pomponio in l. II, § Deinde ex his legibus, De ori. iur., sed in § Fuit autem in primis, fit tertia, et in § Post hos fuit Tiberius Coruncanus, secunda fit et tertia, quippecum genitiuus eiusdem repetatur, ut ibi et in dicto § Idem clarius uideri potest (cf. supra 1, 7, 1; 3; 8, 7; 2, 1-ss.; Prisc. 12, 33; 17, 27).

[2] XXª regula. Quod prima relatio secundum frequentiorem auctorum usum, per idem, secunda uero et tertia etiamque ulterior per is ceteraque pronomina et ea quandoque uariata fieri legitur. Adeo ut saepius apud auctores idem primam relationem redoleat et plerunque cum identitate rei, cui coniungitur, ut eodem hic, eodem tempore eodem rege regnante, eisdem consulibus regentibus, actum est; (2) et rarissime secundam uel tertiam relationem reddat, ut in D. l. II, § I, De ori. iur. et § Deinde ex his legibus, et § Eodem tempore et § In inicio ciuitatis, uersiculo Iisdem temporibus cum plebs, et § Eodem tempore et Celsus, et § Fuit eodem tempore Trebacius, eadem l. II. Deinde in l. Nam, ut ait Pedius, ff. De legibus, et in l. I, in fine, ff. De his qui sunt sui uel alie. iur. (cf. supra 3, 26, 6-7).

[3] 21ª regula. Quod et idem ut is, pro talis uel dictus poni solet, et potest auctorum instar, ut Caius in D. l. I, De his qui sunt sui uel ali. iur., in fine (D. 1, 6, 1), et Paulus in l. Ex duobus, ff. De neg. ge. (D. 3, 5, 26), et de his plenius saltem quo ad exemplorum deductionem in dicto § Idem, usque ad § De nostrorum iureconsultorum obseruantia, scripsimus (cf. supra 3, 19-26).

[4] 22ª. Idem ex is demumque componitur et is demum, id est is iterum significat, cuius femininum est eadem, correpta penultima in nominatiuo tam singulari quam plurali, accusatiuoque plurali, sed in ablatiuo singulari producitur. Idem uero in neutro quoque facit, id est correpta, quae in masculino longa sit. Idem uero in neutro non modo id iterum denotat, sed et pro aduerbio similiter saepeque accipitur. (2) Item, ut is in nominatiuo, datiuo ablatiuoque pluralibus per sineresim, id est et is in prolatione facit, licet scriptura propter concidentiam remouendam, cum duplice esse debeat, ut de dii diisque reperitur, sic et idem in nominatiuo plurali idem et datiuo ablatiuoque pluralibus isdem quoque admittit per sineresim, quamuis et cum duplici -i- reperiantur scribi, sed hi et his, de hic, haec, hoc semper cum unico -i- aspiratione praeposita, ut hae cum unico -e- cum aspiratione quoque scribatur, scribi debeat et proferri. (3) Vtriusque membri huius regulae est confirmatio in Prisciano, VIIº XIIque maioris, primoque minoris et super his libris, praesertim super XII, Petrus Heliae et alii scribentes, et Doctrinale in Xº XIºque capitulo, Papias et Catholicon in hic, is et idem, et Ioannes Tortellus in hic eam confirmationem faciunt, de utroque membro plenius in libro I, § De hoc satis sit, usque ad uersiculo Iccirco forte Laurentius, fuit exaratum. (4) His etiam Nicolaum Perotum non dedignabor adiicere, in minimo De pronominis tractatu sic dicentem: «Is uero cum aduerbio demum compoinitur et fit idem, quod significat is demum, id est iterum is» (cf.  supra 1, 7; 4; Prisc. 7, 15; 12, 33; 17, 27; Perotti Rudimenta fol. e8u.).

[5] 23. Per idem et qui, ut et per is qui et hic qui, licet multo rarius fit relatio, qui auarus est, idem omnia delicta commitit, et quacunque mulier adultera eadem benefica est, et de hoc superius multa exempla reperies.

[6] 24ª. Idem secundum Laurentium Vallensem, libro II, capitulo Vº, quasi pro etiam inuenitur collocari. Cicero (Off. 1, 20, 6): «Et huic coniuncta beneficentiae, quam eandem uel benignitatem uel liberalitatem appellari licet», id est quam etiam. (2) Deinde idem Laurentius in idem quiddam ab is dissimile annotat, quod in is copulatiua potest addi, quod in idem affirmare non ausit, ut quamcunque in sedem migrat apium grex, in eam et apes ipsae comitantur, ac si in eandem dicam, copulatiua tollam, hoc modo: in eandem apes ipsae comitantur. Idem quippe in se uelut uim copulatiuae habet. De his etiam libro primo, uersiculo Iccirco forte Laurentius Vallensis, scripsi (cf.  supra 1, 8; Valla Eleg. 2, 5).

XLIV. De itidem et identidem.

[1] Ad itidem et identidem, decompositae figurae, et de idemque composita descendentes haec, sub XXV regula compraendemus, quae talis dari potest: Itidem et identidem neutri generis decompositae sunt figurae, cum de idem et idem componantur, sed in itidem euphoniae causa primum -d- mutatur in -t- -emque subtrahitur, at in identidem -t- interponitur, et primum -m- propter -t- subsequens in -n- transfertur, et utrunque profecto idem idemque significat. Adeo ut secundum artem tertiam relationem possit facere. (2) Insuper secundum Catholicon tantum quantum idem simile, uel secundum Compraensorium quantum idem id ipsum uel idem ipsum ualere potest. Et duntaxat nominatiuum et accusatiuum habet, nam ceteris in casibus deficit, licet in nominatiuo accusatiuoque legatur rarissime cum frequentius aduerbialiter poni reperiam. Item haec duo aduerbialiter stare possunt, cum Priscianus ea in XV inter aduerbia in -em terminata ponat. (3) Et teste Catholicon, itidem significans item similitudinis et ordinis est aduerbium. Et hoc et identidem per geminationem componuntur, et item, iterum et iterum similiterque significant. Haec etiam in Compraensorio confirmantur. (4) Laurentius autem Vallensis libro II, capitulo LIº, quem in meo Elegantiarum breuiario sequor, eodem libro et capitulo, dicit identidem significare frequenter cum interuallo quodam, ut et subinde et itidem, itemque similiter. (5) De his supra, libro I, § De compositis pronominibus, et libro IIº, § De itidem et identidem aduerbiis, copiosius diximus, ubi pro primi confirmatione membri Priscianum in XIIº maioris et ibi scribentes et Catholicon in prima parte et quinta, in uerbo idem adducimus (cf.  supra 1, 9; 1, 13; 2, 1, 31; Prisc. 12, 21; Valla Eleg. 2, 51).

XLV. De pronominibus demonstratiuis tantum: hic et iste.

[1] Tempestiuum est ut iam ad pronomina tertiae personae demonstratiua tantum, quae sunt iste et hic ueniamus. Igitur super iste praecedente hic secundum Donati ordinem haec 26 regula confingitur. Iste proprie ad oculum rei proprieque, sed improprie et ad intellectum demonstratiuum est, ut tunc pro hic surrogari dicatur, ut apud Ciceronem Vº Ad Herennium multis in locis inuenitur. ††. (2) Et id pro eiusdem rei demonstratione geminata repeti potest, ut l. Sed et siquis, § Quaesitum, ff. Si quis cau., et l. Athletas, § I, ff. De his qui no. infa., et l. I, De or. iur., et II §, I et sequenti, et § Deinde ex his legibus, eadem lege. (3) Adeo ut quandoque per hic ad intellectum fiat demonstratio, quae per iste postea geminetur, ut l. Sed et si quis, in fine principii, ff. Siquis cau., et l. Si dubitetur, § Filius f., ff. De fideius., et ita tunc iste pro hic repetendo uel pro ille uel ipse relatiuo abusiue poni putetur. Iste nanque proprie rem oculis demonstrat suppositam. (4) Hic autem et eandem et eam, quae solo concipi possit intellectu. De hoc supra, inter iureconsultorum exempla, § Iste, plenius exaratur, ubi ad uerbum exempla scribuntur (cf.  supra 3, 22).


[2] 27ª regula. Quod ut ille spacio intelligitur longiore, Terentius in Eunucho (4, 6, 16):

«Videsne tu illum?»

sic iste propinquiore, ut iste tuus filius, et plerunque ad oculum demonstrationem facit. Et tunc iuxta naturam propriam operatur. Virgilius in VIº (Aen. 6, 37):

«Non hoc ista tibi tempus spectacula poscunt».

(2) Nec abs re plerunque dixi, nam quandoque de absentibus uel de his quae cerni non possunt, dicitur, sed abusiue ab auctoribus. Virgilius in Xº (Aen. 11, 509-510):

                        «Sed non sunt omnia, quando

iste animus superat».

(3) Item Vlpianus in l. Relegatorum, § finali, ff De interd. et rel. (D. 48, 22, 7): «Nisi honores isti habuerunt mixta muneris grauem impensam».

Terentius in Adelphis (1, 2, 59-60):

                        «Iste tuus ipse sentiet

postremus»,

cum de absente Aeschino loqueretur. Et in iureconsultorum exemplis, in dicto § Iste insertis, patet apertius. (4) Haec per Priscianum primo minoris, § Praeterea sola pronomina, uersiculo Demonstratiua uero (17, 56), et scribentes ibi et Laurentius Vallensis, ea in 2º libro, IIIIº capitulo referentem confirmantur. Textus autem Prisciani in principio cartae quartae huius tertii referuntur (cf. supra 3, 2; 3, 22; Prisc. 17, 56; Valla Eleg. 2, 4).

[3] 28ª. Iste saepe de re absente longeue posita et quandoque de ea, quae solo intellectum potest intelligi, demonstrationem facit. Si enim Barcinonae morans cuipiam Romae degenti scripsero, loquens de eius oculo, mente, capite et urbe, quam colit, per iste, sed non per ille demonstrationem sum acturus, ut iste oculus, ista mens, istud caput, ista urbs, quae totius orbis olim princeps. (2) Sed de Barcinona rebusue meis loquens per hic. De tertio autem loco uel persona et propinqua scribenti uel ei cui scribitur, mentionem faciens per ille rectissime demonstrabo. (3) His Laurensis Vallensis libro IIº, capitulo IIIIº, quem eodem loco sequor in meo Elegantiarum breuiario, locuples sed nouus peritusque testis est. Vbi tandem subiicitur: «Aliquando tamen iste pro hic accipitur, ut Cicero In Antonium (2, 8, 4): "Cum isto tempore stent cum gladiis armati". (4) Et non nunquam de re praesenti sed spectanti ad eum cui loquor, iste demonstrationem facit, ut tuus uel uester subaudiendus sit, id quod apud Ciceronem multis in locis, praesertim in orationibus, inuenitur. Nec obliuioni tradas Salustium in Catilinario (40, 3) sic dicentem: "At ego inquam, si modo uiri uultis esse, ratione ostendam, qua tanta mala ista effugiatis." (5) Materia uero huuis regulae non modo quoad haec pronomina iste, hic et ille, sed etiam quoad composita ex his ipsis cum aduerbiisque inde profectis, supra in libro II, § Figurae, uersiculo Enimuero ex illic, iam facta fuit tam dilucida, ut fortasse nullibi eam commodius inueneris explanatam quam de re perlege, ibi nanque praecepta noua commodaque sapeque profutura comperies (cf. supra 1, 6, 1; Valla Eleg. 2, 4).

[4] 29. Iste non modo praesentem uel propinquum, id est iuxta positum, sed etiam eum de quo principaliter sermo fit aut agitur, licet absens uel remotus sit, demonstrare potest, id quod et de hic dici debet, sed per ille et absentis longaeue locati et eius, de quo non ageretur potissimum, saepe fit demonstratio. (2) De his a Cicerone libro II Ad Herennium in perfectissimae argumentationis exemplo et libro IV in mediocris figurae exemplo et Vº ad eundem in prima sententiarum exornatione, quae distributio nominatur, et ibidem in descriptionis frequentationis, contentionis, imaginis, efictionis, notationis, sermociantionis, significationis demonstratonisque exornationum sententiarum exemplis, et in aliis locis inter eius exempla superius extricatis. (3) Et a Salustio quandoque in Catilinario Iugurtinoque et ab aliis auctoribus, quorum exempla superius sunt expressa, exempla peti possunt, licet et in his quandoque haec regula non seruetur, sed ille de principaliter intento, iste uero dicatur de alio, de quo plerunque ille dici solet. Enimuero non quod aliquando, sed quod ut plurimum fit, animaduerti debet, et hoc etiam in practica obseruari †† (cf.  supra 3, 6, 1).

[5] 30ª. Per iste non modo semel, sed etiam ter repetitum, de eadem persona principaliter agitata fieri potest demonstratio, quae in principio per hic demonstrata foret, et de similibus ei loquens homines istius modi uel huiusmodi, non illiusmodi uel eiusmodi debet dicere. De hoc apud Ciceronem Vº Ad Herennium in prima sententiarum exornatione, quae distributio dicitur, exemplum est expressum, quod supra in hoc libro, uersiculo Deinde idem Cicero inuenies (cf.  supra 3, 6, 2).

[6] 31ª. Post iste subiici is de eodem relatiuum potest, isteque subinde repeti, quod regulis Prisciani uidetur obseruare dicentis in XIIº (12, 33): «Pronomina relatiua ad demonstratiua posse referri, non econtrario, quippecum prima cognitio per demonstraiua, secunda uero per relatiua sit». Verum dici potest Priscianum intelligere, cum interroganti, per demonstratiua pronomina sit reddita responsio, ut quis legit? Hic, iste uel ille. (2) Sed in casu nostrae regulae prima cognitio per iste, secunda per is, tertia per iste repetitum, fit, uel pro hoc, iste, de quo principaliter ageretur, is iterum demonstratur, uel hic, iste pro is uel ipse secundam relationem faciente per abusionem quandam debet assumi. De hoc, in uersiculo Paulo post, in descriptio, ad uerbum posito perspicua potest haberi noticia (cf.  supra 2, 6, 3; 1, 7, 1; Prisc. 12, 33).

[7] 32. Iste uel septies de eodem principaliter agitato dici potest, et ibi is de eodem relatum inseri, et de tertio absente uel non principali, ille dici, isque immisceri quoque. Et tandem iste sed abusiue, loco ille receptum, pro hoc, tertio subiici, ut in exemplo exornationis frequentatio, supra in uersiculo Posthac Cicero in exornatione Frequentatio, perspici potest, ubi etiam per iste ut per haec uerba res ista fit ad intellectum quoque sed abusiue demonstratio (cf.  supra 3, 6, 5).

[8] 33. Hic et iste de eodem dici possunt, de quo post per iste tertia fiet demonstratio, uel iste pro is, abusiue sumptum, primam secundamque relationem potest facere, et in secunda pro idem recipi dici potest, quod in exemplo contentionis exornationis sententiarum, supra in uersiculo Idem Cicero in contentio, habetur aperte. (2) Item in § At hoc ipse in prohemio quarti Ad Herennium, in uersiculo Quod autem hoc rem praesentem, expresso patet. Adeo ut Cicero, 3º Officiorum, § Sed quoniam a quattuor fontibus, per hoc, deinde per istum ad intellectum rem eandem propinquam et principaliter agitatam demonstret. Posthac per istius absentem et remotum licet principaliter memoratum, et paulo post eundem per ille refert. Et idem in eodem 3º, § Quare ex multis, per hoc et hac res praesentes sed diuersas demonstrat. Deinde et istam secundam et eandem (cf.  supra 3, 6, 14; 7, 2; 8, 19).

[9] 34. De homine principaliter actitato, nunc per iste, nunc per hic, multotiens et aliquando per ille de eodem uel per hoc nomen homo, sed perraro, saepe relata fit demonstratio, quinimmo ille diuersos cum minimo interuallo, inter quos sunt potissimum agitati, quandoque sed abusiue, demonstrat, ut apud Ciceronem in notatio et sermocinatio sententiarum exornationibus, supra in § Item in notatio Tullius, uersiculo Ad haec Tullius in sermocinatio, expositis, cognitis sit facile. (2) Nec omittas exornationem significatio, ubi Tullius per hic et ista res praesentes sed diuersas, ad oculumque demonstrat. Et in exornatione demonstratio per iste, ille hicque eundem praesentem principalemque. Consequenter per iste eundem principaliter, per ille uero alium tertium et occisum, et per hoc idem rem praesentem ad intellectum, quae supra, in uersiculo Insuper Cicero in significatio, et uersiculo Tandem Cicero in demonstratio (cf.  supra 3, 6, 10; 6, 12-13).

[10] 35. Post is uti possumus iste ipseque postremo, ut Cicero in prohemio quarti Ad Herennium, § Primum ergo facit, ibi eis, scilicet Graecis; deinde isti, scilicet Graeci; demum ipsi, scilicet Graeci. Quod supra, in uersiculo Nec modo per haec Ciceronis exempla, est perspicuum (cf.  supra 3, 7, 1).

[11] 36. De eodem primo per iste etiam repetitum, secundo per ipse, tertio per iste rursus repetitum fieri potest locutio, ut in dicto § At hoc ipsum, et uersiculo Quod autem hoc rem praesentem, in 33ª regula allegatis, liquet. Vbi notandum praecor isti Magistri, scilicet Graeci, post isti cum non modo, scilicet Graeci, deinde ipsi arescant, scilicet Graeci, denique isti credunt, scilicet Graeci (cf.  supra 3, 45, 8).

[12] 37. Primo per hic de re praesenti ad intellectum, deinde de duobus praesentibus principaliter actitatis per hic et iste seiunctim ad oculum fieri potest demonstratio, et tandem post multas horum pronominum demonstratiuorum repetitiones per hic demonstratus, per iste demonstrari ualet, ut in exemplo infimae figurae, IIIIº Ad Herennium, supra in uersiculo Denique Cicero in attenuato figurae genere, conscripto palam est (cf.  supra 3, 7, 5).

[13] 38. Quod non modo hic et de eodem geminari potest, sed et iste uel de diuersis, quod et pro talis uel dictus potest accipi, ut apud Ciceronem, III De officiis, § Quintus quidem Scaeuola, supra, in uersiculo Et infra, sub § Quintus quidem Scaeuola allegato, comperitur apertissime. Sub quo quidem paragrapho uersiculoque, sequenti propinquoque ipsi uersiculo proxime allegato, textus pernotetur ex quo ista innumerabilia nascuntur, nam ista, scilicet mala et peccata, proxime dicta exponetur. (2) Nec textus in eodem 3º, § Restat, supra, in uersiculo Posthac in § Restat, exposito, debet omitti, ibi circa finem: «Non recepit istam coniunctionem honestas», istam pro talem potest exponi (cf.  supra 3, 8, 10-11; 3, 8, 23).

[14] 39. Non modo hoc et istud ad proximiora referuntur, sed et prius de uno, alterum de alio, dici possunt, ut in eo 3º De officiis, § Lucii Municii Basilii deducto, supra, in uersiculo Idem Cicero in eodem 3º De officiis, § Lucii, et cetera, apud Ciceronem inuenio (cf.  supra 3, 8, 13).

XLVI. De hic.

[1] De hic demonstratiuo tantum, dicendum restat, super quo, 40ª regula dari potest: quod non modo ad oculum sed et ad intellectum demonstratiuum sit, sua nanque natura istar iste praedicti est, ut rem praesentem uel principaliter agitatam, tunc pro praesenti habendam teneatur demonstrare, ut superius mille exemplorum est.

[2] 41 regula. Hic de re principaliter agitata cum repetitione potest demonstrationem facere, quam iste resumet, sed ille rem diuersam demonstrabit uel referet, et per hic qui mutua cum geminatione quoque fieri potest relatio, ut de his apud Ciceronem IIIIº Ad Herennium, in mediocris figurae exemplo reperitur exemplum, supra inter Ciceronis exempla, in uersiculo Subinde Cicero, memoratum (cf.  supra 3, 7, 4).

[3] 42ª. Hic pro talis uel dictus poni potest et hoc modo poni saepenumero comperitur, ut et de ille, iste, ipse, praesertim de is, asseuerari licet, id quod de compositis ab horum genitiuis et genitiuo modi, ut illiusmodi, istiusmodi, ipsiusmodi, huiusmodi et eiusmodi est dicendum, quae quidem composita suorum primorum naturam simplicium sortiuntur, ut enim ille rem longiorem, hic uero et iste propinquiorem demonstrare. (2) Is autem, ipseque referre solent, sic et hinc inde composita sectabuntur, ut in fine exempli figurae infimae, apud eundem Ciceronem, in eodem IIIIº (Her. 4, 10), liquet: «Conturbatus est adolescens, nec mirum, cui etiam paedagogi lites ad auriculas uersarentur, imperito huiusmodi conuiciorum», quod supra, sub uersiculo Denique Cicero in attenuato figurae genere, continetur. (3) Quod autem hic pro talis, ut et qui pro qualis stare possit, praeter multos alios II De officiis, § Sed ut facillime, supra sub uersiculo Sed ut facillime, et de hac regula praeter multa alia exempla inter iureconsultorum exempla, sub § Hic, uersiculo Praeterea, magnam exemplorum copiam reperies (cf.  supra 3, 7, 5; 3, 8, 4; 3, 24, 8).

[4] 43ª. Hic in numero plurali de multis coniunctis, puta de aliqua gente, deinde repetitum de eisdem aliisque adiunctis alia, scilicet gente, dici potest. Salustius enim in Catilinario (6, 1) sic inquit: «Vrbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere in inicio Troiani, qui, Aenea duce, profugi incertis sedibus uagabantur. Cumque is Aborigenes, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque absolutum. Hi postquam in una moenia conuenere dispari genere, dissimili lingua, alii alio more uiuentes, incredibile est memoratu quam facile coaluerunt». (2) Primum nanque his Troianos, secundo uero hi, Troianos Aborigenesque demonstrat. Consequenter uero ibi: «Sed postquam res eorum ciuibus, moribus, agris aucta», Salustius per genitiuum eorum utrosque refert. Haec supra, sub uersiculo Vrbem Romam, reperies (cf.  supra  3, 9, 3).

[5] 44ª. Primum hi de nonnullis et propinquis, secundum de aliis diuersisque demonstrationem facit, ut paulo post in eodem Salustiano, sub eodem uersiculo continetur, ibi nanque primum hi delectos quibus corpus annis infirmum, ingenium, sapientia ualidum; secundum, scilicet his, reges profecto demonstrat, qui remotiores in textu, quasi boni sunt. Dicitur enim ibi (Sall. Cat. 6, 1): «Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque his aliena uirtus formidolosa est».

[6] 45ª. Hic plerunque de proximiori et multo crebrius quam is, in eadem oratione dicitur, licet Priscianus primo minoris, § Praeterea de iste, quod breuius, Laurentius uero Vallensis, libro II, capitulo V, de is quo ad longius spacium maiorem mentionem faciat. (2) Cicero IIIº Ad Herennium, post principium, § Laudabile est (3, 4), hoc ad propinquius, illud ad longius attribuit hoc modo: «Sed quanquam ex recte laudabile nascitur, tamen in dicendo seorsum iactandum est hoc ab illo». Igitur exponit hoc, scilicet laudabile, ab illo, scilicet recto. (3) Idem Cicero IIII º ad eundem Herennium (4, 19), in exornatione articulus faciens inter hunc et membrum proxime declaratum diferentiam, dicit hoc modo: «Inter huius generis et illius superioris uehementiam hoc interest: illud ardius et rarius uenit, hoc crebrius et celerius uenit. (4) Itaque in illo genere ex remotione brachii et contortione dexterae gladius ad corpus afferi dicitur. In hoc autem crebro et celeriter corpus uulnere fauciari uidetur. Idem ad eundem in Vº (Her. 4, 40), in exornatione diuisio, sic inquit: «Inter hanc dictionem et illam, quae de partibus orationis tertiam est, de qua libro in principio diximus, dum narrationem demonstrauimus, hoc interest: illa diuidit per numerationem aut expositionem res, quibus de rebus in totam orationem disputatio futura fit. (5) Haec statim explicat et breuiter duabus aut pluribus partibus subiiciens rationes ornat orationem». Idem in eodem (4, 45), in Contentio: «Inter haec duo contentionum genera, hoc interest: quod illud ex uerbis celeriter relatis constat. Hic sententiae contrariae ex comparatione referantur oportet». Idem in IIIº De officiis (3, 7, 33), sub § Sed quoniam operis inchoato, supra in uersiculo Posthac sub § Sed quoniam, allegato, ubi hoc inuenies. (6) Sciendum quod de hic illeque pronominibus diximus, de aduerbiis inde prouenientibus debere intelligi, ut hic, huc, hac, et illic, illo, illuc et illac, ut priora tria de propinquioribus, altera uero de longioribus quoque referantur. Id quod Cicero Vº Ad Herennium, in IX sententiarum exornatione contentio, fecisse reperio: «Inter haec duo contentionum genera hoc interest: quod illud ex uerbis celeriter relatis constat. Hic sententiae contrariae ex comparatione referantur oportet» (cf. supra 3, 8, 6; Prisc. 17,  58; Valla Eleg. 2, 5).

[7] Salustius quoque confirmat id quod de pronominibus hic et ille dixi, in Catilinario (54, 1): «Imperium bonus et ignauis aeque sibi exoptant. Sed ille uera uia nititur, hic (quia bonae artes desunt), dolis atque fallaciis contendit». (2) Idem in eodem post Catonis orationem: «Igitur his genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par. Item gloria alia alii, C. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habetur, integritate uitae Cato. Ille mansuetudine atque misericordia clarus factus est, huic seueritas dignitatem addiderat». Et infra: «Illius facilitas, huius constantia laudabatur».

[8] Item T. Liuius libro I, capitulo VIº prope finem (1, 13, 1): «Ne se sanguine nefando soceri generesque respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem». Idem in eodem, capitulo VIIIº, in fine (1, 21, 6): «Ita duo reges deinceps alius alia uia, ille bello, hic pace, ciuitatem auxerunt. Romulus VII et XXX regnauit. Numa tres et XL» (cf. supra 3, 15, 8-9).

[9] Insuper  Q. Curtius libro IIIIº, uersiculo Sed omnium (3, 11, 21), idem aperit: «Sed omnium oculos auerterant captiuae, materque coniunxque Darii. Illa non maiestate solum, sed etiam aetate uenerabilis, haec formae pulchritudine, nec illa quidem forte corruptae» (cf.  supra 3, 18, 3).

[10] Vlterius  Vlpianus in l. I, § fi., ff. De iusti. et iur. (d. 1, 4, 4), corroborat antedicta sic inquiens: «Ius gentium est quo gentes humanae utuntur, quod a naturali recedere fas intelligere licet, quod illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune sit» (cf.  supra 3, 19, 4).

[11] Nec immerito  diximus hic plerunque de proximiori et multo saepius quam iste, ille uero de longiori dici. Nam peraro huiuscemodi demonstrationem per iste illeque summos apud auctores inuenio, quippe cum hic et ille secundum memorata uti consuescant. (2) Enimuero Vlpianum quoque iste et ille in re simili usum fuisse legi, quandoquidem in l. I, ff. De dolo (D. 4, 3, 1), sic ait, in principio: «Hoc edicto praetor aduersus uarios et dolosos, qui aliis offerunt calliditate quadam, subuenit, ne uel illis malicia sua sit lucrosa, uel istis simplicitas damnosa». (3) De celebriori, et quasi quottidiano usu exempla praeter antedicta fere innumerabilia afferre posse, quae nimiae longitudinis praetermittendae causa praetereo. Saltem ad dispersa passim per exempla conscripta superius me remitto. Nec mirum, si maior usus huius pronominis hic quam iste apud auctores sit. (4) Hic enim non modo ad oculum, sed et ad intellectum demonstratiuum est proprie. Iste uero duntaxat ad oculum. Et ideo Vlpianum de hominibus loquens in D. l. I, in prin. ff. De dolo, hoc pronomine iste rite uti potuit. Deinde hic breuius quam iste sit. Breuitas autem semper omnibus placuit, modo obscuritatem non pariat, uel de neccesariis utilibusue nihil omittat, ornatumque subuertat. Nam dicendi copia in oratione plena redundantique consistit (cf.  supra 3, 24, 9).

[12] 46ª regula. Tametsi hic et iste in eadem constructione repetuntur, tamen utrobique hic ad rem proximiorem, seu ad rem de qua principaliter agitur. Ille uero ad longiorem seu minus principalem adaptatur. De hoc apud Ciceronem IIIIº, in Articulus, et Vº Ad Herennium, in Diuisio, habes exemplum, supra, in proxima 45ª regula allegatum. (2) Huic quoque potest adiici quod apud eundem primo De officiis, in tractatu de fortitudine, § Sed cum plerique arbritentur (1, 22, 75), inuenitur: «Quamuis enim Themistocles [5] iure laudetur, et sit eius nomen quam Solonis illustrius, citeturque Salaminis [6] clarissime testis uictoriae, quae anteponatur consilio Solonis ei, quo primum constituit Ariopagitas [7] , non minus praeclarum quam illud iudicandum est. Illud enim semel profuit hoc, semper proderit ciuitatem hoc consilio leges Atheniensium, hoc maiorum instituta seruant». (3) Et supra, inter iureconsultorum exempla, in § Ille, ante finem, ibi: «Vlpianus enim in l. Posthumi, § Posthumos, ff. De iniusto rup.. et irri. te. (D. 28, 3, 3), sic eleganter ait. "Ex his apparet aliam causam esse filiorum superstitum, aliam posthumorum. Illi superstites iniustum faciunt, hi posthumi rumpunt. Illi semper, hi si nascuntur. Nec inueniant se exheredatos"» (cf. supra 3, 46, 6; 3, 21, 2).

[13] 47. Praedicta natura tam propria hic et ille est, id est ut hic de re propinquiore, ille uero de longiore dicatur, quod hic de praesente uiuoque, iste de absente defunctoque sine absentiae mortisque adiectione debeat intelligi. Salustius enim in Catilinario (12, 4) praeclare sic inquit: (2) «Verum ille delubra deum pietate, domos suas gloria decorabant. Neque uictis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hi contra ignauissimi homines per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissimi uiri uictores reliquerant. Proinde quasi iniuriam facere id demum esset imperio uti. Nam quid ea memorem, quae nisi his, quae uidere nemini credibilia sunt? A priuatis compluribus subuersos montes maria constrata esse, quibus mihi uidentur ludibrio fuisse diuiciae». (3) Adeo ut hic de propinquiore quoad nationem uel commorandi locum, ille de longiore dicatur, licet prior in constructione sit distantior, alter uero proximior. Apud enim T. Liuium libro IIº De bello punico 2º, capitulo VIIIº, § Et quod id constantius (22, 39, 4-13), hoc etiam cum duplicatione inueni: (4) «Erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio, quam cum Hannibale futurum ceses. Nescio an inferior hic aduersarius quam ille hostis maneat, et cum illo in acie, cum hoc † locis ac temporibus certaturus es». Et hic T. Liuius de hoc C. Terentio loquens et de Hannibale, ut propinquiore hoste per hic de utroque, et commemorans C. Flaminium, deinde Hannibalem sine hostis adiectione per ille de utroque demonstrationem facit. Et post ille eum subiicit de eodem Hannibale relationem faciens. (5) Consequenter enim Liuius inquit: «Aduersus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi sit, Varro dux, tuis militibus te sit oppugnaturus. Ominis ubi tibi causa assit C. Flaminii memoria, tamen ille consul demum et in prouincia et in exercitu coepit furere. Hic priusquam peterat consulatum». (6) Et infra: «Atque si hic, quod facturum se denunciat, extemplo pugnauerit, aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut nobilior alius Transimeno locus nostris cladibus erit». (7) Et infra: «Hannibal contra in aliena, in hostili est terra. Inter omnia inimica infestaque, procul a domo, procul a patria, neque illi terra neque mari est pax. Nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia, nihil usquam sui uidet». (8) Nam et quod pricipaliter agitur, licet sit longius per hic, minus principale, quamuis propinquus, per illud quandoque demonstrari debet. Idem Liuius, libro III, capitulo VI, § Itaque quos, hoc declarat.

[14] 48. Hic, ut et alia pronomina, magnas improprietates admittit, quippe quandoque demonstrat id quod in diuerso casu est, ut hoc regni, pro haec pars regni, uel per antitesim genitiuus pro nominatiuo manebit, ut hoc regni, pro hoc regnum, et datiuus pro accusatiuo cum praepositione poni reperitur, ut ex Andro commigrauit huic uicinae, pro in hanc uicinam, et accusatiuus pro nominatiuo, quas credis esse, has non sunt uerae nuptiae, has pro hae. (2) Et aparet de primo exemplo Virgilius primo Aeneidos; de II et III Terentius in Andria; de ultimo in Eunucho sunt auctores, quae omnia Priscianus primo minoris, § Diuersi (17, 160): «Quoque casu pro casibus tam a nostris quam a Graecis figurate saepissime ponuntur. Vt etiam Ciceronis auctoritate in Verrinis (Diuin. 13, 41) ponit: "Illius temporis ueniat in mentem", pro illud tempus, saltem nomen memoria est supplendum. De hoc supra, § Cum autem hic Salustius, uersiculo Diuersi quoque casus, dico plenissime. (3) Insuper hic quandoque personam primam demonstrat, Terentius in Andria (And. 710):

«Tu si hic esses, aliter sentias»,

unde Priscianus in uersiculo Diuersae personae iunguntur, notat quod «Sese ostendens hic dixit, in qua demonstratione intelligitur etiam ego». (4) Et infra: «Virgilius (prol. Aen. 1, 1):

"Ille qui quondam gracili modulatus auena".

Idem in I (Aen. 2, 5, 6):

            "Quaeque ipsa miserrima uidi

et quorum magna pars fui".

Idem in Bucolicis (9, 16):

"Nec tuis hic meris nec uiueret ipse Menalchas"».

De hoc, supra, sub dicto §, in uersiculo Diuersae personae iunguntur, dixi. (5) Praeterea hic in numero plurali rem numeri singulari demonstrat, quae tamen pluraliter potest intelligi. Terentius in Eunucho (pr. 1-2):

«Si quisquam est, qui studeat placere bonis

quam plurimis et minime multos laedere»,

In his poeta hoc nomen profitatur suum, hic his quisquam per alleothetam demonstrat, sed quisquam ad multos intelligitur; sicut in Adelphis (4, 4, 26) ait:

«Aperite aliquis actutum».

(6) Q. Curtius in IIIº (3, 3, 14): «Haec uero turba muliebriter prope modum culta luxu magis quam decoris armis conspicua erat, doryfera uocabatur. Proximi his agmen soliti uestem excipere regalem. Hi currum regis anteibant, quo ipse eminens uehebatur». De his per Priscianum, primo minoris, § Illud tamen, uersiculo Construuntur ergo diuersi numeri. Et de his omnibus antedictis, per Doctrinale, capitulo IX (cf.  supra 3, 13, 4; 3, 13, 6; 3, 13, 1; Prisc. 17, 160; 17, 165; 17, 156).

[15] 49ª. Interrogando uel dubitando hiccine pro an hic uti licet, et hic cum an †† subiungere postea. Consequenter primam per is, secunda uero per ipse relationem facere. De hoc per T. Liuium, libro I, capitulo III Ab urbe condita (1, 3, 1) exemplum apertum habes, quod supra inter eius Liuii exempla, sub eodem libro et capitulo, uersiculo Idem in eodem, capitulo IIIº, ad uerbum scribo (cf.  supra 3, 15, 5).

[16] 50ª regula  post multas relationes, uel quattuor de eodem factas, hic cum adiectione eius nominis, de quo tot relationes emanuerint, poni potest, ut Ioannes timet deum, is colit eius matrem, is sanctos et sanctas uenerat, ei studium sapientiae semper fuit charissimum, eum nunquam a defensione ueri timor ullus amouit. Cum hoc Ioanne humiles et benigni cuncta facile consequuntur. De hoc apud T. Liuium, libro I, post principium, De bello punico 2º (21, 1, 1), exemplum expressum habes, supra in § Idem T. Liuius in principio libri primi, De 2º bello punico, explanatum. Hic enim post is quater de Hasdrubale casibus in diuersis relatum, subiicitur cum hoc Hasdrubale. (2) Simile L. Florus in libro IIIIº, facit. Nam post ille de Caesare geminatum, subiungit (Flor. 4, 2, 1) «Hic Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere», nisi dixeris hic pro in hoc loco, uel pro tunc exponi debere, sed prior consideratio Liuii imitatione facta uidetur ornatior. Textum supra, uersiculo Idem in capitulo IIº, Iam toto orbe, ibi: «Ergo Lentulo», et cetera (cf.  supra 3, 15, 27; 3, 16, 18).

[17] 51ª regula. Hic prius rem, de qua principaliter agitur saepe demonstrat. Deinde is eandem refert, quod proprie factum esse reor, sed magis proprie, si interrogatione praeeunte, per hic fiat demonstratio, primam cognitionem faciens. Consequenter pro cognitione secunda per is prima fiat relatio, ut interroganti Quis est Ioannes? eo demonstrato, responderem Hic. Deinde subiicerem Is in suorum spirituum pronosticatione rarissime est deceptus. De hoc per Priscianum XII maioris, post principium, et supra, post huius tertii principium, in § II. (2) Huius regulae exemplum est in libro IIº De officiis, § Sed hunc facillime, hoc modo: «Nam siquis ab inenunte aetate habet causam celebritatis et nominis, aut a patre acceptam, quod tibi, mi Cicero, arbritror contigisse, aut aliquo casu atque fortuna, in hunc oculi hominum coniiciuntur, atque in eum, quid agat, quemadmodum uiuat, inquiritur, et tanquam in clarissima luce uersetur, ita nullum obscurum potest dictum esse, nec factum». (3) Et in libri quinti principio De bello punico 2º, apud T. Liuium reperies (25, 2, 6): «Aedilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cetego, P. Cornelius Scipio, cui post Africanus fuit cognomen. Huic petenti aedilitatem, cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius habendam esse, quod nondum ad petendum legitima aetas esset. "Si me -inquit- omnes Quirites aedilem facere uolunt, satis annorum habeo"». Hoc supra, uersiculo In libri quinti principio, cum hic in Africa, ibi Aedilis curulis, habetur extense. (4) Id quoque apud Q. Curtium, libro IIIº, reperitur (3, 11, 5-ss.): «Circa currum Darii iacebant nobilissimi duces ante oculos regis egregia morte defuncti. Omnes in ora proni, sicut dimicantes procubuerant, aduerso corpore, uulneribus acceptis. Inter hos Athizies et Corountes et Saccites, praetor Aegypti, magnorum exercituum prefecti, noscitabantur. Circa eos erat cumulata peditum equitumque obscurior turba». (5) Item frequentius identidem apud iureconsultos est, inter quos Vlpianus in l. Verum, in prin. ff. De mino. (D. 4, 4, 11), praemittens, hic per ei de eodem relatione facit: «Verum uel de dolo uel utilis actio erit in factum in id, quod minoris interfuit non manumitti. Proinde quicquid hic haberet, si non manumisisset, id ei nunc praestabitur». (6) Et infra, in § Ex facto, sic ait (D. 4, 4, 11, 2): «Ex facto quaesitum est: adolescentes quidam acceperant curatorem quendam, Saluianum nomen. Hic cum curam administrasset beneficio principis urbicariam procurationem erat adeptus, et apud praetorem a cura adolescentium se excusauerat, absentibus eis. Adolescentes adierant praetorem desiderantes in integrum aduersus eum restituti eo quod esset contra constitutiones excusatus». (7) Item Paulus, eodem titulo, l. Quod si minor, § I, post his subiicit eis. Non semper autem ea, quae cum minoribus geruntur, rescindenda sunt, sed ad bonum et aequum redigenda sunt, ne magno incommodo huius aetatis homines afficiantur, nemine cum his contrahente, et quodammodo commercium eis interdicitur. Itaque nisi aut manifesta circunscriptio sit, aut tam negligenter in ea causa uersati sint. Praetor interponere se non debet. (8) De his et aliis, supra, inter iureconsultorum exempla, § Hic proprie, uersiculo Denique pernotetur, scripsimus (cf.  supra 3, 1, 2; 3, 15, 31; 3, 18, 2; 3, 24; Prisc. 12, 4).

[18] 52ª. Hic non nunquam pro ille poni reperitur abusiue, cum ad hominem longius positum referatur, ille uero econtrarius, quod postea propriam, naturam recuperat. L. enim Florus, libro I, post tractatus principium, post factam de Romulo mentionem, quem uel per ipse retulerat, subiicit hoc modo (Flor. 1, 1, 1): «Remus montem Auentinum, hic Palatinum occupat. Prior ille sex uultures, hic sed XII uidet. Sic uictor urbem augurio excitat plenus spei bellatricem fore. Ita illi assuetae sanguine et praeda aues pollicebantur». (2) Potes quoque in hoc textu dicere quod per hic Romulus tanquam principalis, et cui totum regnum remansurum esset, per ille uero Remus minus principalis, sed secundus, regulam demonstretur. Ille uero postremum dicat excellentiam, saltem pro hic accipiatur abusiue. Idem et de ille, cum de Numma Pompilio loquitur, per ille tamen repetitum per exornationem repetitionem pulchram dici potest. Sic enim scribitur: «Succedit Romulo Numa Pompilius». (3) Et infra: «Ille sacra et cerimonias omnemque cultum deorum immortalium docuit. Ille pontifices, augures, Salios ceterosque per sacerdotia. Annum quoque in XII menses, fastos dies nefastosque descripsit. Ille ancilia atque palladium secreta quaedam imperii pignora», et cetera. (4) Paulo post autem in Tullio, scilicet Hostilio, hic utitur: «Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit». Et ibi textus hinc atque inde, et tribus quippe illinc uulneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Oratius, et cetera, notare uelis. Suorum nanque primitiuorum simpliciumque naturam sortiuntur. Deinde ipse Oratius principaliter actitatus per ille, amor uero sororis, quam occidit imaturus, per hic demonstratur. (5) De his omnibus, supra, in uersiculo Idem in tractatus primique capituli principio, cum duobus uersiculis sequentibus, textus expressos habes, et haec inter L. Flori exempla, ubi, in libro IIIIº, capituloque 2º, supra, sub uersiculo Idem in capitulo IIº, hinc et inde, bis et postea hinc, illinc, inuenies. (6) Nam et apud Q. Curtium in 3º (3, 7, 11), per huic non Alexander propinquior, sed Sisenes longior demonstratur, sed et eo forte fit, quod de Sisene ibi principaliter ageretur. Vnde supra, inter huius exempla, ibi Erat in exercitu regis (cf.  supra 3, 16, 2-3; 3, 18, 1).

[19] 53. Magna est in pronominum collocatione uel abusiua uariatio, ut ex antedictis palam est. Adeo ut Iustinus in primo, de Astyage scribens cum modico interuallo, primo per illo, deinde per eum, tertio per ipse, quarto per hic, referat et demonstret. Deinde in 2º libro, Scytiis commemorans, primo per illis, cum relatione per inter se secumque facta, secundo per eos, tertio per his, quarto quintoque per illis, sexto per his, septimo octauoque per ipsi, nonoque per his, mentionem multiplicatam facit. (2) Exemplum primi libri, supra, in uersiculo Idem in libri primi principio, ibi: Astyages capitur; secundi uero in uersiculo Idem in secundi libri principio, ibi (Just. 2, 2, 1): «Hominibus inter se nullis fines nec enim agrum exercerent nec domus illis ulla», et infra (2, 2, 6): «Nullum scelus apud eos futuro grauius», et cetera, habetur ad uerbum. (3) De hoc habes inter iureconsultorum exempla, § Ille, carta 269. Vlpianus in l. I, in prin. ff. De feriis (D. 2, 12, 1), hoc confirmat, de eisdem primo per eos, secundo per hi, tertio per illis, quarto per eos, quinto per illis, mentionem faciens. (4) Sic enim scribit ibi: «Quia occupati circa rem rusticam in forum compedendi non sunt. Sed si praetor aut per ignorantiam uel secordiam euocare eos pereseuerauerit, hique sponte ueniunt siquidem sententiam dixerit, praesentibus illis et sponte litigantibus, sententia ualebit, tametsi non recte fecerit qui es euocauerit. Sin uero cum abesse perseuerint, sententiam protulerit, etaim absentibus illis consequens est dicere sententiam nullius esse momenti» (cf.  supra 3, 17, 2-4; 3, 21, 1).

[20] 54ª. Hic diuersos sed propinquiores cum modico interuallo demonstrare potest, et paulo post tertium tanquam propinquiorem, sed non primum secundumque resumere. Iustinus in 2º (2, 6, 4-ss.) sic egit: «Ante Deucalionis tempora regem habuere Cecropem». Et infra: «Huic successit Granaris, cuius filia Athis nomen regioni dedit. Post hunc Amphitrides regnauit». Et infra: «Huius temporibus aquarum illuuies partem maiorem populorum Graeciae absumpsit». (2) Qui quidem Iustinus aperte declarans hic et ad oculum rei praesentis ut proprie demonstratiuum esse, paulo infra super Pisistrade sic ait (Just. 2, 8, 3-ss.): «Sed Pisistrades, quasi sibi non patriae uicisset, tyrannidem per dolum occupat, quippe uoluntariis uerberibus domi affectus, laceratoque corpore, in publicum progreditur. Aduocataque contione, populo uulnera ostendit, de crudelitate principum, a quibus se haec passum simulabat, queritur». (3) Et infra (2, 10, 9-ss.): «Post hunc Diocles alter ex filiis, per uim stuprata uirgine, a fratre puellae interficitur». Et infra: «Huius uirtute, cum admonita ciuitas libertatis esset, tandem Hippias regno pulsus in exilium agitur». Et infra, circa huius secundi finem: «Hoc certamen concordi animo ad patruum suum Ariopharnenem ueluti ad domesticum iudicem deferunt, qui, domi cognita causa, Xerxem praeposuit (cf.  supra 3, 17, 4).

[21] Item  Q. Curtius in tertii libri principio haec confirmans ait (3, 1, 1): «Inter haec Alexander ad conducendum ex Peloponeso militem Eleandro cum pecunia misso, Liciae Pamphiliaeque rebus compositis, ad urbem Celenas exercitum admouit». Et infra (3, 2, 10): «Iamque ad urbem Anchiram uentum erat, ubi numero copiarum initus Paphlagoniam intrat. Huic iuncti erant Eneti, unde quidam Venetos trahere originem credunt. Omnisque haec regio paruit regi». (2) Et infra (3, 2, 15-ss.): «Hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius orientis excita sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis». Et infra: «Adhuc illa disciplina paupertate Magistra stetit». Et infra (3, 3, 14): «In illa terra, quae hos genuit, auxilia quaerenda sunt». Et infra (3, 3, 23): «Haec uero turba muliebriter prope modum culta luxu magis quam decoris armis conspicua erat, doryfera uocabatur. Proximum his agmen», et cetera. «In his erant liberi regis et qui educabantur eos». (3) Et infra (3, 12, 17): «Propinquorum amicorumque coniuges huic agmini proximae». Et multo post, per hic Ephestio praesens apertius demonstratur: «Ergo reginae illum regem esse ratae, suo more uenaratae sunt. Inde ex captiuis spadonibus, quis Alexander esset, monstrantibus, Sisigambis aduoluta est pedibus eius, ignorationem nunquam antea uisi regis excusans, quam manu alleuans rex: "Non errasti -inquit- mater. Nam et hic Alexander est". Equidem hac continentia animi si ad extremum uitae perseuerare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam uisus est esse», et cetera. †† (cf.  supra 3, 18, 1).

[22] 55ª regula (cf.  supra 2, 19, 65). Hic respectu diuersorum uniusque et eiusdem repetitum demonstratiuum etiam reperitur, ut Cicero, libro IIº De officiis, § Quae autem opera (2, 19, 65) et Pomponius in l. II, § Fuit autem in primis, uersiculo Post hunc, De ori. iur. Quod autem et ad oculum, dehinc ad intellectum, respectu quoque diuersorum per hic fieri possit demonstratio, in l. Sed et siquis, in prin. ff. Siquis cau., est perspicuum (D. 1, 2, 2, 36; 2, 11, 4, 4).

[23] 56. Per hic antecedens nomen cum eiusdem antecedentis resumptione demonstrari et pro talis sumi potest. Vlpianus enim in l. Si feriatis, ff. De fer., hoc agit hoc pacto (D. 2, 12, 6): «Si feriatis diebus iudicatum fuerit, lege cautum est, ne in his diebus iudicatum sit». Hic enim per his feriatis diebus demonstratur, diebusque resumitur, et his pro talibus, id est feriatis, potest exponi.

[24] 57. Hic personam propinquam cum nouae qualitatis accensione demonstrare potest. Marcellus enim in l. Et suum heredem, § Idem probat, ff. De pac., per huic filium, postea patri succedentem, demonstrat, ut supra, in dicto § Hic proprie, uersiculo Marcellus, habetur extense. Et de materia 53 regulae usque ad praesentem, inter iureconsultorum exempla, praesertim sub dicto § Hic proprie, multa dilucidius declarata comperies (cf.  supra 3, 24, 1).

[25] 58. Quod pro hic qui, post is qui, saepius quam per ille qui, iste qui, ipse qui, mutua fit relatio, superius exempla fere innumerabilia passim de his omnibus mutuis relationibus sunt dispersa.

XLVII. De pronominibus demonstratiuis et relatiuis insimul: de ille.

[1] Plene de pronominibus tertiae personae demonstratiuis tantum, dictum esse reor. Deinceps de demonstratiuis et relatiuis insimul, ille scilicet et ipse, dicam. De ille igitur, quod satis per antedicta declaratur, non nullas regulas aggredientes profitemur. (2) Quod hic 59ª potest assignari, quae talis est: Ille secundum suam naturam demonstratiuum et relatiuum est, et res absentes uel remotas longeque positas, et quandoque minus principales, seu de quibus principaliter non agatur, demonstrat. De his, supra, innumera sunt exempla.

[2] 60ª. ††. Etsi ille plerunque rem minus principalem referat uel demonstret, tamen quandoque et de principale, sed abusiue, facit alterutrum, ut Cicero Vº Ad Herennium, in Notatio (6, 50-52): «Illum sequuntur illi», illum, scilicet ostentatorem, de quo principaliter ageretur, quem per iste, saepenumero demonstrat, ubi etiam mox ille pro tertio seu minus principali demonstrando ponit. Hic enim illi, scilicet hospites, debet exponi. (2) Vide supra, § Quod autem, in uersiculo Item notatio, ibi: Illum sequuntur illi, et hic fit per hic principalis, non per ille, sed per iste potissimum demonstrati demonstratio. Item a Cicerone in colore Sermocinatio per ille etiam principalis, sapiens, scilicet dominus domus, demonstrat, qui saepius per iste fuerat demonstratus, quod etiam minus principalem militemque demonstrat, ut in uersiculo Ad haec Tullius perspicies (cf.  supra 3, 6, 9).

[3] 61ª. Per ille bis quoque de homine principaliter actitato cum excellentiae significatione fieri potest demonstratio. Et consequenter nominata persona, de qua principalis est intentio. Iterum per ille uel demonstrari uel referri potest, ut in principio tertii De officiis (3, 1, 1) facit Tullius, quod supra, in uersiculo Idem Cicero, in principio tertii De officiis, multa exponitur (cf.  supra 3, 8, 5).

[4] 62ª. Ille non modo cum ipse, sed et cum is et idem et ego tuque coniungitur. Cum ipse, ut Q. Curtius facit in 3º (3, 8): «Illam ipsam fortunam, qua aspirante res tam prospere gesserat, uerebatur». (2) Cum is, ut Cicero in eodem 3º, § Atque illud quidem (Off. 3, 3, 13), agit: «Atque illud quidem honestum, quod proprie uereque dicitur, id in sapientibus est solum»; et sub § Sed quoniam operi inchoato, ibi (3, 7, 33): «At illud certe dabis, quod honestum sit, id esse maxime propter se expetendum». Quae supra, sub dicto uersiculo Idem Cicero, in principio tertii, et uersiculo Post hac. (3) Cum idem, Salustius in Catilinario (31, 2-ss.): «At Catilinae crudelis animus eademque illa mouebat, tametsi praesidia parabantur». Et Q. Curtius in 3º (3, 11, 23): «Tum uero impotentis fortunae species conspici potuit, cum hi qui cum Dario trabernaculum exornauerant, omni luxu et opulentia instructum, eadem illa quasi uenturo domino reseruabant». (4) Cum ego:

«Ille ego qui quondam gracili modulatus auena,

carmen et egressus siluis uicina coegi» (ps. Verg. Prol. Aen. 1, 1-2),

et cetera, in principio Aeneidos (1, 617). Cum tu, ut:

«Tune ille Aeneas»,

et ille tu semper studere cupis; (5) et de his per Priscianum primo minoris, § †† Illud tamen, uersiculo Diuersae personae, de quibus supra, post principium huius tertii, et de alleotheta, secundum Priscianum in dicto uersiculo Diuersae personae. Cetera in suorum auctorum exemplis perscriptis inuenies (cf.  supra 3, 8, 5-6; 3, 2, 4; Prisc. 17, 58).

[5] 63. Ille quandam excellentiam dignitatemque notat, et eminentiam, ut et ipse, ut superius, libro I, § Figurae, uersiculo Itemque ille, scripsimus. Sic De officiis 3º, § Hinc ille Giges (3, 9, 38), posuit Cicero, nam ille Giges et descendit in illum hiatum, ibique ipsum, pro excellentia denotanda, coniunxit: «Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihil plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet». (2) De his supra, uersiculo Idem in § Hinc ille Giges, et in multis aliis locis apertissima sunt exempla (cf.  supra 3, 1, 6; 3, 8, 7).

 [6] 64ª. Per is prius, deinde per ille, de eodem fieri potest relatio. Idem per ipse primum, post per is, tertio per ille. Itidem per ille illeque. De primo est exemplum in eodem IIIº, § Damonem, ibi: «Vas factus est alter eius, ut si ille non reuertisset, moriendum esset ipsi». Hic enim eius et ille de eodem, uidelicet Damone, referunt. (2) De secundo et tertio, ibidem, sub § C. Canius eques, ibi: ipse, scilicet Canius, et ei, scilicet Canio, et ille, scilicet Canius. Et paulo post et ille, scilicet Pithius, et grauate ille primo, scilicet Pithius. De hoc supra, uersiculo Idem in eodem, et uersiculo Idem sub § C. Canius eques. De primo quoque in eodem 3º, § C. Marius, ibi: ab eo, scilicet Q. Metello, et bellum illum producere, scilicet Q. Metellum, supra, in uersiculo Idem in § C. Marius. Insuper econtrarius, per ille post per is, de eodem quoque saepe fit relatio. (3) Salustius in Catilinario (17, 5): «Fuerunt item ea tempestate qui dicerent M. Licinium Crassum non ignarum eius consilii fuisse: quia Cn. Pompeius, inuisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cuiusuis opes uoluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio ualuisset, facile apud eum se principem fore». (4) Q. Curtius in 3º (3, 2, 10): «Nec illi quicquam minus, quam multitudo militum defuit. Cuius uniuersae aspectu admodum laetus, purpuratis solita uanitate, spem eius inflantibus. Conuersus ad Caridemum», et cetera. Hic enim illi et eius de Dario referuntur, ut ei et ille mox de eodem, puta Caridemo, percontari cepit: «Satisne ei uideretur instructus ad obterendum hostem. At ille suae sortis et regiae superbiae oblitus», et cetera. (5) Idem in eodem illius et eam de Sisigambi dicit: «At in gremio anus auiae iacebant adultae duae uirgines, non suo tantum, sed illius maerore confectae. Ingens circa eam nobilium feminarum turba constiterat». (6) Deinde per is et illum eundem, scilicet Ephestionem, refert: «Tabernaculum cum Ephestione intrat, is longe omnium amicorum charissimus erat regi, cum ipso pariter edoctus omnium secretorum arbitrer». Et infra: «Ergo reginae illum regem esse ratae suo more ueneratae sunt». (7) De hoc supra, in Salustii de Catilinario et Q. Curtii de 3º libro exemplis palam est, et crebrius in Biblia, supra, inter Hieronymi exempla saepe comperitur. Et huiuscemodi de eodem per diuersa pronomina facta relatio mihi gratior uidetur et ornatior, quam ea quae per idem pronomen repetitum fit, licet et hoc modo summi auctores utantur saepenumero. (8) Qua de re faciens hoc ipsum ex tantorum uirorum imitatione, nullatenus corrigendus est, quamuis illud mea quidem sententia iocundius, elegantius et pulchrius sit habendum. De hac materia, propter is in XIª regula dictum est (cf. supra 3, 8, 8; 3, 8, 13; 3, 12, 2; 3, 18, 1; 3, 27).

[7] 65ª. Quemadmodum is, ita ille repetitum dicitur de diuersis. Cicero 3º De officiis, § L. Manlio Auli filio, per prius illum Titum, per alterum Pomponium intelligit. Quod supra, in uersiculo Idem in § L. Manlio, habetur ad uerbum (cf.  supra 3, 8, 21).

[8] 66ª. Vt hic, de quo supra, 48ª regula, plene dictum est, sic ille per alleothetam improprie ponitur, quod et de is dici potest, de quo etiam supra, in fine XVII regulae scripsimus. Quandoque enim ille et is in numero plurali, ad antecedens singulari numeri referuntur, quod tamen, ut collectiuum, multitudinem significat. Tunc enim ad rem, sed non ad uocem fit relatio. De hoc per Priscianum primo minoris, § Illud tamen, et Doctrinale, capitulo IX. (2) Apud Salustium in Catilinario (16, 1) hoc inuenitur exemplum: «Sed iuuentutem, quam, ut supra diximus, multis modis inlexerat, ad mala facinorosa edocebat. Ex illis testes signatoresque falsos accommodare; fidem, fortunas, pericula uilia habere; post ubi eorum famam atque pudorem attriuerat, maiora alia imperabat». Iustinus quoque circa finem primi dicit (1, 10, 15): «Iubet illos ex amicis exemplum capere, quod hostibus cauendum sit». Hic enim per illos populum refert Babiloniae. (3) Idem legitur primo et quinto Genesis, de quo supra, § In principio uero Genesis, sic habetur, in principio, et uersiculo Hic est liber generationis, et Genesis VI, supra, uersiculo Gigantes autem, et XVº Genesis, supra, uersiculo His ita transactis. Item Exodi XXXII, transumptiue uero per Gregorium in Moralibus, XXº libro, parte IIIIª, capitulo XI, et in Decretis in C. Disciplina, XIV di., supra, uersiculo Idem in moralibus XXº libro. (4) Item ille non nunquam figurate in genitiuo pro nominatiuo reperitur. Cicero in Verrinis (2, 5, 37): «Nam mihi ita deos uelim propicios, ut cum mihi illius temporis ueniat in mentem, non solum animo, sed et toto corpore perhorresco», illius temporis pro illud tempus. Insuper in ablatiuo pro datiuo, Terentius in Eunucho (5, 1, 21):

«Quid illo faciemus stulta»,

pro illi. De his quoque per Priscianum, ubi supra, uersiculo Diuersi quoque casus. Et de his aliisque figuratis locutionibus referens Priscianum, supra, in § Cum autem hic Salustius, plene dixi (cf.  supra 3, 46, 14; 3, 42, 9; 2, 2, 4; 3, 28, 3-5; 3, 13, 4; Prisc. 17, 58; 17, 160).

[9] 67. Ille, ut is, totiens de eodem referri potest, ut septies de eodem apud Salustium dici legatur in Catilinario, ut supra, inter Salustii exempla, in Catilinae oratione, uersiculo Ni uirtus fidesque uestra, ubi paucos potentes per illis et illi septies referri constat, inuenies. (2) Item apud sententiarum Magistrum, libro I, distinctione I, capitulo Hic considerandum est, illud quinquies de eodem, puta de summo bono, et per quandam excellentiam dicitur, ubi in eas ter ad uirtutes refertur (cf.  supra 3, 12, 3).

[10] 68ª. Licet plerunque hic et iste spacio breuiori, ille uero et is longiori sentiantur, ut 45ª regula dictum est, tamen et is ad propinquius, ille uero ad longius inuenitur attribui. Sic T. Liuius in VIII principio, De bello punico 2º, refert, ut supra, uersiculo Idem Liuius, in octaui principio, scilicet De bello punico 2º, leges. (2) Priscianus quoque non modo per ea, quae in XIIº maioris, primoque minoris tradendo artem dicit, sed et per usum stilumque suum in suorum librorum progressu, iste et is ad proximiora, sed ille ad distantiora refert. Nam et in principio XIIII, sic ait: «Quoniam de omnibus, ut potui, declinabilibus supra disserui, id est de nomine et uerbo et participio et pronomine, nunc ad indeclinabilia ueniam, quae iure extrema ponuntur. Ea enim sine illis sententiam complere non possunt, illa uero sine istis saepissime complent» (cf.  supra 3, 15, 35; Prisc. 14, 1).

[11] 69ª. Ille quoque cum relatiue manet, de et absente et praesente dici potest, ut (Verg. Aen. 7, 110)

«Sic Iupiter ille monebat»,

et (ps. Verg. Prol. Aen. 1, 1)

«Ille ego qui quondam gracili modulatus auena»,

et (Aen. 1, 617)

«Tune ille Aeneas?».

(2) Permissum tamen est loquenti per apostrophen absentis quasi praesentis secunda uti persona, ut Iuuenalis in IIº (2, 6, 611-12):

«Tune duos una, saeuissima cena? tune duos?» (cf. supra 3, 2, 4).

[12] 70ª regula. Ille pro hic poni abusiue quandoque reperitur, ut apud L. Florum, libro I, capitulo 2º, habetur, quod per capitulum tertium est apertius. Vide supra, sub § Pronominum, uersiculo Idem in capitulo 2º, et uersiculo Idem in 3º, ubi hic de propinquo tanquam de praesenti dicitur, et eadem ratione, in capitulo 2º, hic, ubi est ille, esse deberet (cf. supra 3, 16, 3-4).

[13] 71ª regula. Si de duobus, altero de longiore terra, altero de propinquiore nato, sermo fiat, ille de priore, hic de altero dici debet, ut L. Florus libro 2º, capitulo Vº, circa finem agit (2, 6, 53): «Non fuit maior sub imperio Romano dies, quam ille cum duo omnium et antea et postea ducum clarissimi duces. Ille Italiae, hic Hispaniae uictor, collatis comminus signis, direxere aciem». Vide supra, inter L. Flori exempla, uersiculo Circa capituli quinti finem, De bello Punico 2º (cf.  supra 3, 16, 12).

[14] 72ª. In obliquis non modo is et ipse, sed et ille pro sui, sibi, se, a se, substitui legitur. Cicero Pro Marcello (Marc. 4): «Es uero fortunatus, cuius ex salute non minor, pene ad omnes, quam ad illum, uentura sit laeticia, peruenerit». Quintilianus in Pariete Palmato (Decl. 1, 1): «Quapropter non petit, ut illum miserum putetis, nisi et innocens fuerit». In utroque sane exemplo illum pro se ponitur. (2) In scriptura quoque facitur in Zachariae psalmo Benedictus dominus deus Israel, illi pro sibi surrogatur: «Iusiurandum quod iurauit ad Abraam patrem nostrum daturum se nobis, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus ille in sanctitate et iusticia». (3) Quod et Pomponius in l. II, § Postea hoc cepit, uersiculo Et ut obiter, praticauit (D. 1, 7, 41): «Ante tempora Augusti publice respondendi pro sibi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum habebant consulentibus respondebant neque responsa utique signata dabant, sed plerunque iudicibus suis scribebant aut testabantur qui illos consulebant»; (4) et Modestinus in l. Si pater filium, ff. De adopt., agit (D, 2, 10, 4, 1): «Si pater filium, ex quo nepos illi est in potestate, emancipauerit et postea adoptauerit, mortuo eo, nepos in patris non reuertitur potestatem». (5) De huius regulae materia tribusque prioribus exemplis, supra, in epistula, sub ratione XIª, uersiculo In quarta causa (De sui 71), et de 4º exemplo, inter iureconsultorum exempla, sub titulo De adoptionibus, uersiculo Idem in l. Si pater, ff., eodem., et in uersiculo Quod autem et illi pro sibi, et in § Ille, examinatur plenissime. †† (cf. supra 3, 20, 3; De sui 71).

[15] 73ª. Ille non nunquam ad intellectum rem propinquam sequentemque demonstrat. Sic in l. Sed et siquis, § Illud, ff. Siquis cau., Vlpianus agit (D. 2, 10, 4, 1): «Illud sciendum est eum, qui iccirco non steterit, quod capitis reus factus est, in ea causa esse, ut exceptione uti non possit». Idem facit in l. Qui autem, eodem titulo. (2) De his etiam Caius libro XXVI ad Sabinum, transumptiue autem in l. Patre furioso, ff. De his qui sunt sui uel ali. iur., addi potest. Sic enim dicit in fine (D. 1, 6, 8, 1): «Adeo autem retinet ius potestatis pater furiosus, ut et adquiratur illi commodum eius, quod filius adquisiuit», ubi ille sibi retransitiue ponere potuisset.

[16] 74ª. Ille simul ab is ipseque circundatus ad propinquius abusiue uel quoad ea, quae oculis cernis possunt. Is autem ipseque ad remotiora leguntur adiungi. Paulus enim in l. si unus, § Quod si sine, ff. De pac., ait (D. 2, 14, 27, 1): «Quod si sine persona sua reus pepigerit, ne a fideiussore petatur, nihil id prodesse fideiussori quidam putant, quanquam id rei intersit, quia ea demum competere ei debeat exceptio, quae et reo. Ego didici prodesse fideiussori. Non sic enim illi per liberam personam acquiri, quam ispi, qui pactus sit, consuli uidemus, quo iure utimur». (2) Vera tamen et propria huius pronominis ille natura, est ad longiora, ut hic et iste ad proximiora applicari. Exemplum pete de ille et hic in l. I, in fi. ff. De iust. et iur., de ille uero et iste in l. I, in prin. ff. De dolo. Id quod et cum repetitione quandoque fit, ut in exornatione diuisio, Vº Ad Herennium, facit Cicero, et Vlpianus in l. Posthumi, § Posthumos, ff. De iniusto et irr. testa., quod in 46ª regula dictum est. (3) Sed et tam uera est natura huius pronominis ille ad longiora attribui longioreque spacio intelligi, ut is quae ambo eandem significationem habent, ut Laurentius attestatur, quod is et ille saepenumero coniunguntur, ut supra multis in locis inuenies, saltem uide in uersiculo Idem Cicero in principio (cf. supra 3, 46, 12).

[17] 75ª. Ille non nunquam cum minimo duplicatur interuallo, diuersos homines demonstrando, ut ille et ille currunt, quod Vlpiani auctoritate in l. Ex hac scriptura, ff. De donat., roborari potest (D. 39, 5, 16): «Ex hac scriptura sciant heredes mei me uestem uniuersam ac res ceteras quascunque in diem mortis meae mecum habui, illi et illi libertis meis uiuum donasse, dominum ad libertos interpretatione benigna pertinere».

[18] 76ª. Saepe per ille qui mutua fit relatio, saepius per hic qui, saepissime per is qui, multotiens per idem qui et ipse qui, raro per iste qui. Licet autem Laurentius Vallensis libro II, capitulo Vº, dicat quod per haec duo pronomina, id est hic et is, idemque eius compositum, per mutuam relationem, hoc est hic qui, is qui, idem qui, lolqui liceat, nec per ulla alia, nisi poetas et aliquos sacros, e Graeco transferentes, per ille qui loquentes, quibus sic dicere permittendum est, sequi uelimus. (2) Tamen non modo sacros, sed et summos elegantissimosque auctores, uel in soluta oratione scribentes, per ille qui mutuam relationem saepenumero facientes, multis in locis legi, ut in antedictis exemplis quilibet accuratus indagator facillime poterit inuenire. Nam supra, inter Ciceronis exempla, uersiculo Posthac Cicero in exornatione frequentatio, est hoc ibi (Her. 4, 41): «Vox illius audita est, qui occidebatur». (3) Nam et in uersiculo Cicero praeterea in imago, per iste qui mutua reperitur relatio, ibi: «Isti qui diuicias suas iactat». Et in uersiculo Item in notatio Tullius, ibi (Her. 6, 49): «Istum -inquetis, iudices-, qui sese diuitem esse putat, dici praeclarum?». Licet huiscemodi relatio, id est quae per iste qui fit, rarior inuenitur. (4) Deinde ea de qua principaliter agitur, hoc est ea quae per ille qui fit, in uersiculo Nec modo per haec Ciceronis exempla inuenitur quoque, ibi (Her. 4, 4): «Imprudentes dicat illos qui currere ceperint». Et in prohemio De officiis, supra, sub uersiculo Ceterum quamuis, ibi (Off. 1, 1, 4): «Et Demosthenem, si illa, quae a Platone didicerat, tenuisset et pronunciare uoluisset, ornate splendideque facere potuisse». (5) Et in IIº De officiis, sub § Admiratione autem afficiuntur hi, supra, in uersiculo Idem in eodem, sub § Admiratione autem, ibi (2, 10, 37): «Cuius tanta uis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iusticiae uiuere». Et infra (2, 11, 40): «Ille autem, qui archipirata dicitur», et cetera. Et infra (2, 13, 46): «Hae res, quas ingenio ac ratione persequimur, gratiores sunt, quam illae, quas uiribus. (6) Deinde Salustius in Catilinario, circa orationis Catilinae finem, ibi (20, 1-ss.): «En illa, quam saepe optastis, libertas». Et infra: «Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant», et cetera. Et infra: «Neque illis qui uictoriam adepti forent, diutius uti licuisset». (7) Et infra: «Nanque illi quos Catilina ante dimiserat, inconsulte ac ueluti per dementiam cuncta simul agebant». Et infra: «Ita ille patricius ex gente clarissima Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitum uitae inuenit». (8) Idem in Iugurtino, in prologo (1, 1-ss.): «Neque illi, quibus per fraudem ius fuit, utique tuti aut eo magis honesti sunt». Item L. Florus libro IIIIº, in fine secundi capituli (4, 2, 91-ss.): «Sic ille qui terrarum orbem ciuili sanguine impleuerat, tandem ipse sanguine suo curiam impleuit». (9) Insuper Paulus in l. pen. ff. De iusti et iur., § Praetor, sic ait (D. 1, 11, 23): «Praetor quoque ius reddere dicitur etiam cum inique decreuit», relatione scilicet facta non ad id, quod ita praetor fecit, sed ad illud quod praetorem facere conuenit. Et Marcellus in l. Non aliter, ff. De adopt. (D. 1, 7, 18): «Se restiturum, quae ex bonis eius consecutus fuerit, illis ad quos res peruentura esset, si arrogatus permansisset in suo statu». (10) Tandem Hieronymus in Epistula ad Paulinum presbiterum, de omnibus diuinae historiae libris in Bibliae principio collocata, post principium, sic eleganter ait (Hier. prol. Bibl.): «Vera enim illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non praesentia corporum, non subdola et palpans adulatio, sed dei timor et diuinarum scripturarum studia, conciliant». Et infra: «Et legeretur illa Demosthenis oratio, quam aduersus eum habuerat», et cetera. Et infra: «Nisi ille reseruauit, qui habet clauem Dauid». (11) Praeterea Ambrosius in sermone de ieiunio, qui incipit Diuinum ad patrem resultat oraculum, transsumptiue autem C. sexto di. XXXV, sic ait: «Non illis amplius, quorum oculis temulenta ebriosorum membra denudentur». Idem Ambrosius transsumptiue in C. Illud, XL di. (Grat. 1, 40, 5): «Et illa quae in meliori loco, hoc est in paradiso, facta est, inferior inenitur». Idem in libro Pastorali, transsupmtiue uero in C. Reperiuntur, id est, q. I (Grat. 1, 1, 17), nota quicunque et illum, deinde ille qui, consequenter illi uero qui. (12) Posthac Ciprianus Iuliano scribens, transsumptiue autem in C. Quoniam idem, X di. (Grat. 1, 10, 8): «Deo militans minime se negociis secularibus implicaret, ac uicissim non ille rebus diuinis praesidere uideretur, qui esset secularibus negociis implicatus». Insuper Gratianus di. IIII, § finali (Grat. 1, 4, 6), dicit: «Cum illi qui sacris nesciunt, obedire canonibus penitus officio iubeantur, carere suscepto». (13) Denique Petrus Lombardus, sententiarum Magister, in sui gloriosi operis prologo (1, 1, 1,): «Operatur in illius diffidentiae filiis, qui non rationi uoluntatem subiiciunt». Idem libro I, di. I, capitulo II (1, 2, 1), Augustini auctoritate, sic inquit: «Illae, quibus fruendum est, nos beatos faciunt. Istis, quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adiuuamur, et quasi adminimiculamur, ut ad illa res, quae nos beatos faciunt, peruenire eisque inherere possimus». (14) Idem in eodem, XL di., capitulo Cunque praedestinatio (1, 40, 4): «Praedestinatio effectus illa gratia est, qua in praesenti iustificamur atque ad recte uiuendum, et in bono perseuerandum, adiuuamur; et illa quae in futuro beatificamur». Et infra: «Praeparauit enim deus, ut ait Fulgentius, malis ignem aeternum, illis utique, quos iuste praeparauit ad luenda suplicia, nec tamen praeparauit ad facienda peccata». (15) Demum idem libro II, di. VI, capitulo finali (2, 6, 8), Diogenis auctoritate: «Ne ultra fas sit illi spiritui, qui ab aliquo sancto caste et pudice uiuendo uictus est, impugnare iterum alium hominem. Hoc autem quidam putant intelligendum, tantum de illo uicio, in quo superatus est» (cf.  supra 3, 6, 5; 6, 7; 6, 9; 7, 1; 8, 1; 8, 3; 12, 3; 14, 1; 16, 19; 27, 1; 29, 5; 36, 12; 37, 1-ss.).

[19] Ex his autem tot exemplis tot tantorumque auctorum in medium comportatis, facile cognitu sit non modo per hic qui et is qui, sed et per ille qui saepe mutuas relationes fieri. Siquis autem, et scite, diceret, excusans Laurentium, quod ipse Laurentius non de mutuis relationibus intellexit, quae per ipsa pronomina incipiunt, quales antedictae sunt, sed in quibus qui praecedit eiusue obliqui et pronomina subsequuntur; id quod exempla prae se ferunt. (2) Ille sane sic inquit: «Hic et is habent potius illam, de qua modo memini, Prisciani differentiam, ut hic spacio propinquiore, is uero longiore intelligatur. Multis tamen in locis utrunque locum habet, ut qui praefert uirtutem diuiciis, hic sane fortis est; uel qui praefert uirtutem diuiciis, is sane fortis est; (3) uel per compositionem, ut quaecunque mulier adultera, eadem benefica est, et fere per haec duo pronomina licet sic loqui, nec per ulla alia, licet poetae utantur ille pro is, quia amborum eadem pene significatio est, ut Oratius De arte poetica (312-315): "Qui didicit", et cetera; "Ille profecto", et cetera. Quare sanctis uiris e Graeco transferentibus sic permittamus dicere: "Non qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat"». (4) Enimuero cum per tot exempla praelibata declaratum sit per ille qui mutuam relationem saepe fieri posse, non uidetur esse a ratione profectum negari per qui ille fieri, praesertim cum is et ille eadem pene sit significatio, siquidem utrunque relatiuum est, et spacio intelligitur longiore; (5) saltem ille secundum Priscianum, is uero iuxta Laurentium, qui non negat de ille, quod Priscianus asseuerat, quinimmo confitetur amborum eandem pene significationem esse. Et ideo easdem posse relationes facere non abs re dici posset. Et ob id fortasse Laurentius hoc aduerbio remissiuo fere usus est. ††. (6) Deinde si poetae et sacrorum uirorum interpretes, elegantiarum doctissimi obseruantissimique, ubi facile qui hic uel qui is uel quicunque idem ponere potuissent per qui ille et qui ipse multotiens sunt locuti, quid nobis prohiberi potest? Praesertim data inter is et ille significationis paritate. (7) Nam praeter multa alia poetarum interpretumque sacrorum, est textus ille Ioannis Chrysostomi eloquentissimi, qui secundum interpretem, transsumptiue in C. Multi, XL di. (Grat. 1, 40, 6), sic ornate dicit: «Quoniam non qui maior fuit in honore, ille est iustior, sed qui fuerat iustior ille est maior». (8) Et ad hoc Ambrosium in libro Pastorali, transumptiue in C. Reperiuntur, id est Id Est q. (Grat. 1, 1, 7), post quicunque, illum adiiciens potest adduci: «Quicunque deinceps pro accipienda diuini doni dignitate, quodlibet praemium detectus fuerit, obtulisse, ex eodem tempore noluerit, se anathematis opprobio condemnatum atque a participatione corporis et sanguinis Christi alienum. Ex quo illum constat execrabile Christo perpetrasse flagicium» (cf. supra 3, 33, 1; Valla Eleg. 2, 5).

[20] Verum quid sacrorum interpretum exempla quaerimus, cum et gentilium eloquentissimorum in medium possimus adducere? Quippe et Cicero non nunquam post qui, ipse solum uel cum is uel hic coniunctum constituit. Et enim in prohemio quarti Ad Herennium, § Haec illi cum dent, uersiculo Non ausim dicere, scribit hoc modo (4, 5): «Non ausim dicere, si tamen uereor, ne qua in re laudem modestiae reuerentur in ea ipsa re sint impudentes», ubi non uidetur quin illa ipsa re, uel ipsa re, uel illa re, ut poetae sanctique dicunt interpretes, dici potuisset, sicut in ea ipsa re dictum est. (2) Idem in eodem prohemio, § Quod si artificiosum, ait (Her. 4, 7): «Quod si artificiosum est intelligere, quae sint ex arte scripta, multo est artificiosius ea scribere ex arte. Qui enim ipse scribet artificiose, ab aliis commode scripta facile intelligere poterit. Qui eliget facile, non continuo ipse commode scribit». (3) Idem in prologo librorum De officiis, § Sed sunt non nullae (1, 2, 1): «Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum uirtute coniunctum, idem suis commodis non honestate metitur, hic sibi si ipse consentiat, et non interdum naturae bonitate uincatur, neque amiciciam colere possit, nec iusticiam nec liberalitatem». Idem in primo, in tractatu de liberalitate, uersiculo Sed in collocando beneficio: «A quo enim plurimum sperant, etiam si ille his non eget, tamen ei potissimum inseruiunt». (4) Idem in IIº, § Atque etiam subiiciunt se homines, ibi (2, 7, 24): «Et enim, qui se metui uolent, a quibus metuantur, eosdem metuant ipsi, necesse est». Idem in eodem, § At uero Aratus Sicyonius, uersiculo Praeterea quibuscunque rebus, circa finem libri, ibi: «Haec genera officiorum qui persequuntur, cum summa utilitate rei publicae magnam ipsi adipiscuntur et gratiam et gloriam». (5) Idem in IIIº, § Quintus quidem Scaeuola (3, 15, 62), de quo supra, in uersiculo Et infra, sub § Quintus quidem Scaeula, textus est, ad nostrum intentum confirmandum facit: «Ennius ait: "Nequicquam sapere sapientem? qui ipse sibi prodesse nequiret"» (cf. supra 3, 8, 10).

[21] Insuper T. Liuius libro IIº De bello punico 2º, in capituli secundi principio, post qui quoque ipse substituit (22, 3, 7): «Flaminius, qui nec quidem, quieto hoste, ipse quieturus erat, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique uidit, suum id dedecus ratus per mediam iam Italiam uagari Poenum». Idem in eodem, capitulo VIº, § Hannibal: «Nocte clam missi Numidae coeperunt, quos tenentes locum, contempta paucitate, Romani postera die cum conspexissent, ipsi eo transferunt castra». (2) Idem in eodem, eodemque capitulo, § Itaque: «Minutius conuocatus militibus: "Saepe ego -inquit- audiui, milites, eum primum esse uirum, qui ipse consulat, quid in re fit, secundum, eum qui bene monenti obediat. Qui nec ipse consulere nec alteri parere scit, cum extremi ingenii esse. Nobis, prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus. Et dum imperare discimus, parere prudenti in animum iudicamus"».

[22] Posthac L. Florus ornatissimus, libro IIIIº in fine capituli secundi (4, 2, 91), post ille qui subiungit ipse. Loquens enim de C. Iulio Caesare, sic ait: «Sic ille, qui terrarum orbem ciuili sanguine impleuerat, tandem ipse sanguine suo curiam impleuit» (cf. supra 3, 16, 20).

[23] Postremo et iureconsulti, qui elegantissimi doctissimique fuerunt, hoc dicendi modo sunt usi. Nam et Vlpianus in l. I, § I, ff. Quod quisque iure. in alter sta., sic eleganter ait (D. 2, 2, 1): «Qui Magistratum potestatemue habuerit, siquid in aliquem noui iuris statuit, ipse quandoque aduersario eius postulante, eodem iure uti debet». (2) Idem Vlpianus in l. Et generaliter, § Illud erit, ff. De calumniatoribus, subbicit ipse quoque post qui, hoc modo (D. 3, 6, 3): «Illud erit notandum, quod qui dabit pecuniam, ut negocium quis pateretur, non habebit ipse repetitionem. Turpiter enim fecit, sed ei dabitur repetitio, propter quem datum est, ut calumnia ei fiat». (3) Deinde Paulus, in l. Qui non cogitur, ff. De iudi., hoc confirmat (D. 5, 1, 22): «Qui non cogitur in aliquo loco iudicium pati, si ipse ibi agat, cogitur excipere actiones, et ad eundem iudicem mitti». Insuper Vlpianus in l. Altius, ff. Si serui. uen., id corroborat (D. 8, 5, 15): «Quia, qui alium facientem prohibere ex officio necesse habuit, id ipse commitere non debuit». (4) Praeterea Pomponius in l. Quid indebitum, ff. De condict. in., idem facit (D. 12, 6, 7): «Quod indebitum per errorem soluitur, aut ipsum aut tantundem repetitur». Item Iabolenus in l. Qui heredis, e. ti. (D. 12, 6, 46): «Qui heredis nomine legata non debita uel relicta ex numeris ipsius heredis soluerit, ipse quidem repetere non potest. Sed si, ignorante herede, nummos eius traditur, dominus eos recte uendicabit, eadem causa rerum corporalium est». (5) Ad haec Hermogianus in l. Qui fundum, ff. De contrahen. empt., facit aliquantulum (D. 18, 1, 40): «Qui fundum uendiderit, ut eum certa mercede conductum, ipse habeat, uel si uendat, ut non aliis, sed sibi distrahat, uel simile aliquid paciscatur, ad complendum id quo pepigerunt ex uendito agere poterit». (6) Denique Paulus in l. Si in lege, § Colonus, in uersiculo Nam qui ff., Loca., praedicta confirmat, sic inquens: «Nam qui expulsus a conductione in aliam se contulit, non suffecturus duabus, neque ipse pensionis nomine obligatus erit. Et quantum per singulos annos compendii facturus erat, consequitur». (7) Iccirco Laurentius Vallensis scite dixit et fere per haec duo pronomina licet sic loqui, nec per ulla alia, ut ad eum bene defendendum aduerbium remissiuum fere non modo ad sic loqui per haec duo pronomina, sed et ad id nec per ulla alia referendum sit. Aliter enim dictum suum iuxta praelibata exempla falsum notorie remaneret. (8) Scientiarum uero scriptores, quoad fieri possit, excusari et defendi debent, et magis in casu nostro, ubi Laurentius per tantum pelagus dixit in pleris uerum, ego testari possum, qui in huiscemodi plerisque summorum scriptorum locis, haec de causa discursis, sic inueni. Nec mirum si non in omnibus sed plerisque quamdificillimum profecto est humanas inuentiones, saltem in tot tamque minutorum arte perfectas undique reperiri posse.

[24] Verumenimuero, ut apertius cautiusque documenta demus, ita praecipimus, ut in modum summorum auctorum, non sacrorum et sacrorum poetarumque mutuas relationes non modo per hic qui et is qui, sed et contrarius per qui hic et qui is et eorum obliquos et utroque modo per ipsorum composita, id est idem, eiusdem, quicunque, et conuerso fieri posse constet, sed multo frequentius per is qui et qui is quam per hic qui et qui hic. (2) Et saepe per ipse qui, sed raro per qui ipse, frequenter per ille qui et iste qui, sed nunquam apud elegantissimos auctores non sacros et non poetas per qui ille, qui iste, sed apud sacros etiamque poetas. Illud autem plusquam exploratum existit multo crebrius per qui sine ille, iste, ipse, hic uel is expressione, quam siquod horum pronominum exprimatur, apud omnes auctores, praesertim iureconsultos, relationes mutuas inueniri. (3) Sed in illis, hoc est in qui solo, aliquod illorum pronominum debet subintelligi, ut qui frequentat exercicium, sanus erit. Hic enim huiuscemodi locutionibus eorum quoppiam, maxime ille uel is, supplere solemus. Et ideo hunc dicendi modum tanquam apud egregios uiros, praesertim iureconsultos, frequentiorem breuioremque magis frequentandum celebrandumque consulerem. (4) Sic enim iureconsultorum, bonae latinitatis obseruantissimorum maior fiet imitatio, qui si semel per is qui, nedum per qui is locuti sunt, qui solum quater quinquiesque frequentat. Nam et in l. Omnes, ff. De iust. et iur., Caius per quod id bis loquitur (D. 1, 1, 9): «Nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium ciuitatis est». Et infra (D. 1, 7, 26): «Quod uero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes pleraeque custoditur». (5) Similis locutio reperitur etiam per quoccunque id in l. I, § I, ff. De his qui sunt sui uel ali. iur., ubi Caius ait (D. 2, 2, 11): «Et quoccunque per seruum acquiritur, id domino acquiritur». Idem in l. Non quicquid, De iudi., de qui et is, in l. Qui liberatus est, et l. Quem filius meus, ff. De adopt., et l. I, § Siquis apud, ff. Quid quisque iur. in alter stat., et in l. Si uero, § I, ff. Qui sa. cog.

[25] Quod autem per qui solum cum solita pronominis ille uel is suppletione iureconsultos locutos fuisse, multo saepius palam sit, cuius perlegenti perfacile est cognitu, quandoquidem in l. Vt uim, ff. De iusti. et iur., Florentinus ait (D. 1, 1, 3): «Nam hoc iure euenit, ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, iure fecisse aestimetur». (2) Item similis est dicendi modus in l. Quod uero contra, ff. De legi., et l. Contra legem facit, et l. Quod non ratione, e. ti, et bis in l. I, ff. De consti. prin. et de sta. homi., l. Qui in utero est, et l. Qui furere coepit, et l. Qui in utero sunt. Insuper De his qui sunt sui uel ali. iur., bis in l. Item in potestate, circa finem. Et De adopt., l. Si pater, § Qui duos filios, et l. Qui in adoptionem, et l. Et qui uxorem. Et De senator., l. Qui indignus. (3) Deinde De off. praes., l. Illicitas, § Qui uniuersas, et l. Illud obseruandum est. Vlterius De iur. o. iudi., l. II, et l. Qui iurisdictioni. Et De in ius uoc., l. Sed si hac lege, § Qui manumittitur. Et In ius uocati ut eant, l. fi. Et Qui satis cog., l. De die, § I, et l. Si ab arbitro, § I, et l. fi. (4) Praeterea Siquis cau., l. Si eum, § Qui iniuriarum, et l. Qui autem. Et De pac., l. In persona, § I, et l. Tale pactum, § I, et l. Qui in futurum. Et De transcat., bis in l. I, bisque in l. III, in prin., et l. Cum hi, § Qui transigit, et l. Qui cum tutoribus, in prin., et § Qui per fallaciam, et l. Non est ferendus, et l. Qui fidem. Et De his qui no. infa., per totum. (5) Tandem alios textus inuenies innumeros similes antedictis. Crede mihi, qui propter hanc regulam multa opera itemque fere totum Digestum uetus excurri.

[26] 77ª regula est quod tanta sit inter haec pronomina commutatio multiplicataque abusio, ut quandoque ille ad propinquiora, iste ad longiora legantur attribui, ut Geneseos capitulo VIº uideri potest: «Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Postquam enim ingressi sunt filii dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo uiri famosi». Hunc textum supra, inter Bibliae auctores, sub uersiculo Gigantes, inuenies (cf. supra 3, 28, 5).

[27] 78ª. Non nunquam istum et iste de diuersis dici et idem iste, ille isque repetitum de eodem, ut supra, in uersiculo Idem in capitulo sequenti Et tantae superbiae, secundum sententiarum Magistrum, libro II, di. VIª, capitulo IIº (Sent. 2, 6, 2), sic habetur: «Et tantae superbiae merito de caelo, id est de empireo, in quo cum aliis omnibus suae prauitatis consortibus. Nam, ut Ioannes ait in Apocalipsi (Apoc. 12) "Dico iste cadens secum traxit tertiam partem stellarum, quia Lucifer ille aliis maior non solus cecidit, sed cum eo alii multi, qui ei in malicia consenserunt"». (2) Hic enim istum aerem calignosum demonstrat, isteque Luciferum, quod et ille isque repetitum de eodem Lucifero mentionem faciunt. (3) Aliquas alias regulas super ille possem adiungere, quae ex dictis inter iureconsultorum exempla, praesertim in § Ille, facile potuissem elicere, quas breuitatis causa praetereo, cum quilibet uel sciolus non aegre non possit excerpere (cf.  supra 3, 37, 36; 3, 21, 1-ss.).

XLVIII. De ipse demonstratiuo et relatiuo insimul.

[1] De ille satis sit. Deinceps de ipse demonstratiuo quoque relatiuoque insimul dicam, super quo 79ª regula dari potest: quod ipse demonstratiuum et relatiuum est insimul, sed demonstratiuum tantum, cum pronominibus demonstratiuis adiungitur, quippe cum omnibus pronominibus sit commune et tribus personis adiungatur, ut ego ipse, tu ipse, sui ipsius, ille ipse, iste ipse, hic ipse, is ipse. (2) Et in his duntaxat huiusmodique locutionibus in quibus id pronominibus demonstratiuis adiicitur, demonstrationem facit. Haec tamen adiectio non propria sed figurata est, uel significantiae, id est maioritatis et excellentiae demonstrandae, uel discretionis faciendae causa, ut ego ipse feci, id est ego qui tantus sum, seu tot tantaque possum, uel id est ego personaliter non per alium, puta per procuratorem uel amicum. (3) Cum autem ipse pronominibus relatiuis nominibusque adiungitur, solam relationem reddit, ut Ioannes sui ipsius miseretur, et Ioannes legit, is ipse contemplatur, et Ioannes ipse persuadet, et si per se in persona tertia proferatur, est relatiuum quoque, Virgilius in 4º (Aen. 3, 618-19):

            «Ipse arduus altaque pulsat

sydera».

(4) Adiunctum uero pronominibus, eorum significationem capit, Virgilius in Vº (Aen. 5, 846):

«Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo»,

hic enim propter ego, cui coniungitur, demonstratiuum demonstrationem sapit. Persaepe tamen absque aliis per eclipsim profertur, Virgilius in IIº (Aen. 2, 5):

«Quaeque ipsa miserrima»,

hic enim ego subintelligitur. Et si dixero ipse legis, tu quoque subaudiri debet. (5) Haec 79ª regula per Priscianum XII XIIIque maioris primoque minoris confirmatur (Prisc. 12, 4; 13, 22; 17, 58). Confirmationes autem supra, post huius tertii libri principium, § Duae profecto, usque ad uersiculo Praeterea faciunt (cf. supra 3, 1, 2-8; Prisc. 12, 4; 13, 22; 17, 58).

[2] 80ª regula. Quod ipse cum nomine coniunctum relatiue et pro talis uel dictus stare potest. Cicero in De officiis prologo, post principium (1, 1, 2): «De rebus ipsis utere iudicio tuo». Hic enim ipsis relatiue respectu rebus ponitur, uel pro talibus uel dictis, nostris scilicet scriptis, potest exponi. De hoc supra, sub uersiculo Ceterum quamuis, textus explicatur (cf.  supra 3, 8, 1).

[3] 81ª. Ipse quandoque mutuam relationem uel demonstrationem †† potest facere, ut in eodem prologo, sub eodem uersiculo Ceterum quamuis, ibi: «Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum uirtute coniunctum, idque suis commodis non honestate metitur. Hic sibi si ipse consentiat, et non interdum naturae bonitate uincatur, neque amiciciam colere possit, nec iusticiam, nec liberalitatem», quippe si ipse ad qui referatur, et ad uerbum posit supponatur, mutuam relationem faciet. (2) Quod si cum hic demonstratiuo coniungatur, demonstrabit tantum, et tunc uerbi consentiat erit suppositum. Vel utroque modo potest accipi. Et in eodem uersiculo, post tractatus primi Officiorum principium, hic et ipse coniunguntur, ibi (2, 13, 44): «Tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat», (3) ut et sub § Et infra, sub § Sed ut facillime, is et ipse coniunguntur, ibi: «Et si eo ipso uis maxima est, ut simus hi, quos qui haberi uelimus» (cf. supra 3, 8, 1; 8, 4).

[4] 82ª. Mutua relatio non modo per ipse qui, sed et per qui ipse, licet rarius, fieri inuenitur, ut in 76ª regula plenissime declaratur. Inter multa alia exempla, non obliuioni tradas, quod sub uersiculo Idem Cicero in 2º, § Atque etiam subiiciunt se homines, explanatur, ibi (Off. 2, 7, 24): «Etenim qui se metui uolent, a quibus metuantur, eosdem metuant ipsi, necesse est (cf. supra 3, 8, 2).

[5] 83ª. Relatio secunda per is et tertia per ipse fieri legitur, ut sub eodem uersiculo Idem Cicero in 2º (Off. 2, 7, 24): «O miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmaticum putaret quam coniugem. Nec eum fefellit opinio, ab ea est enim ipse propter paelicatus suspicionem interfectus» (cf. supra 3, 8, 2).

[6] 84ª. Ipse in obliquis cum sui, sibi quandoque ad significantiam uel discretionem notandam copulatur, ut sub dicto uersiculo Et infra, sub § ut facillime, in 2º De officiis, ibi (2, 13, 47): «Nam L. Crassus cum esset admodum adolescens, non aliunde mututatus est, sed sibi ipsi peperit maximam laudem ex illa accusatione nobile et gloriosa» (cf. supra 3, 8, 4).

[7] 85ª. Ipse uel ad secundam tertiamque relationem faciendam, post qui faciens primam repeti, et subinde idem faciens quartam poni potest, ut in 3º De officiis (3, 9, 38), et supra, in uersiculo Idem in § Hinc ile Giges, exponitur, ubi textum hunc igitur ipsum anulum notare uelis (cf. supra 3, 8, 7).

[8] 86ª. Ipse in obliquis quandoque pro sui, sibi, se, a se, reperitur, ut in primo IIIque De officiis inuenitur, quos textus supra, sub uersiculo Idem in eodem praeter antedicta reperies, et plenius in epistula superiore, et apertius ratione XI, uersiculo In quarta causa (cf. supra 3, 8, 7; De sui 69).

[9] 87ª. Ipse, se, ei et ille de eodem refert Cicero in 3º De officiis, § C. Canius eques Romanus (3, 14, 58), supra, sub uersiculo Idem sub § C. Canius eques, memorato, unde regulam potes elicere (cf. supra 3, 8, 9).

[10] 88ª. Ipse post qui respectuque eiusdem uerbi potest adiungi, ut sub eodem uersiculo Idem sub § C. Canius eques, continetur, ibi (Cic. Off. 3, 14, 58): «Nondum enim eas Aquilius collega et familiaris meus postulat de dolo malo formulas, in quibus ipsis, cum ex eo quaereretur quid esset dolus malus, respondebat: cum esset aliud simulatum et aliud actum». Et in uersiculo sequenti, sub § Quintus quidem Scaeula, sic habetur (Off. 3, 15, 62): «Ennius ait "Nequicquam sapere sapientem? Qui ipse sibi prodesse nequiret"» (cf. supra 3, 8, 9; 3, 10).

[11] 89ª. Sui pro obliquis ipse quandoque reperiri constat, ut in epistula et XIª ratione, in 86ª ratione allegatis declaratus, adeo ut in 3º De officiis, § C. Marius, supra, in uersiculo Idem in § C. Marius praelibato, se pro ipsum et se proprie positum esse legam. Et in uersiculo Idem in § Cum rex Pirrhus, sibi pro ipsi et se proprie. Et in § L. Manlio, supra, in uersiculo Idem in § L. Manlio memorato, non modo eum pro se, sed et se pro eum seu ipsum, et bis sibi pro ei uel ipsi (cf. supra 3, 8, 14; 8, 16; 8, 22; De sui, 69).

[12] 90ª regula. Non modo sui, sed et eius deriuatiuum suus, pro ipsius, illius eiusque ponuntur, et econtrarius, ut in ea epistula, XI, XII et XIII rationibus explanatur. Nonne et supra, sub uersiculo Idem in § Ac ne illa, dicitur quod in suo regno pulcherrimum natum eset illo anno, immolauit?, ubi suo pro ipsius exponitur (cf. supra 3, 8, 18; De sui, 69-116).

[13] 91ª. Saepe ipse de homine reue principaliter agitata in nominatiuo relationem facit, ut supra exempla sunt innumera, inter quae supra, sub uersiculo Cicero idem in eodem, et uersiculo sequenti, tria notari possunt (cf. supra 3, 8, 19-20).

[14] 92ª. Bis de eodem per ipse isque fieri potest relatio, ut in ipso De officiis 3º, § Sed omittamus, supra, in uersiculo Porro in § sequenti antedicto, facit Cicero (cf. supra 3, 8, 20).

[15] 93. Ipse non nunquam, ut ille, quandam excellentiam et dignitatem dicit, ut supra multa sunt exempla.

[16] 94ª. Per ipse qui, ut per ille qui, iste qui, hic qui, is qui, mutua fieri potest relatio. De hac regula et proxime praecedenti, ex Salustio in Catilinarii prologo exemplum sumi potest (1, 3): «Et quoniam ipsa uita, qua fruimur, breuis est, memoriam nostri quammaxime longa efficere». (2) Hic enim ipsa quandam dicit excellentiam, uitaque nanque nostra licet breuis sit, tamen, si bene expendatur, maximos fructus potest parere, et omni praeclara opera in hoc orbe gloriamque in altero, et ipsa respectu uita simplicem, respectu qua mutuam relationem facit (cf. supra 3, 9, 1).

[17] 95ª. Ipse, ut is et ille, quandoque in numero plurali de nomine collectiuo, in singulari posito, relationem facit, ad rem, non ad uocem consideratione facta. Quae quidem locutio, tanquam figurata, per alleotheta excusatur, ut superius plenisime perdocetur. De hoc apud eundem Salustium in Catilinario est exemplum (8, 1-ss.): (2) «At populo Romano, nunquam ea copia fuit, quia prudentissimus quisque facere quam dicere, et sua ab aliis benefacta laudari, quam ipse aliorum narrare malebat. Igitur domi militiaeque boni mores colebantur. Concordia maxima, auaricia minima inter ipsos erat. Iusque bonum apud eos, non legibus magis quam natura ualebat». Hoc supra, sub uersiculo Postquam textus Salustii, continetur (cf. supra 3, 12, 1).

[18] 96ª. Ipse et is de eodem separatim referri possunt et econtrario.

[19] 97ª. Sibi, ipsius et ille de eodem referri lego, ut de hac regula et proxime praeeunti, apud Salustium in Catilinario, sub uersiculo Nisi uirtus, ibi (31, 2): «Et ipse lege Plaucia». Et infra: «Praesentiam eius timens». Deinde ibi: «Ne aestimarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque suorum maiorum». Et infra: «Tum ille furibundus inquit», (2) quod ipse et ille de eodem referri potuit, ita quod prima per ipse, secunda per ille fieri possit relatio (cf. supra 3, 12, 4).

[20] 98ª. Hi, ipsi, ei illique de eisdem dici possunt, ut Salustius facit in Catilinario, sub proxime dicto uersiculo Nisi uirtus, ibi (38, 3-ss.): «Paucorum potentia creuit, hi Magistratus, prouincias aliaque omnia tenere, ipsi innoxii florentes sine metu aetatem agere». Et infra: «Vetus certamen animos eorum arrexit». Et infra: «Neque illis, qui uictoriam adepti forent, diuiciis uti licuisset». Hic enim illa quattuor de eisdem paucis, scilicet potentibus referuntur (cf. supra 3, 12, 4).

[21] 99ª. Ipse quandoque solum sine expressione pronominis primae uel secundae personae huiusmodi uerbo figurate coniungitur, demostrationem faciens significantiae uel discretionis causa, ut apud eundem in eodem, in Catonis oratione, supra, sub uersiculo Et infra, in Catonis orationis principio, ibi (Sall. Cat. 52, 2): «Et cum sententias non nullorum ipse mecum reputo». (2) Et Virgilius (Aen. 2, 5-6):

«Quaeque ipsa misserrima uidi,

Et quorum pars magna fui».

Cum secunda quoque persona copulatur, ut ipse studes, ipsa diligis (cf. supra 3, 12, 6).

[22] 100ª regula est quod post primam per sui relationem factam, secundam per ipse potest fieri, et ipsum cum id coniunctum ad totam rem antedictam referri. Sic apud T. Liuium, libro I, capitulo 3º reperitur (1, 5, 5): «Iam inde ab inicio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se educari. Nam et expositos iussu regis infantes sciebat, et tempus quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere» (cf. supra 3, 15, 5).

[23] 101ª. Ipse de eodem cum minimo interuallo bis dici potest, ut T. Liuius in eodem, sub capitulo XXº (1, 54, 5): «Nuncius fessus, ut re imperfecta rediit Gabios, quae dixerit ipse, quae ipse uiderit refert» (cf. supra 3, 15, 13).

[24] 102ª. Licet ipse pronominibus aliis omnibus sit commune, et cum omnibus coniungi posssit, tamen saepius cum ille ad praexcellentiam denotandam, ut ille ipse Iesus, illa ipsa uirgo Maria, illud ipsum postremum iudicium, uel cum is ad relationem cum significantia uel discretione faciendam coniungitur, ut id ipsum iuxta T. Liuium, in 100 regula collocatum, qui uel libro II, in capituli XIIII principio, secundum uersiculum In capituli XIIII principio, dicit hoc modo (Liv. 2, 48, 4): (2) «Vexabantur incursionibus Equorum Latini, eo cum exercitu Caeso missus. In eorum ipsorum agrum Equorum ad populandum transit». Et capitulo XV (2, 52, 7): «Refutando exprobandoque T. Menenii damnationem mortemque. Cuius patris munere quondam restituta plebs eos ipsos quibus tum seuiret, Magistratus eas leges haberet, periculum audacia discussit». (3) Et libro IIIº, capitulo Vº (3, 18, 9), is cum ipse coire potest: «P. Volumnius consularis, ut uidit cadentem, is dato negocio suis, ut corpus obtegerent, ipse in locum uicemque consulis prouolat», licet is quoque cum P. Volumnius rite iungetur. Item De bello Punico 2º, post libri VI principium (26, 2, 1): «Ascribi autem pro praetore L. Mario non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant, pro praeiudicato ferrent».

[25] 103ª. Ipse et ille quandoque separata de uariis diuersisque dicuntur. L. Florus libro I, capitulo Vº, de Tarquino Prisco loquens, ait (1, 5, 34): «Hic et senatus maiestatem numero ampliauit et centurias tribus auxit, quamuis Accius Naeuius numerum augeri prohibebat summus augurio, quem rex in experimentum rogauit fierine posse quod ipse mente conceperat. Ille rem expertus augurio posse respondit: "Atquin hoc -inquit- agitabam, an cotem illa secare nouacula possem". Augur "Potes ergo" inquit, et secuit» (cf. supra 3, 16, 6).

[26] 104ª. Quamuis iuxta Laurentii Vallensis sententiam, in libello De sui reciprocatione, capitulo Vº, supra, in magna epistula, ratione XIª memorato, uersiculo Hanc eandem indifferentiam, cum uersiculo sequenti, nihil intersit post hanc praepositionem inter an se an ipsos adiicias, cum genitiuus, datiuus uel ablatiuus antecedit, secus si nominatiuus accusatiuusue praeiret, (2) ut per Ciceronem, primo De officiis, multis in locis, et T. Liuium, libro I Ab urbe condita, capitulo XXI, et libro II, capitulo XIII, in principio, et De bello Punico 2º, in 2 libri principio, et per Iustinum in principio 2 libri, et per Quintilianum Institutionum Xº, et ego sub ea XIª ratione, in uersiculis antedictis, plene dico, tamen quandoque, sed perraro, talis doctrina fallit. (3) Apud enim L. Florum, libro II, capitulo Vº, praecedente bis etiam nominatiuo post inter, non se sed ipsos subiunctum lego, ut supra, uersiculo Circa capituli quinti finem, inuenies (Flor. 2, 6, 58): «Clarissimi duces, ille Italiae, hic Hispaniae uictor, collatis comminus signis, duxere aciem, sed et colloquium fuit inter ipsos de legibus pacis». (4) Hic enim non se, sed ipsos subiicitur, licet nominatiuus bisque praecesisset inter. Item Vlpianus in l. Quotiens, § Heredes, ff. De here. insti., praecedente bis quoque nominatiuo, post inter, non se sed eos pro ipsos substituit (D. 28, 5, 9): «Heredes iuris successores sunt, et si plures instituantur, diuidi inter eos a testatore ius oportet» (cf. supra 3, 16, 121; De sui, 75-76; Valla De rec. 5).

[27] 105ª. Ipse quandoque ueram rei proprietatem uel adiectiuum praecedens seu accidens per id significatum refert. Cicero IIIº Ad Herennium, post principium, § Deliberationes, uersiculo In quibus causis, sic eleganter ait (Her. 3, 2, 2): «In quibus causis rei natura faciet deliberationem, omnis oratio ad rem ipsam accomodabitur. In quibus extranea causa conficiet deliberationem, in his causa ipsa erit adaugenda uel deprimenda».

[28] 106ª. Ipse uel ipsa uel ipsum, cum nomine generali iunctum, rem, de qua principaliter agitur, refert. Cicero IIIº Ad Herennium, in prohemio (3, 1, 1): «Nunc, ne nimium longa sumatur oratio, de re ipsa dicere incipiemus», expone de re ipsa, id est de rhetorica, de qua ibi principaliter est agendum. (2) Idem in primo ad eundem, § Tria sunt tempora, ibi: «Aut cum turpem causam habemus, hoc est cum ipsa res animum auditoris a se alienat», ipsa res, id est materia uel causa. Et § Viciosum exordium est, ibi: «Et quod ex ipsa causa natum uidetur».

[29] 107. Ipse quandoque et sui et ipse repetitum, deinde ipse illeque cum modico interuallo de eodem referuntur. Iustinus libro I (1, 9, 20): «Ad magos inde perueniunt, quibus ne ipsis quidem animus in auxilium sui defuit. Siquidem stricto ferro duos de coniuratis interficiunt. Ipsi tamen corripiuntur a pluribus. (2) Quorum alterum Cobrias medium amplexus, cunctantibus sociis, ne ipsum pro mago transfoderent, quia res obscuro loco gerebatur, uel per suum corpus adiici ferrum mago iusserit. Fortuna tamen ita regente, illo incolumi, magus interficitur» (cf. supra 3, 17, 2).

[30] 108. Ipse primam, primum se secundam, secundum se tertiam relationem facit, ut idem in eodem, paulo post inquit (Just. 1, 9, 20): «Ipsi igitur uiam inuenerunt, qua de se iudicium religioni et fortunae commiterent pactique inter se sunt, ut die statuta, omnes equos ante regiam primo mane producerent. Et cuius equus inter solis ortum hinnitum primus edidisset, is rex esset».

[31] 109ª. Post ille, is et hic uel plurali cum subsecuta duplici repetitione ille, et unica hic, tandem ipse bis subiicitur ad hicque reditur, ut apud eundem Iustinum in 2 libri principio (2, 2, 1) reperitur (cf. supra 3, 17, 4).

[32] 110ª. Ipse patitur ut pro eo ille surrogetur. Iustinus enim in 3 sic ait principio (Just. 3, 1, 1): «Quippe Arbatanus praefectus eius, deficiente quottidie regis maiestate, in spem regni adductus, cum septem robustissimis filiis regiam uesperi ingreditur, nam amiciciae iure semper illis patebat» (cf. supra 3, 17, 5).

[33] 111ª. Cum de homine uel quacunque re principaliter loquimur, de eo uel de ea pro sui relatione reciprocam primamque, deinde per ipse secundam, tertio per se tertiam reciprocamque. De aliis uero non principaliter actitatis, per is tanquam communis primam relationem possumus facere. (2) Harum quidem relationum Iustinus, libro 3º, de Lycurgo principaliter, de Polibita uero fratre eius Carilloque fratris filio minus principaliter mentionem faciens, praeclarus testis est (3, 2, 5): «Nam Lycurgus cum fratri suo Polibite Spartanorum regi successisset regnumque sibi uendicare potuisset, Carillo filio eius, qui natus fuerat posthumus, cum ad aetatem adultam uenisset, regnum summa fide restituit, ut intelligerent omnes quanto plus apud bonos pietatis iura, quam omnes opes ualerent. (3) Medio igitur tempore, dum infans conualescit, tutelam eius administrat, non habentibus Spartanis leges instituit, non inuentione earum magis quam exemplo clarior. Siquidem nihil lege ulla in alio sanxit, cuius non ipse primus in se documenta daret». De hoc supra, inter Iustini exempla, circa finem (cf. supra 3, 17, 5).

[34] 112. Aduerbia localia temporaliaque etiamque ordinis, non modo per ille, iste, hic et is, sed et per ipse et loco, tempore, parte uel ordine quandoque ponuntur. Apud enim Q. Curtium, post 3 principium, sic habetur (3, 1, 1): «Fons eius ex summo fontis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu aquarum cadit. Inde diffusus circunuectos rigat campos liquidus et suas duntaxat undas trahens» (cf. supra 3, 18, 1).

[35] 113. Per ipse, hic ipseue repetitum de eodem fit relatio, ut l. I, § Cura, ff. De offi. praefec. ur. (D. 1, 12, 1).

[36] 114. Per is, ipse seque de eodem quoque relatio legitur, ut l. I et II, ff. De offi. praeto. (D. 1, 14, 1).

[37] 115. Per ipsum repetitum, seque de eodem, relatio reperitur, ut l. Si in aquam, § fi., cum duabus legibus sequentibus inuenitur (D. 1, 16, 7-9).

[38] 116ª. De eodem primum pro is qui mutua fieri potest relatio, deinde per ipse, tertio per is, quarto per ipse repetitum, ut l. Siquis iniquum, § Si is pro quo, ff. Quod quisque iur. in alter sta. (D. 2, 2, 3).

[39] 117. Ipse uel diuersorum respectu repeti potest, ut Paulus in l. Si actoris, § I, in fi., ff. De eo per quem fac. erit quo minus quis in iudicio sistant, ibi (D. 2, 10, 1): «Nec factum serui domino abesse debere, nisi hactenus, ut ipso careat, quoniam ipse nihil deliquit». (2) Vlpianus enim in l. Quotiens, ff. Siquis cau., hoc pronomen ipse repetit pro eodem. Idem fere in lege penultima eodem titulo facit Neracius, et idem Vlpianus in l. Siquis ex argentariis, § Praetor ait, uersiculo Prohibet, repetit ipse isque saepenumero pro eodem. (3) Item ipse Geneseos capitulo II (2, 10-ss.), ter de diuersis repetitur: «Et fluuius egrediebatur de loco uoluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde diuiditur in quattuor capita. Nomen uni Phison, ipse est qui circumit omnem terram Eiulach». Et infra: «Et nomen fluuii secundi Geon, ipse est qui circumit omnem terram Aephyopiae. Nomen fluuii tertii Tigris, ipse uadit contra Assyrios. Fluuius autem quartus, ipse est Eufrates».

[40] 118. Per ipse repetitum post ei qui, de eodem fit recordatio. Consequenter et de eodem ei et ipsius eique resumitur. Insuper eum eique subiungitur, ut in l. II, § fi., ff. Siquis caut., (D. 2, 11, 2) Vlpianus ait.

[41] 119. Post is qui, ipse ad longiora referri potest, quod in obliquis pro sui, sibi, se, a se retransitiuo stare potest, ut apud Caium, e. ti. l. Si is qui fideiussorem, fit (D. 2, 11, 6). Hae uero septem postremae regulae, a CXIIIª usque ad praesentem, inter iureconsultorum exempla plenius explanantur (cf. supra 3, 19-ss.).

[42] 120. Post qui quandoque uel immediate collocatur ipse. Cicero Ad Herennium, in quarti prohemio, § Quos si artificiose, sic ait: «Qui enim ipse scribet artificiose, a aliis commode scripta facile intelligere poterit. Qui eligit facile, non continuo ipse commode scribit». Idem in IIIº De officiis, § Quintus quidem Scaeuola (3, 15, 62): «Ennius: "Nequicquam sapere sapientem? Qui ipse sibi prodesse nequiret"». (2) T. Liuius De bello Punico IIº, in capituli secundi principio (22, 3, 7): «Flaminius, qui nec quidem quieto hoste, ipse quieturus erat, postquam res sociorum», et cetera. Idem in eodem libro, capitulo VIº, § Itaque Mutius: «Eum primum esse uirum, qui ipse consulat quid in re sit, secundum eum qui bene monenti obediat. Qui nec ipse consulere nec alteri parere sit, eum extremi ingenii esse». (3) De his et plenius, supra, in 76ª regula, uersiculo Verum quid sacrorum, et uersiculo sequenti scripsimus. Non tamen Ambrosius praetermittendus est, qui in libro De officiis, transsumptiue in C. Vna, XXVI di., dicit (Grat. 26, 4): «Quomodo autem potest esse hortator uiduitatis, qui ipse coniugia frequentauit?» Vide supra, inter Ambrosii exempla, sub uersiculo Idem in libro De officiis (cf. supra 3, 47, 20-21; 3, 29, 4).

[43] 121. Ipse non nunquam quater dicitur de eodem quo ad essentiam, sed de separatis et distinctis quo ad personas, quipecum de deo, qui unus et idem est quo ad diuinitatis substantiam, in personarum trinitate nullatenus separatam, sed tamen in his est uera distinctio, totaque remota confusio. (2) Fides enim Catholica haec est, ut unum deum in trinitate, et trinitatem in unitate ueneremur. Neque confundentes personas neque substantiam separantes. Alia est enim persona patris, alia filii, alia spiritus sancti. Sed patris et filii et spiritus sancti una est diuinitas, aequalis gloria, coeterna maiestas. (3) Haec autem regula per apostolum, iuncto Augustino in libro De Trinitate, comprobatur. Magister enim sententiarum, libro I, distinctione II, capitulo finali, scite sic inquit (1, 2, 8): «Apostolus quoque aperte trinitatem distinguit, dicens (Gal. 4): "Misit spiritum filii sui in corda nostra", et alibi (Rom. 8): "Si spiritus eius, qui suscitauit Iesum, habitat in nobis", et cetera. (4) Item alibi trinitatem atque unitatem euidentissime comendat dicens: "Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria", ex ipso ait, ut Augustinus in libro De trinitate (1, 6)dicit: "Propter patrem per ipsum dicit, propter filium in ipso, propter spiritum sanctum et cum ipso", per hoc uero quod non ait ex ipsis et per ipsos et in ipsis, nec ait ipsis gloria sed ipsi, insinuauit hanc trinitatem unum deum esse». (5) Haec etiam omnia confirmantur apud eundem Magistrum, eodem libro Iº, distinctione XXV, capitulo finali (Sent. 1, 25, 12), auctoritate Hieronymi, in expositione fidei Catholicae ad Alippium Augustinumque episcopos, sic dicentem: "Non est prorsus aliquid in trinitate gradus, nihil quod inferius superiusue dici possit, sed tota diuinitas sui perfectione aequalis est, ut, exceptis uocabulis, quae proprietatem designant personarum, quicquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. (6) Atque ut confutantes Arrium unam eandem dicimus trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis fatemur deum. Ita impietatem Sabellii declinantes tres personas expressas sub proprietate distinguimus". (7) Non ipsum sibi patrem ipsum sibi filium, ipsum sibi spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam patris, aliam filii, aliam spiritus sanctis esse personam. Non enim nomina tantummodo sed etiam nominum proprietates, id est personas uel, ut Graeci exprimunt, hypostases, id est subsistentias confitemur». (8) De his supra, inter Magistri sententiarum exempla, uersiculo Idem in capitulo finali, distinctione 2ª, et uersiculo Idem in capitulo Quod autem, quod est finale, distinctione XXV, habes expresse (cf. supra 3, 37, 10; 3, 37, 23).

[44] 122. Per is et ille, deinde per is quater suppositum, postea per ipse, tandem et per is suique de eodem, puta de deo, multiplicata fit relatio. Magister enim sententiarum. libro IIº, distinctione I, capitulo IIº (2, 1, 2), supra in uersiculo Idem in capitulo IIº, distinctione eadem, Aristotelem memorato, sic ait notabiliter: (2) «Verumtamen sciendum est haec uerba, scilicet facere, creare, agere et huiusmodi alia de deo non posse dici secundum eam rationem, quae dicuntur de creaturis, quippe cum dicimus eum aliquid facere, non aliquae in operando motum illi intelligimus inesse, uel aliquam in laborando passionem, sicut nobis solet accidere, sed eius sempiternae uoluntatis nouum aliquem significamus effectum, id est aeterna eius uoluntate aliquid nouiter existere. (3) Cum ergo dicitur aliquid facere, tale est, ac si dicatur iuxta eius uoluntatem uel per eius uoluntatem aliquid nouiter contingere, uel esse, ut in ipso nihil noui contingat, sed nouum aliquid, sicut in eius fuerat aeterna uoluntate, fiat sine aliqua motione sui uel mutatione. Nos uero operando mutari dicimur, quia mouemur. Non enim sine motu aliquid facimus» (cf. supra 3, 37, 33).

[45] 123 regula et postrema, est quod per ipse qui, ut ille qui et iste qui, praesertim hic qui, permaxime is qui, et econtrarius, sed perraro, nisi in qui hic et qui is, saepe tamen in qui solo cum hic uel is uel ille suppletione, saepenumero mutua fit relatio. Tullius Ad Herennium, in quarti libri prohemio, § Nunc aliunde, ibi: «Si mercem ipsi qui uenditant, aliunde exemplum quaeritant mercis», supra, in uersiculo Quod autem hoc. (2) Et in 2º De officiis, sub § Atque etiam subiiciunt se homines, ibi (4, 6): «Etenim qui se metui uolent, a quibus metuantur, eosdem metuant ipsi necesse est». Item in 3º De officiis, in § Ac ne illa, supra, in uersiculo Idem in § Ac ne illa, ibi (3, 25): «Ac ne illa quidem promissa seruanda sunt, quae non sunt ipsis utilia, quibus illa promiseris». (3) Item T. Liuius in IXº De bello Punico 2º (29, 1, 1): «Quia edictum praetoris erat ipsum militaturum, qui ita non fecisset», de quo supra, in uersiculo Idem Liuius in libri IX principio, habetur expresse. Multa quidem alia exempla, supra passim dispersa, possem adducere, quae breuitatis causa praetereo (cf. supra 3, 7, 2; 8, 18; 15, 36).

[46] Haec super pronominum qualitatibus quicunque lector fuerit, accurate legat. Nam fortasse nullibi tam uarie, tam copiose, tam denique dilucide confirmateque de hac materia scriptum inueniet. Deinceps ad cetera est pergendum. Tam plene de pronominum qualitatibus dictum esse puto, ut nihil uel minimum adiici posset. (2) Tempestiuum est, ut ad quis uel qui, de quo tam crebra facta est mentio, praesertim propter relationes uel mutuas, et ad eius composita syllabicasque adiectiones ipsius, et ad illa octo: unus scilicet, ullus, solus, alter, uter, nullus, totus et alius, quae secundam pronominum declinationem in declinando sequuntur, quaque inter pronomina collocantur, et ideo non nulli pronomina esse putauerunt, transitum faciam, quasdam de his quoque regulas allaturus; (2) si prius omnes ipsas centum uiginti tres regulas super pronominum qualitatibus in compendium quoddam reduxerim, ne tot regularum uarietas et copia confusionem pariant. Et ita legentes eandem materiam plenissime breuissimeque examinatam inuenient.



[1] Glossa: A pango, -is, pro coniungere uel implere dicitur; pagina est pars taliorum librorum et dicuntur paginae a pangendo, id est coniungendo, quia sibi inuicem compinguntur, id est coniunguntur uel quia ibi folia coniunguntur uel pagina dicitur quandoque carta, quandoque liber, quandoque scriptura. Vnde consueuit dici quod hoc inuenitur in diuina pagina, unde haec paginula, -lae, diminutiuum et pagino, paginas, coniungere uel desiderare et corripit -gi-. Catholicon.

[2] Glossa: Prima cum ch aspirato et per y graecum cum t exili scribitur. Dici potest a nobis aureum os, nam chrysos aurum et tomoe os apud nostros designat. Ioannes Tortellus Aretinus.

[3] Glossa: Hypostasis secundum Ioannem Tortellum Aretinum prima cum -y- graeco, penultima cum -t- exili scribitur. Dicitur a nostris subsistentia, ab hypo, quod est sub et stasis quod est statio, quin et a theologis quibusdam persona traducitur. Hic subsistentia personaque subsistens exponitur. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[4] Glossa: Hic littera secundum morem antiquum grossa fit, in aliis locis communis secundum modernum et solitum.

[5] Glossa: Qui deuicit Xerxem in bello nauali iuxta Salaminem.

[6] Glossa: Insula ante Athenis.

[7] Glossa: Ariopagitae dicebantur sapientes magnae scientiae et consilii, dicti a loco ab Ariopago, et dicitur ab Ari, quod est Mars et pagos, id est glacies uel saxum, quia locus ille sapientium in templo Martis uel iuxta constitutus erat.