Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

LIBER V: De pronominum constructione.

Prohemium.

[1] Quoniam copiosius quam proposueram de pronomine eiusque accidentibus et declinationibus nominibusque has declinationes, praesertim secundam, sequentibus, cum quis uel qui et syllabicatis compositisque ab ipso, et illius qualitatibus regulisque subiectis, ut res breuis et apertius haberetur, disserui, reliquum est ut de pronominis constructione agatur, licet ex antedictis iam maior pars ante oculos collocata sit. Ideoque minori libro opus erit.

I. Primo remouetur seu declaratur equiuocatio.

[1] Cum autem hoc nomen constructio ad multa sit equiuocum, distinguendum est quot modis accipiatur, ut modus huic libro necessarium desumatur. Accipitur igitur, Petro Heliae testante, tripliciter constructio: primum nanque construentis est actio seu actus, quem in locutione excercemus. Item est construendorum passio transitiue intransitiueque dicatur constructa est oratio, id est ex dictionibus compositio et sic accipi debet in proposito. Et secundum hunc  tertium modum danda est diffinitio. Nam iuxta Ciceronis sententiam, omnis doctrina debet a deffinitione exordium sumere, ut id de quo agitur, compraendatur. (2) Constructio igitur est constructibilium unio ex debita modorum significandi proportione facta ad plenum animi affectum indicandum reperta. Vel secundum Petrum Heliae est congrua dictionum ordinatio. Congrua non ad uocem sed ad intellectum refertur. Omnis enim constructio, quam Graeci sinthesim uocant, Prisciano Petroque Heliae confirmantibus, ad intelectum potius referenda est. (3) Ergo sola uocis congruitas constructionem non facit, nisi ex ipsa uoce congruus intellectus ad auditorem deueniat. Et ita tu es homo qui est asinus et quilibet est rationale quid et lapis filium suum non diligit, secundum uocem et accidentium constructionem recte dicitur, non autem simpliciter. Itaque recta construendi ratio non minus rei quam uocis soloecismum excludit (cf. Prisc 17, 30;  Helias ibid.).

[2] Diuiditur autem quattuor in species constructio: transitiuam, intransitiuam, reciprocam et retransitiuam. Multipliciter autem uariatur transitio, aut enim est actus aut passionis aut personarum aut casuum aut numerorum. Actus est transitio ubi una persona agit in aliam, ut actus a re nominatiui per uerbum in rem obliqui transeat, ut Virgilius diligit Ciceronem. Transitio uero passionis est ubi passio ab altero illata ostenditur, tumque nominatiuus rem patientem ostendit, obliquus autem agentem, ut Cicero diligitur a Virgilio. Transitio uero personarum est ubi in eadem constructione ab unius personae dictione in alterius personae dictionem fit transitus. Igitur ubicunque transitio actus uel passionis est, est personarum transitio, sed non econtrario. Haec tamen sine illa reperitur, ut filius Ciceronis. (2) Ac propter harum trium quamlibet dicitur transitiua constructio, propter duas reliquas nequaquam et transitiones numerorum casuumque dicuntur, non autem simpliciter. Est autem numerorum constructio cum dictiones diuersis in numeris construuntur, ut rex Aragonum et iste est homines. Est et casuum, ut dominus dominantium, in quibus nunc est transitio, nunc est intransitio, quod facile per diffinitionis executionem dinoscitur.

[3] Intransitio uero quid sit per contrarium animaduerti possit, ut sit ea constructio quae fit dictiones quae inter se construuntur et earum significationes ad eandam personam referuntur, ut Ioannes Raimundus scribit et Ioannes albus. Haec autem, ut transitio, in partes non diuiditur, non enim recte dicitur actus aut passionis aut personarum intransitio. Reciprocatio uero est actus aut passionis ab aliqua persona in se ipsam quaedam reflexio, ut Ioannes diligit se. Retransitio est unius personae in aliam secundum uel actum uel passionem transitio, ut haec in prima retro agat uel ab ea patiatur, ut Ioannes me orat, ut se diligam, uel diligar a se. (2) Sunt autem plura retransitionum genera, quibus in aliam agat una persona, ut passa res in agente agat uel ab alia patiatur, ut uicissim a patiente patiatur agens uel in ea agat. Hae proprie retransitiones appellantur, ut rogo te, ut diligas me et rogor a te ut a me diligaris. Reliquae retransitiones in possessiuis assignantur improprie, ut ego te diligo, ut meum filium diligas. De constructione et his quattuor speciebus per Doctrinale in IX et scribentium ibi, et per Petrum Heliae in primo minoris et per Catholicon in tertia parte, capitulo de constructione habetur. Et de reciprocatione retransitioneque plenaque de ipsis noticia, supra, in magna epistola, et libro IIIº, in materia de sui, palam est (cf. supra 3, 3; Prisc. 17, 2; Helias ibid.; Doctrinale 9, 1.390-ss.; Catholicon 3, 101).

II. Orationis diffinitio.

[1] Cum autem constructio tertio modo iuxta nostrum propositum constructa dicatur oratio, consequens uidetur ut et per diffinitionem cognoscatur. Sic enim plenior suscipietur de constructione cognitio. Igitur oratio, ut Prisciano primo minoris placet (17, 3), sic declarari et diffiniri potest: «Igitur manifestum est quod consequens est ut etiam dictiones, cum partes sint per constructionem perfectae orationis aptam structuram, id est ordinationem, recipiant. Quod enim ex singulis dictionibus parum sensibile, id est intelligibile, quodammodo est elementum orationis perfectae. (2) Et quomodo elementa iuncturis syllabas perficiunt suis, sic etiam ordinatio intelligibilium imaginem quandam syllabae perficit adiunctione dictionum. Est enim oratio comprehensio dictionum aptissime coniunctarum. Et quomodo ex syllabarum coniunctione dictio, sic etiam ex coniunctione dictionum perfecta redditur oratio».


III. De pronominum constructione.

[1] Quemadmodum uero ex nomine uerboque oratio perfecta fit, ita ex pronomine et uerbo, ut ego contemplor, tu uagaris. Tunc enim et orationis constat pefectio, quippe cum pronomen loco nominis accipiatur, et uim nomins ordinatione compleat.

[2] Ante uerbum nomen necessario ponitur, nam et agere et pati substantiae est proprium, ad quam significandam nomina imponuntur, ex quibus uerbi proprietas, id est actio nascitur et passio. In ipsis igitur uerbis intellectu nominatiuus inest, sine quo non poterat significari substantia. In prima quidem secundaque persona diffinitus et determinatus est, sed in tertia infinitus, quia innumerabiles tertiae sunt personae, nisi exempta sit actio, ut fulminat, tonat et similia. Haec enim, quamuis nomen non adiiciam, uidentur ad solum deum pertinere.

IV. De pronominibus uerborum causa inuentis.

[1] Et quoque uerborum causa pronomina sunt inuenta. Nomina quidem tertias personas indicant, quippecum nomina substantiam et qualitatem uel generalem uel propriam significantia possint intelligi in omnibus inesse personis. Omnis enim persona capax et generalis et specialis substantiae et qualitatis est. Homo nanque esse potest qui loquitur et ad quem quis loquitur, et de quo quis loquitur. Et Ioannes dici qui loquitur et ad quem quis loquitur et de quo quis loquitur. (2) Et ita confusio personam infinitam faciens hanc tertiam uelut sibi peraptam assumpsit, unde uerborum quoque infinitae tertiae sunt personae. Nam prima secundaque persona praesentes sunt et demonstratiuae tantum, et figuratiue sibi nomina semper asciscunt, ut Ioannes Raimundus ego, ille ego. Non tamen cum nominum positiones fiunt, prima personam indicant, id est loquentes, quod suum primae personae est. Nec enim infantes nomina sibi imponunt neque ad ipsos pronunciantes fit nominatio, quod secundae personae est. (3) Ergo nomina tertiae sunt personae, uerba uero in tribus personis erant. Iccirco in personas deffinitas et discreta excogitata sunt pronomina, ut et nominis positionem et uerbi ordinationem, id est substantiam et deffinitas personas indicarent, ut ego scribo, tu scribis. Pronomen enim loco nominis positum et substantiam significat, et personam uerbo sibi adiuncto congruam indicat. Sic non prohibemur in persona tertia dicere Ioannes orat, quandoquidem personae duae tertiae coniunguntur. Non tamen tertiae pronominum personae superuacaneae sunt, eo quod nomina ponere in tertia persona possimus, ut interius ostendetur. Ergo si praedicta uera sunt, iure Priscianus (13, 22) in doctrina uerbum pronomen praetulit, quod uerbi quoque causa excogitatum sit.

[2] Pronomina uero non modo causa supponendi uerbis, praesertim in prima secundaque persona, sed et discernendi sunt inuenta. Verba nanque personalia, in quibus intelligitur nominatiuus et indicatiua sunt, accipiuntur absolute. Qui enim ambulo uel scribo pronunciat, non ad alterius personae discretionem diffinit, sed pronomina nominatiui casus primae secundaeque personae ad alterius personae discretionem sunt producta, ut si dixero ego laboro, tu quiescis, uel ego et tu studemus, ille dormit, tu et iste uigilatis. Et si dicam ego et tu intelligimus nihil addens, ad certas omnes personas discernitur. Nisi enim aliam personam uelimus discernere, uerbo pronomina nominatiui casus addere non est necesse. (2) Omnes enim obliqui casus pronominum alpud Latinos absoluti sunt. Graeci nanque per omnes casus quoddam pronomen absolutum et quoddam discretum habent. Dicuntur autem absoluti quibus et sine aliarum personarum discretione et cum discretione uti licet. Sine discretione: da mihi salutem, in hoc enim nulla personae alterius est discretio; siquis autem dixerit da mihi sapientiam, illi uero diuicias, discretionem fecit. In discretione uero facienda maxime nominatiuus ualet, cum uerbo adiictur, ut ego facio hoc, tu facis illud. Cum enim facio per se primam personam ostendat et in se uim nominatiui absolutam habeat. (3) Pronominis additio discretionem aliquam alterius personae desiderat, ut ego lego, tu scribis. Terentius in Andria (28):

«Vos istaec intro afferte

Solia adesdum».

Idem in Adelphis (706):

«Ego ibo intro, ut quae opus sunt parentur tu fac, ut dixi»

Ceterum et alterius personae adiunctionem recipit, ut ego et tu oramus. (4) Discretio uero hic secundum Priscianum est alicui personae alicuius actus attributio cum eiusdem actus ab aliis omnibus remotione, sed ut Prisciani non nullli glosatores dicunt, hoc non est possibile, sed in pronominibus tunc fieri dicetur discretio, cum unum suppositum ab aliis discernitur, et ita ratione suppositi. Cum enim dicitur iste homo currit, respectu aliorum suppositorum discretionem facit. Significantia autem, de qua multis in locis Prisciani legitur (13, 22), est alicuius actus alicui personae cum aliqua praerrogatiua uel excellentia attributio.

V. De participiis collocatione post uerbum.

[1] Participium quoque post uerbum opportune collocatur, ex quo nascitur etiam. Nam et uerba in causales figuras, id est terminationes seu participia cum generibus sibi accidentibus transferuntur. Fuerunt autem inuenta participia, ut duo actus sibi consequentia seu concomitantiam praestare possent, id quod per duo uerba fieri non poterat, et ut etiam per obliquos casus et sine coniunctione fieri posset copulatio, et ut actus etiam cum obliquis intransitiue ualerent coniungi, ut me iuste uiuente gaudeo et iuste uiuens gaudeo, pro iuste uiuo et gaudeo. (2) Et nisi post nomen et uerbum poneretur participium, non recto nomine uocaretur, cum ex utroque per conformationem pendens in tertio loco collocari debuisset. Nec alia pars, id est, pronomen, nulla ex utriusque proprietate partem, ut participium, capiat.

[2] Graeci post participium ponunt articulum quem Latini non habent. Hic autem et haec et hoc indubie sunt pronomina, quae nisi in nominis declinatione grammatici nostri non recipiunt.

[3] Pronomen facile post participium debuit collocari, cum nisi causae memoratae fuissent, post nomen constitui debuisset.

[4] Praepositio non primam nec antiquiorem positionem habens nec nominationem ab aliqua significatione, sed a praepositione aliis partibus facienda sumens, cum natura sit posterior, constructione uero anterior, post partes principales examinanda fuit. Per appositionem uero nominibus aliisue causalibus praeponitur dictionis uim sibi defendens. Composita nanque uim non habet dictionis, cum in eam, cui coniungitur, partem cedat.

[5] Aduerbium uero, quod ui uerbi adiectum est, quod et eius nomen ostendit, ut secundo loco uerbum post nomen est, in loco secundo post praepositionem recte collocatur.

[6] Post omnia supradicta ponitur iure coniunctio, cum per se nullum sensum sine supradictarum dictionum materia significare posset, ut et corporum uincula sunt inutilia, si corpora uincienda desint.

VI. Absoluta pronomina.

[1]  Iam tempus est, ut pronominum constructionem perstringam, si prius aliqua praecepta [1] ad eam spectantia reserarim. Pronomina ideo casus personasque recipiunt, ut pro toto nomine casibusque eius omnibus subeant, et personarum discretiua sint, ut quod nomini deest. Hoc est personarum discretio, id compleant, nominis casus, uerbi uero personas habentia. (2) Proprietates autem pronominum duae sunt: demonstratio et relatio. Demonstratiuorum uero pronominum alia absoluta alia discretiua secundum Graecos sunt. Absoluta quidem, quae alterius personae discretione non egent, quae encletica apud illos, id est inclinatiua, sunt. Discretiua uero quibus aliarum personarum adiunctione opus est, quae illi ortogomeya [2] uocant, quippecum aliam inferre personam sit necesse, sicut in comparatiuis nominibus oportet haec ad alias referri personas. Absoluta uero eorum, id est positiua, per se proferuntur. (3) Apud nos autem eadem pronomina absoluta et discretiua sunt, ut Petrus amat me, uel amat te, illum autem minime. Cum enim dico Petrus amat me, hic me absolutum est. Cum autem cum additione dico Petrus amat te, illum autem minime, te absolutum respectu sui et discretiuum propter illum adiunctum dici debet.

[2] Verum nominatiuus primae secundaeque personae pronominum, si uerbo sit adiectus, cum uerbum per se magis absolutam personam significet, plerunque discretiuus est, ut ego studeo, ille autem non.

[3] Accidit autem pronomini in tertia persona relatio per quam praedicta nomina per recordationem pronominantur, id est per pronomen denotantur, ut Ioannes postquam ad sufficientiam cum iuris sapientia est lucratus, ipse lucrorum mediocritate contentus quieuit.

VII.  Inter pronomina demonstratiua et relatiua differentia.

[1] Vt autem inter pronomina demonstratiua et relatiua magna notetur differentia, est sciendum quod demonstratiua non aliquorum loco nominum prius positorum collocantur, ut relatiua, sed eorum quae demonstratiua proferri non possunt. Relatiua non praememoratorum loco nominum quibus iterata non competit acceptio, siquis enim pro ipse quieuit iterum Ioannem ponat, non duas orationes colligit ad Ioannem, sed quasi principium alterius orationis facit.

[2] Nomen autem proprium ad diuersas personas referri potest, ut si dicatur Ioannes uir fuit sanctissimus, Ioannes Christum est testatus, in dubium potest reuocari, cum duo eiusdem nominis fuerint, ut Baptista Euangelistaque, ad utrum commemorati actus pertinere possint. Sin autem diceretur Ioannes uir fuit sanctissimus, hic Christum testatus est, de eadem persona, puta de Baptista uel Euangelista, deberet intelligi. In omnibus igitur pronominibus relatiuis una eademque oratio ex nomine praememorato pendet.

VIII. Pro relatiuis pronominibus nomina ponere et oratione mutare licet.

[1] Pro relatiuis autem pronominibus nomina ponere et oratione mutare licet, ut deus iustos renumerat, deus peccatores plectit. Hae enim orationes singulae per se proferri et mutuo conuerso ordine praepostae dici possunt, cum non ad priorem altera referatur, id quod pronomen relatiuum facit, quod ad nomen refertur, antepositum.

[2] Quotiens autem ille uel hic non ad aliquid ante oculos ostendendum referatur, intelligendum est eorum demonstrationem ad intellectum referri. Et sic pronominum quaedam sunt ad oculum demonstratiua, ut ego et tu, quaedam ad oculum intellectumque. Ad oculum, ut hic uir, haec mulier, hoc est mancipium, de quo tot bona dicuntur. Ad intellectum, ut hic religionis cultus, haec Augustini scientia.

[3] Insuper licet uerba uoce una ad plures tertias personas pertineant, ut Ioannes uel Petrus orat, uel quicunque hunc actum potest facere, tamen sola pronomina diuersis uocibus uarias tertias personas efficiunt. Nam relatiua quidem sunt sui primitiuum, ipse et is. Demonstratiua uero ille, iste et hic, sed refert quod ille spacio longiore debeat intelligi, ut Terentius in Eunucho (54):

«Videsne tu illum?»,

iste propinquiore, ut iste tuus filius, iuxta Prisciani sententiam. Enimuero ego magis hic spacio propinquiore dici reperio. De hic tamen et aliis ad proprietates seu qualitates pronominum extricandas, in 3º libro percopiose dixi, et ideo ad eum librum te remitto (cf. supra 3, 1, 8; Prisc. 17, 58).

IX. De syllabicis adiectionibus.

[1] Quemadmodum autem apud Graecos tay quibusdam pronominibus ad uim significationi cumulandam adiicitur, sic et apud nos -met, -te, -temet, -pte, -ce significantia profecto intendunt, ut egomet, tute, tutemet, meapte, tuapte, huiuscemodi de quibus in primo plene scripisi (cf. supra 1, 10-ss.).

[2] Diffinitae uero pronominum personae non solum demonstratione, quae sub oculis praesentium cognitionem ostendit, sed et relatione quae absentium recognitionem habet, dici possunt. Itaque Prisciano referente (17, 60), scite dicebat: «Aristardus pronomina coniuga in personis esse, cum et coniuncte per omnes personas uel demonstratione uel relatione diffiniatur similiter. (2) Verba uero sunt incongrua, cum in prima finiantur secundaque persona, non autem in tertia, nisi foret actus praecipuus ad aliquem unum pertinens, ut pluit, tonat, fulminat, de deo solum intelliguntur, non quod uerbum personae tertiae sit finitum, sed is qui eius significationem agit. Hunc actum proprium tantum habet. (3) Constat igitur pronominis positiones in tertia persona diuersas esse, ne una uoce uariae demonstrentur personae. Sic enim hae quoque infinitae essent, ut in uerbis tertiae personae, quod pronominum proprietati erat contrarium, quippecum una dictio, quae multa significat, infinitatis causa sit».

X. De consequenti et inconsequenti declinatione.

[1] Ad hoc pronominum alia genitiuum aliosque obliquos a nominatiuo consequenter regulariterque declinant. Et numeros consequentes habent, ut ille, iste, ipse, hic et is, et deriuatiua quoque. Non autem principalis, ut ego et tu, mei, tui, sui, mihi, tibi. Ego nanque secundum casuum rationem genitiuum mei habere non potest, nec genituus mei mihi et me applicat opportune. Quod et de numeris pluralibus dici potest, ego, mei, nos, tu, tui, uos. Nullus enim genitiuus a nominatiuo inconuenienter declinatus numerum pluralem nominatiuo congruentem potest adiungere. Declinatus enim a nominatiuo recte huic consequenter quoque sequentes casus numerosque declinat. (2) Mirum igitur esse non debet si prima secundaque persona, in quibus sola est demonstratio, uoces singulas habeant, ut in quolibet casu inconsequens sit declinatio. Et ita genera omnia a propriis terminationibus sint abscisa, ut per eundem finem terminationemque congruam positionem habuerint, quippecum per ea absque generum discretione per se significatur demonstratio. (3) Ille uero, ipse, iste, hic et is, quae diuersis in tertiis absentibus uel praesentibus et longe uel iuxta positis poterant esse personis, propter omnem confusionem abolendam et certitudinem surrogandam, genus cum declinatione consequenti receperunt. Pronomina uero principalis, cum ad omnia quae sunt unicam significationem habeant, ut una generali uoce omnium proprietates demonstrent, substantiamque solam significent, unicam etiam uocis declinationem seruauerunt, ut singulas et personarum et casuum prolationes uarient. Hoc est ut in quolibet casu uaria sit terminatio, sed inconsequens declinatio. Et haec quidem pronomina nulli regulae sunt obnoxia, quae nec unicis in uocibus poterat habere locum, quia regula de multis non de paucis est et tradi debet.

XI. De non nullis bonis latinitatibus ad pronominum constructionum spectantibus.

[1] Tempestiuum est ut iam ad doctrinas transeamus, si prius non nullas bonas latinitates ad pronominum constructionum spectantes perstrinxerimus. Dicit enim Laurentius Vallensis, libro IIIº, capitulo LV (Eleg. 3, 51): «Hic sermo rusticanus et agrestis est: non uidetur tibi quod bene faciam et mihi non uidetur, quod bene loquaris; sicut uobis uidetur quod malefacimus, ita nobis uidetur quod male facitis. Elegantes enim sic loquuntur: non uideor tibi benefacere, et tu non uideris mihi bene loqui; sicut uobis uidemur malefacere, ita nobis uos uidemini».

[2] Idem Laurentius libro eodem, capituloque sequenti, scilicet LVI, dicit: «"Hic mihi gloriatur se omnes honores sine repulsa obtinuisse" (Cic. Pis. 2). Et alibi idem Cicero narrans Bruto rem, in qua ille non affuerat, inquit: "Ecce tibi Pomponius noster. Illud mihi et tibi non magis ad me uel ad te quam ad ceteros pertinet". Illa duo pronomina mihi et tibi nihil operantur, sed superucanea esse putantur. Quare modus dicendi sumptus de medio, quo uulgo utimur, dici potest tu mihi semper dormis, ille mihi assidue sedet, cum super cenam essemus, ecce Trihostium crepuit. Is sermo neque ad me neque ad te neque ad quenquam refertur. Ideoque differens ab illo figurato est, quale est apud Virgilium (Georg. 3, 436):

"Heu, mihi non molles libeat iacuisse per herbas",

"Neue tibi ad solem uergant uineta cadentem" (Georg. 2, 298).

Hic ad uniuersos sub prima secundaque personae praecipitur, ibi autem non, nec ad aliquem sermo est.

[3] Idem in eodem, capitulo LXXV:  «Hic non est cum illo comparandus melius de minore ad maiorem dicitur, ut Virgilius cum Homero, Horatius cum Pindaro non est comparandus, quasi ediuerso sic: Homerus cum Virgilio, Pindarus cum Horatio non est comparandus».


[4] Idem capitulo sequenti: «Intercedit mihi tecum amicicia, intercedit tibi cum illo affinitas, intercedit sibi mecum necessitudo, hoc est amicicia, affinitas, necessitudo inter nos est media quaedam, quae nos conciliat. Tribuni intercesserunt, Cepio intercessit, hoc est in medium se uerbis et ui opposuit».

[5] Idem in capitulo LXXVIIº: «Amamus nos inuicem, amatis uos mutuo, amant se pariter. Cum uero praepositionem inter adhibemus, actum a uerbo regendum tollimus, ne turpe foret, si replicaret ita: amamus nos inter nos, unde dici debet amamus inter nos, amatis inter uos, amant inter se. Non autem amatis uos inter uos, amant se inter se. Cicero ad fratrem (Ad Quint. Fratr. 3, 3, 1): "Pueri ualde inter se amant". Et De amicicia (82): "Neque solum inter se diligent et colent, sed etiam uerebuntur"».

[6] Idem in eodem, capitulo LXXX, de parenthesi: «"Si potuisset et redimere oculos matris (quae pietate fuit), uicarios suos dedisset" (ps.-Quint. Decl. 6, 4), id est tanta pietate in matrem fuit. Idem Quintilianus (Decl. 9, 21): "Hoc si scisse, pater, affirmo, promitto (cuius pietatis es) nemo te ante te cessisset", et alibi (?): "Quae pietas tua est". Tribus enim modus utimur: per relatiuum, totidem per pronomen is, primo modo sic: ea pietate fuit; secundo sic: eius pietatis es, sed hoc rarius; tertio sic: ea pietas tua est, ea pro tanta accipitur. Ideoque et ipso tanta uti licet eodem modo quo et pronomine. Habet autem aliquid plus talis oratio quam si dicas pro una pietate». (2) De parenthesi in genere, in XIIº Doctrinale docet (12, 2.538-40):

«In clausa clausam si commisces alienam

Inde parenthesis est: principes (quia bella minatur

Hostis) militibus urbes praemunit et armis»,

et hic glosatores uide. Et dicitur a para, quod est inter, et thesis positio, quasi interpositio. Parenthesi secundum Donatum est quotiens sententia inchoatur eique quaelibet ratiocinatio interponitur. (3) Vel parenthesi secundum Catholicon in quarta parte, scilicet de figuris et coloribus, capitulo De tropo, § Parenthesis: «Est interposita ratiocinatio diuersae sententiae, ut (Verg. Aen. 1, 643-44)

"Aeneas (neque enim patrius consistere mentem

passus amor) rapidum ad naues praemittit Achatem".

Debuit enim dicere Aeneas rapidum ad naues praemittit Achatem, neque enim patris amor passus est mente consistere. Simile per Apostolum Ad Galathas IIº habetur, uel est  sententiae interpositio  qua ex medio remota integer sermo durat, ut (Ov. Met. 1, 2):

«Dii coeptis (nam mutastis et illa) aspirate meis»,

scilicet in primo Metamorphoseon in principio».

[7] Idem Laurentius in eodem 3º, capitulo LXXXIIIº, de nihil ad et quid ad, sic ait: «Addidit etiam illud equites non optimos misisse, credo, Caesar nihil ad tuum equitatum, id est nihil ad comparationem tui equitatus». Et infra: «Nihil ad ipsum, scilicet Persium, id est nihil in Persii comparatione, quale est, cum subintelligitur pertinet, ut hoc qui ad te? Hoc nihil ad te, supple pertinet. Vel potius parum est, ut sit in comparatione Persii L Decimus parum doctus, et in comparatione tui equitatus sunt parum boni equites». (2) Nec super parenthesi et abusione plurale pro singulari, uariationeque numeri cum rediti parenthesis, eiusdem Laurentii in eodem libro 3º, capitulo XII, praetereas, ubi dicit in fine: «Haec in eum quoque finem retuli, ut ostenderen oratores, cum inceptae orationis aliquid longius inseruerunt, redire iterum ad id quod inceperant, aliquando et frequentius memoriae iudicum refficiendae gloria uel eodem uerbo repetito uel quod idem efficiat». De his, quoque in meo Elegantiarum breuiario designatis in capitulis doceo.

XII. De pronominum proprietatibus.

[1] Posteaquam praecepta ad pronominis constructionem spectantia potissimum super illius proprietatibus perstrinximus, ad huius doctrinam descendemus.

[2] Pronomina igitur, sicut et nomina, per singulos casus cum uerbis similiter construuntur.

[3] Et uerba quidem nominatiuis intransitiue, obliquis uero transitiue copulantur, ut Ioannes, uel iste, legit, Ioannis, uel istius, misereor, Ioanni, uel isti, placeo, Ioannem, uel istum, amo. Ablatiuus et obliquos ceteros sequitur, ut Ioanne, uel isto, gaudeo.

[4] Vocatiuus nanque intransitiue secundis uerborum personis adiungitur, cum proprius naturaliter secundae personae sit, ut Petre, uel tu, noster frater amas, uel ama.

[5] Constructionem tamen uerborum, quae fit cum nominatiuis intransitiue, obliqui transitiue recipiunt, nisi uerba sint absoluta, ut Ioannes, uel iste, uiuit, spirat, ambulat, dormit et similia. Haec enim obliquorum adiectione ad transitionem in personas alias declarandam non egent, huiuscemodi uerbis animi affectus ostendentibus.

[6] Impersonalia tamen, siue transitiue siue intransitiue proferantur, obliquis casibus coeunt, nisi per defectionem prodierint. Intransitiue, ut inambulatur a me, pro inambulo, uel manetur a te, pro manes, uel seceditur a illo, pro secedit. Sed in his res uerbi uoce passiua potest intelligi, ut curritur, id est cursus fit, et bellatur, id est bellum fit. Vnde etsi non  addatur a quo, sensum tamen eius quod agitur potest exprimere. Virgilius in VIIº (Aen. 7, 553):

«Certatur comminus armis».

Terentius in Eunucho (271):

«Quid agitur? Statur».

Transitiue quoque impersonalia construuntur, ut miseret me tui, piget te mei, poenitet illum sui. Mei autem, tui et sui genitiui primitiuorum sunt, qui possessiuorum quoque esse possunt.


XIII. De causa inuentionis pronominum quoad primam et secundam personam.

[1] Pronomina loco nominum collocantur, non propter nominum ignorantiam, ut quidam existimant. Quae potest esse ignorantia, cum Aeneas ad Didonem dicat? (Verg. Aen. 4, 333)

«Ego te quae plurima fando».

Enimuero potes, sed causa potest assignari, quod nomina in prima secundaque persona esse non possunt. Siquisquam fortasse dubitaret, nonne etiam ignoratis nominibus, dicitur ego, tu? Facile soluetur hox ex accidente fieri, id est ex propriae qualitatis demonstratione. Cum non modo nomina incognita sed et cognita pronominalem cognitionem demonstrationemque reposcant, nam et pronomina minus loco nominum cognitorum quam incognitorum surrogantur. (2) Nam ui, id est natura sua, proprium nomen per pronomen intelligitur, non tamen nomen uocis sed rei, seu quod ex nomine denotatur, id est propria suppositi qualitas, in qua propria sunt nomina per pronomen importari debet intelligi. Per hoc enim pronomen ego non uox Petrus uel Ioannes, sed proprium nomen rei, id est propria qualitas suppositi, ad quam significandam propria nomina imponuntur, proculdubio demonstratur. (3) Qua de  re pronomina ad nihil utile pertinerent, si demonstratione carerent, id est demonstrationis actu et re quae demonstratur. Itaque cum per se scribitur pronomina, nimium infinita sunt. Hoc est, cum ex sua natura excidunt, scilicet ex propriae qualitatis demonstratione. Vnde qui sibi uicissim scribunt sapienter nomina propria solent praeponere, postque pronomina subiicere. Nam si pronomina ponerentur dicendo ego tibi salutem mitto, nesciretur quis mittit et cui mittitur. Praaepositis igitur nominibus propriis, ut Cicero Bruto salutem, ad haec demonstrationes ui sua pronomina faciunt. Si enim post dixero ego tibi dudum scripsi, per pronomen ego nominis praepositi nominatiuum ostendo, per tibi uero datiuum secundae personae, qui loco datiui praepositi nominis debet intelligi. Nec in dubium reuocari potest quin nominibus sublatis antedictis, sint pronomina infinita.

[2] Causa uero propter quam nomina in prima secundaque persona esse non possunt, est eorum confusio personarumque indiscretio. Prima uero secundaque persona certae et finitae sunt, tertia uero confusa et incerta. Nomina quidem confusa et incerta sunt, siue sint generalia, ut animal, siue specialia, ut homo, siue prorpia, ut Ioannes, quia et Ioannes potest esse qui loquitur et is ad quem loquitur et de quo quis loquitur. (2) Secunda causa dari potest nomina eius personae sunt, in qua fuerunt ad significandum imposita, sed nomina in tertia persona ad significandum imponuntur, non autem in prima nec secunda, quia non ipsi nomina nobis imponimus, quod suum est primae nec ad eos, qui nascuntur sermonem incendentes, quod secundae personae est eorum positionem, id est nominationem, facimus. (3) Oportuit ergo nomina in tertia persona per omnes casus concedere, uocatiuo dempto, qui primus a tertia persona ad secundam positionem transfert. Vocatiuus enim sub secunda persona rem eandem significat, quam nominatiuus sub tertia. Contingit autem de nobis nos loquentes ad alias personas sermones dirigere, et ita nominbus quae tertiae personae sunt, uti non possumus. Quempiam nanque de se et ad alium loqui ad primam personam pertinet et secundam. Quapropter pronomina subierunt perficientia, quod nomen non poterat, ut si dicatur ego tibi profui. (4) Licet autem pronomina loco nominum sint inuenta, non tot quot nomina esse debent, nam pronomen unum pro nominibus omnibus potest accipi. Alicuius enim certe substantiae demonstrationem uel relationem habet. Haec autem substantia nominibus propriis in omnibus una eadenque uoce significanda est. Intellige autem uoce, scilicet propria, quia una res per hanc uocem Ioannes, altera per hanc uocem Petrus, et ita de aliis denotatur. Vel intellige uoce, scilicet communi, nam per hanc uocem communem ego nomina omnia significari possunt. Generaliter enim ad omne suppositum pertinet.

XIV. De causa inuentionis pronominum quoad tertiam personam.

[1] Nec pronomina tertiae personae inutilia esse putes eo quod nomina in ea persona sint. Nam pronomina perfecte loco nominum procreat ex accidente etiam demonstratio uelut magis quam aliud diffiniens determinansque pronomina et omnibus personis quod in pronominibus tertiae tantum facit relatio. Ipsa autem demonstratio per coniunctionem primae secundaeque etiam ad tertiam peruenit. (2) Non igitur excogitata sunt pronomina, quod nomen tertiam personam non habeant, sed quia demonstrationis sit expers, quae pronominibus competit. Itaque nomen et pronomen in illo uersu Virgiliano (Aen. 789-90):

«Sunt hic Augustus et omnis Iuli

Progenies»,

hoc autem fuit necessarium, quoniam Augustus cernebatur, demonstratione opus erat per pronomen, quae per nomen fieri non posset. Vt autem qualitas quoque propria personae fuisset ostensa, quam nomen prae se fert, additus est Augustus.

XV. De pronominum constructione speciali.

[1] Cum igitur pronomina primae, secundae tertiaeque  personae sint, nomina uero tertiae, consequens est dicere cum illis pronomina construi, quibus cum nomina construi non possunt. Ideo sane dicitur incongrue Ioannes Raimundus Ferrarii [3] studeo et similia, sed hoc quidem propter personarum inconsequentiam. Nomen enim tertiae est personae, uerbum uero primae, sed ego studeo, tu studes congrue diceretur, et ita in his et similibus est dicendum. Nam hic est personarum consequentia, ut et si duabus in tertiis personis facta sit prolatio, ut Priscianus scribit. Non tamen hoc omnino ubique seruatur. (2) Verba nanque substantiua uocatiuaque uel in prima secundaque persona nomina post se apte possunt asciscere, id quod in aliis est inconsequens, ut sum Ioannes, studiorum studiosorumque amator, uoco Ioannes, et similia. Vbi uero hic etiam incongruitas notaretur, per equiuocationem tolerari diceretur. Nec a parte ante, ut quidam putant, fit talis constructio, tunc enim, ut illa Priscianus scribo, prorsus esset incongrua, sed a parte post recte dicitur per figuram, ut Prisciani glosatores attestantur. (3) Auctores autem Graecorum solita utentes licentia aliis quoque uerbis primae secundaeque personae nomina reperiuntur coniungere, ut Homerus in multis tacens ego. Nostri quoque, ut Iuuenalis in IIIIº (60-63):

«Nam cum sis conuiua, mihi promissus habebis

Euandrum ueniens Tyricius aut miror

Hospes»,

deest enim tu. De hac abusione quidam dicunt a parte post esse, alii a parte ante, sed figurate recte diceretur tu Tyrincius ueniens, sed remoto tu, dicendo Tyrincius ueniens, fiet abusio, quae subest profecto siue a parte ante siue a parte post sumatur.

[2] Verbis autem substantiuis uocatuisque sine pronomine omnis personae, id est nomina, adiunguntur, nam uerba substantiua essentiam in generali significant, quae per specialem specificari petit, et haec specialis a nominibus importatur, sed et uocatiua uerba nominationem generalem notant, quae per nominationem propriam specificare cupit, quam nomina propria denotant. Ideo illa cum nominibus.

XVI. De constructione pronominum prohibita et nominum tolerata.

[1] Cum igitur pronomina essentiam generalem non specialem significent uerborum, substantiuorum instar, cum uerbis his construi non possunt. Nemo quidem recte dicit sum ego referens pronomen sequens ad sum specificandum me, sed hic de ui uocis pronomen intellige, secus si per demonstrationem diffinitum esset, tunc enim sum ego debite diceretur. Idem de uerbis uocatiuis dici debet. (2) Cum enim uerba uocatiua nominationem generalem dicant, quae per nominationem propriam specificari exigit, propria uero nominatio non importetur per pronomina, cum his construi non possunt. Vnde sum ego uel uocor ego per se nemo dicit, cum nihil perfectum significet sine qualitate, substantiae duplicata demonstratio. (3) Non enim erat possibile nominationem propriam, quae nomine proprio denotatur communi uoce, id est ad omnes generaliter pertinenti, quae pronomen est, attribuere, ut si diceres sum ego, uocor ego, referentes ad pronomen uerba, non enim propriae qualitatis significationem, sed essentiae demonstrationem, quae communiter omnibus accidit, faceres, ad quam ego spectat. Eadem ratio in ceteris quoque personis est.

XVII. De nominum constructione cum uerbis substantiuis uel uocatiuis per euocationem tolerata.

[1] Perspicuum [4] igitur est uerba substantiua uocatiuaque generalem uel substantiam uel nominationem denotantia a persona tertia ad primam uel secundam nomina euocare, ut sum Ioannes, uocor Ioannes. Cum enim specialem substantiam, quam pronomen additum demonstraret, in se confuse et indeterminate habeant, in euocatione pronomen addere non oportet. Euocatio autem est dictionum diuersarum personarum intransitiua coniunctio, ita quod una ad alterius proprietatem trahatur, ut ego Ioannes studeo. (2) Pronomina uero primae secundaeque personae euocant, nomina tamen et pronomina tertiae personae euocantur, ut ego Ioannes speculor, tu Petrus audis, ego ille oro, tu ipse dormis. Et uerba substantiua uocatiuaque similiter tam a parte ante quam a parte post euocare possunt, ut Ioannes sum scientiarum scrutator, Ioannes uocor uerae pacis et restitutionis bonorum praedicator, utrobique nanque natura uerbi substantiui uocatiuique patitur propter ego inclusum etiam a parte ante euocationemque fieri personarum, ubi quoque potest a parte post, et usitatius fieri, ut sum Ioannes, nominor Ioannes Raimundus Ferrarii. In uerbis autem adiectiuis per se non cadit euocatio, nisi per participium uel adiectiuum uel aliud nomen suae significationis conueniens, ut proficio legens uel curro leuis uel sedeo iudex uel contemplor diuinae ueritatis rimator, uel per tertiae personae pronomina, ut ego ille lego, tu ille uagaris, tune es Ioannes iste? ipse studeo, ipse delectaris. (3) Nam Petrus Heliae primo minoris, carta IIIª, § Deuocare dictionem, uersiculo Solum autem (Reilly 1.000), scite dicit: «Solum autem pronomen habet uim deuocandi et prima et secunda persona uerbi substantiui aut uocatiui aut habentis eorum uim; deuocantur autem tantummodo nomina et participia et tertiae personae pronomina omnia praeter sui». (4) Et enim primo minoris, § Pronomina quasdam, Prisciano teste (17, 144): «Omnes tertiae personae pronominum per euocationem primae et secundae personae, excepto sui, apponi possunt. Prima autem uel secunda persona nec inuicem sibi nec tertiae possunt apponi, nullus ait ego tu es uel tu ego sum nec ego ille facit uel tu ille facit. (5) Ille autem ego facio et tu ille facis, bene; ille enim appositiuum est, quod apponitur ei ad quem uerbum redditur, sed inter ipse appositiuum et alia pronomina, scilicet iste, hic et is est differentia quae ipse tribus personis etiam sine adiuncto licet adiungere, ut ipse lego, ipse legis, ipse legit. Alias autem uoces tertiae personae pronominum per se quoque cum uerbis primae secundaeque personae non possunt copulare. Nullus enim inquit ille facio, ille facis, nisi etiam pronomina primae secundaeque personae ostendentia addideris. Sed ille ego tu cum dicitur antecedentis cognitionis significatur relatio, ipse ego uero discretionem facit, id est ipse ego per me et non alius».

[2] Insuper ab ego tuque deriuata pronomina propter genitiuum primitiui in eis intellecti relatiuum qui euocare quaeunt, ut filius meus, qui disputo, dormit, filius tuus, id est tui, qui legis, inambulat, seruus noster, qui oramus, fugit, discipulus uester, id est uestri, qui luditis, uagatur. Posthac cum dicitur habeo uoluntatem comedendi uel eundi solus, hoc nomen solus ab hoc uerbo habeo mediante gerundiuo comedendi uel eundi euocatur. Et cum uerbo habeo per regimen cum gerundiuo autem per terminationem construitur. Et ita de similibus est dicendum. (2) Deinceps sic nomen substantiuum recipit adiectiuum, ita et substantiuum uerbum, ut homo bonus, sum bonus, sumus boni, ita quod nullum aliud substantiuum sit ibi necessarium, sed hoc in prima secundaque persona, sed non in tertia. Ex quo dici potest ego potestas sum bonus, ita quod adiectiuum duntaxat uerbum ratione suppositi consignificati respiciat, sed male diceretur, potestas est bonus, quia uerbum tertiae personae suppositum in se finitum non habet. (3) Euocationum autem altera figurata, altera non figurata. Figurata est quae a parte fit suppositi, non figurata quae post uerbum fit, quod sequenti nominatiuo in numero uel persona concordare non tenetur. Vnde grammatice dicitur ego sum tu, tu es ille, ego sum ille et ego non sum tu, tu non es ille. Item euocationum altera respectiua, altera absoluta. Respectiua est quae habito respectu ad uerbi significationem fit, unde ratione dicitur sapiens lego, ut hoc nomen sapiens ab hoc uerbo lego euocetur. Absoluta uero est, quae fit, non habito respectu ad significationem uerbi, unde male dicitur Priscianus scribo. (4) Deinde euocationum alia confusa, alia discreta, alia media. Confusa est quando nomen distributiuum euocatur, ut quisquis es, hoc saxo mecum consistere possis, pronomen enim sic positum secundam personam confuse demonstrat. Non autem hanc uel illam. Discreta est in qua nomen proprium euocatur, ut ego Ioannes scribo. Media est in qua sine distributione euocatur appellatiuum nomen, ut ego magister disputo. (5) Ad hoc cum dicitur uolo esse bonus, secundum quosdam hoc adiectiuum bonus ab hoc uerbo esse euocatur, quod esse non potest, cum infinitiuus persona careat. Alii dicunt quod partim ab hoc uerbo uolo, partim ab hoc infinitiuo esse. Alii, quos Catholicon sequitur, asseuerant quod ab hoc uerbo uolo euocatur, mediante infinitiuo esse, ad cuius determinationem uenit. Nam omnia uerba primae secundaeque personae euocant adiectiua. Et, ut Alexander ait, omnia nomina euocata in suis personalitatibus remanent. Alioquin incongruaque illa esset locutio ego sum homo qui currit. Dicitur autem euocatio ab euoco, -as, uel ab e, quod est extra, et uocatio, quasi extra propriam naturam personamque uocatio. Persona enim euocans ad eius uerbum euocatum trahit illique coniungit, non ut personalitatem auferat.

[3] Nec praetermittendum est in hac figura, ut in ceteris, tria concurrere: improprietatem, possibilitatem, necessitatem. Improprietas est in eo quod duo nominatiui ad idem spectantes sub diuersis personis coniunguntur, unde tota haec improprietas ex personarum diuersitate fit, eo quod prima uel secunda tertiam euocet, ut ego Ioannes, tu Petrus. Altera improprietas esse potest eo quod nominatiuus tertiae personae a primae uerbo regatur. Ad cognitionem uero possibilitatis necessitatisque duo notanda sunt, sed haec tam ex parte personae euocantis quam euocatae. (2) Est enim persona euocans finita in persona, ut ego, tu, nos, uos, sed infinita significatione quidem etiamque confuse, cum pronomina secundum Priscianum confuse significent, eorum nanque significatum sine forma qualitateque sit, duntaxat enim meram notant substantiam, sed respectu nominum indeterminate dicunt. In se autem determinate et finite. (3) Expertae uero personae euocatae alia duo sunt: econtra, ut confusio in persona, ut Ioannes uel aliquis nominatiuus alter, et in significato finitas seu determinatio, quoniam uero sit possibile, quod inter haec mutuam sit propositio, ut finitas personas cum infinitate in persona ipsa et finitas in significato cum infinitate in eo proportionem recipiant, et ita unum per alterum finitetur, possibilis erit euocatio. (4) Et ex hoc oritur necessitas, significatum nanque confusus ipsius personae euocantis specificatum a significato certo et finito personae euocatae possum intelligere simul, et persona euocatam infinitam in persona, sed infinitam per personae euocantis finitatem. Cum ergo quod intelligi potest, id etiam significari possit, hoc significari oportuit, significari uero nisi per euocationem non potuit, quare necessaria fuit euocatio.

[4] Multis autem modis euocati fieri comperitur: aut enim per partem casualem euocantem aut per partem non casualem fit: per partem non causalem, ut per uerbum substantiuum uel uocatiuum, ut sum Ioannes uel uocor Ioannes; per partem uero casualem aut per nomen fit, o Virgili, qui Aeneida scripsisti, uiuis memoria. Hic qui tertiae personae a uocatiuo Virgili secundae personae euocatur, aut per pronomen primae secundaeque persona, tam in singulari quam in plurali; uel in eodem casu, ut ego Ioannes lego, uel in diuersis, ut liber est mei, qui perlego; et autem in rectitudine, ut ego Ioannes, aut in obliquitate, ut equus mei legentis est. Sed et in diuersis casibus fit dupliciter, aut enim persona euocans in nominatiuo ponitur, et euocatam in obliquo, ut ego, quem tu uides, studeo, aut econtrario, ut equus est mei, qui curro.

[5] Persona uero euocans euocatam debet praecedere. Haec enim illam quantum ad significatum specificat, omne uero specificatum suo specificanti debet anteponi. Nec officit si dicatur quod eadem ratione persona euocata praemittenda sit, quod specificetur ab euocante quo ad personam. Est enim significatum dignius quam persona.

[6] Prima uero secundaque persona tertiam euocant, non econtrario. Illae nanque hac digniores sunt, et finitae quoque detreminataeque, tertia uero minus digna et etiam infinita. Dignius autem minus dignum et determinatum indeterminatum euocare debet. Licet autem prima persona dignior sit quam secunda, tamen, cum prima secundam specificare non possit. Praeterea quod utraque et quantum ad denotandum et quantum ad suppositum finita et determinata sit, prima secundam, postquam in hoc aequaliter se habent, euocare non potest.

[7] Certum uerbum primae secundaeque personae uerbum tertiae non euocant. Oportet enim euocationem immediate fieri, sed duo actus uniri non possunt. Euocatio quoque in aliis accidentibus sicut in persona fieri non potest. Euocans enim et euocatum ad idem pertinent idemque significant et ab eodem et ex eadem parte reguntur. Et inter se intransitiue construuntur. Haec autem sub diuersis speciebus, generibus, numeris, figuris uel casibus concurrere non possunt. (2) Deinde cetera accidentia certa et finita sunt, et unum nec dare nec auferre quandam proprietatem potest alteri, in se nanque finita sunt et opposita. Prima uero secundaque persona finitae sunt, sed tertia est confusa, quae propter confusionem suam sub proprietate primae potest intelligi, ut homo qui loquitur, uel sub proprietate secundae, ut est homo ad quem sermo fit, uel tertia, ut hoc fit in homine de quo fit locutio. (3) Ideo cum ita tertia sit confusa per primam uel secundam, quae quantum ad modum et suppositum sunt finitae, euocari uel specificari potest, quamuis autem tertia quantum ad modum finita sit, ut et aliae daue, et a proprietate determinata sumatur. Tamen quantum ad suppositum infinita et indeterminata est, ut homo licet tertiae personae sit, tamen indeterminate ad hunc uel illum se habet. Et ideo quoad rem non quoad modum ab aliis specificari et determinari potest. (4) Ideo Priscianus ait quod in uerbis primae secundaeque personae nominatiuus finitus et determinatus est, supple quoad rem modumque; in uerbis autem tertia infinitus et indeterminatus, scilicet quoad rem, quia iste uel ille homo est, quoad modum aliter est dicendum. Itaque, ut breuiter dicatur, trifariam fit euocatio: primo modo cum pronomine et nomine respectu uerbi, ut ego studiosus proficio et gaudeo; secundo modo, cum duobus pronominibus et uerbo, ut ego ipse facio; tertio cum uerbo substantiuo uocatiuoque et nomine a parte post, ut sum Ioannes, uocor Ioannes. Hic autem licet euocata persona primae personae uel secundae sit realiter, tamen quoad modum est tertiae. (5) Ideo Priscianus inquit (12, 11): «Si nominatiuus tertiae personae pronomini primae addatur, ipse quoad rem primae personae est. In nominibus autem causa specificationis, in pronominibus autem discretionis habendae causa fit euocatio.

[8] Ex his omnibus consequens est dicere, ut ad hoc quod euocatio locum habeat, diuersae condiciones requirantur: duae ab euocantis, duae ab euocati parte et duae utriusque. Ex euocantis parte significationis confusio personalisque proprietatis certitudo. Ex euocati parte econuerso personae confusio significationisque determinatio. Ex utriusque uero parte, euocantis et euocati, ex eadem parte locutionis et in medio secundum situm ordinatio. Vlterius ex hoc apparere potest quod inter euocans et euocatum mutua sit finitatio seu specificatio. Specificat enim quoad personam euocans euocatum, euocatum uero quoad significationem euocans.

[9] Appositio uero et euocatio conueniunt, sicut enim in appositione apponens et appositum idem significans, ad idem spectant, et appositum specificat determinatque apponens. Sic et in euocatione fiunt eadem, quippecum persona quoque euocans et euocata ad idem pertineant, euocansque persona, quantum ad personam specificet euocatam, euocata uero quantum ad significatum euocantem. (2) Sed differunt in duobus: primo quod in apppositione sit in essentiali modo improprietas, eo quod duo per se stantia uel dependentia ueniantur, sed in euocatione sit improprietas, in accentuali modo, uidelicet in persona. Vnde secundum quosdam ubicunque est euocatio, ibi est appositio, sed non econtra, ut quidam expositor Prisciani refert. Dehinc appositio duntaxat mediante nomine et ita in tertia persona fieri solet, ut animal homo, sed euocatio non modo cum nomine, sed et cum pronomine facienda est, ut ego pauper ludo.

[10] Euocatio quoque a personarum conceptione differt. Conceptio nanque diuersas personas uni uerbo mediante copulatiua coniunctione uel cum uicem illius obtinenti coniungit. Et ponitur ibi coniunctio, quia semer coniuncta ut diuersa proferuntur debentque intelligi. Inde euocatione uero duae personae diuersae sine media coniunctione copulantur, quem interponi non debet, cum ille ad idem pertineant. Nec oportet, ut respectu uerbi fiat, quinimmo sic est improprietas, si dicatur ego studiosus, sicuti, si diceret, ego studiosus lego. Ideo non bene dicunt asserentes respectu uerbi euocationem fieri, nam sine uerbo hae tres figurae, ut appositio, euocatio et conceptio, fieri possunt.

[11] De harum trium personarum euocationisque materia Priscianum in VIIIº, circa finem, uide, ubi de uerborum personis docet. Qui in XIIº, carta II, dicit (12, 10): «Quemadmodum autem nomina tertiae sun personae, absque uocatiuo, tunc uero etiam primae et secundae, quando uerbis substantiuis uel uocatiuis iunguntur, sic etiam ea, ut meus es amicus, meus diceris cognatus, tuus sum filius, tuus nominor pater, tuus uocor socius, tuus nuncupor patronus». (2) Idem in eodem, carta IIIª (12, 15): «Nam omne nomen tertiae est personae, absque uocatiuo casu, sicut supradictum est, nisi substantiuo et uocatiuo uerbo coniugatur». (3) Idem in XIIIº, carta 4ª (13, 18), multa commemorat de praedictis, adiiciens: «Male quidem secundam personam nominatiuum non putauerunt habere. Si enim nomina quae semper tertiae sunt personae, tamen si cum supradictis uerbis sint coniuncta, scilicet substantiuis et uocatiuis, possunt etiam primam et secundam significare, ut Socrates sum, Socrates uocor, Socrates uocaris, Socrates uocatur, quomodo non in pronominibus quoque, quae maxime discernunt personas, accipiamus nominatiuum etiam in tertia persona? Ego sum bonus, tu es bonus, ille est bonus. (4) Non igitur nominatiui nominum uel participiorum semper tertiae sunt personae, sed quando carent substantiuo uerbo uel uocatiuo. Nemo enim recte dicit Apollonius ambulo, Aristophanes ambulas, pronomina enim primae et secundae personae ideo maxime accipiuntur, ut loco propriorum fungantur nominum cum uerbis earundem personarum, ut ego ambulo, tu ambulas. (5) Itaque loco tertiae personae melius nomen ponitur, et maxime si abest, ego facio, tu facis, Tullius facit, nisi praesens sit iuxta et demonstratiue hoc ipsum uolentes indicare dicamus hic uel iste uel longe uideatur, et dicamus ille. Vel si absit, quasi iam de cognito utimur relatiuo is dicentes, de quo iam nouimus aliquid uel locuti ante sumus.


Cum igitur in demonstratione semper sit prima et secunda persona. Hoc autem nominis careat nominatiuus iure ad tertiam retruditur personam. (6) Substantiuis autem et uocatiuis ideo solis adiunguntur uerbis et primae et secundae personae nominatiui nominum, quod uidentur ipsa haec uerba uim demonstratiuam habere. Ostendunt enim substantiam ipsarum personarum uel nominationem, in qua similiter substantia demonstratur, nec egent pronominibus, quae demonstrationem substantiae significant». Idem Priscianus aliquid de hac materia in eodem XIIIº (13, 26), circa finem dicit.

XVIII. De uocatiuo.

[1] Nec omitti debet quod Priscianus idem, primo minoris, § Quemadmodum nomina, carta XIXª (17, 66), circa nominum, praesertim pronominum constructionem tam propriam quam impropriam, seu figuratiuam, dicit hoc modo: «Quemadmodum nomina, sic etiam pronomina per singulos casus similiter cum uerbis contruuntur et nominatiuis quidem intransitiue, obliquis uero transitiue uerba coniunguntur, ut Theotistus uel iste currit, Theotisti uel istius misereor, et cetera. Vocatiuus nanque intransitiue secundis adiungitur uerborum personis, cum proprius sit naturaliter secundae personae, ut Theotiste uel tu noster doctor legis, uel lege». Idem Priscianus in 2º minoris, in principio (18, 4), haec fere repetit.

[2] De ipso autem uocatiuo Priscianus etiam XIº maioris, post principium, scilicet in carta 2ª, sic ait (11, 9): «Vocatiuus quoque, quomodo nominatiuus, intransitiue adiungitur, ut doctus loquens proficis et docte loquens proficis uel profice. Sic igitur pronomen ideo inuentum est, ut adiungi primae et secundae uerbi personae possit. Nomina enim tertiae personae coniungi uolunt, absque uocatiuo casu, qui semper secundae adiungitur personae. Sic participia inuenta sunt, ut quod deest uerbis, idem per casus compleant coniuncta nominibus».

[3] Idem Priscianus primo minoris, § De tu quoque, carta 44ª (17, 190), de uocatiuo multa notanda refert, inter quae nota ibi: «Relatio quoque ad uocatiuum non fit, cum ad ceteros casus fiat, ut ego lego, qui scripsi, tu legis qui scripsisti, ille legit qui scripsit, meus seruus est cuius aere emptus est. Vocatiuus autem immo in relatiuis esse non potest quia antecedentem cognitionem significare non potest».

[4] Similiter quando diuersae personae cum uerbo sociantur, necesse est nominatiuo coniungi, ut ego et tu et ille docemus, nemo enim dicit ego et grammatice et ille docemus, nisi attentionis causa ponens nominatiuum pronominis adiungam ei uocatiuum nominis, ut ego et tu grammatice, et ille. Et nomina quidem quamuis tertiae sint personae, tamen habent pleraque, ut diximus, uocatiuum. Nec mirum, cum uerbis quoque substantiuis, quomodo et uocatiuis coniuncta possunt tam primae quam secundae personae esse, quomodo si dicam uir uocaris, a tertia in secundam transfero personam, sic uocando eundem intellectu ipse uocandi facio secundam personam, o Virgili, id est te uoco Virgili. (2) Excipiuntur infinita uel interrogatiua uel relatiua uel redditiua uel distributiua, quae incertae sunt personae uel diuersae uocatiuum habere non possunt, ut quis, qualis, talis, tantus, quantus, tot, quot, utrique, alter, singuli, bini, terni et similia. Ad huiusmodi igitur nomina uocatiuo fieri non potest, quamuis etiam licet ad secundam ea iungere personam, sed per nominatiuum, ut qui estis? quales estis?».

[5] Idem primo minoris, § Ante uerbum quoque, carta 4ª, sic inquit (17, 14): «Ante uerbum quoque necessario ponitur nomen, quia agere et pati substantiae est proprium, in qua est positio nominum, ex quibus proprietas uerbis, actio et passio, nascitur. Inest ergo intellectu nominatiuus in ipsis uerbis, quo sine substantia significari non poterat, in prima et secunda persona diffinitus, in tertia uero, quia innumerabiles sunt personae tertiae infinitus, nisi exempta sit actio, sicut fulminat, tonat. (2) Ea enim quamuis non addamus nomen, definita esse uidentur, cum ad solum pertineant deum; obtinuit ergo usus, ut eius, id est uerbi, nominatione aliae quoque partes uerba uocentur, uel econtrario illarum communem nominationem per excellentiam. Haec pars quasi egregia propriam possedit». (3) Et infra, § Et nomini, carta XIª, sic ait (17, 35): «Et nomine quidem tam substantiua quam uocatiua iunguntur uerba, pronomini uero tantum substantiua. Quia in his quae nominantur, inest substantiuus, ut Tripho sum uel Tripho uocor. Non tamen substantiuis, quae sunt pronomina, inest propriae positio nominum, id est uerba uocatiua. Nemo enim dicit nominor ego uel uocaris tu uel nuncupatur ille, ad pronomen referens uerba, quomodo nominor Tripho uel uocaris Cicero, Virgilius nuncupatur, bene dicimus».

[6] Nec possum praetermittere quod Priscianus in 8º (8, 51), de sum temporum cognationem docens, ait: «Nos possumus sum uerbum commune nominare, id enim omnium semper est perfectissimum, cui nihil deest. Itaque praeteriti quoque perfecti uim habet, quod ostendit, quando participiis praeteriti iunctum officio fungitur praeteriti perfecti passiuorum declinatione uel similium passiuis. Similem huic uim habent et uocatiua, ut Priscianus uocor, dicor, nominor, nuncupor, appellor». (2) Idem primo minoris, § His autem ita se habentibus, carta XXI (17, 75), ponens constructionem pronominum remouensque nominum, sic ait: «His autem ita se habentibus, certum est, quod si dicam Priscianus scribo et similia, sine dubio incongrue dico, nec propter aliud nisi propter personarum inconsequentiam, tertia est enim personae nomen, uerbum uero primae. Est igitur consequens quod in duabus tertiis personis proferatur, ut Priscianus scribit, non tamen omnino usque hoc seruamus. (3) Quae enim substantiam significant uerba uel nominationem, asciscunt apertissime nomina et in prima et secunda persona, faciendo id quod est in aliis inconsequens, ut sum pius Aeneas, Cicero nominor, et similia». (4) Et infra: «Supradictis uero, id est substantiuis uerbis, sine pronomine bene adiunguntur omnes personae et uocatiuis uerbis».

[7] Idem in eodem primo minoris, § Pronomina quasdam, carta 37 (17, 144), sic eleganter ait: «Pronomina quasdam proprias habent obseruationes singula, quasdam uero communes, tam cum aliis pronominibus, quam cum quibusdam partibus aliis orationis. Cum de propriis igitur maxime singulorum superius dictum est, nunc de communibus dicamus. Ipse additiuum uel appositiuum dicitur, quod Apollonius epithematicon uocat, non solum hoc pronomen quod aliis pronominbus uel etiam nominibus apponatur, sed quia frequentius quam aliia ut ego ipse, tu ipse, Cicero ipse, ille ipse. (2) Inueniuntur et alia nomina appositiua, ut Virgilius (pr. Aen. 1):

"Ille ego, qui quondam gracili modulatus auena",

Idem in Bucolicis (9, 16):

"Nec tuus hic meris, ne uiueret ipse Menalchas".

Idem in 2º (Aen. 1, 617-18):

"Tune illi Aeneas quem Dardanio Anchise

Almae Venus Frigii genuit Symontis ad undas".

Per excellentiam igitur hoc pronomen ipse quasi proprium, quod commune est multorum appositionis nomen possedit. (3) Et sciendum quod omnes tres personae pronominum possunt per supradictam figuram apponi primae et secundae personae, excepto sui, sibi, se, a se. Prima autem uel secunda persona nec inuicem sibi nec tertiae possunt apponi. Nemo enim dicit ego tu es uel tu ego sum nec ego ille facit uel tu ille facit. Ille autem ego facio et tu ille facis, bene. Nam id appositiuum est, quod apponitur illi quod uerbum redditur».

[8] Idem in eodem, circa finem, § Quemadmodum igitur nomina, sic eleganter ait (Prisc. 17, 204): «Quemadmodum igitur nomina sunt tertiae personae, sunt etiam possessiua pronomina, quamuis quantum ad ipsas possessiones possidentium finita sunt et primae secundaeque personae et tertiae, tamen quantum ad possessiones tertiae sunt, nisi substantiuis et uocatiuis adiungantur uerbis, sicut et nomina: meus es filius, meus uocatur seruus, tuus nominor parens, tuus est pater, suus illius sum filius, suus illius es filius, suus illius est filius. (2) Hoc pronomen ipse tribus, ut supradictum est, iungitur personis. Itaque Apollonius epitematicon hoc uocat, id est appositiuum, quod aliis pronominibus adiungitur, ut ipse ego uel ego ipse, tu ipse uel ille ipse. Et quamuis inueniantur alia pronomina figurate sic coniuncta ad diuersas personas, ut ego ille, tu ille, hic ille. Virgilius (pr. Aen. 1):

"Ille ego qui quondam gracili modulatus auena".

Idem in primo (Aen. 1, 617):

"Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchise?"

Terentius in Andria (788):

"Hic est ille, ne te credas diuum ludere".

(3) Non tamen quomodo ipse sine alio pronomine potest primae et secundae personae uerbis adiungi, ut ipse facio, ipse facis. Virgilius in primo (Aen. 2, 5):

"Quaeque ipse miserrima uidi".

Idem in Bucolicis (3, 77):

"Cum faciam uitulam pro frugibus, ipse uenito".

Alias uoces tertiae personae pronominum per se sic cum uerbis primae et secundae personae non possumus copulare. Nemo enim dicit ille facio, ille facis, nisi addas etiam pronomina primam et secundam ostendentia personam, ut Cicero Inuectiuarum (2, 6, 12): "Haec ego uehemens ille consul, qui uerbo ciues in exilium eieci, quaesiui a Catilina". Sed ille ego, ille tu cum dicimus, relationem significamus antecedentis cognitionis, ipse ego uero discretionem facit, id est ipse ego, per me et non alius. (4) Hoc autem appositiuum pronomen ipse quamuis et imperatiuo societur, dicimus enim ipse fac, ipse facis, non habet tamen uocatiuum; nullum enim pronomen potest habere uocatiuum casum, ut diximus, nisi primitiuum secundae personae, ad quod dirigitur sermo, et deriuatiuum primae, quando coniungitur primitiuo secundae personae uel uoce uel intellectu: o mea tu, o noster Chremes. (5) Praeterea uocatiuus substantiuo uel uocatiuo uerbo per se non coniungitur, sed nominatiuus. Nemo enim dicit docte es, clare uocaris, Virgilius diceris. Ipse ergo nisi nominatiui uice nominis fungi non potest. Nihil autem mirum secundae personae nominatiuo imperatiuum adiungi, cum etiam tertiae personae, quae prorsus, id est nullo modo uocatiuum non habent, adiungantur imperatiua, ut faciat et facito ille et faciant et faciunto illi. (6) Illud quoque sciendum, quod uocatiuis frequenter utimur sine uerbis secundae personae, ut miror te, Virgili, intelligo te, Homere. Nominatiuos uero nisi per eclipsim nunquam sine uerbis proferimus eiusdem personae, ut bonus es, Apollonius uocaris. Omnia pronomina quae uocari possunt, similem habent uocatiuum nominatiuo, excepto o mi, pro mee. (7) Nec mirum etiam cum nomina pleraque apud Latinos habeant eosdem nominatiuos et uocatiuos. Aticis quoque mos est nominatiuos pro uocatiuis proferre. Homerus, quem secutus est Virgilius in VIº (Aen. 8, 77):

"Corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum",

fluuius pro fluuie dixit. Lucanus in 2º (2, 116-17):

"Degener o populus uix solum longa deorum

Sic meruisse uiris"

pro populi. Macedones autem et Thessalici econtrario solebant uocatiuos pro nominatiuis proferre, Homerus hic uocatiuum posuit, pro nominatiuo». (8) Et infra (Prisc. 17, 208): «Vnde Romani frequentissime huiuscemodi nomina, et maxime appellatiua, per uocatiuum graecum etiam pro nominatiuo suo proferunt: sophista, citharista, poeta, scytha, Sarmata, Sosia. Persius tamen (3, 29) uocatiuum pro nominatiuo indubitanter posuit:

"Censoremue tuum, quem Trabeate salutes",


Trabeate pro Trabeatus. Et Oratius (Serm. 1, 2, 31-32):

                        "Macte

Virtute esto",

pro mactus uirtute».

XIX. De substantiuo uocatiuoque uerbo.

[1] His aliqua pulchra in Petro Heliae reperta putamus adiungenda esse, ut in hac constructionis materia propria impropriaque apertius uideantur. Petrus igitur Heliae in VIIIº (Reilly 509-ss.), de uerbi substantiui uocatiuique significatione tractans, sic ait subtiliter: «Ens proprie substantiam significat, sed quod sibi cetera unit, inde est, quod illa quae ei uniuntur notat. Nil tamen substantiae et accidenti commune significat, unde equiuoce dicitur de illis dici, quoniam substantiae conuenit pro significatione, accidenti transsumptiue, ut dictum est, et solum pro nominatione. (2) Itaque sum uerbum substantiuum hoc idem significat quod ens, sed ut de altero et unum constituat. Sum ergo significat ut formis tam substantialibus quam accidentalibus substet. Ideo sibi congrua etiam in prima secundaque persona copulat nomina, quae data sunt ex qualitate, ut sum Sortes et similia. Itaque quoniam uerbum substantiuum significat substantiam, ut unitiua est aliorum sibi et inter se, inde quidem id ipsum copulatiuum est quorumlibet substantialium et accidentialium, sicut substantia, sibi et inter se, cum cetera uerba se ipsa solum copulent cum substantiuis et non alia, ut ego lego, et similia. (3) Sed dicitur an uerbum substantiuum significet substantiam, ut est quod generalissimum? quod nos negamus plene, sed significat substantiam, id est rem, ut formis subiacet, uel ut aliorum est unitiua sed indifferenter. Dicatur ergo sum significare substantiam, ut dicitur a substando, ita tamen, ut dicitur de altero. Et sicut substantia unitiua est rerum aliarum sibi et inter se, ita quoque substantia unitiua est nominum sibi et ceteris rebus». (4) Et infra: «Sicut repertum fuit uerbum substantiuum ad significandum substantiam prout haec aliarum rerum sibi et inter se unitiua est, ita quoque repertum fuit uerbum uocatiuum ad significandum substantiam, ut ipsa nominum sibi et ceteris rebus unitiua est. Ideoque in prima etiam et in secunda persona copulatiuum est nominum et substantiis et ceteris rebus, ut uocor Socrates, nominaris Apollonius. Dicimus ergo quod uerba substantiua et uocatiua dicuntur similem uim habere, tum quia substantiam significant, ut est aliarum rerum uel nominum unitiua, tum quoniam haec sola aliorum cum aliis sunt copulatiua». (5) Et ad maiorem horum declarationem adduco quae Petrus Heliae in primo minoris (Reilly 826-ss.), ubi de interrogatiuis tractat, § Nunc de interrogatiuis dicamus, uersiculo Substantia, dicit hoc modo: «Substantia tripliciter dicitur: a substando, a subsistendo, ab utroque composita. Substat suppositum formis, quod dicitur hypostasis; subsistit forma substantialis, quae dicitur usiasis, ut humanitas; substat et subsistit, quod materiae et formae retinet proprietatem, quod usia, id est essentia dicitur. (6) Illud enim uere est, quod utriusque retinet proprietatem, ut homo ex proprietate materiae substet accidentibus et substantialibus. Ex proprietate formae determinatum quiddam et discretum ab aliis inuenitur, sic et anima tanquam ex materia subest, tanquam ex forma discernitur. Hypostasis igitur est substantia absque forma omni intellecta, qualis est premordialis. Hanc significat pronomen, unde substantiam sine qualitate dicitur significare. (7) Sed hoc quomodo fit, cum substantia nulla absque qualitate possit esse? Ad modum significandi refertur, non ad essentiam significati, id est, substantiam significat, nullam circa eam determinando formam. Cum enim dico ego, quantum ad uocem non do intelligere nisi ipsum suppositum nulla qualitate determinatum. Vnde non immerito pronominis substantia quae nuda significatur exigit proprii nominis adiunctionem, quae ei formae attribuat, ut ego Priscianus. (8) Nomen uero significat substantiam a substando et subsistendo, scilicet usiam uel modo usiae. Vnde omne nomen dicitur significare substantiam et qualitatem, quod breuiter transcurrentes ita exponemus, omne nomem significat rem subsistentem qualitate uel quasi subsistentem qualitate, ut homo rem subsistentem humanitate, aliarum uero rerum quasi subsistentem, ut albedo. Forma enim est et immo non qualitate subsistit, sed tanquam subsistens significatur, id est quasi unum quiddam determinatum et discretum ab aliis, sic de singulis iudicari oportet, propter quod nomen datur ex forma. (9) Et dicendo ego Plato, hoc pronomen ego et nomen Plato eandem significant substantiam, sed ego nullam determinando qualitatem, proprium uero nomen, determinando illam, quae ficto uocabulo, ut dicit Boetius (Per. Herm. 2, 7), platonitas nuncupari potest. Sed in his non est eadem compositorum et disiunctiuorum significatio. Plato enim per se substantiam significat et qualitatem, cum pronomine uero iunctum solam qualitatem. Determinato enim supposito pro pronomen, sola expetitur qualitas a proprio nomine.

»[2] Verbum substantiuum eandem et eodem modo substantiam significat, ut pronomen. Cum enim dico sum, eandem substantiam intelligo quam hoc pronomen ego. Et similiter cum dico es, eandem cum hoc pronomine tu. Et similiter meram, quoniam nulla circa eam forma determinatur. Similiter est significat materiam substantiam, sicut pronomen, sed tamen confuse, quia non habet pronomen certum et determinationem exigit nominatiui. Cum enim dico est, idem intelligo quod iste uel ille uel alius, intelligo enim tertiam personam, nescio absque formae respectu. (2) Verum est differentia, quia sum significat illam substantiam, ut de altero dicitur, hoc est in uerbali terminatione. Ego uero ut alteri supponitur, id est in casuali proprietate. Sicut igitur substantia per pronomen in supposito significata formae adiunctionem expectat, ut ego Petrus, eodem modo et ipsa per uerbum significata, ex parte praedicare desiderat formae determinationem, ut ego sum Petrus. (3) Nota tamen quod forma ei attribui potest et per nomen et per pronomen, quamuis enim pronomen ex ui uocis nullam determinet formam, ex demonstratione tamen uel relatione eam consignificat. Vnde bene dicitur ego sum ille faciendo demonstrationem ad alicuius substantiam et qualitatem. Vel ego sum ille qui patriam seruaui attribuendo formam per relationem. Idem est ac si dicerem ego sum qui patriam seruaui. Et hic ego sum ille, ille non significat substantiam sed solam qualitatem quam demonstrat. Similiter ego sum homo solam qualitatem determinat nomen homo, eam enim solam desiderat uerbum. (4) Et nota quod sum in prima uel secunda persona ratione demonstrationis qualitatem significat, ideo non indiget appositione alicuius qualitatis, sed in tertia persona uult semper nominatiuus a parte post, qui qualitatem importet. Et nota quod pronomen proprie de substantia dicitur, transsumptiue autem de accidentibus. Vnde, quod melius est, pronomen non dicitur significare substantiam semper, id est rem quae sit substantia, sed significat semper rem substantiue uel quasi substantiue, sed non determinat substantiue. (5) Eodem modo et uerbum substantiuum, quod pronominis significationem per omnia sequitur. Significat enim ego albedo substantiam albedinis, quasi substantiue et desideratiue siue desiderans quandam determinationem ad formae similitudinem. Item uerbum substantiuum semper formam copulat uel per se uel adiunctionem alterius dictionis, sed nomen negationis nullam aponit formam, sed priuat; ea ergo non potest per uerbum substantiuum copulari. Ergo non bene dicitur tu es nullus homo, uel aliquid est nihil, nam nullus formam hominis remouet, sed non ponit. (6) Ad quod dicunt quidam quod nihil formam copulare potest, quia omne nomen ex forma datum est. Ergo istud quare ea forma copulari potest. Nos uero dicemus quod locutio incongrua est, nomen enim dari ex forma dicitur uel quia a carentia formae datur uel quia ab eius inherentia. Non ergo forma erit, quae eo copulari possit. Nos uero dicemus, quare ergo bene dicitur tu es non homo, et non bene dicitur tu es nullus homo? Quia nomen infinitum, testante Aristotele (Met. 1003a), non tantum priuat sed etiam ponit. Huic enim, quod est inaequale, subiacet aliquid, et illud est inaequale, ergo formam aliquam attribuit, illud autem nullam. Dicendo ergo tu non es aliquid, sed non recipitur, tu es nihil, sicut tu es nullum».

[3] Idem Petrus Heliae in eodem primo, carta VIª (Reilly 855-ss.), ubi de uerbo substantiuo docet, ad praedicta confirmanda dicit: «Copulat autem uerbum substantiuum non solum nomen uel pronomen, sed etiam participium, ut tu es legens. Et quotiens nomen uel participium uel pronomen tertiae personae iungitur, cum prima uel secunda persona substantiui uerbi deuocatur a persona sua ad primam uel secundam personam absque auxilio pronominis. (2) Nulla enim constructionis affinitas est inter nominatiuum praepositum et nominatiuum postpositum. Et tanta est uis substantiui uerbi nominatiuum suae significationi congruum exigentis, quod ad suam personam illam reducat, sicut pronomen, cum eandem habeat ei significationem, quam alia uerba aliud praedicatum extra se copulare possint». (3) Et infra: «Nullus casus est quem uerbum substantiuum exigat ex natura suae significationis, ex natura autem suae significationis habet, ut aliquem casum sibi ex parte praedicati copulet, quemadmodum pronomen ex parte sibi, sicut igitur pronomen non exigit ex eo, quod adiungit, sic nec uerbum substantiuum exigit aliquem casum ex eo, quod copulat. (4) Nam ex natura non aliud habet quam copulare; regere autem commune est ei cum uerbis absolutis, ergo cum dico ego sum homo, si quaeras unde regitur homo, dico ab hoc uerbo sum. Quare? Quia uerbum personale est et exigit nominatiuum casum. Et quare post se illum regit? Quia uerbum substantiuum est et habet uim copulatiuam. Itaque non nisi ex natura personae exigit nominatiuum. (5) Cum autem dico uerum est Sortem esse hominem, a quo regitur hominem? Dico ab hoc uerbo esse. Quare? Quia omne infinitiuum ex ui infinitiui exigit accusatiuum intransitiue, nisi sit impersonale. Sed quare post se? Quia substantiuum est et uim habet copulatiuam. Et dicendum quod cum dicis exigit nominatiuum et post se, duo proponis, quia nominatiuum et quia post se, et immo non est danda simplex responsio. Nam nominatiuum ex natura personae, post se uero ex natura suae significationis. Eadem ratio est et de accusatiuo. (6) Et in hac oratione ego uolo esse bonus clericus, dic quod hoc infinitiuum esse nunquam potest nominatiuum exigere, licet possit eum copulare. Copulat enim omnes casus, sed non exigit omnes, et bonus clericus regitur ab hoc uerbo esse. Ergo hoc uerbum uult exigit nominatiuum post se, ergo habet uim substantiui. Dic quod non dicitur posse exigere dicto, nisi quae copulat. (7) Quaeritur autem cum esse nunc copulet nominatiuum, nunc accusatiuum, nunc alium casum. Quomodo sciemus quem et quando debeat copulare? Dic quod iudicium sumendum est ex casu praecedenti, nam eam uim habet, ut semper similem casum sibi copulet, ut iste uult esse bonus, quia iste nominatiuus est et bonus nominatiuus est. Vnde si accusatiuum praemittas, accusatiuus sequitur, iste uult se esse bonum et mediocribus esse poetis. (8) Vnde peccant qui dicunt huiusmodi congruam esse locutionem misereor hominis uolentis esse episcopus, non enim praecedit nominatiuus sed genituus. Haec autem misereor hominis uolentis esse episcopum excusari potest per subintellectum accusatiuum, ut praeintelligas se esse episcopum. Generaliter igitur colligendum est, a quocunque regitur praecedens casuale, ab eodem et propter idem uerbum substantiuum regetur, quod sequitur. (9) Nota quod ens participium huius uerbi sum nullum casum potest exigere, quia meram significat substantiam, et immo cadit in eandem ratione cum pronomine, unde uim sui uerbi retinet quia copulat. Itaque, cum dico ego ens bonus lego tres illi nominatiui intransitiue constructi ab eodem uerbo reguntur. Video hominem entem clericum, tres illi accusatiui similiter ab eodem uerbo reguntur. Et nota quod cum omne aliud uerbum plerunque in compositis suam uim retineat, istud uerbum sum in omnibus compositis eam mutat».

[4] Idem Petrus Heliae in VIIIº (Reilly 466), in prima uerborum abusione quaerentis, cum uideor ponitur absolute, ut uideor esse bonus, cuius sit generis, et recitatis multis opinionibus, tandem dicit quod est generis passiui absoluti, et uide eum multa pulchra post dicentem in eodem VIIIº, ubi de temporum cognatione tractat.

[5] De hoc autem uerbo sum Priscianus et Petrus Heliae in eodem 8º multa notanda notant, inter quae Priscianus ait (8, 51): «Graeci uocant ipsum  hypopacticon», id est  quasi extra uel supra actionem, et sum tale praesens consignat quod et simplex et perfectum est, et cui nihil deest, quoniam nihil eius futurum est, unde fit ut cum participio praeteriti temporis ad praeteritum perfectum passiui uerbi complendum iungi possit, ut amatus sum, uel uerborum passiuis similium, cuiusmodi sunt deponentia, ut locutus sum, et communia, ut criminatus sum». (2) Et ibi Petrus Heliae dicit (Reilly 506): «Omne uerbum praesens connotat tempus, cuius pars praeterit, pars futura est, excepto sum uerbo quod simplex praesens temporis significare uidetur. Non enim tam breue momentum est in quo res non existat. Enimuero cum amatus sum uicem prateriti passiui compleat, quare loco eius amatus fui dicitur? Dicunt quidam quod ideo ut consimilem praeteriti nominationem habeat, cum omne in -i praeteritum terminetur». (3) Rursus Priscianus secundum Petrum Heliae uerbum uocatiuum eadem ratione, qua est substantiuum, excipit, quemadmodum nanque sum praesens simplex consignat, sic et uocatiuum uerbum. Cum enim dico nominor Socrates, nihil aliud intelligo nisi quod nomen meum Socrates sit, quod uerum per singula momenta est. Quod si dicam nominor ab illo, quoniam significat passionem, quae in simplici praesenti non potest inferri, praesens compositum consignat». Consequenter hi de uerbi tam substantiui quam uocatiui significationem tractant. (4) Nec omittendum est quod Nicolaus Perottus in sua Grammatica, in constructionis tractatu, de uerbis neutris ait (fol. g4r.): «Quae sunt uerba primi ordinis, quae dicuntur substantiua? Sum, es, est, quod per se substat, ut ego sum, et in ipsum cetera uerba resoluuntur, ut amo, id est amans sum, legebam, id est legens eram, et ab eo composita, ut absum, adsum. Copulat autem similes casus, ut ego sum fortis. Construitur etiam cum genitiuo, ut hic liber est Pyrrhi; et cum datiuo, ut est mihi pater; et cum ablatiuo, ut sum magno animo; et cum duobus datiuis, ut sum tibi curae, sum tibi impedimento; et cum ablatiuo cum praepositione in uel sub uel apud, ut sum in foro, sub tecto, apud macellum. Interdum sine casus posteriore, ut deus est, deus fuit semper et deus erit. Composita autem inguntur fere semper datiuo, ut ego intersum lectioni, illi inest uirtus, multa mihi desunt». Haec Perottus, contructio tamen per duos datiuos facta est ornatior eloquentiaeque conuenientior, et qua praeclari oratores saepe usi sunt. Et de uariis huius uerbi sum constructionibus plenius idem Perottus in neutris sexti ordinis edocet.

[6] Idem Petrus Heliae primo minoris, post principium (Reilly 1.050), docens quid sit exigere aliam dictionem, ait: «Dictionem aliam exigere nihil aliud est, quam eam secum trahere ad perfectionem constructionis, licet enim eam non trahat ad determinationem significationis, si tamen perfectio constructionis illam desideret, exigitur. Iure igitur uerbum personale exigit nominatiuum casum, non enim uerbum potest perfectionem constructionis facere absque nominatiuo».

[7] Idem Petrus Heliae in XIIº, carta VI (Reilly 649-ss.), pro Prisciani expositione, ibi, quem supra, in hoc libro, uersiculo De harum trium personarum, memoraui (cf. supra 5, 17, 11), scite dicit: «Patet quod totum hoc inducit Priscianus, ne quia meus deriuatur a prima persona, putaretur non esse tertiae, et tuus, eo quod a secunda deriuatur persona. Et antiqui etiam dixerunt quod meus et primae personae est et tertiae, sed primae secundum possessorem, tertiae uero secundum possessionem, eodemque modo dixerunt quod tuus erat secundae personae et tertiae. Nos uero dicimus quod meus possessiuum est primae personae, eo quod primam personam significat possessore, nec tamen meus est dictio primae personae sed solummodo tertiae, quoniam cum tertiis personis semper construitur per se. Similiter dicimus de tuus».

[8] Idem in eodem ante in carta (Reilly 647), scilicet tertia, notanter ait: «Si enim dicas ego ipse uel tu ipse uel ipse scribo, ipse scribis, in his quidem omnibus ipse primae personae est uel secundae, et demonstratiue ponitur. Semper enim ipse cum alio pronomine coniunctum recipit eiusmodi proprietatem, ut scilicet sit demonstratiuum uel relatiuum ad modum eius cui additur. Si tamen, cum dicitur ego ipse Sortes curro, quia cuius ipse et Sortes sint ibi personae, potest satis congrue dici quod sint tertiae personae, sed prope coniunctionem habent officium et constructionem primae».

[9] Idem Petrus in primo minoris ait (Reilly 909): «Auxilio pronominis nomen a sua persona descendit, et etiam quando uerbis substantiuis uel uocatiuis construitur. Hic autem Virgili qui scripsisti Aeneida, uiuis memoria, qui nec auxilio pronominis euocatur nec a uerbo substantiuo uel uocatiuo aut eorum uim habentibus construitur, quomodo ergo ad secundam personam deuocatur? Hoc facit uocatiuus, qui habet uim pronominis secundae personae, atque idem optatur in relatione. (2) Deuocare dictionem ad propriam personam dicitur illa quae cum sit alterius personae, adiungit eam in propria persona sibi uel in eadem constructione per intransitionem uel in altera per relationem. Possunt autem prima et secunda persona tertiam deuocare, ut ego Cicero, tu Tripho, sum homo, es animal, tu qui curris, ego qui sedeo. Sed nec tertia persona secundam aut primam deuocat nec prima secundam aut econtrario». (3) Et infra: «Solum autem pronomen habet uim euocandi, et prima et secunda persona uerbi substantiui aut uocatiui aut eorum uim habentis. Deuocantur autem tantum nomina et participia et tertiae personae pronomina omnia praeter sui».

[10] Idem Petrus in eodem post medium, ubi de pronominibus agit, § Et quaeret aliquis, quaerit (Reilly 869): «Cum uerba habeant per se intellectum primae et secundae personae, ad quid pronomina in ipsis personis fuerunt inuenta? Respondo quia nihil erat quod posset ex ui uocis suppositum in prima uel secunda persona ostendere, uel nomina a sua persona ad primam uel secundam personam deuocare». (2) Quid autem persona sit et quot modis accipiatur et qualiter hic debeat intelligi, idem Petrus Heliae in 8º, circa finem, declarat aperte, et supra, libro Iº, in principio capituli de persona, in glosa scripsi. De regimine uero nominatiui uocatiuique et uerborum substantiuorum, uocatiuorum eorumue uim habentium et appositione euocationeque per Doctrinale comentatoresque eius perscribitur, in 8º capitulo, in principio, et per Catholicon in tertia parte, ubi de constructione et regimine explicat, ubi in capitulo De uocatiuo, recitatis opinionibus, tertiam amplectitur, ut absolute ponatur et a regimine dicatur absolutus; et in 4ª parte, in capitulo De euocatione appositioneque, et per omnes Prisciani expositores primo minoris, et Ioannem de Crocho in IX Doctrinalis, in lectione construe sic casum uide.

XX. De constructione nominum et pronominum cum uerbis substantiuis uocatiuisque.

[1] Cum de euocatione iam plenius quam proposueram, cum multis delectis a Prisciano Petroque Heliae sententiis, ad principalem materiam quoque spectantibus, scripserim, ad pronominum instituta iuxta plena Prisciani documenta regrediar. Quoniam igitur uerba substantiua uocatiuaque specialem illam in se habent substantiam, quam pronomen additum demonstraret, propter conuenientiam pronomina demonstratiua frequentissime uerba illa subintelligunt, ut Virgilius in VIº (Aen. 6, 789-90)):

«Hic Caesar et omnis Iuli

Progenies»,

debet est subintelligi. Hoc Priscianus XV maioris, carta I, et primo minoris, § Itaque frequenter, carta XXIIª (15, 4), et Doctrinale capitulo IX (9, 1.433):

«Verbum multotiens substantiuum petis extra»,

manifeste confirmant. (2) Et intantum huius rei causa est demonstratio, ut aduerbiis quoque demonstratiuis saepe constitutis, non necesse sit antedicta uerba coniungere, licet haec uerba ex intellectus bonitate, non ex ui modi significandi ipsorum aduerbiorum subintelligenda sint, ut Prisciani glosatores attestantur, unde Virgilius primo Aeneidos (1, 617):

«Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchise?».

Idem in 3º (Aen. 3, 45):

«Nam Polidorum ego».

Idem in eodem (Aen. 3, 477):

«Ecce tibi Ausoniae tellus hanc arripe uelis».

[2] Insuper nomine substantiue quis posito, uerba substantiua frequenter deficiunt. Virgilius in IIIIº Aeneidos (4, 408-409):

«Quis tibi tunc dico cernenti talia sensus?

Quosue dabas gemitus?»

Lucanus in primo (1, 8):

«Quis furor, o ciues, quae tanta licentia ferri?»

(2) Idem in qualis et quantus infinite collocatis et pro quibus etiam quis substituitur, est dicendum, ut in participiis quoque. Virgilius primo Aeneidos (1, 234-37):

«Certe hinc Romanos, olim uoluentibus annis

Hinc fore ductores, reuocato sanguine Teucri,

Qui mare, qui terras omni dicione tenerent

Pollicitus».

Iuuenalis in VIIº (4, 10, 157):

«O qualis facies et qualis digna tabella».

Non tamen Cicero accuso, ut sum Cicero, bene dicitur. Accusationis enim uerbum non sic substantiae proprietatem nomini nationemque significat, ut substantiuum uel uocatiuum uerbum.

[3] Participiis quoque bene uerba sociantur substantiua, ut trium personarum loco fungi possint, ut amatus sum, es, est. At si participia deficiunt, ut in passiuis, quae temporis praesentis sunt nomina substantiae pro his cum uerbo subeunt infinita, ut ego sum qui amor. Idem in participiis praeteriti temporis uerbis actiuis deficientibus dici debet, ut ego sum, qui amaui, tu es qui amasti.

[4] Animaduertendum tamen quod tanta uis est significantium substantiam, ut loco participii, quod substantiam eius, qui uel agit uel patitur, et actionem passionemue significat, accipiatur cum uerbo substantiuum nomen, ut quis est amans? Qui amat. Quis est nascens? Qui  nascitur. Et uerbi loco participium cum substantiuo uerbo, ut pransus sum pro prandi, meritus sum, pro merui. Cum igitur nomen substantiae, id est qui cum uerbo ponatur loco participii et participium cum uerbo substantiuo loco adiectiui uerbi. (2) Hoc nomen qui ad omnes pronominis personas referri potest, et cum uerbis primae secundaeue personae per euocationem construitur, quippecum relatiuum identitatis sit, et eandem substantiam, quam ego uel tu significat, ut ego sum gaudens, qui scripsi, pransus es qui scripsisti, pransus est, qui legit.

[5] Quemadmodum autem cum pronominibus uerba uocatiua non adiungimus, sic nec participiis, quippe uocatiua uerba generalem nominationem important, quae per propriam specificari cupit. Haec autem propria per nomina, non autem per participia declarari potest. Ideo uocatiua uerba cum participiis construi non possunt, quibus cum substantia construuntur. Generalem enim essentia per haec notata, per specialem uel actus uel passionis participii specificari potest, ut doctus sum, doctus es, doctus est.

[6] De pronominis constructione in recto satis sit. Deinceps de ea in obliquis dicam. Casus igitur obliqui pronominum, sicut et nominum, referuntur ad uerba, sed et omnimodo, nam transitiue quoque, ut illius misereor, illi noceo, ilum accuso, illo utor. Ex qua quidem constructione percipitur, qualis affectus personae oritur, id est qualis actio uel passio in ipsa sit substantia. (2) Non autem omnia uerba casus obliquos nominum pronominumue desiderant, ut omnes obliqui uerba, quippecum ex his quaedam perfecta et absoluta sunt, quaedam defectiua, ut homo uiuit, currit, spirat, ambulat, et similia obliquis non egent, uelut absoluta, sed accusat, uidet, audit, ad perfectionem sensus obliquorum adiunctionem reposcunt.

XXI. Constructio sine pronominibus perfecta esse potest.

[1] Nec audiendi sunt qui uerborum constructionem perfectionem putant, si pronomen assumatur, ut ego lego tibi et similia. Pro huius approbatione inducunt ego quidem supplico, tu uero non; ego nanque remoto, uel incongrua remanebit oratio. Sed hoc maxime facit ipsa quidem; coniunctio quidem nanque uelut subiunctiua coniunctio in contructione non praeponi, sed subiungi debet. Itaque si dicatur quidem supplico, non propter defectum ego, sed alicuius dictionis praemissae imperfecta erit constructio. Igitur, quod dicunt, id non uerum est generaliter. (2) Non enim modo pronominbus uerba egent, hocque non poetarum constructione solum, quibus deficere et abusare licet, confirmatur, sed et communi auctorum, praaesertim soluto sermone scribentium, necessaria apponere solitorum. Nam et hi sine pronominibus uerba ponunt. Quare uerbis primae secundaeque personae addere pronomina non oportet, si tamen addantur, non uituperanda est constructio, siquidem et in aliis partibus orationis hoc uidetur. Nam si Ioannes dicitur, homo unusque per numerum singularem intelligitur, et Ioannes filius Ioannis aut nepos, et diuinitus ex deo, fortior magis fortis. (3) Nec his ex uerbis exponentibus faciendam est additio. Quorum si fiat poetica est licentia, ut et praepositiones addi uel minui sine causa solent. Terentius in Andria (319):

«Ad te aduenio spem salutis auxiliumque expectans».

Virgilius Iº Aeneidos (1, 347):

«Scelere ante imma mor omnes alios».

Ante enim cum compraratiuo positum incrementum incremento addit. Terentius in Andria (483-84):

                                   «Post deinde

Quod iussi ei dare bibere»,

abundat enim post. Idem in eadem (Andr. 454):

«Pernimium laudo»,

per superfluum esse uidetur, quamuis amplioris significationis causa possit accipi. Idem in eadem (Andr. 69):

«Abhinc triennium»,

pro hinc. Insuper et subducitur  quandoque praepositio, Virgilius in I (Aen. 1, 2-3):

«Italiam fato profugus Lauiniaque uenit

Litora»,

deest ad praepositio. (4) Nec si dixero Ioannes, quod singulare est, unus deest. Nec uerbis deesse dicuntur, quae una intelliguntur, ut cum indicatiuis indicatiuo et ex hac intellecta affirmatio. Vnde ad interrogationes per etiam confirmatiuum aduerbium uel non uel indicatiuum uerbum utpote in se affirmationem habens, respondetur, ut interroganti legit? per etiam uel non fit responsio. Singularis quoque numerus in uerbo lego inest, nec unus addatur est necesse. Igitur si praedicta eo quod intelliguntur, non desint nec pronomen deesse dici debet.

XXII. De significatione maiori.

[1] Nec earum tamen carpenda est adiectio nec inde uiciosa fit oratio. Contingit enim addi, quae si non addantur, posunt intelligi, ad quod pro causa maior significatio potest afferri, ut si interroganti legisne? responderim etiam lego. Hic enim, quamuis hoc aduerbium etiam, quod affirmatiuum est, per se sine uerbo positum uerbi praedicti habeat intellectum, et uerbum lego per se, eo quod indicatiuum sit, affirmet, tamen ea duo in responsione coniuncta uiciosam orationem non reddunt, sed certiorem profecto. Fit enim firmior confirmatione geminata promissio. Vnus homo studere dicitur ad multorum differentiam, non quin homini in singulari singularis numeri subsit, et inhaereat intellectus. (2) Item ad omnium abnegationem dicitur nullus ambulat, ut de homine, asino aliisque speciebus possit intelligi, tamen si addatur homo, uel asinus, non est uituperanda constructio. Idem si dicatur neminem inueni; intelligitur enim quod nec amicum nec socium nec inimicum nec alium quenquam. Tamen latine socium dicendo neminem socium possum adiungere, et ita numero singulari numerus adiungitur singularis. (3) Similiter igitur, cum absoluta et non discretiua occurrat locutio, absque pronomine dicitur, scribo, scribis. Quod si cuiuspiam rei manifestanda sit discretio, pronomen est addendum, cui sit proprium personas discernere, nec enim fit ut personae fiat indicatio. Eam nanque et finitam uerba in se habent. Itaque infinita uelut confusa incertaque personis uerbis indicatiuis personarum certitudinem tenentibus, indigent, ut quod sibi deest, ab his accipiant. (4) Ergo pronomen discretionis faciendiae causa et maxime si addatur coniunctio, uerbo coniungitur, ut ego quidem loqui sum ausus, ille uero non, uel ego quidem uigilo, tu uero dormis; uel causa significantiae amplioris, in quo tamen ad alios omnes fieri uidetur discretio, ut Cicero in Iº Inuectiuarum (1, 1, 3): «Nos, nos dico, consules, defuimus». Intelligimus enim quod nemo alius nisi nos. Terentius in Andria (866-67):

                                   «Ego tibi furcifer si uiuo

Ostendam quid sit periculi dominum fallere

Et illi patrem»


XXIII. De pronominum primae secundaeue personae additione discretionis uel significantiae causa.

[1] Et uerborum quidem prima secundaque persona, nisi discretionis uel significationis causa, pronominibus non egent, quippe sunt finitissimae, singulisque uocibus pares et praesentes demonstrationes habent.

[2] Tertiae uero personae, uelut, innumerabiles una uerbi uoce utentes, infinitam confusionem necessario faciunt, et sic condecenter ad eam discernenda pronomina, quae finita sunt, personis uerbis tertiis adiunguntur, ut per eorum adiectionem incerta significatio finiatur, ut studet ille, studet iste, studet ipse, studet hic, studet is, studet idem. Salustius in Catilinario (2, 9): «Verumenimuero is demum mihi uiuere atque atque frui anima uidetur». Is in hac parte et relatiuum et ad omnes discretiuum est.

XXIV. De pronominum constructione cum impersonalibus.

[1] Impersonalia quoque uerba, quae per se infinita sunt, additione numerorum personarumque pronominum terminantur, et perfectorum loco per omnes modos surrogantur, ut in indicatiuo curritur a me, a te, ab illo, a nobis, a uobis, ab illis. In imperatiuo, ut curratur a me, a te, ab illo, a nobis, a uobis, ab illis. Sic etiam per ceteros modos. (2) Frequentissime tamen sine pronominum additione proferuntur, et ipsum actum significant, licet pronomina deficiant, ut Iuuenalis in 2º (3, 7, 82-83):

«Curritur ad uocem iocundam et carmen

Thebaidos».

Virgilius primo Aeneidos (1, 281-83):

                                   «Mecumque fouebit

Romanos rerum dominos gentemque togatam.

Sic placet»,

deest mihi. Idem infra, in eodem (Aen. 1, 372-73):

«O dea si prima repetens ab origine pergam

Et uacat annales nostrorum audire laborum»,

deest tibi.

[2] Et passiuae uocis impersonalia passiuorum more ablatiuo datiuoue iunguntur, sed ibi intransitiua est constructio, ut curritur a me uel mihi. Sed hoc non propter uocem est, haec enim non causa constructionis est, sed quia talem modum construendi habent.

[3] Actiua si uerbis a perfectis sint, eorum constructionem seruant, ut iuuat me, quia iuuo te, Virgilius in primo (Georg. 2, 437):

«Et iuuat undantem buxo spectare Citheron».

Placet mihi, quia placeo tibi, contingit mihi quia contingo tibi, sic et euenit, et accidit. Cetera quoque actiua, ut quae a uerbis perfectis non descendunt, datiuo coeunt et intransitiua sunt, ut licet, uacat, libet mihi. Ea tamen excipio quae simul accusatiuum genitiuumque assumunt, ut miseret me illius, poenitet, piget, pudet, taedet.

[4] Duo sunt ut interest et refet, quae cum genitiuis aliorum omnium casualium apponuntur, genitiui trium pronominum primorum demuntur, quorum loco propter concidentiam genitiuorum deriuatorum tollenda cum ablatiuis singularibus possessiuorum generis feminini construuntur, ut interest mea, tua, sua, nostra, uestra; refert mea, tua, sua, nostra, uestra. Nec mirum si magis hi ablatiui in genere feminino quam alio reponantur, Haec enim subauditur in re, id est in utilitate mea, tua, sua, nostra, uestra, et ita hic interest non pro pertinent, sed pro prodest potius, et refert etiam non pro differt uel narrat, sed pro prodest quoque debet accipi, ut in primo minoris glosatores dicunt. (2) Licet Catholicon in interest dicat: «Interest personale cum datiuo construitur, et praesens est significat, sed impersonale cum genitiuo, ut interest Socratis legere, id est ad utilitatem Socratis pertinet, et imperatori interest bonos milites habere, id est ad imperatoris utilitatem pertinet, et refert Platonis disputare. Et haec cum ablatiuis pronominum possessiuorum construuntur in singulari numero et genere feminino tantum. At si genitiui possessiuorum fuerint, cum illis coniunguntur, ut mei fratris interest legere et tui patris referet disputare, et cum hoc genitiuo cuius, secundum Priscianum in minori construuntur (17, 92), ut cuius interest facere. Item et cum hoc ablatiuo cuia, ut cuia interest facere secundum Priscianum in maiore. (3) Priscianus enim praeter ea, quae primo minoris, § Duo inueniuntur, carta XXV, scripsit, sic in XIIº, carta finali, ait (12, 29): «Interest et refert genitiuo solent adiungi omnium casualium absque quinque supradictis pronominibus, scilicet mei, tui, sui, nostrum uestrumque, pro quorum genitiuis ablatiuos ponimus possessiuorum, ut interest, refert, mea, tua, sua, nostra, uestra. (4) Cuia quoque infiniti possessiuum cum supradictis uerbis pro genitiuo primitiui ponitur. Cicero Pro Vareno (fr. 9): "Ea caedes, si potissimum crimini datur, detur ei, cuia interfuit, non enim cuia nihil interfuit"». De cuiás uel cuiátis gentili habes hic et primo minoris, § Quaeritur cur pronomina, uersiculo Et quemadmodum, carta 36, supra, libro 2, circa finem, § Quarta declinatio, uersiculo Per hanc autem declinationem, ad uerbum Prisciani textus habes (cf. supra 2, 51, 4).

[5] Catholicon autem in dicto uerbo interest, de interest et refert hoc adiicit: «Item possunt regere nominatiuos, quando significant pertinentiam, ut iste equus interest Socratis, id est ad utilitatem Socratis pertinet, et haec capa refert tua, id est ad utilitatem tuam pertinent. Sed hic opponitur talis regula traditur: omne uerbum impersonale siue passiuae uocis siue actiuae debet habere illum casum per naturam suppositionis, quam habent sua uerba personalia, a quibus descendunt ex parte post per naturam regiminis, ut ego amor a te, et per impersonale passiuae uocis, ut amatur, requirit ablatiuum, ut a me amatur. (2) Similiter in uerbis impersonalibus actiuae uocis, ut hoc placet mihi, et suum impersonale quoque requirit datiuum, ut mihi placet, et sic de aliis. Igitur uidetur quod interest et refert impersonalia construantur cum datiuis, quia eorum personalia cum datiuis post se contruuntur, ut interfui huic negocio. (3) Ad hoc dico quod praedicta uerba non seruant constructionem suorum uerborum, quia non retinent eorum significationem, quia cum dico interfui huic negocio, exponitur, id est praesens fui. Cum autem dicitur imperatoris interest habere bonos milites, mutatur significatio, quia sensus est ad utilitatem imperatoris pertinet, et uariatio significationis facit uariationem constructionis». (4) Idem in refero dicit hoc modo: «Refero a re et fero componitur, refero, refers, retuli, relatum. Referre est recitare, renunciare, dicere, reportare, retro uel iterum ferre. Item referre, id est distare, et secundum hoc saepe tenetur impersonaliter, ut refert an facias hoc uel illud. Item refert, id est prodest uel pertinet ad officium uel utilitatem alicuius, et secundum hoc semper est impersonale uel fere semper». Et infra: «Et refert pro distat producit primam», unde Doctrinale dicit in IXº (9, 1.617):

«Reiicio, refert, distat dant re tibi longam».

[6] Quod autem interest et refert impersonalia pro prodest accipiantur, aperte primo minoris Priscianus ostendit (17, 92): «Cum ceteris uero quoque omnibus casualibus, id est nominibus uel pronominibus uel participiis praedicta uerba coniuncta, genitiuum exigunt casum, ut diximus: interest imperatoris, interest meorum natorum, interest docentis, id est prodest docenti. Nam participia tam nominum quam uerborum sibi defendunt structuram».

[7] Laurentius autem Vallensis aliam causam assignat, cur loco mei, tui, sui, nostri et uestri ponamus mea, tua, sua, nostra, uestra, tenens haec a parte post et non a parte ante constitui, et actiue possessiueque accipi non passiue possesseque, ut mei, tui, sui, nostri, uestri, licet Priscianus inter genitiuos pronominum primitiuorum et deriuatorum parum interesse putet. Nec unquam talem commentus sit differentiam. Ille nanque De elegantiis libro II, capitulo I, post principium, sic ait subtiliter: «Genitiuus omnis, ut taceam, si qui sint alii modi, aut actiue aut passiue accipitur. Adde etiam possessiue quod pene pro actiue accipio. Actiue, ut bonitas dei, prudentia dei; passiue, ut timor dei, cultus dei. Ibi deus prouidet et benigne agit, non sibi prouidetur, et benigne fit. Hic timetur et colitur, non timet et colit. Possessiue sedes dei, regnum dei. (2) Atque in huiusmodi oratione intellectus apertus atque unus est, ita in illis ambiguus et anceps amor dei, charitas patris, dubium est de utro loquaris, an de amore quem deus in nos habet, an de eo quem nos in se; de charitate patris in filios, an filiorum in patrem. Taceo, quod aliquando ambo hi genitiui eiusdem orationi assunt, ut in Catone maiori Cicero (De sen. 50): "Quid de P. Licinii Crassi et pontificii et iure ciuilis studio loquar?" Crassus studet, quod est actiue, ius, ut sic dicam, studetur, quod est passiue. (3) Tria igitur pronomina, de quibus agimus, sola omnium binos genitiuos sortita sunt, unos, mei, tui, sui, alteros, qui iam exoluerunt mis, tis, sis, in quorum pene locum successerunt deriuatiua meus, tuus, suus, nam illa mis, tis, sis, ut coniectura ducor, actiue siue possessiue significabant, ut haec ipsa meus, tuus, suus, unde pronomina possessiua uocitantur. Ennius in 2º (Ann. 2, 133):

"Ingens cura mis, cum concordibus equiparare".

(4) Nec accipiuntur unquam mei, tui, sui, nisi passiue, M. Fabius (ps.-Quint. Decl. 6, 21): "Et quod inter ista difficillimum fuit, amore mei uicit etiam matrem suam"; Cicero (Phil. 2, 45): "Quod desiderium tui ferre non posset, et me tui pudet". Non significatur hic amor meus, quem alterum habeo, sed, ut sic dicam, de me, quem alter habet et quo amor. Item non desiderium tuum sed alterius de te, et pudor non tuus sed de te. (5) Similiter in plurali duntaxat duorum, nam sui non uariat uocem genitiui pluralis, ac ne singularis quidem, ut Prisciano placet; sis enim non reperitur, ut mis, tis. Ideoque opinor et haec duo illius exemplo pariter intercidisse, cum praesertim in uicem eorum succedant deriuatiua. Habent itaque haec duo pronomina in plurali nostrum et uestrum, quae respondent ad illa mis, tis, et item nostri et uestri, qaue respondent ad illa mei, tui, ut nemo nostrum, nemo uestrum, non autem nemo nostri, nemo uestri. Rursus habete curam nostri, sicut habemus curam uestri, non autem habete curam nostrum, sicut habemus curam uestrum. (6) In diuersa opinione Seruius grammaticus est, qui ait (Aen. 2, 595): "Nostri autem et uestri genitiuus pluralis est antiquus et ex Graeco descendens, sicut singularis est mis, tis, et hoc est unde dicimus nostri causa fecit, hoc est nostrum forsitan". A. Gelium est secutus (20, 6), sed hos et Priscianum cum aliis in errorem, ut auguror induxit, quod interdum inueniunt haec, non ad aliam referri personam, sed reciproca esse, ut ego omnia facio amore mei, tu istud fecisti gratia tui, sed non fuit causa, cur errarent, nam ita in his passio est, ut in illis, nec alio modo. Aliquid ego facio amore mei ipsius, quam tu amore mei, ut enim diligor abs te, ita diligor a me. (7) Est alia praeterea causa cur errarent, quod uident haec quae nos distinximus per actiue et passiue in multis indifferenter poni, ut causa mea et mei, potestas mea et mei, memoria mea et mei, usus utilitasque mea et mei. Interdum etiam ipsa deriuatiua pronomina passiue accipi. Sed non satis solertis fuit tam facile falli, et quia non infinita haec nomina, quae natura quadam ab usu aliorum recedunt, non grauabor singillatim de non nullis dicere». (8) Et infra (Valla, Eleg. 2, 1): «Omnis generis scientiarum auctores adeo refugerunt dare actiuam significationem his tribus genitiuis primitiuorum, ut eos mutauerint in alteram uocem, genitiuis aliarum dictionum, cum quibus coniuncti erant, natura repugnante, minime mutatis, ut Cicero In Gabinium et Pisonem (?): "Dico mea unius opera rem publicam esse liberatam". Idem Ad Atticum (11, 15, 2): "Solius enim meum peccatum corrigi non potest", non dicit, ac ne quidem dicere potuisset mei unius opera, mei solius peccatum, tui ipsius animus. Et in plurali Quintilianus (2, 6, 7): "Suae ipsorum fiduciae permittunt", non dixit sui ipsorum fiduciae. Quid multis? Cum etiam apud recentiores (de Christianis loquor) hoc fit obseruatissimum, ut in Psalmo CXL et LXIII (140, 1): "Domine, clamaui ad te, festina mihi, exaudi uocem meam clamantis ad te, audi uocem meam loquentis".

»[8] Nulli adhuc grammaticorum intellectum est, cur dicimus mea, tua, sua, nostra et uestra interest et refert, non autem mei, tui, sui, nostri et uestri. Est autem illud mea, tua, non ex parte ante, ut quidam uolunt, sed ex parte post, non aliter quam cum dicimus hoc interest illius, quasi hoc est officium illius. Ita hoc interest mei, si licet mei accipere aliter quam passiue, nunc dicimus mea in uoce possessiua, sed ita tamen, ut sit primitiuum et substantiuum, non adiectiuum. (2) Denique ita ac si diceremus mis regi autem ex parte post atque ideo hoc uerbum habere ante se nominatiuum, sicut sum, es, est, sed in neutro genere quis dubitet? cum omnia sint plena exemplorum. Cicero Pro Plancio (Planc. 13): "Siquid mea minus interest, id te forte magis delectet et pro eodem, non solum quid cuique debeam, sed quid cuiusque intersit". Et Pro Sylla (79): "Vestra enim, qui cum summa elegantia et integritate uixistis, hoc maxime interest". Et Pro lege Manilia (18): "Illud primum parui refert", ubi etiam dicere possemus illud mea parui refert. (3) Sed hoc nihil ad praesens tempus haec omnia in uerbum substantiuum resoluuntur hoc modo: siquid minus meum est, quid cuiusque est uestrum, hoc est maxime; illud parui momenti est, ut appareat non diferre naturam uerbi substantiui et horum duorum impersonalium, nisi quod illud naturaliter post se nominiatiuum postulat; hoc genitiuum, sed actionis siue possessionis more uerbi substantiui. Sed hoc in ceteris nominibus ac pronominibus nihil dubitationis habet, quorum genitiui actiue, passiue, possessiue, et siquis est alius modus, accipiuntur. Mei autem, tui, sui diuersam naturam habent. (4) Quid igitur faciendum erat? haec passiuae accipiuntur siue possessae, non actiuae neque possessiuae. Illa uerba post se uolunt genitiuum actiuum siue possessiuum. Danda ergo fuit uox possessiua pro significato primitiui, non genitiuus possessiui, quid idem erat cum eo qui est primitiui, sed ablatiuus, qui natura est genitiuo simillimus, et in genere feminino uel tanquam medio trium generum uel suauitatis gratia, ne durum uideretur meo, tuo, suo, nostro, uestro. Ideo hi ablatiui iungi sibi patiuntur adiectiua illa, tanquam actionem possessionemque significantia in genitiuo, ut supra demonstrauimus. (5) Sic mea solius interest, tua unius refert, sua ipsius interest, non mei solius, tui unius, sui ipsius, nisi in alia loquendi figura. Vnde maxime palam fit nunquam hos genitiuos sumi nisi passiue, ut habeo curam mei solius, non meam solius, habeo curam tui unius, non tuam unius, unusquisque curam gerit sui ipsius, non suam ipsius. Cur ita? Quia hic passio significatur, ibi superius uel actio uel possessio. Et planum quidem iam fecimus tres genitiuos mei, tui, sui passiue semper poni, meus, tuus, suus plerunque possessiue. Ideoque cum utendum est illis primitiuorum  genitiuis mutari sonum de -i- in -a-».

[9] Nec praetermittendum est quod idem Laurentius libro IIIº, capitulo IIº refert. Non tantum in tanti quantique cum suis compositis et pluris et minoris, sed et in mea, tua, sua cuiaque non nunquam aliter respondetur, quam quomodo facta sit interrogatio, duo tanti et quanti compositaque ab ipsis tantidem, quantilibet et quanticunque, totidenue comparatiua pluris et minoris cum his uerbis emo, uendo, uenundo, ueneo, mereor, comparo, aestimo, taxo, liceor, addico, distraho, metior pro aestimo, constat, conduco, loco, feneror, paciscor, pago, pepigi, condemno, postulo et cum aliis horum significationis similibus in ipso gentiuo casu construuntur. (2) Nulla alia nomina ne comparatiua quidem cum uerbis antedictis similibusque in genitiuo casu, sed ablatiuo possunt adiungi. Non enim dici solet uendidit hic patriam auri, sed auro. Quanti uero et tanti genitiuum non mutant, nec composita nec comparatiua, usque adeo ut interrogatus per eundem casum nequeat respondere, ut Plautus in Epidico (51):

«Quanti iam emit? uili.»

Oratius (Serm. 2, 3, 156):

«Quanti emptae? paruo».

Et hi quidem per genitiuum fit interrogatio, per ablatiuum uero responsio. (3) Aliquando ediuerso, ut emistine X nummis istum equum? immo pluris. Aliquando hi duo casus iuxta idem uerbum coeunt, ut emisti istum equum X nummis an pluris? Non autem dicitur emi hunc equum uilioris cariorisue, quam tu aut uiliori carioriue, quam tu, sed uilius quam tu aut carius, neque uendidi aedes melioris peiorisue quam tu, sed melius peiusue, dicitur autem pluris emi, non plus, minoris emi, non minus. (4) Tantundem datiuum ablatiuumque tantodem non agnoscit», et has uoces solas tantundem tantidemque tenet, ut in meo Breuiario plenius uidere potes, ubi Perotti in libro Grammatices (fol. b4u.), in tractatu de uerbo correctionem cum defensione sua reperies.

[10] Eodem modo de mea, tua, sua et cuia, aliisque generibus est dicendum. Interrogatus nanque cuius hominis hic liber est, mei, non meum respondebit; cuius domini hic fundus?, tuus aut suus, non tui aut sui. Rursus meumne fundum possides an tuum? neutrius aut illius subiiciam. Insuper interrogatio et responsio per uarios casus formari possunt: meumne praedium est ant illius? responderi potest illius certe, non tuum. Itidem de cuius, -a, -um dici debet. (2) Ad hoc enim nunquam per eundem casum nisi in tribus pronominibus deriuatiuis faciendam est responsio, ut cuium pecus? Respondendum est meum uel illius. Fit etiam per diuersos casus interrogatio, ut (Verg. Buc. 3, 1)

«Cuium pecus tuumne an Meliboei?»

Sed nunquam per talem respondetur dictionem, nisi dicatur ita est, cuium est, uel est cuium esse debet, et siquid est simile. Et haec capitulo 2º, tam per Laurentium quam per me plenius sunt dicta. (3) Qui dicimus capitulo 3º: «Eadem tanti et quanti positiua quoque duo magni et parui sola cum illis geminis uerbis interest et refert in genitiuo construuntur. Cetera uero uel aduerbialiter uel in uoce nominatiui actiue iunguntur, et in personis horum comparatiua superlatiuaque magis et minus, maxime et minime, horumque germana multum, plus, plurimum, parum, paulum, nihil, aliquid et siquid sunt alia, tanti interest, quanti interest, magni refert, parui refert; at multum refert, plurimum interest, paulum refert, minus refert, parum refert. Haec autem quattuor cum multis aliis, ut existimo, facio, pendo, eandem naturam habent, ut magni existimo, parui facio, parui pendo et cum his uerbis alia nomina quandoque iunguntur, ut plurimi existimo.



[1] Glossa: Hic praeceptum est quoddam documentum praeambulum ad principalem doctrinam melius edocendam, et dicitur praeceptum a praecipio, quasi ante capio, quia ante capiendum est, ut sequens doctrina efficiatur apertior. Doctrina uero est documentum siue norma copiosa super principali materia et dicitur a doceo, quia per eam in principali materia plene completeque docemur. Regula uero accipitur in hoc opere prout est praehabitorum plenissime breuis traditio succintaque resumptio; et dicitur a rego, quia per breuem traditionem nos regit.

[2] Glossa: Id est recte accentuata secundum Prisciani glossatorem.

[3] Glossa: secundum antiquos Ioannes Raimundus Ferrarii.

[4] Figura: Cum hic de figuris grammaticalibus fiat mentio, uidendum est quod sit figura. Figura in generali est alicuius obseruandae proprietatis omissio, quam aliquam excusat ratio. Et sciendum est quod figura non debet dedici uicium, sed est quaedam elegantiae dictorum, quia quod uicium exprimit, ratio contradicit. Figura uero duplex: quaedam locutionis, quaedam constructionis. Locutionis est transformatio excusabilis recti sermonis; figura constructionis est improprietas in ordinatione dictionum ex incongruitate accentium, quae alicui innititur rationi. Ioannes de Croco in lectura super Doctrinale, in 8º capitulo, in lectione apponens duplices. (8, 1.083).