Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

LIBER QVARTVS

Proemium.

[1] Tam plene de pronominum qualitatibus dictum esse puto, ut nihil uel minimum adiici posset. Tempestiuum est ut ad quis uel qui, de quo tam crebra facta est mentio, praesertim praeter relationes uel mutuas et ad eius composita syllabicasque adiectiones ipsius et ad illa octo, unus scilicet ullus, solus, alter, uter, nullus, totus et alius, quae secundam pronominum declinationem in declinando sequuntur, quaeque inter pronomina collocantur, et ideo non nulli pronomina esse putauerunt, transitum faciam quasdam de his quoque regulas allaturus. (2) Si prius omnes ipsas centum uiginti tres regulas super pronominum qualitatibus in compendium quondam reduxerim, ne tot regularum uarietas et copia confusionem pariant, et ita legentes eandem materiam plenissime et breuissime quoque examinatam inuenient.

I. Quid est pronominis qualitas et quotuplex.

[1] Pronominis igitur qualitas, quae accidens eius praecipuum et quasi substantiale est et ad ipsius inuentionem spectans, duplex est: demonstratio et relatio. Demonstratio est certa rei uel oculis uel intellectui ostensio. Relatio uero est rei ante latae recordatio, quae totuplex esse potest, ut et per is solum ad septenarium numerum possit ascendere. (2) Pronominum uero quaedam sunt demonstratiua tantum, ut ego, tu, hic et iste, sed iste ad oculum tantum proprie, hic autem nunc ad oculum, nunc ad intellectum; duo relatiua tantum, sui et is; duo demonstratiua et relatiua insimul, ut ille et ipse.

II. De ego et tu.

[1] Nec mirum ego tuque demonstratiua tantum esse, siquidem uterque persona praesens esse demonstratur et loquentis eiusque, cui fit locutio. Verum si quandoque defunctus uel absens introducatur nobis in prima persona loqui, et absenti dirigatur sermo, haec figurata sunt et per prosopopeiam et apostrophen excusantur. (2) Sed et ego -met assumens, et tu -te -temetque, et sui -met, hicque -ce et omnia pronomina primitiua sibi ipse, quod omnium pronominum sit commune adiunctiuumque, applicantia deriuatiuaque parte in ablatiuo singulari generis feminini reponentia significantiam, id est excellentiam et dignitatem quandam et plerunque discretionem, hoc est rem per aliquem solum sine aliis factam fuisse notant.

III. De sui.

[1] Sui uero proprie reciprocum est, nominatiuo et uocatiuo carens. Significat enim actum uerbi in personam reciprocari, id est conuerti reflectique agentem, ita quod una eademque persona respectu unius eiusdemque uerbi sit agens et patiens. Sui quoque, ut suus eius deriuatiuum, transitiuum est, ut deus creaturarum suarum miseretur, sic improprie retransitiuum est, quando persona in clausula praecedenti agens, non a se, sed ab alia tunc agente, sed prius patiente, patitur. (2) Actus enim sequentis uerbi in eandem personam, prius agentem, nunc uero patientem, retransit, ut Ioannes Raimundus Ferrarii orat atque orat deum clementissimum, ut misereatur sui, et hoc fit ut plurimum. Non nunquam tamen in persona patientem prius seu quae agens non fuisset, per sui fit retransitio. Sic scripta sacra legamus, ut sui memores sibique affecti se penitus obseruemus seque in futuri gaudeamus. (3) Et uterque retransitionis modus improprius est habendus, sed magis posterior, quippecum in neutro tunc surrogari putatur et interpretari debet, ut et uice uersa eius, ipsius et illius pro sui saepenumero collocantur. Et sui primitiui genitiuus alii substantiuo iungi et ad personam uel agentem uel patientem referri potest, ut magistratus potestatem sui faciant, etsi admoniti non excitentur ad sui defensionem. (4) Et sibi cum modico repeti interuallo, ut et se in accusatiuo ablatiuoque seque geminari reperitur, sed meme, tete per figuram episeusim. Se quoque uel nunc personam agentem, nunc patientem dicit, et sui per omnes casus -met recipit etiamque quandoque ipse adiicit in obliquis. (5) Et aliquando -met sine ipse et econtrarium, ut ita significantia uel discretio pernotetur. Sui quoque loco sua poni debet, cum interest, refert et est pro pertinet adiungitur.

IV. De ille, iste, hic, is, idem, identidem, ipse.

[1] Ille uero longe positum absentemue demonstrat et plerunque a Cicerone pro homine uel re minus principali ponitur, raro pro principaliori quoque. Iste uero prorsus econtrarium, nam et iste spacio breuiore uel de praesente uel principaliter actitato uel de re locoue eius, ad quem loquimur aut scribimus, intelligitur, ut et hic de re principaliori uel praesenti uel loquentis scribentisue locoque alterutrius, et ille de quopiam tertio reue locoue eiusdem. (2) Quae et in aduerbiis inde procedentibus est dicendum. Saepius tamen apud praeclaros auctores hic quam iste de propinquiori et ille quam is de remotiori uel cum geminatione dicitur. (3) Demonstratiua uero primam noticiam faciunt, relatiua secundam et is, quod tantummodo relatiuum est, relationem primam, idem ab eo compositum secundam, identidem decompositum tertiam ex arte facit, ex usu tamen multiplicatoque auctorum is cum interuallo quodam et quandoque saepenumero repetitum, non modo secundam, sed et tertiam, quartam, quintam, sextam septimamque relationem reddit, quod et ille et iste nonunquam fecisse lego. (4) Hic quoque rem eandem saepe demonstrat, et aliquando sed abusiue, ut et iste, refert. Abusiue nanque saepe pronomina collocantur, et unum locum alterius occupat, unumque loco alterius surrogatur. Nam et idem quandoque primam, et is secundam, et hic, ille uel iste tertiam relationem, et econtrarium, representat. (5) Et quoque multotiens is et ille et econtrarium, id est ille et is, ut et hic uel iste et is uel ille uiceque uersa, de eodem cum interuallo quodam referuntur, et non nunquam ununquocque eorum cum minima distantia repetitum dicitur de diuersis. Et tanta est inter ipsa uarietas et confusio multiplicataque abusio, ut uera illorum proprietas flaccescat saepenumero, et unum surrogari pro altero censeatur. (6) Ipse omnibus aliis pronominibus potest adiungi, et licet demonstratiuum relatiuumque esse dicatur, tamen duntaxat demonstratiuum est, cum id pronominibus demonstratiuis adiicitur, ut ego ipse, tu ipse, ille ipse, iste ipse, hic ipse, uel quando solum uerbis primae secundaeue personae supponitur, ut ipse lego, ipse delectaris, nam et hic ego uel tu subintelligitur. In ceteris autem modis naturam relatiuuam experitur et excercet, eamque frequentat. (7) Illud autem non debet omitti, quod inter haec pronomina et qui mutua sit relatio, proprie uero inter pronomina relatiua et qui, ut ipse qui currit mouetur et is qui bene uiuit in deo manet. De natura uero suus aliorumque deriuatiuorum pronominum supra in epistula et libris quaere praecedentibus.

V. Regulae super VIII nominibus unus et ullus et ceteris, et quis uel qui, secundam pronominum declinationenm sequentibus.

[1] De regularum compendio pro qualitatibus pronominum ante oculos collocandis satis est. Deinceps ad quis uel qui eiusque composita syllabicasque adiectiones et ad cetera octo secundam pronominum declinationem sequentia, de ipsis quoque regulas formaturus transgrediar. Verum cum in 2º libro prius de his octo quam de quis uel qui egerim, hic eundem ordinem prosequar, ut rei breuitas cum copia facilius comprobetur.

[2] Prima igitur regula dari potest, quod illa octo nomina: unus, ullus, uter, nullus, solus, alter, totus et alius, iuxta secundam pronominum declinationem uariantur, ut unus, -a, -um; unius, uni; licet neuter, -a, -um primam secundamque nominum in usu frequentiore teneat, ut neuter,- a, -um, genitiuo neutri, -ae, -tri, datiuo neutro, -ae, -o, quem modum et alia penes antiquos sed rarius imitantur, qui etiam neuter genitiuum in -ius, datiuum in -i, secundum sui simplicis uariationem declinasse leguntur.

[3] 2ª regula est quod horum octo, tria duntaxat composita legimus: alteruter, uterque, neuter.

[4] 3ª. Alteruter licet ex duobus integris componatur, tamen ut in recto in genere feminino et neutro alterutra alterutrum eufoniae causa facit, et non alterautra, alterumutrum, propter hiatum euitandum, sic in genitiuo quoque alterutrius et non alteriusutrius declinando reddit. (2) Cum enim duae regulae inter se pugnent, quarum prima est, quod ex duobus rectis composita utrinque flectantur, ut iusiurandum, iurisiurandi, iurisiurando, altera uero est quod omnia nomina et pronomina, quae in -ius terminant genitiuum, hunc communem trium generum habere debent, ut unus unius, una unius, unum unius, ille illius, illa illius, illud illius, alteruter secundum priorem alteriusutrius, secundum uero alteram alterutrius debet facere. (3) Cum igitur potius secundam quam primam propter rectum in masculino femininoque seruare teneatur, prior omittatur est necesse, et ita masculinum feminini neutrique declinationem imitatur. Nam minor pars maiorem sequi debet, nec hoc in declinando tantum, sed et in accentuando comperitur, ut uterque, utraque, utrunque, plerusque, pleraque, plerunque, quippecum femininum quamuis penultimam breuem teneat, tamen in ea moderatum accentum, ut masculinum neutrumque obseruat. (4) Nam et Doctrinale dicit (11, 2.325):

«Pleraque proferre, cunctando uel utraque disce»,

nec modo in his causa consortii regulae impediuntur accentus, sed et in cuius, -a, -um.  Cum enim cuiús propter concidentiam de genitiuo cuius remouenda in ultima acuatur. Idem de cuiá et cuiúm, propter masculini consortium est dicendum. (5) Deinde in compositis a facio sine corruptione fioque et iubeo capioque seruatur idem, in qua nanque uocali prima persona retinet accentum, in eandem et secunda et tertia, ut benefácio, benefácis, benefácit, benefío, benefís, benefít, licet in benefacis et benefacit penultima breuietur, et benefis, benefit dictiones sint latinae. (6) Et ideo propter penultimam breuem in antepenultima retinendus esse accentus; secus est si -a- corrumpatur, ut iustificacio, iustificacis, inficio, inficis, ut Priscianus in VIIIº dicit (8, 35). Idem quod de benefacio, -is, -it, de fideiúbeo, fideiúbes, fideiúbet assero. Identidem de usucápio, usucápis, usucápit teneri debet; (7) licet multi in antepenultima accentum retineant, quod Ioannes de Balbis laudat, qui de his in suo Catholicon, in secunda parte sui operis, capitulo De impedimentis accentus, § Consortii causa (2, 2, 6), plene scribit, quod ante Doctrinale in IXº tetigerat capitulo (11, 2.320-21):

«Accentum seruant in compositis facit et fit,

Dum uox composita uocalem seruet eandem».

Quod ad huius regulae confirmationem dicit in primo (1, 316-17):

«Rectos compone, simul inflectuntur utrinque.

Non sic alterutrum declines, nec leopardum».

(8) Et iuxta Catholicon in quinta parte: «Alteruter ex alter uterque componitur et alteruter, alterutra, alterutrum fit, id est iste uel ille uel uterque ambo, et inde alterutrum aduerbium, id est mutuo. Vnde in Epistula Iacobi (Greg. Mor. 22, 15): "Confitemini alterutrum peccata uestra"». (9) Plenius in tertia parte, capitulo De composita figura, § De compositione autem integrorum, ubi sequens Priscianum in Vº (5, 61), sic inquit: «Si ex duobus nominatiuis fiat compositio, uterque declinatur, ut res publica, genitiuo rei publicae. Sin autem nominatiuus ex duobus obliquis componatur, utrinque remanet indeclinabile, ut huiusmodi et officiiperdi. (10) Quod si ex nominatiuo et obliquo, duntaxat ex parte recti fit uariatio, ut senatusconsultum, senatusconsulti. Excipitur alteruter, quod licet ex duobus componatur rectis, alterutrius et non alteriusutrius efficit». (11) De quo post Prisciani rationem reddit in eodem Vº (5, 62), sic dicentem: «Nam cum duae pugnent inter se regulae, ut alteram seruet, necessario perdit alteram. Omnia enim nomina uel pronomina, quae genitiuum in -ius terminant, debent hunc communem habere trium generum, ut unus unius, una unius, unum unius, solus solius, sola solius, solum solius. (12) Cum igitur femininum et neutrum supra dicti nominis ex corrupto et integro sint composita hiatus causa et euphoniae alteruter pro alterautra et alterutrum pro alterumutrum, et necessario extrinsecus habuerunt declinationem, id est alterutrius. Itaque masculinum quoque eorum est declinationem secutum propter rationem supradictam in -ius terminantis genitiuum qui communis trium generum uult esse. (13) Nec solum tantum in declinationibus nominum hoc contigit, sed etiam in accentibus, ut utérque, utráque, utrúmque, plerúsque, pleráque, plerúnque. Femininum enim quamuis penultimae breuis sit, accentum tamen in ea habuit acutum, sicut masculinum et neutrum. Vetustissimi et alterautra et alterumutrum et alteriusutrius solebant proferre, et plerus, plera, plerum absque -que additione. Et de alteruter, alterutra uel alterautra et aliis praelibatis». (14) Idem Priscianus in VIIIº circa finem (8, 35) generis propter antedictos accentus sic ait: «Sciendum tamen, quod facio et facior, ut ostendimus, uetustissimi proferebant. Si uero facio uerbo uel fio integris manentibus aliud uerbum antea infinitum componatur, non solum significationes et coniugationes integras eis seruamus, sed etiam accentus, ut calefácio, -is, calefácit, tepefácio, tepefácis, tepefácit. In secunda enim et tertia persona penultimas acuimus, quamuis sint breues. Similiter calefío, calefís, calefít, tepefío, tepefís, tepefít finales seruant accentus in secunda et tertia persona, quos habuit in simplicibus». (15) Idem Petrus Heliae in eodem VIIIº tenet (Reilly 473): qui tamen in Vº, ubi de figura docet, super leopardus contra Doctrinalis opinionem ait: «Leopardus quamuis componatur ex duobus rectis, declinatur tamen tantum ex altera parte, ut plerisque uidetur, et facit leopardi in genitiuo, in datiuo leopardo, et deinceps ita ut ex uterque parte fiat declinatio». (16) Et hanc opinionem sequitur Hugutio. Sed cum Doctrinali magister Beneduentus est, et Catholicon tenentes ex leena corrupta et pardus integra compositionem fieri, et dicitur leopardus ex leena pardoque natus. Aegidus quoque libro IIº, capitulo 2º, circa finem de compositis facio et fío refert et sequitur Priscianum, sed tandem illi adiiciendo subiicit: (17) «Addunt multi quod si in compositis de fio mutetur genus, ut in suffío, infío, confío, quae sunt actiua, accentus non supra penultimam sed supra antepenultimam debet esse, unde regula intelligitur, et ualet nisi mutetur uocalis, ut perfício, pérficis. Et nisi mutetur genus, ut in suffío, suffis, quia, si non mutetur uocalis in facio, habet accentum in penultima, patet in calefácis, ubi accentus est in penultima. Similiter nisi mutetur genus, ut in suffio, habet accentum, sicut suum simplex. (18) Catholicon uero dicit: «Fio, fis, fit, factus sum, id est incipere esse, de non esse transire ad esse, quod enim fit, non est, quod est, non fit. Et est neutropassiuum quantum ad uocem, et neutrumpassiuum quantum ad significationem, et debet habere tria participia, scilicet fiens, factus et futurus, sed fiens non est in usu, et hoc hac ratione, quia hoc uerbum fio est quasi passiuum huius uerbi facio, sed omne passiuum caret participio praesentis temporis. (19) Et ideo fiens in usu non est, licet fuerit in antiquorum usu. Item fio deberet facere facturus participium futuri temporis, sed quia esset concidentia cum participio futuri temporis huius uerbi facio, quod est facturus, ideo fio habet futurus participium futuri temporis et nunquam facturus. (20) Et componitur fio cum omnibus eisdem dictionibus, cum quibus et facio, et ita, ut suam litteram non mutet, ut benefacio, benefio, malefacio et malefio, satisfacio et satisfio, calefacio et calefio, tepefacio et tepefio, expergefacio et expergefio, nihilifacio et nihilifio; et sunt loco pasiuorum ad illa. (21) Item fio componitur cum con et transit in actiuam significationem, et dicitur confio, confis, confiui, confitum, id est conficere; accipitur tamen confire in passiua significatione, scilicet pro effici. Item defio, defis, defiui, defire, id est delinquere, deficere, defectum pati. Item componitur cum sub, et dicitur suffio, -is, suffiui, suffitum, id est suffumigare, sumministrare. (22) Fio est neutrum,  et composita ab eo, quae non mutant litteraturam illius, omnia sunt neutra, et habent accentum super eandem syllabam, super quam et simplex, iuxta regulam illam: quotiens facio uel fio componitur, ita ut non mutetur litteratura simplicis, super eandem syllabam est accentus in composito, super quam est in simplici. (23) Quae uero componuntur a fio, ita ut mutent litteraturam sui simplicis, et accentus mutant, et actiua sunt, praeter defio pro deficere, quod est neutrum. Et nota quod fio, fiebam producit -i- puram ubicunque non habetur -r-, cum omnibus suis compositis, quando significat passionem, nam si -r- sequitur ad -e-, breuiatur -i- ante -e-, ut fierem, fieri. (16) Et, ut dicit Varro, ideo fio, fis producit -fi- quia est passiuum de facio, unde quia passiuum parificatur actiuo, ideo fio producit primam, ut tempore saltem parificetur, ut quod amisit in syllabis recuperet in temporibus. (24) Facetus: "Nunquam spina nocens fiet odora rosa". Et, ut dicit Papias, fio, fis quartae coniugationis producit penultimam in omni dissyllaba, licet uocalis ante uocalem sit, ut fio, fiam, inde componitur suffio». (25) Ego quidem potius Catholicon quam illos multos ab Aegido recitatos tenentes in compositis a fio mutantibus genus, ut in suffio, infio et confio, supra antepenultimam accentum retineri debere, sequendum puto, ut et in his non supra antepenultimam, sed penultimam, quae longa semper est, collocetur accentus, quamuis enim causa productionis primae syllabae in fio sit, ut, postquam de facio passiuum erat, et passiuuum suo actiuo par in syllabis fieri solebat, suppleret in temporibus quod amittebat in syllabis, tamen secundum compositorum regularum in quocunque composito cum eadem productione remanere et ibidem accentum retinere deberet. (26) Vnde idem Catholicon in 2ª parte sui operis super regulis accentus generalibus, ait in principio (2, 10): «Vocalis ante alteram uocalem apud Latinos breuiatur, ut deus, praeter fio, fiebam, quod producit -i- puram, ubicunque non habet -r- cum omnibus suis compositis, quando significat passionem, nam si -r- sequitur ad -e-, breuiatur -i- ante -e-, ut fierem, fieri». (27) Idem in Vº parte, in uerbo confio, dicit: «Confio, confis, confiui, confire, id est efficere, ex con et fio, et transit ad actiuuam significationem, scilicet pro effici, et producit -i- ante -o- in fio, inde infio, infis». Idem in infio: «Infio ex in et fio componitur, infio, infis, sed modo non est in usu. (28) Vnde Aristoteles in primo De generatione: "Infimus tristantem aliquando tangere nos, sed non uos eum". Plato etiam hoc uerbo utitur, infimus, id est dicimus, et producit -fi-. Papias uero dicit: "Infit ceteris deficiti. Antiqui tamen infit dicebant, id est incipiunt fari"». Idem in suffio ad uerbum fio se remittit. Et Seruii auctoritate suffire fumigare est. Virgilius IIIIº Georgicorum (4, 241):

«Aut suffire thimo».

(29) Apud Compraensorium dicitur: «Confio, confis, confiui, confitum, id est efficere, et pro effici in passiua significatione accipitur». Et in infio dicit: «Infio, infis, -it, ab in et fio erat antiquitus, sed nunc non inuenitur nisi infit, id est incipit fari». In suffio uero subiicit: «Suffio, -is, -iui, id est suffumigare uel administrare». (30) Tandem apud Priscianum Petrumque Heliae in octauo reperitur (8, 62): «Infit, cuius Varro (fr. Bip 253) in mensuribus etiam primam ponit personam infio».

[5] Idem Priscianus in eodem VIIIº, in fine, ubi de personis defectiuis in uerbis determinat (8, 103), sic inquit: «Praeterea in nominationibus, id est onomotopeis, siue nominum siue uerborum nouis conformationibus non omnes declinationis motus sunt quaerendi, ut tinniat, Persius (5, 106):

"Sub aerato mendosum tinniat auro",

et taratantara, Ennius (Ann. 2, 35):

"At tuba terribili sonitu taratantara dixit".

(2) Et etiam apud Graecos, sizeo. Pluit et tonat et fulminat et multa similia quae ad homine non pertinent, proprie quidem ad tertiam dicuntur personam; possunt tamen in prima inueniri persona et secunda per poetarum prosopopoeias, id est conformationes, uel per responsa dei et per apostrophas, quasi ad ipsum Iouem praesentem. Et sunt quasi propria uerborum, quae ad solum Iouem pertinent. (3) Reperiuntur tamen et alia uerba, qaue in usu deficiunt personis, ut cedo, sodes, salue, furis, aue, infit, foret, quamuis in fio et furo apud Varronem inueniuntur (fr 59) et forem apud Terentium in Hecyra (525) [1] fore quoque dicitur, ex quo confore». Quamuis autem non nulli dicant fiebam in prima corripi, eo quod non dissyllabum, sed trissyllabum sit. (4) Cum in Xº Doctrinale (10, 1.689-90)dicat:

«Et fio cum fit dissyllaba uox, breuiatque

cum polisyllaba fit fieri probat hoc fieretque»

et aliqui scribentes ibi hoc teneant, tamen illam produci asseuerandum est, ut de fiam est dicendum, et hoc per Doctrinalis regulam in Xº (10, 1.620):

«In deriuatis sua quae sit origo notabis»,

et cetera. Vt enim fio, fis in prima producitur, ita et fiebam et fiam, quae inde descendunt. (5) Nam in IXº, post principium, Prisciano teste (9, 2-3), et tertia et quarta coniugatio solet ex prima persona gignere tam praeteritum imperfectum quam futurum: praeteritum imperfectum mutatione -o- in -e- productam et additione -bam, ut lego legebam, facio faciebam, audio audiebam; futurum mutatione -o- in -am, ut lego legam, facio faciam, audio audiam; exceptis in -o desinentibus, quae a secunda persona faciunt supradicta tempora». (6) Itaque sicut in fio prima producitur, ita in fiebam et fiam, fiemus et fietis, a fio profluentibus. Quod autem Doctrinale de uoce polisyllaba exceperit, id de ea intellexit in qua -r- post -e- subsequitur, ut in fierem, fieri, quod in exemplis declarat manifeste. Ideo mirum esse non debet si Catholicon in 2ª Vªque parte dixit quod fio, fiebam -i- puram producat ubicunque -r- non habet, cum eius compositis, quando passionem notat, nam si -r- ad -e- subit, breuiatur, ut fierem, fieri. (7) Nec abs re dixit quando passionem notat, quia in compositis actionem significantibus, -i- uel non pura, licet -r- subsequatur, omnino producitur, ut confio, confirem, confire, suffio, suffirem, suffire. Mutationem litteraturae in compositis a facio intelligo quando -a- mutatur in -i-, ut facio, perficio, conficio, inficio, efficio. (8) In compositis uero a fio, si in praesenti optatiui et praeterito imperfecto subiunctiui praesentisque infinitiui post -i- remota -e- r- sine medio subsequatur, ut fio, confio, confirem, confire, suffio, suffirem, suffire, in his enim compositis -i- producitur, et ibidem retinetur accentus, sed in secunda tertiaeque persona praesentis indicatiui accentus in prima collocatur, qui in secunda syllaba profecto acuitur, si litteratura non mutatur, ut calefio, calefís, calefít, tepefio, tepefís, tepefít, et similia. (9) Quod et in defio, defís, defít neutro, id est pro delinquere, deficere patique defectum dicerem, licet sui simplicis litteraturam mutet, quippecum et defirem et defire faciat, in quibus, ut et in confire pro effici, etiam accentum, ut in confirem, confire pro efficere et suffirem, suffire, supra penultimam retinerem. (10) Quippe et in his norma quartae coniugationis, quam fio cum compositis sequi debet, est tenendam, Doctrinale quidem in Xº profitetur (10, 1.675):

«-I- tibi producunt quartae crescentia prima».

De hac tertia regula plenius quam oportebat forte dixi, praeterea quod nihil in antedictis protulisse.

VI. De productione et corruptione penultimae genitiuorum horum VIII nominum et de uocatiui carentia.

[1] 4ª regula est quod haec VIII nomina secundam pronominum declinationem sequentia genitiui naturaliter producunt penultimam, quam poetica corripiunt auctoritate. Alter alterius excipitur, cuius penultima semper corripitur, ut in tempore perderet, quod in syllabis superaret. (2) Alius uero in genitiuo semper producitur, qui tamen in frequenti non inuenitur usu, ut at per productionem solam tempus suppleret, quod in syllabis deficeret. Datiuus autem fuit alii cum -i- duplici, ne si cum unico exiisset, ali infinitiuus de alo crederetur esse. (3) Prima, 2ª et haec 4ª regulae confirmantur ab his quae a Prisciano in VI, VI, XI et XIII, et per Doctrinale in primo et Xº, et per scribentes in eisdem libris et capitulis, et ab Aegido in libro I De accentu, capitulo XXVIIº, exarantur. De his supra, libro II, § Hanc secundam pronominum declinationem, usque ad § De uocatiuorum.


[2] 5ª regula. Quod omnia illa octo nomina uocatiuis carent, ut et omnia nomina uel interrogatiua uel infinita uel abnegatiua uel distributiua uel partitiua uel relatiua; illa uero octo uel abnegatiua sunt, ut unus, ullus, nullus, alius, solus; uel distributiua sunt, ut uter et totus et aliter; uel relatiua, ut uter et alter et eorum composita, ut uterque et alteruter neuterque, quae et partitiua dici possunt; et neuter negatiuum. (2) Haec autem omnia demonstratione carent, quae uocatiui est propria, ideo uocatiuos habere non possunt. Pronomina quoque, quattuor exceptis: tu, meus, noster et nostras a uocatiuis abhorrent, ut Priscianus in octaui principio et in XIIIº, post principium, testis est. Suus autem, licet abominetur uocatiuum uitandae redundantiae et conseruandae reciprocationis causa, tamen si harum neutra obstiterit, uocatiuum potest admittere, ut Benedicite domino, o angeli sui, et occurrite, defenditque Caesarem, o amici sui, o milites sui, o ciues sui, ut de hoc plenius in epistula magna, sub XIª ratione, uersiculo Quod si usus, scribitur. (3) Enimuero secundum Petrum Heliae in XIIIº (Reilly 706): «Ambo, uter et alteruter, cum sint relatiua in respectu dicta, eo, quod ut congrue proferantur, periacere sit id necesse, ad quod ipsa dicantur, puta Sortes et Plato ad me uenerunt, et ambo recesserunt, uel ambo isti haec uel illa faciunt, adeo ut isti periacent et ambo cognitionem faciat, quod et de uter alteruterque sit dicendum, licet non ut is et idem relatiua sint, sed respectu habeant, id est in respectu dictam demonstrationem non habent. (4) Iccirco nec uocatiuos habere possunt. Sed ambo duoque differunt quippe ambo dicitur in respectu, non autem duo; et ambo congregat, sed duo dinumerat. Vllus quoque et nullus, tanquam abnegationem significantia, uocatius carent».


VII. De omnis proprie distributiuo collectiuoque simul, sed improprie collectiuo tantum.

[1] 6ª regula. Quod omnis proprie sumptum secundum Doctrinale in 2º (2, 432), distributiue collectiueque tenetur, ut omnis homo currit, sed impropiore colligit sine distributione ulla, ut omnes apostuli Christi sunt XII, et omnis homo nauem trahit, et omnis mulier timet in partu. Et primo quidem modo uocatiuo caret, secundo autem habere potest. (2) Distributiue uero teneri dicitur, et etiam collectiue, quando de pluribus simul collectis sermo sit, ita quod de unoquoque eorum per se, ut omnis homo currit, ita quod non distributiue teneri potest, quin prius collectiue teneatur, et tunc propriam uim et naturam habens, ut reliqua distributiua nomina, uocatiui expers est. Collectiue autem sine distributione accipitur, quando de pluribus simul collectis, sed non de unoquoque dicitur, ut omnes apostoli dei sunt XII, id quod in nomine collectiuo, ut gens et populus, uideri potest. (3) Et tunc omnis tenetur improprie, quippecum contra naturam suam inuentionemque primaeuam, quae est, ut potissimum distribuat, et ut terminus communis de pluribus praedicari aptus efficiat per se, id est per ipsum omnis, quod signum uniuersale est, de unoquoque particulari praedicatum dici, ut omnis homo est animal, significat enim quod Sortes et Plato et omnes alii particulares homines sint animalia. Ita quod hoc praedicatum animal de unoquoque particulari homine dici possit. (4) Haec enim oratio omnis homo est animal, uniuersalis est propositio, quae est ea in qua terminus communis signo uniuersali determinatus subiicitur. Vel quae omni aut nulli inesse significat. Terminus communis est qui est aptus natus de pluribus praedicari, ut homo de Sorte, de Platone et aliis hominibus, equus de isto equo et de illo, et sic de aliis. Signa uniuersalia sunt haec: omnis, nullus, quilibet, neuter et similia. (5) Propositio particularis est illa in qua subiicitur terminus communis signo aliquo particulari determinatus, ut aliquis homo currit. Vel propositio particularis est illa quae alicui uel non alicui particularium inesse significat. Signa particularia sunt haec: quidam, aliquis, alter et reliquus. Indefinita est illa in qua subiicitur terminus communis sine aliquo signo, ut homo currit. (6) Singularis est illa in qua subiicitur terminus singularis uel terminus communis cum pronomine demonstratiuo, ut Sortes currit, uel iste homo currit. Terminus singularis est qui est aptus natus de uno solo praedicari, ut haec apud Petrum Hispanum in suis De logica tractatibus (Rijk 5), post principium breuiter scribuntur. (7) Plenius apud Aristotelem primo Perihermenias, [2] qui inter alia, capitulo IIIº, § Quoniam (17a35, Minio-Palluelo 27), scite sic inquit: «Quoniam haec quidem rerum sunt uniuersalia, illa uero singularia. Dico autem uniuersale, quod in pluribus aptum natum est praedicari. Singulare uero, quod non, ut homo quidem uniuersale est, Plato autem eorum quae sunt singularia». (8) Et infra: «Dico autem non uniuersaliter enunciare in his qua sunt uniuersalia, ut est homo albus, non est homo animal. Sed ut enim uniuersale sit homo, uniuersaliter utitur enunciatione. Omnis enim uniuersale non est, sed quoniam uniuersaliter consignificat. In eo enim quod uniuersale praedicatur, id quod est uniuersale, praedicari uniuersaliter non est uerum. Nulla enim affirmatio erit in qua de uniuersali praedicato uniuersaliter praedicetur, ut omnis homo est omne animal».

[2] 7ª regula Quod in his locutionibus o uos, omnes qui transitis per uiam, uenite!, et o, quicunque cupis! et o tu aliquis, uenias!, nomina distributiua uocatiuos non habent, sed per suppletionem huius pronominis tu, in nominatiuo singulari uel plurali, nominatiuum nominis singularis pluralisue, numerique tertiaeque personae uocatiui praecedentis, auxilio ad personam secundam euocare dicas. (2) Itaque construendo exponas: o uos audite, -suppletum uos omnes-, qui transitis per uiam, uenite, uel o uos qui transitis per uiam, uenite omnes, et o tu -suppletum audi-, tu -suppletione nominatiui casus-, quicunque cupis, et o tu -audi suppletum, aliquis -tu suppletum- uenias. (3) Sicut terni apud me prandete, terni enim nominatiui casus est, et de consimilibus erit eadem ratio, quia o tu aliquis, lege!, aliquis non cum o tu, sed cum lege, cum suppletione tu in nominatiuo, debet intelligi. Verum in his constructionibus distributiua secundae personae non sunt, nec eam significant, cum per distributionem incertam designent personam, sed ad secundam deuocantur, siquidem cum ea intransitiue construuntur. (4) Vel forte dici potest distributiua ipsa secundam significare personam, quippe cum unus de multis per directionem sermonis sit, quocunque omnes concipiuntur alii. Huius autem regulae septimae Petrus Heliae in primi minoris fine, testis est apertus. (5) Vª uero, 6ª 7ªque regulae per Priscianum in VIII et 13º, et Petrum Heliae, super utroque libro superque minoris primo, in fine, et Doctrinale in 2º capitulo, glosantesque ibidem confirmantur. Et de his plene supra, libro 2º, § De uocatiuorum usque ad § Quoniam autem quis uel qui, fuit expositum (cf. supra 2, 5; Prisc. 8, 3; 13, 34; Helias ibid.). (6) Vniuersus autem de unus uersusque compositum est, omnis in unum seu unitatem uersus; et ab unuiuersus, uniuersi, addita -tas, fit uniuersitas, et uniuersale, quod aptum natum est in pluribus esse, praedicabile uero per dici diffinit et utrunque per genus, speciem, differentiam, proprium accidensque diuiditur. (7) Et de his plene per Porfirium Petrumque Hispanum in suis habetis Praedicabilibus (cf. Arist. Categ. 4, 1, Minio-Palluelo 8). Et mea quidem sententia, sicut proprie omnis distribuit et colligit, sed improprie colligit sine distributione illa, sic uniuersus singulos de uniuersitate in unum coniungit, improprieque sine tali collectione distribuit. Ideo plerunque de ciuibus seu aliis uniuersitatem siue collegium facientibus unitatemque habere debentibus dicitur. (8) Tullius Ad Herennium, libro IIII (4, 12), in grauis figurae exemplo, sic eleganter ait: «Huius sceleris qui sunt affines, uno consilio uniuersis ciuibus atrocissimas calamitates machinantur». Et ab uniuersus, uniuersim aduerbium, unde A. Gelius ait (1, 3, 21): «Theofrastus in docendo in 5º De anima, non de unuquoque falso sigillatim dici aexistimat, neque ceteris exemplorum documentis, sed generibus rerum sumatim uniuersimque utitur».


VIII. De unoquoque horum octo nominum secundam pronominum declinationem sequentium: de unus.

[1] De unoquoque horum octo nominum secundam pronominum declinationem sequentium proponens scribere, ut res plenius exponatur, ad octauam regulam transgrediens dissero. Quod unus, -a, -um ab ena graece uenit, quod dicitur latine unum, et inde unicus, -a, -um, id est singularis et solus. Sed unus ex multis dicitur, unicus autem solus est. Deinde numeratur unus, unicus uero finitur intra numerum. (2) Et ideo quotiens in uno titulo una sola lex uel capitulum reperitur, non una lege unoue capitulo, sed unica lege uel unico capitulo quid haberi allegari debet. Item unus spectat ad numerum, solus autem de multis intelligitur. Posthac ab unus uni addita -tas, unitas, -tatis fit. (3) Sciendum autem unum non esse numerum, sed numeri esse principium. Est enim numerus ex unitatibus aggregata multitudo, ut Petro Hispano in Praedicamentis, capitulo Quantitatis, placet. Vbi etiam post Aristotelem (Categ. 4b20) dicitur quid dicit ad uerbum: «Quantitatis aliud continuum, aliud discretum. Et aliud quidem ex habentibus positionem ad se inuicem partibus suis constat, aliud autem ex non habentibus. Est autem discreta quantitas, ut numerus et oratio. (4) Continua uero, ut linea, superficies, corpus. Amplius autem praeter haec locus et tempus, partium et enim numeri nullus est communis terminus ad quem copulentur particuale eius, ut quinque et quinque ad decem particulae, ad nullum comunem terminum copulantur, sed semper discreta sunt. Sed et tria et septem ad nullum communem terminum copulantur, sed semper discreta sunt et separata. Quapropter numerus discretorum est». (5) Et infra: «In numero autem non poterit quisquam percipere tanquam particulae eius positionem ad se inuicem habeant, ut sint situm alicubi, aut aliquae particulae ad se inuicem connectantur. Sed neque ea quae temporis sunt. Nihil enim permanent particulae temporis. Quod autem non est permanens, quomodo positionem aliquam habebit? (6) Sed magis ordinem quendam particularum dices habere. Iccirco quod temporis est, hoc quidem prius, illud uero posterius. Sed et de numero similiter, eo quod per prius numeratur unus, quam duo, et duo quam tres, et ita ordinem quendam habebunt, positione uero non multum percipies, sed et oratio similiter, nihil enim permanent particulae eius». (7) Haec igitur non modo per Aristotelem sed et per Petrum Hispanum in eorum Praedicamentis, in capitulo de quantitate, cetera uero per Catholicon quoad deriuationem significata differentiasque inter unus et unicus ex una parte, et unus et solus ex altera, et quo ad unitas denominatiuum ab hoc nomine unus confirmantur.

[2] 9ª. Quod apud elegantissimos auctores unus significat praecipuus. Virgilius in Vº (Aen. 5, 704-706):

«Tum senior, Nautes, unum Tritonia Pallas,

Quem docuit, multaque insignem reddidit arte

Haec responsa dabat».

Et ibi Seruius hoc confirmat. (2) Et sic unus quandoque pro praecipuo et unico, id est singulari soloque accipitur, sed improprie, ut ipsa 8ª regula proxime dicta patet. Et hoc in diuinis uidetur apertius, in quibus est substantiae unitas et personarum trinitas, nullaque diuersitas, ut nec singularitas nec solitudo, et deus unus non singularis est, non solitarius, non unicus, non diuersus,  ne singularitas uel solitudo uel unici consideratio personarum pluralitatem excludat, neue diuersitas essentiae unitatem tollat. (3) Augustinus enim, in libro VII De trinitate (7, 4) dicit: «Humana inopia quaerens quid diceret tria, dixi tres personas uel subsistentias, quibus nominibus, non diuersitatem intelligi uoluit, sed singularitatem noluit, ut non solum ibi unitas instigatur, ex eo quod dicitur una essentia, sed trinitas, ex eo quod dicuntur tres personae». (4) Idem Augustinus in libro Quaestionum ueteris et nouae legis  (Trin. 4, 122) ait: «Vnus est deus, sed non singularis». Item Ambrosius in libro De trinitate (De fide 5, 2) dicit: «Quod unius est substantiae, separari non potest, etsi non sit singularitatis sed unitatis, deus unus cum dicitur, nequaquam diuinitatis trinitatem excludit, et ideo non quod singularitatis, sed quod unitatis est, praedicatur». (5) Hylarius quoque in libro VII De trinitate (7, 39) disseruit: «Dominus dicit: 'Qui me uidet, uidet et patrem' (Iohan. 4), cum hoc dicitur, excluditur singularis atque unici intelligentiam, nam nec solitarium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visus est enim in filio pater per naturae unitam similitudinem. Vnum enim sunt natus et generans, unum sunt neque unus. Non itaque solitarius filius est, nec singularis nec dispar». (6) Idem in eodem: «Sic in patre et filio credere duos deos impium est. Ita patrem et filium singularem deum praedicare sacrilegium est. Nihil in his nouum, nihil diuersum, nihil alienum, nihil separabile est». Insuper, ex his Hylarii uerbis colligitur, quod de patre et filio et de his et spiritu sanctu unum in neutro genere, sed non unus in masculino dici potest. (7) Et haec plenius per Sententiarum Magistrum, libro I, distinctione XXIII, capitulo Iam sufficienter puto, uersiculo Concludit (Petr. Lomb. Sent. 1, 23, 9): «Nec singularis, nec diuersus, nec unicus uel solitarius confitendus est deus, quia singularitas uel solitudo personarum pluralitatem excludit, et diuersitas unitatem essentiae tollit. Diuersitas inducit separationem diuinitatis, singularitas adimit distinctionem trinitatis».

[3] 10ª (cf. supra 2, 49, 1). Vnus et solus licet adiectiua non superlatiua sint, tamen superlationem more genitiuum regunt, ut Plinius (=Macrob. Sat. 3, 16, 7): «Accipenser [3] unus omnium scamis ad os uersis, contra aquas natando meat», Quintilianus (Decl. 2, 1): «Solus omnium non remittit sibi, ut incredibilior sit in parricidio caecus, quam fuit, cum uideret». (2) Haec duo similiter et ablatiuum cum praepositione ex uel accusatiuum cum praepositione inter superlatiuorum instar subiiciunt, ut enim dicitur ex omnibus maximus, et inter omnes maximus, ita unus et solus ex omnibus et inter omnes. Sed et unus pro solus accipitur. (3) Iccirco fere cum illi adiectiuo omnis duntaxat coniungitur. Vnus enim ex fortibus, unus ex populo alterius significationis est. Sed et substantiuis adiicitur. Idem Plinius (11, 131): «Caluicium uni tantum animalium homini», subintelligitur tamen omnium. Sic Laurentius Vallensis De elegantiis libro IIIº, capitulo LXXI, tenet, et ego post eum in meo Elegantiarum breuiario, eodem libro et capitulo, et plenius supra, libro 2º, § Posthac in eodem libro, dixi (cf. supra 2, 49, 1; Valla, Eleg. 3, 67).

[4] Vnus, secundum regulam XI, licet unitatem significet, et ita numerum pluralem habere non deberet, tamen si nominibus tantummodo in numero plurali declinatis, quae quandoque unum ut plura, quandoque plura ut plura significant, adiungatur, ut eorum unitatem notet, numerum pluralem potest recipere. (2) Et contra Catholicon opinionem, etiam per omne genus, ut uni pugillares, uni orti, et secundum Liuium, libro XXV (25, 7, 5): «Et triumuiri bini, id est uni sacris conquirendis, domisque alteri reficiendis aedibus Fortunae». Vnae litterae, unae aedes, unae nuptiae, et una arma, una moenia. (3) Vnde Iulianus in l. Eum qui ita, ff. De uer. ob., in prin. (D. 45, 1, 56), sic eleganter ait: «Eum qui ita stipulatur, mihi et Ticio X dare spondes? uerosimilius est, semper una X communiter sibi et Ticio stipulari, sicuti qui legat Ticio et Sempronio, non aliud intelligitur, quam una X communiter duobus legare». (4) Et quod significatur unitas animorum, ut hae mulieres unae sunt, id est, unanimes, et corda nostra sunt una, id est una anima. Vnde Lucanus (548-49):

«Fecere nephas in partibus unis»,

id est unius animi et uoluntatis. Et horum nominum dualitas numerique sequentes, per nomina partitiua significantur numeralia, ut bini, terni, quaterni, et cetera, ut bini pugillares, binae litterae, bina arma. (5) Et de his diuersisque nominibus in plurali tantummodo declinatis, et de nominibus numeralibus constructioneque eorum, supra, libro 3º, uersiculo Cum autem Salustius, carta 174, per XVIII cartas usque ad uersiculum Postquam textum Salustii, carta 191, Ciceronis, Salustii, T. Liuii aliorumque auctorum more, cum Catholicon Laurentiique Vallensis adiumento, scripsi plenissime (cf. supra 3, 10-11).

[5] XIIª regula Quod unus cum multis aliis a parte ante et a parte post componi reperitur, ut unicolor, [4] uniformis, unanimis uniuersus, uniuersale, uniuocus, uigintiunus, uigintiduo, uigintitria, trigintaunus, trigintaduo, trigintatria et similia.

[6] 13ª. Secundum Catholicon in 3ª parte sui operis, capitulo de numero, § finali (3, 47), et in 5ª parte, in uiginti, si unus cum uiginti, triginta, quadraginta et deinceps componatur, ita quod uigintiunus, -a, -um, diceretur, substantiuum sequens homo scilicet uel equus, potius finem quam principium sequi debet, ut uigintiunus homo, non uigintiunus homines sit dicendum. (2) Finis enim uincit principium, Prisciano teste (18, 210), qui tenet huiusmodi ex pronomine nomineque compositum propter finem nomen esse putandum. Similiter in libro constructionum ait quod maxime partes orationis obtinet terminatio. (3) Et in Arithmetica Boetius (2, 43, 12) hanc latinitate prodit: «Si septies tres addantur, in uigintiunum numerum cadunt». Hic numerum, non numeros protulit. Dicit ergo (Catholicon 3, 47): «Hoc nomen homo suae comitatis gratia ad collectionem trahi, et hoc ex iniuncto habet. Itaque uigintiunus homo, non unus homo, sed homines plures sunt, non tamen homo est homines. (4) Enimuero hoc nomen uigintiunus et in numero plurali declinari potest, sicut et unus, ut uiginti pugillares, uigintiunae scalae, uigintiuna moenia. quidam tamen scribunt quod si substantiuum praecesserit, hoc in plurali poni debet, ut florenos uigintiunum habeo, sin autem postponatur, singulariter sit dicendum: habeo uigintiunum denarium. Et certe haec sententia non paruae est elegantiae, quippe cum numeri prioris impressionem respiciat». (5) Ego tamen apud iureconsultos nostros substantiuo uel postposito numerum pluralem apponi reperio, ut stipulator uigintiunum denarios, trigintaunum praedia possideo, ut in diuersis Digestorum locis inuenio.

[7] 14ª. Si unus uel uiginti uel triginta uel quadraginta, et ita deinceps, praeponatur, copula imponenda est, substantiuumque praepositum uel postpositum in plurali numero poni debet, ut homines unus et uiginti, uel unus et uiginti homines, iuri dant operam, equi unus et triginta, uel quadraginta, uel deinceps, currunt, aut unus et triginta, uel quadraginta, equi uolant, ut et homines singuli et uiceni, uel uiceni singuli homines, theologiam student.

[8] 15ª. Vnde pro uno dempto, ut duode pro duobus demptis, nominibus numeralibus uiginti, triginta, quadraginta et sequentibus centumque potest aggregari, ut undeuiginti, undetriginta, undequadraginta, undecentum uiri legunt, id est uno dempto, uiginti, triginta, quadraginta, centum uiri legunt. (2) Item duodeuiginti, duodecentum, id est duobus demptis de uiginti et centum. Id quod et in de nominatiuis est dicendum, ut ab orbe condito dominus noster Iesus Christus anno quinquies millesimo undecentesimo natus est, hoc est per quinque milia ducentos annos, uno dempto. (3) Et haec duae regulae ultimae per Laurentium Vallensem, libro III, capitulo XVI, confirmantur, de quo supra, libro IIIº, uersiculo Nec praetermittendum est, carta 186, plene dixi †† (cf. supra 3, 11, 4; Valla Eleg. 3, 14).

[9] 16ª. Vnus secundum recentiores auctores unius, penultima producta, in genitiuo facit, licet poetica licentia breuiari possit, quippe communis sit, et uni in datiuo. Secundum autem antiquiores declinabatur mobiliter, et unus, -a, -um, genitiuo uni, -ae, uni, datiuo uno, unae, uno, quod et de reliquis septem secundam pronominum declinationem sequentibus dici debet. (2) Alter et alius quoad penultimae quantitatem duntaxat excipimus. Alter enim semper in genitiui penultima corripitur, alius autem producitur. Neuter tamen quoad genitiui datiuique mobilitatem demitur solummodo, usus enim genitiui in -i, -ae, -i, et datiui in -o, -ae, -o sit et apud recentiores frequentior. (3) Haec per Priscianum VIº, VIIº, IXº et XIII, et per Doctrinale in primo et Xº, et per Catholicon in unus, comprobantur. Et supra, libro 2º, § Hanc secundam pronominum declinationem, usque ad uersiculum De uocatiuorum, de his dixi plenissime (cf. supra 2, 3-4).

[10] 17ª. Ab unus, unio, unionis masculini generis deriuatur. Lapis preciosus est, sic dictus, quod tantum unus et nunquam duo uel tres inueniatur, simul legitur quoque pro stella. Item haec unio, ab unio, -is uerbo, pro coniunctione congregationeque accipitur. Papias ait: «Vniones quaedam margaritae sunt». Haec Catholicon in unus scribit, et in unio sic inquit: «Hic unio, -onis inuenitur pro lapide et stella». (2) Laurentius autem Vallensis, libro VIº, capitulo LXIIIº et finali, me sequentem eum in meo Elegantiarum breuiario, eodem libro et capitulo, sic eleganter ait: «Margarita uero siue margaritum, quis negare lapillum posse, quae semper est pusillus lapis? Ego quidem candidos illos lapillos ex Indi regis auribus pendentes, margaritas interpretor. Margarita autem sicut lapillis, forsitan nego, ita gemmis fateor non contini. (3) Est margarita quae in concha nascitur, et conchylium dicitur, quam uulgo perlam appellant. Haec etiam uocatur unio, ut idem Plinius ait (9, 112): "Quia nunquam nisi indistincta reperiatur". Estque generis masculini, nam feminini illud quo nunc quidam pro unanimitate utuntur, nec auctoritate nitetur -nescio enim apud quem reperiatur-, nec arte, cum deberet esse masculini potius generis, ut talio, [5] stellio, curculio». (4) Ioannes uero Aretinus in uerbo concha sic ait: «Aspirato scribitur, cum -c- exili prima, et altera cum -ch- aspirato scribitur. Genus est piscis ex crancorum genere carentis oculis, ut dixit Plinius, libro IX Naturalis Historiae, quae, teste Solino, potissimae sunt in Indico mari, in quibus, ut ait, reperitur margarita, genus lapidis preciosi. Qui uero latinam dictionem dicunt, sine aspiratione scribunt, quasi concauam memorantes».

[11] 18ª. Vniusmoris ex duobus obliquis componitur et generis omnis est et indeclinabile, concorsque significat, ut hi homines uniusmoris sunt, id est unanimes et concordes. Vnde in Psalmo: «Qui habitare facit uniusmoris in domo». Vna uero aduerbialiter ponitur, et tunc in fine acuitur, ut uná, id est pariter uel insimul, et uná comitatum significat, ut uná proficiscimur. Pariter uero aequalitatem, ut uiam pariter cum illo ducis. Et haec regula in unus per Catholicon confirmatur. (2) Cicero tamen, sed hoc raro, pro simul dixit uná, qui simul geminare non solet, sed posteriores, ut Virgilius, Quintilianusque:

«Accelerat simul Aeneas, simul agmina Troum»,

simul non geminatum, pariter apud Quintilianum saepe, ut raro fortis homo simul et sapiens, uel homo fortis pariter sapiens inuenitur, sed cum et geminato raro, Oracius:

«Aut simul et iocunda et idonea dicere uitae».

De hoc Laurentius Vallensis, libro 2º, capitulo 32, et ego ibidem in Breuiario.

[12] 19ª. Vnum secundum Aristotelem est indiuisum in se et diuisum ab aliis.

[13] 20ª. Quod unum secundum eundem Aristotelem in substantia facit idem. Vnum in quantitate aequale, unum in qualitate simile. Et de harum trium postremarum regularum confirmatione, Catholicon in unus quaere.

[14] 21. Vnum secundum physicos metaphysicosque multifaria dicitur. Aristoteles enim in Vº Metaphysicae, capitulo VIº (1015b), scite sic inquit: «Vnum dicitur secundum accidens, aliud secundum se. Secundum accidens quidem ut choriscus et musicum et choriscus musicus. Idem enim est dicere choriscus [6] et musicus, et choriscus musicus, et musicum et iustum, et musicus iustus. (2) Choriscus omnia enim haec unum dicuntur secundum accidens. Iustum quidem et musicum, quia uni substantiae acciderunt. Musicum uero et choriscus, quia alterum alteri accidit. Similiter autem et modo quodam musicus choriscus cum chorisco unum, quia altera partium alteri accidit earum, quae sunt in oratione, ut musicum choriscum, et musicus choriscus, iusto chorisco, quia utriusque pars eidem uni accidit unum. Nihil enim differt quam chorisco musicum accidere. (3) Similiter autem siue in genere siue utilis alicuius nominibus dicatur accidens, ut quia homo idem et musicus homo, aut enim quia homo uni existenti substantiae accidit musicum, aut quia ambo singularium alicui accidunt, ut chorisco. Tamen non eodem modo ambo insunt. Sed hoc quidem forsan ut genus et in substantia, illud uero ut habitus aut passio substantiae. (4) Ergo quaecunque secundum accidens dicuntur, unum haec modo dicuntur. Secundum se uero unum dictorum alia dicuntur, eo quod continua sint, ut onus uinculo, et ligna cum uisco, et linea flexa sunt. Continua autem una dicuntur, sicut et partium singulae tibia et brachium. Ipsorum autem horum magis unum natura continua, quam arte. Continuum uero dicitur cuius motus unus secundum se, et non possibile aliter. (5) Vnus autem cuius indiuisibile autem secundum tempus. Secundum se autem continua non tactu sunt unum. Nam si ponis se tangentia ligna, si dices unum esse, nec lignum nec corpus nec aliud continuum nullum». Et in hoc capitulo reperies multis modis aliis unum dici, quos tum difficultate delectationi legentis contraria, tum breuitate prosequenda praetereo. (6) Verum illos non possum omittere et utilitate et delectatione quadam, secundum quos ibi praeclare sic inquit: «Amplius autem alio modo dicitur eo quod substantiam sit specie indifferens. Indifferens uero indiuisibile specie secundum sensum, substantiam autem aut primum aut ultimum aut finem. Vinum autem unum dicitur et aqua una, in quantum indiuisibile secundum speciem. (7) Et liquores omnes unum dicuntur, ut oleum, uinum et fluida, quia omnium ultimum subiectum idem. Nam aqua aut aer haec omnia sunt. Dicuntur autem unum, et quorum genus unum differens oppositis differentiis. Et haec dicuntur omnia unum, quia genus unum, quod subiicitur differentiis, ut equus, homo, canis unum quid, quia omnia animalia. Et modo itaque simili materia una. (8) Haec autem quandoque quidem ita unum dicuntur, quandoque uero genere superiore, quod idem dicitur, si sunt ultimae species generis superioris his, ut ysocheles et ysoplectus sunt una et eadem figura, quia ambo trianguli, sed trianguli non idem. Amplius unum dicuntur quorumcunque ratio, quae quod quid erat esse dicit, indiuisibilis est ad alia in significantem, quod erat esse, rem ipsa enim secundum se omnis ratio diuisibilis. Sic enim augmentatum et minutum unum sunt, quia ratio una. Sicut in superficiebus quae specie una. (9) Omnino uero quorum intelligentia indiuisibilis intelligens, quid erat esse, et non potes separari neque tempore neque loco neque ratione, maxime hoc unum et horum quaecunque substantia. (10) Vniuersaliter enim quaecunque non habent diuisionem, in quantum non habent, sic unum dicuntur, ut si in quantum homo. Si uero in quantum animal, unum animal, etsi in quantum magnitudo. Plurima quidem igitur unum dicuntur per alterum aliquid facere aut pati aut habere aut ad aliquid esse unum. (11) Quod autem primum dicuntur unum quorum substantia una. Vna uero aut continuatione aut specie aut ratione. Etenim innumeramus ut plura aut quae non continua, aut quorum non species una, aut quorum ratio non una». (12) Et infra, paulo post subiicit: «Vbique uero unum aut quantitate aut specie indiuisibile, secundum quantum quidem igitur et in quantum indiuisibile est. Quod quidem igitur omnino et sine positione dicitur unitas. Quod autem omnino et positionem habere, punctum. Quod autem secundum unum, linea. Quod uero secundum duo, superficies. Omnino uero et tripliciter diuisibile secundum quantitatem, corpus. (13) Facta autem conuersione, dualiter quidem diuisibile superficies, unice autem linea, nullatenus diuisibile secundum quantitatem punctus et unitas. Hoc quidem non habens positionem unitas, illud uero habens positionem punctus. Amplius autem alia secundum numerum sunt unum, alia secundum speciem, alia secundum genus, alia secundum analogiam. (14) Numero quidem, quorum materia una specie, quorum ratio est una, genere quorum figura praedicationis, secundum proportionem, quaecunque se habent ut aliud ad aliud. Semper itaque posteriora praecedentia sequuntur, ut quaecunque numero, specie unum, sed quaecunque specie, non omnia numero, sed genere omnia unum, quacunque specie. (15) Quaecunque uero genere, non omnia specie, sed proportione. Et quaecunque unum proportione, non omnia genere. Palam autem et quod multa oppositione dicuntur uni, nam alia non existendo continua, alia in habendo materiam diuisibilem secundum speciem aut propriam aut ultimam, aut in habendo rationes pluras, quid erat esse dicentes». (16) Ad haec facit quod idem Aristoteles in eodem Vº, capitulo IX (1017b), dicit: «Eadem uero dicuntur haec quidem secundum accidens, ut album et musicum idem, quia eidem accidunt, et musicum, quia alterum alteri accidit, musicum autem homo, quia musicum bonum accidit, utrique autem hic et horum utrunque illi. Et enim homini musico et homo musicum idem dicitur et istud et illud. (17) Quapropter et omnia haec ultra non dicuntur, non est uerum dicere quia omnis homo idem et musicum, nam uniuersalia secundum se existunt, accidentia autem non secundum se, sed in singularibus. Simpliciter dicuntur enim idem uidetur Socrates et Socrates esse musicus, nam non in multis propter quod non omnis Socrates esse, musicus non Socrates esse dicitur, quemadmodum omnis homo. (18) Et haec quidem sic dicuntur eadem. Alia uero secundum se quaecunque, quemadmodum et unum, et enim quorum materia una aut specie aut numero eadem dicunt, et quorum substantia una. Quare palam, quia identitas unitas quaedam aut plurium essendi, aut quando utitur ut pluribus, ueluti quando dixerit ipsum ipsi idem, nam ut duobus utitur eodem». (19) Et ad maiorem praedictorum intelligentiam, quod in capitulo sequenti dicitur (1018a), annotetur: «Opposita quidem diuersa uero dicuntur, quorum aut species sunt plures, aut materia, aut ratio substantiae, et omnino oppositae eidem dicitur diuersum». (20) Ad haec magis ante oculos collocanda faciunt quae Porfirius Petrusque Hispanus in Praedicabilibus suis dicunt. Porfirius enim in capitulo de genere (Categ. 1, 20) scribit: «Eorum enim quae praedicantur, alia quidem de uno dicuntur, sicut diuidua, ut Socrates et hic et haec et hoc; alia uero de pluribus, quemadmodum genere et species et differentiae et proprie et accidentia communiter accepta et non proprie alicui». (21) Idem in 3º capitulo, scilicet de specie, sic ait: «Descendentibus igitur ad specialissima necesse est diuidentem per multitudinem ire, ascendentibus uero ad generalissima necesse est colligere multitudinem. Collectiuum enim multorum in unam naturam species est. Et magis id quod est genus. Particularia uero et singularia econtrario in multitudinem semper diuiduntur id quod est unum. Participatione uero speciei plures homines sunt unus homo. Particularibus autem unus communis, plures. (22) Diuisiuum enim est semper quod singulare est. Collectiuum autem est adnuatiuum quod commune est assignato autem genere et specie, quod utrunque sit, genere quidem uno, speciebus uero pluribus. Semper enim in plures species diuisio generis est. Genus enim de specie semper praedicatur, et omnia superiora de inferioribus. (23) Species autem neque de proximo sibi genere neque de superioribus neque enim conuertitur. Oportet enim equa de equis praedicari, ut hinnibile de equo, aut maiora de minoribus, minora autem de maioribus minime. Neque enim animal dicis esse hominem, quemadmodum hominem dicis esse animal». (24) Et infra: «Solum autem species de omnibus indiuiduis, indiuiduum autem de uno solo particulari praedicatur. Indiuiduum enim dicitur ut Socrates et hoc album et hoc ueniens et Sophronici filius, si solus Socrates sit ei filius. Indiuidua ergo dicuntur huiusmodi, quoniam et septem proprietatibus consistit ununquodque eorum, quarum collectio nunquam in alio erit. Socratis enim proprietates in alio quolibet particularium nunquam. (25) Hae uero quae sunt hominis, dico autem eius qui est communis, proprietates eaedem erunt in pluribus, magis autem in omnibus particularibus hominibus, eo quod homines sunt. Continetur enim indiuiduum sub specie, species autem sub genere, totum enim quoddam genus est. Indiuiduum autem ut pars, species uero ut totum et pars; sed pars  quidem alterius, totum uero non alterius sed aliis, partibus enim totum». (26) Petrus uero Hispanus in suis Praedicabilibus, capitulo de genere (Categ. 47, Minio 143), sic quoque dicit: «Idem autem dicitur tripliciter, scilicet idem genere, idem specie, idem numero, ut homo et asinus sub animali. Eadem specie dicuntur quaecunque sub eadem specie, ut Socrates et Plato sub homine. Idem autem numero dicitur tripliciter. Vno enim modo idem nomine uel diffinitione, alio autem modo idem proprio, tertio autem modo idem accidente. (27) Eadem nomine dicuntur quorum res est una, nomina uero plura, ut Marcus Tullius Cicero. Eadem diffinitione sunt, uel dicuntur, quorum unum est diffinitio alterius, ut animal rationale, mortale et homo. Eadem proprio sunt, quorum unum est proprium alterius, ut risibile et homo. Eadem accidente sunt quorum unum est accidens alterius, ut Sortes et albedo, quae est in ispo. (28) Similiter dicitur differens genere, differens specie, differens numero. Differentia genere sunt quae sunt sub diuersis generibus, ut homo est in hoc genere, quod est animal, et arbor in hoc genere quod est planta. Differentia specie dicuntur quae sunt diuersarum specierum, ut homo et asinus. Differentia numero sunt quae faciunt numerum, ut Sortes et Plato».

IX. De unitate pro concordia.

[1] 22ª. Vnitas, id est concordia, tantum bonum in ciuitatibus regnisque sit, ut nullum maius esse possit. Ea nanque urbes regnaque magnopere conseruat et auget, ut discordia diminuit et subuertit; et ubi fuerit unitas, iusticia non est necessaria, non autem econtrarium. Aristoteles enim VIIIº Ethicorum (1155a) praeclare sic inquit: (2) «Videtur ciuitates quoque amicicia continere et legum latores magis circa illam student quam circa iusticiam. Concordia enim simile quiddam amiciciae uidetur esse. Huic autem maxime legum latores intendunt. Discordia uero ut rem inimicam expellunt. Et amici si sint, nihil opus est iusticia, at si sint iusti, nihilominus opus est amicicia». (3) Cicero IIIIº Ad Herennium, in Conuersio (4, 19): «Ex quo tempore concordia de ciuitate sublata est, libertas sublata est, respublica sublata est, amicicia sublata est». Idem De officiis, libro Iº (1, 85): «Omnino qui rei publicae praefaturi sunt, duo praecepta Platonis teneant: unum, ut utilitatem ciuium sic tueantur, ut quaecunque agunt ad eam referant, obliti commodorum suorum. (4) Alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne dum aliquas partes tueantur, reliquas deserant. Vt enim tutela, sic procuratio rei publicae ad eorum utilitatem qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissae est, gerenda est. Qui autem parti ciuium consulunt, parte negligunt, rem perniciosam in ciuitate inducunt, sedicionem atque discordia ex quo euenit ut alii populares, alii optimi studiosi cuiusque uidentur. (5) Hinc apud Athenienses magnae discordiae ortae, et in nostra re publica, non solum sediciones, sed et pestifera bella ciuilia, quae grauis et fortis uir, et in re publica dignus principatu, fugiet atque oderit. Tradetque se totum rei publicae, neque opes aut potentiam consectabitur, totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat. Nec uero criminibus falsis in odium aut inuidiam quenquam uocabit, omninoque ita iusticiae honestatique adherescet, ut dum eam conseruet, quamuis grauiter offendat, mortem appetat potius quam deserat illa quae dixi». (6) Salustius in Iugurthino (= Cat. 10, 6): «Nam concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur». Seneca De clementia, ad Neronem (1, 19, 7), libro primo: «Amor ciuium inexpugnabile munimentum». (7) Paulus Orosius, libro IIº, capitulo XV (Hist. 2, 17, 17): «Verumtamen sapientissimi hominum Athenienses etiam suis malis satis docti concordia minimas res crescere, discordia maximas labi, cunctaque uel bona uel etiam mala, quae foris geruntur interius esse arradicata et emissa principiis, domi abstersere odia, et foris bella praesserunt, reliquerunt posteris suis de ruina sui exemplum». (8) De reparatione consilium Vlpianus in l. Siquis ingenuam, § pen. (D. 49, 15, 21, 1): «In ciuilibus dissensionibus, quamuis saepe per eas res publica laedatur, non tamen in exicium rei publicae contenditur». Multas alias pulchras sententias super re ipsa possem adducere, quas breuitatis causa relinquendas puto.

[2] 23. Vnitas bonorum est, et haec est utilis bonaque. Vnitas malorum est, et haec noxia perniciosaque est. Vnde in XXXIIII Moralium (34, 4) dicit Gregorius: «Sicut perniciosum est, si unitas desit bonis, ita et perniciosum si non desit malis. Quod bene maris Rubei scissione signatur et enim in duas partes unda diuiditur, electo populo ad terram promissionis iter ostenditur, quia dum malorum unitas scinditur, bonae mentes ad hoc quod appetunt, perducuntur. Si malorum unitas noxia non fuisset, nequanquam diuina prouidentia superbientium linguas in tanta diuersitate dissipasset». (2) Idem in Pastorali (3, 23): «Si peruersorum nequicia in pace uigerit, profecto actibus eorum malis robur augetur. Qui ergo iniquos pace sociat, uires iniquitati administrat, quia bonos eo deterius deprimunt, quo magis unanimiter persequuntur». (3) Augustinus in libro De ciuitate dei (15, 5): «Pugnant inter se boni et mali. Boni, si perfecti sunt, inter se pugnare non possunt. Proficientes autem nondumque perfecti ita possunt, ut bonus quisque ex altera parte pugnet contra alterum, id est contra semet ipsum, et in unoquoque homine caro concupiscit aduersus spiritum. Spiritus uero aduersus carnem». (4) Alibi idem Augustinus ait: «Pax anima rationalis est actionis cognitionisque consensio, uel consensus rationis et uoluntatis secundum quosdam». Bernardus in Canticis (48, 2, 2): «O candens lilium, o tener et diligens flos. In te crudeles et subuersores sunt tecum. Vide ergo quomodo caute ambules inter spinas. Plenus est mundus spinis, in aere sunt, in terra sunt, in carne tua sunt. Versari in his et minime laedi diuinae potentiae est, non uirtutis tuae». (5) Hieronymus (Comm. In Math. 2) dicit id quod Salustius:  «Concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur, Prosper. Moribus in sanctis pulchra est concordia pacis. Sed perfecta pax in hac uita minime reperitur. Nunquam bella bonis, nunquam discrimina desunt. Et cum quo certet, mens pia semper habet». (6) Fulgentius (?): «A circulo Lunae usque ad centrum terrae non est perfecta securitas. In aere non, quia ibi homines malignantes. In mari non, quia ibi uenti et tempestates. In inferno non, quia ibi sunt tortores animas cruciantes. Ergo supra Lunam quaere securitatem, quia citra Lunam minime reperies».


[3] 24ª. Vnitas secundum Bernardum De consideratione libro Vº (5, 18, 3) est multiplex: Quaedam collectiua dicidet, cum multi lapides unum aceruum faciunt. Quaedam constitutiua, cum multa membra corpus unum, uel multae partes unumquocque totum constituunt. Quaedam natiua, qua anima caroque unus homo nascitur. (2) Quaedam potatiua, qua homo uirtutis praeclarae non instabilis, non dissimilis, sed unus sibimet semper nititur inueniri. Quaedam consentanea, cum per multorum hominum charitatem et cor unum et anima una est. Quaedam uotiua, cum anima uotis omnibus adherens deo unus spiritus est. Est digratiua, cum Christus noster a dei uerbo in unam assumptus est personam. (3) Verum haec omnia quidem ad illum summum atque, ut ita dicam, unice unum pertinent. Vnitatem consubstantialitatis facit hoc unum, si assimiles, quoduis illorum erit quodammodo unum. Si compares, nullo modo. Igitur inter omnia quae recte unum dicuntur, arcem tenet unitas trinitatis, qua tres personae una substantia sunt. Secundo illa praexcellit, qua econuerso tres substantiae in una Christi persona sunt». (4) Et infra: «Dico in Christo uerbum, animam et carnem sine confusione essentiarum unam esse personam. Et item absque praeiudicio personas unitatis in sua numerositate manere. Nec negauerim hanc ad illud quoque genus unitatis permanere, qua anima et caro unus est homo decuit, quippe familiarius similiusque cum hominis conuenire constitutione, quod pro homine constitutum est sacrum, tum decuit etiam cum summa, quae in deo est, et deus est, unitate conuenire, ut sicut ibi tres personae una sunt essentia, ita hic conuenientissima quadam contrarietate tres essentiae sint una persona. (5) Videsne pulchre inter utranque unitatem hanc collocari in eo utique, qui constitutus est mediator dei et hominis, quae homo Christus Iesus est pulcherrima? In qua conuenientia ut salutare sacrum a quadam similitudine ambobus respondeat, et saluanti uidelicet et saluato, tamque expressam unionis uim in se praefert ea persona. (6) Duo de se inuicem praedicans non erraueris, deum uidelicet hominem et hominem deum, uere catholiceque pronuncians. Non autem similiter uel carnem de anima uel anima de carne, nisi absurdissime praedicas, etsi quoque anima et caro unus sit homo». (7) Haec ex Bernardo, in libro Vº De consideratione, sunt dessumpta, ex quibus colligi potest quod unum esse hypostaticum sit in Christo. Ad maiorem harum duarum postremarum regularum, 23 scilicet et 24, intelligentiam confirmationemque, Catholicon in uerbo persona, pax, Thomasque, praesertim in uerbo unus, legas.

[4] 25ª. Trinitas, hoc est pater, filius et spiritus sanctus, unus uerus est deus et unius eiusdem substantaie, et est ibi personarum pluralitas unitasque naturae, et ubi unitas in trinitate et trinitas in unitate percolenda est. Nec ibi sit personarum confusio nec substantiae separatio nec singularitas uel solitudo, sed similitudo et pluralitas siue distinctio, ut Augustinus, Ambrosius, Hilarius et Boetius in sui De trinitate libris attestantur. (2) De quibus plene per Sententiarum Magistrum, libro Iº, praesertim in distinctionibus II, III, 4ª et sequentibus multis (1, 2, 1; 1, 2, 2-ss.). Et supra, libro 3º (cf. supra 3, 37, 8-25), in Magistri Sententiarum exemplis, uersiculo Idem in capitulo I, distinctione 2, usque ad uersiculum Idem postea nunc psalmista, nunc apostolum, nunc Augustinum, dixi plenissime. (3) Nullus tamen arbitrari uelit quod licet deum unum pluresque personas trinitatis dixerimus, in deo numerorum quantitates et rerum multitudinem multiplicitatemque ponamus. Horum nanque uerborum usus magis eorum, quae ibi non sunt, remouendorum excludendorumque a deitatis simplicitate quam aliquorum ponendorum causa fuit introductus. (4) Cum enim deus unus dicitur, deorum excluditur multitudo, nec numeri quantitas in diuinitate collocatur, uelut deus est, nec dii multi sunt pluresue, dicatur. Ambrosius enim in libro De trinitate (?) ait: «Cum unum dicimus deum, unitas excludit numerum deorum, nec quantitatem in deo ponitur, quia nec numerus nec quantitas ibi est. Similiter cum dicimus unus est pater uel unus est filius et huiusmodi, ratio dici haec est , quod non sunt multi patres uel multi filii. (5) Ita et de similibus. Item cum dicimus plures esse personas, singularitatem atque solitudinem excludimus, non diuersitatem uel multiplicitatem ibi ponimus, quasi diceretur sine solitudine et singularitate personas confitemur». Et hoc Hylarius libro IIIº De trinitate confirmat. De his per Sententiarum Magistrum, libro Iº, distinctione XXIIII (1, 24, 1), per totam distinctionem plenissime scribitur; et ibi scribentes uideantur.

X. De uno principe et summo gubernatore instar dei constituendo.

[1] 26. Instar dei creatoris et gubernatoris mundi, princeps hic et rector ad omnia potissimum gubernanda, unus etiam esse debet, eique uelut primori maximoque totum saltem supremum regimen demandari. Principatu unique uitanda pluralitas, et duorum capitum summopere fugienda monstruositas. Sic enim res deo, naturae, summorum uirorum auctoritati sit consentanea. (2) Vnus enim deus est, una mundi machina, unus Sol pro illuminando die, una Luna pro luminari noctis. Deus quoque unum marem, unam feminam, unam fidem, unum Baptista, unum summum pontificem, unam ecclesiam instituit. Et sicut in tota uniuersali ecclesia unum caput, ut Papa, et in unaquaque prouincia unum archiepiscopum et episcopum in unaquaque cathedrali rectoremque particulari ecclesia. (3) Sic et in toto orbe imperatorem unum, et in singulis regnis ducatibusque singulos reges ducesque esse uoluit. Natura unum Foenicem, unam auium speciem, scilicet aquilae, ceteris dominari, et una brutorum speciem, scilicet leonis, ceteris principari, etiamque in uno quoque animanti caput unum facit, et facere consuescit, nisi ex superfluitate materiae uel alias, natura non bene regulata casualiter capita duo producet. (4) Et tandem unum regem in apibus esse instituit, ut homines edocet tum in spiritualibus, tum in temporalibus, singula capita constituenda esse. Haec multis in locis comprobatur. Primum in Biblia, deinde in primo apud Ambrosium, Hilarium et Boetium, et apud Sententiarum Magistrum, libro I, distinctionibus II et III, cum multis sequentibus. (5) Item apud Thomam de Aquino in prima parte, quaestione XIª, in 3º articulo, ubi docet deum unum esse, et in 4º articulo et finali examinat utrum deus maxime unus sit. Et in Summa contra gentiles, libro I, praesertim in capitulo XLIIIº, aliqui habent in XLII, ubi docet multifariam deum unum esse. (6) Insuper Alexander de Alis in sua Theologiae summa, libro Iº, capitulo IIº. Ad haec Papa in C. I, De summa trini., in antiquis in prin. et in Cle. I, § Ad haec Baptisma unicum, eo. ti. Et imperator in l. Cunctos populos, eo. ti. Vlterius apostolus Ad Ephesios IIIIº, quem Ciprianus Papa refert. Ciprianum autem Gratianus XXIIII, q. I, C. Loquitur dominus ad Petrum. Deinceps Gregorius Ad Rusticum monachum, et eius auctoritate Gratianus VII, q. I, In apibus, uersiculo Hugus et Guido, uideantur.

[2] Praeterea inter gentiles Vlixes apud Homerum 2º Iliados (2, 203-204), sic ait egregie: «Neque probandus est plurium principatus unus sit rex, unus sit princeps». Herodotus libro IIIº (3, 133) ante finem. Aristoteles XII Metaphysicae (12, 1076b) probat deum unum esse, et in fine dicit: «Entia non male disponi uolunt, nec bonum pluralitas principatuum, unus ergo princeps», quod Baldus multis in locis allegat, inter quae est in l. Cunctos populos, C. De summa trini. (2) Idem Aristoteles in VIIIº Ethicorum et 3º et Vº Politicorum.  Cicero in Tusculana prima et libro II De legibus, unum deum et gubernatorem et in corpore nostro unam animam esse demonstrat. Seneca haec eadem et unum principem ubique esse debere multis in locis docet praesertim in 2ª et 8ª tragedia; Ouidius in 2º De arte amandi (3, 564):

«Non bene cum sociis regna Venusque manent»,

(3) Lucanus in primo (1, 92-93):

«Nulla fides regni sociis, omnisque potestas

Impatiens consortis erit».

Et infra (1, 109-111):

                                   «Populique potentis

Quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem.

Non cepit fortuna duos».

Statius primo Thebaidos (1, 128-130):

                                   «Iurisque secundi

Ambitus impatiens et summo dulcius unum

Stare loco sociisque comes discordia regnis».

(4) L. Florus libro IIIIº, capitulo 2º, Iustinus post Trogum Pompeium libro XI, Q. Curtius De Alexandri gestis, in XI. Plutarchus in Apothegmatibus, Pomponius De ori. iur., l. II, § Nouissime, ubi notat Accursius (D. 1, 2, 1, 11) super uerbo rebus dictantibus: «Nota commodius rem per unum expediri». Sic infra, De admi., tu., l. III, § Quod in tutoribus, et nota hic textum: (5) «Apparet igitur praetori curae fuisse, ne tutela per plures administretur, quippe et si pater non destinauerit quis gerere debeat, attamen id agitur, ut per unum administretur. Sane enim facilius unus tutor et actiones excercet et excipit, ne tutela per multos spargatur». Et in glosa super uerbo facilius uide concordantias et uersum Segnius expediunt commissi negocia plures. (6) Patrarcha in libro sine titulo, capitulo Iº (?), ubi post multa pulchra concludit: «Certe, quod experimentis innumeris et doctissimorum hominum auctoritate depraensum est, et in caelo et in terra optima semper fuit unitas principatus». (7) Tandem ego textuum Bibliae doctorumque ecclesiae, potissimum Thomae de Aquino, et summorum Pontificum imperatorumque auctoritate fretus, in mea Mariade, [7] ubi de Virginis sapientia et uita contemplatiua tracto, quoad diuinae substantiae unitatem et personarum trinitatem cano:

«Tum quoque perspicies qui sit deus unus at ipsae

Personae plures, qui fit generatio diua,

Quae tamen est, erit atque fuit perfectaque semper,

Quique pater generet uerbum, procedat et almus

Spiritus his mire, quibus est confusio nulla,                      5

Vna sed est deitas, substantia, gloria compar,

Maiestas et apex, bona sunt his cuncta coequa.

Nec datur ut minor aut maior quis possit haberi,

Sed qualis genitor genitus sit pneumaque sanctu.

Sunt omnino pares nec eorum facta secari                                  10

Distinguiue quaeunt, numerus sit trinus at unus

Est deus ac dominus. Tunc testes perspicis omnes

Quaeque monet ratio, dein omnipotentia diui,

Ordine quae miro caelos et cuncta creauit,

Nota fit. Effectus causasque uidebis aperte,                     15

Nil cupiendo fruere deo, secura uoluptas

Tunc fit et in rebus perfecta scientia cunctis».

(8) Item  Politica  nostra  metrica  Gregorii,  Gratiani, Hugucii,  Guidonis, Thomae  de Aquino,  Homeri,  Herodoti, Aristotelis,  Ciceronis,  Senecae,  Ouidii, Lucani, Stacii, L. Flori, Iustini  post  Trogum  Pompeium,  Q. Curtii,  Plutharci, Orosii, legum, canonum  et patriarchae  auctoritate,  quo ad principatum unius confirmandum sic cano:

«Sed natura docet quod sit dominatio regis

Clarior et melior, nam cuncta reguntur ab uno

Principe nanque deus mundum, cor et omnia membra


Speraque prima regit, alias et rege sub uno

Quippe reguntur apes, pleraeque sequuntur et unam           5       

Ordine saepe grues, terraque poloque potestas

Vnica rite regit, fuit et erit optima semper.

Est monstrum capita duo sint mage multa resurgant

Non minus in sceptris. Sicut nascuntur ab uno

Plurima, sic quoque multa quidem rediguntur in unum,     10       

Et bene cuncta regi cupiunt pluresque regentes

Se magis impediunt; sit in uno principe sceptrum,

Optimus ast hic erit et quem deus optet ab alto.

Primum Roma duos habuit, licet ambo fuissent

Sanguine fraterno, iuncti nequiere sed ipsi                        15       

Stare diu, nece fratris enim res uenit ad unum;

Consulibusque licet binis sit tempore longo

Recta, necesse fuit tandem reueniret in unum,

Nanque duos regnum refugit paritate regendi,

Quamuis hoc fuerit paruum preciique pusilli,                   20       

Sic ibi multo minor deberet inesse cupido

Rixaque, sunt magnis magnae paruisque pusillae.

Nemo tamen regnis aequalem perferat ullis,

In tribus est statibus praestantior actus ab uno

Nilque datur melius quam si regat optimus unus.             25       

Hic magnos paruosque malo praeseruat ab omni

Et compescit eos qui sedicionibus urgent,

Plectit et is prauos recteque remunerat almos,

Dico monarchiam praestare uel omnibus altam.

Subdit Alexander Dario, cum multa talentum                  30       

Milia promittat, Asiam modo diuidat aeque

Ambos inter eos, reges tolerare nequiret

Ista duos, ut terra duos producere soles.

Pluribus optatum quod possit stare sub uno,

Corruit omnino sit et insociabile regnum,                                    35       

Firmius est regnum sit et insociabile regnum,

Firmius est regnum penes unum quando remansit,

Qam si per multos at binos sectio fiat:

Consurgunt odia, cum maior uterque sit, optet

Ac in dicendo uincat, ueniuntque tumultus                       40       

ex odiis et ab iis clades, e cladibus autem            

Profluit unius imperium praeclarius. Inde

Noscitur hoc aliis ut et omnibus ante feratur

Vnio, pax quoque maior erit si rexerit unus,

Quam duo uel plures, qui nunquam pace gubernant,        45       

Ni fuerint unum sensusque tot accipis esse                      

quot fuerint homines. Et abhinc fit opinio multa

quae mala magna parit: unum dum flagitat unus,

Alter auet contra, consortem regna relegant,

Ac Amor atque Venus et in iis rarissima uirtus,                 50       

Nulla fides sociis. Dominando potentia maior                            

si data non multis, sed tota tributa sit uni.

Vis unita quidem se sparsa maior habetur,

Maxima quae debet in regibus omnibus esse.

Sic reuerentur eos populi cessantque rebelles                    55       

Nec timet, ut multi, quos mutuus incutit horror,  

Se simul expugnant, hinc factio crebra mouetur

Nec timeantur ei nec honore colantur ut unus.

Vnius et regimen docet experientia rerum

Multo ualere magis, nec enim tot scandala sentit,              60       

Sedicionis eget, diuturna pace quiescit,                

Iusticiam seruat, simul obstat ad arma uenire,

Prouidet in cunctis, fit maxima copia rerum

Curaque fit maior, quod enim commune tenetur

Negligitur, natura facit communia temni,                         65       

Vt, quia iam curet alius, rem negligit unus.                      

Inque ministeriis reperis seruilibus illud:

Nam pauci melius multis persaepe ministrant.

Vtiliter regere facit haec meditatio regem,

Quod sibi deinde suis duret dominatio semper                70       

Perpetuum regimen mage quam breue commoda regni

Seruat et inuigilat, modo nam breue propria airat

Nec populis parcit, sibi plurima querere possit.

Rex licet antiquus sit durior atque nouellus

Mitior inicio satagens, ut iustior extet,                             75       

quem pudet, incipiat malus austerusque uideri     

Ac ita mos populis, ut plus uenturus ametur,

Antiquumque mori cupiant mutareque regem.

O miseros populos, domini quos ambo gubernant:

Hic iubit, ille uetat, blanditur hic, ille minatur                    80       

Quis bene sic poterit dominis seruire duobus?                            

Ergo semper aue! dominus regat optimus unus».

(9) Haec  et multa alia super unius  principatu in  2º meo consilio pro reuerendissimo domino Cosma, Vicensi  episcopo, in Vº dubio, in XVI argumento, plenius explicatur.

XI. De ullus.

[1] 27ª est regula quod ullus, -a, -um, ab unus dicitur, id est aliquis, et in quantitate communis genitiui, penultima tamen in prosa semper ullius debet acui. Et inde uspiam et usquam, id est in aliquo loco uenit, de quibus supra, libro 2º, uersiculo Idem Paulo ante, de uspiam dictum est (cf. supra 2, 27, 2). Et ab his nuspiam, nusquamque componitur. Nuspiam uero nusquamque loci sunt aduerbia uniuersaliter negatiua, id est in nullo loco, quippecum ex non et uspiam usquamque fiat compositio. (2) Verum unquam, id est aliquando, aliquo tempore, et nunquam, id est nullo tempore, ad tempus pertinent, temporisque aduerbia sunt dicenda. In nunquam uero ex non unquam, composito de non, -n- tantummodo remanet. De nunquam et nusquam uersus assignatur:

«Ad tempus nunquam, sed pertinet ad loca nusquam».

De his per Catholicon in ullus, nunquam, nuspiam, nusquamque reperies.

[2] 28ª. Inter aliquis et ullus et alicubi et usquam sit differentia quod aliquis, aliquando, alicubique absolute, id est sine comparatione, ad aliud proferuntur, ut aliquis ad me uenit, et alicubi, id est in aliquo loco, sumus, et aliquando, id est aliquo tempore, hoc contingit. Vlla autem ex omnium numero infinito pendet. (2) Oportet enim ullus omnium intelligere et cunctos ad hoc numeros referri posse. Nec absque ratione diminutiuum unius dicitur esse. Diminuit enim quantum ad deriuationem de unus per mutationem -n-, in duplex -l-, ut uillum de uinum, et quantum ad officium; unus enim absolute comparatiueque teneri potest, ut unus uenit, uel unus istorum fecit, sed ullus comparatiue solum. (3) Et sic ad aliquid, id est in comparatione ad aliud, uidetur esse, ut summus et imus et primus et ultimus ad omnia dicuntur, tam locis quam temporibus supposita uel subiecta. Summus enim et imus dicuntur ad aliquid, id est respectu loci uel ordinis relatiua sunt. Summus enim respectu imi et imus respectu summi. (4) Similiter primus et ultimus correlatiua eisdem sunt respectibus. Sic et ullus et usquam et nunquam in comparatione et non absolute dicuntur, sed usquam ad omnia loca, unquam uero ad omnia refertur tempora. Nam et composita ab his omnium generaliter abnegatiua sunt, quae per ea significari possunt, ut nullus omnium deorum gentilium, uel hominum, uel eorum, quae sub nomine ullus cadunt. (5) Similiter et nusquam omnium locorum et nunquam omnium temporum abnegatiuum est. His Priscianus primo minoris, § Et praeterea, carta XIII, uersiculo Inter aliquis et ullus (Prisc. 17, 45), auctoritatem praestat.

[3] 29ª. Quod secundum aliquos expositores Prisciani in hoc loco, aliquis et absolutum et comparatiuum esse potest, ut aliquis ad me confugit, et aliquis horum egit, ut Priscianus ibi det unum non auferendo aliud, sed haec tria ullus, usquam et unquam ad alterum seu ad aliquem obliquum habent dependentiam, ut ullus hominum, usquam locorum, unquam temporum omnium. (2) De his in hac regula proximeque dicta contentis, supra, libro IIº, § Priscianus primo minoris, uersiculo Inter aliquis, simul cum glosis plene scripsi (cf. supra 2, 10, 10; Prisc. 17, 46).

[4] 30ª. Secundum Laurentium Vallensem, De elegantiis libro II, capitulo XVIII, in fine: «Inter quidam et aliquis seu quisquam siue quispiam, haec est differentia, quod quidam hominem certum, aliquis cum sequentibus incertum significat». (2) Vnde Nicolaus Perottus, carta 118, sic notanter ait: «Hic similiter notandum est quod aliquis et quidam differunt; aliquis enim paricularis dictio est, et significat aliquem incertum, ut si dicam aliquis pulsauit hostium, hoc est homo aliquis, quem nescimus. (3) Quidam uero est dictio potius singularis, et significat aliquis certum et distinctum hominem, licet non mominatum, ut si dicam uenit ad me quidam amicus meus, hoc est, unus quem scio, et non nomino, nec liceret dicere uenit ad me aliquis amicus meus». (4) Ideoque libro Laurentius idem in eodem, capitulo LXVIIº, subiicit: «Aliquis, quisquam, quispiam, ullus idem significant, differuntque a quidam, ut in libro De dialectia ostenditur: "Vllus tamen quodammodo claudicat". Nec fere citra negationem, quasi citra baculum, ingredi potest, nisi interrogatiue, ut uocat me ullus?, aut subiunctiue, ut si ullus me uocat, nunquam plane affirmatiue, sicut superiora illa». (5) Sic et de his in meo Elegantiarum breuiario, in locis antedictis dixi, quippecum eundem ordinem teneam, et uide supra, libro 2º, uersiculo Item de aliquis, quod ullus cum negatione quadam plerunque, uel interrogatiue quandoque ponatur, multifariam Cicero De officiis, libro III, § Sed quoniam a quattuor fontibus (3, 26, 97), demonstrat hoc modo: «Vllum tu decus in quottidianis laboribus et periculis cum hac tranquillitate conferendum putas?» (6) De hoc supra, libro 3º, uersiculo Cicero idem in eodem. Hic enim Cicero hoc nomine ullus sine expressa negatione cum interrogatione utendo, tacite negationem importat. Significat enim nullum decus cum hac tranquillitate conferendum putari debere. (7) Titus Liuius De bello Punico 2º, in libri tertii principio (25, 1, 5), cum expressa negatione sine interrogatione ponit: «Legati ad Hannibalem uenerunt, pacemque cum eo et condiciones fecerunt, ne quis imperator magistratusque ullum ius in ciuem Campanum haberet, neue ciuis Campanus inuitus militaret», supra inter T. Liuii exempla, uersiculo In libri tertii principio Legati ad Hannibalem, reperies. (8) Idem libro 5º, in principio: «Sempronius consul in Lucanis multa proelia parua haud ulla digna memoratu fecit, et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnauit». (9) L. Florus libro IIIIº, capitulo IIº (4, 2, 43): «Nunquam ullo loco tantum uirium populi Romani, tantum dignitatis fortuna uidit trecenta amplius milia bellatorum hinc illinc, praeter auxilia regum et senatus». De hoc supra, sub uersiculo Idem in capitulo 2º Iam toto orbe, ibi Sic praecipitantibus fatis. (10) Iustinus in libri secundi principio (2, 2, 1): «Hominibus inter se nulli fines neque enim agrum exercent, nec domus illis ulla», supra, inter Iustini exempla, uersiculo Idem in secundi libri principio Scithya autem (supra 3, 17, 4-5). Idem in 3º, sub uersiculo supra Idem in tertii libri principio Xerxes rex Persarum (Just. 3, 2, 5), de Licurgo sic inquit: «Siquidem nihil lege ulla in alio sanxit, cuius non ipse primus in se documenta daret». (11) Ex his exemplis liquet ullum quandoque interrogatiue cum tacita negatione poni, et plerunque plane cum negatione expressa. Ideo dicendum puto non simplex ullus pro aliquis, secundum Catholicon et Compraensorium, sed comparatiue solum seu ad aliquid secundum Priscianum, uel interrogatiue negationem tacite implicando, uel negatiue cum negatione nominatim facta, saltem subiunctiue et nunquam plane affirmatiue, secundum Laurentium Vallensem, qui Prisciani opinionem coadiuuat et exponit, id quod in nullus, eius composito, uideri potest, accipiendum esse (cf. supra 2, 48, 2; 3, 8, 19; 3, 15, 29; 3, 16, 19; 3, 17, 4; Valla, Eleg. 3, 18; 3, 63; Perotti, Rudimenta fol. p4u.).

XII. De nullus.

[1] 31ª. Nullus de non et ullus componitur, et secundum recentiores auctores genitiuo nullius et datiuo nulli facit, licet antiqui nulli, nullae, -li, datiuo nullo, -ae, -o, dixerint. Vnde Hieremiae XIIIº: «Et ecce computruerat lumbare, ita ut nullo usui aptum esset». (2) Sicut et in simili dicitur in Euangelio: «Alio dixit», et a nullus, nullo, -as, id est nihilare, et componitur annullo ex ad et nullo, sed -d- mutatur in -n-, et debilitare annihilareque significat, quae quidem uerba sunt actiua. De his Catholicon in nullus.

[2] 32ª. Nullus secundum Priscianum primo minoris, § Et praeterea, uersiculo Inter aliquis et ullus, ut et omnia ab ullus composita, omnium generaliter abnegatiuum est, ut in 28 regula plene dictum est (cf. supra 4, 11, 2; Prisc. 17, 45).

[3] Inter nullus et nemo est differentia quod nullus signum uerbale negatiuum et mobile adiectiuum sit, ex non ullusque compositum, quod et de omnibus generaliter, ut ullus, proprie dici potest. Nemo uero siue ex non et homo componatur, ut quibusdam uidetur, seu ex non et non ab homo, communis est generis, et -o- mutat in -i- et addita -nis, genitiuus facit neminis, et secundum opinionem primam proprie de hominibus dicitur, secundum uero alteram nec solum de hominibus sed de diis quoque, Virgilius in VIII (Aen. 9, 6):

«Turne quod optanti diuum promittere nemo»,

(2) Et ideo ab homo non uidetur esse compositum. Priscianus in VIº et Catholicon in nemo, super hoc nomine nemo testes sunt egregii, et ego in meo Elegantiarum breuiario, libro 3º, capitulo 31, in fine, Priscianum refero. Vide supra, libro 2º, uersiculo In meo Elegantiarum breuiario, carta 131 (cf. supra 2, 41, 6). Festus uero Pompeius ait (Fest. 163): «Nemo, nec homo». Varro autem scribit (Ling. Lat. 6, 80): «Nemo, pro nullus, Virgilius in VIII (Aen. 9, 6-7):

«Turne quod optanti diuum promittere nemo

Auderet»;

(3) Cicero in Catone Maiore (De sen. 84): «Quo nemo uir melior». Item Festo Pompeio teste (Fest. 16): «Neminis genitiui casus Cato usus est», cum dixit: "Sunt multi quos non miseret neminis"». Nonius quoque Marcellus ait (Non. 143): «Neminis pro nullius est positum, Plautus in Captiuis (764-65):

                                  «Neminis

me miseret, nam mei miseret neminem».

Itaque nemo pro non homo et pro nullus inuenitur, licet reuera substantiuum sit, et nullus adiectiuum mobiliter declinatum et uerbale signum. (4) Sciendum autem quod si nullus uel nemo praeponatur negatio, ad signum particulare fit equipolentia, quippe si cuipiam signo negatio praeponatur, suo contradictorio equipollet, unde non omnis homo legit, quidam homo non legit, et non nullus homo legit, quidam homo legit equipollet. (5) Et sic de aliis intelligendum est. Ideo Tullius 2º Ad Herennium (2, 33), non nemo pro aliquis homo posuit, ibi nanque scribit: «Non nemo deuerterit in amorem uno aspectu», id est aliquis homo. (6) Et de huiuscemodi quotidianis equipollentiis aliisque Petrum Hispanum bona metra regulasque ponentem uide, saltem metra recitabo:

«Non omnis quidam, non omnis, quasi nullus.

Non nullus quidam, sed nullus non ualet omnis.

Non aliquis nullus, non quidam non ualet omnis.

Non alter neuter, neuter non praestat uterque

Prae contradic post contra, prae postque sub alter» (uersus apud Petr. Hisp. non repperi, sed cf. Tractatus, 12, 21 = Rijk 222).

[4] Nullus secundum 34 regulam pro minime legitur, Terentius in Andria (2, 2, 33):

«Liberatus sum hodie, Daue, tua opera ac nullus quidem».

Priscianus enim in XVº, in uersiculo Eminus (15, 23), sic ait: «Eminus quoque et cominus localia sunt. (2) Aduersus quoque, quod etiam nominatiuus est, quomodo nullus pro minime, Terentius in Andria (2, 2, 33):

"Liberatus sum hodie, Daue, tua opera ac nullus quidem".

Similiter fors, cum sit nominatiuus, accipitur pro aduerbio». (3) Vbi Petrus Heliae (Reilly 789) haec confirmans addit: «Et omnia comparatiua quae similia sunt nominibus comparatiuis neutri generis aduerbia inueniuntur, ut clarius et similia». Et de his in meo Elegantiarum breuiario, libro VI, capitulo XX, in uersiculo Eminus, additamentum feci. Seruius quoque (Aen. 9, 6) in Alfonsina nullus pro minime sumi tenet.

[5] Nunquam, neutiquam pro nequanquam secundum 35 regulam et ipsum nequanquam et nusquam nuspiamque simplicem negationem dicunt. Ideoque uerbo unico sunt contenta, ut nunquam, neutiquam, nequamquam, nusquam uel nuspiam comparebo. Necubi uero non simplicem, qua de re duplex uerbum flagitat, ut cupio, necubi mihi sis obuius, id est ne alicubi; ut sicubi pro si alicubi, sicunde pro si alicunde. (2) De hoc et negationis usu, apud Laurentium, libro IIIº, capitulo 31, et apud meum breuiarium, eodem libro et capitulo, cum additamento de nemo et nihil secundum Priscianum, plenissime scribitur, pleniusque supra scribo, libro II, uersiculo Item in capitulo sequenti de negationis usu usque ad uersiculum Ego quoque in capitulo sequenti (cf. supra 2, 41; Prisc. 6, 23; Valla, Eleg. 3, 27).

XIII. De solus.

[1] 36. Solus, -a, -um sine alio singularis, unde solitarius, -a, -um, id est singularis, unde heremitae dicuntur solitarii, quia soli in heremo commorantur. Item solitarius a soleo, -es uel solutus deriuari potest, et tunc solitarius assuetus uel solutus dicitur. Solus quoque a soluo, -is potest deriuari, qui enim solus est, quasi solutus et separatus est ab aliis, primamque producit, unde quidam: «Non facies solus quod fugit omnis homo». Et solummodo de solus et modo compositum uel ubi duae partes pro una ponuntur, aduerbium quantitatis uel taxatiuum est tantummodo significans, et cum penultima breuis sit, in antepenultima habet iactatum. Hoc probat Catholicon.

[2] 37. Solus est desertus, Virgilius IIIº Georgicarum (3, 249):

«Heu male tum Libyae solis erratur in aruis»

Idem in IIII (Georg. 4, 465):

«Te solo in litore secum»,

Solum uero neutri generis cum prima correpta non modo terram a sol, solis quia soli pateat, sed et pedis inferiorem partem, quia hoc terrae uestigia imprimimus, sed et cum terra sit ad sustinendum firmamentum quod unicuique rei subiacet, significat, unde aer auium et mare nauium et caelum deorum stellarumque dicitur esse solum. Virgilius in Vº (Aen. 5, 199):

«Subtrahiturque solum»;

(2) et pro his et Seruius super Virgilium, praedictis locis et Ioannes de Balbis auctor est. Quod autem unus et solus more superlatiuorum genitiuum regant, et accusatiuum cum praepositione inter, et ablatiuum cum praepositione ex superlatiuorum speciem possint subiicere, et unus pro solus inueniatur, supra in Xª regula disserui (cf. supra 4, 8, 3).

XIV. De alius.

[1] 38. Alius, alia, aliud ad aliquid et abnegatiuum de pluribus quam duobus dici potest, cum alter dicatur tantummodo de duobus, Hugucione teste, unde Graecismus: «De multis proprie primus dices aliusque, sed prior ac alter dic concordare duobus». Alius quoque differt a ceterus, alii nanque ex diuerso dicunt numero, sed ceteri de eodem, unde secundum Papiam: «Ceteri reliqui ex eodem numero». (2) Ceterum nam dicit et sed, ut Catholicon in alius ceteri ceterisque scribit. Cetera quoque pro deinceps aduerbio reperitur, Virgilius in IX (Aen. 9, 656):

«Cetera parce puer bello»,

ut ibi Seruius interpretat. Cetra uero est obstaculum et scutum. (3) Varro De uitis patrum (Sat. Men. 88, 1):

«Quis rotundam facere cetram queat»,

secundum Nonium Seruius hoc confirmat super Virgilium in VIII (Aen. 7, 732):

«Laeuas cetra tegit»,

exponendo.

[2] 39. Inter alius et reliquus assignari potest differentia, nam alius generaliter dicitur de diuerso, hic siue restet, seu non. Reliquus proprie de eo qui restat uel superat, unde reliquum est quod restat uel superat, secundum Papiam uocitatur. Saepe tamen id quod alius significat. Reliqui uero nomen et uerbum esse potest, nam de reliquus, -a, -um nomen est genitiui casus numeri singularis uel nominatiui pluralis, et tunc tam prima quam secunda syllaba breuiatur. (2) De relinquo, -is autem uerbum praeteriti perfecti est, tum prima exeunte breui, secunda producitur, ut in simplici linquo, -is, liqui, unde usus sunt homines reliqui, memorans quos mente reliqui. Item a relinquo, reliquiae, -arum uenit, primaque secundum Donatum corripitur, sed per epenthesim -l- duplicatur, ut in metro producatur, unde Virgilius primo Aeneidos (1, 30):

«Troas reliquias Danaum atque immitis Achillis»,

et reliquae partes sunt residuae. (3) Item reliquiae dicuntur ossa uestimentaque sanctorum quae nobis relinquunt, ut eorum merita recolentes ipsos digne ueneremur, eorundem uitam imitantes. De his Catholicon in relinquo, reliqui, reliquiae, reliquum est, Compraensoriumque scribunt.

[3] Alius, -a, -ud in neutro genere, semper per -d-, ut quid, scribitur, et in genitiuo alius penultima semper producta, non modo prosa, sed et in metro facit, qui tamen genitiuus in usu raro sit. Alii in datiuo propter ali infinitiui de alo concidentiam remouendam fit, licet antiqui alii, -ae, -ii, alio, -ae, -o dicerent, unde Matheo VIII: «Dico alio ueni, et uenit». Ad hoc Priscianum in VI, VII XIIIque Catholiconque in alius, in testes adduco, supra, libro 2, uersiculo Haec autem octo, plene scripsi ( cf. supra 2, 4, 1; Prisc. 6, 37; 7, 20; 13, 12).

[4] 41. Alius secundum Laurentium Vallensem, libro 3º, capitulo 63, de multis, ut alter de duobus, dicitur, et pro diuersus accipitur, ut alius campus meus est, alius tuus, alia frons mea, alia tua, aliud hoc caput, aliud illud et alió aduerbialiter positum pro ad alium locum, ultimam acuendam leges, Salustius in Catilinarii prologo (1, 1): «Neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres», supra inter Salustii exempla, libro III, § Quae per praecepta. (2) Idem in tractatu ultra medium, sub uersiculo Nisi uirtus, ibi (Sall. Cat. 37, 1): «Item alii qui per dedecora, patrimoniis amissis, postremo omnes quos flagicium aut facinus domo expulerat. Hi Romam, sicut aqua in sentinam influxerant». Et paulo post: «Praeterea iuuentus», et cetera, «Eos atque alios omnes malum publicum alebat». Et pro huius regulae declaratione per Laurentium Vallensem meumque Breuiarium, libro III, capitulo LXIII, et quod scripsi supra, libro 2º, § Quoniam satis, carta 140, perspicere (cf. supra 3, 9, 2; 3, 12, 5; 2, 41, 1; Valla, Eleg. 3, 59).

[5] 42. Alius quandoque permaxime in plurali cum modico interuallo geminatur, et tum non modo pro diuersus sed et pro hic et ille accipitur. Salustius in Catilinario (12, 3-ss.): «Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari». (2) Dixi supra, sub uersiculo Postquam textum Salustii, et multo post sub uersiculo Ni uirtus, ibi: «Deinde multi memores Syllanae uictoriae, quod ex  gregariis militibus alios senatores uidebant, alios ita diuites, ut regio cultu atque uictu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, talia sperabat (Sall. Cat. 20, 1-ss.)». (3) Q. Curtius, libro III (3, 11, 5), supra sub uersiculo Tempestiuum est, ibi: «Illo utique clarus proelio, alios improuide instantes prostrauit, alios in fugam auertit» (cf. supra 3, 12, 2; 3, 18, 2).

[6] 43. Alius alia in genere masculino femininoque in diuinis personam, id est subsistentiam proprietatemque respicit. Aliud uero in neutro genere essentia dicit et substantiam, unde pater alius est a filio et spiritu sancto, ut etiam filius a patre et spiritu sancto, et spiritus sanctus ab utroque, sed non aliud. (2) Nam et Augustinus ait: «Vna est patris et filii et spiritus sancti essentia, quam Graeci omosion [8] dicunt, in qua non est aliud pater, aliud filius, aliud spiritus sanctus». Idem Augustinus: «Arrius dicit aliud pater, aliud filius, recte, si diceret alius non aliud, quando enim dicit aliud, contradicit ei a quo audit, ego et pater unum sumus». (3) Haec Catholicon refert in alius. Ex hoc consequens est dicere quod in diuinis alius, -a pro distinctus, .a debet accipi, quod de persona patris et filii et spiritus sancti dici debet, quandoquidem una persona distincta est ab alia, sed aliud pro diuersum, quod diuinae personae non recipiunt; quippecum aliud diuersitatem dicat in substantia, quod ut prorsus haereticum et ab omni ratione abhorrens aufugiendum est. (4) Adeo ut in scriptura sacra, si personae trinitatis diuersae dicantur, diuersae, id est distinctae, debeamus exponere. Ambrosius enim in libro De trinitate (?) dicit: «Non est diuersa nec singularis aequalitas nec iuxta Sabellianos patrem filiumque confundens, nec iuxta Arrianos patrem filiumque secernens. Pater enim et filius distinctionem habent, separationem uero non habent.» (5) Idem in eodem (De fide 1, 2): «Pater et filius diuinitate unum sunt, nec est ibi substantiae differentia, nec ulla diuersitas. Alioquin quomodo unum deum dicimus? Diuersitas enim plures facit». (6) Hoc Sententiarum Magister, libro Iº, distinctione XXIII, capitulo refert penultimo (1, 23, 9), ubi concludit hoc modo: «Constat ergo ex praedictis, quia in trinitate nulla est diuersitas. Si tamen aliquando in scriptura inuenitur dictum tres diuersae personae et huiusmodi, diuersas dicit distinctas». (7) Idem in capitulo sequenti (1, 23, 10): «Et sicut in trinitate non est diuersitas, ita nec multiplicitas, et ideo non est dicendus deus multiplex, sed trinus et simplex. Vnde Ambrosius in libro De trinitate  (1, 2) ait: "Est in patre et filio non discrepans, sed una diuinitas, non confusim, quod unum est, nec multiplex esse potest quod indifferens est multiplex itaque deus non est». (8) Idem in distinctione sequenti, puta XXIII, capitulo antepenultimo (Petr. Lomb. Sent. 1, 24, 1), praeclare sic inquit: «Cum autem dicimus distinctae sunt personae uel distinctio est in personis, confusionem atque permixtionem excludimus. Et hanc non esse illam significamus. Cumque addimus distinctae sunt personae proprietatibus siue differentes proprietatibus, aliam esse hanc personam et aliam illam suis proprietatibus significamus. Et cum dicimus aliam et aliam, non diuersitatem uel alienationem ibi ponimus, sed confusionem Sabellinam excludimus». (9) Idem in capitulo sequenti: «Ita etiam cum dicuntur discretae personae uel cum dicitur discretio in personis, eandem intelligentiam facimus. Eodem enim modo ibi accipitur distinctio, quo discretio, et congrue dicitur ibi esse discretio uel distinctio, non diuersitas uel distinctio siue separatio. (10) Vnde Ambrosius in libro primo De trinitate (1, 2): "Non est ipse pater, qui filius, sed inter patrem et filium expressa distinctio. Cum ergo dicitur trinitas, id significari uidetur, quod significatur, cum dicitur tres personae, ut sicut non potest dici pater est tres personae, et filius est tres personae. Ita non debeat dici pater est trinitas uel filius est trinitas». (11) Idem in XXV distinctione, capitulo II (Petr. Lomb. Sent. 1, 25, 2), dicit: «Persona enim, ut supra ait Augustinus, ad se dicitur, et id est deo esse personam, quod esse, sicuti idem est ei esse, quod deum esse. Vnde manifeste colligitur, quod essentiam diuinam praedicamus dicentes pater est persona, filius est persona, spiritus sanctus est persona, id est essentia. (12) Et omnino unum et idem significatur nomine personae, id est essentia diuina, cum dicitur pater est persona et filius est persona, quod significatur nomine dei, cum dicitur pater est deus, filius est deus, ita etiam idem significatur, cum dicitur deus est deus et deus est persona, utroque enim nomine essentia diuina intelligitur, quia utrunque secundum substantiam dicitur». (13) Idem in eodem capitulo sciendum ait: «Hoc nomen, scilicet persona, proprie secundum substantiam dicitur et essentiam significat. Sicut supra ostendit Augustinus, cum dicitur deus est persona, pater est persona. Quadam tamen necessitate, ut supradixit Augustinus, tractatum est hoc nomen, ut pluraliter diceretur tres personae, cum quaereretur, quid tres uel quid tria, ubi non significat essentiam, id est naturam diuinam, quae communis est tribus, sed subsistentias uel hypostases secundum Graecos». (14) Et infra: «Cum ergo dicimus tres personas non ibi personae nomine essentiam significamus. Quid ergo dicimus? Dicimus quia tres personae sunt, id est tres subsistentiae, scilicet tres entes, pro quo Graeci dicunt tres hypostases». (15) Idem in capitulo sequenti (Sent. 1, 25, 6): «Et hic sensus adiuuatur ex uerbis Augustini praemissis, si interius intelligantur. Quia enim pater est persona, id est essentia, et filius persona et spiritus sanctus persona, ideo dicuntur tres personae, id est tres subsistentiae, tres entes. (16) Non enim possent dici subsistentiae uel entes nisi singulos eorum esset personae, id est essentia. Quia ergo eis commune est id quod est persona, id est essentia. Ideo recte dicuntur tres pesonae, id est subsistentiae uel subsistentes, ut sicut essentia, quae est eis communis, uere ac proprie est. Ita illi tres uere ac proprie subsistentiae uel entes intelligantur. (17) Ideoque Augustinus causas dictorum discernens dicit tres personas esse unam essentiam uel eiusdem essentiae non ex eadem essentia, ne aliud intelligatur ibi esse persona, aliud essentia. Tres enim personae, id est subsistentiae, una sunt essentia et unius essentiae, non autem sunt una persona uel unius personae, licet persona secundum substantiam aliquando dicatur. Nam si hoc diceretur, confusio fieret in personis». (18) Idem in capitulo sequenti quod incipit Ad hoc autem, circa medium dicit: «Non autem te moueat, quod diximus tres res, non enim hoc dicentes diuersarum rerum numerum ponimus in trinitate, sed ita res dicimus ut easdem esse unam quandam summam rem confiteamur. (19) Vnde Augustinus in libro De doctrina Christiana (1, 3) ait: "Res quibus fruendum est, nos beatos faciunt. Res igitur, quibus fruendum est, scilicet pater et filius et spiritus sanctus eademque trinitas una quaedam summa res communisque fruentibus ea, si tamen res et non rerum omnium causa sit. (20) Est tamen et causa. Non enim facile potest inueniri nomen quod tantae excellentiae conueniat, nisi quod melius dicitur trinitas haec, unus deus. Sicut ergo tres res dicuntur, et haec sunt una substantia". Ecce ostensum est quae sit intelligentia huius nominis persona, cum dicimus tres personas». (21) Consequenter magis declarans ex quo sensu dicitur alia est persona patris, alia filii, alia spiritus sancti, unde haec nostra regula sit apertior, in capitulo Nunc inspiciamus (Sent. 1, 25, 9-11), praeclare sic inquit: «Nunc inspiciamus, utrum secundum eandem rationem et causam dicatur alia est persona patris, alia filii, alia spiritus sancti, quod utique sane intelligi potest, ut sit sensus talis. Alia est subsistentia uel hypostasis patris, alia subsistentia filii, alia spiritus sancti, et alia subsitentia pater, alia filius, alis spiritus sanctus». (22) Quod autem nomine personae quandoque personae proprietas intelligatur, Magister in capitulo sequenti, quod incipit Deinde quaeritur docet hoc modo: «Deinde quaeritur utrum secundum eandem rationem accipiatur, cum dicitur alius est pater in persona, alius in persona filius, alius in persona spiritus sanctus, siue alius personaliter filius, alius personaliter spiritus sanctus. (23) Ad quod dicimus, quia etsi possit eodem modo accipi, congruentius tamen ex ratione dicti alia uariat intelligentia, ut hic personae nomine proprietas personae intelligatur, ut sit sensus talis: alius est in persona uel personaliter pater, id est proprietate sua pater alius est, quam filius, et filius sua proprietate alius quam pater. Personali enim proprietate distinguitur hypostasis, patris ab hypostasi filii et hypostasis filii filiali proprietae discernitur a patre, et spiritus sanctus ab utroque distinguitur, processibili proprietate». (24) Idem Magister in capitulo sequenti Hoc etiam subiicit: «Hoc etiam modo sane potest accipi persona in praemissis locutionibus, cum dicitur alia est persona patris, alia filii, id est alia est proprietas, qua pater est pater, alia qua filius est filius, alia qua spiritus sanctus est spiritus sanctus. Ita et nomine personae quidam proprietates intelligere uolunt, cum dicuntur tres personae, sed melius est ut subsistentias uel hypostases intelligamus, cum dicimus tres personas. (25) Ex praedictis colligitur quod nomen personae in trinitate triplicem tenet rationem. Est enim ubi facit intelligentiam essentiae, et est ubi facit intelligentiam hypostasis, et est ubi facit intelligentiam proprietatis». Ex his autem omnibus haec regula de alius, -a, -ud in diuinis remanet quamclarissima, nisi enim hoc nomine persona quot modis in trinitate sumatur plene intelligatur. (26) De regula ipsa nequit aperta recipi cognitio. Ad quam plenius consequendam non possum praetermittere quod Hieronymus in Expositione fidei Catholicae ad Philippum et Augustinus scribit. Item Ioannes Damascenus alibique Hieronymus, quos Magister libro I, distinctione XXV, capitulo finali et distinctione XXVI, capitulo I, refert. (27) Quae supra, inter Magistri exempla, in uersiculo Idem in capitulo Quod autem, quod est finale, distinctionis 35, et uersiculo Idem Magister in capitulo I, distinctione XXVI, ad uerbum reperies. (28) Quare alius, -a, -um pro distinctus, -a et discretus, -a, de personis diuinis affirmatiue dici potest, cum persona non pro essentia, substantia seu natura, sed pro subsistentia seu hypostasi secundum Graecos et proprietate accipitur, ut pater est alius a filio et a spiritu sancto et eontrario, et alia est persona patris, alia filii, alia spiritus sancti, et in multis aliis exemplis antedictis. (29) Aliud uero pro diuerso in substantia non affirmatiue sed negatiue proferri debet, ut pater non est aliud, id est res diuersa, a filio nec a spiritu sancto, nec uice uersa. Nam qui affirmatiue diceret pater rest aliud a filio, in errorem Arrianorum incideret, et quid execrandum perluendumque proferret (cf. supra 3, 37, 24).

[7] Aliud quoque in neutro genere pro distinctum seu discretum in diuinis personis et notionibus relationibusque debet affirmatiue dici, ut quando tertia trinitatis persona in genere neutro reperitur. Si quidem est dicendum pneunam sanctum est aliud, id est distinctum et discretum a patre et filio. (2) Nec mirum, cum et in scriptura sacra diuersum pro distinctum quandoque ponatur, ut iuxta Magistri sententiam, in capitulo Iam sufficienter puto, in fine, libro I, distinctione XXIII, positam antedixi. Item aliud pro distinctum et discretum de personarum proprietatibus affirmatiue est dicendum, ut aliud est genuisse quam genitum esse, et aliud procedere quam gignere et natum esse. (3) Magister enim, libro I, distinctione XXXVI, capitulo II (Sent. 1, 26, 2), auctoritate Augustini, in libro De fide ad Petrum, scite sic inquit: «Iam de proprietatibus personarum uideamus, quae et notiones siue relationes in scriptura plerunque dicuntur in illa trinitate sancta, quae immo a nobis repetitur, ut nostro cordi tenacius infigatur. (4) Ait Augustinus in libro De fide ad Petrum (10, 7): "Aliud est genuisse quam natum esse; aliudque procedere quam genuisse uel natum esse. Vnde manifestum est quod alius est pater, alius est filius, alius est spiritus sanctus. Et est proprium solius patris, non quod non est natus ipse, sed quod unum filium genuit, sed quia de patris essentia natus est. (5) Proprium uero spiritus sancti est, non quia nec natus est ipse nec genuit, sed quia solus de patre filioque procedit". Ecce breuiter assignantur tres proprietates trium personarum, quarum una non est alia. Hoc enim significauit cum dixit aliud est genuisse quam natum esse, aliudque procedere, id est alia proprietas siue notio est generatio et alia natiuitas, alia processio, quae aliis nominibus dicuntur paternitas, filiatio. (6) Has proprietates designant nomina illa personarum, scilicet pater, filius, spiritus sanctus, quae relatiua sunt et ad se inuicem dicuntur, quia notant relationes, quae non sunt deo accidentales, sed in ipsis personis aeterno sunt immutabiliter, ut non modo appellationes sint relatiuae, sed etiam relationes siue notiones in rebus ipis, scilicet in personis sint». (7) Idem in capitulo sequenti dicit (Petr. Lomb. Sent. 1, 26, 3): «Quo circa sciendum est non omne quod de deo dicitur dici secundum substantiam, quia quaedam dicuntur secundum relationem, quae non est accidens, quia non est mutabilis, ut Augustinus in V libro De trinitate (5, 5) docet: "Nihil in deo secundum accidens dicitur, quia nihil accidit ei, nec tamen omne quod dicitur secundum substantiam dicitur". (8) In rebus creatis atque mutabilibus, quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur. In deo autem nihil quidem secundum accidens, quia nihil in eo mutabile est aut amisssibile. Nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. (9) Dicitur enim ad aliquid, sicut pater ad filium et filius ad patrem, quod non est accidens, quia et ille semper pater et ille semper filius, et ita semper quia semper natus est filius, nec coepit unquam esse filius. (10) Quod si aliquando esse coepisset, aut aliquando desineret esse filius, secundum accidens diceretur. At quia pater non dicitur pater, nisi ex eo quod est ei filius, et filius non dicitur, nisi ex eo quod habet patrem, non secundum substantiam haec dicuntur, sed adinuicem ista dicuntur, neque tamen secundum accidens, quia et quod dicitur pater et quod dicitur filius, aeternum et incommutabile est eis. (11) Ex his uerbis aperte ostenditur quaedam dici de deo secundum substantiam, quaedam secundum relationem, nihil tamen secundum accidens. Ostenditur etiam proprietas patris esse quod habet filium, et proprietas filii, quod habet patrem. Ideoque cum dixit ateternum incommutabile esse, quod pater dicitur, et quod filius dicitur, ita intelligi uouit, id est proprietas qua pater est pater, et proprietas qua filius est filius, aeterna est et incommutabilis, quia et pater semper est pater, et filius semper filius. (12) Vnde Hylarius proprietates personarum assignans, in XI libro De trinitate (12, 15) ait: "Si semper patri proprium est quod semper est pater, necesse est semper filio proprium esse, quod semper est filius. Vbi enim semper est pater, semper et filius est. Ergo, qui non semper pater est, non semper genuit". (13) Idem in eodem: "Nato deo, manifestum est proprium esse, quod filius est"». Ea propter aliud non modo pro distinctum et discretum in diuinis personis, quando tertia persona in genere neutro declinatur, sed etiam in personarum proprietatibus affirmatiue dici potest.

[8] Hic autem non possum omittere, quod Nicolaus Perottus in capitulo de relatiuis (fol. k1u.) scite dicit: «Alius, -a, -ud ponitur relatiue, ut uideo Petrum et alios homines, licet enim antecedens, id est Petrus, differat ab aliis hominibus numero, conuenit tamen specie, quae est homo. Item discretiue, ut ego sum alius a te, id est quam tu. (2) Item discretiue, ut hominum alii quiescunt, alii laborant. Alter et alius quomodo differunt? Alter dicitur de duobus, alius uero de pluribus, sicut uter, ex quo componitur neuter, duorum tantum est interrogatiuum, quis uero plurium».

XV. Alia pro fluuio iuxta Romam.

[1] 45. regula quod alia generis masculini, teste Liuio libro V Ab urbe condita: «Fuluius est II lapide, Via Tyburtina, ab urbe distans e montibus Crustumeriis in Tyberim defluens. Apud hunc, 15 Kalendas Augusti Galli, duce Bremo, Romanos strauere, et post triduum urbem etiam deleuerunt, excepto Capitolio». (2) Et cum unico -l- et -i- latino secundum Seruium in VII Aeneidos scribi debet, quod Lucanus (7, 633) ostendit inquiens:

«Quas Aliae clades».

Virgilius autem VII Aeneidos cum duplici -l-, metri causa, scripsit, dum ait (Aen. 7, 717):

«Quoque secans infantum interfluit Allia nomen»,

per quem modum relliquias non unquam cum duplicato -l- scribimus. (3) Haec Catholicon corroborat, Compraensoriumque et Ioannes Aretinus confirmat in alia; alimodi pro alius modi Festus Pompeius (Fest. 28) ponit.

XVI. De aduerbiis alias, alibi et alicubi.

[1] 46. Aliás ab alius, -a, -ud, id est in alio tempore, tunc temporis est aduerbium. Item in alio loco, tum loci. Insuper, id est aliter, sic est ordinis, Genesis XX (19, 12): «Aliás autem uere soror mea est, filia patris mei est, et non filia matris meae». Et ad differentiam alias nomins in fine acuitur secundum Doctrinale in XIº, et Catholicon Aegidumque multis in locis. Et hoc Prisciani auctoritate in XVº (15, 22), ubi de -as corroboratur sic dicentis: «In -as denotatiua inuenio, -as extrema circumflexa, ut alias». Idem Petrus Heliae confirmat.

[2] Alibi secundum 47 regulam aduerbium locale in loco significat, ab alius et ibi compositum. Alicubi aduerbium locale quoque in locoque significans ab alius ubique componitur, sed -c- eufoniae causa interponitur, sed proprie alibi in alio loco dicit. (2) Alicubi uero uspiam et in aliquo loco, Papia teste, quem referens Catholicon ista probat, secundum quod in his duobus accentus in penultima. Idem et de alicui est dicendum, licet secundum metricos sit trissyllabum, cum sit cui monosyllabum, ut in secundo libro, post principium, uidelicet in uersiculo Secunda declinatio, et uersiculo Quod autem huic, fuit declaratum. (3) In quo libro, uersiculo De aduerbiis autem, de ubi eiusque compositis plenissime disputaui. Alicunde de alius et unde, -c- interposita, ut et aliunde sine interpositone tali de aliqua uel alia parte significat, et accentum in penultima habere debet, nisi usu ecclesiae haberet contrarium, quem debes corrigere, si apud te tantum ualet auctoritas, ut Petrus Heliae in XIII scribit (cf. supra 2, 2, 1-2; 2, 2, 9).

[3] 48. Alió locale aduerbium, id est ad alium locum, descendit ab alius, ad cuius ablatiui differentiam in fine acuitur, ut illó, istó, ipsó, eó, siquó, nequó, aliquó, ecquó, nunquó, quoquó. Doctrinale XI capitulo (11, 2.303-304):

«Sic aliás acuis, facit hoc distantia uocum.

De pronominibus aduerbia quae facis, addes»,

et ibi scribentes. (2) Catholicon in 2ª parte sui operis, in capitulo De aduerbiorum accentu (2, 18), ubi de terminatis in -o docet, et in capitulo De impedimentis, § Causa differentiae ( (2, 26), et in 5ª parte, in uerbo alió, ubi adiicit quod alio in datiuo secundum antiquos inuenitur. Matheus VIII: «Dico huic uade, et uadit, et alio ueni, et uenit». Et in hac 5ª parte passim de huiusmodi accentu reperies. (3) Nec in XVº et libro De accentu Priscianum ommitas scribentem multa ex praedictis et quod etiam falsó aduerbialiter positum ad nominis differentiam acuatur in fine, quod et Catholicon in locis antedictis refert. Et uide quod supra, libro 2º, uersiculo De aduerbiis, ibi: Ceterum alia aduerbia, scripserim. (4) Et in eodem libro, § De quandoquidem, quando et quatenus, usque ad uersiculum Petrus Heliae, et in hoc uersiculo de alioquin, quod aliter, quod si minus, quod sin non uel aliter uel alio modo feceris, et sic rationalis uel collectiua dici potest coniunctio, secundum Catholicon, iuxta Hugutionem, Papiamque significat. Ab alius et quin compositum dico secundum omnes auctores plenissime. (5) Aliorsum loci quoque est aduerbium, ex alió aduerbio et uersum orsumque compositum ad locum, id est uersus aliam partem notat, et secundum Doctrinale in XIº accentum in antepenultima collocat. Aliquandiu de aliquantum et diu, secundum Hugutionem compositum, aliquantisper significat. Catholicon referente et accentum in antepenultima retinet, cum penultima breuietur (cf. supra 2, 9, 1; 2, 23; Prisc. 15, 20).

[4] 49. Aliquando de alius et quando compositum unquam, non unquam et quandoque significat, cum temporis sit aduerbium, et in antepenultima habet accentum, licet penultima longa sit, et hoc propter aliquanto differentiam, nam, Hugucione teste, tanta secundum Teutonicos inter -d- et -t- est conuenientia, ut ex sono perpendi non possit utrumne aliquando aliquantone dicatur. Et idem néquando et síquando est dicendum, ut accentus in antepenultima teneatur, ne duae dictiones esse uideantur. (2) De his eorumque accentu, et de quando et omnino de non nullorum aduerbiorum putá, circúm, poné, falsó, et a pronominibus similibusque descendentium et praepositionum coniunctionumque accentu, Prisciani, Petri Heliae, Doctrinalis, Catholicon et Aegidi auctoritate in dicto uersiculo De aduerbiis quandoquidem et quatenus, usque ad uersiculum Petrus Heliae, copiose dico (cf. supra 2, 23).

[5] 50. Aliquantisper ex aliquantis ablatiuo et per compositum significat secundum Hugutionem aliquantulum, secundum Papiam aliquandiu, per aliquantulum temporis. (2) Nonius quoque Marcellus (511) aliquantisper commemorat, Quadrigarius in Annali Iº (fr. 60): «Aliquantisper pugnare nil promouet Poenus»; Caecilius in Fallacia (Fall. 51):

«Velim paulisper te operiri, quantisper non plus triduo»;

Pomponius in Dotata (Dotata 43): «Possum exorare te, ut secedas a me paulisper, modo quantisper sat est». (3) Et de aliquantisper et de tantisper, paulisper et parunper ad maximam temporis breuitatem spectantibus, supra, libro 2º, § Aliquantisper, satis explico, ubi dicitur quod tantisper fere post se dum pro donec siue quamdiu petit, nam et donec duobus modis pro usque ad quamdiu accipitur; unde tantisper, dum, id est tam diu, donec dicitur et tantisper interea tantummodoque significat. (4) De his duobus postremis significatis, Catholicon et Compraensorium testantur, de prioribus Laurentius et ego, libro 2º, capitulo 49. (5) Aliquantus de alius et quantus mobile, et inde aliquantulus, -a, -um, diminutiuum aliquantulumque aduerbium (cf. supra 2, 29; Valla, Eleg. 2, 48).

[6] Aliquis, aliqua, aliquod uel aliquid secundum 51 regulam ex alius et quis componitur, quasi ex alio quis, unde credo in aliquem deum, dici non debet, ne dubitationem ponere uideamur, et cetera infinita quae interrogatiua sunt, hanc compositionem habent, ut aliqualis, alicubi, aliquando, aliquantulum et similia. (2) Et hoc ideo, quia omnis diuersitas prouenit a substantiali uel accentuali forma, illa siue nominaliter siue aduerbialiter designetur, sed eam qui singulare non recipit et hoc facit relatio, quae duo uerba reperitur. Siquis forsitan obiiceret, quod et qui infinitum est. Et ideo alius cum qui potest componi, ut aliquis aliquiue dicatur, facilis est responsio, quod unum superflueret, quippecum inter unum et alterum nulla esset differentia. Magis ergo cum quis infinitatem habente componi debuit. (3) De hoc per Catholicon in 3ª parte sui operis, de figura nominis, in capitulo De syllabicis adiectionibus, § Scire etiam debes (3, 49). Et aliquis in nominatiuo generis feminini facit aliqua, ut siquis, siqua, nequis, nequa, et neutrum per -d- scribendum est. Et ablatiuus aliquó aduerbialiter poni potest ad aliquem locum significans, et tunc in fine debet acui, ad nominis differentiam. De hoc Catholicon in aliquis, et supra, in 48 regula plenius dictum et probatum est. (4) Et de differentia inter quidam et aliquis, quod cum quisquam quispiamque concordat, et inter aliquis et ullus, supra in 30 regula reperitur expositum. Et inter quis et aliquis Priscianus primo minoris assignat differentiam. Quis enim simplex infinitum et interrogatiuum est, sed aliquis ab eo compositum solummodo infinitum. Supra, libro 2º, uersiculo Priscianus primo minoris, carta XIII, § Et praeterea, ibi: Et quis quidem simplex, cum aliis annotaui. (5) Aliquorsum de aliquó aduerbio et uersum orsumue componitur, et aliquorsum, id est uersus aliquam partem fit secundum Catholicon, et in antepenultima secundum Doctrinale in XIº, ibi His orsum iungis, retinetur accentus (cf. supra 4, 16, 3; 4, 11, 4; 2, 10, 9; Prisc. 17, 39).

[7] 52. regula. Aliquot de alius et quot, cum -t- scripto compositum, generis omnis et tantum pluratiter declinatum, numerale est numerumque importat, ut aliquot homines studiose uiuunt, quasi dicatur non omnis. Aliquod uero cum -d- scriptum neutri generis est et numeri singularis, ab aliquisque descendes, quod signum particulare est. (2) Aliquotiens autem ab aliquot proueniens est aduerbium numerale, uicibusque aliquot significat, et hanc regulam Catholicon, Compraensorium confirmant, quod et de sequenti dici debet.


XVII. Aliquotus, aliter.

[1] 53. Aliquotus de alius et quotus, quod primam corripit, componitur. Et ideo cum accentu in antepenultima pronunciandum est. Quod autem quotus primam corripiat, in Xº capitulo Doctrinale monstrat (10, 1.928):

«O supra -t- breuis, quotus et noto testis et nota».

Et Graecismus quoque: «Si queras quotus iste uenit, numerum tibi signas», quotus, id est cum quot sociis. «Si quotus iste sedet, poscas, tunc ordo uocatur», quotus, id est an primus an secundus sedeat. Sciendum autem quod pars aliquota alicuius totius est eius pars integra, unde partes aliquotae sunt dicendae, et numerus perfectus est, quippecum partes eius aliquotae toti sint aequales. (2) De partibus autem aliquotis et non aliquotis in Aristotelis Petrique Hispani Praedicamentis (Cat. 4b20), in praedicamento quantitatis, iunctis glosatoribus, doctrina datur plenissima, utrobique nanque declarando scribitur quod partes sunt duplices: unae aliquotae, alterae non aliquotae. Aliquotae sunt quae sumptae aliquotiens totum suum reddunt, nec plus nec minus, ut V de X, bis enim V X faciunt, et unum, duo, tria de sex, nam unum secies sumptum, et duo ter, et tria bis sex constituunt. (3) Partes  uero non aliquotae sunt, quae   aliquotiens sumptae suum totum non efficiunt plus minusue reddentes, ut tria semptemque X faciunt, sed aliquotiens suum totum non effingunt, sed plus minusue ut tria, bis, ter uel quater, et bis septem. Nec illud praetermittendum est triplicem esse numerum perfectum, diminutum et superabundantem seu excessum. (4) Perfectus est, cuius omnes partes aliquotae simul sumptae suum totum conficiunt, nec plus nec minus, ut in senario numero palam est, nam unum, duo, tria, quae partes aliquotae eius sunt, sex peragunt (5) Diminutus est, cuius partes aliquotae suum totum reddere non possunt, ut in octo liquet, nam tria et quattuor partes eius non octo sed septem formant, licet duo et quattuor suum totum reddeant. (6) Superbundans autem dicitur cum plures aliquotae partes non omnes suum totum aequaliter sed plus efficiant, ut in XII est perspicuum, unum profecto, duo, tria, quattuor et VI, quae partes eius aliquotae sunt, plus quam XII reddunt, reddunt enim XVI. Et notandum est quod triplex est numerus, numerans ut animalia, res numerata, ut denarii, numerandi ratio, ut numerus, in quantum est quantitas et est multitudo ex unitatibus aggregata.

[2] 54. Aliter de alius qualitatis est aduerbium, et ut alius, aliquanto, secus, tanto, quanto, multo, paulo et similia in -o terminata ut eo et aliquantulo et ante postque ad uim comparatiuorum accedit, sed haec in -um finita positiuos cupiunt, nisi pro his quae in -o exeunt, abutamur, ut Laurentius Vallensis, libro I, capitulo XVIIIº et ego in meo Elegantiarum breuiario, eodem libro et capitulo, plenissime reseramus, et supra, libro IIº, uersiculo Item ut in XVIII dicti libri primi habetur capitulo, ad uerbum scripsi. (2) Nec praetereundum est quod longe, multo facileque superaltiuos flagitant, et longe multoque comparatiuis et aduerbiis; aliter, secus, ante, post et nomini alius et compositis a prae superlationeque habentibus, ut superat et uincit, diuersitatemque notantibus, ut diuersus et dissimilis, coniunguntur, longeque et facile, princeps, praecipuus, primus, secundus, similibusque adduntur. (3) Et tandem longe pro ualde proprium comparatiui superlatiuique habetur, paucis exceptis, ipsum uero ualde positiui et uerbi. Id quod et Laurentius, libro Iº, capitulo XXº, et ego in meo Elegantiarum breuiario, eodem loco, copiose pando. Quod supra, libro IIº, uersiculo Idem Laurentius eodem libro, capitulo XXº, nominatim dico (cf. supra 2, 12, 3;  2, 14, 1; Valla, Eleg. 1, 16; 1, 18).



[1] Glossa: Ecyra cum -c- exili et -y- graeco scribitur. Dicitur a nostris socrus, sed eo uocabulo utitur Terentius (Hec. 1), cum ait «Ecyra est huic nomen fabulae», secundum Ioannem Tortellum Aretinum.

[2] Glossa: Perihermenias secunda et penultima cum -i- latino, tertia cum aspiratione scribitur, quanquam sit apud Graecos dictiones duae et non una composita, et inscriptio subtilissimi cuiusdam libri Aristotelis in dialectica facultate, quae latine De interpretatione dicitur. Tortellus.

[3] Glossa: Accipenser piscis est in primis nobilis difficillimusque inuentu, ut perraro capiatur, et ideo Plinius Secundus in libro De naturali historia (9, 60)miratur quod suis temporibus in nullo honore esset, cum ita uix inueniri possit. Sed quod ait Plinius de accipenseris scamis, id uerum esse maximus rerum naturalium indagator, Hegidius Figulus ostendit in eius libro De animalibus. Ita positum est: “Cum alii pisces scama secunda accipenser aduersa sit”. Ex Macrobio De Saturnalibus (3, 16, 7) excerpsi.

[4] Glossa: Vnicolor, -oris, unus coloris, unde unicoloratus, -a, -um. Vnicordia, -ae, est concordiae. Vnicor, -cordis, unius et eiusdem cordis. Vnicornis est bestia sic dicta quia unum cornu in media fronte habeat, haec et rinoceros dicitur. Vnicors, -dis, quasi unius cordis, scilicet concors. Vnicuba, -ae, unius uiri uxor. Vnifico, -as, unum facere, unde unificus, -a, -um. Vniformis, -e, unus et eiusdem formae, unde uniformiter aduerbium et haec uniformitas. Vnigamia, -ae, unae nuptiae. Vnigamus, -a, -um, qui tantum uni nupsit, scilicet qui uel quae tantum habuit unam uxorem uel unum maritum. Vnigenitus, -a, -um, priusquam nullus est primogenitus; unigenitus, post quem nullus fuit genitus, et ita Christus fuit unigenitus et primogenitus, tam secundum patrem quam secundum matrem. Vnimamma, a-e,  sunt quaedam feminae, quae Amazones dicuntur, unam tantum mammam habentes. Vnimodus, -a, -um, unius et eiusdem modi. Vniiuga, -ae, unius uiri uxor. Vniuocus, -a, -um, quod tantum unum una uoce significat. Ex Catholicon et Compraensorium, Ioannes Raimundus Ferrarii. Et uniuersale potest esse, praedicabile uero per dici praedicatur, ut uniuersale est quod aptum natum esse in pluribus, praedicabile uero est quod aptum natum est de pluribus dici. Et hoc in genus, speciem, differentiam, proprium et acciden diuiditur, et de hoc per Petrum Hispanum, Porfiriumque in suis Praedicabilibus, et Catholicon in Vniuersale habetur. Vniuoca uero sunt quo nomen est commune, et secundum illud nomen ratio substantiae est eadem, ut hoc nomen animal homini bouique sit commune, et similiter eius diffinitio, ut Aristoteles Petrusque Hispanus in suis Praedicamentis dicunt, et Catholicon in Vniuocus. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[5] Glossa: Talio secundum Catholicon: «Venit a talis, quod est simile, et est generis masculini, eiusdem rei compensatio, uindicta, similis delectatio, ut dens pro dente, oculus pro oculo eruatur, et ita proprie est iniuriae, unde lex talionis, licet quandoque dicatur beneficii. Vnde in Papias dicitur: "Talio est cum quisque patitur id quod fecit iniuriae uel beneficii". Et secundum hoc distinguitur duplex lex talionis: uno quidem in bono, quod dictat lex naturalis, de hoc dicitur Mathei VII (= Ov. Met. 7, 12): "Omnia quaecunque uultis, ut faciant uobis homines et uos facite illis". Et haec lex talionis bona est. Altera lex talionis est in malo, quam dictat lex Moysi Exodi XXI (21, 24), et Deuteronomii, XIX capitulo (19, 21): "Oculum pro oculo, dentem pro dente, super reddet". Et haec dictat lex talionis, scilicet quia taliter recipiebat, qualiter faciebat, et haec lex in praecepto erat iudicii maxime si exigebatur, sed iniuriam patienti est permissa, quia permittebatur ei quod hanc uindictam peteret. Si tamen ex libidine uindictae hoc faciebat, mortaliter peccabat, quia Leuitici XIX (19, 18): "Non gratias ultionem nec memor eris iniuriae ciuium tuorum"». Haec Catholicon. Verum talio secundum Doctrinale generis feminini est, potius tamen Catholicon et Laurentio fidem adhiberem, cum etiam Priscianus in 5º sentiat generis masculini esse, unde scribat Stellio et Curculio generis esse masculini. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[6] Glossa: Choriscus, quod uerbum nullibi inter omnes uocabulistas potui reperire, a chorea, quae ludicra cantilena est, uel saltatio, debet descendere, licet in Aristotelis textu (Met. 1006b15) sine aspiratione scribatur. Enimuero secundum eundem textum de musicum loquentem, de chorea deriuari debet, et ita choriscus est, qui cantilenas ludicras uel in saltatione canit, ut et de chorista, quod in Catholicon et Compraensorium repperi, dici potest, qui ab his etiam canens in choro uel cum coro exponitur. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[7] Glossa: Id est historia seu uita Mariae uirginis, matris dei.

[8] Glossa: Omosion dicitur ab omos, quod est unum, et usia quod est substantia uel essentia, et dicitur omosim uel omosios, id est unius uel eiusdem substantiae uel assimilatio, unde Iesus Christus dominus noster omosios, id est eiusdem substantaie cum patre; unde ipse dicit in Ioanne (10., 30): «Ego et pater unum sumus». Item secundum Papiam omosion, id est similis substantiae, quia qualis deus pater talis filius, imago eius. Catholicon.