Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

XXX. Transitus ad aliqua pronomina composita et aduerbia coniunctionesque et praepositiones non dictas.

[1] Sat copiose de octo nominibus secundam declinationem sequentibus et de quis uel qui, quod pronomen a non nullis fuit aestimatum, et deriuatis seu syllabicatis compositisque ab ipso dixisse puto. Consequens est ut de aliquibus pronominibus ex se ipsis aduerbiisque compositis et de non nullis aduerbiis, coniunctionibus praepostionibusque cum praedictis compositionem coniunctionemue tenentibus, et de non nullis plene in libro primo 2ºque tractatis, hic per modum regulae breuiter explanandis. Et de antedictis praesertim quis uel qui cum eisdem aliisque partibus orationis aggregationem quandam facientibus disseram.

[2] 109 igitur est regula, quod illic et istic ex ille uel iste et hic sint composita, sed in casibus in -c- desinentibus, datiuo dempto, duntaxat haec fit compositio, id est per nominatiuum, accusatiuum, ablatiuum singulares et nominatiuum accusatiuumque plurales, sed neutri generis, cum in his tantum -c- in fine sit inuentum. Qua de re sic fieri debet declinatio: nominatiuo illíc, illáec, illóc, accusatiuo illúnc, illánc, illóc, ablatiuo ab illóc, illác, illóc. Et pluraliter, nominatiuo illáec, accusatiuo illáec. Et illíc similiter debet declinari. Illic autem significat hic ille, et istic hic iste. His Priscianus in XII, et Petrus Heliae et alii scribentes ibi auctoritatem praestant (cf. Prisc. 12, 17; Helias ibid.).

[3] 110. Ex illic isticque pronominibus compositis aduerbia illic, istic, illinc, istinc, illac, istac, illuc istucque sunt profecta, ut ab hic, ille, iste, isque simplicibus hic, hinc, huc, hac, illó, istó, eó. Magna tamen in utrisque inter se reperitur differentia. Loquens enim de se membrisue suis locoue ubi commoretur, hic pronomine et hic, hinc, hac hucque aduerbiis uti debet; de te uero membrisue tuis aut loco ubi degas, iste, istic, istinc, istac istucque utetur. De tertia uero persona uel loco tertio per ille, illac, illic, illinc, illucque fiet demonstratio.

[4] 111. Huiuscemodi aduerbia ex pronominibus uel nominibus similem declinationem seruantibus, ut siquó, alió profluentia accuntur in fine, ut illó, istó, eó, aliquó, siquó, nequó, nunquó, ecquó, quoquó, alió, aliás, uná, quá, nequá similiaque, propter concidentiam ad pronomina uel nomina remouendam, id quod et de praedictis aduerbiis illíc, istíc, illínc, istínc et aliis dici debet. Licet et in his, ut in nostrás, uestrás Quirísque et Virgíli pro causa dari potest concisio, cum ueteres illicce isticceque et nostratis, uestratis, Quiritis Virgilieque proferrent.

[5] 112. Eccum de ecce et eum componitur, ut ellum ab ecce et illum, et duntaxat in accusatiuo singulari pluralique masculini femininique generis declinantur, ut eccum, eccam, eccos, eccas, id est ecce eum, eam, ecce eos, eas. Et ellum, ellam, ellos, ellas, id est ecce illum, illam, ecce illos, illas. De his autem duabus regulis ultimis in 2ª parte Catholicon, de aduerbiorum accentu et capitulo De eius impedimentis, § Concisio et § Causa differentiae, et parte 5ª, in eccum et ellum, et Priscianus IIIIº, VII, VIIIº, XIIº, XIIIIº XVque maioris, et in his libris scribentes fundamenta iaciunt. De his quattuor ultimis regulis, supra, libro I, § Figurae pronominum, usque ad § De hoc satis sit, plenius exaraui (cf. supra 1, 5-6; 1, 6, 5; Prisc. 4, 21; 7, 18; 8, 5; 12, 17; 14, 49).

[6] 113. Idem de is demumque compositum in utroque componente per apocopam corruptionem ferens, is demum seu iterum significat, primamque producit, femininum est eadem, correpta penultima, neutrum est idem, simile masculino, sed differt in tempore, quippecum in hoc -i- breue sit. Et ut in is, ea, id, ii et iis in nominatiuo et datiuo ablatiuoque pluralibus per duplex -i- scribi, sed per unum pronunciare debent, sic in idem composito iidem et iisdem cum -i- duplici scribuntur, sed cum unico proferuntur, licet et cum unico -i- idem uel in plurali et isdem lectitetur. Et hoc fit pet syneresim, nam proprie eidem eisdemque proferimus. (2) Et ut is relationem primam, idem secundam facit secundam noticiam significans, licet haec secunda relatio potius apud auctores probatissimos per is repetitum uel per ille uel ipse, ipsi is subiunctum, uel per ille uel ipse repetitum quoque fieri soleat. Et secundum Laurentium Vallensem libro 2º, capitulo Vº, idem pro etiam reperitur, et idem copulatiuum non admittit, quod is saepe facit. Idem nanque in se uelut uim copulatiuae habet. De hoc idem plenius supra, libro Iº, § De hoc satis sit, et libro IIIº, § Ad idem, in regula 19, usque ad regulam 25, dixi (cf. supra 1, 7, 1; 3, 43, 1; Valla Eleg. 2).

[7] 114. Idem in neutro geminatur. Dicimus enim identidem, cuius obliqui casus deficiunt, ut Priscianus XIIº maioris, in uersiculo Is uero cum aduerbio demum componitur, attestatur. Et in identidem, euphoniae causa inter idem et idem, -t- interponitur, et in priore idem -m- in -n- propter -t- sequens, secundum datam regulam comutatur. Ex idem quoque neutro geminato fit itidem, nam ex priore idem -em- remouetur et -d- mutatur in -t-. Et secundum Donatum decompositae sunt figurae, quippecum a compositis ueniant. (2) Licet autem identidem et itidem sint pronomina neutri generis, tantum in nominatiuo accusatiuoque reperta, casibusque reliquis indigentia, et secundum Catholicon idem simile significent, secundum uero Compraensorium idem ipsum seu idem id ipsum, at secundum me idem et idem tertiam relationem faciens, ut animal est corpus animatum sensibile, idem est species respectu corporis, identidem est genus quoad species de quibus praedicatur, ut quoad hominem, equum, bouem, leonemque. (3) Tamen et sunt aduerbia similitudinis uel ordinis item, iterum et iterum uel similiter, crebro, frequenter cum interuallo quodam significantia, ut in his Priscianus XV maioris, Catholicon et Compraensorium et Laurentium Vallensem,  libro Iº, capitulo LIº, testes sunt egregii, supra, libro I, § De compositis pronominibus, et libro 2º, § De itidem et identidem, et libro 3º, § Ad itidem et identidem, in regula 25, plenius declaraui (cf. supra 1, 13, 2; 2, 31, 1; 3, 44, 1; Prisc. 12, 21; 15, 14; Donat. Gram. 2, 11.; Prisc. 15, 14; Valla Eleg. 2, 51).

[8] 115. Hoc et haec cum praepositione ad composita notant praeterea. Salustius in Catilinarii multis locis adhoc pro praeterea utitur, et Laurentius Vallensis et ego in meo Elegantiarum breuiario, libro 2º, capitulo 5º, in fine, praecipimus. Eadem ratio de adhaec manifesta est, et multis in locis pro praetera uel iuxta haec proxime dicta legi.

[9] 116. Hinc et huc aduerbia localia ab hic, haec, hoc uenientia, cum ab, ad, de et ex, componi reperimus, puta hinc cum ab, de, et ex, ut abhinc, dehinc, exhinc, et huc cum ad, ut adhuc. Et haec proprie localia sunt aduerbia, sed improprie temporalia. Et tria priora ordinem quandoque significant. Deinde, exinde, proinde, subinde ex praepositionibus et inde aduerbio locali ordinisque sed ab in deriuato composita sunt aduerbia, non modo localia et ordinis, sed et temporalia. (2) Perinde a per indeque compositum similitudinis uel qualitatis est aduerbium, sic uel taliter significans. Perinde quoque pro igitur illatiua est coniunctio. Subinde uel frequenter cum interuallo quodam, ut identidem et itidem, significat. Et haec apocopantur non nunquam, ut dein, exin, proin, subin, pro deinde, exinde, et cetera. (3) Et in compositis ab inde et quando secundum omnes antepenultima uenit acuenda, sed et in compositis ab inceps, longe, intus et orsum idem Doctrinale et Egidius ususque suadent, id quod obseruandum puto, licet Petrus Heliae, Hugucio, Catholiconque penultimam in his acuenda scribant. De his duabus postremis regulis, supra, libro I, uersiculo Insuper, et uersiculo Tandem, plenius dissero (cf. supra 1, 8, 2; 1, 9, 1).

[10] 117. -Met, -te, -pte et -ce magis per porrectionem uel assumptionem quam per compositionem pronominibus applicantur, ut egomet, tute seu tutemet, breui penultima, ut et in tute -te breuiatur. Et -pte quinque pronominum possessiuorum ablatiuum cupit, ut meapte, tuapte, suapte, nostrapte, uestrapte, quae propriam causam, naturam, usum moremue significat, id est propria causa, natura, usu moreue. (2) -Met autem, -te -pteque discretionis causa plerunque uel significantiae pronominibus subiunguntur. In meme, tete, sese per accusatiuum ablatiuumque per episeusim est eiusdem uerbi uera geminatio uel putata compositio uel reuera secundum Laurenitum, uel potius duorum priorum per figuram geminatio, tertii uero sine figura. (3) -Ce per omnes quoque casus articularibus quidem uel demonstratiuis pronominibus, id est ab aspiratione incipientibus, apud uetustissimos solebat adiungi, ut hicce, haecce, hocce, ut adhuc in hiccinae et hoccinae uideri potest, in quibus -e- in -i- conuersa et addito -nae- dipthongato, sed breui interrogatiuo uel pro certe, ualde, ue uel ne pro an enclitica coniunctione, sine ulla compositione credatur. (4) Posthac antiquissimis succedentes recentioresque auctores imitatione digni solis casibus eorum pronominum in -s desinentibus -ce uel saepenumero coniunxerunt,  ut huiusce, hisce, hosce, hasce, quibus oratores nedum poetas usos fuisse reperimus. Verum -met, -te, -pte -ceque potius deriuationem quam compositionem faciunt, quippecum seiuncta nihil significare possint. Syllabica nanque adiectio mutat speciem, non figuram. Nihil enim repraesentat, quod possit intelligi, licet dictiones officium aliquatenus alterare uidetur. (5) De his syllabicis adiectionibus, Priscianus in XIIº, carta VIª, et XIIIº, carta 2ª, uersiculo Auctores frequenter, de -ce, et de aliis, in cartae V principio, ubi de aditamento -met, et primo minoris, ubi Petrus Heliae praeter dicta in antedictis libris, sic ait, ultra medium: «Recipiunt autem haec et alia pronomina causa maioris significantiae syllabicas adiectiones, prima et secunda persona et tertia per omnes casus assumunt -met, excepto nominatiuo tu, ne si tumet dicatur, putaretur uerbi tertia persona, sed assumit -te uel -temet, ut tute uel tutemet». Et in praedictis libris expositor antiquus modernusque scribunt, et Catholicon in 3ª parte sui operis, ubi de nominis figura docet, capitulo De syllabicis adiectionibus, in fine (cf. Prisc. 12, 23; 13, 8; Helias ibid.).

[11] 118. Mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum non sunt aduerbia ex pronominibus et cum praepositione composita, ut Donato uidetur, sed est ibi duarum partium per anastrophen aggregatio, ut in quicum, quocum, quacum, quibuscum similibusque. Et in cum nobis causa fuit obscenae prolationis uitatio, ne uocum primae partes, puta, cunno, de cum et no, mulierum uiduam significare uiderentur. In aliis uero causa fuit consortium, ut omnium regula esset una. (2) In his autem pronominibus omnibus cum grauatur, ac si cum ipsis praecedentibus esset una dictio, eo quod et praeposita grauaretur, licet fuisset acuenda, cum monosyllaba breuis sit et postposita. Et accentum super ultimam syllabam praecedentium ablatiuorum ponens eum ad se uideatur inclinare, adeo ut quamuis in monosyllabis me, te, se uere non inclinet, cum in se suum accentum seruent, ut in duxque, uirue, estne. (3) Tamen et in his encleticae tenet officium. Si uero cum ablatiuis postponatur aliis acuenda est, ut quicum, quocum, quacum, quibuscum, nam et praeponi potest, ut cum qui, cum quo, cum quibus, ut quo de, qua de, pro de quo et de qua reperitur. Vnde et qua de re et quibus de rebus saepe legitur. De his Priscianus XIIº XIIIºque maioris primoque minoris cuius textus in XII, supra, libro II, § Quoniam autem, ad uerbum scripsi, et Petrus Heliae aliique super XIIº, et Catholicon in 2ª parte, capitulo De impedimentis accentus, § Enclesis, plene docent (cf. Don. Gram. 13; Prisc. 12, 28; 13, 12; 17, 29; Helias ibid.; Catholicon 2, 26).

[12] 119. Hoc est et id est coniunctiones compositae expositiuae non sunt, nam cum uerbis nomina componuntur et per omnes casus, nominatiuo uocatiuoque utroque exceptis, ut Marcus, hoc est Tullius, et Marcus, id est, Tullius, ut Catholicon in 3ª parte, in capitulo De figura nominis composita (3, 51), declarat manifeste, nec talis coniunctionum species legitur. Ideo orationes expositiuas nominemus. (2) Et illud pronomen hoc demonstratiue, et hoc pronomen id relatiue existit, et termini praecedentis intellectum respicit, non suppositum, et ideo in neutro genere numeroque ponitur singulari. Haec Catholicon in Vª parte, in Hoc est, praecipit. De his tribus postremis regulis, supra, libro Iº, § -Met autem, -te, -pte et -ce, cum quattuor uersiculis sequentibus, usque ad § De compositis, et aliquid libro 3º, in regulae primae fine (cf. supra 1, 10, 1-1, 12, 2; 3, 40, 2).


XXXI. De personis nominum, pronominum, participiorum et pronominum deriuatorum.

[1] 120 regula. Quod omnia nomina, pronomina et participia tertiarum personarum sunt, praeter ego, quod est primae, et tu, cum uocatiuis secundae, et ea pronomina deriuatiua quae ab ego tuque proueniunt, quae intrinsecus, id est finite determinateque seu ex se prolationeque siue sine quopiam coniuncto exterius, id est ab exteriori parte, per sui principium significando possessorem manifeste sunt profecto primae secundaeue personae. (2) Tertiae uero extrinsecus, id est infinite indeterminateque seu per finem suum cupiendo, quid extra sibi ad determinationem infinitatis adiungi. Nam cum meus dicitur, cuius quicquam sit, mei uidelicet, intelligitur, igitur diffinite possessor demonstratur. Verum quantum ad possessionem indeterminatam animus in dubio et pendenti est. Itaque reposcit ut aliquid extra, puta determinata, copuletur possessio, ut illa infinitas et incertitudo declarentur. (3) Possessio quidem dicitur infinita, donec filius aut equus aut quippiam tale coniungatur. Haec Priscianus XII maioris, ubi de VII pronominibus deriuatiuis docet, et primo minoris, § Et sciendum quod, et Petrus Heliae in fine XII explicant. Vbi quoque exponitur deriuatiua pronomina intrinsecus proprii loco fungi. Extrinsecus autem magis appellatiui, ut et nomina possessiua a propriis deriuata. Haec et alia cum et aliorum auctorum adiumento supra, libro I, § Tempestiuum est, usque ad § Casus pronominum, plenius explanaui (cf. supra 1, 14, 1-1, 16, 1; Prisc. 12, 21; Helias ibid.).

[2] 121. Casus pronominum, ut nominum participiorumque, sex sunt. Sui uero nominatiuum nec habet nec habere potest, et omnia pronomina uocatiuis indigent, demptis quattuor: tu, meus, noster et nostrás, supra, libro Iº, § finali qui incipit Casus, dixi (cf. supra 1, 16, 1).

[3] 122. Prima pronominum est declinatio quae genitiuum in -i uel in -is et in -i datiuum facit, ut ego, genitiuo mei uel mis, datiuo mihi. Sed primae personae recto non inseruit regularis formatio, quandoquidem ego egoni uel egonis, datiuo egoni regulariter declinari debuisset.

[4] 123. Mei pro de me per alleothetam reperio. Terentius in Andria (614):

«Quid mei faciat?»

pro quid de me? ut Priscianus primo minoris ait, quod supra, libro 3º, uersiculo Diuersi quoque casus, ubi de alleotheta secundum Priscianum tracto, copiose scribo (cf. supra 3, 13, 4; Prisc. 17, 160).

[5] 124. Mihi cum aspiratione scribitur in medio, nec -c- ante aspirationem habet, ut in antiquissimis marmorum descriptionibus Romae et alibi legitur. Sed propter hiatum fugiendum -c- fuit in prolatione adiunctum, ex quo indocti cum -c- coeperunt scribere, sed docti cum -c- proferentes illa de causa scripturam retinuere priscam. Et idem de nihil et nihilum dici potest, licet Tortellus aliique aliter dicant. (2) At nostri quandoque, Tortello referente, mi pro mihi unica syllaba absque sequenti aspiratione scribitur, qui Virgilio, Iuuenali Catulloque confirmat, et, Festo Pompeio teste (Fest. 157), me pro mihi ueteres proferebant.

[6] 125. Tu genitiuo tui uel tis datiuo tibi facit, sed in genitiuo plurali, secundum A. Gellium (20, 6, 2), potius uestrum quam uestri dici debet, ut et Alfonsina refert.

[7] 126. Sui non recipiens sis, ne secunda persona futuri optatiui uel praesentis coniunctiui de sum, esse, uideretur, sibi in datiuo facit. Itaque secundum hanc declinationem primam duntaxat horum trium pronominum reperitur declinatio.

[8] 127. Secunda uero declinatio genitiuum in -ius coniunctim uel diuisim et in -i datiuum finit. Coniunctim ut is, ea id, genitiuo eius, datiuo ei. Diuisim ut ille, illa, illud, illius, illi. Per hanc autem quinque pronomina ille, ipse, iste, hic et is solummodo declinantur. Et horum genitiui datiuos una syllaba superant, ut et cuius cui, et nominatiuo in -ius coniunctim uel diuisim terminati una syllaba uocatiuum in -i exeuntem uincunt, ut Antonius Antoni, Pompeius Pompei. (2) Ita quod in his similibusque, ut et in cui et huic, id est consona sit naturaliter, licet propter absonum fugiendum pronuncietur uocaliter, sed huic propter concidentiam de hui dissyllaba interiectione remouendam, -c- fit adiectum. Sed et ei, quod monosyllabum esse deberet, propter eius disyllabum, ut ab ei interiectione dolendi monosyllaba differat, uelut dissyllaba per dieresim profertur etiam a poetis. Huic autem et cui non modo secundum regulam praelibatam, sed etiam secundum poetarum usum sunt monosyllaba. (3) Dissyllaba uero quandoque, sed rarissime, per dieresim sunt reperta. Nec modo ei sed et eis, eidem et eisdem per dieresim passim proferuntur, licet et idem seu iidem et isdem seu iisdem disyllaba per syneresim saepius sint inuenta. De his et supra, in 65 regula documenta dedi. (4) Has sex ultimas regulas, supra, a principio libri 2 usque ad § Hanc secundam pronominum declinationem, cum fundamentis suis, longius explanaui. Materia uero huius § Hanc secundam pronominum declinationem, circa illa octo nomina, quae secundam pronominum declinationem sequuntur: unus et ullus, et cetera, et composita ab eis, usque ad § Quoniam autem quis uel qui, materiamque huius § Quoniam autem, circa quis uel qui eiusque syllabicata compositaque, usque ad § Bonas autem latinitates, et ab hoc § Bonas autem latinitates usque ad § Quottidie de quot et dies, bonas latinitates circa ea octo nomina et quis uel qui et quorumlibet composita, et a quis uel qui syllabicata et aduerbia coniunctionesque inde profectas aliasque consimiles, satis et plusquam satis in hoc libro per antedictas regulas declarasse et breuiter recolegisse reor. Ad reliqua transitum faciam (cf. supra 4, 22, 6; 2, 1-2, 2).

XXXII. De citra, interim, fere, temere.

[1] 128 regula est igitur citra pro fine, interim pro aliquando poni secundum Laurentium Vallensem, libro 2º, capitulo L, ubi de feré et temere habetur, in principio, quod feré notat pené, et uniuersalitatem aliquam, ut Quintilianus (7, 32, 1): «Hae fere sunt emmendatae loquendi scribendique partes», id est feré omnes. Ideo saepius omnes adiungitur, ut idem (1, 3, 3, 3): «Nam in omnibus feré minus ualent praecepta, quam experimenta». (2) Itidem de loco, tempore similibusque: Romani feré orbem subegerunt, id est feré totum orbem. Feré fit, ut iuuenes ament, id est feré ubique. Haec de loco, de tempore: fere utor hac ueste in faciendis sacris, id est omni fere tempore. Temere apud omnes post Ciceronem florentes, ut Quintilianum pro fere surrogatur: «Illud ingeniorum uelut praecox genus non temere unquam peruenit ad frugem». (3) Prisciano in XV, et ibi Petro Heliae praecipientibus, fere aduerbium remissiuum est, secundum Varronem (Ling. Lat. 7, 92) est ferme, utrunque dicitur a ferendo, quod id quod fertur in motu est, atque aduentat. Secundum Nonium (Non. 414) temerarium, metuendum, solicitum, et sicuti plerunque a temeritate. Temere, id est sine causa, interdum fortuitum, male, improuide. Secundum Seruium (Serv. 9, 373) temere, improuide, inconsulto, sine causa, ut plenius in Alfonsina uideri potest. (4) Secundum Catholicon, fere, id est iuxta, prope et a fera dicitur, cum enim ferae toto ferantur corpore, magnae celeritatis sunt. Item fere, id est pene, ferme. Temere, a temetum, id est fatue, praesumptiose, stulte, sine causa, sine consilio. Inde temeritas, praesumptio, uiolentia, fatuitas, et temerarius, -a, -um, praesumptuosus, audax, qui audenda et non audenda audet, et temerarius est qui pericula non aestimat, audax, qui no timet. (5) Et secundum hoc obiter ex ob et iter componitur, id est interim, dum est in itinere, secundum Laurentium, ubi supra, pro aduerbio obiter pro spatialiter, tali causa. De his supra, libro 2º, § Quotidie, uersiculo Citra, plene dicitur. In § sequenti de itidem identidemque docemus, sed quia supra, regula 114, breue praeceptum dedimis, non repetimus (cf. supra 2, 30, 2-4; 4, 30, 7; Prisc. 15, 14; Helias ibid.; Valla Eleg. 2, 50).

[2] 129. Perinde post se acsi uel atque si requirit, cum sua significatio ita sit, ut me perinde tractes, ac si, uel atque si pro sicut, si filius tuus essem. Cum negatione uero quam flagitat etiam. Suetonius de uita Domiciani (15, 3): «Nulla tamen re perinde motus quam responsio Aschitarionis mathematici». Quod si nec acsi uel atque si nec negatio subsequatur, pro ita sumetur, id est multum. Vt idem Suetonius de uita Galbae (13, 1): «Qua re aduentus eius non perinde gratus fuit». (2) Proinde ideo uel potius ideoque importat. Semper enim a superiore pendet sententia. Subinde pro inde uel deinde, statim et pro identidem siue frequenter, cum interuallo quodam reperitur. Cetera dic, ut supra, hic regula in 116 retuli, et supra, libro 2, § De Itidem, uersiculo Laurentius et ego (cf. supra 2, 31, 3; Valla Eleg. 2, 51).

[3] 130. Num pene an denotat negationem intelligens, cum interrogatiuum sit solum indicatiuum cupiens. Vnde per non facienda est respondio. Terentius in Phormione (And. 943):

«Num quid meministi?»

Idem (Phorm. 474):

«Num quid subolet patris?»

quasi dicens non. Hoc magna ex parte in XVº (15, 3) Priscianus refert. Itaque si dixero num hominem occidi? non occidisse intelligo, uerum si per negationem fiat interrogatio, intelligenda est affirmatio: non hominem occidisti, quasi dicens tu occidisti. (2) Sed et quod de num dictum est, id de nunquid dici potest, ut praeter multa alia loca, in Clementina pastorali, § Notorium, uersiculo Esto, de re iudicata uidere possumus manifeste. Et ibi Paulus secundum Ioannem de Linyana et Franciscus de Zabarellis dicit aperte. Igitur num et nunquid indicatiuo copulantur soli, cui spectat interrogatio, et negationem subintelligunt, uti si per non interrogatio facta sit, affimatiua responsio peroptatur.

[4] 131. Non in aut sed in an consisitit interrogatio, quod et de ne dici debet. In his enim non in aut interrogatio et contrariorum quidem est, qualis illa quid dicam? aut quid faciam? non est. De duobus ita quaero, ut utrum mihi faciendum et utrum non faciendum sit, dubitem. Igitur an non solum interrogando, sed et citra interrogationem utimur, ubicunque quippiam contrarietatis insit, ut dubito, an uiuat pater an mortuus sit, et maiori sub numero, nescio an pater sit Romae, an ualeat, an uiuat, an uenturus ad me sit. (2) Muta uerbum dubitationis inscientiaeque in aliud uerbum dissimile hoc pacto, scio an uiuat pater, an mortuus sit, barbare loqueris. Latine uero nescio an uiuat pater an mortuus sit. Itaque uerbis huiusmodi dubitationis et inscientiae cum an subiunctiuum copulamus, uerbis autem opinionis et scientiae indicatiuum cum quo et aut hoc modo: opinor, uel scio, quod pater aut mortuus est aut grauiter aegrotat. (3) De ne ex multis auctorum dictis passimque iunctis breuiter praecipio, quod ne neuque causales et adiunctiuae coniunctiones sint, et copulatiuae quoque, num et an abnegatiuae. Item an et ne dubitatiuae. Ne quoque confirmatiua est. Nec ne uel pro anne et ne quandoque apostrophatur, ut uiden et satin, pro uidesne et satisne. Insuper ne dehortatiuum est, et ne pro ualde et pro saltem, et ne pro neque et pro ut et non et pro nunquid accipitur. Prohibendique fit aduerbium, ut ne omnibus credas. (4) Verum ne encletica coniunctio seu pro an et pro utique uel ualde, licet in his duobus postremis significatis diphtongata sit, breuiari debet. An et ne pro an quandoque coeunt, quod magis est poeticum, et sine interrogatione quid duri habent, quia per interrogationem geminatio quid urgentis, quam an simplex facit et instantius, ut ex aliis compositis palam est (Verg. Buc. 2, 14-15):

«Nonne fuit satius tristes Amarillidis iras

atque superba pati fasatidia? Nonne Menalcam?».

In hac uero interrogatione per nonne facta, non id agitur, ut nescienti respondeas, sed scienti cogaris assentiri. Nec alia uis orationis est, quam si annon diceres, quod magis quam solum non commouet. Et hoc solum non pro illo composito annon uel nonne saepe solet accipi. (5) Alia sunt composita itane, ergone, si modo haec composita sint reuera, quae interrogando responsionem non poscunt, sed assensum extorquent. De his duabus ultimus regulis, supra, libro 2º, uersiculo Num pene an, usque ad uersiculum Satis de num et nunquid et an et annon et ne, ubi de aut uel neque tractatur, eo quod de aut mentio facta foret, et quia magnam cum proxime dictis conuenientia habere uidentur. De quibus sequens regula potest elici (cf. supra 2, 31, 4-14).

[5] 132. Aut, uel et ue regulariter coniunctiones disiunctiuae sunt, nec pro an uel ne debent accipi, in quo multi errant. Vel secundum Priscianum in XV pro ualde frequenter accipitur. Et secundum eundem in XVI subiunctiua est etiam coniunctio, et pro etiam ponitur. Necnon diminutionem significat. Nam et in XVIº, Petrus Heliae uel pro saltem exponit. (2) Et secundum eundem Priscianum primo minoris coniunctiones quoque copulatiuae et disiunctiuae ab illis partibus orationis quae sibi sociantur dinoscuntur esse. Ideo uel et aut non solum disiunctiue, sed etiam copulatiue reperimus, ut et que non solum copulatiua, sed etiam disiunctiua legitur, sed et aliae partes pro aliis accipiuntur. Nec id nisi ex adiucntis scire potest, ut per si uerbo uel nomini apponatur, pro ualde aduerbii loco accipitur, ut peramo, pertulis. (3) Ve magis ad uel quam ad an accedit, raroque nisi adiuncta si geminatur, ut siue hoc siue illud, aut adiuncta ne por ut non. Quintilianus (8, 6, 15, 4): «Cauendum etiam neue sit maior translatio, quam oporteat». Lucanus sine compositione aliqua (1, 125-26):

«Nec quenquam iam ferre potest Caesarue

priorem Pompeiusue»,

id est non potest iam aut Caesar superiorem ferre aut Pompeius parem. (4) Et secundum Catholicon Compraensoriumque ue dolentis uel execrantis uel maledicentis est aduerbium, ut ue illi per quem scandalum uenit. Item ue, id est sine, unde uesanus per compositionem secundum Hugutio. Tandem ue encletica est coniunctio et pro uel surrogatur, tumque postponitur. De hoc supra, in dicto uersiculo Satis de num et nunquid usque ad § Vt autem huiuscemodi, plenissime scribitur, unde de siue et seu aliisque coniunctionibus alia regula elicitur (cf. supra 3, 33, 1-ss.; Prisc. 15, 18; 16, 7; Helias ibid.; Valla Eleg. 2, 17).

[6] 133. Siue et seu disiunctiuae coniunctiones sunt, ut ex Prisciano XVI maioris, uersiculo Disiunctiue, liquet, ubi Virgilium allegat in VII, sic dicentem (Aen. 7, 199):

«Siue errore uiae seu tempestatibus acti»,

ut uel dies est uel nox. Ad hoc facit l. Quod si seruus, § I, ff. De in rem uerso., et Bartholus in l. Si is qui CC, § Vtrum, co. III, ff. De reb. du. (D. 15, 3, 3; D. 34, 5, 13, 3). Item siue seuque coniunctiones subiunctiuae sunt, ut Priscianus in eodem XVI, uersiculo Subdisiunctiuae (16, 7), tenet: «Subdisiunctiuae sunt quae uoce disiunctionem utrunque tamen esse significant, uel simul ut copulatiuae uel discretae». (2) Et infra: «Et Alexander siue Paris, pro Alexander qui Paris dicitur. Similiter Mars siue Mauors, Gradiuus uel Maspiter, praesul est bellorum». Deinde quod siue subdisiunctiva sit coniunctio, in l. Ad protegendam, C. De in litem dan. tu. uel cura., textus est notabilis: «Ad protegendam causam tutor siue curator datus». Item ibi Accursius super uerbo siue curator sic ait notabiliter: «Subdisiunctiuae, ut ibi Alexander siue Paris, id est nam tutor certe rei dari non potest» ††. Et ibidem Bartholomeus de Saliçeti inquit: «Nota ex glosa prima quod dictio siue non simplex et mere disiunctiua, quando ponitur inter incompassibilia, ideo stat declaratiue et correctiue». (3) Insuper in l. Cum quidam, C., De uer. sig., non solum quoad coniunctiones antedictas, sed etiam ad copulatiuas ad naturam coniuntionis seu, cuiusmodi officium potissimum ampliandi sit per l. siquis ita ff. De aur. et ar. le., ibi: «Hoc enim uerbum seu ampliandi legati gratia positum est», Cynus, Bartholus, Ang,. Saliçetus, Franciscus de Ramponibus et Pontanus uideantur. Praeterea Bartholus in D. l. Siquis ita, tandem textus, glosa et doctores, praesertim Bartholus, in l. Si is qui CC, § Vtrun, ff. De reb. du., faciunt. De his in dicto § Vt autem huiuscemodi, usque ad § Ceterum, scripsi plenissime (cf. supra 2, 34, 1-9; C. 5, 44, 3; C. 5, 44, 3; C. 6, 38, 4; D. 34, 2, 30; C.  5, 44, 3; D.  34, 5, 13, 3).

[7] 134. Et cum que, sed et sua composita negatiua neque et per apocopen nec accipiantur multifariam. Et enim et que pro quia et interdum, sed diuersis in rebus uenustius duplicantur, ut te admirantur et ciues et hospites. Virgilius (Aen. 1, 229):

«O rex hominumque deumque»,

id est rex et hominum et deorum. Raro tamen in prosa, in carmine uero frequentius. De nec, neque, seu, siue similibusque geminatis multa reperimus exempla. Et, ac et atque sententiarum iniciis competunt. (2) Item ac et atque pro quam non nunquam ponuntur, praesertim si aduerbio aliter uel secus subiungantur, et tunc uim obtinent aduerbii. Virgilius 3º Aeneidos (3, 236):

«Haud secus ac iussi faciunt»;

Terentius in Phormione (31):

«Simili utamur fortuna atque usi sumus»,

ut Priscianus XVI maioris et primo minoris, et Petrus Heliae in XVI, asseuerant. Et quoque affectui seruit interdum, ut Cicero Pro Milone: «Et sunt qui de uia Appia loquantur, taceant de curia?» Interdum neque copulam neque affectum significat, ut superaui in palestra illum, et est tam uastus, uel et sum tam pusillus. Interdum etiam tali modo defendi fortissime illam legem, et hoc in tam prouecta aetate. (3) Hoc quoque per que et atque et per negationem, ut nec uel neque, potest fieri. Insuper que pro et et quoque pro etiam debent accipi, et quoque pro et secundum Priscianum in XVI, sed que ibi quando superuacua ponitur, completiua est, et pro similitudinis aduerbio, ut item, accipitur. Praeterea Priscianus in VIII et pro sicut posuit, ibi, in actiuis et passiuis, ubi Petrus Heliae et pro sicut exposuit. Et ad hoc ibi Lucanus allegat (10, 6):

«Victoris uictique caput»,

id est uictoris sicut uicti. (4) Ad hoc et pro etiam apud Ciceronem nusquam reperitur, sed apud ceteros posteriores eo. Itidem de nec pro nec etiam, Cicero quidem ne quidem ponit, ubi posteriores nec pro nec etiam ponere consuescunt. Denique et, atque, neque et nec interdum miscentur, nunc ab hoc, nunc ab illo sumpto principio, ut et pacem respuis nec bellum geris, uel nec bellum geris, et tamen respuis pacem. In nec enim siue neque et uel, que est inclusa, quae pro et non uel que non resolui potest. In his etiam poetae maiorem uerbi permittunt licentiam. Nec et neque ante enim uel uero pro negatione simplici non composita poni putes, quandoquidem idem est nec enim uel neque enim, quod non enim, nisi resoluamus ita: non et enim. Neque uero idem est quod non uero, licet non uero dicatur barbare. (5) De his supra, libro 2º, § Ceterum, uque ad uersiculum Idem Laurentius et ego, plene cum suis fundamentis dixi in ipso uersiculo Idem Laurentius de nam, nanque, nam quod, quod autem, quod uero uel copiose dico, quae hic non resumo, cum iam in 89 regula breuiter quin potius longe sit adiectum. Sed et pro maiore horum omnium intelligentia perspice secundum Priscianum de coniunctionibus copulatiuis, continuatiuis, succontinuatiuis, causalibus, adiunctiuis, approbatiuis, in XVI, textus eius et dicta Petri Heliae super ne et neque et approbatiuis coniunctionibus referendo, quae dicto libro 2º, uersiculo Porro, usque ad § De Iterum antehac, scribo (cf. supra 2, 35, 6-2; 2, 36, 2; 2, 35, 1-4; 4, 28, 2; Prisc. 16, 2; 17, 11; 16, 14; 8, 23; Helias ibid.).

XXXIII. De iterum, antehac, posthac, deinceps et iterum.

[1] 135. Iterum etiam ad primam uicem non tantum ad posteriorem refertur, nam iterum uoco te, id est itera uice, usitatum est. Ideo Catholicon in iter ait: «Iterum ordinis uel temporis est aduerbium. Et iteratim similiter ordinis uel qualitatis et sic ablatiuus iterato aduerbialiter ponitur. Et in uerbo iterum dicit. Iterum quasi altera uice, quasi iter alterum secundum Papiam». (2) Enimuero secundum Laurentium Vallensem (2, 56) ut usitatum est iterum uoco te, id est iterata uice, ita minus usitatum iterum uocaui praeter hanc uicem. Ante hac et posthac sunt huic similia, hoc est ante hoc uel post hoc tempus. Deinceps pro dehinc, pro deinde proque gradatim accipitur, sed cum dicitur iterum ad tarda reuerti corpora, iterum, ut rursus pro econtrario aut reuerti redireque pro uenire debet assumi.

[2] 136. Vltro citroque in factis est et dictis. Quintilianus (Decl. 2, 20, 13): «Iuuenis solet ultro citroque commeare». Cicero VI De republica (Rep. 9): «Multisque uerbis ultro citroque habitis, ille nobis consumptus est dies», nec elegans esset huc et illuc commeabat, nisi significes errabundum et incertum iter, ut Cicero Vº Ad Herennium, in Imago (4, 49, 62), de Catilina dicit: «Circunspectans huc et illuc, si quem reperiat, cui aliquid mali faucibus afflare, ore attingere, dentibus insecare, lingua aspergere possit». (2) Sursum et deorsum rite utemur, si de fortunae mutabilitate inaequalitateque loquamur, quae nunc tollit, nunc deprimit. Vltro sic a sponte diferre dici potest, quod ultro quasi sine requisitione, ut ultro ad te ueni, quasi a te non requisitus; sponte ad te ueni, id est meo consilio, et sua sponte, id est per se exponimus ad res inanimatas etiam transferendo, ut multae arbores sua sponte nascuntur. Has duas ultimas regulas, supra, libro 2º, § De iterum, antehoc, et uersiculo De ultro, plene examino. Quod in uersiculo Ego autem hic comminus adiicio, de comminus addo, iam libro IIIIº, regula 81, dictum est (cf. supra 2, 37, 1-2; 4, 24, 11).

[3] 137. Vicissim pro secundo loco siue ediuerso siue econtrario, et perraro pro inuicem mutuoque accipitur. Et mutuo pro inuicem uicissemque, sed et pro respondentur, supra, libro 2º, uersiculo De uicissim, plenius explico, ubi in uersiculo sequenti qui incipit Hic autem adiicio, de utrinque in alteros et inter se quid importent, et in quo cum inuicem mutuoque differant, plene dico (cf. supra 2, 38, 1).

 [4] 138. Scilicet et uidelicet certe significare uidentur, sed usum suum praecipuumque per amaritudinem quandam cum derisu permixtam cum interrogatione habenti, ut apud Virgilium (Aen. 4, 379):

«Scilicet is superis labor est?».

Et apud Terentium (And. 185):

«Idem populus curat scilicet?».

Sine hac acerbitate et interrogatione reperimus, Quintilianus: «Sed est uidelicet ultima calamitatum rabies». (2) Non nunquam post relatiuum, sicut quidem poni solet, non nunquam et ante uel sine relatiuo. Et hi sunt fere modi utendi his duobus dictionibus apud doctissimos, apud quos uix modus uulgaris inuenitur, qualis est confuse dicta per singula uel species declarari: quattuor sunt uirtutes, scilicet, uel uidelicet, prudentia, iusticia, fortitudo, modestia. Haec supra, libro 2º, uersiculo In capitulo uero finali libri 2, plenius inuenies (cf. supra 2, 39, 1).

[5] 139. Coniunctio uel aduerbium disiunctiuum ante adiectiuum ad uariam substantiam aplicandum uel uerbum, post quod geminetur, praemitti sed non postponi potest. Non enim recte dicitur corrupto uel corrupte uel mente, cum adiectiuum illud ad utrunque substantiuum in genere et numero debeat applicari. Nec de uel tantum sed et de ceteris per et coniunctionibus intelligo, ut corrupto et corrupte et mente, sed latine dicetur uel corrupto, corrupte uel mente, aut uel corrupte uel mente corrupta. Idem de et similibusque dices. (2) Nec hoc solum, ubi cum adiectiuo substantiuum adest, sed et sine eo, ut tu nec faceres nec ego permitterem. Cum hic sermo latinus non sit, dicendum est nec tu faceres nec ego permitterem, aut sic: tu nec faceres nec a me facere permitteris. Tota nanque a dictione prima dependet oratio. Item potes cognoscere partim ex aliorum sermone, partim te edocebit ipse tabellarius, non est latinum, sed sic: partim potes cognoscere, et cetera, aut sic: potes cognoscere partim ex sermone tuo, partim ex tabellario. (3) Iccirco nec uerba diuersam naturam habentia commiscenda sunt, ut sequitur: ille mihi nec nocuit unquam nec profuit, aut sic: ille nec nocuit mihi unquam nec me audiuit, aut ego nec offendi se nec eidem profui. De hoc in meo Elegantiarum breuiario, post Laurentium Vallensem, libro 3º, capitulo 30, dixi supra, libro 2º, § In libro uero 3º (cf. supra 2, 40, 1; Valla Eleg. 3, 25-26).

[6] 140. Non nunquam tres negationes id quod duae efficiunt, modo recta sit dictionum collocatio, ut nunquam mihi nec offuisti nec profuisti. Tres hic negationes sunt, muta primam et totam uim amittes, ut mihi nec offuisti nunquam nec profuisti, uel sic mihi nec offuisti nec profuisti nunquam; nescis nec in pace nec in bello uiuere, ibi tres negationes sunt, hic duae, cum eadem sit sententia. Laurentius et ego, libro 3º, capitulo 31º. Dixi supra, libro 2º, uersiculo Item in capitulo sequenti (cf. supra 2, 41, 1; Valla Eleg. 3, 27).

[7] 141. Vereor, timeo, metuo et similia idem cum negatione et sine ea faciunt, ut uereor ne ueniat, et uereor ut ueniat. Et Ciceronis more ut ne pro ut non metuo, ut ne pereat, et ideo caue ut sis tristis et ne sis tristis dici potest, licet Seruius primo Georgicorum repraendit (1, 96), qui dicunt pater adem, caue ne te tristem sentiat, nam secundum antedicta uterque modus est idoneus. Laurentius Vallensis et ego in proximo libro et capitulo antedictis, supra, libro 2º, uersiculo Vereor, plene dixi. Sed in uersiculo sequenti de neutiquam, nequaquam, nuspiam alicubi uno uerbo contentis, et de necubi, sicubi, sicunde duo uerba requirientibus explico, de quibus hic regulam 35 formaui. Ideo hic omitto, sed ex adiunctis in dicto uersiculo sequenti et in uersiculo Huc addamus et uersiculo Diuersum una regula formari potest (cf. supra 2, 41, 2-3; 4, 12, 5; 2, 41, 4-5; Valla Eleg. 3, 27).

[8] 142 igitur est quod nullus, -a, -um secundum materiam ad diuersa substantia potest adiici: uir malus nulla lacessitus iniuria ab amicicia recedit, uir bonus nulla lacessitus iniuria ab amicitia recedet, uel recedat. Illinc enim nulla ad substantiuum iniuria, hic uero ad substantiuum amicicia adherebit. Et in hoc exemplo eadem uerba malo uiro bonoque dantur, sed tamen malus ab amicicia recedere, bonus non recedere dicitur, et ille non lacessitus iniuria, hic uero lacessitus. (2) Item negatio simplex uel duplex passim interponi potest, quando orationibus contrarietas nomine, secus duplici negatione opus est: non modo stellae sed ne Luna quidem ad solem splendiorem suum seruat, et non modo nullae stellae sed ne Luna quidem, et cetera latine profertur. Ast ubi contrarietas assit, altera negatio tolli non possitt, ut non modo stellae non apparent, sed etiam Luna ad solem obscuratur, sine negationis geminatione quis hic latine non loquatur.

[9] Vicium autem diuersum admittunt qui ad non modo adiiciunt sed etiam, cum sed saltem aut sed certe aut sed uel deberent adiungere, ut in primo Lactantii reperitur (textum nec apud Lactantium nec apud patres repperi): «Quis enim e more non modo futura praedicem sed etiam coherentia loqui possit?». Nam dicendum erat sed uel coherentia aut sed saltem aut sed certe coherentia possit loqui? nisi forte culpa sit librarii. Enimuero in uersiculo Hic in meo Elegantiarum breuiario, carta 131, de nemo secundum Priscianum in VIº adiicio, de quo hic regulam non facio, cum superius in 33 regula plene dixerim, inter nullus et nemo assignans differentiam. Porro in uersiculo proxime allegato de nihilum, nihil et nil secundum Priscianum in VIº, Catholicon, Egidium et Tortellum dico. Vnde regulam sequentem forma (cf. supra 2, 41, 6; 4, 12, 3; Prisc. 6, 15, 6).

[10] 143. Nihilum a non et hilus, -a, -um secundum antiquos, id est ullus aliquis, componitur, quasi non hilum, id est non aliquem,  uel illum per hilum uetustissimi proferebant uel secundum quosdam a non et hilum pennae, inde dicitur nihilum quasi non et hilum, id est non et tantillum quantum est hilum, quod est quasi nihilum, et hinc apocopatum hoc nihil indeclinabile et nil sincopatum similiter indeclinabile. Et nomina sunt diuersa et nihilum et nihil sine -c- cum aspiratione in medio, ut mihi, scribi debent, sed -c- quoque propter hiatum euitandum proferri. (2) Verum teste Seruio nihil et nil modo uario utimur construendo, ut si pars sequens orationis a uocali incohat dicimus nihil, ut Virgilius (Aen. 2, 402):

«Heu nihil inuitis fas quenquam fidere diuis».

Sin autem a consonante, nil adicimus, ut Iuuenalis (4, 22):

«Nil tale expectes».

Licet autem quidam nihil aduerbium esse putauerint, tamen nomen adiectiuum quantitatis esse ipsa demonstrat consructio, quemadmodum enim dicimus multum bonum et boni bonorumque et minimum lucrum, lucri lucrorumque, sic nihil malum, mali uel malorum. Terentius in Andria (58):

«Nihil horum egregie praeter cetera»,

et Cicero De signis (2, 4, 38): «Nihil minus ferendum», pro nihil intorelabilius. (3) Aduerbii uero loco, quomodo multum et primum potest accipi. Quod et nomen esse declarat compositio. Nihilum enim et nil a non et hilum, quod sane nomen est, et pro illum a uetustissimis proferetur, uel granum uel putamen profecto fabae est adherens uel medulla pennae, est compositum. (4) Deinde a nihilum nihilo, -as et componitur annihilo, -as, actiuum est annulare, destruere, ad nihilum reducere. Insuper nihilum in genere neutro tantummodo comperatur, ut nihilius, nihilissime, unde nihilitas, -atis, et hic et haec et hoc nihili indeclinabile, uel forte genitiuus est qui figurate cum quolibet casu, genere numeroque utroque intransitiue, construatur, ut nihili homo, nihili hominis, nihili homini, et cetera, id est nullius utilitatis uel pretii uel ualoris homo. Et per compositionem  nihilifacio, is, eci, et nihilipendo, -is, in eodem sensu, id est uilipendere, nullius precii aestimare. (5) De nihilominus, paulominus, quominus et siquominus, de quibus in dicto uersiculo, Hic in meo Elegantiarum breuiario, mentionem facio, supra, in regula 81 huius libri plene dixi, ideo hic non resumo. Consequenter in § Ego quoque, libro 2º, de temporibis imperatiui modi etiam secundum Graecos, et de modorum officiis significationeque eorum tracto. Vnde sequentes regulae possunt excerpi (cf. supra 4, 24, 11; 2, 42, 1).


XXXIV. De temporibus imperatiui etiam secundum Graecos, et de modorum uerbi officiis significationeque eorum.

[1] 144. Regula igitur est:  Imperatiuus modus tempus praesens et futurum quadam naturali necessitate assumit. Imperamus enim quae uel statim in praesenti sine dilatione ulla uel in futuro fieri uolumus. Omnis enim imperatio proprie de re futura et nondum existente fit, unde imperatiuus ad rem futuram proprie pertinet. Sed re nondum existente duobus imperamus modis. Praecipimus enim quandoque rem quamprimum fieri, ut sin non legenti dicam lege. (2) Ideo uox haec tempus in praesenti consignat, quamuis enim nondum actio imperata sit, tamen eam fieri praecipimus in praesenti. Sed et ei qui iam legit et actum legendi excercet, imperantes ut in finem perseueret, lege possumus dicere. Itaque praesens tempus imperatiuus habere debet. Item non nunquam aliquid non in praesenti sed in futuro imperamus, ut legito, et hoc tempus ex sua propria natura et significato habet, cum proprie imperatio de re facienda sit.

[2] 145. Imperatiua quoque temporis apud Graecos sunt praeteriti, quamuis ipsa quoque temporis ad sensum futuri spectent. Imperamus enim quandoque de re non existente, ut de futuro perfecta et transacta sit, ut sicui imperemus ut hoc hora cras porta sit aperta. Videmur enim ipsa re, ut praeteritum tempore futuro sit, ut si diximus aperi nunc portam, ut cras aperta sit. (2) Igitur et nos in passiuis uel aliis passiuam declinationem habentibus praeterito tempore imperatiui possumus uti, coniungentes praeteriti participium cum imperatiuo temporis praesentis uel futuri, ut amatus sit uel esto, doctus sit uel esto, osculatus sit uel esto, locutus sit uel esto. Imperatiuus enim ex sua natura praeteriti temporis uocem apud Latinos non admittit, licet apud Graecos hoc faciat, quod locum habet, cum de re non existente imperamus, ut tempore futuro sit perfecta. (3) Imperando nanque ut cras prima hora actus aperiendi praetererit, sed et haec imperatio sententiam ad futuram spectat, sed eo ipso quod uoce aliqua imperatiui quippiam esse praeteritum apud Graecos imperatur in futuro, apud eos uox illa praeteriti temporis esse dicitur. Nos autem sensum illum circumlocutione complemus, coniungentes praeteriti temporis participium cum uerbo imperatiuo substantiuo uel temporis praesentis, ut amatus sit, uel futuri, ut amatus est.

[3] 146. Verborum modi sunt diuersae inclinationes animi uarios eius affectus demonstrantes, quos uaria uerbi consequi declinatio. Sunt autem quinque: indicatiuus, imperatiuus, optatiuus, coniunctiuus, infinitiuus. Indicatiuus est quo indicamus uel diffinimus quid a nobis uel ab aliis agitur. Indicatiuus autem hoc nomine dicitur, quia plerunque ipsius rei notat essentiam, sed ideo plerunque dixi, quia uel dubitatiuus uel interrogatiuus saepenumero reperitur. Terentius in Adelphis (Phorm. 527):

«Sic sum, si placeo, utere»,

Virgilius in 3º (Aen. 3, 604):

«Pro quo si sceleris tanta est iniuria nostri»,

semper dubitatiue dixit. In eodem (Aen. 3, 319):

«Hectoris, Andromachae, Pirrhin connubia seruaris?»

(2) Itaque aduerbiis uel coniunctionibus affirmatiuis ut causalibus, quae substantiam uel rei essentiam approbant, uel etiam abnegatiuis, quae eam abnegant, opportune coniungitur: uiuo equidem uitamque aeternam per omnia duco. Et cum aliis quidem modis praedicta copulantur. Hic autem modus ad plenam rerum expositionem opportunus est. Ex hoc historici utuntur eo frequentissime.

[4] Imperatiuus autem est quo aliis imperamus, ut faciant uel patiantur aliquid. Persaepe tamen non modo imperantes sed et orantes eo uti solemus, ut panem nostrum quottidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, et cetera. Et Virgilius primo Aeneidos (1, 8):

«Musa, mihi causas memora».

Hic enim modus pro optatiuo uel deprecatiuo frequentissime ponitur. Et si ad deum, secundum nos, uel ad deos omnibus superiores secundum gentiles, imperatiuo utimur, cur non etiam ad socios uel eiusdem naturae quoscunque homines, quamuis maiores nobis uel similes per connumerationem nostri quoque, quae fit in persona plurali prima, imperatiuo utemur? (2) Imperatiua uerba casibus nominum uocatiuis adiuncta perfectionem orationis habent, ut o Apolloni, o Petre, ora; nominatiui enim uerbis substantiuis et uocatiuis plerunque egent, ut in nominibus substantiam significantibus similiter regulis, ut qui es Apollonius, doce, qui es Petrus, ora. Per eclipsim ego et tu nominatiuos personae tertiae reperimus, ut laetus cogito, peritissimus cogitas.

[5] Tertius optatiuus est, qui aduerbio optandi eget, ut plenum sensum significet. Optatiua uerba per se rem utrunque declarant, aduerbium uero utinam uotum duntaxat significat. Ad ampliorem igitur demonstrationem uerbis optatiuis utinam iungitur, sicut indicatiuo confirmatiua aduerbia, ut profecto facio, certe lego, scilicet intelligo. O etiam aduerbium et si coniunctio et ut pro utinam leguntur, et optatiua uerba per se sine particulis antedictis saepenumero collocantur.

[6] 147. Quartus modus subiunctiuus est, qui non solum aduerbio cum uel coniunctione si uel similibus, sed et altero uerbo eget, ut sensum perfectum significet. Virgilius in Bucolicis (3, 77):

«Cum faciam uitulam pro frugibus ipse uenito».

Et omnibus aliis modis subiunctiuus sociari potest, qui cum diuersas significationes habeat, nomen non ab una earum, sed a constructione recepit, nunc enim dubitationem, nunc confirmationem notat. Est quando suadentes hoc utamur, ut si dicam prodest, si legas. Est quando imperantes, ut ne dicas, ne facias, in quo alio uerbo non indiget. Est quando ostendentes potuisse fieri, nisi quid impedimento fuisset, ut faciat, si placuisset, dicerem, si licuissem.

[7] 148. Subiunctiuus etiam dubitatiuus dicitur. Subiunctiuus autem uel quod subiungitur coniunctioni uel quod alteri uerbo omnimodo subiungitur, tamen ei si coniunctio dubitationem significans frequentissime sociatur. Terentius in Adelphis (934):

«Si tu sis homo, hic faciet».

Cum uero rem rei continuari demonstrat indicatiuo iungitur, ut si uiuit, spirat, et si spirat, uiuit. Non igitur mirum si coniunctionem, quae et causali et perfectiua et coniunctiua est, et indicatiuo et optatiuo et subiunctiuo possit adiungi. (2) Si uero indicatiuo saepe coniunctum oportet magis rem confirmari et credi sic esse et fieri posse quam dubitari. Virgilius in 2º (Aen. 2, 536):

«Si qua caelo est pietas»,

confirmatiue potius quam dubitatiue dixit. Itidem indicatiuis utuntur auctores, quando in ipsis esse uel fuisse rebus quippiam uolunt ostendere, ut Cicero De praeturta urbana (2, 12, 6): «Qui si condemnatur, desinent homines dicere his iudiciis pecuniam plurimum posse. Sin absoluitur, desinemus nos de transferendis iudiciis dubitare». Virgilius in VIº (Aen. 6, 119-121):

«Si potuit manes arcessere coniugis Orpheus,

si fratrem Pollux alterna morte redemit

itque reditque uiam totiens».

(3) De his rebus, quas sine dubio factas esse uult ostendere indicatiuis est usus cum supradicta si coniunctione. Quando uero dubia res ostenditur, utrum fieri possit, necne per inductionem subiunctiuus magis utuntur. Quandoque tamen in dubitatiuis indicatiuo cum si coniunctione auctores utuntur. Virgilius in 3º (Aen. 9, 214):

«Aut si qua fortuna uetabit»,

pro uetet, metri causa dixit. Nam in eodem sensu subiunctiuo est usus (Aen. 9, 211):

«Si quis in aduersum rapiat casusue deusue».

[8] 149. Si non nunquam, sicut et ut subiunctiua, pro defectione profertur, sed hae coniunctiones subaudiri debent. Iuuenalis in primo (1, 3, 78):

«Graculus esuriens, in caelum iusseris, ibit»,

pro si iusseris. Stacius in 2º (Theb. 2, 242):

«Mutatosque uelint transsumere cultus»,

pro si uelint. Si tamen Graecorum instar apud Latinos indicatiuo, optatiuo coniunctiuoque adiungitur. Indicatiuo certe, quando conuenientiam denotat, ut si ambulat, mouetur, si uiuit, spirat, at subiunctiuo magis, quando causalis est. Quandoque tamen contingit et indicatiuo sociari, ut si doceam, disce, uel discis uel discas, et si prodest tibi, fac, et facis et facias.

[9] 150  regula. Subiunctiuus modus, ut breuiter uis ipsius colligatur, apud Latinos nunc dubitationem, nunc comprobationem, nunc possibilitatem notat, multa exempla in dicto 2º minoris, § Illud autem, uersiculo Et sciendum, et supra, libro 2º huius operis, sub dicto uersiculo Et sciendum, carta 135, reperies (cf. supra 2, 42, 11; Prisc. 18, 90-91).

[10] 151. Vt coniunctione causali et si consequentibus uel antecedentibus cum uerbis subiunctiuis, etiam antecedentia uel sequentia frequentissime per subiunctiuum Romani proferre solent, et maxime qui adiuncto uel quae uel quod, ratione colligentes uel dubitationem ostendentes, ut rogabam ut te ostenderes, qui fueris, et placebas si diceres quod feceris. Virgilius in VIº (Aen. 6, 161-62):

«Quem socium exanimum uates, quod corpus humandum

diceret».

Idem Priscianus in eodem 2º, sub § Sciendum tamen (18, 93), exempla multa subdit, in quibus subiunctiuus modo interrogatiue, modo dubitatiue, modo affirmatiue, mediante si uel ut uel quod, intelligitur.

[11] 152. Possibilitas per subiunctiuum demonstratur, ut nos subiunctiuis per se ostendere soleamus, quod Graeci per indicatiuum et optatiuum an graeca coniunctionem addentes, docuissem, si discere uoluisses, id est poteram docere. Similiter docerem si discere uelles, id est docere poteram. Et praeteritis quidem temporibus utentes ostendimus rem non esse factam, quae facta esse potuisset. Subiunctiui uero praesenti futuroue utentes in huiusmodi constructione posse, quippiam fieri ostendimus, nisi quid impediat, ut doceam, si uelis, id est possum docere, si uoluntas tua non impediat. Itidem in futuro docuero, si uolueris, id est potero docere, si uolueris.

[12] 153. Quando rei non factae nos poenitere uolumus ostendere, utimur subiunctiuo, ut Virgilius in 4º Aeneidos (6, 604-606):

                                  «Faces in castra tulissem,

implessemque focos flammis natumque patremque

Extinxissem, memet super ipsa dedissem»,

id est cur faces in castra non tuli, quod debui facere? Cur non impleui focos flammis? Cur non natum patremque extinxi? et memet super ipsa dedi? Potest tamen et hoc possibilitatis esse. Ostendit enim se hoc facere potuisse, nisi demens fuisset et se propterea poenitere.

[13] 154. Praeterito plusquamperfecto subiunctiui praeteritum imperfectum solent auctores coniungere, ut fecissem, nisi impedires, et econtrarius, facerem nisi impedisses. Et praesenti praesens uel praeterito uel futuro, ut faciam, nisi impedias et nisi impedieris, et fecero nisi impedias, et nisi impedieris.

[14] 155. Subiunctiuus per possum et infinitiuum uerbum potest exponi (Verg. Aen. 2, 600):

«Iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis»,

pro poterant tulisse et poterat hausisse. Oratius in Arte Poetica (47):

«Dixeris egregie»,

id est poteris dicere. Auctores tamen frequentissime confirmantes etiam tempore praeterito res perfectas subiunctiuis utuntur.

[15] 156. Subiunctiuus ad futuram cognitionem intelligitur, cum subiunctiua uel praeteriti temporis, quomodo optatiua, futuri uim habeant. Indeque Cicero in Verrinarum principio (1, 1) Ita sim, pro ita inueniar uel cognoscar, cum et in ipsa significatione futuro indicatiui utantur auctores. Lucanus in primo (1, 30-31):

«Nec tu Pirrhe ferox nec tantis cladibus auctor

Plenus erit».

Erit dixit pro cognoscetur uel dicetur.

[16] 157. Causalis coniunctio ut et quaecunque pro ea ponuntur, omnibus temporibus subiunctiuo adiunguntur, et eis indicatiua et subiunctiua licet anteponi uel subiungi, doces ut proficias, et doceas ut proficias, docebas ut proficeres, et doceres ut proficeres, et sic de temporibus aliis.

[17] 158. Indicans rem quae sit, indicatiuius utitur, subiunctiuis uero quod fieri debuit, magis ostendens suasoriae.

[18] 159. Imperatiua optatiuaque subiunctiuis, ut mediante similibusque coniunctionibus, adiungi possunt, ut lege ut discas, utinam discas, ut doceas.

[19] 160. Pro imperatiuis frequenter auctores subiunctiua ponunt. Terentius in Andria (305-306):

«Quaeso, edepol, Carine, quoniam non potest id fieri,

Quid uis, id uelis, quod possit».

Idem in Phormione (60-61):

                                  «Desinas,

Sic est ingenium mulierum»,

pro desine.

[20] 161. Auctores subiunctiuis affirmatiue uel saepenumero usos fuisse lego. De quo Priscianus in 2º minoris multa exempla subiungit.

[21] 162. Haec coniunctio si praeposita subiunctiuum subiunctiuo coniunxit. Cicero in Praetura urbana (2, 56, 148): «Quod si tanta pecunia columnis dealbari putassem, certe nunquam aedilitatem petissem».

[22] 163. Auctores quoque subiunctiui temporibus omnibus pro optatiuo sunt usi. Poetaeque metri causa saepe indicatiuos pro subiunctiuis posuere, ut Oratius in 2º Carminum (2, 17, 27-28):

«Me truncus illapsus crebro

Sustulerat nisi Faunus

Ictum dextra leuasset»,

sustulerat pro sustulisset posuit.

[23] 164. Infinitiuus est qui et personis et numeris deficit, unde et infinitiui nomen accepit, quod nec personas nec numeros definit, et uno modis ex antedictis eget, ut aliquid perfecte significet, ut legere propero, legere propera, utinam legere properarem, cum legere properarem, id quod Priscianus 8º maioris, de uerbi modis exponens, in uersiculo Inifinitiuus asseuerat, de quo Priscianus idem in 2º minoris, § Itaque apud Graecos, latius explicat, unde regulas frequentes elicio (cf. Prisc. 8, 43; 18, 48).

[24] 165 igitur regula est quod infinitiuus apud Graecos pro imperatiuo surrogatur, apud nos autem pro praeterito imperfecto, et apud nos et illos per eclipseos, id est defectionis, figuram, gaudere enim pro gaudere dicunt, et iubeo uel uolo uel oro subauditur, sic enim antiqui gaudere iubeo pro gaude proferebant. Terentius in Adelphis (460):

«Gaudere legionem plurimum iubeo»,

pro gaude legio multum. Sic et apud nos, cum sit imperfectum, dicere coepi, pro dicebam, orare coepi, pro orabam. Et per eclipsim huius uerbi coepi uerba infinita auctores proferre solent, ut Terentius in Adelphis (And. 146-47):

                                  «Ego illud sedulo

Negare factum»,

deest enim coepi uel negare pro negabam. (2) Nec mirum infinita, quae modos ad omnes cognationem habent, pro eorum quibusdam constitui, et maxime pro defectiuis, cum et ipsa defectiua sint. Imperatiuus enim quibusdam personis et temporibus quoque deficit, ut et praeteritum sibi actu ipso desit, eum nanque semiplenum notat. Infinita quoque numeris personisque deficiunt.

[25] 166. Alios modos pro aliis proferri ab auctoribus reperimus. Indicatiuos enim pro imperatiuis, ut Virgilius in Bucolicis (3, 59):

«Alternis dicetis; amant alterna Camenae»,

dicetis, pro dicite. Virgilius IIIIº Georgicorum (4, 239-40):

«Si duram metuas hyemem parcesque futuro

Contusosque animos et res miserabere fractas»,

pro parcito, et miserabere pro miserator. Oratius in prima Epistularum seruabis pro seruato, uteris pro utitor, leges pro legito. Et poetae metri causa saepe subiunctiuorum loco indicatiuos locant, ut in 163 regula dictum est (cf. supra 2, 42, 5, 2).

[26] Et imperatiuos pro optatiuis auctores subsistunt, ut  (Verg. Aen. 1, 8)

«Musa mihi causa memora»,

et (Buc. 8, 63)

«Dicite Pierides».

Nec enim imperantes modo, sed etiam orantes imperatiuis solemus uti, ut in 146 regula, uersiculo Imperatiuus autem est, fuit expositum.

[27] Item contra optatiui subiunctiuique pro imperatiuis collocantur. Terentius in Eunucho (884):

«At nihil tibi quicquam credo,

Desinas»,


pro desine. Et de subiunctiuis pro imperatiuis Terentium in Andria et Phormione uide, supra in 160 regula fuit exaratum.

[28] Insuper infinitiuus apud Graecos pro imperatiuo reponitur, apud nos autem pro praeterito imperfecto, et ita pro indicatiuo, et apud utrosque per figuram eclipseos, id est defectionis, ut in proxime praecedenti regula plenius declaraui. Vnde et Salustius in Catilinario (16, 4-ss.)sic eleganter ait, ut et ego supra, inter illius exempla, sub § Postquam textum Salustii, uersiculo Sed maxime, refero: «Nam, ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque sumptui neque modestiae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret». (2) Et paulo post sub uersiculo Ni uirtus, subiicit hoc modo (20, 1): «Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges, tetarchae, uectigales esse, populique nationes stipendia pendere». (3) Et infra, in uersiculo Suo (31, 2): «Suo quisque metu pericula metiri. Ad haec mulieres, quibus rei publicae pro magnitudine belli timor incesserat, afflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari paruos liberos, rogitare deos, omnia pauere, superbia atque deliciis omissis, sibi patriaque diffidere». (4) Et infra, uersiculo Ad haec maledicta (32, 2): «Ad haec maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes hostem atque parricidam uocare». (5) Item T. Liuius De bello punico 2º, libro VII, § Triginta, uersiculo Consules hortari (27, 10, 1), quem supra, § In VII libri principio, uersiculo Et infra, scilicet ante huius libri medium, commemoro, id confirmat: «Consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore». (6) Tandem de his omnibus plene Priscianus 2º minoris, circa medium, § Itaque apud Graecos, plene scripsit, praeterea quae in VIII, de imperatiui temporibus tractans, ait, et paulo post, de modis exponens, et 2º minoris, circa medium, § Indicatiuus, quae omnia supra, libro 2º, § Ego quoque in capitulo sequenti, usque ad § Nec quispiam, ubi tantae quasi digresionis tres rationes assigno, plenissime dissero. (7) Quae etiam in meo Elegantiarum breuiario, libro I, capitulo 27, § Idem Priscianus, et libro III, capitulo 32, in magna additione secundum Priscianum in § Sciendum tamen et § Optatiua, uersiculo Et Graeci, et § Similiter indicatiuius, et § Imperatiua, uersiculo Pro imperatiuis, et § finali eodem modo tracto. Nec de his quisquam mirari uelit, cum et in uerbis apud auctores tempus pro tempore poni legatur, unde sequens regula desumi potest (cf. supra 3, 12, 2; 3, 12, 3; 3, 12, 4; 3, 12, 5; 2, 42, 1-20; Prisc. 18, 48; 18, 76; Valla Eleg. 1, 26).

XXXV. De tempore posito pro tempore.

[1] 167 igitur regula sit tempus pro tempore ab auctoribus saepissime collocari. Nam et Priscianus in VIIIº de temporum cognatione  tractans ait hoc modo (18, 93): «Est quaedam cognatio praesentis quidem temporis cum praeterito imperfecto et futuro, praeteriti uero cum plusquamperfecto. Praesens tempus proprie dicitur cuius pars praeteriit, pars futura est». (2) Et infra: «Sciendum tamen quod Romani praeterito perfecto non solum in re modo completa utuntur, sed etiam in re multo ante perfecta. Et apud nos hoc idem praeteritum perfectum potest et modo et multo ante intelligi perfectum. Et apud auctores hoc exemplis comprobatur. Euander enim apud Virgilium in VIII, de matre sua dicit (Aen. 8, 340):

                        "Cecinit quae prima futuros

Aeneades magnos et nobilem Pallanteum",

cecinit dixit, pro cecinerat. Multo enim ante illam cecinisse intelligitur. Et ipse poeta ex sua persona (Aen. 1, 1-3):

                        "Troiae qui primus ab oris

Italiam fato profugus Lauiniaque uenit

Litora",

uenit posuit pro uenerat. Hic enim quoque multo ante intelligitur uenisse Aenean ad Italiam». (3) Et infra: «Hoc autem differt a plusquamperfecto, quod illud per se prolatum non eget aduerbio pridem, quod habet in se hoc naturaliter, nisi si uelimus explanandae quantitatis causa tempus addere, ante quot dies res fuerit uel annos. Nec licet illi plusquam perfecto modo nec nuper aduerbia adiungere. Praeteritum uero perfectum ad manifestandam significationem eget uel modo uel pridem aduerbiis, futurum ex praesenti nascitur, quippecum praesens medium sit praeteriti imperfecti et futuri».

[2] Idem Priscianus in XI, ubi de temporibus sic ait nobiliter (11, 26): «Illud quoque sciendum, quod saepe et praesenti pro praeterito et praeterito pro praesenti utuntur auctores necessitatis causa, cum deficiant et in -or desinentia praesenti et in -o terminantia praeterito. Praesentis tamen participium, quod et praeteritum imperfectum significat, solet coniungi uerbis praeteriti perfecti et plusquamperfecti et significationem eorundem temporum complere, quomodo uerba praesentis temporis si adiungantur participiis praeteriti praeteritum significant, ut cenatus sum, cenatus es, cenatus est, pro cenaui, cenasti, cenauit. Sic ergo si dicamus cenans fui, fuisti, fuit pro cenaui, cenauisti, cenauit, cenans fueram, -eras, -rat, pro cenaueram, -ras, -rat, potest accipi. Itaque quod deest latinitatis linguae naturaliter, completur iunctaque ratione.

[3] Idem in fine ipsius XI subiicit (11, 39): «Et quia superius diximus quod uerba actiua uel neutra carent praeteriti temporis participio, sicut et passiua deficiunt in participiis instantis temporis, sed pro his substantiuo nomine et uerbo utimur, ut qui amauit et qui amat. Sciendum est quod antiqui in actiuis et neutris uerbis pro praeteriti temporis participio etiam instant tempore utebantur, ueniens dicentes, similiter adueniens. Virgilius in Xº (Aen. 10, 544):

"Cetulus adueniens Marsorum montibus umbro".

Terentius in Phormione (58-59):

                                  "Offendi adueniens

Quicum uolebat,


et ut uolebam, collocatam filiam",

utrobique enim adueniens praeteritum significat. Stacius in I Thebaidos (1, 325):

"Et caligantes abrupto sole Micenas",

caligantes pro caligatas dixit».

[4] Idem Priscianus primo minoris ante finem quid simile scribit (17, 181): «Sciendum tamen quod licet participia uel uerba infinita sensu praeteriti imperfecti significantia coniungere etiam praeteritis perfectis et plusquamperfectis, ut scribens profeci, uel profeceram, id est cum in scribendo erat profeci uel profeceram, scribere uolui uel uolueram, id est incipere scriptionem uolui uel uolueram. Scimus enim quod praeteritum imperfectum inceptionem quidem rei significat, nondum tamen perfectionem, idque usus auctorum comprobat».

[5] Petrus Heliae in XIº, prope finem, praedicta confirmat, inter alia subiciens: «Addit Priscianus quod antiqui in actiuis et neutris utebantur participiis praesentis temporis pro participiis praeteriti temporis, ut Statius caligantes posuit pro caligatas». Haec etiam a Laurentio Vallensi libro Iº, capitulo XXXIIIº, ubi docetur praesens participium poni pro praeterito, et ubi in meo Elegantiarum breuiario commemorata a Prisciano decerpta coniunxi, corroborari possunt, unde regula sequens formari potest.

XXXVI. Auctores pro praeteriti participio praesens surrogare solent.

[1] 168. Auctores pro praeteriti participio praesens surrogare solent, nec solum Latini, qui praeteriti actiui carent participio, sed Graeci quoque, qui non egent. Cicero in Bruto (1, 1): «Cum e Cylicia decedens Rhodum uenissem». Non enim quis decedens applicat, magni enim inter uiae principium finemque interest. Secus, cum non deest huiuscemodi participium, quale proficiscor est, unde profectus uenit: Nec enim dixisset cum e Cylicia proficiscens, sed profectus, ut idem De officiis libro III (3, 50): «Vir bonus Alexandria profectus», nec tamen quod in decendo pemittitur, id in omnibus uerbis permissum esse putes, ueluti si dixeris cum amicos salutans, qui degerent Alexandriae, Rhodum uenissem, dicere debuisses amicis salutatis, recedens enim tam diu recedere dicitur, quam diu ire contendit, donecque perueniat, quod non idem in salutando fit. Siquis tamen hoc saepius uti uelit, fecerit, sed temperate quidem. (2) Sed  et participium praeteriti ponitur pro praesenti, ut Seruius primo Georgicorum exponit (1, 206): «Vectis his, scilicet qui uehuntur», cuius significationis participium latinitas non habet. Haec in meo Elegantiarum breuiario, libro I, capitulo XXXIII, cum suo additamento reperies. (3) De participio uero temporis praeteriti a uerbo neutro contra naturam ueniente Priscianus in 9º (9, 49), carta penultima, tractans, de uerbis participium praeteritum contra naturam habentibus, ut prandeo, pransus, ceno, cenatus, iuro, iuratus, careo, cassus, pateo, passus, titubo, titubatus similibusque docet. Et hoc in Xº (10, 20), carta V, confirmat adiiciens: «A seneo igitur non a senesco fit praeteritum senui. Salustius in Iº Historiarum (1, 95): "Ira belli desenuisset". Idem (Hist. 4, 64) etiam participium praeteriti temporis ex eo protulit, quamuis esset neutrale in -ui: "Omnes quibus aetas senecto corpore animus utilis erat". (4) Nec mirum cum in aliis quoque plurimis eiusdem significationis uerbis inueniantur ueteres praeteriti temporis participium proferentes, ut prandeo, pransus, ceno, cenatus, placeo, placitus, mereo,  meritus, pateo, passus, careo, cassus, poto, potus pro potatus, titubo pro titubatus, iuro quoque iuratus tam in actiua quam in passiua significatione inuenitur. Et haec quidem etiam iunioribus in usu manserunt. Illa uero absoluerunt discedo, discessus, id est qui discessit, similiter intereo, interitus, occido, occisus, sed eorum usus in hoc, qui erit scriptus de participio a nobis inuenies».

[2] Idem Priscianus in XI, carta 4, sic ait (11, 27): «A neutro passiuis gauisu, gauissus, factu, factus, a neutris uero paucis praeteritum nascitur, ut cenatu, cenatus, pransu, pransus, placitu, placitus, nupto, nuptus». Et paulo post ponit: A potui, potus et a cassu, cassus», ubi addit quod quibusdam hoc idem cassus magis nomen esse uidetur, ut lassus.

[3] 169. Non modo praeteriti temporis participium a uerbo neutro contra naturam uenit, ut in 9, 10, 11que Priscianus ait, retulique superius, sed et secundum eundem in XIº (11, 4): «Coepi non habet praesens et futurum, nec participium, sed tantum praeteriti coeptus. Similiter odi, noui, osus, ex quo perosus et exosus, notus, Plautus in Amphitrione (900):

"Inimicus semper exosum obturier".

Et uerbale tantum nomen ex eo pertulit idem Plautus in Asinaria (859):

"Madidum nihil in continentem atque osorem uxoris suae".

Et memini, meminens, quia memini tam praesentis quam praeteriti uim habet, quomodo odi, unde et osus, quo pro praesenti, et meminens pro praeterito licet accipere. Nam nosco praesens noui, noscens facit». (2) Idem Priscianus in eodem XIº dicit post principium (11, 4): «Inueniuntur tamen pauca nomina etiam ablatiuum sequentia, ut dignus illa re, mactus ubi tute, accusatiuum figurate, ut exosus bella, praescius futura». (3) Doctrinale praedicta confirmans in V capituli fine dicit (5, 949):

«Credo quod exosus uerbo careat atque prorsus».

Et in capitulo sequenti (6, 983-86):

«Bis duo sunt odi, noui, coepi, meminique

Quae retinent sensum praesentis praeterique

Quae formatur ab his, sensum pariter duplicabunt.

Datque mementote, memini dedit atque memento».

(4) Catholicon in coepi, memini odique confirmat, inquiens in coepio: «Coepio, coepio, is, coepi, coepere, coeptum, incipere, deriuatur a cepi, praeterito de capio, sed praeteritum huius uerbi et quae formantur a praeterito, adhuc retinentur et huius praeteritum quandoque pro praeterito. Et scribitur coepi defectiuum per -oe- et coeptus ab eo descendens, sed inceptus ab incipio, per -e- solam». Post ait: «Odio, -is, odiui, oditum, odio habere. Vnde propheta (Psalm. 125, 5): "Odiui ecclesiam malignantium". Vnde odi, odisti, odit uerbum defectiuum in eodem sensu». (5) Et infra: «Et habet tantum praeteritum et ea quae formantur a praeterito. Accipitur tamen et in sensu praesentis et praeteriti, unde inuenitur copulatum cum temporis praesentis uerbo». (6) Et infra: «Ab odio, -is, hic et haec odibilis, et hoc odibile, id est odio habitus uel habilis. Sed etiam hoc odium, -ii, id est inueterata inimicicia de ultione cogitans, unde odiosus, -a, -um, odio plenus, odio habitus, et quandoque sic dicitur odio habens. Et in eodem sensu dicitur odioficus, -a, -um; odi isti, neutrum est cum omnibus suis compositis, si qua habet et tertiae coniugationis, primamque producit. Odio, -is actiuum quartae coniugationis primam corripit, unde Oratius in Epistolis (1, 7, 2):

"Prodigus et stultus donando spernit et odit".

Item Ouidius De arte amandi (2, 147):

"Odimus accipitrem, quia uiuit semper in armis",

unde quidam actiuum fit odit, neutrum producitur odit». (7) Et infra, in osor: «Odi, -sti osum, quod licet non sit in frequenti usu, tamen hinc fit osor, -oris, id  est oditor. Plautus in Amphitrione (900), scito illum

"Madidum et incontinentem atque osorem uxoris suae"».

(8) Secundum Hugutio, Papias autem dicit: «Osor, -oris, ab odio dictus, id est inimicus, qui alium odio habet». Compraensorium uero dicit: «Osor, oris, id est oditor». Tu omnes expositione tenere potes. Nam et Festus Pompeius ait (Fest. 231): «Osorem dixerunt, qui aliquem odisset». Idem Catholicon in osus ait: «Odi, odisti facit supinum osum, licet non sit in usu, unde osus, -a, -um, id est odiens, quod habet uim participii. Vnde constituitur cum accusatiuo ad modum participii, et idem est in compositis exosus, -a, -um et perosus, -a, -um, id est ualde uel perfecte odiens. Vnde osus uel exosus uel perosus bella, id est odiens. Vnde exose et perose aduerbia. Et scias quod nomina desinentia in -osus significant plenitudinem, unde -osus plena notat, -bundus simulat, -bilis optat». (9) Idem in exosus ait: «Exosus, -a, -um, id est ualde uel perfecte odiens, et construitur cum accusatiuo, ut exosus bella, id est ualde odiens, et componitur ex ex et osus. Vide in osus». Et secundum Papias: «Exosus, qui aliquid odit. Odiosus uero, qui oditur». Et in perosus ait: «Perosus, -a, -um in -osus uide et producit penultimam». Compraensorium uero dicit: «Osus, -a, -um habet uim participii odiens, unde et construitur cum accusatiuo ad modum participii odiens, unde ose aduerbium. Exosus, -a, -um, id est ualde et perfecte odiens, unde exose aduerbium. Perosus idem significat». (10) Verum Petrus Heliae obliuioni non tradatur, qui in XIº, carta prima (= Reilly 598), dicit:: «Pauca nomina construuntur cum accusatiuis, sed figurate, ut exosus bella. Ideo, scilicet figurate, quia exosus ponitur loco participii, ac si diceret odiens bella». Item, carta III (= Reilly 609), subiicit: «Quomodo tamen odi, licet sit praeteritum, pro praesenti etiam accipitur, ita quoque osus, unde exosus est compositum, et pro praesenti et pro praeterito ponitur. Memini tamen quamuis sit praeteritum, quia etiam praesens accipitur, facit inde participium meminens, quod pro praesenti et pro praeterito ponitur». (11) Verumenimuero quamuis Petrus Heliae inter Prisciani commentatores magna auctoritate sit, tamen in hoc, ut pro praeterito passiue significationis osus accipiatur et meminens, nullatenus tenendum esse censerem, quippecum sibi, scilicet Petro Heliae, Prisciani textus, Catholicon et Compraensorium refragentur, nisi pro ipsius Petri Heliae defensione diceretur quod intellexerit osus pro praesenti et praeterito significationis actiuae accipiendum esse, ut odi, unde uenit, omnino sit simile. (12) Et hic intellectus per eum textum Plauti in Amphitrione (900) confirmatur inquientis:

«Inimicos semper osa sum obtuerier»,

et per Nonii Marcelli (Non. 148) sententia uel in Alfonsina relatam: «Osa sum pro odi, Plautus in Amphitrione:

"Inimicos semper osa sum obturier"».

Insuper Papias praeallegato facit: «Exosus, qui aliquid odit». (13) Nec impedimentum affert uerba in -o terminantia ut actiua neutraque participium praeteriti temporis non habere. Hoc enim in uerbis regularibus et completis locum habet. Secus in irregularibus et defectiuis est. Vel id regulariter aut ut plurimum locum habet, secus in non nullis etiam regularibus et completis. Et enim quaedam participia in uoce pasiua actionem significant, ut circumspectus, consideratus, coniuratus, conspiratus, cautus, ignotus, argutus, falsus, contentus, tacitus, profusus, fluxus, scitus, discretus, complacitus, inueteratus, exoletus, adultus, defectus, ut in regula sequenti docetur plenius». (14) Ad textum uerum Prisciani et ad Catholicon Compraensoriumque responderi potest quod licet in eis dicatur osus pro praesenti sumatur, non tamen negatur quo minus et pro praeterito possit accipi. Quod et de meminens pro praeterito, ut et pro praesenti capiatur, dici potest. (15) De notus, Catholicon, Compraensoriumque scribunt: «A nosco, -is, notus, -a, -um, id est cognitus, dicitur. Et notior, notissimus comparatur, unde note, notius, notissime aduerbia. Et hoc noticia, -ae, et producit -no-. Sed notus aspiratum corripit -no-, et nothus, -ti, et notha, -ae est qui uel quae natus uel nata est de nobili patre et ignobili matre, scilicet ex concubina. Et dicitur nothus per hoc, quia natus sit de nota, id est infamia. Huic contrarius est spurius, qui de ignobli patre et nobili matre natus est, et ab hoc quidam malus et sinister uentus dicitur, ut auster, qui pluuiosus est et a calore suo pisces in mari adulteratur et corrumpit, et corrumpit interdum aerem gignitque pestilentiam. (16) Item a nothus dicitur nothus, -a, -um, unde nomina in parte a Graecis distorta notha dicuntur, quia nobilem patrem, id est principium, scilicet graecismum, et ignobilem matrem, id est finem, scilicet latinitatem, habent. Sunt ergo latina nomina principium finemque latinum habentia, ut albus. Graeca quae graecum principium et finem retinent, ut agios. Notha uero, quae graecum principium sed finem latinum habent, ut pater. Ex affinitate tamen principii notha quandoque graeca dicuntur, et hoc secundum Hugutio, secundum quem aspiratur, sed et Papias dicit notus pro cognitus, per -t- solam scribendum, Nothus uentus per -h-. (17) Et Nothus pro uento primam corripit. Vnde quidam:

«Perflat summa Nothus crebro mihi flamine notus» (uersus incerti auctoris).

Festus Pompeius ait (Fest. 174): «Nothum Graeci natum ex uxore illegitima dicunt, qui apud nos spurio patre natus dicitur». Seruius uero dicit: «Notus, amicus, carus, Virgilius VIIº Aeneidos (4, 304):

"Et notis compellat uocibus ultro".

(18) Tortellus scite sic inquit: "Notum cum -t- exili scribitur, uentus est meridionalis nebulosusque et humectus, et teste Gellio, graece notus latine dicitur humor. Nothus cum -th- aspirato scribitur, quemadmodum latine dicendum sit, teste Seruio super VII Aeneidos, non habetur. Vnde Virgilius in IX graecum uocabulum posuit, cum ait (Aen. 9, 696-97):

'Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat,

Thebana de matre nothum Sarpedonis alti'.

Et in VIIº (Aen. 7, 283):

'Supposita de matre nothos furata creauit'».

(19) De notus in noui nihil in Catholicon nec in Compraensorio repperi, sed duntaxat quae supra scripsi. In scriptura uero notus cum -t- exili pro uento potius Tortellum, litterarum graecarum indagatorem accerrimum, quam Hugutio, Papias et Catholicon sequendum puto. (20) Nicolaus tamen Perottus in sua Grammatica, capitulo de uerbis anomalis, in fine (fol. e5r.), de memini dicit: «Gerundis, supinis et participiis caret. Similiter declinantur odi, odisti odit, noui, nouisti, nouit, coepi, coepisti coepit». Idem paulo post, 4º capitulo de participio, ante finem dicit: «Quae sunt, quae carent participiis praesentis temporis? odi, noui, coepi, memini, quia praesenti carent, quamuis ueteres meminens dixerint». Haec Perottus. Ideo quae de participiis horum quattuor uerborum defectiuorum diximus, secundum antiquos huius Perotti sententiam dictum esse debet intelligi.

[4] Super mactus primum Nonius Marcellus notandus est, sic inquiens (Non. 341): «Mactare est augere. Virgilius libro IX (Aen. 9, 641):

"Macte noua uirtute, puer".

Cicero Tusculanarum libro I (1, 40): "Macte uirtute", deinde per Actium, Lucilium, Turpilium, Pacuuium et Marcum Tullium de re publica corroborat». (2)Item Catholicon et Compraensorium attestantur: «Mactus, a magis aduerbio comparandi et auctus componitur mactus, -a, -um, id est magis auctus, id est plenus gloria, scilicet bonus, ualens.  Inuenitur etiam mactus pro mactatus, et tunc deriuatur a mactor, -aris, sed nulla terminatio huius nominis mactus, -a, -um est in usu, nisi terminatio uocatiui, scilicet macte, qua terminatione utimur tam pro nominatiuo quam pro uocatiuo. (3) Nam et apud Stacium in 7º uocatiuus pro nominatiuo ponitur (Theb. 7, 280-81):

"Macte animo iuuenis medios parat ire per enses.

Nudaque pro charis opponere pectora muris".

Hic enim uocatiuus pro nominatiuo surrogatur uel si dixeris proprie stare, post iuuenis comam faciens, et a secunda pesona ad tertiam redibitur». (4) Ego tamen apud Liuium et Q. Curtium legi contrarium. Liuius enim libro 2º Ab urbe condita (2, 12, 14), quem supra, libro 3º, carta 218, § In 4º capitulo, refero, sic ait: «Iuberem te macte uirtute esse, si pro mea patria ista uirtus staret». Q. Curtius dicit in 4º (4, 1, 8): «Admiratus Ephestion magnitudine animi spernentis, quod alii per ferrum ignesque peterent. Vos quidem -inquit- macti uirtute estote, qui primi intellexisitis quanto  magis esset regnum fastidire quam accipere. (5) Nicolaus tamen Perottus, in capitulo de etheroclitis (fol. e7u.), ait: «Macte in uocatiuo tantum inuenitur, componitur tamen macte uirtute esto». Itaque macte in usu in nominatiuo fere semper reperitur, fere dixi, quia quandoque sed perraro pro nominatiuo uel accusatiuo surrogatur, et macti in nominatiuo plurali apud Q. Curtium legitur.

[5] Tandem de praescius Catholicon inquit: «Praescius, is, iui, ire, id est ante scire. Vnde praescius, -a, -um, et tam cum genitiuo quam cum accusatiuo construitur, ut praescius huius rei et praescius hanc rem». Compraensorium uero dicit: «Praescius est praeuisor et praesciens futuro, et construitur cum accusatiuo sed figurate, ut praescius, id est praesciens, ut osus, id est odiens». (2) Nec mirum, quod diximus cuipiam esse debet. Nam et participium pro nomine reperimus. Seruius enim in IIIº Georgicorum ait: «Inlauditi participium est pro nomine, ut sit illaudibilis, non quia laudatus non sit, sed qui laudari non meruerit, ut est illud in VIIº Aeneidos (7, 11):

"Diues inaccessos ubi solis filia lucos",

pro inaccessibiles, non ad quos nullus accessit, sed ad quos nullus accedere debeat». Et haec in additis meo Elegantiarum breuiario, libro I, in principio capituli XXXII et in fine capituli XXXVI reperies (cf. Valla Eleg. 1, 29; 1, 34).

[6] 170. Participa quaedam in passiua uoce actionem, in actiua passionem notant: circumspectus, consideratus, coniuratus, conspiratus, disertus, cautus, tutus, ignotus, argutus, falsus, contentus, tacitus, profusus, fluxus, scitus et discretus, quo  non nulli utuntur. Circunspectus est non qui circunspicitur, quem solemus appellare conspicuum, sed qui circumspicit, et in omnem partem iam more spectat, hoc est prudens et sagax. Consideratus inconsideratusque, qui agenda considerat aut secus, non qui consideratur aut non consideratur. Coniuratus, qui simul cum alio iurauit et coniurati a coniuro, sicut iurati et iniuriati a iuro. (2) Cicero De officiis, in 3º (3, 107): «Si praedonibus pactum pro capite precium non attuleris, nulla fraus est, ne si iuratus quidem non feceris». Et in eodem loco: «Actius:

"Iuraui lingua, mentem iniuratam fero"» (Iuraui lingua..., apud Accium non inueni; apud Ciceronem Off. 3, 106 legitur 'Euripides' non 'Accius').

Idem Cicero IIº Ad Herennium (2, 41): «Ait se non potuisset adesse ita ut iuratus fuerat». Et si e coniuro coniurati dicuntur, id est qui coniurarunt, non mireris conspiratos a conspiro fieri, qui conspirarunt, dicti, ut conspirantes, qui conspirant. (3) Quod autem sic non modo grammatice sed etiam latine dici possit, testis est Suetonius in Vita Caesaris (82, 1): «Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt». Et in Neronis (Nerv. 43, 1): «Successores percussorum summittere exercitus et prouincias regentibus quasi conspiratis». Et in Galbae (19, 2): «Sed extractis rumoribus falsis, quos conspirati, ut cum in publicum elicerent, de industria dissiparant». Et in Domiciani (17, 1): «Cunctantibus conspiratis». De hoc plene per eundem Laurentium libro I Antidoti, super textu Ideoque inter ipsos regnum est, et paulo post in uersiculo Iuratus uide. (4) Disertus qui probe disserit. Cautus qui scit sibi cauere, nonnunquam res, cui cauetur, ut Pro Cecinna Cicero (Caec. 11): «Quo res mulieri esset cautior». Tutus portus, tuta urbs, quod tueatur alios. Tamen saepe in hominibus passiue reperitur, ut tutus sum ab hostibus, quod munitus et sine periculo sim. Ignotus etiam saepe actiue. Quintilianus (Decl. 6, 2): «Ne quis tamen erret ignotus» pro ignorans. (5) Argutus, qui acuta quaedam et accurata est solertia, quasi acute arguens et inuestigans. Item secundum Seruium in VII Bucolicorum Virgilii egloga (7, 1), in principio: «Argutus est canoris et stridulus, alibi breue significat, ut argutumque caput». Insuper Priscianus in X (10, 12), ubi de supinis in -uo- diuisis ait: «Argui, argutum, unde et participium argutus, id est conuictus. Plautus in Pseudolo (745):

"Argutus malorum facinorum".

Et futurum arguturus, et deriuato ex hoc uerbo arguto, -aris. Inuenitur tamen etiam in usu arguiturus pro arguturus. Salustius in 2º Historiarum (2, 57): "Quos aduersum multi ex Bithinia uolentes occurrere falsum filium arguituri". Plautus iterum in Pseudolo (745) de sicophanta:

"Et quid argutus es?",

pro conuictus». Sicophanta, uanus criminator.

(6) Falsus actiue passiueque est qui fallit et aliquando qui deceptus est. Salustius (Iug. 10, 2): «Nec ea res me falsum habuit». Contentus, qui continet quod animo satisfacit. Tacitus, qui tacet, id est tacitrunus, quasi dicens homo taciturnus. Virgilius tamen passiue posuit (Aen. 6, 841):

«Quis te, magne Cato, tacitum aut quis, Cosse, relinquat?».

(7) Profusus et fluxus actiue apud Salustium (Cat. 5, 4): «Alieni appetens, sui profusus», quasi profusor, nam diuiciarum et formae gloria fluxa et fragilis habetur. Vnde de profusus Priscianus 2º minoris, § Similiter patiens, uersiculo Salustius, carta quarta, dicit (18, 20): «Attende uoce passiua profusus, quia magis actum significat, genitiuo est coniunctum». Scitus, qui sciens et argutus est, et apud Terentium passiue accipitur (And. 486):

«Scitus puer»,

quasi scite et docte factus. Discretus, qui qualitates personarum et rerum momenta discernit, non qui discernitur. Complacitus ab actiua uoce, sicut fluxus, uenit habetque significationem nec actiuam plane nec passiuam, sicut fluxus et inueteratus, quod et ipsum ab actiua uoce inueterasco descendit, cum neutralis uerbi et actiui uox una sit, sicut passiui, communis deponentisque. (8) Cui simile est a iuro iuratus. Iuratos enim iudices dicimus qui iurarunt. Nam, Prisciano teste (18, 24), ut dictum est, iuratus tam actiue quam passiue profertur, quippe etiam uerbum ipsum Lucanus in Vº (5, 396) protulit:

«Et laetae iurantur oues bufonae sinistro»,

Statius etiam in VIIº (Theb. 7, 103):

«Captiuis etiam iurauerat ius coniurato»,

Virgilius in 2º Georgicorum (2, 497):

«Aut coniurato descendens Dacus ab Istro».

Et

«Excretos aedos»,

apud Virgilium (Georg. 3, 398), ab excresco. Liuius libro VIIIº De bello Punico 2º, § Tum Saguntinorum legatos in senatum intorduxit, ait (28, 39, 11): «Cum plurimas hostium nostrorum coepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit». (9) Exoletus ab exolesco dicimus, quod dum est substantiuum, significat scortum masculum et praecipue iam adultum, dum est adiectiuum significat adultum, sed raro reperitur, ut apud Plautum (Par. Med. Fr. 4, 1)

«Reliqui domi exoletans uirginem».

Adultus ab adolesco. Defectus quasi qui defiat.

[7] Et haec quidem in passiua uoce significationis sunt actiuae. Passiuae pauciora in actiua. Euidens negocium dicitur quod aperte uidetur et intelligitur, non quod uidet et intelligit. Indulgentior facies apud Quinitlianum pro pulchra, non quae aliis indulgeat, sed cui alii indulgeant. (2) Insuper honorificentissimos, magnificentissimos, munificentissimos Ludos cum dicimus, in participio praesentis temporis uidemur significare passionem. Ab honorificens enim, magnificens, munificens ueniunt, licet fiens pro faciens dicatur. Vel certe a magnificus, munificus, honorificus, quae a facio componuntur, quod est actiuum. Et tamen ita accipiuntur quasi honorifice, magnifice, munifice facti, non autem facientes. Sed causa est quod haec ipsa a facio composita tam actiue quam passiue significant, siquidem hominem magnificum et opus magnificum uocitamus. Illum quidem magnanimiter facientem, hoc uero factum magnanimiter.

[8] Pro hac alternatione confirmanda uarietateque qua regulas communes inuenta Priscianus in VIIIº facit, sic inquiens (8, 15): «Ex deponentibus multa uerba antiqui tam actiua quam passiua significatione protulisse inuenitur. Et maxime ea quae apud Graecos actiua habent et passiuam, auxilior te, a te. Similiter adminiculor, auguror, adhortor, auspicor, adipiscor, abominor, consequor, amplector, adorior, abutor, miror, attestor, antestor, aggredior, aspernior, architector, assector, argumentor et multa alia. Ideo quia frequens usus eorum significationis est actiuae, communia uero esse defendit cum natura ipsius sensus, tum ueterum non probanda auctoritas». (2) Et infra: «Lucius Caesar, certe quae res augurantur. Cuius actiuum Virgilius in VIII (Aen. 7, 237):

"Siquid ueri mens augurat opto".

Cicero in Oeconomico (fr. 2): "Homo ex eo numero hominum qui apud nos hoc nomine dignantur". Passiue Horatius Carminum libro I (1, 1, 24-25):

"Bellaque matribus

Detestata sunt".

Similiter protulerunt tam in actiua quam passiua significatione tutor, uador, uenor, uelificor, uociferor, ueneror, confiteor, tueor, aggredior, stipulor. In quo illud quoque est obseruandum, quod actiua significatione quomodo passiua ablatiuo coniungitur, stipulor a te, pro interrogo te, et iterum rogor a te, quomodo dicimus quaero a te, pro interrogo te, quamuis sit actiuum». (3) Idem Priscianus 2º minoris, ante finem, § Absolutis, ait (18, 149): «Interrogo te, rogo, stipulo. Inuenitur etiam passiua significatione dictum, stipulor a te, pro interrogor abs te». Idem Priscianus in eodem § tractat de deponentibus passiuis, posthac de actiuis pro passiuis, deinceps de passiuis pro actiuis. Ad hoc de his quae apud ueteres in -o terminantur, nunc uero in -o, et econtrarius, ut de his quae apud ueteres in -or terminabantur, pro actiua uel neutrali uoce. Insuper de his quae actiua et passiua uoce unam significationem habent. Tandem de his quae in compositione significationem genusque permutant. Quae plene in meo Elegantiarum breuiario, libro Iº, capitulo IIIIº, in fine reperies explanata. (4) Ad haec magis confirmanda potest aduci quod Priscianus libro XI, carta VI, de significationibus agens, inquit (11, 29): «Multa ex uerbis deponentibus inueniuntur apud antiquissimos participia prateriti temporis, tam actiuam quam passiuam significatione habentia, ut meditor, meditatus. Terentius in Phormione (248):

"Meditata sunt mihi omnia incommoda mea".

Auxilior, auxiliatus. Sed sciendum quod uerbis quanque plurimis, quae nunc in usu deponentia sunt, ueteres sic omnibus usi sunt. De quibus libro VIIIº docuimus». (5) Vnde Ioannes de Balbis in 3ª parte sui Catholicon, capitulo De participiis, circa finem (3, 104), ait: «Inueniuntur apud antiquissimos participia praeteriti temporis, tam antiquam quam passiuam significationem habentia, ut meditor, -aris. Sed sciendum quod uerbis quoque plurimis quae in usu nunc deponentia sun, ueteres quasi communibus usi sunt. (6) Idem dicendum quando inuenitur participium deponentis terminatum in -dus, ut sequendus, quia a communi olim uenit uel in actiua significatione debet exponi, ut in loquor dicam, non sicut loquendus exponitur, id est dignus ut de eo loquantur homines, sic sequendus, id est dignus ut homines sequantur eum». (7) Vlpianus in l. Quid ergo, § Quantum, ff. De his q. no. inf. (D. 3, 2, 13), praedicta ueriora reddit, sic inquiens: «Quantum ad infamiam pertinet, multum interest in causa quae agebatur, causa cognita, aliquid pronunciatum ait, an quaedam extrinsecus sint elocuta, nam ex his infamia non irrogatur».

[9] Nec hic praetermittendum reor quod Nicolaus Perottus in capitulo De participio (fol. e7r.)praeter multa alia dicit hoc modo: «Quae sunt quae in formandis participiis duplicare uidentur supina? ortus, oriturus, mortuus,  moriturus, partus, partituros, natus, nasciturus, rutus, ruiturus, fructus, fruiturus, ignotus, ignosciturus, lauo, lauturus uel loturus, Ouidius tamen dixit lauaturus (Fast. 3, 12):

"Sacra lauaturas mane poscebat aquas".

(2) Omnia uerba quae carent supinis carent participis quae descendunt ab eis. Quae sunt uerba quae carent supinis? Omnia monetatiua, inchoatiua, impersonalia et pleraque in -uo diuisas syllabas et neutra secundae coniugationis facientis praeteritum in -ui diuisas. Praeterea quaecunque carent praeterito, ut ambigo, scando, nideo, uergo, arceo, mando, mandis, strideo. (3) Similiter glisco, sisto, ferio, uescor, medeor, reminiscor». Et infra: «Quot sunt participia quae duplicato supino dupliciter offerunt? Salitus et salsus, soniturus et sonaturus, altus et alitus, astitum et astatum, praestitum et praestatum».

XXXVII. De participiis in nomina transeuntibus.

[1] Participia in -ens terminata secundum 171 regulam quandoque in nomina substantiua transeunt, quorum quaedam generis masculini sunt, ut oriens, occidens, profulens, pro flumine, et confluens, quo duo flumina conueniunt. Quaedam feminini, continens pro terra quae non est insula, ut de Sicilia ad continentem intercapedinis parum est. Ideo Vlpianus l. Notionem, § Continens, ff. De uer. sig., sic eleganter ait (D. 50, 16, 99, 1): «Continentes prouincias accipere debemus eas, quae Italia coniunctae sunt, ut puta Gallia et Prouincia. Sicilia magis inter continentes accipere nos oportet, quae modico freto ab Italia diuiditur». (2) Item animans generis quoque feminini reperitur. Non nunquam tamen et in neutro genere, sed in plurali magis. Insuper consonans pro littera non uocali sed cum ipsa uocali sonante. Denique praegnans a praegno, quod est grauido, unde et praegnans participium uenire potest, licet Laurentius Vallensis dicat (Eleg. 1, 33): «Praegnans unde fit participium nescio», quod Nicolaus Perottus sequitur (Rudimenta fol. e6r.). Est generis feminini, sed praegnans est quae concepit. Grauida est quae utero grauis partui est proxima, secundum Catholicon Compraensoriumque. (3) Quaedam generis sunt neutri, ut accidens, contingens, antecedens, consequens, decens, conueniens, praesens. Continens apud rhetores pro rationis firmamento. De his post Laurentium in meo Elegantiarum breuiario, libro I, capitulo XXXV, dico, et de expositis in his duabus ultimis regulis Nicolaus Perottus in capitulo De participio, plene refertur. Et circa accidens secundum grammaticos, ut et ibi notaui, sciendum est auctoritate Petri Heliae in XV, de significatione tranctantis accidentia, partibus orationis dicuntur eius conuenientia prout, cum aliis construi conuenienter habent. Aduerbium nanque praeteriti temporis, ut heri, cum praeterito uerbo non cum futuro uel praesenti construitur. Non enim dicitur heri legam uel lego, sed heri legi. Aduerbium quoque futuri temporis, ut cras, non cum uerbo temporis praeteriti uel praesentis, sed futuri tantum construi flagitat. Itaque secundum significationum diuersitatem uariatur aduerbiorum constructio. (4) Accidens autem secundum logicos, testante Porfirio (cf. Arist. Categ. 12, 25 –Minio Paluello, vol. 1, 6-7, p. 20-; Porf. et Petr. Hisp. ibid.): «Est unum de quinque praedicabilibus et postremum, et est id quod adest et abest, praeter substantiui corruptionem. Diuiditur autem in duo: in separabile et inseparabile. Nanque dormire separabile accidens est, nigrum uero omnino coruo et Aethiopi inseparabiliter accidit. Potest autem subintelligi et coruus albus et Aethiops nitens candore praeter substantiui corruptionem. Diffinitur autem et sic: Accidens est quod contingit eidem inesse et non inesse. Vel quod neque genus neque species  neque differentia neque proprium est. Semper autem in substantiuo subsistens». (5) Petrus Hispanus in suis Praedicabilibus haec refert et confirmat adiiciens: «Quod de his duabus ultimis paenultima sit melior, quia ad intelligenda postremam necesse est praescire quid sit genus, quid species, quid differentia, quid proprium. Penultima uero finita est ad cognoscendum, quid per eam importatur». Et infra: «Et licet nigrum inseparabiliter accidat Aethiopi et coruo, non tamen hoc est contra diffinitionem qua dicitur quod potest adesse et abesse praeter substantiui corruptionem, quia, ut dicit Porfirius, potest coruus intelligi albus et Aethiops nitens candore praeter substantiui corruptionem». (6) Augustinus item antedictam diffinitionem confirmans, ait: «Accidens est cuius praesentia substantiuum non constituit  nec eius absentia destruit. Sciendum igitur accidens significarre multa: primo id quod contra substantiam distinguitur, id est quod non est ipsa substantia. Secundo modo id quod est extraneum, et ita caputium est homini extraneum. Tertio id quod est praeter alicuius intentionem agentis. Quarto, ut contra principium uel risibile distinguitur. Quinto, ut est demonstrabile et sic ipsum proprium est accidens. Sexto est abstractum alicuius addici. Septimo est accidens medii. Octauo est id quod per inherentiam concretiue ad ipsum accidens se habet».

[2] 172. Participia quoque praeteriti temporis non nunquam in nomina transeunt adiectiua, quae nomina participalia seu uerbalia sunt dicenda. Priscianus enim circa finem quarti dicit (4, 39): «In -ctus, -ptus, -xus participalia siue uerbalia inueniuntur. Amictus, sanctus, acceptus, sumptus, apertus, captus, raptus, luxus, laxus, flexus, fluxus, nexus, haec omnia cum non significent tempus, nomina sunt». Et ad hoc faciunt quae in 170 regula, quo ad primam partem sunt exposita.

[3] 173. Multa sunt participia quae praeter compositionem transeunt in nomina, ut doctificus, iusiurandum, iurisiurandi, iurisconsultus et similia. Quae nomina formam participiorum habentia dici possunt. Vnde Priscianus in VIII, ubi de figuris uerborum docet, circa finem, sic inquit (8, 90): «Non possunt participia componi, nisi per nominatiuum casum, quippe cum sint cognata uerbis, quae uim nominatiui possident. Ergo doctificus, id est doctum faciens, in uim nominum transtulit participia, sicut iusiurandum, iurisiurandi, iurisconsultus, iurisperitus, senatusdecretum, senatusconsultum, plebisscitum, praefectusurbis, praefectusfabrum».

[4] 174. Quaecunque sine uerbis formam participiorum habent, temporali significatione carent et nomina sunt dicenda, ut penulatus, togatus, scutatus et similia.

[5] 175. Multa forma participiorum habentia nomina et participia esse possunt. Nomina sane, cum habitum, non passionem, non tempus significant, ut armatus, ab armis habendis est nomen, sed tum participium cum a uerbo armor passiuo descendit, praeteritum tempus significans. Ad harum duarum postremarum regularum confirmationem, Priscianus in proxime dicto octaui loco potest adduci, sic inquiens (8, 90): «Et sciendum quod participia sine uerbis esse non possunt. Siqua igitur uideantur sine uerbis formam habere participiorum, nomina sunt dicenda, et carent temporali significatione, ut penulatus, togatus, scutatus, galeatus, hastatus, palliatus, caligatus et his similia. (2) Sunt tamen quaedam huiuscemodi quae et nomina et participia esse possunt. Nomina quidem cum ipsum habitum significant, non passionem, non tempus, ut armatus ab armis habendis nomen est. Cum uero a uerbo armor passiuo nascitur, et praeteritum tempus significat, armatus sine dubio participium est. (3) Ex omni fere habitu huiusmodi nomina inueniuntur apud Latinos, ut a capillo intonso capillatus, a coma comatus, a cirra [1] cirratus, a auribus auritus, a naso nasutus, a tunica tunicatus, a lacerna [2] lacernatus, a purpura purpuratus, a brachiis brachiatum, a pallio palliatus, a praetexta [3] praetextatus, a taberna tabernatus, a manicis manicatus, a paludamento paludatus uel paludamendatus, a stola stolatus, a lorica loricatus, a pictura picturatus, a scuto scutatus, a tabula tabulatus, a pilo pilatus, a gladio gladiatus, ex quo gladiator, a stella stellatus, a pelle pellitus, a dentibus dentatus, a barba barbatus, a pluma plumatus, a balano balanatus, a gemma gemmatus, a rostro rostratus, a ferro ferrutus. Ex aliis quoque nominibus inueniuntur, sed non adeo multa, ut a Cerere ceritus, a lympha [4] lymphatus et lymphaticus. (4) Nec incongruum uel absonum mihi uidetur posse quoque uerba ex his ipsis ad similitudinem eorum quibus usa est auctoritas proferre. Quid enim impedit nos quoque aliquid copiae ad opulentiam latinae conferre eloquentiae? Et ad imitationem armo et armor et armatus dicere tunico et tunicor et tunicatus; et ut robor, roboror, roboratus, aero, aeror, aeratus, ferro, ferror, ferratus, plumbo et plumbor, plumbatus; et ut uestio, uestior, uestituts, togo et togor, togatus. Si enim auctoribus timiditas obstitisset, ut nullis nouis utentur dictionibus, ipsa natura et significatione rerum cogente, perpetuus latinitas angustiis damanta mansisset». (5) Idem Priscianus in IIIIº, circa finem, praedicta confirmat adiiciens hoc modo (4, 38): «Sciendum quod nomina participialia uel denominatiua, si a primae declinationis nominibus deriuantur, -a- habent productam penultimam, ut barbatus, stellatus, trabeatus, purpuratus. Sin a secundae uel tertiae in quibusdam -a- in aliis -i- habent productam, ut pallium palliatus, anulus anulatus. Excipitur manuleatus, id est manicatus quod quamquis -a- penultimam productam habet, tamen a nomine quartae declinationis descendit manus, manuleatus, gratus uel gratiae gratus, auitus, maritus, ceritus ab auo, a mare, a Cerere. Excipiuntur uetustus et libertus, in quibus nominatiui primitiuorum -tus assumpserunt. (6) A quartae declinationis nominibus deriuata -u- producta habent ante -tus, ut cornutus, uerutus, astutus, uersutus». Et circa huius quarti de ceritus Petrus Heliae dicit: «Ceritus dicitur insanus, et a Cerere ideo, quia sacerdotes cum solebant sacrificare Cereri solebant insanire». Idem Priscianus in XIº, carta 5 (11, 22), tractans de nominibus similibus participiis, hanc materiam clariorem facit, ubi et in § Sunt quaedam, sic ait: «Quaedam enim primae coniugationis participiorum formam obtinent, id est in -atus desinentia, quaedam uero tertia, id est in -itus uel in -utus terminata». De his uide quod ex Prisciano 8º XIque maioris desumptum addidi meo Elegantiarum breuiario, libro I, capitulo penultimo (cf. Valla Eleg.  1, 30).

[6] 176. Participium actiuum futuri temporis, ut passiuum eiusdem temporis, amandus dignus amari, in nomen transit. Seneca De naturalibus quaestionibus (7, 3, 3):  «Nullam autem mentionem fecit cometarum non praetermissuru siquid explorati apud illos comperisset», praetermissurus dixit pro eo quod est talis qui praetermitteret, nec tempus innuit, sed hominis qualitatem atque animi uoluntatem. Quintilianus in XIº (11, 2): «Profecto non taciturus de tanta sua gloria». Sic Laurentius Vallensis et ego, libro I, capitulo penultimo dicimus. Qui de repetundis et repetendis, sic in capitulo sequenti finalique docemus, unde 177 regula sumitur.

[7] 177 igitur est. Repetundarum et De pecunis repetundis alios casus non habet, et dubitari potest participiumne sit an nomen an gerundium. Verres accusatus est repetundarum uel de repetundis pecuniis. Cum repetundarum dico, pecuniarum subintellego, quomodo nomine pecunia omnia quibus diuiciae constant dicimus contineri. Haec accusatio proprie in eos cadit qui cum forent magistratus prouincialibus aut ui aut dolo eripuerunt pecunias, ut uasa praeciosa, uestem, frumentum, nauigia, nummos, quae omnia pecuniae nomine compraenduntur. (2) -E- autem in -u- mutatur, cum repetendarum erat dicendum, ut differat ab illo quod dicitur ad res repetendas, ut sunt missi legati ad res repetendas, quando principi aut populo erepta sunt pecora, agri, homines aut similia. Sed tertia coniugatio praeter ceteras hoc auris habet, ut hanc litteram immutare possit, sicut accusatiuo tertiae declinationis plurali uocalem eandem in -i mutare licet, sed in his duntaxat nominibus, quorum genitiuus in -ium pluralis exit, ut Seruio placet. Priscianus enim in VIIº (7, 75) plura praecepta super hoc assignat. Salustius inicio Catilinarii (1, 1): «Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne uitam silentio transeant».

XXXVIII. De alleotheta.

[1] 178. Non solum in modis et uerborum temporibus et participiis temporibusque eorum multae mutationes sunt, ut fuerit superius explanatum, sed et per alleothetam diuersi numeri, genera, casus, tempora, personae, species, figurae construuntur. Et aliae orationis partes pro aliis collocantur. Insuper praepositiones, coniunctiones et aduerbia inter se et in se ipsis uariantur, ut Priscianus primo minoris, § Illud tamen sciendum, exponit plenissime, et supra, libro IIIº, inter Salustii exempla, § Cum autem hic Salustius usque ad § Salustius igitur in Iugurtino, ad uerbum refero copiose, ubi in uersiculo Diuersa tempora potissimum pernotetur: «Et sciendum quod tam poetae quam prosarum scriptores frequenter praesentibus utuntur, tam pro praeteritis quam pro futuris. (2) Contrarium autem perraro, ut Terentius in Andria (504):

"Siquid narrare occepi, continuo tibi dari

Verba censes",

occepi pro occipio  uel occipiam. Idem in Phormione (620):

"Cur non inquam, Phormio, uides inter nos",

inquam pro inquit dixit, quod est in raro usu. Sic etiam solent plerunque ponere inquam, quod est futuri, loco praeteriti uel praesentis accipientes». (3) Et ad hoc confirmandum Doctrinale in capitulo XIIº (12, 2.601-603) potest adduci quoque:

«Saepius audiui tempus pro tempore poni.

Ludere ludebat dicendo, uocare uocabat.

Inque prophetiis mutantur tempora sacris»,

et ibi glosatores cum scriptis a me ibi uideantur. Temepestiuum est ut ad materiam XXXII capituli libri tertii De elegantiis redeamus, posteaquam ibi addita in meo Elegantiarum breuiario in principio per regulas et cum augmento declarauimus accurate (cf. supra 3, 13, 5; Prisc. 17, 155; Valla Eleg. 3, 28).

XXXIX. De quattuor iubendi modis.

[1] 179 igitur regula est quod iniubendo his quattuor pene indifferenter utimur: ama, amato, amabis, ames. Horum sed tantum uno in negando, ne uenias uel ne ames, et altero quo non utimur affirmando ne amaueris, quod plene refero libro 2º, § Nec quisquam, carta 138, ubi doceo uerbum subiunctiuum modi duobus modis posse accipi: subiunctiue et sine subiunctione ulla (cf. supra 2, 42, 20).

[2] 180. Per ne secundamque personam futuri subiunctiui uetamus, ut ne ueneris, sed per non secundamque praeteriti subiunctiui personam negamus, ut non ueneris. Et hoc secundum cum prima secundaque persona sit commune, ut non crediderim, non credideris. Et sine negatione dici potest, improbe dixerim, dixerit aliquis. Supra, loco proxime allegato uide.

[3] 181. Prima, secunda tertiaque persona praeteriti coniunctiui negando potes uti, ut non uenerim, non ueneris, non uenerit, sed uetando per ne duntaxat secunda futuri eiusdem modi, ut ne ueneris, ne uenitis.


[4] 182. Aduerbium negatiuum secundae imperatiui personae praeponere non debemus, sed aduerbio ne dehortatiuo utemur, ut ne ueni, quandoquidem ne dehortatiuum indicatiuo non potest adiungi, sed uel imperatiuo uel optatiuo uel subiunctiuo. Non autem imperatiuo proprie non praeponitur, nisi in compositione noli, sed indicatiuo uel optatiuo uel subiunctiuo apertissime sociatur. Haec Priscianus in XVº, post principium asseuerat (15, 2).

[5] 183. Inter ne uetitiuum et non negatiuum fit differentia quia non negatiuum fere nunquam praepositum secundae personae imperatiui modi apud oratores inuenitur, ut non ueni, non fac, non iugula. Hoc enim non dicitur proprie. Nec abs re dixi fere, sic enim improprie quandoque reperitur, sed apud poetas saepius, apud quos metri grauitate toleratur, ob quam uerbis uel impropriis uti possunt. Sed et oratores et poetae ne dehortatiuum secundae imperatiui personae possunt praeponere. Virgilius (Aen. 6, 544):

«Ne saeui magna sacerdos»;

et Terentius (And. 384):

«Ne nega»;

Liuius libro II (3, 2, 10): «Ne timete», et Quintilianus (Decl. 6, 6): «Ne relinque». Hic autem Quintilianus nos admonet ne dicamus non feceris, pro ne feceris, quia alterum negandi, alterum uetandi est. (2) Iccirco ne cum prima persona numeri singularis coniunctum minime reperitur, sed ob eam causam propter quam imperatiuum prima persona in singulari caret, quippecum nemo sibi soli aut uetet aut imperet. Vnde frequenter legimus ne timuerimus, ne timeant, nunquam autem ne timeam, nisi ne prout et non, sed non timeam, non ausim, non sperem, non timuerim, id est timere, audere, sperare non possum, aut non ames, id est amare non debes, sed uetando ne me ames. Ita non amaueris et ne amaueris, quorum alterum praeteriti temporis est, et negat alterum futuri et uetat. (3) Haec omnia sub dicto § Nec quispiam et uersiculo Nec ad horum intelligentiam, latius explico (cf. supra 2, 43, 2), ubi secundum Priscianum in XV subiicio (15, 2): «Etiam partes aliae pro aduerbiorum diuersis significationibus surrogantur, et quandoque duae pro una, ut nullomodo, nullatenus, quomodo. Et aduerbia loco nominum posita reperimus. Virgilius in VII (Aen. 7, 204):

"Sponte sua similiter et mane nouum",

et Salustius in Catilinario (5, 4): "Satis eloquentiae, sapientiae parum"».

[6] 184. Lepos quidam in negatione facta per si, non et nisi cum aliis tum uerbis, tum uero mentior esse potest, ut per subiecta exempla liquet. Quintilianus (Decl. 2, 8): «Non est difficile, ut maritum uxor ocidat, si non est difficilius, ut filius patrem». Idem (6, 12): «Atque eo causam dimittimus, ut non sit absoluendus adolescens, nisi etiam laudandus». Idem (6, 3): «Mentior, nisi cum peregrinatio mea nos diduceret, maluit esse cum matre». Supra, libro secundo, § Illud quoque, post Laurentium libro 3º, capitulo 33, hoc docentem dixi (cf. supra 2, 42, 15; Valla Eleg. 3, 29).

XL. De nisi.

[1] 185. Nisi post quid uel aliud interrogatiuum uel infinitum, sed et nisi et quam et praeterquam post aliud uel aliter uel secus uel comparatiuum potest cum decoro constitui: quid est animal nisi corpus cum anima concretum? quid est animal, edocemus, nisi corpus concretum cum anima; quid est animal, quam corpus cum anima non latine dicitur. Verum si aliud uel aliter uel secus uel comparatiuum addidis, utroque modo decore proferetur: quid est aliud animal quam corpus? uel nisi corpus cum anima concretum? quid est melius quam laete uiuere uel nisi laete uiurere? (2) Praeterquam eandem aut prope parem uim quam nisi obtinet, cuius exempla, ut facilia, praetermitto. Vbi uero praeter est, ibi praeterquam locum habere potest, ut nullius rei sum auarus praeter ipsius uel praeterquam temporis, nulli praeterquam mihi uel praeter me placere potes. De his post Laurentium in meo Elegantiarum breuiario, libro 3º, capitulo 58º, scripsi, et supra, libro 2º, § Seu, uersiculo Nec praetermittendum puto, recitaui (cf. supra 2, 44, 2; Valla Eleg. 3, 54).

[2] Quae autem consequenter in § Quoniam satis et plusquamsatis, de alter et alius dixi, ea hic omitto, cum supra, in hoc libro, regula 41, reserarim. Idem de quisque et utrique cum uerbo aut participio, et de unusquisque, cum et supra, hic, regula 94, super quisque, et supra, regula 106, super unusquisque cum duabus regulis sequentibus declararim. Itidem de hic pro talis, quippecum praeter ea quae supra, in 3º libro, inter iurisconsultorum exempla, § Hic proprie de re praesenti, uersiculo Praeterea, retuli, et in eodem libro, regula 42, insuper de id quod pro quod. Nam et libro 3º, regula 18, et in hoc libro, regula 64, in fine scripsi. Praeterea de aliquis, quisquam, quispiam, ulla, et de differentia inter ipsa, et de quidam. Nam et hic, regula 28, 29 et 30, exposui. Tandem unus et solus et conuenientia differentiaque inter ipsa, quippe et hac regula X et regula 36 et 37, plene disserui. Tempus est ut ad regulas super tertia quartaque pronominum delcinatione transeamus (cf. supra 4, 14, 4; 4, 28, 7; 4, 29, 7; 3, 23, 8; 3, 46, 3; 3, 42, 10; 4, 23, 64; 4, 11, 2-4; 4, 13, 1-2; 4, 8, 3).

XLI. De tertia pronominum declinatione.

[1] 186 igitur regula est quod tertia sit pronominum declinatio, quae in modum primae secundaeque declinationis nominum genitiuum in -i, in -ae et in -i, et datiuum in -o, in -ae et in -o finit, ut nominatiuo meus, -a, -um, genitiuo mei, meae, mei, datiuo meo, meae, meo.

[2] 187. Quod quinque pronomina secundum hanc tertiam pronominum declinationem declinantur, quae deriuatiuae speciei sunt: meus, tuus, suus, noster et uester. Pro harum duarum postremarum regularum confrmatione, Priscianus in XIII (13, 2-4) et Doctrinale dicit (1, 362-63):

«Tertia per primam fit nominis atque secundam».

Has tres Donatus distinxit sufficienter».


[3] 188. Meus secundum anologiam [5] , id est formationem rectam, uocatiuum o mee deberet facere, sed duas -e- breues in -i- longam euphoniae causa commutauit, ut et Priscianus in XIIIº libro eo scripsit.

[4] 189. Suus secundum Laurentium Vallensem in libello De reciprocatione sui (De rec. 10), uocatiuum tam in singulari quam plurali potest recipere, ut supra, in magna epistola, sub XIII ratione, dixi. Et de his quattuor ultimis regulis, supra, libro 2º, circa fine § Tertia igitur pronominum est declinatio (cf. supra De sui, 32; De pron. 2, 50, 1.

[5] 190. Inter genitiuum primitiui et possessiui mei, tui, sui, licet quantum ad uocem nulla sit differentia, tamen quantum ad sensum magna est, quod genitiuus primitiui simplicem possessorem notat, possesssiui uero duplicem. Si enim dicam mei est seruus pro meus est seruus, significat simplicem possessionem demonstratio, sin autem dicam filii mei seruus, duplicem possessionem signo, quandoquidem mei in filio et filii in seruuo.

[6] 191. Haec quinque possessiua meus, tuus, suus,  noster et uester saepenumero sine nomine proferre licet, maxime cum de dominis uel coniungibus uel amicis fiat mentio. Terentius in Andria (763):

«Cuius hic puerum apposuisti? Vestri. Cuius? Nostri»,

intelligitur enim domini uel herilis filii. Idem in eodem (And. 635):

«Cur tibi meam?»,

subauditur coniugem uel sponsam. Idem in Eunucho (664):

«O mea tu»,

subauditur coniunx uel uxor. Nam omnibus et maritis mos est de uxoribus suis dicere mea, et uicissim uxoribus de maritis suis meus per nominis defectionem. Hae duae regulae ultimae a Prisciano primo minoris, § Quaeritur, confirmantur. Inuenies in meo Elegantiarum breuiario, libro 2º, capitulo 4º, in additione longa, § Quaeritur, et supra in magna epistola, § Quaeritur, sub ratione octaua (cf. supra De sui, 14; Prisc. 17, 126-130).

[7] 192. Meus, tuus, suus dicitur quem diligo, diligis, diligit. Vnde Seruius in V Egloga (5, 50): «Daphnim tui, scilicet quem diligis». Item secundum eundem in IX: «Tuus meris, scilicet amicos». Hoc in meo Elegantiarum breuiario, libro IIº, capitulo I, in fine, puta in additione finali, reperies.

[8] 193. -Pte ablatiuo generis feminini et numeri singularis quinque pronominum possessiuorum subingitur, et hoc discretionis causa plerunque significantiae, ut meapte, tuapte, suapte, nostrapte, uestrapte, ut Priscianus in XII et XIII et Petrus Heliae in his libris et primo minoris asseuerant. Et haec Papias exponit: «Id est mea, tua, sua, propria causa. Vel meapte, id est meo usu uel more». Et Catholicon refert adiungens: «Meapte pronomen est, id est mea causa, et a mea speciei deriuatiuae est simplicisque figurae. Et est -pte syllabica adiectio, quae quinque femininis ablatiuis pronominum possesiuorum adiicitur, ut meapte, tuapte, suapte, nostrapte, uestrapte, in XII Prisciano testante». Idem de tuapte dici debet. Suapte uero secundum Catholicon Compraensoriumque uenit exponendum sua sponte, sua natura, sua propria causa, suo usu uel more. De nostrapte et uestrapte mentionem non faciunt, sed eodem modo exponenda reor, id est nostra uel uestra causa, uel usu uel more, licet de his nihil in Alfonsina reppererim, de hoc supra, libro I, § -Pte quoque trium pronominum possessiuorm, sat plene scribo (cf. supra 1, 11, 1; Prisc. 12, 24; 13, 1-6; 17, 60).

XLII. Quarta pronominum declinatio.

[1] 194. Quarta pronominis est declinatio quae in tertiae nominis speciem genitiuum in -is et datiuum in -i reddit, ut hic et haec nostrás, genitiuo nostratis, datiuo nostrati; hic et haec uestrás, genitiuo uestratis, datiuo uestrati. Et haec duo per hanc quartam tantummodo declinantur.

[2] 195. Nostra et uestra, ut noster et uester, a genitiuo plurali de ego et tu deriuantur, nam a genitiuo plurali, quod est nostrum uel nostri, deriuatur noster, nostra, nostrum et nostrás, nostratim aduerbium. Et a genitiuo, quod est uestrum uel uestri, deriuatur uester, uestra, uestrum et uestrás, uestratim aduerbium. De his deriuationibus et aliorum trium meus, tuus, suus, Donatus in seus Regulis (2, 11), sub Ego quae pars, et Priscianus XII maioris (12, 17), et ibi scribentes et Doctrinale circa capituli primi finem (1, 350), documenta praestant.

[3] 196. Nostrás est qui a nostra patria uel gente est, quam multi possidemus, hoc est tam mea quam meorum ciuium. Vestrás est qui a uestra patria uel gente est, quam multi possidentis, id est tam tua quam tuorum ciuium, ut Priscianum in XII et primo minoris, § Quaeritur seu pronomina (12, 17; 17, 126).

[4] 197. Meatim, tuatim, suatim, nostratim, uestratim personalia sunt aduerbia, quia personarum significationem recipiunt, non quod eis accidat persona. Et uti meatim secundum Graecismum idiomate meo dicit, tuatim secundum Nonium (179) tuo more et secundum Catholicon Compraensoriumque more tuo gentisque patriaque, et suatim secundum Compraensorium id est suo more, suae gentis uel patriae, ita nostratim nostro idiomate uel more uel nostrae gentis uel patriae. Sic quoque uestratim per uestro debet exponi. Hae quinque regulae ultimae, supra, libro I, § Species pronominum, uersiculo Deriuationes autem, et § -Met autem, -te, -pte et -ce, et § -Pte quoque trium pronominum, latius declarantur (cf. supra 1, 2, 2; 1, 10, 1).

[5] 198. A quis uel qui nomine infinito, non modo patrium cuiás, ut apud Graecos, sed etiam possessiuum cuius uenit. Nam et pronomina quae finita sunt, et patria et possessiua habent, ut meus, tuus, suus, noster, uester, nostrás, uestrás. Cuiás autem a cuiús, cuiá, cuiúm immediate, sed a quis mediante cuius deriuatur. Et hic et haec cuiás, -átis interrogatiuum, possessiuum, relatiuum, gentile est et patrium. Et de patria uel gente quaerit. Simul tamen de utroque quaerere non potest, ad quod per haec duo pronomina nostrás et uestrás pertinentes est responsio, ut cuiás est iste? nostrás, id est de nostra gente uel patria, uel per nomina gentilia uel patria, ut Romanus, Italicus, uel per specificatam gentem uel patriam in ablatiuo cum hac praepositione de posita, ut cuiás est huius operis conditor? De Catalonia, de Barcinona.

XLIII. De accentu cuiás similiumque.

[1] 199. Nostrás, uestrás et cuiás, ut primás, optimás, Rauennás, Capenás, Arpinás, et similia, et Quirís et illíc et istíc et prodúc, edúc, didúc, ut amát et audít sincopatis similibusque fit, accentum in ultima circumflexum habent, quippecum per sincopam uel apocopam praestantur. Eorum enim perfecta sunt, uel apud perantiquos inuenta sunt, nostrátis, uestrátis, cuiátis, primátis, et sic de aliis comparibus, et Quirítis in nominatiuo amáuit, audíuit, cupíuit, quae omnia sincopam patiuntur. Et illicce, isticce, prodúce, edúce, didúce, in quibus nunc semper fit apocopa. (2) Nam et in Virgilí, Mercurí similibusque uocatiuis secundum antiquissimos apocopatis qui Virgilie Mercurieque dicebant, in penultima, licet breuietur, retinendus est accentus, cum in ea, uocatiuis existentibus integris, illi seruarent. Haec et alia super accentus materia, praesertim in aduerbiis a pronominibus descendentibus obseruandi, supra, libro I, § Figurae, uersiculo Nec praetermittendum est, cum suis Prisciani, Petri Heliae, Doctrinalis, Catholicon et Egidii allegationibus copiosis sunt exposita. Vnde et Catholicon in quinta parte, in uerbo cuiás, ait: «Circumflectitur cuiás in fine, quia olim dicebatur hic, haec cuiatis et hoc cuiate, quia circumflectebatur penultima» (cf. supra 1, 6, 5; cf. Prisc. 4, 21; 7, 18; 12, 17; 8, 5; 14, 49; Helias ibid.; Doctrinale 9, 2.301-ss.).

XLIV. De nostrás, uestrás et cuiás secundum Laurentium Vallensem.

[1] 200 regula est quod nostrás, uestrás et cuiás non tantum patriam nationemque, sed etiam partes sectamque significant, ut uestrates philosophi non sunt ita populares ut nostrates, qui ab Epicuri schola prodierunt; et cuiátes philosophi uos estis? an Achademici an Peripathetici an nostrates Epicurei? Hoc Laurentius Vallensis libro IIº De elegantiis, capitulo tertio, scribit. Et ego post eum in meo Elegantiarum breuiario, eodem libro et capitulo. Et, Nonio referente (426), Cicero Tusculanarum libro Vº ait (5, 108): «Socrates quidem cum interrogaretur cuiatem se esse diceret, mundanum inquit. Cuiás et cuiátis idem significant, Actius in Telepho (625-26):

"Qui neque cuiatis esset unquam

potuimus multa rogitantes scire"».

[2] 201. Cuiús, á, úm, tam interrogatiuum quam relatiuum esse potest, et a genitiuo cuius deriuatur, sed differt ab eo, quia cuius, -a, -um possessiuum est, et in fine propter concidentiam remouendam acuit. Sed et cuiá et cuiúm propter cuiús masculini consortium acuuntur. Et in tribus cum substantiuo concordare tenetur. Virgilius in Bucolicis ait, ubi interrogatiue protulit (3, 1):

«Dic mihi, Dameta, cuiúmque pecus? an Meliboei?»

Terentius in Eunucho (321):

«Quid uirgo, cuiá est?»,

Idem in Andria (932):

«Quid eam suamne esse dicebat an cuiám igitur?»

Cicero in Verrinis, De praetura urbana, relatiue posuit (2, 1, 55): «Haec eadem cuia res est, cuium periculum». Sed genitiuus cuius in fine non acuitur nec conformitatem exigit antedictam».

[3] 202. Cuiús possessiuum secundum usum declinatur cuiús, cuiá, cuiúm, accusatiuo cuiúm, cuiám, cuiúm, ablatiuo a cuiá. Et in usu plus non habet. Et infinitum, interrogatiuum, relatiuum et possessiuum est. Et ad interrogationem per cuius, -a, -um factam per nomina uel pronomina possessiua uel genitiuum specificante possessorem facienda est responsio, ut cuiúm est mancipium? Petrinum, meum, mei, Martini respondetur. De his duabus ultimis regulis in Prisciano primo minoris, § Quaeritur cur pronomina, carta 36, uersiculo Et quemadmodum, et in Catholicon, in quinta parte sui operis, in cuius, -a, -um, satis et plusquam satis habetur confirmatio (Prisc. 17, 142-43; 13, 17).

[4] 203. Cuius et cuias quando relatiua sunt, omnibus grauantur syllabis, ut et eorum primitiua relatione significantia. Et cuiús, -á, -úm, tertiam pronominum declinationem imitatur, ut cuiás quartam, quae tertiae nominis est similis, ut Priscianus in XIIIº praecipit: «Quarta quidem ternae par debet nominis esse», et scribentes utrobique uideantur. Hae X regulae ultimae, ueluti a 199 usque ad 203, supra, circa secundi libri finem, a § Quarta declinatio pronominis est, usque ad finem latius explicantur (cf. supra 2, 51, 1).

XLV. De quomodo, quauia, quaratione. De ut pro qualiter.

[1] 204 regula et finalis est. Quis uel qui in ablatiuo singulari et plurali cum modo uel modis, uia uel uiis, ratione uel rationibus pro qualiter coniunctum saepenumero uel in eadem oratione, cum interuallo modico reperitur, ut in fine librorum Ciceronis Ad Herennium (4, 69): «Demonstratum est quomodo rei in omnibus generibus causarum inueniri oporteat. Dictum est quo pacto eas disponere conueniat. Traditum est qua ratione esset pronunciandum. Praeceptum est qua uia meminisse possemus. Demonstratum est quibus modis perfecta elocutio comparetur». (2) Illud autem praetermitti non debet, ut praeter multa significata alia, pro qualiter etiam accipi, ut nonnunquam conuinctum cunque pro qualitercunque debeat intelligi. T. Liuius in totum operis sui prohemio, in principio, sic eleganter ait (1, 1): «Vtcunque erit, iuuabit tamen rerum gestarum memoriae principii terrarum populi pro uirili parte, et me ipsum consuduisse». Et infra: «Sed haec et his similia, utcunque animaduersa aut aestimata erunt, haud in magno quidem ponam discrimine». Supra, in principio exemplorum T. Liuui, sub § Tametsi multa alia, recitaui. (3) Item L. Florus, libro IIIIº, capitulo 2º (4, 2): «Felicem utcunque in malis Pompeium, si eadem  spem quae exercitum eius, fortuna traxisse», supra, sub uersiculo Sic praecipitantibus. Vt autem solum pro qualiter quoque posse intelligi, Iustinus in libri tertii principio (3, 1), demonstrat hoc modo: «Bactabasus praesenti statu non contentus, rem prodit Artaxerxi, ut pater eius occisus sit, ut frater falsa parricidii suspicione oppressus. Denique ipsi pararentur insidiae». Supra inter Iustini exempla, § Idem in tertii libri principio, retuli (cf. supra 3, 15, 1; 3, 16, 19; 3, 17, 5).



[1] Glossa: Cirra est crinis uel potius crinium siue capillorum plicatura, a cirrin, quod est tondere, et inde cirratus, id est crinitus, secundum Catholicon et Compraensorium.

[2] Glossa: Lacerna, -nae, feminini generis, dicitur a lacero, -as. Et est lacerna pallium fimbriatum, quo olim soli milites utebantur. Et dicitur lacerna quia sit laceratis, id est amputatis capitibus fimbriatum, uel dicitur lacerna a lacero et cerno, -nis, unde lacernatus, id est illo pallio indutus, secundum Catholicon et alios.

[3] Glossa:  Praetexta secundum Nonium (5541) est insigne Romanorum, quod supra tunicas honorati quisque sumunt. Tullius De suppliciis (2, 5, 36): «Sententiae dicendae locum, togam praetextam, sellam curulem, magis ad memoriam posteritatemque prodendam». Praetexta secundum Catholicon: «A praetexo, -is, quod est prae aliis uel ante texere. Dicitur haec praetexta, -tae, quaedam uestis nobilium Romanorum, et dicitur sic quia praetexebatur ei qui ea utebatur, et hac ueste utebantur pueri nobiles usque ad XV annos, sub disciplina. Postea utebantur uirili toga, unde praetextus, -a, -um uel praetextatus, -a, -um, praetexta indutus uel ornatus. Et haec praetexta, -tae uel praetextata, -tae, scilicet comoedia de factis nobilium, sed a Latinis condita, quae nullius momenti erat». Oratius: «Vel qui praetextas uel qui docuere togatas», secundum Hugutio. Papias uero dicit quod dicebatur praetexta quia praetexebatur. Est latior purpurae. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[4] Glossa: A lympha lymphatus et lymphaticus.

[5] Glossa: Anologia secundum Catholicon dicitur ab ana quod est rectum et logos quod est sermo. Anologia, -ae, penultima producta, id est regularis formatio uel aequalis locutio uel similium comparatio siue proportio. Colligitur autem octo modis comparatio siue proportio analogiae: qualitate, comparatione, genere, numero, figura, casu, extremitatibus similium syllabarum et similitudine temporum. Vnde anologicus, -ca, -cum et anologizo, -as secundum Hugutio. Papias uero dicit: «Anologia graece est similium comparatio siue proportio». Compraensorium: «Analogia et anologia cum  -a- et -o- scribitur in significatione eadem».