Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

XVIII. Alter.

[1] 55 regula. Alter nomen est indiuiduum, et altera, alterum facit, et in genitiuo alterius, semper correpta penultima, ut quod temporibus minuit, syllabis augeat, et in hoc nomini alius est contrarium, quod uel apud metricos semper producit penultimam, ut suppleat in tempore quod deficit in syllaba, sed antiqui alteri, alterae, alteri in genitiuo, datiuo uero, -ae, -o protulerunt. Vnde Ioelis capitulo I, post principio (Joel 1, 3) sic habitur: «Similiter filiis uestris narrate, et filii uestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae». De his per Catholicon in alius et aliter, et per Priscianum in VI, VII et XIII, et supra libro 2º, § Hanc secundam pronominum declinationem dixi. (2) Festus Pompeius ait (Fest. 6): «Alter et pro non bono ponitur, ut in auguriis altera cum apellatur auis, quae utique prospera non est. Sic alter non nunquam pro aduerso ponitur et malo». «Altera ponebant pro eo quod est aduerbium aliás (Fest 27)». «Altercatio est iurgatio. Alternatio per uices successio». Alternatim per uices. Quadrigarius in Annalibus, libro IIIIº (fr. 50):

"Inter gaudium atque aegritudinem alternatim sequi".

Alterplicem, duplicem. Alterta, alterutra». Nonius Marcellus (Non. 470): «Altercator, aris passiuum est, Pacuuius in Illiona (210):

"Cur illa mecum hic altercatata est".»

(3) Catholicon in V parte: «Alterco, -as et altercor, -aris ab alter, litigare, certare, et utrunque componitur coalterco et coaltercor, nam -n- de con propter uocalem sequentem subtrahitur, ut in cohabito, coeo. Alteritas, -atis ab alter, alteri -tas addita, uicissitudo est. Alternus, -a, -um ab alter, id est uicissitudinarius, unde alterno et alterne et alternatim aduerbium, id est mutare. Alternatim dicere uel facere, dissonare non nunquam significat. Altero, -as, -aui, -atum uerbum actiuum est, ab alter, est uariare, alterum facere, inde alteratus, id est uariatus, quod est nomen simplex, ab alter deriuatum esse potest. Alteruter de alter et uter compositum iste uel ille uel uterque uel ambo dicit; inde alterutrum aduerbium. id est mutuo. Vnde in epistula Iacobis (Jac. 5, 16): "Confitemini alterutrum peccata uestra"». (4) Et quare altertutra, alterutrum et in genitiuo alterutrius faciat, supra in 3 regula scripsi plenissime (4, 5, 1). Haec in Papia et Compraensorio confrmantur. (5) Laurentius Vallensis et ego post eum, libro 3º, capitulo LXIIIº, attestamur alter de duobus, alius de multis dici omnibus esse manifestum, licet non nulli, ut Macrobius, Suetonius, Plinius sunt abusi. Item alius, id est diuersus, et alter proprie ad unum de duobus dicitur, ut alter oculus, altera auris, altera manus. (6) Insuper pro secundo ex duobus pluribusque assumitur, ut unus, alter, tertius, quartus, Cicero Ad Herennium libro IIIIº (4, 11): «Figurae orationis sunt tres, quas alii genera nominauerunt, in quibus omnis oratio non uiciosa conuenitur, unam grauem, altera mediocrem, tertiam extenuatam uocamus.» Non nunquam pro duobus, ut unus aut alter, id est aut duo; unus et alter, id est unus et duo. Supra, libro 2º, § Quoniam satis et plusquamsatis plenius disserui (cf. supra 2, 3, 1; 2, 45, 1; 4, 5, 1; 4, 5, 4; Valla, Eleg. 3, 59; Prisc. 7, 79; 13, 8).

XIX. Vter, uterque.

[1] 56 regula. Vter, utra, utrum genitiuo utrius, ab utor, eris dicitur, et quis significat, sed proprie dicitur de duobus disiunctiue, quis de pluribus quam duobus. Itaque uter de duobus tantum diuidue interrogationem facit, ut uter istorum legit? Quis quoque de duobus dicitur, sed non ita proprie, ut uter, sed uter de duobus tantum †† et quodlibet ab uter compositum de duobus quoque tantummodo dicitur. (2) Vter, utris, hi utres, utrum, utribus, generis masculini, uas est uinarium, dicitur ab uterus, quia aliquid intrinsecus habeat, ut membra et uiscera, sicut uenter, uel quia, sicut uenter, amplus et inflatus sit, et proprie de corio utres sunt, sed uter pro uase uinario, licet ab uterus primam correptam habente ueniat, producitur. Vter, utra, utrum, licet deriuetur ab utor primam corripit, ut in Xº Doctrinale dicit (10, 1.973).

[2] Vterque, utraque, utrunque de uter et que componitur uel que syllabica est adiectio, et in genitiuo utriusque et in datiuo utrique facit, et iste et ille uel unus alterque significat. Vnde utrinque aduerbium, id est ex utraque parte. Vnde Ezechielis XL capitulo (Ez. 40, 12): «Finis utrinque» secundum unam lecturam, ubi Gregorius exponitur (?): «Vtrinque, ac si diceret utrorunque». Et de utrinque in alteros et inter se ††. (2) Sciendum autem quod utraque, ut pleraque, penultimam acuit propter suorum masculinorum neutrorumque consortium, in quibus penultima necessario acuitur, quod et supra, in 3ª regula dictum est. Vterus, uteri mulieris uenter, in quo concipit, scilicet conceptionis locus, ab uter dictus, quia duplex est, et ab utraque parte se in duas partes diuidit, quae in diuersum diffuse ac replexe circumplicantur. Vel dicitur uterus quia interius repleatur fetu. Vterinus ab uterus dicitur, penultima producta, et uterini sunt, qui ex eodem utero sunt progressi, licet ex diuersis patribus procreentur. In his Catholicon et Compraensorium auctoritatem praestant. (3) Priscianus autem dicit in Vº, ubi de figura tractat: «Vter uero et uterque diuersas significationes habent: uter enim diuiduam uim habet, uterque collectiuam. Vbi diuiduam, ubique collectiuam.»  ††. Nonius (183, 188): «Vtraque pro utrinque uel utrosque poni reperitur. Vter pro utero, Caecilius in Vmbris (94-95):

                                   "Nunc uter

crescit, non potest celari".

Vterus est mulierum secundum Seruium (Aen. 2, 20) †† (cf. supra 4, 5, 4; Prisc. 5, 59).

XX. Neuter.

[1] 57. Neuter, neutra, neutrum ex ne et uter componitur, genitiuo neutrius, datiuo neutri, et hoc secundum antiquissimos secundum nos et secundum Priscianum antriquissimos, nam neutri, -ae, -i, neutro -ae, neutro secundum usum frequentiorem facit, ut Priscianus testatur in VI, post principium, ubi plene de alteruter disputat, etiamque XIIIº, licet dicat Catholicon quod antiqui dicerent neuter, -a, -um, genitiuo neutri, -a, -tri, datiuo neutro, -ae, neutro. Vnde adhuc dicitur cuius generis? neutri. Hic enim neutri casus genitiui est, et nec iste nec ille nullusque significat, et has 56 et 57 regulas Catholicon Compraensoriumque confirmant, et haec auctoritate Prisciani in V, VI, VII et XIIIº, supra, libro IIº, § Hanc secundam pronominum declinationem, declaraui (cf. supra 2, 3, 1; Prisc. 6, 4; 13, 11).

[2] 58. Neutrum nihil aliud dici debet, nisi quod nec masculinum nec feminum sit, et quantum ad uocem spectat, neutrum nomen est uel participium,  neutrale autem uerbum, neutralia dicuntur, ut iaceo, sedeo. Dicuntur autem neutralia, non quod actionem aut passionem non significent, sed quod utranque non importent, ut ambulo actionem, rubeo passionem. Neutrum in -o desinit, ut actiuum, sed ex se passiuum non facit. Hoc Compraensorium disserit. Sed et neuterpassiuus, a, um et neutropassiuus, a, um ex obliquo rectoque compositum reperitur. (2) Verba neutrapassiua sub actiua uoce passionem illatam significant, et sunt quattuor: exulo, uapulo, ueneo, fio. Neutropassiua passiuis sunt similia, cum enim praeteritis careant, eorumque suppletionem passiuarum instar per participium et uerbum substantiuum habent. Et sunt quinque: audeo, soleo, fido, gaudeo, fio. Vel eo neutropassiua nominantur, quod in praeteritis perfectis et plusquamperfectis et in formatis ab eis passiuorum litteraturam; in reliquis uero neutrorum tenent. (3) Priscianus de his uerbis in VIIIº (8, 61) tractat, inter anormalia subiiciens: «Antiquissimi solebant horum praeteritum perfectum proferre: gaudeo, gaui, audeo ausi, soleo solui, fido fisi, fio fii, sed nunc his non utimur» Petrus Heliae hoc confirmans adiicit (Reilly 475): «Licet prandeo faciat pransus sum, et ceno cenatus sum, non sunt neutropassiua, quia habent praeteritum in actiua litteratura, scilicet prandi et cenaui». (4) Priscianus quoque in eodem VIIIº (8, 11), de genere siue uerbi significatione tractans, et uerborum neutrorum species disserens, facio inter neutra ponit, rationemque subiungit: «Quia sunt quaedam uoce actiua, quae ex se passiua non faciunt, quae generali uoce neutralia uocamus, ex quibus quaedam uim habent actiuam, ut est faciote, quamuis faciatur quoque a facio pro fit protulerunt auctores, facessitur quoque Cicero Pro Clientio (Cluent. 57). (5) Bene ergo in plerisque compositum actiuum est: perficio et perficior, conficio et conficior, afficio et afficior, efficio et efficior. Sic paene omnia quae cum praepositionibus componuntur. Nam calefacio et tepefacio et similia calefio et tepefio loco passiuorum habent. Fitur etiam pro fit dicebant. Similiter actiuam significationem habent officio tibi, noceo tibi». (6) De hoc etiam 2º minoris exponit (Prisc. 18, 138). Idem in XIº, carta VI (11, 28), de significationibus participiorum docens: «His quandoque neutropassiuis tria dat participia praesentis et praeteriti in rusque futuri, ut audens, ausus et ausurus, fiens, factus et futurus.» Priscianus idem quattuor praedicta neutrapassiua in 8º (8, 12)commemorans, adicit: «Nubo tibi, quamuis antiquissimi actiua significatione nubo te dicebant». (7) Petrus Heliae super IIº maioris ait (Reilly 132): «Vendo ex uenum et do, uendere nanque dicitur quasi uenum dare. Veneo quoque uenii dant, compositum esse a uenum et eo, is, sed in tractatu uerbi dicit Priscianus (1, 29)quod uenum, -nu supina sunt huius uerbi, ideo uidetur uelle, quod uerbum simplex sit, non compositum». Idem Petrus Heliae in 8º dicit (Reilly 475): «Vapulo, id est uerberor, inuenitur tamen uapulo te, id est uerbero. Exulo uerum compositum ab ex et solo. Veneo, id est uendor, et facit praeteritum uenii, supina uenum, uenu, et uidetur deriuatum a uenum non quod suum supinum est, sed a nomine hoc uenum huius ueni, quod apud antiquos idem erat quod uenale». (8) De hoc Doctrinale in VIº canit capitulo (6, 976-79):

«Audeo cum soleo, fido quoque gaudeo, fio

Quinque, puer, numero neutropassiaua tibi do.

Exulo, uapulo, ueneo, fio; quattuor ista

Sensum passiui sub uoce gerunt aliena».

(9) Catholicon in III parte, in capitulo de genere uerborum (3, 40), ubi septem genera uerborum ponit: actiuum, passium, neutrum, neutropassiuum, neutrumpassiuum, commune et deponens. Et in V parte simul cum Compraensorio in neutropassiuis et neutrumpassiuum, et in ueneo, is dicit: «Veneo, is, ueniui uel uenii per sincopam, uenire, id est uendi facit. Vnde Ad Corinthios in prima epistula, capitulo X, dicit apostolus (Cor. 10, 25): "Omne quod uenit in macello" -id est uenditur- "manducam tecum". Et est uerbum neutrumpassiuum, sicut uapulo, exulo et nubo, quia neutri uocem et passiui significationem habet, ut ueneo a te, id est uendor, et a uenum, ni simplici pro re uenali, uel uenditione, et eo componitur. Primaque ueneo, ut uenum, producitur, sed uenio corripitur. Vnde

                                   "Quidam

Laetus scurra uenit, sua cantio cum bene uenit"».

(10) Et in Xº, Prisciano teste (10, 54): «Veneo secundum analogiam uenitum, -tu deberet facere, sed uenum, -nu magis est in usu. Cum enim uelut a uenu et eo, is compositum ueni, -ui faciat in praeterito, -ui in -tum mutata, uenitum, ut audio, audiui, auditum, facere debuisset». Multaque ex his referendo confirmat Compraensorium. (11) Quod autem et nubo neutrumpassiuum sit habendum, non modo Priscianus in 8º (8, 12), sed et in nubo Catholicon Compraensoriumque testantur: «Nubo, -is -inquiunt- nupsi, nuptum olim pro maritare actiuum erat. Vnde Matheus XXIIº (Math. 22, 30): "Neque nubent neque nubentur", sed modo neutrum passiuum est, et proprie ad mulieres spectant, ut nubo tibi, id est maritor tibi, et ducor a te in nuptam. Item nubere est tegere, et ab hac significatione prima tracta est, quia cum feminae nubuntur, primum capita teguntur earum». (12) Ad haec facit quae Nicolaus Perottus in uerbis neutris ordins octaui dicit (fol. h3u.): «Quae sunt uerba neutra octaui ordinis? Quae neutrapassiua dicuntur, quod in uoce actiua instar passiuorum construitur, ut discipulus uapulat a praeceptore. Et sunt qinque: exulo, uapulo, liceo, ueneo, nubo. Exulo ab ex solo et eo componitur. Exulo nanque est ex solo eo, hoc est extra solum eo. Sunt enim exules qui natali solo priuantur, qui dicuntur etiam extorres, quasi extra terram suam euntes. Dicitur autem exulare de loco et in loco, ut Donatus afirmat (Gramm. 2, 12), ut nos exulamus Roma et exulamus Viterbii, id est extorres Roma habitamus Viterbii, qui locus exilii nobis assignatus est. (13) Componitur connubi, id est simul nubo, innubo, id est ualde uel intus nubo, pronubo ante nubo, obnubo tego et operio. Nubo, ut ad feminas pertinet cum omnibus suis compositis est neutrum, sed pro tegere actiuum est. Nubo eiusque composita, licet -u- ante -b- in primis syllabis breuietur, primam producunt. Innuba et pronuba demimus, quae corripiunt et connubium per omnes casus praeterquam in hac terminatione connubia. (14) Seruius primo dicit Aeneidos, ibi (Aen. 1, 73):

«Connubio iungam stabili»,

-nu- breuem posuit, cum naturaliter longa sit. Nubo enim, unde habet originem, longa est, sed est tropus systole, qui fit quotiens longa corripitur syllaba propter metris necessitatem. Ipse alio loco longam posuit, ut est (Verg. Aen. 3, 320):

«Hectoris Andromache? Pirrhi connubia seruas?».

Item (Aen. 4, 213)

«Cuique loci leges dedimus connubia nostra»,

et (Aen. 4, 535)

«Numadumque petam connubia supplex».

Sciendum tamen est quod plerunque in compositione uel deriuatione principalitatis natura corumpitur. Idem in IIIIº (Serv. Aen. 4, 213-14) dicit: «Connubio, -nu- naturaliter longa est, ab eo quod nubere aut

                        "Connubia nostra

reppulsit",

sed modo metri causa corripuit. (15) Doctrinale dicit in Xº (10, 1.937-40):

«Ante -b- fit breuis -u-, testis ruber est rubeusque

Excipies tuber, rubigo, suber et uber

Et pubis, pubes. Et si -b- peruenit aut -n-

Innuba corripies et pronuba siue bubulcus.

Nubo tamen longa, connubia ceu metra poscunt».

(16) Aegidus in libro De accentu, capitulo XXV, Doctrinale confirmat, et adiicit: «De pubes pubus, id est porcus depilatus, penultima producta uenit». Et haec pubes, -is, lanugo inferior; unde etiam hic et haec pubeta, id est iuuenis, unde pubesco, -cis, id est crescere». (17) Catholicon pubus non ponit sed pubeta communis generis, id est adolescens, puber et pubeda, -ae in eodem sensu, et pubeto, -as, et pubido, -as, id est pubere uel puberare. Et a pubes, hic et haec puber uel pubes uel pubis, genitiuo puberis, id est puer iam habens uel emittens pubem, ut qui iam generare potest. Hic a XIIII annis incipit, sed femina a XII, citra uiripotens. Quidam puberem ex annis dici uolunt, ut qui XIIII annos expleuerit, quamuis pubescat rarissime. Constat autem puberem esse, qui ex corporis habitu pubertatem ostendit et iam generari possit. (18) Vnde Isidorus in suis Ethimologiis (11, 2) ait: «Puberes a pubet sunt uocati, id est a pudentia corporis nuncupati, quia haec loca primum lanuginem ducunt. Quidam tamen ex annis pubertatem existimant, id est eum esse puberem qui XIIII annos impleuerit, quamuis tardissime pubescat. Certum est autem eum puberem esse, qui ex habitu corporis pubertatem ostendit et generare iam potest. Et puerperae sunt qui in annis puerilibus pariunt». Hoc transsumptiue habetur in C., Puberes de despon. impub., et ibi glosa ordinaria, Innocentius, Hostiensis, Ioannis Andreae, Ioannis de Linyana, Compostelanus, Henricus, dominus Antonius, dominus Car., dominus Abbas et Iacobus de Soccis. (19) Itaque et secundum Hugutionem Catholiconque puber a pube, id est a pudendis corporis dicitur, quippecum haec loca prius emittant lanuginem. Et puber uel pubes pubisue componitur, ut hic et haec impuber uel impubes uel impubis, genitiuo impuberis, id est puer, qui nondum pubem habet. (20) Priscianus uero in VIº (6, 65), ubi de is et er, sic eleganter ait:  «Praeterea Caesar declinat pubis, puberis; quidam, ut Probus, pubes, puberis; quidam puber, -eris. Ex hoc tamen compositum inuenitur similem habens nominatiuum genitiuo, hic impubis, huius impubis. Virgilius in Vº (Aen. 5, 546):

"Impubis Iuli";

Ab eo neutrum impube Oracius protulit  in Epodo (5, 11-12):

"Vt haec trementi quaestu fore

constituit puer impube corpus"».

Petrus Heliae dicit in Vº, circa finem (Reilly 424): «Pubes cum significat multitudinem iuuenum aut lanuginem, facit pubis genitiuum. Cum uero aetatem, puberis.» (21) Catholicon tamen et Compraensorium scribunt: «Pubes a pupus, haec pubus, pubis aetas pueri iam XIIII annorum, et iuuenum talium collectio, et prima barba, scilicet lanugo. Et proprie pars inferior, scilicet pecten. Vnde et pubes dicitur, quasi pudendorum nubes. Inde pubio, -es, -ui, id est crescere, barbere, pubem emittere. Inde pubesco inchoatiuum, barbescere, crescere uel pubere, id est in tali aetate esse, talem aetatem ducere uel habere. Et componitur impubeo, -es, suppubeo, -es. Vnde impubesco et suppubesco inchoatiuum, -puque producit». (22) Et hoc potius quam Petri Heliae dictum tenendum esse putarem. Auctores enim, Prisciano teste, in maioris prohemio (Prisc. 1, 1): «Quanto sunt iuniores, tanto perspicaciores et ingeniis floruisse et diligentia ualuisse omnium iudicio confirmatur eruditissimorum». Quam praeclaram sententiam Accursium in l. Gallus, in prin., ff. De liber. et posth. (D. 28, 2, 29), commemorat. (23) Festus (Fest. 219) quoque Pompeius antedictis auctoritatem praestans inquit: «Pubes adolescens quin etiam plurium numerus eiusdem aetatis». «Pubes, puer qui iam generare potest, is incipit esse ab annis XIIII, femina uiripotens ad XII». Seruius (Aen. 5, 546) etiam subiicit: «Pube praesente est populo praesente, ab his qui puberes sunt, omnem populum significans».

[3] 59. Neutrobi ex neuter et ibi componitur, id est in neutra parte neutroque loco, quod et neutrolibet et neutrobique dicitur. Plautus (Aul. 223):

«Neutrobique habeo stabile stabulum»,

Catholicon et Compraensorium hoc confirmant.

XXI. Totus.

[1] 60 regula est: Totus a tot dicitur totus, -a, -um, totius toti, et pertinet ad magnitudinem, ut totus homo, id est quaelibet pars hominis, ut omnem ad multitudinem, ut omnis homo. Item omnis in diuersis partibus, totus sine partibus debet esse, ut si totus homo dicatur, ad animam et corpus et caput ceteraque membra refertur; omnis homo ad indiuidia, ut Petrus, Martinus, Ioannes et ceteri; cunctus uero ad utrunque spectat, ut cuntus populus. Cunctus enim -a, -um dicitur a cuneus, quod est in unum collecta militum uel peditum multitudo, dictus a coeo, quia in unum coeant uel congregentur omnes. (2) Cuneus etiam dicitur quoddam instrumentum ligneum ad findenda ligna et ad firmandum stilum in  aliquo ferramento uel aliqua re, cum in summitate coeat uel sui interpositione diuersa coire uel coartari faciat, ad cuius similitudinem cuneum in expeditione dici debent. (3) Cunctus igitur a cuneus uel a coeo dicitur, et est uniuersus et uniuersa in unum multitudo collecta. Cuncti quidem omnes simul coniuncti et simul facientes quippiam uocitantur. Alioquin omnes appellantur et non cuncti, et per -u- scribi debet. Nam contus, -ti per -o- sine -c- a conus quod teligenus est, et proprie quod ferrum non habet, sed est longum acuta cuspide, sicut pertica peracuta, quam portant rustici loco hastae. (4) Vnde in IIº De consolatione Boetius (22, 5): «Tu, qui nunc contum gladiumque pertimescis solicitus, si uitae huius callem uacuus uiator incrasses, coram latrone cantares». (5) Contus etiam dicitur instrumentum quocum homines piscantur uel contantur aquam pisces inquirendo. Vnde contor, -aris deponens, et est conto quid perquirere uel scrutari, et pro interrogare et inuestigare ponitur, et percontor, -aris compositum est etiam perquirere, interrogare et inquirere, et per -o- quoque scribitur, sed cunctor per -unc- est morari dubitareque, unde quidam contor, perquiro, cunctor dubito mororque. Item a cunctus haec cuncta est, id est mora, prospicito, cuncta tacitus, quod quisque loquatur. (6) Dicit Catholicon in 4: «Nec accusatiui casus esse potest, tunc enim incongrua esset locutio, et sensus talis est, prospicito tacitus id, quod quisque loquatur, prospicito dico cuncta, id est per cunctam, hoc est moram antequam respondeas, ut quod dicitur intelligas, nam qui prius respondet quam audiat stultum se esse demonstrat, etiamque confusione dignum. Inde quidam ait prospicito cuncta, si uis bene dicere cuncta. (7) Et a cuncta cunctatim aduerbium, id est dubitanter et moranter uel id est sine modo. Cunctipotens est deus cuncta potens, et omnis generis, ut cunctitenens esse potest, penultimaque corripitur. Et a cuncta uel cunctus cunctor, -aris, id est dubitare uel morari, qui enim uniuersa uidere uel numerare sat agit, eum morari dubitareque oportet, et cunctor cum omnibus suis compositis per -u- scribitur, ut contor per -o-, ut ad hoc Catholicon et Compraensorium in testes adduci possunt. (8) Quod etiam Festi Pompeii (Fest. 35)  auctoritate confirmatur, sic dicentis: «Cunctans, ualidus, magnus, grauis. Cuncti significat quidem omnes, sed coniuncti et agregati. At uero omnes etiam si diuersis locis sint», sed ut aperte inter omnis et totus intelligatur differentia, totus rem nominis cui adiungitur, sed nullam eius partem comprendit, ut totus Socrates, id est Socrates et quaelibet eius pars. Omnis uero quamlibet nominis rem, cui adiungitur; toque producitur, et a totus, totalis, -le et a totali totalitas, ut haec quoque Catholicon et Compraensorium, asseuerant. (9) Ad hoc confirmandum Cicero Ad Herennium circa libri primi finem (1, 26) facit: «Reperta iudicatione omnem rationem totius orationis eo conferri opportebit». Idem in prohemio secundi dicit: «Deinde docuimus iudicationem quemadmodum quaeri conueniret. Qua inuenta curandarum est, ut omnis ratio totius orationis ad eam conferatur.» (10) Sciendum autem omne pro totus et econtrarium quandoque poni, ut apud poetas inuenitur. Ideo Seruius IIIIº scribit Aeneidos, ibi (Aen. 4, 122): «"Omne ciebo" pro totum. Omnem enim numeri est, totum quantitatis est». Intellige tamen quantitatis, scilicet continue et non discrete, ut numerus, ut de hac duplici specie in praedicamento quantitatis ab Aristotele Petroque Hispano exponitur, et supra, in 8 regula huius libri recitatur (cf. supra 4, 8, 1). (11) Vel dici potest quod per id quod dicitur omnem numeri est, totum in quantitate intelligitur, quod est, cum uniuersale uniuersaliter sumitur, ut omnis homo, nullus homo. Per totum quantitatis est, totum integrale debet accipi, quod est compositum ex partibus quantitatem habentibus, et pars eius pars dicitur integralis, ut homo totum integrale est. Partes uero hominis integrales sunt caput, manus pedesque. (12) Item domus totum integrale est; partes uero eius sunt parietes, tectum et etiam fundamentum, ut Petrus Hispanus in suis Topicis  (140b20) explicat, § Totum integrale est. Dicit enim ibi: «Totum integrale est, quod est compositum ex partibus habentibus quantitatem, et pars eius dicitur pars integralis». Et infra: «Totum in quantitate est, cum uniuersale sumitur uniuersaliter, ut omnis homo, nullus homo» (13) Illud autem praetermittendum non est, omnes etiam de duobus dici, ut l. Paterfa., ff., De her. insti. (D. 28, 5, 44), supra in 39 regula allegata reperitur (cf. supra 4, 14, 2). Et Labeo apud Pomponium in l. Hoc articulo, ff., eo. ti. (D. 28, 5, 29), scribit hoc modo: «Hoc articulo quisque omnes significantur, et ideo Labeo scripsit: "Si ita scriptum sit Ticius et quanta quisque eorum ex parte me heredem scripserit, heres mihi sto, nisi omnis habeant scriptum heredem testatorem, neutrum heredem esse posse, quoniam ad omnium tractu sermo refertur, in quo puto testatoris mentem respiciendam. Sed humanus est eum quidem qui testatorem suum heredem scripserit, in tantam partem heredem fore. Qui autem eum non scripserit nec ad hereditatem eius admitti"», et nota hic quisque de duobus dici.

XXII. De quis uel qui compositisque syllabicisque adiectionibus.

[1] De octo nominibus, unus, ullus et ceteris secundam pronominum declinationem sequentibus satis sit. Deinceps de quis uel qui a Donato inter pronomina collocato eiusque compositis syllabicisque adiectionibus in multis quoque secundam pronominum declinationem imitantibus exponetur.

[2] 61 regula igitur est, ut quis uel qui dicens substantiam, sit omnium nominum confusissimum et in speciem substantiae infinitae, et ita propter officiorum multitudinem multas formas et terminationes accipiat, ut per formas uarias et diuersas compositionesque syllabicas adiectionesque explicitas eius naturalis confusio in aliquam certitudinem redigatur et apertius comprendatur. Qua de re sedecim inter compositiones et syllabicas adiectiones nasciscitur. (2) Compositiones quidem septem, ut siquis, nequis, aliquis, nunquis, ecquis, unusquisque et quisquis. Quis autem adiectiones quinque: quisnam, quispiam, quisputas, quisquam et quisque. Qui uero quattuor adiectiones: quidam, quiuis, quilibet et quicunque. De his autem plene per Catholicon explanatis in 3 parte (3, 49), ubi de figura nominis, capitulo De syllabicis adiectionibus, et in V parte, in quis uel qui. Et de quis secundum Priscianum, XIII maioris, communis generis a uetustissimis reputato. (3) De quis uel qui declinatione etiam a uetustissimis tam secundum tertiam quam secundum secundam declinationem facta. De quicunque pro quacum, de quis et quibus in datiuo ablatiuoque pluralibus, hoc tamen quis producto, sed in nominatiuo correpto. (4) Quare quis uel qui nomen et non pronomen sit, de differentia inter quis pronominumque substantiam, de quis uel qui nominumque interrogatiuorum e relatiuorum aduerbiorumque similium et utrorunque infinitiuorum accentu, de aduerbiis localibus et temporalibus tam interrogatiuis quam relatiuis, quattuor differentias habentibus, ad locum, ut quo, in loco ubi, de loco unde, per locum qua, et de inter quis et qui differentia et cuius, -a, -um possessiuo tam interrogatiuo quam relatiuo acuendoque, supra, carta 74, auctoritate Prisciani in XIII maioris et primo minoris, supra in libro 2º, § Quoniam autem quis uel qui usque ad § Tempestiuum est inclusiue, cum aliorum auctorum adiumento plene resero (cf. supra 2, 6, 1; Prisc. 13, 29; 13, 13, 17, 29).

[3] 62. Inter quis et quisquis et quicunque est differentia, ut inter simplicia infinita et ea quae ex his geminatis componuntur uel ex assumentibus cunque. Quis enim infinitum ad unum intelligendum spectat, ut Oracius II Sermonum (2, 8, 1)  quis pro aliquis accipit. Quisquis autem et quicunque ad uniuersos. Itidem quot certum numerum significat. Quotquot uel quotcunque uniuersos. (2) Item quicunque non nunquam pro relatiuo tantum, scilicet pro qui, quandoque pro distributiuo tantum, scilicet pro omnis accipitur. Vnde Nicolaus Perottus in capitulo De relatiuis, § Reperiuntur (fol. k4r.), sic ait: «Reperiuntur aliqua relatiua, quae geminantur uel assumunt cunque, ut quisquis, quicunque, quotquot, quotcunque, qualiscunque, quantuscunque, quae proprie posita uim habent ipsius relatiui simul uel antecedente distributiuo, ut quisquis aut quicunque legit, discit, id est omnis qui legit, discit. Ponuntur etiam aliquando pro ipso relatiuo tantum, ut deus omnia quaecunque uoluit fecit, et pro distributiuo tantum, ut ego diligo quencunque hominem, id est omnem hominem. Ponuntur etiam infinite, ut Virgilius (Aen. 5, 710):

"Quicquid erit superanda omnis fortuna ferendo est".

Et de his, infra, regula 96 et 104 dixi. (3) Et quis quidem simplex infinitum et interrogatiuum est, sed ab hoc compositum aliquis tantummodo infinitum. Item aduerbia quo, qua, ubi, unde et quando interrogatiua, infinitiua et relatiua esse possunt. Virgilius in Xº (Aen. 10, 366-67):

«Aspera quis natura loci dimittere quando

Suasit equos».

Quando pro aliquando. Et aliquo, alicubi, aliunde, aliquando et aliqua sine dubio sunt infinita tantum. Et quis, quod est substantiae infinitum, pro qualis et quantus collocatur, non autem pro quis, qualis et quantus. Insuper qui aduerbium pro qualiter sumitur, non qualiter pro qui, quod proprie propter quod importat. Et qui pro quomodo et quo pro quanto reperitur. (4) Praeterea qui et omnia alia aduerbia interrogatiua ad multas species interrogationum spectant, quomodo et supradicta generalia localia temporaliaque, et eadem relatiua sunt. Et quae ad diuersas aduerbiorum species non pertinent, aduerbia interrogatiua esse non possunt, ut hortandi, ut eia, uocandi, ut heus, respondendi, ut heu et similia. (5) Tandem localia quidem aduerbia pro temporalibus collocantur, ut hic pro tunc et inde pro deinde, non econtarius. Priscianus primo minoris, § Et praeterea, uersiculo Eandem habent differentiam, in his locupletissimus testis est †† quae supra, libro 2º, § Priscianus primo minoris, uersiculo Eandem habent differentiam et uersiculo Idem in eodem. †† sequenti, ad uerbum retuli. (cf. supra 2, 10, 11; 2, 10, 19; Prisc. 17, 44-ss.).

[4] 63. Quis pro aliquis ponitur infinite †† et qui pro quicunque, ut qui interficiet tyrannum, praemium accipiet. Licet autem qui relatiue ponatur, tamen nihil prohibet eandem dictionem relatiue simul et infinite poni. Non tamen semper easdem conditiones habent, sed qui poni dicitur infinite, quando pro quicunque accipitur. Infinita uero omnia geminata uel cunque assumentia generalem pronunciationem sortiuntur, ut quisquis, quicunque. Sic Petrus Heliae in primo minoris, circa medium, de infinitis scribens attestatur. Supra, libro 2º, uersiculo Ex Prisciani, recitaui. Quae quando nomen est per -ae- diphtongon scribi debet (cf. supra 2, 8, 2).

[5] 64. Quod Nomen substantiale est et relatiuum et infinitum, ut feci quod iussisti, faciam quod libuerit. Et est interrogatiuum, sed tunc adiectiuum est, ut quod opus feci, significat aliquid propter quod, quod in usu fere est, et Graeci dicunt, ut Festus Pompeius ait (Fest. 261). (2) Ceterum inter uter et quis, utrum et quid longa fieri solet apud Ciceronem et Quintilianum aliosque auctores differentia. Vter et utrum uelut de duobus dicta comparatiuo tribuenda sunt, ut uter dignior, utrum potius, si de duobus sermo fiat, quis et quid ut de pluribus interrogando dubitandoue superlatiuum petunt: quis optimus, quid potissimum est dicendum. (3) Quandoque tamen quid etiam comparatiuo applicamus, ut Laurentius, libro I, capitulo XV, refert in fine, et ego ibidem in meo Elegantiarum breuiario, et supra, libro 2º, § Deinde Quintiliani sententia, resseraui, ut positiuos tantum quantumque, comparatiuos uero tanto et quanto deceant. Cicero (Off. 1, 36): «Quanto es maior, tanto te geras summisius», non autem quanto es magnus, tantus te geras summisius, sed quantum potes, tantum elaboras. Dixi post Laurentium in meo Elegantiarum breuiario, libro I, capitulo XVIII, ubi tracto quoque illa aduerbia ante et post ad uim compraratiuorum accedere, ut tanto ante ueni quanto post tu uenisti. (4) Et illud nomen alius et suum aduerbium aliter, et huic simile secus cum tanto, quanto, multo, paulo, aliquanto coniunguntur. Cetera uero positiuique cum tantum, quantum, multum, paulum, aliquantum, nisi his pro in -o desinentibus abutamur. Iuuenalis (11, 9):

«Despiciam qui sit quantum sublimior Athlas»,

quantum pro quanto. (5) Subinde de tam et quam scribo, quod similia sint, et eadem tantum et quantum uideantur, et quod tam et quam separatim uehementiam significant. Et tam et quam separatim poni solenat, et alterum sine altero utrunque in significatione uehementiae. Cicero (Phil. 11, 37, 2): «In tam optima causa non debeo timere», id est in tam ualde et perualde bona causa. De quam hoc sit exemplum: Tu es homo quamiocundissimus, id est ualde uehementer iocundus. (6) Posthac de per ampliorem significationem dicente secundum Priscianum in XV et in XVI, quod sit electiua coniunctio et quam non modo sit accusatiui cassu nominis infiniti, sed et similitudinis aduerbium, et quanquam duplicatum pro aduersatiua coniunctione sumatur. Subiicio et secundum Catholicon Compraensoriumque quam nomen infinitum, interrogatiuum et relatiuum sit, comparandique aduerbium, et pro ualde ponatur, et aduerbium quantitatis est, ut iste quam potest, id est quantum potest. (7) Et secundum hoc quantus a quam deriuationem trahit. Et in capitulo sequenti de per et quam cum gradibus exposui per et quam idem ponderis in compositione habere, sed alterum proprium positiui, alterum superlatiui esse, ut perpulchre, quampulcherrime. Hoc intellige quando quam pro ualde uehementerque suscipitur, sed quam por quantum cum positiuo, ut quamdoctus es scio, coniungitur, non cum superlatiuio, nisi cum possum, quaeo, ualeo, licet similibusque iungatur, ut dico quamdissertissime possum et tunc quam non cum superaltiuo, sed cum uerbo possum uel simile debet coniungi, ut dico dissertissime quam, pro quantum, possum, uel quaeo uel mihi licet. Nunquam uero cum comparatiuo copulatur, ideo complura uolumina, non quamplura latine dicetur. (8) Enimuero positiui cum per comparatiuum est ipsius positiui comparatiuum cum multo, superlatiuumque est superlatiuum suum, cui quam adiungatur, ut persanctus, multo sanctior, quamsanctissimus. Ex per et quam perquam componitur, sed positiuo non superlatiuo, ut per, sed et uerbo copulatur, ut perdoctus, perquamdoctus, non perquamdoctissimus, et peramat et perquamamat, licet apud Boetium perquamrarissimos (Porph. Isag. 2, 1, 85), et apud Pomponium perquambreuissimos sit inuentum (D. 1, 2, 2, 44, 10). Ceterum quam cum certiis aduerbiis certitudinem superlationemue significantibus positiuis adiungi potest, ut sane quamutile uoce, admodum quamsuaui, oppido quamlibens, nimis quamineptum, quae aduerbia idem pollent, quae per pro ualde, tum perquam est usitatius, ut perquamutile uoce, perquamsuaui, perquamlibens, perquamineptum. (9) Haec igitur positiuo dantur, illa uero, ut multo longeque superaltiuo magis, sed in eo fere significato, quo quam cum superaltiuo solet, quod huic quam genitiuum superlatiui proprium aut ablatiuum accusatiuumue cum praepositione non adiicimus, uti sine ipso quam fieri solet, M. Tullius (De or. 2, 357): «Acerrimum autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum uidendi»; et iterum (ibid. 2, 2, 4): «Quem Crassus dilexit ex omnibus pluriumum», non dixit quamacerrimum aut quamplurimum ex omnibus siue inter omnes. De hoc plenius supra, libro 2º, § Item ut in XVIII libro, usque ad § Idem Laurentius eodem libro, dixi (cf. supra 2, 12, 1; 2, 12, 3; 2, 13, 10; Prisc. 15, 21; 16, 9; Valla, Eleg. 13, 3; 1, 16 ).

[6] Paulo post, in § Naturam quod et quo, secundum Laurentium, libro IIº, capitulo 37º, dissero quod et quia causam efficientem notant et nunc indicatiuum nunc subiunctiuum asciscere, Ioannes amat quod, uel quia, pater est, uel sit, et quod communem et causalem siue rationalem significationem habet, nam et quod pro quia apud maximos auctores saepenumero inuenitur, ut et quia pro quod aliquando, sed quo et ut finalem dicunt subiunctiuumque reposcunt. (2) Consequenter in uersiculo In praecedenti, de multiplici significatione ut et similium, scilicet uelut, ueluti, uti, quasi, tanquam, ceu et sicut, sicutique declaro. Posthac de uti pro ut et ut pro quod. Praeterea secundum Laurentium, libro IIº, capitulo 28, de ut pro quippe et utpote et secundum. Deinceps de confirmatiuis aduerbiis, scilicet quippe, utpote, profecto, utique, nempe, nimirum, sane, certe, quam licet pro certe uulgo accipiatur, tamen pro causatiuis ponuntur elegantius. (3) Tandem in uersiculo Profecto autem, adiicio quod profecto et utique affirmatiua sint, et utique non soleant, ut profecto, ad responsionem adhiberi, et profecto, nimirum, certe, nempe in respondendo conueniant. Nempe usitatum sit omnium maxime, ut in respondendo ad interrogationem subiungatur, non nunquam tamen sine interrogatione sit repertum. Et de certo scio et certe pro saltem, et de at pro saltem et uel et aut. Certe uero cum scio coniunctum similibusque uerbis, in -o- mutari solet, ut certo scio, sicut manifesto pro manifeste, aperto pro aperte, liquido pro liquide, tuto pro tute similiaque dicuntur. (4) Nec omittas perspicere uersiculo Etsi, quanquam, inter etsi et quanquam et de quam duplicato compositum ex una et quamuis, de quam et uis, et licet parte altera differentiam, licet enim eiusdem significationis sint, tamen quid discriminis in utendo habent, quippe cum maior dignia prioribus duobus data sit, quae sibi duntaxat in principio, statim orationum, epistulae, librorum semper indicatiuum asciscant; altera duo in hoc loco raro, in ceteris quattuor indifferenter. (5) Et duo postrema subiunctiuum magis quandoque tamen et idicatiuum admittunt. Idem de tametsi dico, quod de etsi disserui, licet apud Vlpianum, l. II, § Tametsi, ff. De arbi. (D. 4, 8, 3, 1, 2), cum subiunctiuo iunctum reppererim. Quamprimum de quam primumque compositum significat confestim, ualde cito, unde Tullius in principio 3 Ad Herennium dicit (3, 1): «Vt omnis inueniendi ratio tibi quamprimum persolueretur» (cf. supra 2, 16, 1; 2, 17, 1; 2, 18, 2; Valla, Eleg. 2, 36; 2, 37).

[7] 65. Cuius datiuum cui una syllaba superat. Genitiui nanque in ius coniunctim uel diuisim terminati datiuum in -i faciunt, eum una syllaba superantes, ut in quinque pronominibus declinationis secundae: ille, iste, ipse, hic et is, et proxime dictis octo nominibus eam secundam pronominum declinationem sequentibus perspici potest. Sed et nominatiui in -ius coniunctim uel diuisim terminati uocatiuum in -i exeunte syllaba una uincunt, ut Antonius Antoni, Pompeius Pompei, Vulteius Vultei, Caius Cai. (2) Sciendum autem quod in huic et cui et Pompei, Vultei, Cai similibusque, -i- naturaliter consona est, licet uocalis sonum habeat, absoni fugiendi causa. Huic autem propter concidentiam hui interiectionis disyllabae repellendam, -c- fuit appositum. Ei quoque, ut ab ei interiectione dolendi monosyllaba differat, etiam a poetis per dieresim est prolata. Poetae quoque huic et cui plerunque monosyllaba proferunt, quandoquidem disyllaba, raro per dieresim. Alius autem in datiuo alii, cum duplici -i-, propter concidentiam infinitiui ali de alo remouendam, facit. (3) Huic regulae Priscianus in VIIº et XIII, expositor antiquus et modernus, Petrusque Heliae in his locis, Doctrinale in XIº, Catholicon in cui, ei, hic et haec et hoc. Aegidus, libro De accentu, capitulo XXVII, auctoritatem accomodant, et supra, post libri secundi principium, § Secunda declinatio, usque ad § Hanc secundam pronominum declinationem, et uersiculo Haec autem octo, usque ad § De uocatiuo horum auctoritatem secutus, plenius explanaui (cf. supra 2, 2, 1-2, 3, 1; 2, 4, 1-6; 6; Prisc. 7, 19; 13, 8; Helias ibid.).

[8] 66. Quid pro in quo solet accipi. Cicero in Laelio (De am. 30): «Quid enim indigens Africanus mei?», et primo Ad Herennium (1, 6): «Quid» -pro in aliquo- «si genus causae dubium habebimus, a beniuolentia principio constituemus, ne quid illa turpitudinis pars nobis obesse possit». Hic enim quid pro in aliquo debet exponi. Idem de nihil dici potest, ut nihil me iussisti, id est in nihilo. ††.

XXIII. Vná, quá, nequá.

[1] 67. Ablatiui nominum in -a terminati quandoque pro aduerbiis surrogantur, ut uná, quá, nequá, ut nequa scire dolos, ubi nequa pro nequando supponitur, ut Petrus Heliae in XV, circa finem, cartae 2 dicit. Idem in eodem, carta 4, de qui subiicit: «Qui in ablatiuo pro quomodo uel unde ponitur aduerbialiter». Secundum Compraensorium autem pro qualiter. De hoc libro 2º, uersiculo Idem Petrus Heliae in XV, supra dixi, et in 62 regula tractum est (cf. supra 2, 10, 7; 4, 22, 3; Prisc. 15, 8; Helias ibid.).

[2] 68. Quod coniunctio in suo significato communi nunc indicatiuum subiunctiuumque admittit, nunc tantum subiunctiuum cupit. Primo modo, quando uerbis gaudium, credulitatem, opinionem, exisitimationem, delectationem uoluptatemue significantibus similibusque adiungitur,  ut gaudeo, laetor, exulto, iocundor, credo, opinor, puto, existimo, delector, uoluptatem capio, quod oro, uel orem deum. (2) Altero autem modo, quando uerbis uoluntatem, mandatum, iussum, imperium, exactionem, postulationem, petitionem notantibus applicatur, ut uolo, mando, iubeo, impero, exigo, postulo, peto, flagito, rogo, quod bene uiuas, ut Laurentius Vallensis De elegantiis, libro 2, capitulo XX, disserit, et ego ibidem in meo Elegantiarum breuiario. (3) Et supra, libro 2, § Quod autem in suo significato, dixi. Vbi in uersiculo Sciendum autem adiicio: «Quae uerba primo modo dicta cum quod indicatiuum subiunctiumue recipiunt, sine quod autem indicatiuum tantum, ut gaudeo, quod bene uales, uel ualeas, gaudeo, bene uales (cf. supra 2, 19, 1; 2, 20, 2; Valla, Eleg. 2, 20).

[3] 69 regula. In facio et commito saepe ut pro quod accipitur, ita quod tunc causam finalem non importet, facio, ut bene consulam. Hic autem pro quod ponitur, quasi dicam bene consuli et commito ut peccem, pro pecco. Secus est si ut causam finalem notet, ut deum oro ut eius regnum consequar. Hoc Laurentius, libro 2º, capitulo XXXVIII, et ego post eum ibidem scribimus. Et supra, libro 2, uersiculo Circa ut etiam, explico (cf. supra 2, 21, 1; Valla, Eleg. 2, 38).

[4] 70. Quod et cum quandoque quippiam peculiare in oratione tenent, ut cum uerbo principali coniungantur, ut in Bruto Cicero (2, 1): «Augebat etiam molestiam, quod magna sapientum ciuiumque bonorum penuria iam in ciuitate esset». Idem Ad Sulpicium (Fam. 4, 14): «Quo in periculo nihil me consolatur, cum recordor haec me tum uidisse». Laurentius et ego, capitulo sequenti, et supra, § Haec autem per ea (cf. supra 2, 21, 3).

[5] 71. Propter mentionem de cum factam tractatumque de pronominibus principalem postpositionemque quandoque ablatiuo huius nominis quis uel qui factam, ut quicum, quocum, quibuscum,  hic asseuerari potest cum per anastrophen, id est recti ordinis conuersionem, ablatiuis pronominum trium personarum postponi posse, ut mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum, sed in nobis propter cacephaton, id est turpem et obscenam prolationem uitandam, ne si cum nobis diceretur, mulierem pudenda, scilicet cunno, proferri uiderentur. (2) In reliquis autem propter consortium, sed in his omnibus ablatiuis, haec praepositio cum grauatur postposita, uelut dictio una foret, nam si pro duabus dictionibus expresse haberentur, tanquam breuis monosyllaba postposita acueretur omnino, sed nunc super ultimam praecedentium ablatiuorum syllabam ponit accentum, ad se inclinans eum. Sed et ablatiuis huius nominis quis uel qui postponi potest, ut quicum, quocum, quacum, quibuscum, sed in his non grauandam sed acuenda est, nam potest praeponi quoque, ut cum qui, cum quo, cum qua, cum quibus. (3) Priscianus libro XII, carta finali, et primo minoris, § Pronominum, uersiculo Nulla, Petrus Heliae super XII, carta finali, Catholicon in 2 parte sui operis, in capitulo De impedimentis accentus, § Enclesis (2, 26), ista probant, supra, libro 2º, § Nec mecum, tecum, secum, et § Quoniam autem de cum mentio facta est, plenius est expositum et aliquid, in § Verum, carta 108, super praepositionum monosyllabarum praeposteratione, ubi breuiter de praedictis tactum est (cf. supra 2, 26; 2, 22, 1; Prisc. 17, 45; 12, 27-28; Helias ibid.).

[6] 72. Quod cum uerbo signi quandoque posito, pro significante coniungitur. Cicero in prohemio primi Ad Herennium (1, 1): «Eo studiosius hoc negocium suscepimus, quod te non sine causa uelle cognoscere Rhetoricam intelligebamus». Ac si diceretur, ut intelligo, non sine causa uis rhetoricam cognoscere. Item:  «Admiror quod non audiui illum flere», pro eo quod est admiror quod nunquam ille fleuit, ut audiui. Hoc in meo Elegantiarum breuiario, libro 2º, capitulo XL, post Laurentium Vallensem, reperies, et supra, libro 2º, § Ad maiorem huius coniunctionis quod intelligentiam (cf. supra 2, 22, 2; Valla Eleg. 2, 40).

XXIV. Quando.

[1] 73. Quando a quam deriuatur, et temporis est aduerbium interrogatiuum, infinitum et relatiuum. Coniunctioque causalis et rationalis est, et tunc pro quoniam, quia siquidemque accipitur. Et praeposita per omnes grauatur syllabas, postpositaque acuitur in principio. Et componitur syllabicaturque, et dicitur siquando, nequando, aliquando, antepenultima acuta, et quandoque, in cuius penultima uel antepenultima collocari potest accentus, cum penultima quoad temporis quantitatem sit communis. (2) Item quandocunque et quandoquidem pro quia, ut autem in quandocunque accentus in penultima per posituram longa retinendus est, sic in antepenultima de quandoquidem, cum penultima breuis sit. Et in quandoquidem uera compositio non est, sed duae partes unius loco situantur, ut sit ibi uocum irregularis congeries potius quam compositio. Sed et tunc accentuatur, ac si esset una dictio, ut in extemplo, eximprouiso, extempore, defacili similibusque perspicitur. (3) Quatenus a qua aduerbio et tenus componitur, ut hactenus ab hac aduerbio et tenus, et accentus in antepenultima collocandus est, cum in tenus prima breuietur, ut de quatenus Petrus Heliae in XIIIIº tenet, et Tortellus de hactenus in hoc uerbo scribit, et communis usus hoc habet, quem sequendum reor, licet Catholicon, Ebreardum sequens, in his censeat duas partes esse, teque acui debere. Et quatenus, quia et quousque, quaratione, qualiter, quamdiu pro eo quod est hucusque et inquantum significat. (4) Hactenus uero hucusque, ut actenus sine aspiratione de ac et tenus, non tamen quod inde componatur secundum Catholicon in actenus, et tunc etiam secundum ipsum in antepenultima retinetur accentus. Et hactenus hac fine denotat, Tortello teste auctoritate Festi (Fest. 258): «Quatinus autem per -i- a qua deriuatur, pro ut coniunctio qualitatis est, et adiunctiua esse potest». (5) Et secundum Hugutionem nihil est, cum tantum quatenus per -e- et non per -i-, ut in XVI Priscianus innuit, sit inuentum. Tamen Festum, Papiam, Catholicon, Aegidum et Tortellum expresse ponentes quatinus per -i- sequendos puto, quamuis Festus et Tortellus pro quoniam accipiendum scribant, sed Papias, Catholicon et Aegidus aliter accipiuntur, nam Papias et Aegidus coniunctionem causalem esse dicunt. Catholicon uero pro ut coniunctionem qualitatis et adiunctiuam esse, et in quatinus inter quod, ut et quatinus assignat differentiam, quia ut remotiorem causam, quatinus propinquiorem sumit, sed quod ad utrunque spectat, unde minus rite dicitur uolo quatinus legas, sed bene dicitur uolo ut legas, quippe cum uoluntas longissima sit et nimium infinita. (6) Ergo post quatinus et quod recte subiicitur sic ut coniunctio, rogo uos quatinus mihi uestrum auxilium impendatis, uel postulo quod mihi dignemini prouidere, ut possim in studio commorari, sed non bene diceretur rogo uos, ut benefaciatis mihi, uel quatinus in studio permanere possim. (7) Quamuis autem penultima in quatenus et quatinus breuis sit, tamen prima producitur. Quatenus enim de qua producta tenusque componitur. Et de quatinus in -a- ante -t- in primis syllabis per Doctrinale in Xº textus est expressus (10, 1.759). Regulariter enim -a- ante -t- corripitur, multa excipiuntur, inter quae quatinus est:

«Quattuor et fatum naturaque quatinus, ater».

Et in uersu Graecismi perspici potest: «Dictio quatinus est oratio: quatenos esto». (8) Et de quando cum inde profectus supra relatis: quatenus, hactenus, quatinus, quod et ut eorumque tempore et accentu, et regulariter de praepositionum, coniunctionum praepositiuarum, et communi etiamque aduerbiorum accentu, et de praedictorum significato et tempore et accentu aduerbiorum in -o desinentium, et de alioquin compositisque non modo a quando, sed et ab inde, longe intusque, per Priscianum XIIII XVque maioris et in his libris per Petrum Heliae et alios scribentes, et per eundem Priscianum in libro De accentu et per Festum Pompeium, Hugutionem, Papiam, Catholicon, Aegidum, libro I De accentu, capitulo 27, et per Laurentium Vallensem, libro 2º, capitulo XLIII, plene scribitur. Et horum omnium auctoritate, supra, libro II, § De quandoquidem, quando ac quatenus, usque ad § Differentia uero est, breuiter et absolute dico (cf. supra 2, 23, 1-2, 24, 5; Prisc. 16, 16; 14, 2; 15, 11; Helias ibid.; Prisc. De accentu 7, 47; Valla, Eleg. 2, 42).

[2] Quadere et quamobrem secundum 74 regulam dictiones non sunt compositae, sed quaedam irregularis dictionum congeries, quae ponitur unius dictionis loco, sit ibi magis quam uera compositio, et pro causalibus coniunctionibus et etiam illatiuis ut quapropter et eapropter et igitur et ergo debent accipi. Vel in qua de re et quam ob rem et etiam quam ob res tres partes dixerimus esse diuersas, ita quod de et ob praepositiones inter duo nomina per peruersionem trangresionis speciem iuxta Ciceronem IIIIº Ad Herennium (4, 32, 44), interpositae censeanttur, licet enim praepositiones in prosaicis praeposterentur rarissime, et monosyllabae in poeticis quoque mutent ordinem difficile, excepta cum, semper apud quoslibet in quinque pronominibus mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum et apud Tullium in quocum, quicum et quibuscum et prae quoque apud Terentium (Eun. 908):

«I prae, sequar».

(2) Tamen medie interponi possunt, ut qua de re, quam ob rem, quas ob res, quae non nulli composita esse putant, quod Petro Heliae in XIII, 3 carta etiamque in sequentis fine, non placet. Verumenimuero, testante Laurentio Vallensi in libro II, capitulo XLIIIIº, inter igitur et ergo ex una et quare et quamobrem et quapropter parte altera est differentia, siquidem priora breuioribus conclusionibus, posteriora longioribus adhibentur, nisi hoc modo quis loquitur: nescio quare sic dicas, intelligo quamobrem sic facias. Sed priora quoque, id est igitur et ergo, ad signandam partium rationis coniunctionem non nunquam interponi solent, ut aut continuem aut pergam ad sequentia, ut Cicero Ad Herennium, libro Iº (1, 6, 10), et Virgilius in Egloga 2ª (Buc. 7, 16-19) facit. (3) Ergo tamen ut est coniunctio per omnes syllabas grauatur praeposita, sed postposita in prima acuitur, ut sine praepositio, sed pro causa seu gratia, cum nomen est, acuitur in postrema, ut et pone aduerbium postpositaue praepositio. Quippecum praeposita per omnes syllabas grauaretur. (4) Enimuero pone et sine uerba retinent accentum in prima. Priscianus in VIIIº et plenius in XIIII, Petrus Heliae primo maioris et XIIII, Doctrinale capitulo XI, Aegidus libro IIº De accentu, capitulo IIº de impedimentis, in 6ª, Catholicon in 2ª parte de aduerbiorum accentu, uersiculo Aduerbia terminata in -e, et in capitulo de impedimentis accentus, § Causa differentiae, et in uerbo pone, corroborant antedicta. (5) Et de praepositionum praeposteratione et de quadere et quamobrem Petrus Heliae in XIIIIº et Catholicon in quamobrem notanda scribunt. De his in dicto § Differentia, 106 carta, in fine, usque ad § Composita, carta 108, dixi (cf. supra 2, 24, 5-2, 27, 1; Prisc. 8, 5; 14, 41; Helias ibid.; Valla, Eleg. 2, 43).

[3] 75. Praeter antedictas irregulares uocum congeries sunt aliquae uel indeclinabilium cum pronominibus uel quis uel qui similibusue coeuntium, ut adeo, ex ad et eo, et ualde significat, et intantum, nunc sequente ut, nunc non sequente. Idem de usqueadeo et usqueeo dici potest, ut Laurentius et ego, libro IIº, capitulo XLVº, scribimus. (2) Vsquequaque secundum Catholicon est quamdiu, quousque ad quem finem, Papia teste: «Vsquequo, id est aliquantulum, aduerbium quantitatis est, et undique loci aduerbium, et usque uel quamdiu uel donec temporis est aduerbium. Vspiam in aliquo loco, alicubi ab ullus aduerbium est locale, -piam syllabica adiectio, unde in fine acui non potest. Accentus enim principalis in syllabica adiectone poni non debet. Vsquam, in aliquo loco, ab ullus quoque aduerbium locale est dicendum». Haec Catholicon asseuerat. (3) Adeódatus quoque, testante Aegidio, capitulo XXVII, unica dictio et unicum nomen est habendum, ut Hieronymus super primo Regum, capitulo XXI, dicit (Andr. de S. Vict. Exp. in Reg. 2, 21): «Dauid enim dictus est Adeodatus, quasi a deo in regem electus». Haec supra, libro 2º, § Composita, explicaui. Quammox quamcito significat, sed si per se ponas, mox postea uel paulo post notat, Festo Pompeio teste (cf. supra 2, 27, 1; Valla, Eleg. 2, 44).

[4] 76. Quid nomen est infinitum, relatiuum, interrogatiuum, quod magis adiectiuum est, ut siquod opus praecipis mihi, facio, non autem possum dicere siquid opus per se. Similiter si interrogatiue profertur, ut quid opus mihi praecipis. Quid uero infinitum et interrogatiuum est, relatiuum uero non est, sicut quod, ut non habeo opus quid, nisi quis dicat non habeo quid faciam, quid esset relatiuum. Quid tamen esse non uidebitur si ita etiam pronunciatum fuerit, ut aperte relatiuum appareat, ut non habeo opus aliquid, ad illud non quid faciam, sed quod faciam referri debet. (2) Verba uero interrogatiua sunt quid, quis, quantus, qualis, quot, uter, quotus, quotenus, quotennis, cuius, cuia, cuium, cuiás, cur, quomodo, qualiter, quantum, ubi, qua, quo, unde, quando, usque, quotiens, quae omnia uel nomina uel aduerbia profecto. De his et horum interrogatiuorum singulis plene in Compraensorio dicitur.

[5] Item quid aliquando pro cur ponitur. Insuper quid pro ad quid, Virgilius IIIº Aeneidos (3, 5-6):

«Quid non mortalia pectora cogis

auri sacra fames?»,

pro ad quid. Deinde Quin, ut arbitror, a quid et non componitur. Saepe quidem interrogatiue pro quid, id est cur et non accipitur, ut feré omnes grammatici asseuerant. Cicero Pro Rabirio (18, 14): «Quin compescitis istam uocem indicem stulticiae, testem paupertatis?» Et tunc uerbum non subiunctiuum sed indicatiuum poscit, nam sine interrogatione, ut et quin pro ut non, et pro ut, quando adiunctiua est coniunctio, subiunctiuum semper exflagitat, nam si collectiua fuerit ergo significans, uel pro certe affirmandi aduerbium uel interrogandi, ut quin uenis? quin legis? quin fugis? pro cur non et cur, uel ordinis pro quin etiam siue atque etiam et insuper indicatiuum desiderat, sed pro potius eligendi aduerbium uel hortandi pro quinimmo, subiunctiuum magis. (2) Quin cum etiam componitur, et insuper denotat. Quin etiam cum immo componitur, id est potius, magis uel certe digendi uel affirmandi aduerbium, uel duae partes esse possunt. Sciendum autem quod in Lucae Euangelio, ubi dicitur: «Quinimmo beati qui audiunt uerbum dei et custodiunt illud», ita distinguendum esse uidetur quinimmo et deinde beati qui audiunt uerbum dei, et producit penultimam secundum Catholicon. (3) Hoc aduerbium, ut imo, cum unico -m- scribens, licet de duplici -m- a maximis uiris teneatur opinio. Aegidus uero capitulo 27, in quinimmo dicit: «Quinimmo, cur non, potius, quare non, et tunc aduersatiue tenetur, et duae dictiones sunt, uel una dicito esse potest, et tunc electiue existit, immoque designat. Vnde in Euangelio Lucae (11, 28): "Quinimmo beati"», et cetera. Aulus Gelius (17, 13), Alfonsina referente, Catholicon in quin, Aegidus in quinimmo, capitulo XXVIIº, Compraensorium et Laurentium Vallensem, libro 2º, capitulo XLVII, praedictis auctoritatem accomodant. Et supra, libro 2º, § De quin autem horum auctoritatem dixi (cf. supra 2, 28, 1; Valla, Eleg. 2, 46).

[6] 77. Quidni interrogandi respondendique affirmatiue est aduerbium, ut apud Vlpianum in l. I, § Siquis ita, ff. De uerbo. ob., iuncta glosa I, quoad affirmatiuum responsum palam est, et utroque modo pro cur non debet exponi, et ita glosa praedicta exponit. Vide supra, libro 2º, uersiculo Quidni pro cur non (cf. supra 2, 28, 4).

[7] 78. Quo interrogatiuum est, ut quo uadis?, relatiuum, ut montes ascendo quo tu non potes ascendere. Infinitum ut quo uadam  nescio. Sic, ubi, qua, unde, quando, quomodo et similia interrogatiua, relatiua et infinita esse possunt. Quo, id est ad quem  locum uel ad quam rem. Quo pro ut et pro quando accipitur, ut in Compraensorio continetur. (2) Consequenter quoad et quoadusque subiicitur, de quibus infra dico, hic tamen adde quoad pro quantum seu inquantum sumi posse, ut Cicero Ad Herennium, in libri primi tractatus principio (1, 2): «Oratoris officium est de his rebus dicere posse. Quae res ad usum ciuilem moribus et legibus constitutae sunt cum assensione auditorum, quoad eius fieri poterit», id est quantum seu  inquantum, talis assensio poterit fieri eius, pro ab eo, scilicet oratore. (3) Deinde post, quocirca, quod, infra, regula 79, pono, subiungitur. Quod nomen substantiale est et relatiuum et infinitum, ut feci quod iussisti, faciam quod libuerit, et interrogatiuum est, sed tunc est adiectiuum, ut quod opus fecisti? Non enim per se quod facis dici potest. De quodam, quominus, et quomodo, infra regula 80, et 81 dicetur. Quonam subiicitur, id est quo uersum, quam diu, quo pacto, qua uia, qua ratione, qua propter. Quoque coniunctio copulatiua pro et etiamue accipitur. Item pro similiter est aduerbium. Hoc Priscianus XVI et Laurentius libro 2º, capitulo LIX, corroborant, et ibidem meum pondera Elegantiarum breuiario, ubi addidi Priscianum. (4) Quorsum ex quo uersumque compositum, tam interrogatiuum quam relatiuum et infinitum esse potest. Priscianus I minoris, § Et praeterea, uersiculo Quorsum quoque, et supra, libro 2º, § Priscianus I minoris, uersiculo Quorsum quoque, lege. Adiice Compraensorium sic inquiens: «Quorsum, id est in quam partem, uersus quam partem. Hoc dixerat Catholicon, adiiciens: "Et componitur a quo et uersum, et syllabicatur quorsum quorsumcunque, id est uersus quancunque partem, secundum Hugutionem"». (5) Quoad infinitum quoque, relatiuum et interrogatiuum est, nam pro quousque desumitur, at pro quando quod triplicem significationem habet. Terentius in Phormione (147-48):

                                               «Quid senem

 quoad expectatis nostrum?»,

interrogatiue dixit. Idem et relatiuum: quoad iussisitis, parui; infinitum: quoad licet scribo. (6) Sic Priscianus, ubi supra, in uersiculo sequenti qui incipit Quoad quoque, docet, et supra, eodem loco scribo. Cicero uero quoad pro quantum uel inquantum sumit, ut in hac regula dictum est, et circa finem secundi Ad Herennium scribit (2, 50): «Reliquas praeceptiones quoad uidebitur, in tertium uolumen transferemus». Idem in 3º capitulo, uersiculo Modeste partibus: «Si quoad cuique satis sit, ostendemus». Compraensorium uero dicit: «Quoad accipitur pro quousque et quamdiu, interrogatiuum est, ut quoad expectatis?; relatiuum: quoad iussisti, parui; infinitum de praesenti uel de futuro» (cf. supra 2, 10, 13; 2, 10, 14; Prisc. 117, 44-ss.).

[8] Quoadusque, id est usque ad quod tempus uel usque ad quem locum, et, ut quoad, interrogatiuum et infinitum potest esse.

[9] 79. Quocirca ex quo et circa dictio est composita, uel est ibi quaedam irregularis uocum congeries. Et est causalis uel illatiua coniunctio, et haec congeries in circuncirca et circunquaque potest assignari. Catholicon sic ait, Compraensorium uero subiicit: «Quocirca, quabobrem, quadecausa, iccirco».

[10] 80 regula. Quodam modo secundum Catholicon duae partes sunt. Ideo duobus accentibus gubernatur. Quidam tamen modo grauant, sed tunc non erit ibi compositio, sed quaedam irregularis uocum coniunctio, loco dictionis unius fungens. De quomodo dicit idem, sed ubi pro qualiter steterit, una dictio erit, non uere composita sed cum irregulari uocum congerie. Itidem de nullomodo et ullomodo scribit. (2) Solummodo et tantummodo communis usus tanquam dictiones compositas sub uno accentu profert. Nihilominus in alio sensu duae dictiones esse possunt . Et ut in quodammodo duae partes sunt, sic in siquomodo tres, saltem duo, siquo et modo, potius esse dices. Licet autem siquo non disiunctim proferatur. In hoc et modo penultima uenit acuenda. (3) Quinimmo coniunctim siquo penultimam acuendo dicimus proferendum. Hugutio in libello De dubio accentu, capitulo finali, § De quomodo et nullomodo, Catholicon in 2ª parte sui operis, de aduerbiorum accentu, capitulo De compositis a modo (2, 26), copiose et in V parte, in quodammodo, quomodo aliisque uocabulis antedicitis confirmat. (4) Aegidus capitulo 26, in -o- ante -d- in mediis, corroborat, et taliter asseuerat: «Quomodo aduerbium breuiatur, Oracius in prima Sermonum (1, 9, 43):

"Maecenas quomodo tecum?",

et ponitur interrogatiue. Quando uero sine interrogatione ponitur, sunt duae dictiones, ut in Euangelio (Iohan. 14, 27): "Non quomodo hic mundus dat, ego do uobis"», et ibi in additionibus repperi: «Videtur quod in Euangelio Lucae quomodo sit aduerbium, cum ponatur interrogatiue, ut quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? Et per sequentes uersus qui sunt in Sacrario, confirmatur: "Talibus auditis, retulit uirgunculam mitis. Quomodo concipiam uel matri quomodo fiam?" Quae sic noui: Non nosco uirum, neque noui.» Vtrunque tamen sententia Catholicon et Aegidi potest obseruari.

[11] 81. Quominus per -q- duae semper dictiones sunt, et quo pro ut minus aut pro non debet intelligi. Comminus per -c- de con et minus, -n- mutata in -m- per duplex -m- debet scribi, et prope sine intermissione, statim, fere in praesenti, de proximo iuxtaque significans eminus pro alonge contradicit. Ebreardus: «Eminus, alonge, sed comminus ad prope spectat. Quocirca quominus duobus accentibus». Comminus autem eminusque unico accentu proferenda sunt, licet Papias dicat: «Quominus, aliter non», quasi pro una dictione accipiens. (2) Nam et nihilominus pro tamen et paulominus pro feré dictiones compositae existentes accentu in antepenultima posito propter breuem penultimam proferuntur, uno duobus autem, si duae fuerint dictiones, ut nihilo et paulo sint ablatiui casus, et minus nomen aut aduerbium comparatiue ponatur, ut iste multum comedit, et ille nihilo minus isto, et minuisti eum paulo minus ab angelis. De his per Hugutionem in Rosario, libelloque De dubio accentu, et per Catholicon in 2ª parte de aduerbiorum accentu, capitulo De compositis a minus (2, 20), et in dictionibus hic expressis et per Aegidum, capitulo 27. (3) In quibus locis de siquo minus fit mentio, et tenetur tres dictiones esse si coniunctionem quo superfluens uel aduerbialiter positum, pro aliquo modo et minus pro non negandi aduerbium. Ideo tribus accentibus sunt regendae, ut Ioannis XIIII: «Siquo minus dixissem uobis, quia uado uobis parare locum», et sensus est: Si non essent uel si aliquo modo non essent in domo patris mei mansiones multae, dixissem uobis, quia uado uobis parare locum. (4) Alii duas dictiones esse dicunt, siquo, id est si aliquomodo, et minus aduerbium. Et secundum opinionem utranque minus penultimam acuit. Comminus et eminus, cum unicae dictiones sint compositae, et penultima breuietur, accentum in antepenultimam retinebunt. Tertia uero ab Aegidio posita sit opinio, ut secundum Hieronimum Ad Iouinianum hereticum (2, 28, 338) sit una dicito unico proferenda accentu, et tunc scio per -c- et non per -q- scribendo, sed nullatenus est tenenda. Quarta tolerare potest opinio, quod duae dictiones sint: siquo pro si aliquo modo et minus aduerbium, non comparatiue sed pro aliter surrogatum. Et licet minus in ui comparatiui ad designandum excessum non ponatur, tamen quasi ad notandum alteritatis excessum siquo ablatiuum regit. (5) De minus aduerbio positiuo iuncto comparatiuum contrariae significationis notante, et pro non, ut hic, posito, Priscianus 3º maioris, sic eleganter ait: «Minus autem aduerbium est, quando cum positiuo iunctum contrariae significationis comparatiuum demonstrat, ut minus stultus pro prudentior. P. Terentius in Eunucho (226-27):

                                   "Hoc nemo

Fuit minus impetus",

pro prudentior. Est enim quando pro non aduerbio ponitur, ut minus bonus pro malus. Magis quoque aduerbium non solum positiuo iungitur, sed etiam comparatiuo, quando ipse comparatiuo uel ad se uel ad alium comparatur, ut Achilles Aenea fortior magis quam iustior; et Aiax Vlixe fortior magis quam Diomede». (6) Idem dicit in XV, ubi de comparatiuis agit: «Comparatiua ut magis, minus. Hoc cum aduersa qualitate coniunctum contrariae qualitatis comparatiuum significat, ut minus prudens, pro stultior, et minus stultus pro prudentior». Hoc Petrus Heliae hic confirmat. Laurentius Vallensis et ego post eum in Elegantiis libro I, capitulo XIIIIº, super minus et quo minus et quo secus, sic inquimus: «Minus pro non semper feré accipitur. (7) Frequentissime tamen iunctum aut cum sin aut cum quo pro ut. Sin minus, id est si non; quominus, id est ut non, sicut quo secus etiam pro ut non. ††. Placet autem minus non modo a paruum uenire, sed etiam a parum, ut parum pecuniae habeo, non autem paruum pecuniae, ergo minus pecuniae ad parum pecuniae potius quam ad paruum pecuniae uidetur referri. Magis uero aduerbium comparatiuum est pro maius, quod in usu non est. Comparatiua autem pro magis uti superlatiua per maxime exponi debent. De nihilominus, paulominus, quominus et siquominus, supra, libro 2º, sub uersiculo Catholicon uero dicit, et uersiculo sequenti, scilicet Aegidius uero, aliquantulum retuli. (8) Quod autem quominus pro ut non debeant intelligi ††. Rubrica declarat libro II Digestorum, De eo per quem factum erit, quo minus quis in iudicio sistat. Et Paulus l. II, et Vlpianus l. fi. eod. tit. Item comminus pro iuxta uel prope uel presentialiter adiici. Imperator in l. fi. inucta glosa super uerbo comminus C. De legi. (C. 14, 12), ante oculos collocat. Dicitur enim ibi: «Si imperialis maiestas causam cognitionaliter examinauerit, et partibus comminus constitutis, sententiam dixerit, omnes omnino iudices, qui sub nostro imperio sunt, sciant hoc esse legem, non solum illi causae pro qua producta est, sed omnibus similibus», et super uerbo comminus glosa dicit: «Id est praesentialiter, alias non ualet, ut ff. De re iudi. de uno quoque exponit, id est principaliter. Vide supra, libro 2º, uersiculo Ego autem hic, carta 127, comminus adiicio (cf. supra 2, 10, 1; 2, 37, 3; Prisc. 3, 17; 15, 36; Helias ibid.; Valla, Eleg. 1, 12).

XXV. Quantus.

[1] Quantus secundum 82 regulam ab hoc accusatiuo quam deriuatur, et quantus, -a, -um dicitur. Sciendum autem relatiuum quantus referens tantus genus a sequenti dictione trahit, Salustius in Iugurtini principio (1, 1, 5): «Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac pro futura nihil multoque etiam periculosa appetunt, neque homines regerentur magis quam regerent». Casus uide supra, sub § Salustius igitur. Item tanti et quanto cum minus utrique adiecto, in nominatiuo regente genitiuum reperio. T. Liuius totius operis prohemio (1, 1): «Adeo quanti minus rerum, tanto minus cupiditate erat», (2) ubi dic secundum Petrum Heliae circa finem primo minoris, et post principium secundi, quod hic genitiuus pro nominatiuo debeat accipi et non a minus sed a uerbo erat intranitiue per antitosim sintosimque regatur, quasi dicens quanto minores res, minor cupiditas erat. Hunc T. Liuii textum, supra, sub § Tametsi multa, uersiculo Ceterum. Insuper tantum et quantum, ut nihil et multum post se genitiuum praedicto modo excusandum constituunt, et admittunt et ornatiorem orationem redddunt. (3) T. Liuius De bello Punico 2º, in VIII principio, supra, in uersiculo Idem Liuius in VIII principio (28, 1, 1): «Quantum in Italia declinauerat belli, tantum leuatae Hispaniae uideretur». (4) Item L. Florus libro 4º, capitulo 2º, supra, uersiculo Sic praecipitantibus fatis, ibi (Flor. 4, 2): «Sic praecipitantibus fatis». Et infra: «Nunquam ullo loco tantum uirium populi Romani, tantum dignitatis fortuna uidit: CCC amplius milia bellatores hunc illinc praeter auxilia regum et senatus». (5) Deinde Iustinus libro I, supra, sub § Postquam, uersiculo Erat inter coniuratos Darius, ibi (Just. 1, 9): «Equi custos ait res uictoriam moraretur, nihil negocii superesse». Insuper Q. Curtius libro 3, uersiculo Tum uero, ibi (Curt. 3, 11, 5): «Tum uero multum sanguinis fusum est». Insuper quantus geminari solet, id est quantusquantus et  pro quantuscunque accipitur, ut ceteris infinitis contingit. (6) Praeterea quantus pro quis poni reperitur, non econtra. Demum quo pro quanto suum antecedens in tanto habens. Terencius in Phormione:

«Quo magis noui tanto saepius»,

quo pro quanto. Haec Priscianus primo minoris, § Et praeterea, et supra, libro 2º, § Priscianus primo minoris, dixi (cf. supra 3, 14, 1; 3, 15, 3; 3, 15, 35; 3, 16, 19; 3, 17, 3; 3, 18, 2; 2, 10, 9; Prisc. 17, 44-ss.).

[2] Et fit quantitas a genitiuo quanti, addita, tas, denotatiuum nomen. Quantitatis autem aliud continuum, aliud discretum est, et quid utrunque horum sit, condicionesque ipsorum, Aristoteles in Praedicamentis, in capitulo Quantitatis, et ibi Petrus Hispanus docent, et supra, in 8 regula est relatum. (2) Nam et Petrus Hispanus post Aristotelem illic quantitatis comitantes docens, sic inquit (Arist. Categ. 4b20; Petr. Hisp. ibid.): «His uisis, uidendum est de comitantibus quantitatis. Prima communitas est, quod quantitati nihil est contrarium, ut bicubito, tricubito; superficiei, nihil est contrarium, quia contrarietas primo inest quantitatibus et non  omnibus sed quibusdam, quantitas autem non est qualitas, ergo contrarietas non est in quantitate. Item quantitas non suscipit magis et minus. Non enim una linea est magis quantitas quam alia linea, et quaternarius non est minus numerus quam quinarius. Item proprium est quantitatis secundum eam aequalem uel inaequalem dici, ut numerus est aequalis uel inaequalis alii numero, et corpus alii corpori, et linea alii lineae. Et ita de aliis» (3) Aristoteles hic plenius exprimit, pernota saltem illud: «Amplius quantitati nihil est contrarium, ut bicubito, tricubito; uel superficiei, uel alicui talium nihil est contrarium. Nisi quis multa dicat paucis esse contraria uel magnum paruo. Horum autem nihil est quantitas, sed magis ad aliquid sunt. Nihil enim per se ipsum magnum uel paruum dicitur, sed ad aliquid refertur». (4) Et infra: «Amplius siue aliquis ponat has esse quantitates, siue non ponat, nihil erit eis contrarium. Quod enim non est sumere per se ipsum sed ad solam alterius relationem refertur, quomodo huic aliquid erit contrarium? Amplius autem si erunt magnum et paruum contraria, continget idem ipsum simul recipere contraria. Et ea ipsa sibi esse contraria. Continget enim simul. Idem magnum et paruum esse. Est enim aliquid ad hoc quidem paruum, ad illud uero hoc ipsum magnum. Quare illud idem magnum et parrum in eodem tempore esse contingit. Quare simul contraria suscipiet. Sed nihil est quod uideatur simul contraria suscipere posse, ut substantia susceptibilis quidem esse contrariorum uidetur, sed non suscipit uno eodemque tempore, nam nullus simul sanus est et aeger, nec albus et niger simul, nihilque aliud contraria suscipiet. Et eadem sibi ipsis contingit esse contraria. Nam si est magnum paruo contrarium, ipsum autem simul est magnum et paruum, ipsum sibi erit contrarium, sed impossibile est ipsum sibi esse contrarium». (5) Et infra: «Sed non uidetur quantitas suscipere magis et minus, ut bicubitum, neque enim est aliud alio magis bicubitum neque in numero, ut ternarius quaternario. Nihil enim magis tria dicentur quam quinque. Nec tria potius quam alia. Nec tempus aliud alio magis et minus dicetur. Nec in his quae dictae sunt, omnino aliquid magis et minus dicitur. Quare quantitas non suscipit magis et minus. Proprium autem quantitatis maxime est quod aequale et inaequale dicitur. Singulum enim earum, quae dictae sunt, quantitatum, aequale dicitur et inaequale, ut corpus aequale et inaequale dicitur, et numerus aequalis et inaequalis dicitur, et tempus aequale et inaequale dicitur. Similiter autem et in aliis quae dicta sunt, singulis aequale et inaequale dicitur. In ceteris uero, quae quantitates non sunt, non multum aequale et inaequale uidetur dici. Nanque affectio aequalis et inaequalis non multum dicitur, sed magis similis et dissimilis. Et album aequale et inaequale non multum dicitur, sed similem. Quare proprium est quantitatis aequale et inaequale dici». (6) De quantus autem et quantitas quantitatiuus, -a, -um uenit. Et ablatiuus de quantus pluralis ut quantis cum per componitur, et quantisper dicitur, id est quantum, ut quantisper res ista ualet, et tantisper respondendum est. Sciendum autem quantus, -a, -um de quantitate continua quaerere, ad quod per nomina quantitatiua respondere debemus, ut quantus es? monocubitus, bicubitus, tricubitus, magnus, paruus. Sed quot de quantitate discreta seu numero quaeritat, ideo per nomina numeralia facienda est responsio, ut quot isti sunt? duo, tres, quattuor. (7) Vnde Papias dicit: «Quanta, quammagna, quamparua». Et Iacobus in epistula sua (3, 15): «Ecce quantus ignis quam magnam siluam incendit», id est quamparuus ignis, quam magnam siluam incendit. Quantus et tantus ad mensuram, quot et tot ad numerum pertinent. (8) Haec Catholicon et Compraensorium attestantur. Ad quorum confirmatione Nicolaus Perottus facit, qui capitulo De relatiuis, uersiculo Relatiua accidentis (fol. k2r.), ait: «Relatiua accidentis multa sunt secundum diuersa genera accidentium, quae per nomina adiectiua significantur. Adiectiuorum enim quaedam significant quantitatem, quaedam qualitatem. Adiectiuorum quae significant quantitatem, alia significant quantitatem continuam, alia discretam. Quae sunt adiectiua quae significant quantitatem continuam? ut magnus, paruus, longus, latus, altus, profundus. Quae referuntur per quantus et tantus, ut ego sum magnus, quantus es tu? uel ut tu, uel ego sum magnus et tantus es tu. Item per tam et quam dicimus, ut ego sum tam magnus quam tu. Ex his quae significant quantitatem discretam, alia significant quantitatem discretam absolutam, alia quantitatem discretam ordinalem. (9) Quantitatem discretam absolutam significant quae referuntur per quot et tot, ut ego habeo X talenta, quot habes tu, uel ut tu. Et sunt haec unus, duo, tres, quattuor, usque ad centum indeclinabilia sunt. Quinque, sex, septem, octo, nouem, decem, undecim, duodecim, tredecim, quattuordecim, quindecim, sexdecim, decem et septem, decem et octo, uel duodeuiginti, decem et nouem, uel undeuiginti, et cetera. Centum, centum et unus, uel unus supra centum, et cetera. Ducenti, -tae, -ta, tricenti, -tae, -ta, quadringenti, et cetera. (10) Quantitatem ordinalem discretam significant, quae referuntur per tantus et quotus, ut ego fui secundus, quotus, uel ut non fuisti tu. Quotus quisque es? quasi nemo. Et sunt haec primus, secundus, tertius, et cetera». Catholicon in quantus ait. (11) Quamuis est quanquam et licet aduersatiua coniunctio, et in penultima acuitur, et quamuis pro quantumuis multis in locis inuenitur. Quamlibet quoque licet et quamuis significat, sed acuitur antepenultima. Gregorius (Hom. 1, 5, 2): «Multum reliquit qui quamlibet paruum totum deseruit». Similiter et in quandiu, quando pars una est, antepenultima uenit acuenda, et per -n- quam debet scribi, secus quando duae partes sunt. (12) Et interdum, aliquandiu, ut quandiu componi possunt, et diu simplex tempus determinatum et indeterminatum dicit, ut dies, interdium est, interim dum dies est, unde interdius, -a, -um, id est continuus, iugis, et in eodem sensu perdius, -a, -um, a per et diu compositum reperitur. Interdiu quoque pro inter diem et noctem collocatur. Cicero libro IIº Ad Herennium, § Signum est, uersiculo Tempus (2, 7): «Tempus ita quaeritur, qua anni parte, qua hora, noctu an interdiu, et qua die, qua noctis hora factum esse dicatur, et huiusmodi temporibus». (13) Aliquandiu secundum Hugutionem ex aliquantum diuque componitur, et aliquantisper significat (cf. Hugutio De dub. acc. -Cremascoli p. 73-). Et quamdiu una pars composita, usque ad quem finem, usque ad quod tempus, secundum Papiam dicit, sed quamdiu, quando duae partes sunt, quam longo tempore notant. (14) Quanquam et similia -m- ante -q- habentia per -n- scribi debent. Quantillus et quantulus diminutiua de quantus. Quantocius a quanto et ocius aduerbio compositum, id est quanto ocius, uelocius, cicius. Quanto minus duae partes sunt, ut quanto magis, et duobus accentibus proferendae, ut Hugutio in libro De dubio accentu tangit. Haec Catholicon magna ex parte refert, Compraensoriumque confirmat adiiciens: «Quantillus, -a, -um, id est modicum, minimum, diminutiuum de quantus. Quantisper, id est quantum, syllabica est adiectio. Quantitas,- atis est mensura per quam aliquid magnum paruumque ostenditur. (15) Quantitatis proprium est quod aequale et inaequale sit. Quantitatis aliud continuum, aliud discretum, et aliud ex habentibus positionem ad se inuicem suis partibus constat et aliud ex non habentibus positionem. Est autem discreta quantitas numerus et oratio. Continua uero linea, superficies, cubitum, bicubitum, tricubitum, corpus, praeter hoc locus et tempus. (16) Proprie autem quantitates hae sunt: alia sunt per accidens, ad hoc enim aspicientes, et alia dicimus quantitates multum, paucum, magnum et paruum. Et actio longa, quod tempus longum sit. Et motuus multus, ut quia multo tempore cucurrit, quantitati nihil est contrarium, nisi quis dicat multa paucis uel magno paruum contrarium, sed haec magis sunt ad aliquid. Quantulus, -a, -um, aliquantulum quantus. Quapropter, quamobrem, propterea, quo pacto. Quaquauersu, ex omni parte, circunque. Quare, propter quam rem, pro quo, cur, itaque». (17) Haec Compraensorium, uerum si tanti quantique et suorum compositorum naturam etiamque pluris et minoris cognescere uolueris, Laurentium Vallensem et meum Elegantiarum breuiario, libro 3º, capitulo I IIIºque perspicias.

[3] 83. Quousque, Prisciano teste primo minoris, § Et praeterea, uersiculo Quousque, et supra, sub dicto uersiculo Quousque, libro 2º, id est usque ad quod tempus uel usque ad quem locum, et interrogatiuum et infinitum et relatiuum potest esse. Vide ibi, et secundum Catholicon, Compraensoriumque: «Quousque, id est quamdiu, et sic est temporis aduerbium, et dic quamdiu, id est usque ad quem finem, et tali interrogationi responderi debet usque ad tres dies, uel annos, et similia. Quousque, id est usque ad quem locum, et sic aduerbium locale est, unde uersus: "Tempus siue locum dic significare quousque"». Dixi supra, libro 2º, § Quotidie, uersiculo Catholicon, in fine cartae 112. (2) Quur interrogandi aduerbium a qui deriuari potest, et sic per -q- et geminum -u- scribi debet, uel a genitiuo cuius de qui potest oriri, et tunc per -c- et unum -u- scribitur, et ita recentiores doctores scribunt, sic Catholicon et Compraensorium attestantur. (3) In quibus inuenitur: «Cum est praepositio et ablatiuo seruit, et per -u- et -m- scribitur, et solum per appositionem uenit, nisi cum que addita, ut quicunque, utcunque. Aliquando est causalis coniunctio, et huic coniunctioni cum non alia reddenda est coniunctio, male nanque dicitur cum de uestra confidam materia, ideo, praeterea, uel iccirco, ad uos confugere non formido. Vnde quidam sermo damnatur, ideo si cum comitatur. Aliquando cum temporis est aduerbium, pro quando et secundum Compraensorium solum quamprimum, festinanter, citius denotat, et per -q- et duplex -u- debet scribi (cf. supra 2, 15; Prisc. 17, 51).

[4] 84. Qua secundum Compraensorium unde, quomodo, in qua parte, qua ratione, in quantum dicit. Qua interrogatiuum est per locum, ut qua transisti? Hac, illac, istac responsiua sunt eius. ††. Qua de re secundum Compraensorium, propter quam rem, cur, quomodo, qua ratione. (2) Qualis, [1] ut puto, a qua ablatiui casus de quis uel qui deriuatur. Et qualis, -e, secundum Compraensorium nomen infinitum, relatiuum et interogatiuum est, quando est interrogatiuum circumflectitur penultima, cum infinitum uel relatiuum acuitur ultima. De relatiuo tamen reor intelligendum esse quando in loco suo, scilicet post suum antecedens postponitur. Secus est si praeponatur, tunc enim per syllabas omnes grauatur, quippecum tunc in proprio situ non sit, sed ad antecedens trahatur, et ideo non praedominantem accentum, sed grauem habeat, qui nunquam praedominans esse potest. (3) Ad hoc Priscianus in primo minoris, § Et quemdamodum, carta XII, facit aperte, iunctis ibi scribentibus. Vide supra, libro 2ª, uersiculo Idem in eodem, § Et quemadmodum, carta XII. Qualia, -ae quaedam auis secundum Catholicon et Compraensorium est, a qualis dicta uel a uoce quam facit, scilicet qua quare (cf. supra 2, 7, 4; Prisc. 17, 39).

XXVI. Qualitas quid est.

[1] 85. Qualitas est per quam qualis quisque sit ostenditur, ut sapiens, formosus. Qualitas dicitur sola res ipsa, quae participari possit. Haec Compraensorium secundum quod et Catholicon et Petrum Hispanum et Aristotelem in Praedicamentis (cf. Arist. Categ. cap. 108 –Minio Paluello vol. 1, 1-5, p. 158-). Qualitas est, secundum quam quales dicimur, ut secundum albidinem dicimur albi et secundum colorem colorati, et secundum iusticiam iusti. (2) Qualitatis autem quattuor sunt species: prima sit habitus et dispositio. Differunt autem, habitus enim permanentior est et diuturnior, ut uirtutes et scientiae. Scientiae nanque mouentur difficile, nisi ab aegritudine uel ab alio huiusmodi fiat permutatio. Similiter et uirtus et iusticia castitasque singulaque huiusmodi, non uidentur nec moueri nec facile permutari posse. (3) Dispositiones [2] uero dicuntur quae facile moueri et permutari possunt, ut calor et frigiditas, aegritudo et sanitas, aliaque huiusmodi. Afficitur enim quodammodo circa eas homo, cito nanque permutantur, et ex calido fit frigidus et ex sanitate in aegrotationem transit. Idem in aliis, quacunque sint huiusmodi, nisi in his, quae per temporis longitudinem, in cuiusque nam trasnsferri contingunt, ut insanabilis, uel difficile mobilis existat affectus, qui uocetur habitudo. (4) Nec dubium haec habitudines appellari, quae difficile mobilia et diuturniora sunt. In disciplinis enim non retinentes diu, sed facile mobiles habitum non habere dicuntur, quamuis ad disciplinam melius peiusue sint dispositi. Quare habitus in hoc a dispositione differt, quod haec quidem facile, ille uero sit diuturnior, et difficulter quod perdatur. Habitus autem dispositiones sunt, non econtrarius. Qui nanque retinent habtum, ad ea quae habent peius uel melius sunt dispositi. Dispositi uero non habitum omnino retinent. (5) Secunda species qualitatis est naturalis potentia uel impotentia, quippiam faciendi uel patiendi facile ut dicitur sanatiuus, eo quod naturalem potentiam habeat, ut nisi a quibusdam accidentibus patiatur. Aegrotatiuus autem naturalem patiendi habeat impotentiam. Durum quoque naturalem potentiam non cito secandi habet. Molle uero eius ipsius habet impotentiam. Cursores uero et pugillatores dicuntur similiter, non quod exerceant actus illos, sed quia habent naturalem potentiam hoc facile faciendi. Non enim qui aliquo modo sunt dispositi, ununquocque huiusmodi dicitur, sed quia potentiam uel quid facile faciendi uel nihil faciendi naturalem habent. Pugillatores [3] enim cursoresque dicuntur non quia per artem sint dispositi, sed quia potentiam naturalem habeant hoc facile faciendi. (6) Tertia species qualitatis est passio et passibilis qualitas, ut qualitates illae, quae in sensibus passiones efficiunt, ut in gustu dulcedo, amaritudo et similia. Amplius calor et frigus, et albedo et nigredo. Quod autem hae qualitates sint ex dicendis patet. Quaecunque enim ista suscipiunt, qualia dicuntur secundum ea, ut mel quantum dulcedinem suscipit dulce dicitur, et corpus album eo quod albedinem suscipit. Similiter autem se habet et in ceteris. (7) Vel illae qualitates sub hac sunt specie, quae a quibusdam passionibus difficile mobilibus et permanentibus generantur, siue enim nigrendo ab aliqua naturali passione seu egrotatione uel aestu generetur, qualitas dicitur. Quoniam ergo fiunt per aliquam passionem multae colorum mutationes, ex dicendis palam est. Erubescens aliquis rubeus est, erubescit enim homo propter aliquid turpe uel aliquid apparens turpe extrinsecus, quod calorem extrinsecum et maxime uersus cor aggenerat, ubi magis calor uitalis uiget, et ideo magis ibi sanguis est purissimus, qui quidem sanguis causa rubei coloris est. Itaque si calor uitalis ibi consisteret, tum propter calorem ex uerecundia congregatum tum propter calorem naturalem suffocaretur homo. (8) Natura uero sagax sui saluationi studens per singula membra discurrit, suscitando et a corde sanguinem extrahendo, et sanguis ille potissimum faciei, defectu ex pudore patienti occurrit, et cum ille sanguis uitalis alio sit rubicundior uelut uiuacior et purior, facies rubicunda fit. Econtrario timens est pallidus, cum enim aliquis timet, frigescit maxime circa cor, unde calor naturalis harmoniam complexionum conseruans natura in corpore ad sui ipsius saluationem per singula quoque membra concurrit, et sanguinem qui calidus est et humidus, ad confortandum cor attrahitur, ex cuius sanguinis atractione concursuque facies a sanguine deserta fit pallida. Et ita pallor generatur, denique colorum unusquisque ex passionum aliqua generatur. Quare siquis naturaliter aliquid talium passus est,similem colorem eum oportet habere. Quae enim affectio nunc ad uerecundiam circa corpus facta est. Et secundum naturalem passionem eadem fiet affectio, ita ut naturalis color similis ei sit. (9) Quaecunque igitur talium casuum ab aliquibus passionibus difficile mobilibus et permanentibus superserunt principium, passibiles dicuntur qualitates, siue enim secundum naturalem subsistentiam pallor aut nigredo facta sit, qualitates dicuntur. Quales enim secundum eas dicimur, siue propter aegritudinem longam uel propter aestum aliquid tale contingat, ut nigredo uel pallor, et non facile praeteritur. Et in uita permanet, qualitates et ipsae dicuntur. Similiter et quales secundum eas dicimur. Quaecunque uero ex his, quae facile soluuntur citoque transeunt, fiunt, dicuntur passiones. (10) Non enim dicimur secundum eas quales. Neque enim qui propter uerecundiam rubeus factus est, rubeus dicitur. Nec cui pallor propter timorem uenit, pallidus est, sed magis qui aliquid passus sit. Quare huiusmodi, id est rubedo et pallor accidentaliter aduenientes et cito transeuntes dicuntur passiones, qualitates uero minime. Vt autem contingit in antedictis corporis qualitatibus, sic et animae passibiles qualitates passionesque dicuntur. Quaecunque enim mox in nascendo ab aliquibus fiunt passionibus, qualitates appellantur, ut dementia uel ira uel alia huiusmodi. Quales  enim secundum eas dicimur iracundi, dementes. Similiter autem et quaecunque alienationes, non naturaliter sed ab aliquibus casibus factae sunt, difficile praetereuntes et omnino immobiles et huiusmodi qualitates sunt. Quales enim et secundum eas dicimur. (11) Quaecunque enim ex his, quae citius praetereunt, fiunt, passiones dicuntur, qui in huiusmodi passione iracundior est, sed magis aliquid passus. Quare haec passiones, non autem qualitates dicuntur. Quartum genus qualitatis est forma, uel circa aliquid constans figura, ut dispositio corporis, ut triangulario et quadrangulario, et rectitudo et curuitas. Et siquid his simile est, secundum enim ununquodque eorum quale quid dicitur. (12) Triangulum uero uel quadrangulum, quale quid dicitur et rectum aut curuum. Rarum uero et asperum et spissum et lene putabuntur qualitatem significare. Sed aliena huiusmodi a dictione qualitatis uidebuntur. Quandam enim partium positionem quodam modo habere uidentur. Spissum quidem est in eo, quod partes inuicem propinqua sunt. Rarum uero eo quod ab inuicem distent. Et lene quidem in eo quod in rectum partes iaceant. Asperum uero quod haec quidem pars superet, illa uero sit inferior. Et alii fortasse modi qualitatis apparebunt, sed hi sunt qui maxime frequentantur. (13) Qualitates ergo sunt quae diximus. Qualia uero sunt, quae secundum haec denominatiue dicuntur, uel quomodolibet ab his aliter, ut a calore candidus, a grammatica, grammaticus et a iusticia iustus. Similiter autem et in aliis. In aliquibus uero eo quod non sunt posita qualitatibus nomina, non contingit ea, quae dicuntur ab eis denominatiue dici, ut cursor uel pugillator, qui secundum potentiam naturalem dicuntur, a nulla qualitate denominatiue dicuntur. Non enim nomina ualitudinis posita sunt, secundum quas quales isti dicuntur, sicut in disciplinis secundum quas pugillatores uel palestrici secundum affectiones dicuntur. Pugillatoria enim disciplina et palestrica dicitur. Quales uero ab his denominatiue dicuntur, hi qui afficiuntur. (14) Aliquotiens autem et posito nomine, denominatiue non dicitur id quod secundum eam quale dicitur, ut a uirtute studiosus. Dicitur enim uirtutem habendo studiosus, sed non denominatiue a uirtute. Non autem in multis hoc tale est. Qualia ergo dicuntur quae aut denominatiue a qualitatibus dicuntur aut quomodolibet aliter ab eis. (15) Et ita tres modi sumendi quale a qualitate sunt. Inest autem quantitatibus contrarietas, ut albedo nigredini et iusticia iniusticiae sunt contraria. Hoc autem qualitatis non est proprium, quia non omni qualitati conuenit. Figura enim non habet contrarium, neque aliquis color medius. Item si unum contrariorum quale fuerit et reliquum, ut iusticiae iniusticiae contrarium est. Iusticiae quidem qualitas est, ergo et iniusticia. Et iustum quale est, ergo et iniustum. (16) Insuper qualitas magis et minus suscipitur, iustus enim magis et minus dicitur, et grammaticus et albus, sed hoc non est proprium qualitatis, quia quadratum magis et minus non suscipit, neque circulus neque quadrangulatio neque circulatio. (17) Tandem proprium qualitatis est secundum eam simile dissimiliue dici, ut albus albo similis dicitur, et iustus iusto. Albus autem nigro dissimilis». Haec sunt, quae ab Aristotele Petroque Hispano in eorum Praedicamentis scribentibusque ibidem desumpsimus, ut quae ad hanc regulam super qualitate spectarent, copiosius haberetur.

XXVII. Quot.

[1] 86 regula est. Quot a quo ablatiuo deriuatum, omnis generis, nomen est monoptum et indeclinabile. Hi et hae et haec quot, genitiuo horum et harum et horum quot, et cetera. Cui numeri cardinales respondent: unus, duo, tres, et ceteri. Quot autem relatiuum, interrogatiuum et infinitum est. Interrogatiuum uel infinitum acuitur, relatiuum in lectione grauatur. (2) De accentu uero quis uel qui Priscianus in XIIIº et de accentu nominum interrogatiuorum et relatiuorum aduerbiorumque primo minoris, § Et necesse est, carta, IX, et § Et quemadmodum, carta XII, et § Quaeritur cur pronomina, uersiculo Et necesse, carta 36 et 37 perspice. Nec omittas quod scripsi supra, libro 2º, § Sciendum autem in XIIIº, carta 3, usque ad § Tempestiuum est, et quippiam in regula 84 dixi. (3) Licet autem secundum Pomponium apud Vlpianum, ut latine dici potest in annos singulos uel quot annis, sic in singulos menses uel quot mensibus, et in singulos dies uel quot diebus, tamen Laurentius in suis Elegantiis, libro VIº, capitulo LXIIIIº, non approbat in quot mensibus et quot diebus, sed singulis mensibus et non quot mensibus, et quotidie et non quot diebus latinius dici tenet. Verum tanta est uel in bona latinitate iureconsultorum auctoriats, ut ne modum quidem loquendi illum quot mensibus et quot diebus carpendum esse censerem, sed frequentius apud summos auctores quotidie singulisque mensibus inueniri dico. (4) Quotennis, id est quot annorum, a quot et annus, cui respondetur biennis, triennis uel binus, trinus, uel per hunc genitiuum annorum cum nomine numerali, ut duorum, trium quattuorue annorum. Quotennus, -a, -um, id est quot annorum secundum Catholicon et Compraensorium dicit, quotennus, id est usque ad quem numerum uel terminum. Quotidie, id est per quot dies uel per ununquenque diem, aduerbium temporis  per -q- scribendum, cum a quot et dies sit compositum, unde quotidianus, -a, -um. (5) Quotiens numerale aduerbium, id est quot uicibus, cui respondetur semel, bis, ter, quater et similia. Interrogatiuum quoque est, relatiuum et etiam infinitum, et deriuatur a quotus, et quotienscunque syllabicatur. Haec tum ex Catholicon, tum ex Compraensorio excerpsimus. Nec obliuioni tradamus quod Priscianus primo minoris, § Et praeterea, uersiculo Eandem habent differentiam, sic ait: «Similiter quot certum desiderat numerum. (6) Quotquot uero uel quotcunque ad uniuersos confuse dicitur». Dico supra plenius, libro 2º, § Priscianus primo minoris, uersiculo Eandem habent differentiam. Quotiens secundum Laurentium, me quoque referente in meo Elegantiarum breuiario, libro IIº, capitulo L, pro quando accipitur. Nam Cicero fere nunquam utitur, nisi totiens addiderit. supra, libro 2º, uersiculo Quotidie, de quot sat dissero (cf. supra 2, 7, 2; 2, 10, 11; 2, 30, 1; Prisc. 13, 29-31; 17, 44; Valla, Eleg. 2, 50; 6, 46).

[2] Ad maiorem regularum proxime datarum super quis uel qui, quantus, qualis et quot intellegentiam potest adiungi quod Nicolaus Perottus in capitulo De relatiuis, § Relatiua quae incipiunt, sic ait (fol. k4r.): «Relatiua quae incipiunt a -c- uel a -q- tribus modis accippiuntur: relatiue, ut ego sum albus, qualis es tu; magnus, quantus es tu; Sentinas cuiás es tu. Interrogatiue, ut qualis es tu? quantus es tu? quotum annum agis? qua nummos habes? Infiniter ut nescio quantus sis, cuiá sis, aut cuiá filia sit haec puella. (2) Relatiua qua incipiunt a -t- capiuntur relatiue copula mediante, ut ego sum albus et talis es tu, ego sum magnus et tantus est Plato, ego habeo multos discipulos et tot habet Socrates. Redditiue, ut ego sum talis et tantus, qualis et quantus est iste. Infinite, quando sequitur coniunctio quod uel ut, ut ego sum talis et tantus, ut non egeam opera tua, ego cupio talis esse ut felix uidear.

[3] 87. Inter in diem et in dies et quotidie est differentia. In diem nanque plerunque cum hoc uerbo uiuit, aliquando sed raro cum alio uerbo iungitur. In dies autem quotidie denotat sed proprie cum incremento quodam, iccirco plerunque copulatiuo copulatur, ut cum in dies tyrannis crudelius premeret. (2) Item sine copulatiuo sed per uerbum incrementum notans, ut Liuius (21, 25, 14): «Crescente in dies multitudine», quod dicere non liceret, concurrente in dies multitudine, sed quotidie aut in dies magis. Licet tamen et superiora exempla per quotidie dicere, ut cum quotidie tyrannis crudelius premeret, et crescente quotidie multitudine, et per singulos dies dici potest, ut Cicero Ad Atticum (5, 7, 1): «Quotidie, uel potius in dies, singulos breuiores litteras ad te mitto», id est non modo quotidie breuiores, sed etiam in dies, nam hae quotidianae litterae iis breuiores sunt, quas antea solebam mittere, quae pari breuitate poterant esse omnes. Atque eae quas in dies singulos siue in dies mitto breuiores, tales sunt, ut hodiernae breuiores sint hesternis et crastinae hodiernis, et perendinae crastinis, et ita assidue. (3) Et inter haec duo pestilentia fit in dies maior et quotidie maior fit diferri uideri possunt, quae in hoc, id est quotidie maior fit, quattuor supra numerum hesternum decesserit qui nudius tertius diem suum obierant. Non ita in illo in quo dicitur fit in dies maior pestilentia, ubi quisque dies ultimus increscit maxime, ut si nudius tertius XII, decesserunt, heri XIIII, hodie necesse est saltem XVII decedant, cras saltem XXI, perendinae sex et uiginti saltem. (4) In horam et in horas eandem quam in diem et in dies habent differentiam. Cicero in Philippicis (5, 25): «Nec qui in horam uiuunt, non modo de fortunis et bonis ciuium, sed ne de utilitate quidem cogitauerunt sua». Virgilius (Buc. 10, 73-74):

«Gallo, cui amor tantum mihi crescit in horas,

Quantum uere nouo uiridis se subiicit alnus».

Sciendum tamen non esse de negandum dicere in dies et in horas siue in dies singulos et in horas singulas sine illa exacta ratione incrementi differentia. De hoc Laurentius et ego post eum in meo Elegantiarum breuiario, libro IIIIº, capitulo 81, latius dicimus.

[4] Quotus a quot uenienti a quo ablatiuo de quis uel qui deriuatur, et numerale et ordinale est, ut quotus est in bancho, primus, secundus; quotus es in ordine? quartus, quintus, id est acolitus, subdiaconus. Et hinc quotiens aduerbium et corripitur primam quotus. Vnde aliquotus penultimam corripiens accentum in antepenultima habere debet. Hoc Catholicon in quotus et aliquotus scribit. (2) Compraensorium addidit: «Si quaeramus quotus iste uenit, numerum tibi signat, id est cum quot sociis. Si quaeramus quotus iste sedet, a me tunc ordo uocatur, id est primus, secundus». Et hoc ex Graecismo desumpsit, ut supra, 53 regula super quantitate huius nominis quotus in prima et accentu in alíquotus disserui. (3) Enimuero secundum auctores praeclariores bonam latinitatem seruantes, nunquam fere nisi interrogatiue debemus uti, et pro quot intelligere, ut quotus uenis? id est cum quot et a quot sociatus uenis? Martialis (14, 218):

«Dic quotus es, quanti cupias cenare? Nec unum

    Addideris uerbum, mensa parata tibi est»,

id est quot estis? et quot tecum habes? (4) Verumtamen si cum quisque iungatur, pro nullus uel rarus exponi debet. Cicero IIIº De officiis, § Qui quidem Scaeuola (3, 17, 72), sic eleganter ait: «Quotus enim quisque reperietur, qui impunitate et ignoratione omnium proposita, abstinere possit iniuria?», quasi dicens nullus uel rarus. Idem Cicero Pro Ligario (26, 7): «Quotus enim istud quisque fecisset?», id est nullus uel rarus. Haec Laurentius et ego, libro Iº, capitulo XVI, circa finem dicimus, et latius supra, libro 3ª, inter Ciceronis exempla, § 3º De officiis, in uersiculo Idem sub § Q. quidem Scaeuola, explico. (5) Hoc tamen intelligeremus si quotus interrogatiue poneretur, secus si infinite. Nunc enim in sua communi natura debet accipi, ut Cicero 3 Ad Herennium facit (3, 18): «Item putamus  oportere ex ordine locus habere, ne quando perturbatione ordinis impediamur, quo secius, quoto quoque loco libebit, uel ab superiore uel ab inferiore parte imagines sequi» (cf. supra 4, 17, 1; 2, 11, 3; 3, 8, 12; Valla, Eleg. 1, 14).

XXVIII. De syllabicatis a quis uel qui.

[1] Posteaquam de quis uel qui deriuatisque ab ipso diximus, de compositis dicemus, si prius de eodem syllabicas adiectiones habente dictum fuerit, ubi potius deriuatio quam compositio est censenda. Nam, Prisciano teste, Catholicon in 3ª parte sui operis, in tractatus de figura, capitulo De syllabicis adiectionibus (3, 52) referente, licet adiectio syllabica speciem immutet, non tamen figura, quippecum ea nihil intelligibile in animo repraesentet, quam uis officium aliquid alteret dictionis. Ergo dictio syllabicam adiectionem recipiens speciei deriuatiuae erit, ut plerusque a plerus, et egomet ab ego, sed figurae non est compositae. Siquidem in plura intelligibilia diuidi non potest. (2) Itaque haec coniunctio que, si nullam uim coniunctionis habeat, per compositionem uenire non dicetur, ut plerunque, utique itaque, sed ubi quampiam uim exerceat, compositionem faciet, ut uterque, quisque, ubique. Hic enim aggregationem quandam importat coniunctio, uterque nanque notat unus et alter et quisque, id est quicunque uel omnis, et ubique, id est ubicunque uel in omni loco significat. (3) Sed quamuis hoc teneat Catholicon, ubi supra, tamen in quisque et ubique non est uero compositio, ut in eodem loco et in uerbo ubi attestatur, et ego quoque libro 2º, § Tempestiuum est, usque ad § Bonas autem latinitates, dico. (4) Adiectiones autem syllabicae in fine dictionis apponi debent, quandoquidem alterationem quandam circa ditionis officium faciunt. Ergo sicut accentia, quae alterant, post substantiualium compositionem esseque completum solent accedere, sic adiectiones syllabicae ultimo aduenire et nunquam in principio poni debent. Inde liquet siquis, nequis et nunquis, ut aliquis, ecquis, unusquisque et quisquis, composita et non syllabicata esse. (5) Cum igitur quis uel qui uelut omnium nominum confusissimum et quasi substantiae infinitae propter officiorum multitudinem uarias formas terminationesque recipiat, ut ita confusis in certitudinem redigatur. Sedecim inter compositiones et syllabicas adiectiones recipit, quippe compositiones VII: siquis, nequis, nunquis, aliquis, ecquis, unusquisque, quisquis. Et IX adiectiones, nam quis quinque: quisnam, quispiam, quisputas, quisquam et quisque. Qui uero quattuor: quidam, quiuis, quilibet et quicunque, ut supra, in dicto § Tempestiuum est, plenius dicitur. Ergo de quis uel qui syllabicatis tanquam deriuatis reuera et non compositis prius dicens regulas inceptas continuo, et prius quis syllabicatum ingredior (cf. supra 2, 8-10; 2, 8, 1; Prisc. 15, 30).

[2] 89 igitur regula est. Quisnam a quis deriuatum simplicis, non compositae est figurae, quippe nam syllabica est adiectio, et ita deriuationem et non compositionem reddit, ut antedicta docent. Nam uero completiuam uel affirmatiuam causalemque coniunctionem significat. Priscianus enim, XVI maioris, in § Completiuae, uersiculo Nam similiter, scite sic inquit: «Nam similiter quando enim est, quando tosarem, [4] quando de Graecam coniunctionem completiuam uel affirmatiuam significat, ut Virgilius in IIIIº Georgicorum (4, 45):

"Nam quis te iuuenum confidentissime nostras?"

Hic repetiuae uim habet. Idem in Vº (Aen. 5, 13):

"Heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi".

Idem in primo Aeneidos (1, 65):

"Aeole (nanque tibi diuum pater atque hominum rex)",

hic causalis est coniunctio». (2) Licet autem Catholicon, Alfonsina et Tortellus de nam et nanque mentionem non faciant, nisi quoad secundum Seruium in Alfonsina dicat: «Quiane una particula est, et reuera significat, Virgilius IIIIº Aeneidos (4, 538):

"Quiane auxilio  iuuat ante leuatos".

Quianam pro cur, Virgilius V (Aen. 5, 13):

"Heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi!".

(3) Tamen Compraensorium sic habet: «Nam, nunquid, nam et nanque coniunctiones sunt causales». Laurentius uero Vallensis et ego post eum in meo Elegantiarum breuiario, libro II, capitulo LVI, praeter ea quae scribo eodem capitulo LIX, in additione magna referens Priscianum in § Completiuae, uersiculo Nam similiter, dicimus hoc modo: «Nam et nanque quiddam simile habent, quod ita et itaque, quippe cum nanque soleat et primum locum sortiri et secundum, aliquando etiam tertium. Nam non solet, sed prima semper esse dictionum. (4) Praeterea hoc aliquando accipitur pro autem ad sententiarum distinctionem, ut In Salustium Cicero (In Sall. 8): "Nam quod in uxorem atque filiam meam tam petuliariter inuectus es", idem ualet ac si dixisset quod autem in uxorem, et cetera, siue pro quod uero, ueluti saepe incipere solemus, ut idem: "Quod autem scribis, quid de exitu belli sentiam, magis consilium petere possum, quam ipse aliis dare". Idem De oratore libro primo (1, 247): "Quo uero uiros bonos iure ciuili fieri putas", et cetera. †† (5) Enimuero nam in quisnam syllabica est adiectio potius nunquid quam causalem coniunctionem uel affirmatiuam redolens. Et quisnam infinitatem dubiam incertamque importat, ut quispiam puram. Vnde quisnam, ut quis, interrogatiuum et infinitum est, non autem relatiuum, et infinitati sui primitiui quis dubietatem et incertutudinem adicit. Et ponitur interrogatiue dicendo: quisnam legit?, pro nunquid quis legit?, quasi dicens non, quippe interrogatio per nunquid facta responsionem negatiuuam, ut per nonne et haud ne facta affirmatiuuam petit», ut supra, libro 2º, uersiculo Num pene an significat et uersiculo Priscianus in XV et uersiculo Enimuero quod de num dixi et de nunquid dici potest. Item quisnam stat infinite, cum dicitur ignoro quisnam currat, pro an quis currat. (6) Nam et apud Ciceronem Ad Herennium, libro IIº, § Cum a nobis crimen remouere uolemus, sic habetur (2, 26): «Et quonam modo aut honeste aut sine periculo potuerit obsistere, hic enim repetendum est, quaerendum est», quonam modo, id est nunquid aliquo modo. Idem ad eundem, libro IIIIº, in Dubitatio colore 3º (4, 40): «Item istud tu ausus es dicere homo omnium mortalium? Quaero, quonam te digno moribus tuis appellem nomine», quasi dicens utrum nomine proditoris an alio nomine. Sed et hic quonam interrogatiue stare posset, et tunc colum post quaero, et post nomine punctum interrogatiuum fiet. Enimuero in ultima uerborum exornatione cuinam Tullius ipse profecto interrogatiue posuit (Her. 4, 4,6): «Nam cum canes funguntur officiis luporum, cuinam praesidio pecuaria trademus?», quasi dicat nulli poterimus tradere. Sane Salustius in Catilinario (33, 5), in epistula C. Malli ad Martium regem, quonam modo infinite collocauit: «Neue nobis eam necessitudinem imponatis, ut quaeramus quonam modo maxime ulti nostrum sanguinem pereamus». (7) Et utroque modo praeclaros apud auctores id saepe reperitur poni. Hoc autem de quisnam censeo dici posse, licet apud uocabulistas nihil repperirem, nisi quod quisnam de syllabiics et ita deriuatis et non de compositis sit. Quonam apud Compraensorium reperitur exponens: «Quonam, id est quo uersu, quamdiu, ut in 78 regula dictum est (cf. supra 2, 31, 4-6; 4, 24, 7; Prisc. 16, 15; 15, 3; Valla, Eleg. 2, 56).

[3] Cum de adiectione syllabica saepenumero facta faciendaque sit mentio, arbritor utile de ea in medium descriptionem adducere. Omnis enim quae ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a deffinitione proficisci, ut intelligatur quid sit id de quo disputatur, ut Cicero in prohemio De officiis ait (1, 3), et libro IIº De legibus corroborat (2, 46). Ideo 90 regula, aggredientes dicimus: Syllabica adiectio est litterae uel litterarum, syllabae uel syllabarum in principio uel medio uel fine dictiones additio pulchritudinis, significantiae, interrogationis, discretionis uel necessitatis causa. In principio ut siquis, nequis, nunquis. In medio: relligio, relliquiae. In fine: quisnam, quispiam, quisputas, egomet, tutemet, suimet, sibimet et semet. (2) De huiuscemodi syllabicis adiectionibus uide supra, libro I, § -Met autem, -te, -pte et -ce, usque ad uersiculum Nec mecum, tecum, secum, et auctores ibi allegatos. Et super allia pro alia et relliquiae pro reliquiae Doctrinale in capitulo XIIº, in metaplasmo, et scribentes ibi, et quod in meo Doctrinali scripsi, et etiam supra, eodem libro, regula 45, et super syllabicae adiectionis descriptione Aegidum in 27 capitulo et quod in meo Catholicon, in uerbo quisputas scripsi, lege (cf. supra 1, 10, 1- 1, 11, 2; 4, 15, 1).

[4] Quispiam a quis deriuatum simplicisque figurae puram infinitatem significat, ut aliquis uariam et diuersam. Est enim piare purum facere. Vnde quispiam homo currit, id est pure unus, et ita quispiam circa infinitatem discretionem facit. (2) Hoc autem quispiam femininum piam in accusatiuo casu pro syllabica adiectione recipit. Nam femina facile immutatur. Et cum hoc nomen piam uideatur pati et extra suam naturam poni, recte per accusatiuum sumit, qui rem denotat patientem. Papias uero dicit: «Quispiam, aliquis modicum». Haec Catholicon, Compraensoriumque confirmant. (3) Festus autem Pompeius ait (Fest. 254): «Quispiam significat aliquem, sed unde sequens pars eius coepit usurpari, inueniri non potest». Et hunc Laurentius Vallensis sequi uidetur (Eleg. 3, 16), ponens inter aliquis, quisquam, quispiam, ullusque conuenientiam, et quod haec a quidam differant. Papias autem, Catholicon et Compraensorium Ciceronem sectantur.

[5] 92. Quisputas speciei quoque deriuatiuae figuraeque simplicis significat aliquis. Et hic uerbum putas syllabica est adiectio. Itaque accentus principalis in quis constituendus est, et putas in utraque syllaba grauari debet, quia nunquam principalis accentus in adiectione syllabicae poni potest. Et quisputas duntaxat interrogatiuum est, et ideo putas in secunda persona recipitur. Omnis enim mouet interrogatio eumque praecipue, ad quem sermo dirigitur. (2) Et talis adiectio alicuius excitationis faciendae causa fuit apposita. Nanque fit ad substantiam non ad accidens omnis excitatio, et ob id cum aliis infinitis non iungitur. Haec Catholicon et Compraensorium asseuerant. (3) De accentu uero in antepenultima collocando Petrus Heliae sic ait in XVº, carta secunda, ubi de puta docet: «Puta habet -a- correptam ad differentiam uerbi imperatiui. Vnde et plerique dicunt utputa compositum esse ab aduerbio puta, sed puto quod magis debeat dici syllabica adiectio, uelut in eo, quod est quisputas. De quo tamen dubitatio est. Dicunt tamen quidam duas esse partes, quis et putas, et sub diuersis accentibus pronunciant, ponentes accentum super penultimam syllabam eius, quod est putas, existimantes putas esse uerbum, ut dicitur in Euangelio (Math. 18, 1): "Quisputas maior est in regno caelorum"?». (4) Et infra: «Sed dic quod quisputas una dicito simplex est, et est putas syllabica adiectio, et totum hoc, scilicet quisputas, sub uno accentu debet proferri, et corripitur penultima. Si tamen in ecclesia tibi legendum fuerit, quae malum habeat usum, ut quisputas pro duabus partibus ponatur, consilium meum est ut usum ecclesiae sequaris, nisi auctoritatis eius sis in ecclesia ut prauum usum emmendare possis. Sic enim iam dictum est inter insanos uideri uelle sapientem, species quaedam furoris est». (5) Idem tenet Catholicon, non modo in dictione quisputas, quod Compraensorium sequitur, sed et in impedimentis accentus, in capitulo de impedimento ussus, Hugutionem sequens. Et Aegidus in capitulo 27º, in quisputas.

[6] 93. Quisquam a quis deriuatum simplicis figurae et quam pro syllabica adiectione recipiens infinitatem incertam, ut aliquis, significat. Et conuenientia inter quisquam, aliquis, quispiam et ullus, et differentia horum cum quidam secundum Laurentium Vallensem, supra in hoc libro 30ª regula retuli. Et plenius in libro 2º, uersiculo Inter quidam autem et aliquis. Sciendum autem quiquam et aliquis de multis dici, ut Priscianus in primo minoris, § Illud, uersiculo Construuntur, ait. Dixi supra, libro 2º, § Cum autem, uersiculo Construuntur, carta 200. Quicquam uero in genere neutro, licet in primitiuo, scilicet quid, -d- habeat, tamen in deriuatione propter quam additam a -q- incipientem -d- in -c-, secundum Priscianum primo maioris et Catholicon in quicquam profecto mutat. (2) Quod et de quocquam dici potest, sed quocquam, ut aliquod, adiectiuum est, ut aliquid uel quocquam opus feci, sed quicquam, ut aliquid, substantiuum. Ideo quicquam boni, ut aliquid recti, dici debet. Ad hoc uide hic, in 64 76que de quid et quod, et libro 2º, § Cum igitur quicquid ex quid, regula perstrinxi (cf. supra 4, 11, 4; 2, 10, 5; 3, 13, 2; 4, 22, 5; 4, 24, 4; 2, 10, 4; Prisc. 17, 155; 1, 45; Valla, Eleg. 3, 18).

[7] 94. Quisque a quis deriuatum quoque simplicisque figurae quod pro syllabica recipit adiectione id, quod omnis significans. Colligit enim et distribuit, ut omnis. Catholicon etenim in dicto capitulo De syllabicis adiectionibus, § Scire etiam debes (3, 52), inter quisque, unusquisque et quicunque faciens differentiam sic ait: «Quisque ergo colligit et distribuit, sicut omnis, sed unusquisque partitur, ut sit seruus quisque per se, quicunque uero componitur, ut geminatum, et hoc faciunt reliqua infinita, quae sunt interrogatiua praeter cur et quare, ut qualisqualis, ubibui, quandoquando. (2) Hoc ideo contingit, quia infinitas addita infinitati auget confusionem, et sic introducit cum distributione collectionem siue multitudinem. Sed non debet geminari relatiuum in eo casu huius nominis, ubi infinitum a relatiuo secernitur. Nihil est dictu ego, quiqui, quiquae, quodquod, ne includi relatio gemina uideatur. At si a relatiuo non secernit infinitum, potest per omnes casus geminari, sicut uidemus in aliis infinitis, et ita possumus dicere cuiuscuius, cuicui, sicut dicimus qualisqualis, qualiquali. Potest ergo quisquis in quolibet casu geminari, sicut qualisqualis, quantusquantus, si usus haberet. Vsus autem non habet, nisi quisquis, qualisqualis, quantusquantus, quicquid, quoque, et hoc tenemus comuniter, ut sit ibi secundum rationem uis aliqua fecienda, nisi ubi infinitum a relatiuo secernitur». (3) Differentiam uero inter quisque et omnis et coniunctionem quotus cum quisque Laurentius Vallensis et ego in meo Elegantiarum breuiario, libro I, capitulo XVIº, declaramus, et supra, libro IIº, § Deinde Quintiliani sententia, uersiculo Item in sequenti capitulo, et in hoc libro, regula 88 dico. De quis quintupliciter syllabicato satis sit, deinceps de qui, quadrupliciter syllabicato dicam (cf. supra 2, 10, 1; 4, 27, 4;  Valla, Eleg. 1, 14).

[8] 95 regula est. Quidam a qui deriuatum figurae simplicis hanc syllabicam adiectionem dam recipit et cum unico -d- scribitur, significans aliquis. Sed non dicimus nisi de eo quem exprimere uolumus aut non ualemus. Quiddam per duo -d- aliquid modicum repraesentat. Haec ex Catholicon Compraensorioque desumpsi. Ego tamen Laurentium Vallensem, libro IIIº, capitulo XVIII sequens, elegantius teneo quidam certum hominem, aliquis uero, quispiam, quisquam et ullus ununquemlibet denotare. (2) Quoddam uero et quiddam cum duplici -d- scribi debent, sed inter haec magna est differentia. Nam quoddam tanquam adiectiui naturam habens substantiuum sibi cupit adiungi, ut quoddam theatrum, quoddam scannum, quoddam mancicpium. Quiddam uero tanquam substantiuum sibi adiectiuum flagitat applicare, ut quiddam praeclarissimum, quiddam mirabile, quiddam sanctissimum, ut in eodem XVIII capitulo, in principio, continetur. Supra, libro 2º, uersiculo Cum igitur quicquid, plenius scribo. (3) Illud autem omitti non debet, ut quiddam cum substantiuo, sed in genitiuo posito coniungi possit, ut quiddam rei occurrit, pro quaedam res uel quaedam pars rei. (4) Vnde Cicero in 3º Ad Herennium, in principio, capitulo de memoria (3, 16), sic inquit: «Memoria utrum habeat quiddam artificii, an omnis ab natura proficiscatur, aliud dicendi tempus magis idoneum dabitur». (5) Item cum adiectiuo in genitiuo sed substantiuato in genere neutro coniungit, ut quiddam sanctissimum, id est rei sanctissimae, sicut et hoc regni et nihil mali et multum uini dici solet, sed hae locutiones figuratiuae sunt, et per antitosim et sintosim excusantur, ut Petrus Heliae, circa finem primi minoris et post principium libri sequentis docet. De quodam modo ad 80 regulam te remitto (cf. supra 2, 10, 4; 4, 24, 10; Valla, Eleg. 3, 18 4).

[9] 96. Quicunque licet secundum Catholicon et Compraensorium a qui et cum et que componatur, tamen reuera a qui deriuatum, figurae simplicis pro syllabica adiectione cunque recipit, et syllabicatum a qui dici debet, ut et idem Catholicon in dicto capitulo De syllabicis adiectionibus, § Consueuit dubitari multum, tenet expresse. Quicunque uero, ut quisquis, ad uniuersos pertinet. (2) Nam Prisciano teste primo minoris, § Et praeterea: «Tam nomina quam aduerbia infinita, si generalem habeant pronuciationem colligentem uniuersitatem numerorum, de quibus loquimur, geminantur apud Latinos uel assumunt cunque. Vnde geminata dictio uel cunque recipiens duorum casuum relatiui, scilicet et antecedentis uim habet, unde duo uerba poni in constructione requirit. Insuper collectionem distributionemque importat. (3) Nam et quicunque ab hoc relatiuo qui uim relationis trahit, et ita duo uerba, sicut hoc relatiuum qui, recte expetit, et a praepositione cum, ut sit collectiuum, habet, a que uero coniunctione ut distributiuum sit». (4) Salustius in Catilinario (58, 2), in Catilinae oratione coniuratis facta, in principio: «Quanta cuiuscunque animo audacia, natura aut moribus est, tantus in bello patere solet», et paulo post. †† (5) Sciendum autem quicunque et quisquis in eo casu ponenda esse, in quo ponitur relatiuum, explicatione facta, seu in eo casu collocari debere, quem uerbum sequens immediate reposcit, ut uideo quicunque legit, id est uideo omnem hominem qui legit. Haec a Prisciano, ubi supra et a Catholicon, ubi supra quoque cum quattuor § sequentibus et in V parte, in uerbo quicunque et quisquis, in quibus uerbis et a Compraensorio confirmantur. (6) De his plenius dissero supra, libro IIº, § Tempestiuum est, et uersiculo Cetera, et § Bonas autem latinitates, ubi dicitur quoccunque et quicquid per -c- in prima syllaba secundum Priscianum et Tortellum et non per -d- secundum Catholicon scribi debere. Et differentia ponitur inter ipsa. Nam quicquid substantiuum est, ut quicquid pium, quicquid pietatis; quoccunque uero adiectiuum, ut quoccunque dei oraculum, quoccunque regimen. Nec a quicunque quiccunque, sed quicque a quicquid inuenitur. (7) Inuenio tamen et quoccunque substantiuatum in neutro genere et cum id mutuam de re uniuersa relationem facere, ut apud Caium libro Institutionum primo, et transsumptiue in l. I, ff. De his qui sunt sui uel ali. iur. (D. 1, 6, 1): «Et quoccunque per sensum accquiritur id domino requiratur» (cf. supra 4, 22, 3; 2, 8, 1-3; 2, 10, 1; Prisc. 17, 45; 1, 45).

[10] 97. Quocunque modo prout possumus, uel bene aut male secundum quod poterimus, exponi potest. Seruius enim in V Bucolicorum egloga, ibi (Buc. 5, 50-51):

«Nos tamen haec quocunque modo tibi nostra uicissim

Dicemus»,

super uerbis quocunque modo exponit: «Id est prout posumus». Beneuentus uero: «Quasi dicat, id est bene uel male, secundum quod poterimus» Idem in IX Egloga, quacunque, scilicet ratione uel quia. Dixi supra, libro 2º, § Cum igitur, uersiculo Inter quidam autem, ibi: Vbi tandem adiicio, et cetera. (2) Deinde repperi quacunque infinitatem cum generalitate dicere. Apud enim Liuium, libro I Ab urbe condita, capitulo III, ut supra, inter illius exempla eodem loco, uersiculo Idem in eodem capitulo 3º, refero, sic habetur (Liv. 1, 3, 1): «Is Ascanius ubicunque et quacunque matre genitus», et cetera. Et apud eundem in eodem capitulo finali et supra, sub uersiculo In capitulo XXII et finali (Liv. 1, 58, 8): «Quacunque dehinc ui possim, profecturum». (3) Et infra: «Vbi eo uentum est, quacunque incedit armata multitudo, pauorem ac tumultum facit». Item apud eundem, libro 2º, capitulo 4º (Liv. 2, 12, 22), supra, in uersiculo In capitulo 4º, sic: «Vt de cuicunque mea prima sors fuit. Ceteri, ut cuicunque cecidit, primo quoad te opportunum fortuna dedit suo quisque tempore aderunt». Ex his palam est quicunque etiam pro quiuis et omnis inuenitur. (4) Cicero nanque 3º Ad Herennium, capitulo de dispositione, uersiculo Item (3, 9), sic inquit: «Item ex institutione artis non modo totas causas per ordinem, sed singulas quascunque argumentationis partes disponemus, quemadmodum in libro 2º docuimus, expositiones rationem, confirmationem, rationis exornationem, complexionem». (5) Item Papinianus in l. Eum qui insula, ff. De iudi., quoccunque pro omni, quouis quolibetue constituit (D. 5, 1, 43): «Eum qui insulam Capuae fieri stipulatus est certo tempore, eo finito quoccunque loco agere posse in id quod interest, constat». Vbi Accursius super uerbo quoccunque loco exponit: «Scilicet idoneo habita, scilicet ratione domicilii et obligationis, ut § finali secundum Ioannem». Insuper Vlpianus in l. Etsi iussum, § I, ff. De usuf., id confirmat (D. 7, 1, 25, 7): «Quod autem diximus ex re fructuarii uel ex operis suis posse acquirere, utrum tunc locum habeat, quotiens iure legati ususfructus sit constitutus, an si per traditionem uel stipulationem uel alium quencunque modum uidendum. Et uera est †Pegasi† sententia quam Iulianus secutus est, omnia fructuario acquiri» (cf. supra 2, 10, 5; 2, 15, 5; 2, 15, 15; 2, 15, 18; 2, 18, 28).

[11] 98. Quilibet a qui deriuatum simplicis figurae pro syllabica adiectione libet asciscens omnis significat, quippecum signum utile sit. Petrus enim Hispanus in suis tractatibus, post principium, dicit: «Signa utilia sunt haec: omnis, nullus, quilibet, neuter et similia». (2) Deinde Tullius libro IIº Ad Herennium, § Approbatio est, uersiculo Contra rumores (2, 12), circa finem tractatus constitutionis coniecturalis, ait: «Quiuis homo possit quamuis turpem de quolibet rumorem proferre et confictam fabulam dissipare». Idem in eodem libro, capitulo sequenti, quod incipit Cum uoluntas, sic inquit (3, 3): «Deinde percontatione, scirent ne aduersarii id scriptum fuisse in lege aut testamento aut in stipulatione aut quorum scripto, quod ad eam rem pertinebit». (3) Enimuero quilibet quandoque pro uterque reperitur, unde Cicero, libro IIIº ad eundem Herennium, § Deliberationes, scilicet post tractatus principium, in uersiculo Vtilitas (3, 5), sic ait: «Vtilitas in duas partes in ciuili consultatione diuiditur: tutam, honestam. Tuta est quae instantis aut consequentis periculi conficit uitationem qualibet ratione. Haec distribuitur in uim et dolum, quorum aut alterum separatim aut utrunque sumemus coniuncte». (4) Verumtamen in eodem libro et capitulo, uersiculo Sin fortitudinis retinendae causa, uniuersaliter pro natura sua Tullius accipit (Her. 3, 24): «Quodlibet pro patria, parentibus, hospitibus, amicis et his rebus quas iusticia colere cogit, adire periculum et quemlibet suscipere laborem». Idem in eodem capitulo IIº ubi de causa demonstratiua docetur, uersiculo In uituperatione, dicit: «In uituperatione si erunt haec corporis commoda, male his usum dicemus, quae casu et natura tanquam quilibet gladiator habuerint. Si non erunt, praeter formam omnia ipsius culpa et intemperantia non fuisse dicemus». Idem in quarti prohemio, uersiculo Si concederem aliena (Her. 4, 7), ibi: «Liceret enim ut eligerent et probarent quemlibet, qui sibi in omnes res suppeditaret exempla uel poetam uel oratorem, cuius auctoritate niterentur». (5) Verumenimuero licet in Catholicon, Laurentio Vallensi et Alfonsina nihil reppererim, tamen in Compraensorio sic inueni: «Quilibet, quaelibet, quodlibet, id est quicunque, libet syllabica est adiectio». Ego tamen, prout dixi, teneo quod quilibet, omnis et quisque proprie significet, uelut et antedicti Ciceronis textus aliique demonstrant, sed improprie quilibet, ut quisque secundum Priscianum primo minoris, pro quicunque stare posset, licet a huc quilibet pro quicunque non recolam me legisse, sed econtrarius, quicunque pro quilibet et quisque legerim saepenumero, ut et in 97 regula tractum est. (6) Illud autem praetermitti non debet, quod apud Nicolaum Perottum in capitulo De epistulis componendis, uersiculo Omnis distributiua dictio, carta 118 (fol. p4r.), scribitur: «Omnis distributiua dictio est, et complectitur, quicquid substantiuo inest, cui coniungitur, uerbi gratia omnes homines, id est quicquid hominum est, sed nullus homo contrariam orationem facit. Quilibet uero non distributiua dictio est, sed particularis. (7) Significat enim unum ex multis indeterminate, ut si multi sint hic mecum pugnaturi, dicam perdeat quilibet et meum certet, hoc est pendeat unus quicunque ille sit. Quintilianus (1, 12, 7): "Quarum nos una res quaelibet nihil intermitentes fatigaret adeo facilius et multa facere quam dici". Hieronimus (Lev. 7, 33): "Ad unum quemlibet filiorum Aaron"». (8) Haec Nicolaus Perottus, quae praeclara et pernotanda, sed antedicta non subuertunt, quippecum quilibet et omnibus antedictis modis inueniatur poni. Ideoque dicta omnia sustineri possunt.

[12] 99. Quiuis quoque a qui profluens simplicis figurae, uis pro syllabica adiectione capit, omnis quilibetque significans. Tullius enim IIº dicit Ad Herennium, in § Argumentum (2, 8): «Nunquid aliquo sensu perceptum sit aspectu, auditu, tactu, odore, gustu. Nam quiuis horum sensus potest constare suspicionem». Idem in eodem, in § Approbatio, uersiculo Contra rumores (2, 12): «Ideo quod quiuis homo possit quamuis turpem de quolibet rumorem proferre». Idem in eodem in expositionis uiciis, in ultimo (2, 34): «Auaricia porro hominem ad quoduis maleficium impellit». Idem in IIIº, in tractatu de memoria, ubi de locis agit, uersiculo Sed quanquam (3, 32): «Facile est enim qui paulo plura nouerit, quosuis multos et idoneos locos inuenire». Et infra: «Cogitatio enim quamuis regionem potest amplecti». Idem in quarti libri prohemio, § At hoc ipsum, uersiculo Sin autem istud artificiosum (4, 1): «Propterea quod id facile faciat quiuis mediocriter litteratus». Idem in eodem libro, in attenuato figurae genere (4, 14): «Quo uel facile cuiuis rubores eiicere posset». (2) Licet autem quiuis nec apud Catholicon nec Laurentium Vallensem nec Alfonsina compererim, tamen in Compraensorio scribitur: «Quiuis, quilibet, quicunque placet». Sed de quiuis, quod de quilibet  proxime dictum est, dici potest. Nec praetermitti debet quamuis pro licet et quantumuis inueniri.

XXIX. De compositis a quis uel qui.

[1] De syllabicatis a quis uel qui satis exposui, tempus suadet ut de compositis a quis dicam. Haec autem secundum 100 regulam septem sunt: aliquis, ecquis, nequis, nunquis, quisquis, siquis, unusquisque, supra, libro 2º, § Tempestiuum est, de his septem compositis et nouem syllabicatis aliisque similibus exaraui. Primum igitur compositum aliquis de alius et quis componitur, de quo dic ut in 51 regula supradixi. (2) Hic solum adiicio quod inter aliquid et aliquod est differentia. Aliquid enim, ut quid, quicquid et quicque, substantiuum est. Et aliquod, ut quod, quocque, quoccunque, est adiectiuum, ut aliquid egi, non aliquod egi, et aliquid mali, non aliquod mali, sed aliquod malum est et aliquid infortunii, non aliquod infortunii, sed aliquod infortunium imminet. Vide supra, in 96 regula et locis ibi allegatis, praesertim in meo Elegantiarum breuiarium, post Laurentium Vallensem, libro IIIº, capitulo XVIIIº.

[2] 101 regula est. Ecquis de en pro ecce, quae aduerbium demonstrandi sunt praesentiam celeritatemque notantia. et quis componatur. Et -n- propter -q- sequentis componentis in -c- mutetur. (2) Sed en cum aliis non componitur infinitis, nisi forsitan ecubi, ab en et ubi, -n- in -c- mutata, quasi ecce ubi, quod uidetur similiter posse dici. Dicimus enim quod infinitas materaie magis quam accidentis excitat. Anima nanque plus in materia quam forma laborat appendenda. Et ideo interrogatiuum substantaie mgis hoc aduerbium en recipit, quam interrogatiuum accidentis. Vbi similiter en potest recipere aduerbium, nanque locale magis est aliis infinitum. Iccirco plures quam alia aduerbia differentias habuit. Cum igitur anima in tantae infinitatis apprensione laboret, aduerbium locale en recipit, ut ecquo, ecqua, ecubi, quia hoc aduerbium en uehementer animam excitat, et magis huic interrogatiuo quis applicatur, eo quod infinitate uehementiorem notet, nam qui nomen articulare est, non autem quis. (3) Vnde ecquis ecce quis significet, et ecqua in nominatiuo singulari pro genere feminino et pro neutro in nominatiuo accusatiuoque pluralibus inuenitur, ut et in aliis quattuor est, ut aliquis aliqua, nequis nequa, nunquis nunqua, siquis siqua. Supra sub dicto § Tempestiuum est, uersiculo Sciendum autem, plene dixi. (4) De ecquis in Catholicon, Compraensorioque reperies, et de mutatione -ae diphtongos in -a correpta in his quinque, in 3ª parte Catholicon, in capitulo De syllabicis adiectionibus, § I (3, 52), ubi, in § Scire, de compositione en cum quis aduerbiisque localibus explicat, sub tractatu de figura nominis (cf. supra 2, 8, 2).

[3] 102. Nequis ex ne et quis componi constat, et secundum proxime praelibata nequis, nequa, nequod uel nequid dicitur, et pluraliter nominatiuo nequi, nequae, nequae, accusatiuo nequos, nequas, nequa, et nequis non aliquis denotat. Et quandoque duae partes sunt et ne pro ut et non et quis pro aliquis exponitur. Nequid pro ne in aliquo primo Ad Herennium, sub § Exordiorum duo sunt genera, uersiculo Si genus causae dubium habebimus, posuit Cicero (1, 6): «Si genus causae dubium habebimus, a beniuolentia principium constituemus, nequid nobis illa turpitudinis pars obesse possit», ubi nequid una pars composita uel duae simplices esse possunt. (2) Quid autem pro in quo uel in aliquo stare possit. Supra, multis in locis dixi, uide in meo Elegantiarum breuiario, libro 3º, capitulo XVIII, ibi: «Hoc quoque addamus quid pro in quo usurpari solere. Cicero in Laelio (De am. 30): "Quid enim indigens Africanus mei?" Et de compositione nequis et mutatione -ae in -a correptam, uide Catholicon in nequis. (3) Nequo aduerbium pro ne aliquo, id est ne ad aliquem locum, et nequa aduerbium pro ne aliqua, id est ne per aliquem locum, accentum acutum in ultima habere debent. Nequaquam, nullo modo, non ita. Nequisquam ex ne et quisquam uenit, id est non quisquam, et nuspiam simplicem negationem notant, ideo solum unum uerbum reposcunt, ut nequaquam ueniam, ut et alicubi, sed necubi non simplicem, qua de re uerbum duplex exigit, ut uolo necubi mihi fias obuius, id est ne alicubi, ut sicubi pro si alicubi. (4) Sicunde pro si alicunde, ut de his et negationis usu multa post Laurentium Vallensem in meo Elegantiarum breuiario, libro IIIº, capitulo XXXIº, et supra, libro 2º, uersiculo Item in capitulo sequenti de negationis usu, usque ad § Ego quoque in capitulo sequenti, disserui (cf. supra 2, 41, 1; Valla, Eleg. 3, 16; 3, 27). Item et nequo, id est ne aliquo modo, et nequa, scilicet uia, ratione, parte uel regione quandoque accipitur. Nequicquam uero ex ne et quicquam compositum secundum Seruium Festumque Pompeium frustra significat (Fest. 164). Virgilius in VIIº (Aen. 7, 373):

«His ubi nequicquam dictis experta Latinum

Contra stare uidet».

(5) Itidem apud Salustium in Catilinario (52, 29), in Catonis oratione, ante finem, pro frustra reperitur: «Non uotis nec suppliciis mulieribus auxilia deorum parantur uigilando, agendo,  bene consulendo, omnia pro semper cedunt, ubi secordiae atque ignauiae te tradideris, nequicquam deos implores irati infestique sunt». Et infra, in Catilinae oratione coniuratis facta: «Quem neque gloriam neque pericula excitant nequiciam exhortae, et inde nequicia uicium erat quo homo nihil rei atque frugis bonae essent, sine nullius momenti putarentur». (6) Deinde secundum Seruium non importat, Virgilius (Georg. 1, 192):

«Nequicquam pinguis paleae tenet area culmos»,

id est non pinguis, et IIIº Aeneidos (2, 546):

«Ex summo clipei nequicqum umbone pependit».

Et secundum eundem nequicquam non sine causa dicit. Enimuero secundum ipsum Festum Pompeium (Fest. 164):

«"Nequam aurum est auris, quod uis uehementius ambit", hoc uersus Lucilii significare uidetur (cf. Lucil. Sat. incog. V. 1.220) nequam esse aurum, cum auris inciditur, uel etiam cupiditatem pecuniae uoluit significare». Nequa, qui ne tanti quidem est, quam quod habetur minimi. (7) Insuper A. Gelius scite sic inquit (6, 11): «Nequiciam plerunque nunc dici audio pro solertia astutiaque, sed ueterum hominum auctoritas, qui proprie atque integre locuti sunt, nequam dixerunt hominem nihil rei atque frugis bonae». (8) Verumenimuero secundum Catholicon Compraensoriumque nequa a nequeo, -is, omnis generis et indeclinabile, idem, quod malus est, sed malus, ut dicunt, naturaliter, nequam uero, qui se a sceleribus continere nequit. Item nequam luxuriosus est, cum sit incontinens. Et comparatur nequior, nequisssimus, et inde nequiter, nequis, nequissime aduerbia. Et haec nequicia, -ae, id est malicia et luxuria. Vnde quidam nequicia est, quae te non sinit esse senem. (9) Ego tamen puto nequiciam secundum Festum Pompeium Aulumque Gelium uicium uiolentiae ex cupiditate nimia uel ineptitudinis et incommoditatis dicere, quod proxime dicta declarant, aut secundum Ciceronem scelus prauitatemque notare. Hic enim IIIº Ad Herennium, capitulo 2º, scilicet de demonstratiua causa, § Ab nostra, uersiculo Si uituperabimus (3, 11-12), sic eleganter ait: «Vtile putamus esse ab omnibus unicam maliciam atque nequiciam cognosci». Et paulo post, in § Contraria uituperatio: «Quoniam norint pauca de nequicia eius dicturos». (10) Licet nequeo, nequis primam corripiat, tamen nequam inde ueniens, primam allongat, ut Aegidus in libro De accentu, capitulo XXXII, dicit expresse et quod nequeo in prima corripiatur, a Doctrinali in Xº capitulo et a Catholicon in nequeo confirmatur. Et Doctrinale nequaquam, nequo, nequanque producit. Tandem et nequis homen et nequid cum id de nequis, nequa, in prima producitur, et nequis, nequit cum -t-, ut nequeo, unde descendunt, corripiuntur in prima.

[4] 103. Nunquis ex num et quis componitur, sed -m- mutattur in -n-, cum enim praecedens componens in -m- finitur, sequens autem a -c-, -d-, -q- uel -t- inchoatur, -m- in -n- commutatur, ut nuncubi, de num et ubi, -c- propter absonum fugiendum interposita, quendam, eorundem, nunquis, identidem, de idem et idem, -t- interposita, et -m- in -n-, propter -t- interposita, commutata. Num uero cum qui non componitur, quia minus quam quis se ad infinitatem habet, nec eo sic frequenter, ut quis in interrogatis omnibus utimur. (2) Quis autem maximam infinitatem et confusionem dicit. Num uero ad compositionem quis uel aduerbii localis uenit, ut nunquis, nuncubi, nusquam. Sed cum aliis non componitur, eo quod num quaerit de inherentia substantiae, ut num fecisti hoc? Omnis autem inherentia locus quidam respectu substantiae, de qua fit sermo, dicitur. Qua de re cum interrogatiuo substantiae lociue componitur. De his per Catholicon in dicto capitulo De syllabicis adiectionibus, § Scire etiam debes, et in nunquis. Et de mutatione -m- in -n- per Priscianum primo maioris et per Catholicon in prima parte sui operis. (3) Deinde est sciendum nunquis, nunquid, aliquis denotare et interrogatiuum et infinitiuum, sed non relatiuum esse. Et nunqua in genere feminino numeri singularis et nominatiui casus, et in neutro numeri pluralis nominatiui et accusatiui facere. De num et nunquid infra, regula 130, disseram (cf. infra 4, 32, 3; Prisc. 1, 38).

[5] 104. Quisquis ex quis geminato componitur, secundum artem per omnes casus declinare potest, licet usus quisquis, quicquid, quoquo, duntaxat habet. Nec ars geminationem patitur, ubi infinitas a relatione secernitur, ut ego quiqui, quaequae uel quocquod, ut plene supra, hic regula 94, dixi. Et de uniuersitate ab eo denotata uique relatiui antecedentisque et de quicquid, ut quicquam per -c- et non per -d- scribendo, et de inter quicquid et quoccunque etiam per -d- in prima syllaba exarando differentia, et de declinatione eius secudum Donatum Catholiconque, supra, libro IIº, § Bonas autem latinitates, et hic regula 96, sat copiose scripsi (cf. supra 2, 10; 4, 28, 6; 4, 28, 9).

[6] 105. Siquis ex si et quis componitur, et siqua, siquod uel siquid in nominatiuo facit, et siqua in nominatiuo accusatiuoque pluralibus neutri generis. Et si aliquis significat, et duntaxat infinite reperitur, et constructionem suspensiuam facit, ideo aliud uerbum principale exigit. Et siquó aduerbialiter positum ad nominis differentiam postrema acuit, ut in illó, eó, alió, nequó similibusque habetur, ut supra, libro Iº, § Figurae, uersiculo Nec praetermittendum est, exposui. De quominus autem et siquominus, supra, hic 81 regula, plene dico (cf.  supra 1, 5, 1; 4, 24, 11).

[7] 106. Vnusquisque de unus et quis et que syllabica adiectione, seu de unus et quisque componitur. Et partitionem quandam significat. Est enim quisque per se, nam quisque colligit distribuitque, sicut omnis, sed unusquisque partitur, ut sensus sit quisque per se, quicunque uero et quisquis uim relatiui et antecedentis cum uniuersi significatione habent, ut quicunque uel quisquis bene uixerit, saluus erit, id est omnis qui bene uixerit, saluabitur. (2) Deinde omnia septem a quis composita reliquis huius nominis quis, tam in singulari quam plurali, terminationibus adiunguntur, unusquisque dempto, quod propter nomen unus plurale non habet, tamen unaequaeque litterae, unaquaeque arma dici posset, sed secundum usum quisquis etiam excipitur, ut supra, proxime in 104 regula dictum est. (3) Nec qui in ablatiuo singulari nec quis in datiuo ablatiuoque pluralibus ulla ipsius quis uel qui compositiones uel syllabicas adiectiones admittunt, id quod ex simplicis debilitate contingit, quippe cum ablatiuus qui in rarissimo usu sit. Itidem quis datiuus ablatiuusque pluralis, impedit enim compositorum naturam saepe simplicium debilitas. Haec a Catholicon in dicto capitulo De syllabicis adiectionibus, § Scire et § Septem, comprobantur, et supra, libro 2º, § Bonas autem latinitates, uersiculo Catholicon uero, et hic in 94 regula super quisque dixi. (4) Nec praetermittendum est ut unusquisque, singuli quique et singularis quisque dici possit, non autem singularissimus, quod nullibi reperitur, sicut nec ex unicus unicior, unicissimus habetur. Vnusquisque uero superlatiuum non patitur, propterea quod unus superlatiui quandam uim naturamque obtineat, magisque unusquisque bonus quam unusquisque optimus proferendum sit, ut in meo Elegantiarum Breuiario, libro Iº, capitulo XVIº, post Laurentium Vallensem, dixi, et supra, libro 2º, uersiculo Item in sequenti capitulo, et uersiculo Vnusquisque. (5) In libro uero 3º ipsius Breuiarii, capitulo LXIIIIº, et supra, libro 2º, prope finem, uersiculo De quisque et uterque cum uerbo aut participio, sic aio: «Irundines, uere ineunte, redeunt in suum pristinum unaquaeque nidum migrantes, muta illud unaquaeque sic: in suum pristinum nidum unaquaeque immigrantes, aut sic: unaquaeque in pristinum nidum immigrantes, iam non erit Latinum». Reliqua uide ibi. (6) Quod autem unusquisque omnem et quenque per se partiendo notet, declarat Cicero 2º Ad Herennium, in transitu ad argumentatio, id est perfectissimum, ibi: «In unoquoque genere causae»; et ibi: «Quod in unoquoque loco dixerimus»; et ibi: «Tum uniuscuiusque argumentationis distributioenem». Et IIIº Ad Herennium, capitulo Iº, § Rectum, uersiculo Iusticia, sic inquiens (3, 2): «Iusticia est aequitas ius unicuique tribuens pro dignitate cuiusque», ubi cuiusque pro cuiuslibet ponitur. (7) Idem in libro IIII, in graui figura, facit (4, 8): «In graui consumet oratio figura, si quae cuiusque rei poterunt ornatissima uerba reperiri siue propriae siue translata, ea unanquanque in rem accomodabuntur». (8) De unicuique simile, in l. Iusticia, in principio, et § I, ff., De iusti. et iur., Vlpianus ait: «Iusticia est constans et perpetua uoluntas ius suum unicuique tribuens» (cf. supra 4, 29, 5; 2, 10, 2; 4, 28, 7; 2, 11, 2; 2, 11, 4; 2, 46, 1; Valla, Eleg. 1, 14; 3, 60).

[8] Iuris praecepta sunt haec: honeste uiuere, alterum non laedere, ius suum unicuique tribuere. Idem Cicero ad eundem, libro Vº, colore sententiarum secundo, circa finem ait: «Nimium, Quirites, animis estis simplicibus et mansuetis, nimium creditis unicuique. Existimatis ununquenque eniti, ut perficiat quae uobis pollicitus sit». (2) Salustius in Catilinario praedicta confirmat, quae supra, inter eius exempla, retuli sub uersiculo Ni uirtus, ibi (20, 1): «Ad hoc maledictis increpabat omnes bonos suorum ununquenque deliberans, nominans laudare, admonebat alium egestatis, alium suae cupiditatis». (3) Item Hieronymus in Biblia, primo Geneseos (1, 27), id reddit apertius: «Habens ununquocque sementem secundum speciem suam», supra, inter huius exempla, § In principio uero Genesis sic habetur, ibi: Et habens ununquocque, dixi. Insuper Gregorius in Moralibus, XXº libro, parte IIIIª, capitulo XI (20, 5), transumptiue in C. Disciplina, XIV di. (grat. Decr. 1, 44), supra, inter sacrorum exempla, uersiculo Idem in Moralibus: «Quatinus unusquisque qui sanandis uulneribus praeest, in uino morsum distinctionis adhibeat, in deo molliciem pietatis». (4) Animaduertendum autem ununquenque per -n- in secunda tertiaque syllaba, et ununquocque in secunda scribendum esse, cum -m- propter -q- sequens mutetur in -n-, ut hic, in 103 regula dictum est. Et quod ununquocque in fine penultimae syllabae per -c- debet scribi, nam -d- propter -q- sequens, ut in quicquam, in -c- mutatur, eo quod inter -c- et -q- magna sit in sono conuenientia, supra in hoc libro, regula XCVI, in fine, dixi (cf. supra 3, 12, 3; 3, 28, 1; 3, 31, 10; 4, 29, 4; 4, 28, 9).

[9] 107. Inter unusquisque et uterque longa est diferentia, quod uterque de duobus, unusquisque de multis et quibusuis dicatur. Tullius enim libro IIIIº Ad Herennium, in Disiunctio, XXIII uerborum exornatione (5, 27), sic inquit: «Disiunctio est cum eorum de quibus dicemus aut utrunque aut ununquocque certo concluditur uerbo, sic: "Populus Romanus Numantiam deleuit, Carthaginem sustulit, Corinthum disiecit, Fregellas euertit". (2) Item: "Nihil Numantinis uires corporis auxiliatae sunt, nihil Carthaginensibus scientia rei militaris adiumento fuit, nihil Corinthiis erudita calliditas praesidii tulit, nihil Fregellianis morum et sermonum societas opitulata est". Item: "Formae dignitas aut morbo oflorescit aut uetustate extinguitur". Sic utranque in superiori exemplo unanquanque rem certe uerbo concludi uidemus».

[10] 108. Vnusquisque non nunquam de tribus solummodo dicitur. Tullius enim Vº Ad Herennium eundem in Sermocinatio (6, 43), ubi tres loquentes, ut miles superbus et quidam sapiens huiusque uxor, pro dignitate introducuntur duntaxat et decore. Tandem ad hos tres se referens inquit hoc pacto: «Puto in hoc exemplo datos unicuique esse sermones ad dignitatem accommodatos, id quod oportet in hoc genere obseruari».



[1] Glossa: Qualis secundum opinionem meam a qua ablatiui casus de quis uel qui deriuatur. Nec abs re secundum opinionem meam dixi, quia in hoc nullum auctorem repperi.

[2] Glossa: Textus Aristotelis habet affectiones, Petri uero Hispani dispositiones.

[3] Glossa: Pugillatores secundum Boetium a naturali potentia quam ad pugnandum habent dicuntur. Pugiles uero ab arte pugnatoria. Dicit enim Boetius (?): «Cum aliquos ualidi corporis intuemur, notandum pugiles nec huis artis peritia imbutos, eos pugillatores dicimus. Non in ea quae iam sint pugiles, sed eo quod esse possint».

[4] Glossa: Expositionem non inueni, forte dicito graeca est, quae causalem significat, uel forte textus corruptus est. Et alia dictio graeca causalem significans uel causalem dictio latina esse debet, id quod sequentia exempla montrant. (apud Prisc. 16, 15 to gar inuenitur).