Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

XXXIV. Remotio dubii super secunda regula ut et pugnauit et uicit Caesar.[1] Quamuis autem secundum ordinationem rectam nomen uel pronomen uerbo praeponendum sit, ut ego et tu legimus, Ambrosius et Hieronymus ceterique doctores sacri ecclesiam illustrarunt, quippecum substantia et persona ipsius agentis uel patientis, quae per pronomen et nomen significatur, naturaliter debeat esse prior quam ipse actus, qui accidens est substantiae, praepostere tamen proferri licet secundum communem usurpatione auctorum, ut redemit genus humanum et saluauit Christus.XXXV. De constructione pronominis ratione personae.[1] Prima quidem secundaque persona uel in se reciprocitantur, id est restringuntur uel id est iterum petuntur, inuicem pro se ponuntur  uel conuertuntur uel reflectuntur uel per alias transeunt uarias, cum uerbis non absolutis copulantur. In se profecto reciprocantur, ut misereor mei, misereris tui, noceo mihi, noces tibi, laudo me, laudas te, fruor me, uteris te. In alias autem diuersas transeunt, ut misereor illius, misereris mei et noceo tibi, noces mihi, laudo te, laudas illum. (2) Tertia uero non modo eadem patitur, sed et in aliam extrinsecus transire potest. Quandoquidem diuersae in ea possunt esse personae, quas in prima secundaque reperire nequis, quippecum finitissimae uocibusque sint unicae, ut iste accusat illum, ille hunc. Eademque tertia in se reciprocatur, ut ille se accusat. (3) Prima uero persona in aliam primam trransgredi non potest, ut nec secunda in aliam secundam, quia primae secundaeque personae diuersae non possunt esse, sed reciprocantur in se, uel prima in secundam uel tertiam, et secunda in primam tertiamue transmigrat, ut amo te, amo illum, amas me, amas illum. (4) Tres igitur personae eandem sane reciprocam constructionem recipiunt, ut nosco me, noscis te, noscit se. Tertia uero ad tres respicit, superat enim hoc uno quod tertia in aliam tertiam transitiue proferatur, ut ille benefacit mihi, benefacit tibi, benefacit illi. Transitiua uero prima secundaque ad binas personas est, ut proficio tibi, proficio illi, proficis mihi, proficis illi.[2] Pronomina deriuatiua possessiuarum iam se disserenda offerunt, quae cum supra, in magna epistula plene dispunxerim, praesertim sui, sibi, se, a se suusque materiam, pulchriores quoque Prisciani textus quo ad haec ex VIIIº, XIIº XIIIºque maioris primoque secundoque minoris ad uerbum deducens in medium, hic praetermittenda puto, et lectores ad illam ipsam epistulam explanantem eam rem copiose remitto. Et illi textus hic expressis habeantur. Hic tamen aliquos ad rem ipsam facientes, illic autem praetermissos, cum ad illam materiam necessarii non fuissent, adiiciam. Priscianus igitur primo minoris, ultra medium, scilicet carta XXXIX, ex cartis XLVII hunc librum facientibus, § Et substantiua quidem uerba, scite sic inquit (17, 110-116):[3] «Et substantiua quidem uerba possessuis coniuncta ad possessores referuntur, ut  tuus sum filius,  meus es  pater,  suus est  illius filius  uel  seruus. In una autem eademque persona possessor simul et possessio intelligi non potest intransitiue, nisi figurate dicat aliquis meus ego sum et seruus et dominus. Persius (5, 88):"Vindicat postquam meus a praetore recessi";et Euripides: -Graecum.-»[4] «Sin autem aliquibus ea uerbis sociamus, ad ipsarum actus uel passionem possessionum pertinentibus necesse cum in prima et secunda persona ea intelligantur. Primitiua quoque eis pronomina adiungi, quomodo et in omnibus solet fieri nominibus, ut tu meus filius legis et ego pater tuus doceo et tu Virgilius doces et ego Priscianus doceor. In his enim constructionibus uerba quae non substantiam significant ad ipsas possessiones non ad possessores pertinent, id est quando nominatiuis possessiuorum adiunguntur uerba.»[5]  Si autem in una eademque persona uerbum obliquo coniungatur pronominis casui, necesse reciprocationem, id est sui passionem, fieri et eandem personam agere aliquid in se simul et a se pati, ut misereor mei, inuideo mihi, incuso me.XXXVI. De Graecis in constructione reciproca.»[1] Et sciendum quod Graeci quidem compositis utuntur pronominibus in sui passionem, id est in constructione reciproca, et hoc idem etiam in possessionem cum transitione facta a possessore faciunt, id est genitiuo composito primitiui pronominis utuntur pro obliquo possessionis, ut toynes. Pro his autem omnibus Latini simplicibus utuntur pronominibus sequentes Homerum, qui simplicibus uerbique etiam pro compositis utitur pronominibus, ut mei misereor et mei filii misereor, mihi noceo et meo filio noceo, me accuso et meum filium accuso. Saepe tamen in reciprocationibus solemus uti pronominibus assumentibus syllabas, quibus discretionis quoque causa utimur, ut mihimet inuide, tibimet noces, sibimet nocet.»[2] Illud quoque notandum, quod possessiua pronomina primae et secundae personae siue possessoris sui siue extrinsecis personis bene copulantur, tam agentia quam patientia, siue in se reflectantur, id est in se reciprocentur, ut filius meus uel tuus diligit me, diligit te, diligit illum, diligit se, filium meum uel tuum diligo ego, diligis tu, diligit ille.»[3] Tertiae uero personae possessiuum sine uoce altera significante suum possessorem non potest adiungi alii personae per se. Si enim dicam seruus suus ministrat mihi uel tibi, soloecismum facio, quod non est in possessiuis primae secundaeque personae, quae sicut ostendimus, recte construuntur cum quaecunque persona copulentur. Nec mirum, cum primae et secundae possessiuum finitas habeat possessorum personas, quippe in unicis uocibus primitiuorum constitutas et demonstratiuas. (2) Tertiae uero personae possessiuum non solum ad omnes uoces pronominum tertiae personae, uerum etiam nominum potest referri, ut suus illius, istius, ipsius hominis, sine quibus additis perfectum sensum non habet. Idem fit et per obliquos, ut uel ille uel iste uel homo suae opis uel sui operis indiget, suo filio parcit, suum morem sequitur. (3) Nec mirum hoc in possessiuo tertiae personae fieri, cum uim genitiui possideat sui primitiui, quod uel reciprocum uel sui passum est uel retransitiuum, in quo necesse est prius personae tertiae significationem fieri aliqua uoce, ad quam iste genitiuus uel reliqui eius casus referantur, ut ille sui miseretur, ille sibi donat, Virgilius se celebrat.»[4] Et pro composito Graeco, ut diximus, accipitur, quod apud Graecos quidem in tribus personis inuenitur, uel in se reflectit actum sui uel in possessionem suam transit, ut eaytoy. Igitur apud Latinos supradictorum compositorum pronominum nisi in tertia non habemus significationem persona, id est sui, sibi, se, a se. Ideoque etiam nominatiuo casu caret, quomodo supradicta composita apud Graecos. Et illi quidem siue idiopate sit, id est reciprocatio, siue sui passio, siue in possessionem transitio fiat, utuntur supradictis compositis, ut ostendimus.»[5] Nos uero primitiuis, id est sui, sibi, se, a se uel per reciprocationem, ut sui patitur, sibi indulget, uel per retransitionem utimur, ut hortatur me ille, ut sui potiar, rogat te ille, ut sibi indulgeas. Possessiuis uero cum in ea possessorum fit transitio, ut sui serui miseretur, et suo seruo prodest, et suum diligit seruum». Hunc textum supra, in magna epistula, uersiculo Idem Priscianus paulo post, scilicet in § Et substantiua, uersiculo Nos uero, inuenies, quem prosequere usque ad uersiculum Ad hoc confirmandum (cf. supra De sui 12).XXXVII. De pronominum cum uerbis constructione impropria.[1] Tametsi uero diuersae personae simul colliguntur, ut multis in locis superius est deductum, tamen per conceptionem personarum prima secundam tertiamque assumit, et secunda tertiam, non econtrario. Nam nec secunda uel tertia primam, nec tertia secundam, et huiuscemodi conceptio non modo per coniunctionem et in medio positam, sed et per cum fieri legitur, ut ego et tu et ille oramus, tu et ille dormitis, ego tecum uel cum illo legimus, tu cum Ioanne scribitis.[2] Conceptio uero talis per uocatiuum seu uocatiuos, secundum Doctrinale, fieri non potest, ut o Ioannes et Petre currite uel curritis. Inter enim diuersas personas fieri debet conceptio. Itaque per uocatiuos duos, eo quod eiusdem personae sint, fieri non potest. Enimuero cum persona concepta uocatiuo caret, non per uocatiuum personae concipientis expressum, sed per nominatiuum ibi subintellectum, nominatiuumque expressum personae conceptae, tanquam per dissimiles personae fieri potest conceptio, ut Petre tuique rogate. (2) Hic in uocatiuo Petre, audi uel percipe subintellige, uel uocatiuus erit a regimine absolutus, et tu nominatiuus debet subintelligi, dicendo o Petre, tu tuique rogate, et Sancta Tecla, cum sociabus tuis orate, hoc est o Sancta Tecla, tu cum sociabus tuis orate, et Ioannes, nos oremus deum, id est o Ioannes, tu et nos oremus deum.[3] Inter autem tertias personas, secundum Priscianum Petrumque Heliae, personarum quoque fit conceptio, ut hic et ille currunt, Ioannes cum Petro precantur, sed Doctrinalis sententia, hic non uera personarum conceptio, sed quaedam fit coniunctio seu aggregatio.[4] De his per Priscianum in 8º, ubi de uerborum personis, scilicet circa finem 8 (8, 101), et in IXº, carta 4ª, ubi allegat Virgilium primo Aeneidos (2, 435-36):                                   «Diuellimur inde Iphitus et Pelias mecum»,et ibidem Petrus Heliae et idem Priscianus primo minoris, § Diuersae personae, et supra, libro IIIº, inter Salustii exempla de alleotheta, secundum Priscianum, uersiculo Diuersae personae, textum ad uerbum reperies, ubi non modo de personarum conceptione, sed et euocatione, tractatur. (2) Idem in eodem § Et in prima quidem breuiter, sic inquit (Prisc. 17, 141): «Et in prima quidem persona licet per conceptionem secundam assumere, ut ego et tu legimus, et tertiam, ut ego et ille legimus, et in secunda tertiam, tertia uero non potest, ut tu et ille uosmet ipsos laeditis». (3) Idem in eodem, § Et sciendum, circa medium libri (17, 95): «Si praeponatur coniunctio causali, necesse est aliam quoque partem causalem copulari, et utrunque causale ad uerbum referri, ut et Dionysius loquitur et Tripho et Apollonius scribit et ego, et uigilans proficit et legens. Et tunc si uerbo praeponatur coniunctio, necesse est aliud uerbum ei coniungi, et ad utrunque aliquid causale referri, ut et legit et scribit Tripho et pugnat et uincit Aeneas».[5] Item propter mentionem in hac conceptione de uocatiuo factam, idem Priscianus in eodem primo, circa finem, uersiculo Similiter, scilicet carta antepenultima, adducendus est, sic inquiens (17, 195): «Similiter quando diuersae personae uni uerbo sociantur, necesse est nominatiuo coniungi, ut ego et tu et ille docemus. Nemo enim dicit ego et grammatice et ille docemus, nisi attentionis causa ponens nominatiuum pronominis adiungam ei uocatiuum nominis, ut ego et tu, grammatice, et ille». (2) Vbi glosa dicit ordinaria: «Quod in constructione sylleptica [1] , id est in conceptione in qua diuersae personae respectu eiusdem uerbi coniunguntur, semper ponitur nominatiuus, ita quod uocatiuus poni non debet. Sed hoc quod est tu ponitur in constructione sylleptica, ut ego et tu legimus. Ergo hoc quod est tu est nominatiuus, unde dicit quod in constructione sylleptica non ponitur uocatiuus nisi attentonis causa dicendo grammatice, ego et tu docemus, et sic probat quod nominatiui casus est».[6] Deinde quod iuxta Prisciani Petrique Heliae sententiam inter tertias personas fieri possit conceptio, ipse Priscianus in VIIIº, circa finem, hoc modo manifestat (8, 101): «Tertia uero nec prima nec secundam sed alteram tertiam personam potest sibi coniungere, ut iste et ille faciunt». (2) Item in XIIº, carta 3ª (12, 14): «Potest prima utraque, scilicet secundam et tertiam, simul sibi adiungere, ut ego et uos et illi fecimus; secunda uero tertiam concipit solam: tu et illi uel uos et illi fecistis; tertia autem tertiam solam, isti et illi fecerunt. Itaque etiam in hoc ostenditur late patens tertiae personae copia, quae omnibus adiungi potest».[7] Petrus Heliae circa finem octaui, sequendo Priscianum, dicit (Reilly 553): «Illud quoque addit, quod prima persona secundam et tertiam concipit, ut ego et tu et ille legimus, secunda uero non nisi tertiam concipit, tertia uero non nisi aliam tertiam, ut iste et ille faciunt». (2) Idem Petrus Heliae ante finem primi minoris dicit (Reilly 998): «Et in prima et secunda persona quae sit concipiens certum est, de tertia uero dubitari potest, cum non magis ad unam quam ad alteram uerbum reddatur, ut Socrates et Plato currunt uel legunt, in quibus dicendum illam personam concipi, quae copulatur». (3) Idem in XIIº, carta 8ª (Reilly 663), ubi de persona plenius hanc conceptionis personarum materiam examinans, scite sic inquit: «Conceptio personarum est cum aliqua persona per uerbum eiusdem personae aliam uel alias sibi adiungit personas in eodem actu uel passione, ut ego et tu legimus uel ego et tu docemur. Concipit autem prima secundam et tertiam. Qui enim dicit legimus, aliam personam quam ex eadem prolatione loquentem de se in eodem actu sibi consociat, ideo secundam uel tertiam necessario, non est enim quarta. (4) Secunda uero tertiam modo concipit, non autem primam. Qui enim dicit uos legitis, extra primam personam loquitur, quoniam actum legendi locutione tali sibi loquenti de se non accomodat, sed alii extra primam personam, unde fit, ut secunda persona non posit concipere primam. Qui tamen dicit legitis aliam secundae personae in eodem actu consociat, quoniam ergo secunda concipere non potest primam, et non nisi una secunda est, necesse est ut tertiam concipiat. Quid enim est uos legitis nisi tu et ille uel illi legitis? (5) Tertia quoque nec primam concipit nec secundam. Qui enim dicit illi legunt, extra primam et secundam loquitur personam, quoniam tali loquendi genere nec sibi de se loquenti nec ei ad quem ipse loquitur potest attribuere. Tertia itaque aliam solummodo tertiam potest concipere, ut illi legunt, id est ille et ille. (6) Sed quaeritur, cum dicitur ego et tu legimus, cum quo uerbo construatur hoc pronomen ego, ad quod dicimus quod cum uerbo plurali legimus, nec est uicium sed figura. Habet enim haec diuersorum numerorum coniunctio ratione, quoniam scilicet prima persona aliam sibi in actu illius uerbi consociat. (7) Similiter quoque dicimus quod tu pronomen secundae personae construitur ibi cum legimus uerbo primae personae figuratiue. Cuius ratio est quod prima concipit ibi secundam, id est eam sibi consociat in actu qui designatur per uerbum plurale primae personae. Vt ergo uerbis puerorum utar, si quaeratur quae pars regit tu, respondebimus legimus. Quare? Quia secunda a prima in actu illius uerbi concipitur uel quia singularis nominatiuus secundae personae cum uerbo plurali primae per conceptionem construitur. Ne dicas ergo, sicut plerique faciunt, a uerbo legimus debere esse lego, quod construitur cum ego, et legis quod cum tu».[8] Glosa uero ordinaria super Priscianum, circa finem primi in minori, § Quemadmodum igitur nomina, in hac tertiarum personarum conceptione dicit conceptionem fieri numerorum. Dicit enim ibi: «Quaeritur circa sylepsim primo quid sit, et postea quot modis fiat et quae sit improprietas et qua ratione potuit et qua ratione debuit fieri, postea de quibusdam aliis. Syllepsis ita diffinitur: syllepsis est diuersarum clausularum sub uno aliquo conglutinata conceptio. Aliter sic diffinitur: syllepsis est diuersorum suppositorum associatio designatorum eadem proprietate similiter informante. (2) Vnde dicitur? a syn, quod est con et lepsis sumptio, quasi conceptio. Et fieri potest tribus modis, scilicet conceptio personarum, generum et numerorum. Conceptio personarum, ut cum dicimus ego et tu currimus; generum, ut Petrus et Maria sunt albi; numerorum, ut Petrus et Bernardus currunt. (3) Vnde dico hic esse figuram constructionis, nam planum est quod Petrus, ubicunque ponatur, est singulare, et similiter Bernardus, et ideo cum uerbo plurali nunquam possunt construi congrue, et ita est conceptio numerorum. Et est improprietas associatio diuersorum accidentium, scilicet personarum, generum ac etiam numerorum. (4) Sed causa quare potuit fieri, quando dico ego et tu currimus, quia singularitas gemminata equipollet pluralitati, sed debuit fieri causa breuis eloquii, quia breuius dicitur ego et tu currimus, quam si dicerem ego curro et tu curris. Vel debuit fieri quia uolebat denotare illum actum simul inesse diuersis, et ita denotatur cum dicitur ego et tu currimus, sed si diceretur ego curro et tu curris, non denotaretur simul inesse».[9] Doctrinale uero capitulo VIIIº, sic canit (8, 1.094-1.109):«Personas sibi dissimilis conceptio iungit.Ac per et in medio positam conceptio fiet.Si praeponatur conceptio nulla paratur.Concipiens simile sibi uult uerbum retinere.Prima duas alias recipit, sed non uice uersa.Concipiens mediae dat ternam nec retrouerte.Sic ego tuque damus, ego te fraterque rogatimus, Tu fraterque datis, ut honorem suscipiatis.Per cum sed nunquam per uel conceptio fiet:Tu mecum iuste debemus iura tenere.Sic ego cum Petro gaudeamus iura tenendo.Sed non per quintum fiet conceptio casum.Si quintus desit: ut Petre tuique rogate,cumque tuis sociis orate, sacer Dinonysi.Inter personas non fit conceptio ternas,Sed per et aut per cum conceptio fiet earumNeutraque concipitur:  dominus seruusque praecantur;Petrus cum Paulo regnant cum rege superno.Pluribus est tanquam sententia certa, quod inter Personas possit fieri conceptio ternas»,et hic glosatores uideantur.[10] Catholicon uero in quarta parte sui operis, iuxta finem, in capitulo De conceptione, ait (4, 121): «Syllepsis est dissimilium clausularum per unum uerbum conglutinata conceptio. Et dicitur a syn, quod est con et lepsis quod est sumptio uel captio, unde syllepsis, id est conceptio. Fit autem conceptio quattuor modis: per genera, numeros, personas et casus». (2) Et infra: «Conceptio numerorum est dictionum diuersorum numerorum sub dictione pluralis numeri sociatio. Et sciendum quod singularis concipit singularem per equipolentiam, ut Socrates et Plato egunt, pluralis concipit singularem, ut homines et asinus currunt. Singularis nunquam concipit pluralem. (3) Conceptio personarum est dictionum diuersarum personarum sub dictione pluralis numeri sociatio, ita quod una cadat in proprietatem alterius. Vnde sciendum quod prima persona concipit secundam et tertiam, sub uerbo pluralis numeri et primae personae, quia, ut dicitur in Doctrinali (8, 1.097): "Concipiens simile sibi uult uerbum retinere", ut ego et tu legimus, ego et Plato disputamus. Secunda concipit aliam secundam et tertiam, ut tu et tu legitis, dirigendo sermonem ad diuersos, tu et Plato legitis. Tertia concipit aliam tertiam sine figura per solam equiparantiam, ut Socrates et Plato legunt. (4) In conceptione autem casuum attendendum est quod nominatiuus concipit ablatiuum mediante hac praepositione cum, ut Socrates cum Platone currunt. Et est notandum quod in omni conceptione dictio concipiens et concepta possunt indifferenter praecedere praeterquem in conceptione personarum, ubi persona concipiens semper est praeponenda, quamuis contrarium causa honoris inueniatur in Euangelio: "Vt pater tuus et ego dolentes quaerebamus te". Voluit enim beata uirgo honorare sponsum suum praeponendo eum, ut exemplum daret uxoribus honorandi maritos suos. (5) Et fit etiam simul conceptio personarum et casuum mediante hac prepositione cum, sed minus proprie, ut mecum Socrates legimus, id est ego et Socrates legimus, et tecum Socrates legitis, id est tu et Socrates legitis. Vnde Virgilius (Aen. 435-36):                        "Diuellimur inde Iphitus et Pelias mecum".(6) Item est conceptio realis et uocalis. Conceptio realis est ubi uires diuersarum personarum sub uero pluralis numeri consociantur, ut nos legimus. Conceptio uocalis est quae pertinet ad uoces diuersorum generum uel numerorum uel personarum uel casuum, ut dictum est. Et sciendum quod ubi est conceptio uocalis, ibi est realis, sed non econtrario.»[11] Sed quaeritur quomodo resoluatur plurale pronomen cum ponitur conceptiue, ut nos legimus, utrum dicatur ego et tu uel ego et ille. Ad hoc dicimus quod tale pronomen debet resolui in suum singulare et aliam dictionem quae careat discretione generis, numeri et personae, ut quodam modo euagetur ad incertum genus, numerum et personam, et huius dictionis defectus est apud nos Latinos. Significat ergo hoc pronomen nos rem loquentem in personali proprietate primae personae, sed alias in nulla determinata personali proprietate. (2) Item cum dicitur mecum Socrates legimus, solet quaeri an ille ablatiuus significet ablatiue an nominatiue, et utrum copuletur illi nominatiuo mediante praepositione cum. Ad hoc dicimus quod ablatiue significat, sed nominatiue supponit. Reducitur enim ad nominatiuum suppositionem mediante illa praepositione non per copulationem sed per quandam associationem».XXXVIII. De conceptione generum.[1] De conceptione personarum, numerorum casuumque sat plene maximorum grammaticorum auctoritate diximus. Consequens est ut et de generum conceptione dicatur. Nam et haec per pronomina hisque in declinatione secunda similia saepe fit. Conceptio igitur generum secundum Petrum Heliae, sequentem Priscianum, est unius generi alteri coniunctio sub adiectiuo simili in genere. Priscianus enim duntaxat diffinitionem ad omnem conceptionem communem posuit hoc modo (17, 155): «Conceptio est unius ad alterum sub aliquo tertio coniunctio. Vel sic: conceptio est diuersarum clausularum sub aliquo uno coniunctio». (2) Sic Ioannes de Crocho super Doctrinale, capitulo 8º (8, 115), in regimine nominatiui, in lectione Vt personarum, generum conceptio fiet, aperte refert. Vbi dicit etiam quod generum conceptio secundum Doctrinale est diuersorum generum per copulatiuam coniunctionem uel cum in medio positam, sub adiectiuo pluralis numeri simili in genere concipienti coniunctio. (3) Catholicon autem in quarta parte sui operis, ante finem, in capitulo de conceptione praeallegato, sic diffinit (4, 121): «Conceptio generum est dictionum diuersorum generum sub eodem adiectiuo consociatio. Ita quod una in alterius proprietatem cadat». (4) Et secundum Doctrinale masculinum concipit femininum et neutrum, et femininum neutrum, non econtrario per copulatiuam coniunctionem uel cum in medio positam, et haec ante uerbum et post fieri potest, ut Petrus et Maria iuncti sunt albi, et uideo Petrum Mariamque iocundos, Petrus cum Maria in charitate coniuncti deo sunt accepti, mulus, asina et iumentum ad praesepe sunt ligati, leges et plebiscita sunt coactae et perspicio leges plebiscitaque coactas. Et in hoc a personarum conceptione differt, quae nunquam post uerbum fieri potest. Nam persona concipiens et concepta uerbo ipsi reddunt suppositum, quod semper a parte ante collocatur. (5) Nec abs re masculinum femininum concipit et neutrum, et femininum neutrum, non econtrario. Hoc enim ratione dignitatis fit. Dignius enim masculinum quam femininum est, cum masculinum agentis, femininum uero patientis habeat rationem. Omne uero agens dignius patiente est. Deinde masculinum femininumque digniora quam neutra sunt. Illa nanque praepositiuae, haec autem abnegatiuae remotiuaeque se habent. Cum igitur magis dignum ad se, minus dignum debeat attrahere mirum esse non debet, quod haec taliter fiat conceptio. (6) Haec autem duplex est: explicita, qualis dicta est, et implicita, quae per pronomina demonstratiua uel relatiua uel per quis uel qui uel nomina distributiua uel colectiua fit. Mulo nanque et asina iumentoque demonstratis, dicimus hi uel illi uel isti currunt. Et si de ipsis facienda sit relatio, subiungetur illi uel ei uel qui. Et Petro Ioannaque demonstratis dicetur uter uel uterque uel ambo. Sed Ioanna mancipioque demonstratis, utra uel utraque uel ambae subdetur, et in demonstrando referendoque dicetur hae illae uel istae, et illae uel eae uel quae. (7) Et haec quoque implicita generum conceptio tam a parte ante quam a parte post fieri potest, ut demonstratis antedictis, dici possit hi currunt uel hos uel utrum uel utrunque uel ambos perspicio. In his autem quamuis improprietas quantum ad intellectum sit, tamen ex ui uocis nulla est. (8) Et his omnibus pronomina possessiua secundum regulas antedictas iungi possunt, ut Petrus et Ioanna mancipiumque mei uel tui sunt ille, quos amare cogor. Hic, ut in ceteris figuris, tria concurrunt: improprietas, possibilitas et necessitas. Improprietas est generis inter substantiuum adiectiuumque difformitas. Possibilitas autem seu causa quare fieri potuit est generis dignitas. Possibile nanque est quod magis dignum ad se minus dignum trahat, ut secum coniungatur. Vel possibilitas esse potest quod eadem proprietas diuersis substantiuis potest attribui, ut albedo Petro Guillermoque quodammodo simul inesse potest. Necessitas autem est mentis expressio, ut res eo modo quo est exprimatur. (9) Possumus enim quandoque intelligere res diuersorum generum proprietatem participare simul. Ergo taliter significari necesse fuit. Significari uero nisi per generum conceptionem non potuit, ergo talis conceptio fuit necessaria, ut proprietas adiectiualis simul communicata duobus in genere diuersis exprimeretur. (10) Inde si quis fortasse obiiceret quod in scriptura sacra inueniatur contrarium, cum dicatur ibi: «Tauri mei et altilia sunt occisa», cum secundum praelibata occisi dici debuisset. Item in Ouidio (Her. 4, 91):«Arcus et arma tuae tibi sint imitanda Dianae»,et apud Decreta sanctorum patrum: «Cum nostri prioratus et nostra monasteria ab omni seruituti sint exempta». Insuper in Alexander:«En muri et turres sunt structae».(11) Triplex potest dari responsio: prima, quod regulae theologales regulis Prisciani non artantur, et ita ad exemplum primum est responsum et apostolice potius theologalibus regulantur; saltem nonnunquam, et ita ad tertium respondetur exemplum, de aliis, ut et de his auctoritati fieri potest attributio, quae licet excusari possit, tamen ad consequentias trahi non debet. (12) Secunda est solutio quae in Petri Heliae regula est fundata, qua cauetur, quod substantiua uerba copulant adiectiuum simile substantiuo immediatius praecedenti, nisi forsitan ex aliquo impedimentum eueniret, ut ex generum conceptione dicendo Petrus et Maria sunt albi, non albae. Et per hanc regulam ad omnia exempla dari potest solutio. Adiectiuum nanque substantiuo immediatius praecedenti copulari debet. Ideoque altilia occisa et non occisi, propter tauri, et arma imitanda et non imitandi, propter arcus, et monasteria exempta et non exempti, propter prioratus, et turres structae et non structi, propter muri, est dicendum. (13) Et ad hanc regulam facit quod Laurentius Vallensis ait libro IIIº, capitulo XXIXº, scilicet ubi collocandum sit adiectiuum separatis substantiuis seruiens, quod in meo Elegantiarum breuiario, eodem libro capituloque, recito. Siquis autem argumentaretur contra regulam ab ipso Petro Heliae datam, dicens per hanc dici debere Petrus et Maria sunt albae, ut adiectiuum cum immediatiori substantiuo sit conforme, respondendum esset regulam ipsam debere intelligi, quando substantiuum immediatum sufficiens uerbo suppositum esse possit, ut in omnibus quattuor exemplis antedictis cognitu sit facile. (14) Tertia solutio et melior assignatur, quod in talibus non conceptio sed zeuma sit. Vnius enim est ad diuersa distincta redditio, discretaque attributio. Haec autem Petri Heliae regula a maximis auctoribus usurpata saepenumero uidetur.XXXIX. De allotheta et syllepsi.[1] De numerorum generumque alleotheta conceptioneque per Priscianum primo minoris, § Illud tamen sciendum, uersiculo Construuntur ergo diuersi numeri, et uersiculo Diuersa genera similiter, cuius textus, supra, libro 3º, inter Salustii exempla de alleotheta secundum Priscianum, § Cum autem hic Salustius, uersiculo Construuntur ergo diuersi numeri, explico plene (cf. supra 3, 13, 2).[2] Petrus Heliae ante finem primi minoris, de syllepsi et huiuscemodi conceptione tractans, scite sic inquit (Reilly 1.004): «Syllepsis est diuersarum clausularum per unum uerbum conglutinata conceptio, gratia cuius de conceptione dicatur». Conceptio alia in personis, alia in generibus, alia in numeris consideratur. Conceptio personarum est unius personae alteri sub uerbo plurali eiusdem personae adiunctio, ut concipiens sit illa, cuius est uerbum. Conceptio generum est unius generis alteri adiunctio sub adiectiuo sui generis, ut concipiens genus sit, cui redditur adiectiuum. Conceptum uero reliquum, ut iste homo et haec mulier sunt albi. (2) Sed cum bene dicatur hic dies et illa dies sunt futuri, quaeritur, cum dicitur haec dies et illa, utrum futuri uel futurae dicatur. Dicendum quod si substantiuum in praedicamento repetatur, sine dubio masculinum erit, ut haec et illa dies sunt futuri dies. Sine uero repetitione substantiui sub feminino genere proferendum est, ut haec dies et illa sunt futurae. (3) Non solum autem in adiectiuis, sed et substantiuis fit generum conceptio, ut hic uir et haec mulier sunt duo homines, hic rex et haec regina sunt duo reges. Vnde Martianus (Mart. Cap. De nuptiis 3, 298): «Vterque regum et coniugum», de Ioue et Iunone dicit. Necnon etiam solo intellectu sine uoce consideratur huiusmodi conceptio, ut isti homines de mare et femina, hic enim conceptionem facit intellectus. (4) Habes ergo quare falso inferatur homines unus et alius homo. Impedit enim illationem conceptio, ut si dicamus nos legimus, ergo ego et ego legimus. Sicut enim non in eandem personam est huius conceptionis resolutio, sic in idem genus istius illa esse non potest.[3] Restat conceptio numerorum. Est autem numerorum conceptio quotiens numerus numero adiungitur sub eodem uerbo, ut concipiens sit, cui proprie additur, conceptus uero reliquus. Concipit autem singularis pluralem et pluralis singularem, ut apud Virgilium (Aen. 1, 16-17):                                   "Hic illius arma, Hic currusque fuit",nam hoc singulare concipit hoc plurale arma, id est adiungit sibi ipsum sub uerbo fuit, licet pueris facilitatis causa dicatur, quod intelligitur fuerunt. Eadem ratio est cum dicitur isti et ille currit uel iste et illi currunt. In omnibus enim consequens nominatiuus praecedentem concipit, quia ad sequentem nominatiuum redditur uerbum. Itaque contrario euenit in numero personis et generibus. (2) Posthac facile est intelligere quomodo syllepsis sit duarum clausularum per unum uerbum conglutinata conceptio. Conglutinatione enim reddendum est id in quo est conceptio, ad ea quae concipiunt et concipiuntur, id est non ad utrunque per se, ideo stulti sunt qui in constructione quaerunt ad utrunque uerbum reddere, unde arma et currus conglutinatim sub hoc uerbo fuit compraenduntur.[4] Zeugma est ad diuersas clausulas unius uerbi discreta redditio. Differt ergo a syllepsi, quoniam haec fit sine conglutinatione, quod ibi fit conglutinate, ut Socrates et Plato legit et (Verg. Aen. 1, 236)"Qui mare qui terras olim dicione tenebant",nam hoc uerbum ad utranque clausulam redditur. Sed quaeritur in quo sit haec figura, ad quod dicendum est quod in singularibus solum est figura, ut Socrates et Plato legit, scilicet in hoc quod duo nominatiui singulares, qui ualent unum pluralem, cum uerbo singulari construuntur, quod, quia nil multum habet improprietatis, paruissime indiget considerationis.[5] Doctrinale uero in 8º capitulo, in nominatiui regimini, hoc modo canit (8, 1.115-1.124):«Vt personarum generum conceptio fietAdiectiua tenet generis conceptio masqueFemineum recipit et neutrum nec retrouerte:Vxor uirque thoro iuncti sunt, sed mente remoti,Sunt domino grati uirgo cum uirgine iuncti,Bos et iumentum sunt ad praesepe ligati.Neutraque femineis tanquam concepta uidebis:Per uim sunt leges et plebiscita coactae.Hoc etiam saepe facies in distribuente:Pronus uterque iaces, de Petro dic Helenaque».(2) Hic autem quispiam quareret quare in Doctrinali de numerorum conceptione non fit mentio. Sed facilis est responsio, quod determinata de personarum et generum conceptione, determinata est numerorum conceptio. Haec enim sub utroque, id est sub uerbo et nomine adiectiuo fit: sub uerbo, ut homines et asinus currunt, uel econtrario, scilicet quod numerus singularis pluralem concipiat, ut in exemplo Virgilii (Aen. 1, 16-17):                        «Hic illius arma, Hic currus fuit».Sub adiectiuo, ut Ioannes et Maria sunt albi. Sub utroque, ut homines et asinus mulaque albi currunt. (3) Ille uero numerus dicitur alterum concipere, qui uerbo uel adiectiuo sit conformis, quippe cum sit conceptio unius numeris alteri coniunctio; unde dicunt quod non sit conceptio, si singularis singulari adderetur, ut Socrates et Plato currunt, propter pluralis equipollentiam. Et ita multo fortius homines et asinus currunt dici potest. (4) Ad Petrum uero Heliae praelibata dicentem respondebitur quod est ibi numerorum conceptio quid improprietatis non gignens. Itaque talis conceptio potius coniunctio uel simul captio esse dicitur, sicut et quando tertia persona tertiam concipit, id est simul capit sibique adiungit. Enimuero in talibus tutius creditur, ut zeugma assignetur, ut                         «Hic illius arma, Hic currus fuit», cum sit unius ad diuersas clausulas distincta redditio.XL. De proleps, zeugmate et syllepsi.[1] De prolepsi [2] uero et zeugmate prout figurae locutionis sunt, et de syllepsi, scite in eodem Doctrinali, capitulo XII, in scemate, sic habetur (12, 2.451-62):«Praesumit quae sunt suprema locanda prolepsis:Cerno ducentos hinc natos hincque nepotes.Zeugma [3] fit in uerbo si plurima clauseris uno:Ymnus, Christe, deus tibi laus tibi gloria detur.Clausas dissimiles ligat una uoce silepsis [4] :In te, Christe, salus, in te sunt praemia nostra.Cum collectiuo iunctum plurale silepsimAssignant aliqui: plebs ista parant equitare,Sed magis est propria constructio plebs parat ire.Estque silepsis ubi pro multis ponitur unus,Vt cum dicis adest rex multo milite cinctus».[2] Catholicon autem in 4ª parte sui operis, circa finem, in capitulo De conceptione, aliter super generum conceptione tenens, sic ait (4, 120): «Conceptio generum est dictionum diuersorum generum sub adiectiuo pluralis numeri consociatio. Ita quod una cadat in proprietatem alterius. Et nota quod masculinum concipit et concipitur, nam masculinum concipit femininum et concipitur a neutro, ut uir et mulier sunt albi, uir et mancipium sunt alba. (2) Femininum concipitur a masculino et neutro, sed non concipit nisi auctoritate suae rei, unde Lucanus (1, 176):"Leges et plebiscita sunt coactae",hic enim femininum concipit neutrum, quod sustinendum est, sed non excercendum. Neutrum uero concipit masculinum et femininum, sed non concipitur, quia confusum est ad utrunque casum quaeremus instar».[3] Idem Catholicon in eodem capitulo, columna secunda, causam talis conceptionis reddens, sic acute dicit (4, 120): «Hic nota quod masculinum et femininum sunt aeque principalia quantum ad naturam, sed non aeque potentia, quia masculinum est agens, femininum est patiens in opere generationis. Et ideo masculinum praeponitur feminino tanquam dignius. Et imperat ei tanquam debiliori, unde concipit ipsum, ut uir et mulier sunt albi. (2) Item scias quod cum dicitur uir et mancipium diligunt se, hic hoc pronomen se est neutri generis, quia neutrum genus concipit masculinum. Similiter mulier et mancipium uident se, hoc pronomen se est neutri generis, quia femininum a neutro concipitur. (3) Quaeritur hic quare neutrum mutat masculinum et femininum in officio adiectiui siue conceptione, cum illa sint digniora quam neutra. Adiectiua enim substantiuantur in neutro genere, ut album currit. Ad hoc dico sequens magistrum Beneuentum quod omnia illa non trahuntur ad improprietatem, quia digniora sunt, et neutrum trahitur, quia idignius est. Vel potest dici quod masculinum et femininum sunt generea rei, sed per neutrum habetur res generis. Potentior autem est res quam accidens rei. Et ideo neutrum uincit illa duo in officio substantiui et in conceptione generum. Et immo debet exponi per generalem nomen, cuius naturam ipsum habet, ut album currit, id est res alba. (4) Item masculinum et femininum sunt magis finita et coartata apud naturam quam neutrum, et immo neutrum est aptius generalitati quam illa, et est aptius ad trahendum, ut uir et mancipium sunt albae, et mancipium sunt  nigra. (5) Quaeri etiam solet an ista sit congrua et albus et alba est ciuis, ita quod nominatiuus intelligatur geminari propter coniunctionem, ac si dicatur, et albus est ciuis et alba est ciuis. Sed contra illa duo adiectiua restringuunt illum terminum ciuis semel positum et faciunt repugnantiam in suppositione illius, ergo locutio illius redditur incongrua. Ad hoc dico quod est congruam, quia substantiuum illius intelligitur geminari, et sic quantum ad unam suppositionem uenit tantum pro maribus, sed quantum ad alteram pro femininis tantum. (6) Quaritur quare duo substantiua diuersorum generum possunt accipere adiectiuum generis unius, ut uir et mulier sunt albi. Et non adiectiua diuersorum possunt recipere substantiuum unius generis, quia male diceretur ciues sunt albi et nigrae. Ad hoc dicimus quod adiectiua ueniunt conceptiue, unde adiectiuum cadit in proprietatem unius eorum quantum ad genus, sed adiectiua habentia discreta genera uolunt restringere quando adiunguntur substantiuo communis generis. Vnde si substantiuum semel intelligatur respectu diuersorum generum locutio est incongrua, ut ciues sunt albi et nigrae, at si intelligatur geminari, nulla est ibi repugnantia, unde congrue dicitur et albi et nigrae sunt ciues». Et infra: [4] «Sciendum est autem quod unitas addita unitati facit pluralitatem, unde uerbum plurale debet sequi, ut Socrates et Plato legunt, currunt. Potest tamen congrue dici Socrates et Plato legit, sicut illud Carthago Mariusque tulit, sed intelligitur diuisim tanquam sint duae clausulae, quia uerbum redditur zeugmatice utrique nominatiuo, id est Socrates legit et Plato legit. (2) Si autem coniunctio praeponatur et interponatur duobus nominatiuis singularis numeri, uerbum eis proprie reddi debet in singulari, ut et Socrates et Plato legit, et sic male dicitur et Socrates et Plato legunt, et ita dicunt multi. Nos autem dicimus quod utraque est congrua, scilicet et Socrates et Plato legit et Socrates et Plato legunt, quia uerbum potest respicere hunc terminum et Socrates et Plato distributiue, et sic debet uerbum in singulari sequi, quia redditur singulariter uterque nominatiuus. (3) Potest etiam eundem respicere collectiue, et hoc modo stat pluraliter, non tamen sequitur quod sit dicendum Socrates et Plato legunt, quia collectiue praemissa et proxima. Distributio est congrue facienda hoc modo: et Socrates et Plato legunt, id est ipsi legunt, ita quod Socrates legit et Plato legit. Eodem modo concedimus ego et tu legimus, ita quod uterque. (4) Vnde Priscianus ait Agamemnonis filius et Menelai filia associati sunt. Similiter ego et Apollonius scribimus. Et certe omnes auctores essent repraendendi, nisi tales locutiones reciperentur, quia frequenter his utuntur. Si autem singulari numerus et pluralis interposita coniunctione copulentur, debet eis reddi uerbum plurale, ut homo et asini currunt. Potest tamen alia consideratione uerbum reddi priori nominatiuo, ut intelligatur uerbum reddi zeugmatice, et sic erit illa locutio plures, et secundum hoc congrue dicitur homines et asinus currit, id est homines currunt et asinus currit . Vnde Ouidius (?):"Omnes Iliades totaque Troiae dabit".(5) Item dicimus in personis, quod potest congrue per zeugma dici ego et tu legis, uel tu et ego lego uel ego et Socrates legit. Et debet inter tales nominatiuos fieri quaedam subdistinctio ad ostendendum quod duae locutiones intelliguntur coniungi. Tales autem locutiones et ab arte sunt et saepe in auctoribus inueniuntur. Vnde Oratius (Poet. 153):"Tu quid ego et populus desideret".(6) Si autem coniunctio praeponatur et interponatur, nominatiuus diuersorum numerorum uel diuersarum personarum, dicunt quidam quod non potest sequi aliquid uerbum, quia oporteret illud duorum numerorum uel duarum personarum esse; et iudicant istas incongruas: et homo et asini currunt, et ego et tu legimus, nec ego nec tu scribimus, nec ego nec asinis currunt. Causa autem incongruitatis est coniunctio praemissa, quia illa requirit quod uerbum reddatur utrique. Nos uero iudicamus illas congruas et saepe utuntur eis auctores. (7) Vnde ita inuenitur in Priscianus nec nos quidem nec illi hostis referunt. dicimus ergo quod congruentissimum sequitur uerbum personale quod prius est reddendum, est collectiue, postea diuisim congruitate seruata, ut et homo et asini currunt, id est ipsi currunt, id est quod homo currit et asini currunt. Similiter nec ego nec socii mei proficimus, id est nos non proficimus; ita quod nec ego proficio nec ipsi proficiunt. (8) Et potest esse in talibus zeugma, et tunc uerbum pro priori numero uel persona tenetur, unde concedimus nec ego nec socii mei proficiunt, nec socii mei nec ego proficio. Qui tales locutiones condemnant, minime sunt acuti, destruunt enim artes et omnes pictores.»[5] Quaeritur etiam an congrue dicatur Socrates et Plato legunt et currunt, cum diuisim concedamus Socrates et Plato currit, dicimus quod incongrua est propter repugnantiam, quia uerbum aliter respicit illos nominatiuos coniunctim et aliter diuisim. Tamen inuenitur apud Oratium (Serm. 1, 4, 66):"Ambulabat acer Sulcius et Castrius male rauci".(2) Ecce duo numeri confunduntur per conceptionem et zeugma, quod auctoritati ascribimus et non arti, quia non concedimus quod bene dicatur Petrus et Ioannes discipuli Platonis legit. Inuenitur etiam actuum uerbo respondens autem Petrus et apostoli dixerunt. Vbi tantum est appositio, bene potest esse numerorum confusio, ut ciuitas Pisae est pulchra et boues animal sine fraude moriuntur, sicut per appositionem possunt construi dictiones diuersarum personarum uel diuersorum generum intransitiue, ut ego Socrates curro uel ego ipse disputo. (3) Similiter ciuitas Mediolanum est fortis, mancipium Breta est fidele, liber Decreta est magnus et liber Topica est difficilis. Potest etiam dici liber Topicorum, liber Decretorum, intransitiue, sicut ciuitas Bononia et urbs Ianua, et tamen potest dici ciuitas Bononiae et urbs Ianuae, id est urbs quae est Ianua, sed hoc non multum aliquibus placet, quamuis inueniatur apud Virgilium urbem Pataui (Aen. 1, 427), id est urbem quae uocatur Patauium, quae modo dicitur Padua. (4) Quaedam tamen sunt magis requirentia genitiuum, ut persona episcopi honesta, et tamen potest dici persona episcopus est honesta, sicut potestas Petrus est bona et substantia Socrates est corporea. Huiusmodi enim nomina partem et totum possunt diuersimodi notare.»[6] Nota hic quod Donatus (3, 1) diuidit hic alleothetam, prout est species constructionis, in tres species, scilicet prolensim, zeugma, silensim. Priscianus uero in quinque (17, 155), scilicet prolepsim, syllepsim, zeugma, antitosim, synthesim [5] . Secundum uero Donatum omnes species allothetae quae excusant uicium constructionis compraenduntur sub syllepsi», et cetera.XLI. De dictione allothetae.[1] Haec Ioannes de Balbis Ianuensis ait in suo Catholicon, in cuius parte quarta de uiciis, figuri coloribusque rhetoricis plene examinat (4, 111-115). Nam in primo capitulo De uiciis barbarismo soloecismoque annexis secundum Donatum docet, quae Doctrinale in principio XII capituli disserit (12, 2.368). (2) Deinde in 2º, 3º 4ºque capitulis de figuris locutionis exponens tria genera earum: metaplasum, schema seu allothetam tropumque et omnes eorum species instar Doctrinalis in eodem XIIº ante oculos collocat. (3) In Vº uero capitulo, scilicet De coloribus rhetoricis, sequens Ciceronem in IIII Vºque Ad Herennium, de illis plene tractat, quos LXI esse dicit. (4) In VIº autem capitulo figuras constructionis aggrediens de allotheta secundum Priscianum dispungit, taliterque diffinit: «Allotheta est improprietas dictionum, ex eo quod dictiones in ea positae constituuntur in diuersitate accentium, ut ego Socrates lego, et recipiunt aliam constructibilitatem quam habeant a natura, ut Socrates est albus pedem, et dicitur ab allon quod est alienum et thesis quod est positio uel theta, inde allotheta, id est aliena et diuersa positio accidentis seu accidentium, quae scema dicitur a Donato». (5) Et infra: «Hic nota quod figura est licentiosa improprietas usu, auctoritate uel commoditate probata, et secundum hoc aliquando tolerabilis est et extendenda, aliquando intolerabilis et non extendenda. Tolerabilis et extendenda est illa quae plus habet rationis quam uicii, quia usu et commoditate probatur, sicut euocatio et conceptio. Intolerabilis et non extendenda est illa quae habet plus uicii quam rationis, quae tantum auctoritate probatur, ut antiptosis et paragoge. Species allothetae secundum Priscianum sunt quinque: prolepsis, synthesis, zeugma, antiptosis et synthesis».XLII. De prolepsi.[1] Prolepsis autem secundum Priscianum primo minoris (17, 155)et Petrum Heliae et utrunque expositorem ibi, et Doctrinale in 8º et Catholicon in 4ª parte, capitulo 7º, est diuersarum clausularum seriatum explicandarum praesumptio, ut Priscianus inuit, at secundum Petrum Heliae est rerum seriatim explicandarum praesumptio, ut aquilae uolauerunt, haec ab oriente, illa ab occidente. (2) Enimuero secundum Catholicon in eo 7º capitulo, est praesumptio rerum explicandarum ordine secutarum, ut aquilae uolauerunt, haec a oriente, illa ab occidente. Vel secundum alios est pluralitatis praeoccupatio, quae postea per partes diuiditur. Et dicitur a pro, quod est prae, et lepsis, quod est sumptio, inde prolepsis quasi praesumptio. (3) Vel secundum Tortellum ultimam cum -p- ante -s- et -i- latino scribitur. Dici potest praeceptio, nam componitur ex pro, quod est ante et lepsis, acceptio. Et est figura teste Seruio super IIIIº Georgicorum ex persona poetae, quae tunc quoque fit, cum aliquid praeaccipit ad qualitatem, quae subsequitur, ut Virgilius cum dixisset Pancheiam tellurem fleuisse Eurydicem uxorem Orphei dixit Pancheia Rhesi Mauortia tellus, quam scilicet longe posteaquam fuit Orpheus, ille tenuit. Dicit enim textus Virgilii (Georg. 4, 462),:«Altaque Pancheia et Rhesi Mauortia tellus», ubi dicit Seruius: «Quam postea Rhesus tenuit, et est prolepsis ex personae poetae, quo omni tempore Orpheus fuit, Rhesus necdum regnabat in Thracia». (4) De prolepsi uero tres regulae dari solent: prima est cum per solos rectos fit diuiso, nominatiuus pluralis cum uerbo praeponendus est et diuidentia sine uerbo, tam singulariter quam pluraliter sequi debent, ut milites sunt hic strenuus, ille timidus, uel milites sunt hi strenui, illi timidi. Ex quibus palam est incongruam locutionem esse oculi alter dexter, alter sinister, uel milites hic est strenuus, ille timidus, nisi forte per antiptosim excusetur, ita quod nominatiuus praecedens a quo nominatiuus ille regatur et cuius respectu fiat diuisio; omnis enim diuisio respectu uerbi uel attributi debet fieri. (5) Secunda uero diuisio per rectos et obliquos facienda est, super qua talis est regula: quotiens per rectos obliquosque fit diuisio, genitiuus pluralis uel singularis nominis collectiui debet anteponi, ut militum hic est strenuus, ille timidus, uel militum hi sunt strenui, hi timidi, uel Catalanae gentis alii fortes, alii debiles. (6) Tertia diuisio per solos obliquos fit, unde talis regula assignatur: si per solos obliquos fit diuisio, obliquus cum participio praeponi debet intransitiue constructus et subsequi respectu illius diuidentia per obliquos, ut aquilarum uolantium huius ab oriente, illius ab occidente similis est celeritas. Et haec diuisio per omnes obliquos fieri potest, ut aquilis uolantibus huic relinquitur oriens, illic occidens, aquilas uolantes hanc dimisit oriens, illam occidens, aquilis uolantibus hac gaudet oriens illa occidens. Diuisum quoque per genitiuum et diuidentia per alios obliquos sumi possunt, ut aquilarum uolantium huic relinquetur oriens, illi occidens, et in ablatiuo similiter.[2] Si quaeratur quae improprietas in prolepsi sit, dic quod multiplex. Cum enim dicitur aquilae uolauerunt, haec ab oriente, illa ab occidente, prima est ex eo quod nominatiui numeri singularis pluralem respiciant, et sic est allotheta numerorum. Secunda est propterea quod suo uerbo postponantur, sic est anastropha. Tertia est ideo quod cum ibi tres attributiones sint, una pluralis est, duae uero singularis, et sic zeugma ibi esse dici potest, sed propter diuidendi modum fit prolepsis. (2) Adeo quod prolepsis per se sumpta figura constructionis non sit, sed quoniam uix in sermone sine figura constructionis contingat, inter species allothetae Priscianus eam constituit. Quidam tamen dicunt quod in quantum nominatiui singulares uerbo reddantur plurali, figura constructionis sit, sed in quantum ibi quaedam uenusta de toto ad partes sit interpretatio, ita quod partes diuidentes postponantur, cum naturaliter sint priores, figura sit locutionis ibi. Et hoc quandoque fit implicite, ut (Ov. Her. 1, 3, 11)«Alter in alterius iactantes Lumina uultus»,quaerentes tacite, ubi noster amor esset. Item (?):«Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum».Quandoque explicitae, ut exemplo praedicto aquilae uolauerunt, et cetera. (3) Sciendum autem in hac constructione proleptica coniunctione interponi non debet. Non enim bene dicitur aquilae uolauerunt, haec ab oriente et illa ab occidente, quia determinationes quae sequuntur, partim suppositum, partim appositum, non sunt alicui uoci copulabiles. (4) Nec modo hoc Catholicon attestatur, sed et scribentes super octauo Doctrinalis, et enim dicunt quod inter totum et partes nunquam debet esse coniunctio, siquidem partes totum significantes sub natura partium debent accipi; copula uero, si poneretur ibi, quoddam totum faceret, sed punctus copulae equipollet, ut Priscianus in minori ait: «Vt cum dicitur hi metuunt, ibi fac punctum, alius dominus aliusque magistros. Nec uerbum in partibus construendo resumendum est, sed tantummodo per intellectum. Non enim dices alius metuit, coniungendo uerbum cum illi nominatiuo expresse, maximo nanque errori talis danda esset expressio».[3] Licet congrue dicatur hominum qui disputant hic est Ioannes, hic est Petrus, tamen non officit, quod in minori Priscianus ait quod in constructionibus diuisiuis qui non ponantur. Intellexit enim, ubi in altero diuidentium poneretur, quia dictio diuidens in locutione pro parte diuisa uenit, sed hic relatiuum qui totum suppositum sui antecedentis refert.[4] Quamuis autem ibidem Priscianus dicat quod si per solos obliquos fiat diuisio, necesse sit participio intransitiue uti, tamen competenter dicitur aquilarum quae uolant huius ab oriente, illius ab occidente, similis est uolatus, ubi non est participium. Oportet enim semper participio uel illius suppletione uti propter intransitionem uehementem, quae inter ipsum et diuisum est, cuius respectu diuidentia subsequitur. Si tamen fiat aliquando diuisio, ita quod non sit ibi participium illiusue suppletio, ut duorum hominum unum uidet Socrates, alium uidet Plato, dicendum puto quod erit ibi uel eclipsis participii uel simples partitio non diuisio nominanda.[5] Per uocatiuum uero fieri non  potest diuisio, uocatiuus enim nullum attributum recipit respectu cuius diuisio fieri possit, sed orationem per se perfectam facit.[6] De prolepsi tres regulas antedictas Priscianus primo minoris, § Et sciendum, carta VIIIª, posit hoc modo (17, 28): «Et sciendum quod in huiuscemodi constructione diuidendorum, scilicet per praesumptionem, id est kata prolepsim, praeponitur plurale uerbum ad utrunque sequens, licet nominatiuum anteferre, ut aquilae uolauerunt, haec ab oriente, illa ab occidente. Sin autem ad ea quae diuiduntur, singulariter uerba consequenter, genitiuum oportebit praeponi pluralem ad diuidendum, ut aquilarum altera deuolauit ab occidente, altera ab oriente. (2) Potest tamen et singulare tam in pluralia quam in singularia diuidi, et, quod supradictum est, si singulare uerbum praeponatur, licet nominatiuo uti, ut genus humanum partim est bonum, partim est malum. Si genitiuo proferatur, quod diuidendum necesse est ad ea quae diuiduntur uerbum proferri, siue sint ea singularia siue pluralia, ut generis humani, hoc est bonum, illud malum, et generis humani, hi sunt boni, hi mali. Nec mirum hoc fieri, cum uerbum siue praepositum siue consequens iure sibi exigat nominatiuum. (3) Itaque, si et quod diuiditur et illa in qua diuiditur, uolumus per obliquos casus proferre, necesse est participio uti, quod loco uerbi accipiatur obliquis adiungendum, et transitionem facere, ut aquilarum uolantium, alterius ab occidente, alterius ab oriente, similis est celeritas; uel per datiuum, ut aquilis uolantibus, huic oriens, illi occidens, relinquitur; et per accusatiuum, aquilas uolantes, hanc oriens, illa occidens misit. (4) Auctoriats tamen ueterum est, quando pro genitiuo plurali nominatiuum proponit, quamuis ad sequentes res, id est diuersas, singulariter uerba redduntur, ut Homerus -in graeco-, cum ars exigeret genitiuum dicere, id est in illo graeco pro eo nominatiuo est usus. Similiter siquis dicat duo fratres, alter maior, alter minor est, uicium facit, debet enim dicere duorum fratrum, alter maior, alter minor est, et duorum oculorum alter dexter, alter sinister est, non duo oculi, alter dexter, alter sinister est. Liuius in XI (41, 18): "Periti legionum iurisque publici, quando duo ordinarii consules [6] eius anni, alter morbo, alter ferro perisset, suffectum consulem negabant recte comitia [7] habere posse"».[7] Idem in eodem, carta 37, § Nec mirum, sic ait: «Nec mirum diuersas aliquando personas figurate inter se copulari, cum etiam diuersus casus bene coniugimus, ut in illius quae ex generalibus in specialia uel ex pluralibus in singularia distribuuntur, ut animalium quaedam sunt mortalia, quaedam immortalia, litterarum aliae sunt uocales, aliae consonantes, trium Saturni filiorum unus in caelo, alter in mari, tertius apud inferos regnare dicitur. Non enim bene dicitur animalia pars est mortalis, pars immortalis, nec tres Saturni filii, unus in caelo, alter in mari, tertius apud inferos regnat. Quamuis Homerus auctoritate poetica dixit, quomodo et alii tam apud nos quam apud Graecos. (2) Cum autem non fit distributio, bene utimur nominatiuis, ut litterae sunt notae uocum, uel cum uerbo ad id quod distribuitur, non ad ea quae distribuuntur, redditur, ut homines oportuni sunt, alii quidem ad pacem, alii quidem ad bellum, et quidem hoc quod in plurali distribuitur a communi uerbo habet. Si uariaueris numerum, quod praediximus, a casibus manifestatur, Virgilius in Bucolicis (5, 1-2):"Cur non, Mopse, quare non conuenimus ambo?Tu calamos instare leues, ego dicere uersus."(3) Potest tamen et singulare pluralem habens significationem tam in singularia quam in pluralia diuidi supradicto modo et eandem constructionem seruare rationem, ut gentis Romanae, pars fuit fortis, pars fuit sapiens, uel gentis Romanae, alii fuerunt fortes, alii sapientes. Liuius in XI Ab urbe condita (41, 18): "Periti legionum iurisque publici, quando duo ordinarii consules eiusdem anni, alter morbo, alter ferro perisset, suffectum consulem negabant recte comitia habere posse". Ecce auctoritatem Homeri secutus nominatiuum posuit pro genitiuo, duo ordinarii consules pro duorum ordinariorum consulum, ad distributa enim redditur uerbum, non ad coniuncta».[8] Quaelibet autem harum trium regularum quadrifaria fieri potest, et ita XII modi prolepsis ipsius erunt. Prima nanque regula, quae in diuiso diuidentibusque positis in nominatiuo consistit, quattuor modis fit. Autem enim nominatiui omnes illi in numero singulari collocantur, ut gens Romana fuit alia pars fortis, alia sapiens, aut in plurali, ut hi metuunt, alii dominos, alii magistros. Aut diuisum ponitur in singulari, diuidenda in plurali, ut gens Romana fuit aliae fortes, aliae sapientes, uel alii, utrunque nanque dici potest. Aut econtrario diuisum in plurali, diuidentia in singulari ponuntur, ut aquilae uolauerunt, haec ab oriente, illa ab occidente. (2) Secunda quoque regula quae praecipit diuisum in obliquis, diuidentia uero in nominatiuo constitui, eisdem quattuor modis fieri reperitur: aut enim totum partesque singulari in numero collocantur, ut gentis Catalanae alia pars fortis, alia sagax et acuta; aut in plurali tantum, ut Catalanorum alii prudentes, alii fortes; aut diuisum in singulari, diiuidentia in plurali, ut uniuersitatis Barcinonae alii parci, alii magnifici; aut econtrario, ut Barcinonensium alius sapiens, alius fortis. (3) Item tertia regula, secundum quam totum diuisum et partes diuidentes ponuntur in obliquis, eosdem quattuor modo admittit: aut enim totum diuisum diuidentesque partes in obliquis singularibus tantummodo collocantur, ut Barcinonensis populi partis alterius sapientis, alterius robustae, dispar natura est; aut in obliquis solum pluralibus, ut Barcinonensium horum parcorum, illorum liberalium uiuendi conditio est diuersa; aut diuisum in singulari, diuidentia in plurali, ut gentis Cataloniae, horum subtilium, horum fortium robustorumque, longa est differentia; aut econtrario, ut Catalanorum pugnantium huius sapienter fortiterque, illius temerarie sed robuste, uaria debet esse existimatio. (4) Et per quemlibet alium obliquum, ut per datiuum, accusatiuum ablatiuumque talis fieri potest diuisio. Non autem per nominatiuum nisi abusiue raroque et auctoritate quadam, ut ab Homero et ab aliis tam Graecis quam Latinis et a Liuio specialiter factae est, ut iuxta Prisciani sententiam paulo ante scripsimus. Quod si modi prolepsis inueniantur alii, sub his XII compraendi possunt. Hi nanque generaliores sunt.[9] Siquis autem quaereret quae improprietas, quae possibilitas, quae necessitas in prolepsi sit, responderi posse quod prolepsis aliquando figura constructionis, aliquando locutionis est. Cum enim non in construendi, sed loquendi principiis est repugnantia, ut quod prius de toto, deinde de partibus fiat mentio, locutionis est figura, ut hi currunt, alii sursum, alii deorsum. Sed constructionis figura est quando in constructibilibus est disproportio, quae in nulla constructione proleptica reperitur, nisi in ea quae per diuersorum numerorum nominatiuos fit, ut gens Romana fuit alii sapientes, alii fortes et hi metuunt, alius dominus, alius magistros. (2) Ideo de his duobus proplepsis generibus improprietas, possibilitas et necessitas sunt quaerendae. In priori quidem duae manifeste, una in genere, quia totum, scilicet gens, generis feminini est, alii uero masculini, sed in genere conuenire debent, cum ad idem pertineant. Vel etiam cum tanquam relatiuum et antecedens, quorum natura in genere numeroque debet conuenire, se gerere uideantur. (3) Altera uero inter uerbum partesque est improprietas. Fuit enim singulare uerbum cum pluralibus nominatiuis a parte ante construitur, ubi saltem per intellectum maxima est improprietas. Possibilitas quoque duplex assignari potest. (4) Improprietas enim in genere fieri potuit, eo quod gens nomen collectiuum sit, masculos feminasque compraendens. Qua de re propter masculos alii in genere dici potuit masculino, sed et possibilitas a parte uerbi est, quandoquidem totum et pars idem significant. Ideo fuit possibile ab eodem uerbo regi, quod toti ipsi conforme in numero uelut principaliori tribuatur. (5) Necessitas loquendi fuit expressio, ut res eo modo quo sit intelligatur; aliquis enim denotare uoluit Romanos aliquid uelle, aliquid unanimiter agere, ut bellare, ita quod omnes in una proeliandi uoluntate essent, et quantum ad hoc quasi unum erant et insimul congregati. Ad hoc autem exprimendum, nomen ponitur collectiuum, scilicet gens, cum singulari uerbo dicendo gens Romana fuit. Verum cum actus iste qui bellare est uel tale quid a particularibus ageretur, partem diuisit. (6) Enimuero rursus cum plures particulares per sapientiam, plures per fortitudinem debellarent, per partes in plurali nominatiuo positas secuit, sed hoc huius rei exprimendae causa. Insuper cum per sapientiam fortitudinemue pugnare masculis conueniat, in genere masculino dictum est alii fortes, alii sapientes. Item quando diuisum in nominatiuo plurali diuidentia uero in singulari ponuntur, ut cum dicitur hi metuunt, alius dominos, aliusque magistros, ibi est improprietas, quod uerbum plurale metuunt cum nominatiuo singulari, scilicet alius, construatur. (7) Possibilitas autem est quod totum et pars idem significant, ideo possibile est, ut ab eodem uerbo regantur, sed necessitas loquendi reputatur expressio. Cum enim quis significare uellet quod aliqui simul metuerent, in plurali dixit hi metuunt, sed quoniam timor hic per diuersos respectus particularibus inhereret, quia quidam propter dominos, quidam propter magistros, in singulari protulit alius dominos, alius magistros.[10] Verumenimuero si quaeratur unde nominatiui alius aliusque regantur, dic ab hoc uerbo metuunt, ex ui prolepsis. Nominatiuus enim singularis partem significans a uerbo personali, a quo totum proprie regitur positum in plurali, ex ui prolepsis improprie regi potest, et etiam econuerso. Vnde sic regulam potes ponere: nominatiui singulares uel plurales aliquod totum diuidentes a uerbo a quo totum regitur proprie, improprie per prolepsim. Vel ita: partes in eadem casualitate collocatae cum suo toto ab eodem uerbo per prolepsim reguntur improprie, a quo totum proprie regebatur. (2) Quidam tamen dicunt quod in hac oratione hi metuunt, alius dominus et cetera, uerbum conforme in numero, scilicet metuit, debeat intelligi, a quo nominatiui alius aliusque regantur. Quod nullatenus est dicendum, quia tunc aliqua non esset improprietas nec constructionis figura. Negari autem non potest quin etiam figura constructionis sit, licet plerunque reperiatur locutionis esse. Priscianus enim, Petrus Heliae, Doctrinale, Catholicon ceterique grammatici inter figuras quoque constructionis ponunt.[11] Sciendum autem quod dicendo aquilae uolauerunt, hae ab oriente, illae ab occidente, non figura constructionis sed locutionis est. Figura enim locutionis est, ut Donatus ait (3, 5), quando dictionibus utimur transsumptiue, sicut cum dicitur deus uel homo est agnus. Sed hic non est talis transsumptio, sed alia, uidelicet quantum ad debitam ordinationem, cum enim partes toto constituendo priores sint, prius eas in constructione ordinare deberemus, et facimus econtrario. Itidem est, cum in genitiuo constructionem incipimus, ut litterarum aliae sunt, et cetera. Item in talibus eo quod inter partes non ponitur coniunctio asyntheton [8] seu dialyton [9] assignari potest. (2) Enimuero in illa gens Romana fuit alii fortes, alii debiles, diuersae improprietates sunt. Prima quod totum in numero singulari ponatur, cuius naturae repugnare uideatur. Secunda quod partes in plurali numero collocentur, sic enim suum totum uidentur excedere. Tertia est quod in genere masculino sint, quod in aliis minime facimus. Quarta quod partes sine copula seu coniunctione copulatiua uniantur. Quinta quod nominatiuus numeri pluralis a uerbo regatur singulari. (3) Eaedemque improprietates in similibus locutionibus assignari possunt. Sed et multiplex possibilitas dari potest. Prima est cum gens nomen collectiuum sit, in se plura includens. Secunda est cum in nomine collectiuo plura sint supposita, ideo partes et in plurali sumi possunt. Tertia, cum gens masculos feminasque compraendat, in masculino partium fieri potest acceptio. Quarta, licet alii cum fuit proprie construi non possit, tamen per reductionem ad totum potest, cum idem significet. (4) Necessitas est in tribus. Primo, ut maior unio demonstretur. Secundo, ut ante oculos collocetur quod pars quaelibet supposita plura contineat. Tertio, ut palam sit quod talis actus a solis uiris debeat exerceri. (5) Nec praetermittendum est omnia uerbo ab eodem regi, ut illius actum simul et semel ab omnibus participari declaret, ut aliqua non detur ibi diuersitas, et alii a uerbo fuit regitur secundum regulas antedictas, quibus et haec consimilis potest adiungi: quotienscunque in constructione proleptica nominatiui plures sequuntur, diuidendo totum praecedens in nominatiuo singulari, ab eodem uerbo reguntur, a quo totum illud ex ui prolepsis, uel per prolepsim, regitur.[12] De prolepsi constructionis figura Doctrinale in VIIIº tractat (8, 1.125-26): «Disiungit regimen quod iunxerat ante prolepsisHi metuunt, alius dominos, alius magistros»,ubi glosatores uideantur. De prolepsi locutionis figura, in XII tangit, ut dixit. De utraque prolepsi per Catholicon in 4ª parte sui operis, capitulo 7º, scilicet De prolepsi, quod in capitulo sequenti, scilicet De conceptione (4, 120), de syllepsi docet, quae secundum ipsum est «Dissimilium clausularum per unum uerbum conglutinata conceptio. Et dicitur a syn, quod est con, et lepsis, quod est sumptio uel captio, id est conceptio. Fit autem haec quadrifariam: per genera, numeros, personas et casus». De quibus modis plene examinat, de quibus antedixi.XLIII. De zeugmate.[1] Post hac, scilicet in capitulo IXº, de zeugmate praecipit. Est autem zeugma tertia pars species allothetae, secundum Priscianum. Et interpretatur adiunctio, et describitur a Donato (3, 4): «Zeugma est unus uerbi conclusio diuersis clausulis apte coniuncta». Et secundum Isidorum (1, 36) tribus modis fit: a superiori, quando uerbum praemittitur, ut legit Socrates et Plato. A medio, quando interponitur, ut Ebraei sunt et ego. Ab inferiori, quando uerbum supponitur, ut tu quid ego et populus mecum desideret, audi». (2) Beda uero sic ait (Schem. 1): «Zeugma, id est conclusio, figura dicitur quando multa praecedentia aut uno uerbo aut una sententia concluduntur. Verbo, ut populus ait, omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasfemia tollatur a nobis. Sententia, ut qui ingreditur sine macula et operatur iusticiam, qui loquitur ueritatem in corde suo, ad ultimum ita concludit, qui facit haec non commouebitur in aeternum». (3) Secundum Petrum Heliae est ad diuersas clausulas unius uerbi discreta redditio, ut supra (5, 39, 2) in uersiculo Zeugma est, sub § Petrus Heliae, dixi. Alexander autem, secundum Catholicon, ait quod zeugma est quando idem uerbum uel adiectiuum ad diuersa pertinet, ita ut cum uno improprie construatur, ut cum dicitur (Verg. Aen. 1, 16-17):                         «Hic illius arma, Hic currus fuit»,et ille nominatiuus pluralis arma cum hoc uerbo fuit construitur. Quod si diceretur hic currus illius, hic illius arma fuit, tolerabilis non esset locutio. Similiter hic zeugma est, Apollonius scribit et ego, et hoc pronomen ego, quod primae personae est, cum hoc uerbo scribit tertiae personae construitur. (4) Tortellus uero dicit: «Zeugma cum  -eu- diphtongo subiungente -g- scribitur. Dici potest latine connexio. Nam figura est quae tunc quoque fit cum plures sensus uno uerbo clauduntur, quod tribus contingit modis: aut in primo uerbo, ut currimus nos et tu, et tum dicitur protozeugma; in medio, ut tu curris et iste, et tunc dicitur mesozeugma; in ultimo, ut (Verg. Aen. 1, 16-17)                        "Hic illius arma, Hic currus fuit". Similiter Terentius ( Andr. 67-68):                                    "Hoc tempore Obsequium amicos, ueritas odium parit".Et dicitur hysterozeugma, cum -y- graeco aspirato». (5) Fit autem zeugma, secundum Catholicon, per coniunctionem copulatiuam, ut Socrates legit et Plato; per aduersatiuam, ut uos estis mundi sed non omnes; per disiunctiuam, ut Socrates legit uel Plato; per aduerbium comparandi quam, ut ego melius studeo quam tu; uel per aliud aduerbium similitudinis, ut iste legit, sicut ego, et per hanc disiunctionem nisi, ut nec socii mei legunt nec ego».[2] Quaeri potest an zeugma figura locutionis an constructionis sit? Dic quod utriusque, et ideo duae species attribuuntur ei: prior constructionis est, ut ego scribo et tu, et tu legis et ego, et ego lego et Apolonius, et Petrus currit et ego. Altera locutionis, ut Homerus cecinit et Virgilius. Et hoc Priscianus uelle uidetur et commentantes eum, Doctrinale tenet apertissime. Dicitur enim in VIIIº capitulo (8, 1.128-29): «Aut quod proposuit extra sumendo reducitHi properant et ego, tu ludis et ille sedendo»,ubi inter alias constructionis figuras de zeugmate, prout est constructionis figura, docet. (2) Et in capitulo XII (12, 2.454-55), de figuris locutionis praecipiens, dicit in scemate:«Zeuma fit in uerbo si plurima clauseris uno:Ymnus Christe deus, tibi laus, tibi gloria detur»,ut enim illic in construendi, sic hic in loquendi modis fit disproportio. Catholicon uero in dicto capitulo nono dicit zeugma semper figuram locutionis esse et coloribus rhetoricis, qui disiunctio, coniunctio adiunctioque dicuntur, respondere. Priscianus autem ideo zeugma inter figuras numerorum uel personarum fiat. (3) Ego tamen potius Prisciani commentatoresque suorum et etiam Doctrinalis cum suis glosatoribus opinionem quam ipsius Catholicon sequenda esse reor. Sciendum autem secundum zeugmatis naturam et uerbum et adiectiuum proximiori semper debere attribui, unde conuenienter dicitur ego et tu legis, uel tu et ego lego, uir et mulier est alba, uel mulier et uir est albus.XLIV. De antiptosi.[1] Antiptosis uero quarta species allothetae est, Prisciani sententia primo minori, § Illud tamen, carta 38 (17, 155), et secundum Tortellum cum -t- exili et -i- latino debet scribi dicitque latine pro casu, quippe ex anti, quod est pro, et ptosis casus, quasi pro casu. Et figura est secundum quam casus pro casu ponitur altero. Terentius in prologo (Andr. 3):«Fabulas quas fecissent populo placerent»,pro fabulae. Virgilius primo Aeneidos (1, 573):«Vrbem quam statuo, uestra est»,Virgilius in Xº (Aen. 10, 361):«Haeret pede pes densusque uiro uir»,hoc est pedi pes.[2] Petrus Heliae primo minori, circa finem, ubi de figuratiua constructione tractat, de antiptosi et synthesi seu synthosi hoc modo scite praecipit: Antiptosis est accidentis pro accidente transsumptio, ut sit casus pro casu, ut parce metu et hoc regni, et urbem quam statuo uestra est, et triste lupus stabulum. Aut numerus pro numero, ut turba ruunt, pro ruit. Vel genus pro genere, ut dulce satis humor. (2) Nil aliud dubitabile inuenitur, nisi qua ratione figuram excuses. In primo quidem non est ratio, nisi metri necessitas, quae cogat ablatiuum ponere pro datiuo. In secundo uero hoc regni pro hoc regnum, hoc pronomen hoc accipitur pro tantum, ut hoc uini habeo, pro tantum uini. Construitur igitur intransitiue hoc et regni. A quo regitur regni? Ab hoc uerbo erit, a quo triste adiectiuum. In tertio uero urbem pro nominatiuo ponitur, non tamen bene dicitur per se urbem, quam uestra est, sed ratione relatiui sub accusatiuo ponitur, quia bene dicitur quam urbem, et necesse est dicere quam et urbem. Et est intransitiua constructio. De reliquis palam.[3] Synthesis est diuersorum accidentium coniunctio, ut in omnibus praedictis. In quo quaeritur in quo differatur haec figura a praedicta. Videtur enim quod ubicunque ponitur accidens pro accidente, quod accidens accidenti intransitiue construatur. Et dicunt aliqui quod semper hae duae figurae se concomitantur. Sed tamen quia alia et alia ratione in eodem exemplo assignantur, immo diuerse ponuntur. Nos tamen dicimus utranque sine altera in eodem exemplo posse assignari, uerum non in omnes, ut parce metu antiptosis, non synthesis, quia non intransitiue contingit, ut Caesar erat omnia, synthosis est, non antiptosis, quoniam intransitiua est diuersorum coniunctio, siue unius pro altero coniunctio.[4] Doctrinale uero in XIIº capitulo sic canit (12, 2.599-2.602): «Pro numero numerum, pro casu ponere casumTe facit antithosis inter se dissona iungens.Saepius audiui tempus pro tempore poni,Ludere ludebant dicendo uocare uocabat».Antiptosis enim secundum glosatores hic est accidentis pro accidente possitio, ut numeri pro numero, casus pro casu et temporis pro tempore, ut turba ruunt, pro ruit, et sic est numerus pro numero. (2) Casus autem pro casu, ut (Verg. Aen. 1, 573)«Vrbem quam statuo uestra est», id est urbs. Tempus autem pro tempore, ut ludere pro ludebant, ut in Alexander: «Figere gressum», pro figebant, infinitiuum pro imperatiuo et pro praeterito imperfecto surrogando. Et in Psalmo: «De torrente in uia bibit», pro bibet, quia nondum potauerant de torrente. Genus pro genere, ut (Verg. Buc. 3, 80)«Triste lupus stabulis». Similiter hic affuit a siccis, id est aderit. (3) Quod autem tempora pro temporibus et infinitiuus pro imperatiuo secundum Graecos et praeterito imperfecto apud nos, et tandem alii modi pro aliis surrogentur, plene Priscianus IIº minoris, circa medium, § Itaque apud Graecos, exponit, et ego ad uerbum referens eum in meo Elegantiarum breuiario, libro primo, capitulo XXVIIº, § Idem Priscianus, et libro 3º, capitulo 32º, in additione magna secundum Priscianum in § Sciendum tamen et § Imperatiua, uersiculo Pro imperatiuis, et § finali, additamenta feci. Scripsi supra, libro 2º, § Ego quoque in capitulo sequenti, usque ad § Nec quispiam admirari uelit, ubi uersiculum Idem Priscianus 2º minoris, circa medium, § Itaque apud Graecos. Id quod ego, potissimum notare uelis (cf. supra, 2, 42). (4) Antithosis hic secundum glosatores ab anti, quod est contra, et thesis positio, dicitur, quasi contraria positio. Vel ab anti, quod est contra, et ptotos, quod est casus, quasi contraria casus pro casu positio. (5) Et secundum Deriuatorem magis a casu quam ab alio accidente denominationem capit. Saepius enim positio casus pro casu quam alterius accidentis pro accidente fit. Et pro illo maxime inuenta fuit, licet post ad positionem cuiuslibet accidentis pro accidente sit exempla. (6) Improprietas ex translatione accidentis pro accidente uenit. Possibilitas est oppositi cum oppositio conuenientia, unum quippe est uia intelligendi reliquum. Causa fuit uel metri necessitas uel ornatus uel ut futura certa tanquam praeterita denotentur. Ideo propheta bibit pro bibet ait.[5] Catholicon autem in 4ª parte, capitulo X, scilicet De antiptosi, praedicta confirmans, ait (4, 123): «Antiptosis est quarta species allothetae secundum Priscianum, sub qua continetur. Est autem antiptosis positio unius casus pro altero, ut sermonem quem audistis non est meus,et in conuertendo dominus capitiuitatem Syon. Et dicitur antiptosis ab anti, quod est contra, et ptotos, quod est casus, inde antiptosis, id est contraria positio casus pro altero». Et haec figura in auctoribus est excusabilis, aliqua ratione sustinenda, quia dicit quidam poeta (Ov. Her. 7, 109): "Si fuit erratum causas habet error honestas",sed non est penitus extendenda.XLV. De hypallage.»[1] Antiptosis autem in se Hypallagem continet, quae casuum est mutatio, et secundum hoc sub figura locutionis continetur. Hypallage autem dicitur ab hypos, quod est trans et allage, quod est mutatio, inde hypallage, id est transmutatio». Et infra in V parte dicit: «Hypallage, id est conuersio casuum uel constructionis uel quandoque totius sententiae». Ceterum Iohannes de Balbis in suo Catholicon hypallage sine aspiratione scripsit, in quo uelut litterarum graecarum indoctus, ut et ipse profitetur, errauit. (2) In prima nanque parte sui operis, in capitulo De littera, in fine, sic ait (1, 2): «Ex praedictis patet quod aspiratio ponitur ante omnes uocales apud Latinos et post quattuor consonantes in dictionibus graecis. Aliter non est determinatum nec declaratum in grammatica a Prisciano auctore, sicut puto, quando generaliter dictiones latinae uel uocales debeant aspirari, nec quando praedictas quattuor consonantes debeant aspirari post in dictionibus graecis, quia non semper illae consonantes in dictionibus gaecis aspirantur. Et propterea difficile est scire et maxime mihi non scienti linguam graecam, quando et in quibus dictionibus aspiratio debeat praeponi uel postponi uniuersaliter. Et si aliquas dictiones in hoc opere aspiraui non aspirandas uel aspirandis non aspiraui, peto ueniam de omissis».[2] Quod autem hypallage cum aspiratione scribendum sit, demonstrat compositio. Componitur enim ab hypo quod aspiratur, subque significat, et allage mutatio, quasi submutatio. Est autem figura secundum Isidorum (1, 36, 22), quotiens per contrarium intelliguntur uerba, ut (Verg. Aen. 3, 61)«Date classibus uentos»,cum econtrario classes uentis et non uentos classibus ipsi demus. Item (?):«Perflauit fistula buccas». Insuper in Hieremia (cf. Quoduultdeus, Liber Promissionum 3, 21; 1, 36, 22): «Mittamus lignum in pane eius», id est panem in ligno, hoc est Christum in cruce. Et secundum ipsum Isidorum dicitur ab hypa, quod est mutatio, et logos, quod est sermo, quasi sermonis mutatio. Vel ab hypos quod est sub et alleon, quod est alienum et logos, quod est sermo, quasi alienatus sermo, et ad metaforam reciprocam reducitur, et causa metri uel ornatus fit. (2) Tu priorem compositionem tene, quam et Tortellus, grammaticae graecae doctus, ponit, qui et hypallage inter dictiones in principio aspiratas scribit. Dicit enim: «Hypallage, cum -y- graeco et duplicato -l- scribitur. Dici potest a nobis submutatio, nam componitur ab hypo, quod est sub, et allage, mutatio. Dicitur figura cum uerba per aduersum intelliguntur, ut (Verg. Aen. 3, 61)"Date classibus aequor",et (Aen. 2, 231)"Sceleratam intorserat hastam",id est ipse sceleratus, et libro X (Aen. 9, 104):"Stygii per flumina fratris", pro Stygia. Et in Bucolicis (3, 8):"Auersa tuentibus hirquis", id est oculis in hirquos, id est in oculorum angulos retortis». (3) Dicit enim ibi Seruius: «Transuersa hircis, id est uestram turpitudinem indignantibus. Alii hoc improbant, et legunt hirquis, ut sit sensus: nouimus qui te corriperint, hirquis in hirquos retortis, quam rem solet libido proficere. Hirquus enim secundum Suetonium (Tib. 45, 1) est oculorum angulus, ubi putredo colligitur, ex eo quis ex nimia luxuria et lasciuia quidam oculos ad hirquos retorquere solent. Ideo inde dicitur hircus, -ci, caper animal, scilicet lasciuum et petulcum, [10] feruens semper ad coitum, cuius oculi ad libidinem in transuersum aspiciunt, et ad hirquos retorquentur. (4) Dicitur enim in Naturali Historia per Plinium (11, 229), hircos ita libidinosos esse ut indignentur siquos uideant coeuntes, et in eos impetum faciant. Et ab hirquus, hirquulus, -li, uel hirciolus, -li, diminutiua. Haec uocabulistae dicunt. Vnde et in Alfonsina Seruii sententia sic habetur: «Hircus caper animal libidinosum, unde Oratius (Epod. 10, 23):"Libidinosus immolabitur caper".Hirqui per -q-, anguli sunt oculorum. Virgilius (Buc. 3, 8):"Transuersa tuentibus hirquis",id est oculis in hirquos, id est angulos oculorum retortis».[3] Doctrinale de hypallage ponens hanc inter tropi species sic ait in XII (12, 2.579-81): «Si dicatur agens patiens res uel uiceuersaSiue modo simili fuerit conuersio facta,Fiet hypallagium: perflauit fistula buccas.»[4] Catholicon autem in 4ª parte inter scematis species, sequens Isidorum, in § Hypallage, scilicet § penultimo (4, 114), ipsam hypallagen posuit, et in capitulo de antiptosi, sub antiptosi contineri dixit, ubi, ut unde recessit nostra reducatur oratio, quaeritur quae sit causa uicium excusans, cum dicitur sermonem quem audistis non est meus; unctionem quam accepisits ab eo, manet in uobis; et Virgilius (Aen. 1, 573): «Vrbem quam statuo uestra est».Non enim ibi uel necessitas uel commoditas aliqua uidetur esse. (2) Et respondendo soluit quod immediata relatiui et antecedentis coniunctio propter relatiui implicationem causa est. Itaque incongrue diceretur sermonem non est meus, quem audistis. Quod si quaeratur in aliis ne casibus colorari possit, respondeatur quod sic, si relatiuum et antecedens immediate iungerentur, ut sermoni, cui intendis, non est meus. Nam et haec latinitas tolerari posset, si auctoritate muniretur. Tandem cum dicitur sermonem quem audistis non est meus, haec dictio sermonem partim accusatiue, partim nominatiue tenetur: accusatiue in quantum hoc uerbum audistis respicit, nominatiui prout cum hoc uerbo est construitur.XLVI. De antithesi.[1] Antithesis uero per -e- est litterae pro littera positio, et secundum Tortellum, penultima cum -th- aspirato scribitur. Positio pro altero dici potest. Componitur enim ab anti quod est pro, et thesi, positio. Alii uero ab anti, quod est contra, et olli surrides pro illi. Ad hoc Priscianus primo maioris facit (17, 1), ubi de uocalium mutatione tractat, et primo minoris, ubi de litterarum uel syllabarum dictionum uel orationum dictione uel adunatione praecipit. Et Petrus Heliae utrobique, et Doctrinale capitulo XII, sub metaplasmo (12, 2.436-37):«Dicitur antithesis si littera ponitur unaPonere cum debes aliam, sic dicimus olli».Et uide quod ibi scripsi, et in uersiculo Si longam breuies, sub metaplasmo, quoque post principium, etiamque in Xº capitulo, uersiculo Quando uocalem duo consona, denique et quod in Antithesis uocabulistae Tortellusque declarant.XLVII. De synthesi.[1] De quattuor allothetae speciebus satis dictum puto. Deinceps de synthesi disseretur. Haec autem, quae et synthosis dicitur, quinta species allothetae est secundum Priscianum primo minoris (17, 155). Synthesis autem est diuersorum accidentium coniunctio, sed intransitiua quidem, ut turba ruunt, et omnia Caesar erat, ut Petrus Heliae primo minoris, circa finem, ubi facit inter antiptosim synthesimque differentiam, plene supra § Antiptosis uero, uersiculo Synthesis, secundum illum dixi. Vel secundum Tortellum est figura cum singulare nomen multitudinem designans cum plurali uerbo componitur, Virgilius primo Aeneidos (Aen. 1, 212):«Pars in frustra secant uerubusque trementia figunt»; Ouidius in Heroidibus (1, 88):«Turba ruunt in me luxuriosa proci». Componitur autem a syn, quod est con, et thesis, positio, quasi compositio. At secundum Catholicon dicitur a syn quod est contra et thesi, positio, quasi contra naturalem positionem. Prima uerior est opinio.[2] Synthosis apud nullum uocabulistam repperi. Catholicon autem Compraensoriumque synthoma penultima producta ponunt, secundum quae synthomata sunt febribus accidentia, ut capitis dolor, fluor narium, uomitus impetus et consimilia. Item synthonomia et synthomia, id est concisio, a syn, quod est con, et thomos, quod est diuisio, sectio uel scissio secundum Hugutionem. Synthonus a syn et thonus dicitur. Hic synthonus, -ni penultima corripit, quasi totus sonus uel duplex thonus. Simon Ianuensis in suo docto opere De uocabulis Medicinae dicit: «Synthoma, graece casus, lapsus, ruina, periculum, uicium. Synthomata, graece casius dicit, quae nos accidentia dicimus».[3] Miror autem cur Catholicon synthoma cum -i- latina producta cum aspiratione -t- scribendo dixerit, quippecum ex syn, quod -y- graeco scribendum est, et tomos uideatur esse compositum. Tomos enim in prima corripitur. Ouidius enim libro IIIº Tristium, sic canit (3, 33-34):«Inde Tomos dictus locus hic, quia fertur in illoMembra soror fratris consecuisse sui»,et Doctrinale capitulo Xº, ibi (10, 1.909):«Et tomos atque uomo uel quae componis ab illo»,et Aegidius in libro De accentu hoc confirmat dicens: «Tomos, id est diuisio, unde latomus, qui scindit lapides, et atomus penultima correpta, cum gomor, quod est mensura, et uomo, -is a quo euomo, penultima correpta, et homo». (2) Tortellus uero dicit in Tomos: «Tomos cum -t- exili scribitur. Dici potest latine incisio seu sectio, nam deriuatur a temnso, quod est incido uel seco. Et Tomos locus est in Ponto iuxta Phasidis hostium memorabile primo crudelitate Medeae, quae ibi fratrem suum Absyrtum occidit, et in partes exeruit, sed magis memoria dignus exilio clarissimi poetae Nasonis, de quo idem in libro IIIº Tristium inquit (3, 9-14): "Hic quoque sunt urbes Graiae; quis credere possetInter inhumanae nomina barbariae.Huc quoque Mileto missi Venere coloni,Inque Getis Grais constituere domosSed uetus huic nomen positaque antiquitus urbeConstat et Absyrti caede fuisse loco",ut late uidimus in dictione Absyrtus».XLVIII. De synchresi.[1] Ipse quidem Tortellus synthosis non ponit, sed synchresis, cum -y- graeco et -ch- aspirato atque -e- sine diphtongo, quod a nostris dici potest confusio, nam syn dicit con et chresis fusio.XLIX. De hyperbaton.[1] Estque, Donato teste (3, 6), hyperbaton undique confusum, ut Virgilius Iº Aeneidos (1, 108-109):«Tris Nothus abreptas in saxa latentia torquetSaxa uocant Itali mediis quae in luctibus Aras»,quorum ordo est: Tris, scilicet naues abreptas, Nothus torquet in saxa, quae, scilicet saxa, in mediis fluctibus latentia, Itali uocant Aras. Item in IIº (Aen. 2, 348-53):                         «Iuuenes fortissima frustraPectora si uobis audentem extrema cupidoCerta sequi, qua sit rebus fortuna relictisExcessere aditis omnes arisque relictisDii quibus imperium hoc steterat succurritis urbiIncensae»,quia excessere dii aditis, unde in uobis cupido certa est sequi me audentem extrema, et reliqua. Quae Seruius et latius Macrobius (5, 22, 7) prosecuti sunt.[2] Ad hoc in XII Doctrinale facit (12, 2.391-93): «Et male confusa cacosyntheton [11] est uocitandaCongeries uocum, legis exemplum manifeste:Dicipulos cedit cum uirgis terga magister».Idem in eadem sub tropo (12, 2.526-40): «Vocum turbatus formabit hyperbaton ordoSynchresis et themesis, huic histerologia subsit,His anastrophe; uult pariterque parenthesis addi,Histeron et protheron [12] solet histerologia dici.Haec fit cum rectam seriem sententia mutat:Hi cererem torrere parant et frangere saxo.Synchresis est omni confusa locutio partae:Nos uirtute lauat, qui labem criminis ornat.Dat themesim binas in partes dictio sectaEst Boreae regio septem subiecta Trioni. [13] Dictio si subsit, cum sit praecedere dignafiet anastropha sic: surgit mare litora contra.In clausa clausam si commisces alienamInde parenthesis est: princeps (quia bella minaturHostis) militibus urbes praemunit et armis».(2) Et hic glosatores uideantur. Hyperbaton autem secundum Tortellum cum -y- graeco aspirato et -t- exili scribitur. Dici potes transgressio, nam ab hyperbato descendit, quod est transcendo. Et est figura cum uerbum aut sententia ordine commutatur, cuius quinque ponuntur species: anastrophe, parenthesis, themesis, syncresis, histeron protheron».[3] Ex his arbitror asseuerari posse quod apud Simonem Ianuensem, ubi synthesis inuenitur, synchresis esse debet. Is enim in A dicit: «Atrophia, graece, sine conuersione, sicque uocatur extenuatio, quae fit quando nutrimentum non conuertitur in substantiam membrorum, quae et synthesis dicitur. Theodorus suo capitulo, item Casius Felix, capitulo de aegritudinibus stomachi. Cessationem nutrimenti Graeci atrophiam uocant». Idem in Si: «Synthesis et atrophia idem sunt, et est extenuatio nimia, praeter naturam, ut supra, in atrophia. Inde syntheticus, extenuatus». (2) Cum enim synchresis confusionem, synthesis autem proprie compositionem dicat, pro atrophia ab a-, quod est sine et trophos, conuersio, id est sine conuersione nutrimenti in membrorum substantia, sed supple cum confusione et perturbatione nutrimenti, ut in membrorum substantiam conuerti non possit, synchresis et non synthesis reor esse dicendum.[4] De hyperbaton autem et eius quinque speciebus per Priscianum primo minoris et ibi per Petrum Heliae et expositorem antiquum et modernum, et per Catholicon in 4ª parte, in capitulo de tropis, § hyperbaton, cum quinque paragraphis sequentibus.[5] Hoc autem Catholicon in capitulo de synthesis subiicit, quod synthesis, quae quinta species allothetae est, omnes alias species allothetae contineat, ut euocationem, appositionem, sinecdochen et allothetam, generum, numerorum, personarum modorum singulorumque accidentium, ex quibus surgit improprietas.[6] De euocatione, supra (5, 17, 1), in hoc libro, satis plene dictum puto, ideo ad illum locum te remitto. Hic duntaxat adiicio quod Doctrinale, capitulo VIIIº, post principium, de euocatione dicit (8, 1.088-92): «Ternae personae generaliter omnis habeturRectus sed demes pronomina quattuor indeIsta uocant rectos ad primam siue secundam:Pauper ego ludo, cum tu diues meditaris,Nos tuti loquimur, cum uos timidi taceatis».L. De appositione.[1] Tempestiuum est ut de appositione dicatur. Appositio quidem nomen uerbale huius uerbi appono est, quod ex ad ponoque componitur. Et illud -d- in -p- mutatur secundum regulam Prisciani primo maioris, et Catholicon in appono confirmat, eius significatum adiicienes: «Appono, -is, aposui, -itum, ex ad et pono, -is, et -d- mutatur in -p-, et est apponere adiungere, adesse; et inde appositus, -a, -um, id est peruersus et contrarius, unde apposite aduerbium. Appositio autem multa significat, nam apponendi et actionem et passionem et rem appositam, ut et cetera  uerbalia in -io terminata. (2) Insuper appositio dupliciter potest intelligi: uno modo large et sic est cuiuslibet rei a parte post positio, cum declaratione siue specificatione quadam, ut homo doctus bene docet, et hoc modo non dicitur figura esse nec ita hic accipitur. Alio modo stricte sumitur, prout est impropria quaedam substantiuorum adiectiuorumue coniunctio. Haec igitur appositio est dictionum ad idem pertinentium immediata, intransitiua specificatiuaque congragatio, ut Petrus Heliae diffinit. (3) Ioanne de Croco super dicto Doctrinali capitulo VIII, in lectione apponens duplices referente, qui quidem Petrus Heliae primo minoris, ante finem, de syllepsi tractans, siue personarum conceptione eius speciem subiicit: «Inter conceptionem et appositionem est differentia, quod appositio euocat, conceptio autem euocare non potest. Et est appositio diuersarum personarum ex eadem parte orationis sine alicuius interpositione intransitiua coniunctio». (4) Vel secundum alios appositio est magis communi specificatiua minus communis additio. Vel secundum Doctrinale est duorum substantiuorum ad idem pertinentium immediata unio specificandi causa. Dicit enim, ubi supra (8, 1.083-87): «Appositiones duplices substantiuos sibi iungesIn casu simili poterit genus uariariTunc illos ad rem spectare decebit eandemEt plus commune praecedere debet in istisSic homo Sortes, animal capra, consimilesque».(5) Et hanc opinionem in ea 4ª parte, capitulo de appositione, Catholicon sequitur, secundum magistrum Beneuentum, sic inquiens: «Appositio, prout hic sumitur, est immediata et intransitiua adiunctio duorum substantiuorum, ita quod minus commune determinet magis commune, ut animal homo currit. Adiectiuo enim secundum opinionem magistri Beneuenti, non potest fieri appositio propter suam debilitatem. Vnde male dicitur albus coloratus currit». (6) Fit autem appositio nunc equiuocationis tollendae causa, ut Cannam fluuius currit, Iesus Christus est dei filius,  Iesus Saluator orbis nos redemit, Iudas praedicator Christi sanctusque apostolus est saluatus, Iudas proditor Christi cum summa infamia est damnatus; nunc qualitatis determinandae causa, ut iste homo currit; nunc discretionis gratia, ut ego ipse, tu ipse; nunc fit eo ut natura generis exprimatur, ut quid meruere boues animal sine fraude dolisue. Sciendum autem hoc pronomen ipse pronomini adiunctum debere postponi, ut ego ipse, tu ipse, ille ipse, sed nomini appositum debere praeponi, ut ipse Ioannes Raimundus. (7) Deinde ubicunque fit appositio, adiectiuum relatiuumque dictioni, cui fit appositio, et non apponenti reddi debent, ut çiuitas Athenae, quae studio quondam scientiarum armorumque praexcelluit, est plurimum collaudanda, et urbs Mediolanum est magna, et oppidum Barcinona est iocundissimum et oppidum Vicus est in hyeme frigidissimum, sed aestate temperatum etiamque delectabile. (8) De his Catholicon in eo capitulo de appositione docet, et in capitulo de syllepsi seu conceptione, § finali. Et in dicto capitulo de appositone quaerit: «Quae sit causa figurae, cum dicitur animal homo currit. Si dicatur quod immediata adiunctio illorum substantiuorum, contra ergo si ponatur ibi medium, erit propria, ut dicatur animal et homo currit. Sed hoc est falsum quoniam pars et totum copulari non debent. Ad hoc dico quod illa duo substantiua pertinent ad idem, et non debet poni inter illa copulatiua coniunctio uel alia, quae sit diuersitatum. Si uero ponatur inter illa tale medium quod sit conueniens, bene cessat opositio, ut si dicatur animal, quod est homo, currit. (9) Item uidetur quod aduerbia faciant appositionem, ut Sortes est hic intus, uel Sortes legit aliqualiter modo. Ad hoc dicimus quod non est ibi appositio, nisi large sumatur, ita quod non sit figura, sed uerumque illorum uerborum per se modificat uerbum. Sicut enim adiuectiua propter sui debilitatem non recipiunt appositionem, ita nec aduerbia, cum sint adiectiua uerborum».[2] Nunc quaeri potest quomodo et quotmodis fieri potest appositio. Respondendum est quod omnis appositio aut mediata aut immediata est. Si mediata sit aut medium causale aut incausale est. Primo modo sic est: Marcus uerbi gratia Tullius currit; secundo sic: Marcus currit, scilicet Tullius, unde inter Marcum et Tullium fit apositio, quamuis eiusdem sin nomina. Siquis autem obiiceret quod haec duo nomina sunt aequalia, ita quod unum communius alio dici non possit, facilis est responsio, quod nomen magis commune cognomine sit et agnomine. (2) Cum igitur Marcus nomen sit, Tullis uero cognomen, ut Cicero agnomen, quia faciem in Ciceris haberet speciem, quod deinde in totius cognationis transiuit cognomen, ut IIº maioris Priscianus ait, inter haec quoque fieri potest apppositio. Sin autem haec immediate fiat, fit tripliciter: aut enim proprium proprio, aut appellatiuum appellatiuo, aut utrum utri mixtim apponitur. Si primo modo fit dupliciter, ut ante uerbum uel post, ut Marcus Tullius currit uel amo Marcum Tullium. Quod si mixtim proprium appellatiuo uel econuerso ponatur, eodem modo fit, quia et a parte ante et a parte post, ut homo Sortes curri, et uideo hominem Sortem et Sortes homo currit et uideo Sortem hominem. (3) Vbi uero proprio appellatiuum apponitur, hoc dupliciter esse potest: aut enim sub accidentium identitate aut sub diuersitate primo modo, ut Tiberis fluuius, Roma urbs, Barcinona ciuitas; sub diuersitate ut Hiberus flumen, Ilerda oppidum. Enimuero si appellatiuum appelatiuo adiungatur, dupliciter quoque, sed et a parte ante et a parte post fieri potest. Primo modo, scilicet sub accidentium proportione, ut corpus animal currit et uideo substantiam arborem. Secundo, ut si fuerit accidentium improprietas: aut in uno fit aut in pluribus. (4) Si in uno, sic est ibi: animal homo currit, quia in genere tantum sit improprietas; sin autem in pluribus, sic est ibi: apri animal ad conuiuia natum sunt in silua. Est enim ibi in genere numeroque discrepantia. Quod si a parte post fiat, cum uerbo totidem modis fit, sicut a parte ante, ut uideo hominem Sortem uel animal hominem; et secundo modo sic, ut uideo apros animal aptum ad conuiuia. (5) Hae uero locutiones apri animal sunt in silua et uideo apros animal multum sunt impropriae. Ideo uti non debemus, sed poetis relinquendae sunt. Sed quomodo potest hic esse appellatio apri animal ad conuiuia natum sunt in silua? Dic quod totum illud quod sequitur apri appositum determinatiuumque dici potest. Quidam nanque apri boni ad comedendum sunt, et quidam non. Deinde cum Sortes nomen hominis et asini esse possit, hic Sortes homo uel Sortes asinus esse potest appositio.[3] Sciendum autem magis commune dici tripliciter per impositionem: primo, ut animal respectu hominis et asini et equi, et homo respectu Sortis et Platonis; secundo modo quantum ad usum nominationemque, ut sunt propria nomina, ut Marcus, quod est magis commune quam Tullius, quamuis idem significent; tertio modo per equiuocationem, ut Carthago quod est nomen ad Carthaginem Nouam Veteremque commune. Magis autem minusque commune in apppositione potest praecedere, ut homo Sortes, Marcus Tullius, Barcinona cuiuitas.[4] Deinde notandum quod in nominibus et uerbis substantiuis uocatiuisque et ita cum pronominibus fieri potest appositio, sed in pronominibus discretionis augmentandae causa, in nominibus et uerbis substantiuis non discretionis sed specificationis gratia, ut ego ipse scribo, ego Ioannes Raimundus Ferrarii studio deditus, ego uocor Ioannes Raimundus Ferrarii. Vnde unum in quantum nomen in plus quam alterum, de natura sua se habere debet, qua de re dicendo homo albus non est ibi appositio, quippecum hic in natura sua unum, non plus quam alterum se habeat, sicut enim in albis et nigris et medio colore coloratis reperitur homo, ita albus in homine aliisque ab illo, ut in lapide et ligno. (2) Secus autem est cum dicitur animal homo, ibique est improprietas, cum enim homo de se naturam per se stantis habeat, et substantiuum sit, hic per modum dependentis et ut adiectiuum stare uidetur, et enim specificat animal. Sed cum dicitur coloratum album, magna est improprietas, nam album specificat id quod coloratum est, sic adiectiuum substantiui naturam assumit.[5] Itaque in hac figura sunt tria, ut in ceteris: improprietas, possibilitas et necessitas. In appositione duplex est improprietas, prima est eiusdem rei repetitio, illa nanque substantia idem significant, quamuis sub diuersis uocabulis proferantur, et haec tantologia etiam appellatur. Vnde uerbis diuersis idem significant, et pleonasmos quoque dici potest, quod si per eadem uerba talis fieret repetitio, iam esset nugatio. (2) Altera est improprietas quae magis ad grammaticum pertinet, scilicet incocinna dictionum ordinatio. Est enim in arte regula quod si duo aliquae coniungantur, unum in ratione per se stantis, alterum in ratione inherentes se habere debet, ut homo albus, Petrus currit, et similia. Sicut enim uidetur in natura quando duo lapides uel duo ligna sunt ad unum faciendum coniuncta, oportet unum illorum naturam per se stantis alterum inherentis habere. Aliter nunquam saltem commode iungerentur. Sic et in arte est, ut palam est dicendo homo albus, homo nanque per se stans est, albus uero adiacens, et sic in omnibus, quae adinuicem coniunguntur. (3) Secus cum dicitur animal homo, hic enim duo substantia sunt, quorum utrunque ratione per se stantis habet, et tamen unum adiacens esse deberet. Itidem si dicatur coloratus albus, hic enim est improprietas, cum ambo adiectiua sunt et unum deberet esse substantiuum. Possumus etiam dicere quod in appositione soloecismus essentialis sit, inquantum ponitur substantiuum, ubi poni deberet adiectiuum, uel econtrario, ut de se patet. Et quandocunque pars pro parte uel species partis pro specie partis alia ponitur, ut substantiuum pro adiectiuo uel econtrario, soloecismus essentalis est. Tamen in hac appositione excusatur, ad scemaque reducitur. Causa uero quare hoc fieri potuit, quia ad idem pertinent, ideo est possibile quod in medio coniungantur. (4) Necessitas potest esse duplex: una ut id quod confusum erat per minus confusum specificaretur, ut animal propter generalitatem suam confusum est, ideo opportebat per minus confusum, ut homo uel capra est, specificatum iri. Et sic appositionem faciens debet magis commune praemittere. Altera uero est quae uel cuilibet figurae est communis, ut res eo modo, quo intelligitur, conuenienti sermone exprimatur, ut etiam per substantiuum apprendatur, et hoc magis spectat ad grammaticum. Res enim quandoque sub confusione apprenditur, ut si rex alonge uideatur, conuenienti sermone exprimatur. Sed contingit ipsum per magis commune intelligi, ut specificatum per minus commune apprendatur, ita apponendo unum reliquo illud significare contingit, quicquid enim contingit intelligi et significari quoque et quo modo quid potest intelligi, eodem significari est possibile. (5) De his et aliis ad appositionem spectantibus Petrum Heliae aliosque Prisciani commentatores expositoresque super primo minoris et Doctrinale glossatoresque ipsius VIIIº capitulo, et Catholicon in 4ª parte sui operis, capitulo de appositone perspicias. De appositione ea satis dictum puto, deinceps de synecdoche disseram.



[1] Glossa: Syllepsis a syn, quod est con, et lepsis, quod est capio, dicitur esse conceptio, et cum -y- graeco et -l- duplicato scribitur, et tunc fieri dicitur, cum aut pluralis dictio singulari uerbo finitur, ut sociis et rege recepto, aut singulari plurali uerbo complectit, ut «Sunt nobis mitia poma, castanei molles et pressi copia lactis» (Verg. Buc. 1, 80);  aut cum pro multis unus ponitur, iuxta id Virgilii in 2º Aeneidos (2, 20): «Armato milite complent», milite dixit pro militibus. Item pro uno multi, ut idem in IX (Aen. 9, 525): «Vos, o Caliope, praecor, aspirate canenti», nam rectum fuisset Vos, o Musae et Caliope, secundum Tortellum. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[2] Glossa: Prolepsis ultima cum -p- ante -s- et -i- latino scribitur. Dici potest praeceptio, nam componitur ex pro quod est ante et lepsis acceptio. Et est figura, teste Seruio IIIIº Georgicorum, ex persona poetae, quae tunc quoque fit aum aliquid praecipit ad qualitatem qua subsequitur, ut Virgilius cum dixisset: Pancheiam tellurem fleuisse Eurydicem uxorem Orphei dixit: «Pancheia, Rhesi Mauortia tellus» (Georg. 4, 462), nam scilicet longe postea quam posuit Orpheus ille tenuit. Tortellus.

[3] Glossa: Zeugma cum -eu- diphtongo subiungente -g- scribitur. Dici potest latine connexio. Nam figura est quae tunc quoque fit cum plures sensus uno uerbo clauduntur, quod tribus contingit modis, aut in primo uerbo, ut currimus nos et tu, et tum dicitur protozeugam; in medio, ut tu curris et iste, et tunc dicitur mezozeugma (alias mesozeugma add. mg.). In ultimo, ut «Hic illius arma, hic currus fuit». Similiter Terentius (Andr. 67-68): «Hoc tempore absequium amicos, ueritas odium parit». Et dicitur hysterozeugma, cum -y- graeco aspirato. Tortellus. Et, ut Catholicon in 4ª parte, circa finem, in capitulo De zeugmate dicit: «Est tertia species alleothetae, secundum Priscianum (17, 155), et interpretatur adiunctio, et sic describitur a Donato (3, 5): "Zeugma est unius uerbi conclusio diuersi clausis apte coniuncta".» Et hoc est dictum, quandocunque uni uerbo redduntur plures clausulae, tunc est zeuma, ut patet in exemplo quem dat auctor: «Hic enim tres clausulae diuersae, scilicet isti tres nominatiui cum obliquis illis redduntur uni uerbo, scilicet detur, ita id uerbum cum quolibet nominatiuo repeti potest. Vnde notandum quod zeugma non nunquam figura constructionis est, ut quando in construendi principiis est disproprotio, ut Hebraei sunt et ego. De tali supra, in 8º facta est mentio. Non nunquam figura locutionis est, quando non in construendo sed loquendi modis est improprietas. Et ita hic accipitur. Zeugma uero a syllepsi differt, quia in zeugmate plures cluasulae uni uerbo apte redduntur, in sylepsi autem inepte et incongrue uel diuersitate numerali et aliquotiens personali, ut per exempla patet». Auctor autem hanc syllepsim indicat per modos in quibus fieri poterit. Fit enim uno modo, quando diuersae clausulae uni uerbo redduntur, ut dictum est. Secundo modo quando nomen colectiuum uerbo numeri pluralis reddit suppositio et hoc tangit dicendo plebs illud parant uel si dicatur turba ruunt, tamen plebs ista parat magis congrue diceretur. Et hoc uerum credere. Tertio modo quando numerus singularis ponitur pro plurali et quando pluralis per singularem intelligitur», possitque exemplum dicendo: «Adest rex multo milite cinctus», id est multis militibus.

[4] : Alias silensi secundum Catholicon, et in plerisque Doctrinalibus silenis inuenitur. Vide supra, carta 526, uersiculo Catholicon, sed in carta 524 exponitur syllepsi secundum Tortellum proprie.

[5] Glossa: Synthesis cum -y- graeco in prima et -th- aspirato in sequenti scribitur. Dici potest a nostris compositio, nam componitur ex syn quod est con, et thesis, positio, et est figura cum singulare nomen multitudinem designans cum uerbo plurali componitur. Virgilius in primo Aeneidos (1, 212): «Pars in frustra secant uerubusque trementia figunt»; Ouidius in Heroidibus (1, 88): «Turba ruunt in me luxuriosa proci». Tortellus.

[6] Glossa: Consuetudo erat quod si aliquis consul moreretur, totus annus debebat sibi succedere, ita quod suffectus, id est substitutus, non debebat habere comitia, id est uocem. De glosa ordinaria.

[7] Glossa: Id est uocem in electionem. De glosa ordinaria. Vel dic congregationes populi ad consilium habendum. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[8] Glossa: Asyntheton antepenultima cum -y- graeco, penultima cum -th- aspirato, ultra cum -t- simplici scribitur. latine incompositum dici potest, nam componitur ab a quod est sine, et syntheton, compositum, et tunc quoque figura dicitur, cum aliqua absque coniunctionibus absolute et simpliciter proferuntur, ut uenimus, uidimus, placuit. Haec eadem a nomine dialyton appellatur, secundum Tortellum. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[9] Glossa: Prima cum -i- latino, penultima cum -y- graeco, ultima cum -t- exili scribitur. Dici potest latine dissolutum, nam descendit a dialeso, quod est dissoluo. Et est figura, cum sine coniunctionibus punctatim dictiones proferuntur, ut «Ite, ferte cito ferrum, date uela, impellite remos» (Verg. Aen. 4, 593-94). Similiter iusticia, prudentia, fortitudine me superasti. Et est eadem figura cum asyntheton secundum Tortellum. Vnde in XII Doctrinale dicit (12, 2.495-96): «Cum sine iunctura uoces uariae sociantur, dialyton facies, rex, miles, plebs notat illud». Ioannes Raimundus Ferrarii.

[10] Glossa: Petulcus a peto, -tis dicitur, id est importunus in petendo. Vnde et meretrices petulcas uocamus. Et petulcus, luxuriosus, qui saepe petit coitum, quod de animalibus irrationalibus dicitur. Et dicitur petulcus quasi petens ulcus. Petulor a petulcus deriuatur, est importune petere et proprie coitum, luxuriari, lasciuiae animum dare. Inde petulans omnis generis, lasciuus, luxuriosus, importune petens. Vnde et procax dicitur, quia petulantis et procacitas sibi uicina quadam iunguntur insania et plus uelit petulans temeritate, lasciuus ludo. Catholicon.

[11] Glossa: Cacosyntheton secundum Tortellum cum -t- exili utrobique et antepenultima cum -y- graeco scribitur. Penultima uero cum -th- aspirato et ultima cum -t- exili scribitur. Dici potest mala compositio. Nam componitur ex cacon quod est malum et syntheton, compositum. Et producit penultimam. Et notandum haec terga immediate cum discipulos ordinari unirique debere a parte post tanquam determinans et specificans post specificatum suum, sed hic magnum medium inter ipsa est. Itidem cedit immediate post suum suppositum, scilicet magister collocari debet, quod non fit. Et sic patet qualiter inordinatae hae dictiones ponuntur. Hoc usque pro maiori parte uides: «Musa mihi causa memora» (Verg. Aen. 1, 8), et cetera, et «Gesta ducis Macedum» et cetera.

[12] Glossa: Dicitur ab histeron, quod est posterum et protheron quod est primum, quia quod ponitur primum ultimum est, et econtrario.

[13] Glossa: «Septentrio quidam signum est in caelo, quod dicitur plaustrum, et est compositum a septem et trio, quod est stella, quia septem stellae sunt in eius compositione, unde dicitur plaga septentrionalis». Petrus Heliae in V, ubi de figura.