Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

LI. De synecdoche.

[1] Synecdoche secundum Vgutionem est figura quaaedam cum quod partis est, toti attribuitur et econuerso. Et est color quidam rhetoricus qui appellatur intellectio. Haec autem est totius per partem uel partis per totum uel unius per plura uel plurium per unum cognitio. De qua per Ciceronem IIIIº Ad Herennium. Vel secundum Catholicon in 4ª parte sui operis (4, 127): Cum figura locutionis et constructionis sit, inquantum figura locutionis est, tropi est species. (2) Et est figura pleni intellectus capax, cum plus minusue pronunciat, aut enim totum a parte ostendit, ut uerbum caro factum est, id est filius dei factus est homo diuinitatem non relinquens, perfectus enim deus, perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens. Item eamus in naue uniuersae animae CLXXVI, hic enim minus dicitur et plus significatur, autem econtra a toto pars, ut Ioannes XVIIII, in fine, ibi (19, 42-43): «Propter parasceuen Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum». Et capitulo sequenti: «Tulerunt dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum», dominum Magdalenae dixit, cum domini corpus tantummodo quaerere, plus enim dicens minus significat. (3) Vnde Gregorius in Omelia dicit (25, 4): «Notandum iuxta historiam quia mulier non ait "Tulerunt corpus domini mei", sed "Tulerunt dominum meum". Vsus enim sacri eloquii est, ut aliquando ex parte totum, aliquando uero ex toto partem significet, ex parte enim totum significat. Sicut de Iacob filiis scriptum est, quia descendit Iacob in Aegyptum in animabus LII, neque enim in Aegyptum animae sine corporibus descenderunt per solem animam totus homo significatur, quia ex parte totum exprimitur. Et solum dominicum corpus in monumento iacuerat, et Maria non corpus domini sed sublatum dominum quaerebat, uidelicet ex toto designans partem». (4) In quantum uero sinecdoche figura constructionis est, totius ad partem partisque ad totum assignatio, et cum accusatiui regimine figuratiua constructio. Exemplum primi, ut uir uel mulier claret uel splendet genus uel est clarus uel clara genus; exemplum secundi, ut ego sum albus capillos et faciem totumque corpus, tu es niger crines et oculos, ille est simus nasum. (5) Et dicitur secundum Vgutionem, quem sequitur Catholicon, a syn, quod est con, et odoche, quod est captatio uel expectatio, quia per intellectum partis capitur uel expectatur totius intellectus, et econtrario. Meminisse autem debemus ut Donatus ait cum sit a parte totum, ab insigniori parte hoc faciendum esse. Synecdoche uero, Tortello teste, est figura cum a parte totum uel a toto pars intelligitur. A parte quidem totum, ut (Verg. Aen. 2, 256-57)

                        «Flammas cum regia pupis

Extulerat»,

id est regia nauis. A toto uero pars, ut (Aen. 6, 311-12)

«Quammultae glomerantur aues, ubi frigidus annus

Transpontum fugat»,

id est frigida hyems. Sed haec diffinitio potius ad synecdochen locutionis spectat, et secundum eum, prima cum -y- graeco, sequens cum -c- exili ante -d-, ultima cum -ch- aspirato scribi debet. Dici potest conceptio, a Cicerone uero in dignitatibus dicitur intellectio et hunc tanquam graecarum litterarum doctiorem in hac scriptura sequendum studeo. (6) Huius figurae quattuor sunt species; quarum duae constructionis et aliae duae locutionis figuram construuntur. Prima species est quando id quod est partis toti cum regimine accusatiui attribuitur, ut Sortes est albus pedem. Secunda est quando id quod totius est cum regimine antedicto parti assignatur, ut haec puella clara est genus. Tertia species est quando id quod est partis toti sine regimine accusatiui adaptatur, ut Sortes est Crispus uel Sortes est albus modo dentibus. Quarta species et quando id quod est totius parti sine accusatiui regimine applicatur, ut bonus uxoris animus mihi nuptus est. (7) Sciendum autem omnem adiectiuum aliquam specialem proprietatem denotans accusatiuum partem totumue notantem potest regere, ut Ioannes adultus aetatem iam canus capillos erat et est Catalanus gentem et Barcinonensi patriam. Inde consequens est dicere quod male dicitur Ioannes est aliqualis aetatem et capillos et est canus aliquid. Synecdochen enim generalitas impedit. (8) Synecdochen tamen et per ablatiuum locum habet, ut Ioannes canus capillis iam in aetate adulta fuit uel Ioannes adultus aetate iam canus capillis erat. Sed tunc non est constructions figura, quia nulla est in significandi modis improprietas, quae tamen est in hoc quod pars totum denominat et econtrario. Et haec tot modis fit quot in accusatiuo fieri reperitur. Sicut enim grammatice sed figuratiue dicitur albus uel albet uel rumpitur uel ruptus dentes, sic dici potest albus aut albet aut rumpitur aut ruptus dentibus. (9) Causa uero huius constructionis albus dentibus est quod haec improprietas, quae per adiectiuum importatur ab aliquo generatur, cum sit accidens, et sit in aliquo, et ideo ad substantiam habet dependentiam, a qua uel in qua est. Quare cum ablatiuus talem dicat habitudinem, cum ipso ueluti effectus cum sua causa debet talis improprietas ordinari. Et ob id ex ui causae uel effectus et non ex ui synecdoches tale regimen denominari debet, cum nulla in significandi modis sit improprietas. (10) Secus autem per accusatiuum constructio, nam dictio proprietatem significans attributam toti partem in accusatiuo positam ex ui Synecdoches regit. Qua quidem propietas parti conueniens nunc per nomen adiectiuum, nunc per uerbum, nunc per participium significari potest, ut Ioannes canus uel canescit capillos uel redimitur uel redimitus corpus uel caput. Hi uero accusatiui ex adiectiuis uel uerbis uel participiis ex ui synecdoches gubernantur. (11) Non nulli dicunt ex ui proprietatis ad partem uel ad proprium terminum dependentis, et utraque opinio diuersis respectibus stare potest. Illud unum est perspicuum partis proprietatem in exemplis antedictis denotare totum. Nec praetermitendum est uerba maxime passiua per synecdochen accusatiuum regere, licet earum actiua duos diuersos accusatiuos non regat, ut ego rador crines, tu auferris barbam, ille truncatur aures et absoluta uerba per sinecdochen accusatiuos quoque recipere, ut iste nigret faciem, is albit dentes, idem caput uentremque dolet. (12) Hoc autem quod Priscianus ait bene dici Ioannes est albus colorem, propter aptam resolutionem intelligere, licet albedo aliter de Ioanne, aliter de colore dicatur. Exponit enim Priscianus (18, 27): «Ioannes est albus colorem, id est habens colorem album». (13) Verum, ut antedicta melius cognoscantur, notandum est quid pars, quid totum, qui proprietas appellatur. Pars est id quod totum constituit uel pars est integralis totius cum aliis partibus. Totum uero est quod ex partibus integratur uel quod ex partibus construitur, ut homo ex corpore animaque, et corpus hominibus ex capite, manibus, pedibus aliisque membris. Proprietas duplex esse potest: essentialis, ut rationabilitas animae, accidentalis, ut albedo, nigredo. Et cum utraque synecdoche constructionis fieri potest, ut homo rationalis animam, homo canus caput et albus dentes. (14) Notandum quoque partem quandam essentialem esse, ut caput uel manus uel pedes, quandam accidentale, quae duplex est, et haec immediata, ut color. Est enim color pars accidentalis totius, quia sine ipso esse potest; altera mediata est, ut ensis aut uestis, et secundum omnes has partes haec synecdotica fieri potest constructio, ut Ioannes canus caput, albus colorem, fractus ensem, scissus uestem. (15) Siquis autem quaerat quae sit ratio, quod dictio proprietatem significans accusatiuum regat, responderi potest quod illa proprietas, dum totum denominat, extra locum proprium collocatur. Propria nanque pars est et ob id inclinationem naturalem ad partem habet. Cum igitur ad partem ut ad terminum dependeat, et accusatiuus in termini ratione se habeat, accusatiuum significantem partem et immediate regit. Vnde proprietas haec quandoque parte, ut per quam habet esse, respicit, et sic cum accusatiuo construitur; quandoque ut in qua est, et sic ablatiuum reposcit. (16) Quare synecdoche est? Cum pars per toto ponitur et econtra, ut in Virgilio (Aen. 1, 114-115):

                        «Ingens a uertice pontus

In pupim ferit».

De utroque est exemplum. Totus enim pontus pro parte ponti surrogatur, et pupis, quae pars nauis est, pro tota naui. Sed tunc synecdoche locutionis est; secus cum fit per accusatiuum constructio, ut mulier alba faciem, sed et hic figura locutionis esse potest, totum nanque pro parte ponitur in eo quod per partis proprietatem denotetur.

[2] In hac autem figura, ut in ceteris, improprietas possibilitas necessitasque concurrunt. Improprietas ex translatione partis ad totum et econtra prouenit; possibilitas est partis cum toto conuenientia. Causa quare oportuit fieri, ornatus est, ut laus declaretur, quando pars sub totius nomine designatur, uel uituperium, ut si econuerso fiat. Vnde notandum quod si totum pro parte ponatur, minus quam sit in re profertur, sed tunc magis quando pars pro toto collocatur.

[3] Verumenimuero, ut omnia antedicta cum maximorum magistrorum auctoritate dicere uideamur, cum in hac arte, ut in iure, ratio potissima sit auctoritas, ad Prisciani Petri Heliae, aliorumque dicta descendam. Priscianus igitur, libro VIIIº, post principium, sic ait (8, 2): «Sunt quaedam quae significationis causa dici non debent, ut si uelimus masculum dicere ab eo quod est nupta nuptus, uel a puerpera, puerperus. Oppugnat ipsa rerum natura propter significationem, quae solis accidit feminis, ni figura uel auctoritas intercedat. Figura, ut si dicam bonus animus uxoris mihi nuptus est, pro bonum animum habens uxor mihi nupta est. Auctoritas, ut Plautus in Cassina (859):

"Libet etiam nunquid agat scire nouum nuptum",

pro maritum». (2) Idem in eodem, post principium (Prisc. 8, 9), ubi de genere accusatiuo: «Quoque inueniuntur passiua iungi, sed figurate, ut abscidit manum, frangitur pedem, sanatur oculum, rumpitur aurem». Idem in 2º minoris, § Accusatiuo nominatiui, dicit (18, 27): «Accusatiuo nominatiui quoque figurate adiunguntur, quando quod parti accidit, hoc toti additur, et totum quidem per nominatiuum. Pars autem per accusatiuum profertur, ut fortis dextram, pro fortem dextram habens, celer pedes, pro celeres pedes habens, sapiens animam, pro sapientem animam habens, albus colorem, pro album colorem habens. Et in omnibus subaudiendum est qui est albi coloris. Sic etiam per pluralia, nam quicunque casus nominatiuo adiunguntur, etiam nominatiuo declinato, id est per obliquos inflexo, construi possunt».

[4] Petrus Heliae in eodem 8º, super passiuorum constructione, cum accusatiuo dicit (Reilly 462): «Illud addit Priscianus, quod passiua construuntur etiam figurate cum accusatiuo, quando scilicet per partem totum pati ostenditur, ut rumpitur aurem. Hic rumpitur regit aurem. Quandoquidem passiuum exigit accusatiuum, cum per partem pati totum ostenditur, et est figura sinecdoche. Est autem altera figura, secundum quam passiuum uerbum iungitur accusatiuo, quam in sequentibus pone. (2) Quando in passione intelligitur actio, ut capellae pascuntur siluas, in hac passione intelligitur hoc actio, scilicet quod rodunt siluas. Eodem modo dicitur doceor grammaticam, quia in illa passione intelligitur actio discernendi, et doceor regit grammaticam, quia passiuum construitur cum accusatiuo, cum in passione intelligitur actio». Idem Petrus Heliae in 2º minoris, et expositor antiquus et modernus, in dicto VIIIº libro, eodemque 2º perlegantur.

[5] Doctrinale quoque in capitulo VIII, in principio regiminis accusatiui (8, 1.235-37):

«Saepe quod est partis toti datur et regit illam.

Est ibi synodoche, quando faciem nigra, dentes

Albet, nuda pedem, mulier redimita capillos».

Idem in regimine ablatiui (8, 1.311):

«Synodochen iungas, ut uultu uirgo decora».

Sed licet in accusatiui regimine eam synecdochen doceat, quae constructionis sit, tamen in ablatiui regimine, quae locutionis est, cum nec hic in significandi modis sit aliqua disproportio. (2) Idem in capitulo XIIº, inter tropi species synecdochen ponit, ubi figuras locutionis tractat, sed exemplum synecdochen constructionis subiungit (12, 2.517-18):

«Si parte sumas pro toto uel uice uersa

Synecdochen facies, dicens hic est caput albus».

Sed ideo forte fecit ut daretur intelligi in synecdoche constructiones figuram quoque locutionis esse, non econtra. Sed plenius diceretur:

«Pontus ferit undique pupim» (cf. Aen. 1, 114-115),

hic enim pontus pro parte ponti et pupis pro nauis secundum antedicta sumeretur. Et in his locis Doctrinalis glosatores uideantur. Insuper Catholicon in 4ª parte, in capitulo De tropo, § Synecdoche, et infra, inter species allothetae, capitulo De synecdoche.

[6] Nec praetermittendum est quod Ciceronis, Quintiliani et historicorum auctoritate Laurentius Vallensis libro IIIº, capitulo XIX, dicit: «Protinus admoniti simus oratores summopere synecdochen refugisse, quale foret gentem stridore horrendam, hirtam corporibus, et cetera. Historici non refugerunt, ut Salustius (Cat. 59, 4): "Ac ex altera parte C. Antonius pedibus aeger in proelio adesse nequibat". Cicero Quintilianusque dixissent pedibus aegris. Nec dixerunt doleo caput, doleo ilia aut ilibus, esset enim synecdoche, sed dolet in caput et ilia tibi dolent. In hoc uerbo et illud nondum est quod de re extra nos posita, sicut de corpore nostro, loquimur, ut istud quod facis dolet mihi, utinam doleret tibi, ut apud Terentium (Eun. 430):

"Dolet dictum adolescenti pudenti".

(2) Et libero. Quod nunquam per synecdochen dicere possumus. Nam ego doleo istud quod fecisti, qui sermo ut superior apud auctores est frequens, ut Salustius (Cat. 40, 2): "Quasi dolens eius casum", non est synecdoche. Haec enim figura tantum ad animi et corporis qualitate pertinet, nihil ad externa respiciens. Ideoque illa synecdochica non erunt, potens diuiciis, grauis pietate, praeditus dignitate». Equidem haec in meo Elegantiarum breuiario, eodem libro et capitulo, refero, cum multis ex Prisciano adiunctis.

[7] Tandem Cicero IIIIº Ad Herennium, in exornatione intellectio, minime omittatur, qui sic eleganter ait (4, 44): «Intellectio est cum res tota de parua parte cognoscitur, aut de toto pars. De parte totum sic intelligitur: "Non ille te tibiae nuptiales eius matrimonii commonebant", nam hic omnis sanctimonia nuptiarum uno signo tibiarum intelligitur. De toto pars, ut siquis ei qui uestitum aut ornatum sumptuosum ostendet, dicat: "Ostentas mihi diuicias et locupletes copias iactas". Ab uno plura hoc modo intelligantur: "Poeno fuit Hispanus auxilio, fuit immanis ille Transalpinus, in Italia quoque non nemo sensit idem togatus". A pluribus unum sic intelligitur: "Atrox calamitas pectora maerore pulsabat. Itaque anhelans eximiis pulmonibus per cura spiritus ducebatur". Nam in superioribus plures Hispani et Galli et togati, et hic unum pectus et unus pulmo intelligitur. Et erat illic diminutus numerus festiuitatis, hic adauctus grauitatis gratia».

LII. De allotheta generum, numerorum, personarum, temporum, modorum singulorum accidentium.

[1] Iam de Allotheta generum, numerorum, personarum, temporum, modorum singulorumque accidentium reliquum est dicere. Haec quidem allothetae quandoque sine euocatione et conceptione fit. Generum, ut in Bucolicis (3, 82):

«Dulce satis humor»,

et cetera, et (Buc. 3, 80)

«Triste lupus stabulis»,

et Virgilius in VIII (Aen. 8, 561):

«Praeneste sub ipsa»,

ad urbis intellectum se referens. Terentius in prologo Eunuchi (1, 32):

«In eunucham suam»,

dixit, ad comedia pronomen suam reddens. (2) Et non nunquam eidem subiecto eadem adiectiua redduntur generum diuersorum, ut apud Ouidium (Fast. 4, 495):

«Est specus exesus structura pumicis asper

Non homini facilis non obeunda fere».

Aliquando fit sexus discerendi causa, ut

«Anser erat cuidam precioso germine feta»;

quandoque antiquitatis causa, ut multus murmur erat in populo; quandoque in relatiuis, ut semini tuo, qui est Christus. (3) Et haec quandoque non modo cum generis, sed et cum numeri fit disconuenientia, ut pars militum robusti. Nomen enim adiectiuum quandoque substantiuo non ratione uocis, id est modi per uocem expressi, sed propter secundarium intellectum coniungitur, ut Doctrinale dicit in nono et scribentes ibi.

[2] Allotheta numerorum est ut iubilate deo omnis terra, et alter alterius onera portate, et aperite aliquis, et uindictae fauete quisque suae, et Virgilius primo Aeneidos (1, 212):

«Pars in frustra secant uerubusque trementia figunt»,

ad rem, id est sensum seu sententiam uerbum plurale reddit, quippe cum pars Troianorum plures esse intelligantur in hoc loco. Salustius in Catilinario (56, 5): «Seruicia repudiabat cuius inicio magnae ad eum copiae concurrebant», cuius est singulare ad rem relatum, id est rei seruiciorum debet exponi. Item Terentius in Eunucho (1-3):

«Si quisquam est qui studeat placere bonis

quamplurimis et minime multis laedere,

in his poeta hoc nomen profitetur suum».

Hic enim quisquam de multis intelligitur, ut et aliquis in Adelphis (634):

«Aperite aliquis actutum».

(2) Sciendum autem quod licet numerus pro numero surrogetur, tamen quandoque ibi figura locutionis est, ut Ioseph accusauit fratres de crimine pessimo, id est fratrem. Item (Verg. Aen. 2, 20):

«Armato milite complent»,

id est armatis militibus. Et hoc syllepsis, quae species est scematis, secundum Doctrinale in XIIº capitulo, dicitur:

«Estque sylepsis, ubi pro multis ponitur unus

ut cum dicis adest rex multo milite cinctus».

(3) Exallage uero dici potest, ut Catholicon in 4ª parte, in capitulo De coloribus rhetoricis, § Exallage, placuit, sed hoc Papia auctore. Dicit enim ibi: «Exallage est numerorum mutatio, scilicet quando pro numero plurali ponitur singularis, secundum Papiam. Et dicitur ab ex, quod est extra, et alleon, quod est alienum, et logos, quod est sermo, quasi extraneus et alienus sermo». (4) Et haec numeroum allotheta quandoque constructionis est, ut populus currunt, pro currit, et

«Pars in frustra secant»,

pro secat, et populus hic labiis me honorabat, cor autem eorum longe est a me. Et Salustius, ubi supra: «Repudiabat seruicia, cuius inicio magnae ad eum copiae concurrebant», cuius, id est quorum, secundum docti Catholicon expositionem, licet Priscianus aliter, ut dictum est, exponat.

LIII. De nominibus collectiuis.

[1] Ad maiorem horum intelligentiam est sciendum quod nomen collectiuum est illud quod in singulari numero multitudinem significat, ut populus, plebs, contio, turba. Et, ut Priscianus, libro Vº, capitulo (5, 46), de numero disserit, nomina collectiua singularia uoce, sed pluralia intellectu sunt, quippecum in singulari numero pluralibus conueniant. Item populus plura sunt, et non unum, licet modum significandi, ut unum habeat, et singularitatis discretionem faciat, et ut de uno intellectum constituat. (2) Itaque collectiuum nomen singularis numeri uoce et intellectu, id est intelligendi modo est, quamuis enim plura significet, id est simul appellet, tamen ea ut unum significat. Ideo propriissime dicitur populus currit. Improprie autem populus currunt, et per synthosim, id est concidentiam,  quia non ad intellectum, sed ad ea, quae intelliguntur, ibi respectus habetur. Quod si uolueris ad res intellectas transsumere intellectum, licite dices, quod intellexeris congrue. Et ob transsumptionem talem hoc nomen populus ut plura significat, cum populus currunt dicitur. (3) Et sic facile dicto Prisciani respondetur quod collectiuum plurale intellectu sit, id est plura simul appellans uno singulari intellectu, propter quod dixit etiam quod est singular uoce, quia in numeri singularis forma plura, ut unum significantur, et plura ut unum uno intellectu pariter apprendi possunt. Illud autem certum est bene dici posse populus albus currunt. Potest enim adiectiuum recte ad eandem proprietatem trahi, quia numeri discretione caret. Vnde bene dicitur albus populus currunt, quia pro uiris est dicendum populus sunt albi, pro feminis autem populus sunt albae. Adeo ut nullatenus dici possit populus sunt albus, quia uerbum iam nomen ad pluralitatem attraxerat. (4) Vnde si adiectiuum singulare sequatur, uerbum non bene substantiuo posito collectiue respondet. Cum ante uerbum dici posset albus populus in hac urbe sunt. Itidem de uocatiuis quod de substantiuis et de eorum uim habentibus dici potest, scilicet populus hic labiis et cetera; Salustius: «Repudiabat seruicia, cuius», et cetera. Relatiuum uero ad eandem improprietatem trahi potest, ut per anteriora exempla palam est.

[2] Si quaeres an bene dicatur, gens, quae non nouit Christum, maledictae sunt, responderem dici posse, et simile Ioanni VIIº, circa finem reperitur (7, 49): «Sed turba haec, quae non nouit legem, maledicti sunt».

[3] Quid de ista populus, qui currit, disputant? dic quod si iste terminus qui currit participii loco fungatur, ista congrua est locutio, sicut illa populus currens uel Bononiensis uel albus disputant. Sin autem pro coniunctione uerboque steterit, est incongrua, sicut ista populus currit et disputant, qui singulariter et pluraliter simul accipi non possunt.

[4] Ecclesia uero licet fidelium congregationem significet, nomen collectiuum dici nequit. Collectiuum enim diuersitatem sapit, sed ecclesia solummodo unitatem. Omnes enim fideles sunt quaedam membra charitatis coniuncta ligamine corpore in eodem, cuius caput Christus est. Et sic ecclesia sunt uel ecclesia militant dici non debent, ne in dei ecclesia diuersitas esse uideatur, quippecum in unitate spirituali firmiter sit unita. (2) Sunt etiam collectiua quaedam quae distributionem habent, ut utrunque et neutrum. Nam omen distributiuum collectiuum est, sed non econuerso. Inde contingit quod huiusmodi collectiua quandoque cum uerbo singulari construntur, ut omnis homo currit, et uterque istorum disputat, et hoc fit proprie quandoque cum plurali uerbo per figuram, quae synthosi appellatur, et hoc in eadem persona, ut

«Vtraque formosae Paridi potuere uideri», (Doctrinale 9, 1.491; cf. Ov. Rem. Am. 711-12))

uel in sequentis persona genitiui, ut uterque uestrum uocamini Scipiones. Hoc enim Priscianus ait, et sic bene dicitur uterque nostrum legimus. Vnde Ouidius (Her. 5, 46):

                                   «Miscuimus

Lacrimas maestus uterque suas».

(3) Idem in aliis collectiuis saepe contingit, ut iubilate deo omnis terra; et apud Oratium (?):

«Quisque ubique uiri

Faciles aduertite mentes»;

et in Apostolo (Gal. 6, 2): «Alter alterius onera portate», Apostolus distributiue uoluit pro oneribus duobus intelligere. Similiter illud Terentii (Andr. 634):

«Aperite aliquis actutum»,

et illud quoque Lucani (?):

«Ausi sumus certare cum parentibus quaeque

Ciuitas suis».

LIV. De nominibus complexis.

[1] Cum autem complexiua similia collectiuis sint, eo quod in eodem numero tam pro uno quam pro pluribus accipi possint, quippiam de ipsis dicendum puto. Haec autem eo quod pro pluribus teneatur collectiuorum naturam habere uidentur, sed in eo quod pro uno ab eis discrepant. Et huiuscemodi nomina imaginem epicaenorum [1] gerunt. Sicut enim epicaenum una uoce unoque articulo animalia sexus utriusque significat, ita nomina complexiua uoce una numeroque eodem tam pro uno supponunt quam pro pluribus, ut aurum et nuptiae. Ideoque proprie in utroque numero declinari non debent, quia in uno utriusque gerunt officium. (2) Quae uero inter haec uim magis unitiuam habent, in singulari numero potius declinantur, ut puluis, sanguis, lutum, coenum. Haec enim uehementer aggregationem habent. Similiter nomina metallorum uel seminum uel liquidorum ad mensuram pensumue pertinentium complexiua sunt, ut aurum, argentum, ordeum, frumentum, uinum, oleum, mulsum et liquamen. Quod si ad mensuram pensumque non pertineant, in utroque numero declinantur. Aes uero et metallum quandoque nomina sunt generalia, scilicet ad ununquocque metallum spectantia, quaeque de unoquoque praedicantur, saltem aes de unoquoque dicitur, unde denarii fierent, et dicitur ab aere, quia fulget in aere, unde uersus (?)

«Nil peius sit hera quae plurima possidet aera».

Et sic in utroque declinantur numero, multaeque nanque aeris et metallorum sunt species, quandoque sunt spatialia, ut aes, prout est quaedam metalli species. Et sic numero plurali carent, ut aurum et ferrum. (3) Complexiua uero quae tantum in plurali numero declinantur, se magis ad multitudinem habent, unde processit ut tantum declinarentur pluraliter, ut nuptiae, licet enim nuptiae unum possit esset connubium, duo tamen, ut masculus et femina, ad esse nuptiarum exiguntur. Similiter quis armatus non habetur, licet gladium unum habeat. Ideo arma numerum pluralem poscunt. Kalendae quoque, Nonae, Idus suam pluralitatis rationem tenent. Siquidem in mensis principio multi ad Kalendarum denunciationem uocabantur. Nonae sunt nundinarum principia, quae multitudinem mercium personarumque reposcunt. Idus sunt nundinarum diuisiones, ubi semper rerum personarumque pluralitas est necessaria. (4) Scalae sine graduum multitudine uel duorum lignorum aequalitate non fiunt; tenebrae  luminis duorum oculorum priuationem inducunt, uel ad lucis illustrantis et rei quae illustratus priuationem respiciunt. Festorum nomina fere omnia rationabliter apud antiquos solum numerum pluralem assumebant, ut letaniae [2] , -arum, azima, -orum, encenia, -orum, quia multa ad festa celebranda requiruntur uel quia non tantum uno die sed pluribus digniora festa celebrantur. Plura tamen festa, quae nos colimus hoc tempore, singularia sunt plerunque, ut Natale, Epiphania, Pasca, Pentacoste [3] , quia unus deus, una fides, unum baptisma unitate magis quam pluralitate gaudent. De hac unitate, supra, libro IIIIº, regula 26, dixi plenissime (supra 4, 10, 1).

[2] Et quoque librorum nomina saepe in plurali tantummodo declinantur, ut Isagogae [4] , Decretales [5] , Decreta, Topica [6] , Rhetorica, Anantiae [7] , Techni [8] , Pantechin, quamuis haec duo postrema sunt indeclinablia, licet enim liber in formitate materiae sit unum, tamen in distinctionibus uarietatibusque sententiarum sapit multitudinem. Et ita de omnibus complexius, quare tantum sint singulari uel pluralia, ratio potest assignari.

[3] Quaeritur ergo an congrue diceretur unum sunt uel aurum sunt, sicut dicitur populus sunt et econtra, nuptiae est et arma portatur, ut connubium est, gladiusque portatur. Breuiter dic congrue dici non posse, licet enim complexiua de uno multisque dici possint, ut uinum de uino, quod est unum, et de uino, quod est plura, et naturam epicaenorum suscipiant, et Gregorius (=Salimbane de Adam, Cronica, ed. G. Scalia, p. 382) dicat «Mulier est uetus arma diaboli», ut se loqui de armis, quae unum erant, ostenderet. (2) Tamen complexiua multum a collectiuis distant et diuersam naturam habent. Siquidem nulla complexiua uerbo alterius numeri, quam ipsa sint, possunt superpositum reddere. Vnde male dicitur omino uinum sunt uel frumentum sunt, sicut homo sunt. Et complexiua singularis numeri uim magis unitiuam suscipiunt, uel ratione mensurae, ut uinum, uel pensionis, ut aurum, uel commixtionis, ut puluis. (3) In mensuratis enim et pensis quantitas discreta et continua equipollent, quia ex uno uino multa uina possunt effici et econtra. In talibus enim discreta quantitas continuaque confunditur, unde cuipiam interroganti quam dedisti? responderi potest unam marcham seu libram uel uiginti solidos, et sic inter discretam continuamque quantitatem in pensis mensuratisque fit equipollentia, sed continua magis quam discreta sunt naturalia, quia continua quantitas est a natura, discreta uero a ratione magis. (4) Sed ratio natura est posterior, quandoquidem ratio imititatur eam, ergo quaecunque complexiua ad pensum uel mensuram spectant, potius unitatem quam multitudinem respiciunt, nam principalis ratio de quantitate continua, quae uere una est, habetur. Non ita in collectiuis fit, unitas enim in eis multitudinem actualem non aufert. Inde fit perspicuum male dici uinum sunt, frumentum sunt, etsi pro multis fiat suppositio. Vnitas enim mensurae uel pensi talibus praeponantur in omnibus. Et ita de pipere uel frumento, quamuis in eo partes discretae sint, fieri non potest obiectio.

LV. De confusis et permixtis.

[1] De confusis et permixtis dicas, sicut de his, quae per naturam densa uel confusa sunt, ut puluis, lutum, coenum, quia in talibus densitati equipollet confusio, et ita singularitatem habent, quae uerbum plurale non recipit. De complexiuis pluralis numeri dic se magis ad multitudinem habere respectum. Itaque uerbo singularis numero nullatenus possunt supponere. Epicaenorum natura uaria a complexiuis est. In illis enim communitas est in genere, in his autem in numero non potest. Epicaenum enim se ad masculinum et femininum habet, non autem complexiuum ad singulare uel plurale in eadem uoce, quamuis pro uno multisque supponat. Tandem Gregorius sua auctoritate usus est figurateque locutus.

LVI. De superlatiuis quoad generum et numerorum allothetam.

[1] De hic collectiuis complexiuisque Catholicon in 3ª parte, capitulo De collectiuis et complexiuis, plene docet, quod in capitulo De superlatiuis quantum ad generum numerorumque allothetam non nulla praeclara dicit, praemittens quod superlatiuum quandoque superlatiue et partitiue accipitur, et tunc incongrue dicitur Ioannes est asinorum fortissimus, id est ualde fortis de numero assinorum; quandoque superlatiue et non partitiue, tunc congrue dicitur Sortes est fortissimus asinorum, id est ualde fortis super asinos. Deinde superlatiua cum sequentibus genitiuis in genere concordare possunt, ut homo est creaturarum dignissima. Sed et discordare possunt, unde Oratius (Serm. 1, 9, 4):

«Quid agit dulcissime rerum».

(2) Sciendum autem superlatiua uere adiectiua esse, quia a nominibus adiectiuis procreantur, et ideo in tribus, scilicet numero, genere casuque, concordare debent. Vnde bene dicitur margarita est lapidum albissima. Item superlatiua quandam naturam partitionis habent, ideo cum sequenti genitiuo concordare ualent. Vnde bene profertur margarita est pulcherrima uel pulcherrimus lapidum, sed cetera partitiua uera adiectiua non sunt. Et ideo tantum concordare in genere cum genitiuo sequenti, sed non discordare debent, et ita male profero caelum est unum rerum, sed una rerum dicam.

LVII. De partitiuis.

[1] Enimuero cum de partitiuis fecerim mentionem, adiiciendum est quod partitiuum cum genitiuo in genere, in quem fit partitio, concordare debet, et genitiuus ille utrunque numerum recipitur, ut aliquis hominum currit uel aliquis hominum currunt. Secus est si genitiuus ille a nomine tantum pluraliter declinatio ueniat. Tunc enim tantummodo numerum pluralem admittit, ut nuptiarum aliae bonae, aliae malae, sed nuptiarum alia bona, alia mala, profertur incongrue. Insuper si in nominis partitiui singularis numeri genitiuo fiat partitio, genus a  rebus suppositis, et non a genitiuo trahitur, unde si pro mare fiat partitio, generis masculini erit, ut unus huius populi uel plebis est Ioannes. Sin autem fiat pro feminia, erit generis feminini, ut una huius populi est Ioanna. Quod si pro re insexato partitio facta fuerit, generis neutri erit, ut huius acerui aliud ferrum, aliud lapis. (2) Posthac cum partitiuum nomini coniungitur etheroclito, genus, quod ibi est, debet respicere, quia ad res per genitiuum suppositas secundum genus quod accidit genitiuo comparationem habet, ut unus caelorum, una epularum, et non unum caelorum, non unum epularum. Non tamen inde sequitur unus caelus, una epula, genus enim plurale est fortius singulari. (3) Sciendum autem partitiuum quinque modis respicere genitiuum: quandoque sine alicuius accidentis discretione, ut ubique terrarum; quandoque cum generis discretione et numeri, sicut in complexiuis, ut nuptiarum aliae sunt unum, aliae plura, non enim bene diceretur nuptiarum alia est haec, alia illud; quandoque trahit genus a re supposita, ut huius populi alius Ioannes, alius Petrus, et hoc pro masculis, pro feminis autem alia Maria, alia Ceterina; quando uero genus aliquod non subest, in neutro genere sumi debet, ut huius acerui aliud est lignum, aliud est lapis; quandoque nomen extra sumptum respicit, ut ualde mane una sabbatorum, ibi nanque ad hac nomen dies subintellectum respectus est habendus; quandoque tenuis fit partitio, ut hoc regni, hoc animi. De hic Catholicon, non modo in capitulo De superlatiuis, ubi multa de partitiuis docet, sed et in capitulo De nominibus etheroclitis, sub tractatu de genere quoad partitiua disserit.

LVIII. De etheroclitis.

[1] In hoc autem capitulo De etheroclitis quaerit unde in generibus etheroclitis seu irregularitas prouenit, ut hoc caelum et hi caeli, et hoc epulum et hae epulae, et hic infernus et haec inferna, dicatur. Et soluit quod a diuersorum usum auctoritate, et non sine ratione forsan. Videtur enim quod etheroclisis semper significationem immutet, ut hoc caelum et hi caeli, sed caelum pro continente, caeli pro his quae continentur in eo, ut caeli enarrant gloriam eius. Et hoc epulum pro corporali, sed epulae, -arum pro spirituali, scilicet pro refectione scientiae uel uirtutis. Vnde Plato in Thimaeo (?): «Venistis ad epulas». (2) Et hic locus proprie quantitas est circumscribens corpus, sed loca- orum proprie de his dicuntur in quibus possessiones habentur, hi loci pro locis dialecticis. Et hoc pelagus est alta nimis aquarum profunditas, sed hi pelagi, -orum ad aquae profundae certitudinem restringitur. Haec carbasus uestis sinuosa quae tam uiro quam mulieri conuenire potest, sed carbasa, -orum ad uela nauium pertinet. Hic infernus pro loco omnium poenarum Gehennali, sed inferna, -orum pro particularium poenarum locis. Hic sibilus est hominum, sed sibila serpentum. Haec topica, -cae pro scientia, sed Topica, -orum pro libro. Idem de Rhetoria, Aethica, Aeconomia, Politica, Physica et similibus est dicendum. Nam haec rhetorica, -cae est scientia, sed Rhetorici, -orum liber. De aliis est itidem. (3) Item haec Menalus pro totali monte, sed Menala, -orum pro appendiciis collibusque ipsius eique adiacentibus. Haec Pergamus pro ciuitate, sed pergama, -orum [9] pro aedificiis suis. Hoc porrum pro maioribus, hi porri pro minoribus; hi freni per se, frena, -orum cum suo apparatu; hoc rastrum pro una specie ligonum, sed rastri, rastrorum pro omnibus ligonum speciebus. Et diligens perscrutator huiusmodi differentias in etheroclitis poterit inuenire, saepe tamen hae proprietates ab auctoribus non seruantur. (4) Deinde quaerit an unus caelorum, an unum caelorum sit dicendum, et concludit ut supra, uidelicet unus caelorum et una epularum et non unum caelorum nec unum epularum esse dicendum, nec tamen sequitur unus caelus uel una epula, cum genus plurale fortius singulari sit. Genus autem genitiui considerari debet. Nomen enim partitiuum ad res per genitiuum suppositas, sed genus ipsi genitiuo contingens comparatur. In genitiuo autem nominis collectiui fieri potest partitio, ita quod genus a rebus suppositis contrahatur, unde recte dicitur unus huius populi est Alfonsus, unus istius populi est Eulalia.

LIX. De allotheta casuum.

[1] Plene de generum et numerorum diximus allotheta, iam ad casuum allothetam est migrandum. Casus igitur pro casu tam a Latinis quam a Graecis saepissime ponitur figurate, Terentius in Andria (745):

«O dii immortales quid turbae est apud forum?»

pro quae turba uel quanta turba.

«Quid illic hominum litigat?» (ibid. 853),

pro quot homines. Idem in eadem:

«Ex Andro commigrauit huic uiciniae» (ibid. 70),

pro in hanc uiciniam.

«Quas credis esse, hae non sunt uerae nuptiae» (ibid. 47).

Idem in eadem (?):

«Quid mei faciam?»,

pro quid de me. Idem in Eunucho (873):

«Quid illo faciemus stulta?»,

pro illi. Idem in Phormione (154):

«Cum eius aduenti mihi uenit in mentem»,

aduenti genitiuum pro aduentus nominatiuo posuit. Cicero Ad Herennium, libro Iº, ibi (1, 6): «Ne quid illa turpitudinis pars nobis obesse possit», quid pro in aliquo surrogauit. Salustius in Catilinario (36, 2): «Praeter rerum capitalium condemnatis», pro condemnatos. Virgilius in primo (Aen. 1, 789):

«Tu mihi quoccunque hoc regni, tu sceptra Iouemque

Concilias»,

hoc regni per hoc regnum. Vnde Doctrinale XIIº dicit capitulo (12, 2.404):

«Confundit casus, numeros, genus allootheta».

(2) Item et accusatiuus pro nominatiuo ponitur, quando idem in utroque casu denotatur, ut sermonem, quem uos audistis, patris habetur, et Virgilius in primo (Aen. 1, 573):

«Vrbem quam statuo uestra est; subducite naues»,

pro urbs quam statuo uestra est. Vnde Doctrinale in IX (9, 1.453-56):

«Saepe relatiuo conformari reperitur

Praecedens, illi cum praesidet immediate

Sermonem, quem uos audistis, patris habetur.

Vsus communi tamen hoc non debet haberi».

Hic enim Alexander per modum doctrinae dicit quando antecedens suo relatiuo praesidet immediate, quandoque ei in casu simili coniungitur, licet supple debeat in diuerso et plerunque coniungi, tamen talis non seruanda nobis est relatio, ut in exemplis praelibatis, ubi constructiones figuratiuae sunt et impropriae. (3) Accusatiuus enim pro nominatiuo collocatur, et hic quoque illa tria consueta sunt: improprietas, quae de se patet; possibilitas, cum nominatiuus et accusatiuus realiter idem significent, ideo unus pro alio poni potest; et necessitas, quae in sententiae expressione consistit, ut maior inter antecedens et relatiuum identitas notaretur, ut sermonem, quem uos audistis, patris habetur. Sic enim palam fit quod sermones dei patris et filii idem essent, et Christus in eodem casu posuit, ne propter accidentium diuersitatem, aliqua uarietas inter patrem et filium uideretur. (4) In illa uero Virgilii locutione (Aen. 1, 573):

«Vrbem quam statuo uestra est»,

fuit necessitas, quia nondum erat completa ciuitas nec perfecta, sed erat in fieri. Et accusatiuus termini modum in quem dicit, ideo accusatiuum pro nominatiuo posuit. Hic autem cum accusatiuus pro nominatiuo ponatur, a uerbo personali habetur, uel est a parte ante regitur, sed figuratiue et improprie, nam proprie esset impossibile, et talis constructionis causa est, quia accusatiuus supponens loco nominatiui surrogatur. Haec autem uera sunt, quando inter antecedens et relatiuum non est medium, secus enim nullatenus stare posset. (5) Nec modo in antedictis casus pro casu ponitur, sed et apud Terentium in Eunucho (486-87):

«Apparet hunc seruum esse deum pauperis

Miserique»,

pro hi seruus apparet. Et Cicero in Verrinis (2, 5, 37): «Nam mihi ita deos uelim propicios, ut cum mihi illius temporis ueniat in  mentem, non solum animo sed et toto corpore perhorresco», illius temporis pro illud tempus. Idem in 2º Verrinarum (1, 1, 51): «Fac tibi anciliae legis ueniat in mentem», pro ancilia lex. Virgilius IIIº Georgicorum (1, 208):

«Libra die somnique pares, ubi fecerit horas»,

pro diei. Idem primo Aeneidos (1, 257-58):

«Parce metu Citharea, manent immota

Facta tibi»,

pro metui.

LX. De allotheta temporum.

[1] Temporum uero allotheta est temporis pro tempore positio, et quandoque in locutione, quandoque in constructione fit: in locutione quando tempus pro tempore ponitur simpliciter, ut in principio 3 Aeneidos (cf. 3, 3-5):

«Fumat et agimur»,

pro fumauit et acti sumus. Et idem in prinicipio 4 (Aen. 4, 2):

«Alit et carpitur»,

pro alebat et carpebat. Et ille regit currus nondum annis X, id est rexit. Non enim modo poetae, sed et prosarum scriptores frequenter utuntur, sed uiceuersa raro. Vide Priscianum primo minoris, § Illud tamen de allotheta, uersiculo Diuersa tempora (17, 163). (2) Nam et hoc saepe in scriptura sacra reperitur, ut Doctrinale dicit in XII (12, 2.404):

«Haec allotheta quandoque in constructione fit,

Vt cum unius temporis dictio ad alterius temporis

Determinationem uenit, ut antequam Abraam

Fieret, ego sum, et illud dat ueniam somnumque

Dies cras, nato Caesare, festus»,

id est dabit, ut Catholicon in 4ª parte, capitulo De allotheta numerorum ait (4, 117).

LXI. De allotheta modorum.

[1] Vbi subiicit: «Allotheta modorum est quando modus pro modo surrogatur, ut ire pro ibat, et non furtum facies pro facito, et miserere mei deus, pro miserearis. Et quando uerbum confuse significat, ut iste ieiunat in XL et iste equus bene currit.

[2] Ad hoc plenius habendum uide Priscianum in 8º, § Sciendum tamen quod frequentissime iste modus pro optatiuo ponitur uel deprecatiuo, et copiosius in 2º minoris, circa medium, § Itaque apud Graecos, uersiculo Cum etiam alios modos, et in eodem 2º, ubi de imperatiuis docet, § Illud autem, uersiculo Optatiua, cum multis aliis uersiculis sequentibus. Hos textus, supra, libro 2º, ante finem, ad uerbum reperies (supra 2, 42, 5).

[3] Quod autem tempus pro tempore collocetur etiamque amene, Laurentius Vallensis, libro IIIº, capitulo LIIº, scilicet amene tempus aliquando pro tempore ponitur, scite sic inquit: «Hannibal apud T. Liuium (21, 43) alloquens milites inquit: "Sed tales animos in paruo habebitis, quies hic ostenditis, uicimus. Quintilianus (Decl. 3, 7): "Si tales milites omnes habemus, Marium uicimus". Cur de futuro non per uerbum futuri temporis locutus est? Nempe ad asseuerandam rem, ut non futura, sed iam esse uideatur, multoque plus ponderis habet, ut dicamus uicimus quam uincemus. Idem Quintilianus (Decl. 10, 19): "Dimitte tantum et euocasti", id est euocaueris. Cicero Pro Sextio (45): "Restitisses, repugnasses, mortem pugna oppetisses", pro eo quod est resistere, repugnare, mortem pugna oppetere debuisses. Ouidius IIIIº Metamorphoseos (5, 25):

"Praemiaque eripies",

et cetera, ibi: petisses, id est petere debuisses. Terentius in Andria (793):

"Praediceres",

pro eo quod est praedicere debebas. Plinius Iunior (1, 12, 8): "Dedisses huic animo par corpus, fecisset quod optabat", id est si dedisses. apud Quintilianum saepe est hic modus loquendi, quale est illud (Decl. 6, 6): "Si perseuerassem, duos excaecaueram", pro excaecassem. (2) Apud Ciceronem (Phil. 1, 4) quiddam pene contrarium, ut ibi: "Dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset", pro fuerat. Nam de imperfecto subiunctiui, quod pro imperfecto indicatiui poni solet, in proximo libro dictum est, ut Cicero De re publica, libro VI (6, 10): "Et quod de uia fessus essem et ad multam noctem uigilassem", pro fessus eram et uigilaueram». Et haec in meo Elegantiarum breuiario, eodem libro et capitulo inuenies.

LXII. De allotheta personarum.

[1] Allotheta personarum est quando diuersae personae coeunt. Terentius in Andria (310):

«Tu si hic esses, aliter sentias»,

ubi sese ostendens egoque intelligens hic dixit. Idem in Phormione (88):

«Nam ego meorum sum meus»;

Virgilius in principio Aeneidos (pr. 1, 1):

«Ille ego qui quondam gracili modulatus auena».

Et infra (Aen. 2, 434-35):

                                   «Diuellimur inde

Yphilus et Pelias mecum».

Et infra (Aen. 2, 5):

«Quaeque ipsa miserrima uidi».

Persius (5, 88):

 «Postquam meus a praetore recessi».

LXIII. De allotheta per omnia unicuique partium orationis accidentia.

[1] Nec modo per genera, numeros, casus, tempora, modos, personas, allotheta fit,, ut diximus, sed et per omnia unicuique partium orationis accidentia, ut per species et figuras uideri potest. Adeo ut omnis alienatio accidentium et officii et significationis secundum Priscianum (17, 155) allotheta censeatur. Et Catholicon, ubi supra refert, unde aliae quoque orationis partes pro aliis collocantur, ut nomen pro aduerbio, ut sublime uolat, pro sublimiter, et sole recens, pro recenter. Econtraque pro nomine aduerbium, ut

«Vnde genus Latinum» (Verg. Aen. 1, 6),

pro ex quo, et cur pro propter quid, et iuste uereque pro iusto et uero, et satis pro sufficiens, et necesse pro necessarium.

[2] Item praepositionem est quando abundant, est quando deficiunt, est quando aliae pro aliis collocentur. Id quod et de coniunctionibus dici potest.

[3] Demum aduerbiorum quaedam cum supradictis omnibus accidentibus, ut generibus, numeris, casibus, temporibus, modis et personis indifferenter construuntur, ut non, bene, male, recte. Alia sunt, quae omnibus copulari non possunt, ut o et heus, quando uocatiua sunt, nam soli uocatiuo copulantur, ut alia accusatiuo soli, ut pone tribunal ultra fines. Alia ablatiuo ut coram iudicibus. Aduerbia sunt quae uariis personis non competunt, ut eia. Virgilius IIIIº Aeneidos (4, 569):

«Eia, rumpe moram uarium et mutabile semper

Feminam».

Ad secundam enim solam personam applicatur. Sunt quae diuersis temporibus adiici nequeunt, ut heri feci, nunc facio, cras faciam. Sunt quae per omnes numeros, tempora et personas modis singulis sociantur, ut utinam optatiuis, et cum subiunctiuis.

[4] Coniunctio quoque cum omnibus supradicitis, id est generibus, numeris, casibus, temporibus, modis et personis inuenitur copulari, ut Iesus et Maria, Iesu et Mariae apostolorumque; amo et amaui et amabo; ego et tu et ille; si studeo, si studeam, si studebam, si studerem; cum feci, cum feceram, cum fecissem, cum fecerem.

LXIV. De uariis allothetae generibus.

[1] De his uariis allothetae generibus Priscianus primo minoris, § Illud tamen de allotheta, tractat plenissime, quae supra, libro 3º, inter Salustii exempla, § Cum autem hic Salustius usque ad § Salustius igitur, ad uerbum scripsi. Et uide quae super allothetam in eo loco Petrus Heliae et expositor antiquus et modernus exponunt, et Doctrinale in IXº canit, et ibi glosatores commentatoresque declarant, iunctis his quae Catholicon in 4ª parte, capitulo De allotheta, usque ad capitulum De speciebus punctandi examinat.

LXV. De pronominibus appositiuis.

[1] Fortasse plenius quam opus esset de constructionibus figuratiuis potissimum ad pronomina spectantibus diximus. Nunc de non nullis ad sola pronomina pertinentibus disseremus, posteaquam proprias in principio collocauimus ante oculos. Hoc igitur pronomen ipse appositiuum, id est additiuum est, non modo nanque aliis pronominibus nominibusque apponitur, sed etiam frequentius quam cetera id agere arbritramur, ut ego ipse, tu ipse, ille ipse, Ioannes ipse. Nam et alia pronomina appositiua reperimus, ut ego ille, qui sapientiae afficior, homines doctos et bonos colo; tu ille qui temperatus es senesces et uitam laetam duces; Ioannes iste bene uiuendo gaudet; Bernardus hic tyranizando dolet et dolebit; Petrus est bonus, Petrus is honorandus est. (2) Deinde omnia pronomina personae tertiae pronominibus primae secundaeque personae apponi possunt, excepto sui, sed pronomina primae et secundae nec sibi adinuicem nec pronominibus tertiae posunt apponi. Non enim dici debet ego tu es, tu ego sum, ego ille facit, tu ille facis, sed ego ille facio, tu ille facis est dicendum. Nec abs re in illis locutionibus ego ille facio, tu ille facis, ille appositiuum dicitur. Hoc enim appositiuum habetur quod ei apponitur, ad quod uerbum redditur, ut ego ille facio; ille nanque cum ego coniungitur, quo cum uerbum sequens, scilicet facio, conuenit in persona. (3) Ad haec confirmanda Priscianus primo minoris, § Pronomina quasdam, carta 37, potest adduci, sic inquiens (17, 144): «Pronomina quasdam proprias habent obseruationes singulas, quasdam uero communes tam cum aliis pronominibus quam cum quibusdam partibus aliis orationis, cum de propriis igitur maxime singulorum superius dictum est, nunc de omnibus dicamus. Ipse additiuum uel apositiuum dicitur, quod Apollonius epitematicon uocat, non solum hoc pronomen quod aliis pronominibus uel etiam nominibus apponatur, sed quia frequentius quam alia, ut ego ipse, tu ipse, Cicero ipse, ille ipse. (4) Inueniuntur et alia pronomina appositiua, ut Virgilius (pr. Aen. 1, 1):

"Ille ego qui quondam gracili modulatus auena";

idem in Bucolicis (9, 16):

"Nec tuus hic Moeris nec uiueret ipse Menalcas";

idem in 2º (Aen. 1, 617-18):

"Tune ille Aeneas quem Dardanio Anchisae,

Alma Venus Frigii genuit Simontis ad undas".

Per excellentiam igitur hoc pronomen ipse quasi proprium, quod commune est multorum, appositionis nomen possedit. (5) Et sciendum quod omnes tertiae personae pronominum possunt per supradictam figuram apponi primae secundaeque personae, excepto sui, sibi, se, a se. Prima autem uel secunda persona nec inuicem sibi nec tertiae possunt apponi. Nemo enim dicit ego tu est uel tu ego sum nec ego ille facit uel tu ille facit. Ille autem ego facio, et tu ille facis bene. Nam illud appositiuum est quod apponitur illi ad quod uerbum redditur». (6) Et ita Priscianus constructionem pronominum figuratiuam posuit absolute. Deinde post expositam constructionem omnium partium propriam generali confusoque sermone, ut melius impropria cognoscatur in § Illud tamen sciendum est, quod per figuram quam Graeci allothetam uocant, id est uariationem, omnium partium constructionem impropriam explicat. Et hoc usque ad § Sed ad pronominis ordinandi tractationem redeamus, cuius textus supra, in libro 3º, inter Salustii exempla, § Cum autem hic Salustius, usque ad § Salustius igitur, ad uerbum scribo, et in hoc libro de figuratiua constructione docens, sensum magna ex parte resumo (supra 3, 13, 1-ss.).

LXVI. De pronominibus coniugis, scilicet ego, tu, sui.

[1] Illud autem praetermitti non debet, coniuga pronomina ab Aristarco siniunga uocitata trium personarum primitiua, id est ego, tu, sui, nec sibi adinuicem nec aliis apponi possunt, sicut nec deriuatiua eorum, id est meus, tuus, suus, nec uerba. Solas enim tres uoces in tribus personis habent: mei, tui, sui, mihi, tibi, sibi, a me, a te, a se. Vt nec eorum pluralia nos, uos, nostrum uel nostri, uestrum uel uestri, nobis, uobis, nos, uos. Nec eorum deriuata: meus, tuus, suus, noster, uester. (2) In hoc etiam causa potest assignari quod in appositione illud quod apponitur cum eo cui apponitur ad idem pertinere debet, ut animal homo, ego ipse, et sic de alis. Sed haec ita certa et finita sunt, quod nunquam ad idem pertinere denotantur, ut ego tu, uel tu sui, ideo apponi non possunt. (3) Ipse uero, ille, iste, hic et is et pro prima secundaque persona accipi figurate possunt. Hoc est pronominibus primae secundaeque personae et inter se possunt apponi. Non enim habent primas segundasque personas sibi coniunctas, quibus pro illis impediantur sumi. Horum uero trium principalium coniugatio, consimilis ipsa declarat declinatio: mei, tui, sui, mihi, tibi, sibi, me, te, se, a me, a te, a se. Possessiua quoque non possunt apponi, ut meus, tuus, suus, nostras, uestras, nisi coniuctione adiecta, ut seruus tuus et meus est, nostras et uestras est, in quo significatur communis possessio, possessorum uero personae diuersae. (4) Potest tamen sine coniunctione mediante uerbo substantiuo dici res mea tua est, animus meus tuus est, in quo etiam diuersae possessorum intelliguntur personae. Nec mirum si personae coniugatae propter certitudinem apponi non possint, nam propter confusionem tollendam et genus discernendum fieri potest appositio, ut me ipsum et me ipsam et te ipsum et te ipsam. Cum autem haec confusio in numeris, casibus et personis temporibusque uerborum participiorumque reperiatur saepe, per appositionem in constructione factam quaedam fit discretio, confusionisque remotio, ut Priscianus in eodem minoris primo, § De numeris, carta 43, usque ad § De tu quoque, carta 44, declarat plenissime (17, 175).

LXVII. De pronominum uocatiuis.

[1] Et in hoc § De tu quoque (17, 190) quaerit an tu nominatiui uocatiuique casus esse possit, et concludit quod sic, destructa opinione falsa.

[2] Deinde subiicit quod nomina quamuis tertiae personae sint, tamen pleraque habeant uocatiuum, sed nomina infinita uel interogatiua uel relatiua uel redditiua uel distributiua sint excepta, quamuis ad secundam personam, sed per nominatiuos, iungi possint, ut qui estis, quales estis, uterque uocamini Scipiones, singuli ueniatis ad me, terni prandete apud me. Virgilius in 2º (Aen. 1, 369):

«Sed uos qui tandem quibus aduenistis ab oris».

[3] Consequenter super pronominum uocatiuis sic inquit (Prisc. 17, 197): «Pronomina uero primae uel tertiae personae minime possunt habere uocatiuum, nisi possessiua primae, quando coniunguntur uel diriguntur ad secundam personam, quippe cum potest aliquis ad suam loqui possessionem, id est ad filium uel ad seruum uel ad matrem uel ad uxorem, et dicere o mi, o mea, o meum, o noster, o nostra, o nostrum. Et est proprium possessiuorum pronominum duas significare personas: ipsam quidem quae possidet per genitiuum ubique, eam quae possidetur per omnes casus. (2) Itaque secundae personae possessiuorum, cum in genitiuo ipse possessor sit intelligendus, ad quem dirigitur sermo, uocatiuum quoque habere non potest, nisi figuratiue uelimus dicere tuae et non alienae, id est tui potestatem habens, quomodo ego meus sum, Euripides (fr. u. 110):

«Oynanom» (= egw d emoV eimi),

sed quamuis non careat ratione, tamen in usu non est, quomodo nec suae illius nate, ut proprie illius nate.

»[4] Cum igitur in omnibus possessiuis tam possessor quam possessio intelligantur, nec alii possunt casus quantum ad possessores, nisi genitiui intelligi. Non possunt habere uocatiuos nisi per ipsas possessiones, cum in secunda esse intelligantur, ea persona. Nec prima tamen primam nec secunda secundam potest possidere, nisi, sicut ostendimus, figurate dicat aliquis ego sum meus, et dominus seruus, tu est tuus doctor et discipulus, ut Persius (5, 88):

"Vindicta postquam meus a praetore recessi".

Tertia uero tertiam possidere potest, quia multae et diuersae possunt esse. Vocatiuum tamen aliud pronomen in usu non habet nisi primitiuum secundae personae et possessiuum primae, quando ad id dirigitur sermo, id est quando secundae sociatur personae, licet enim naturaliter ad possessionem loqui.

»[5] Tertiae uero possessiuorum etsi natura habeat, ut per uocatiuum dici possit, ut praedictum est, possumus enim etiam ad alienam possessionem dirigere sermonem, ut

"O genitor noster Saturne maxime diuum" (Enn. Ann. 1, 170),

et Euander fili, uel Thelamonie Aiax. Itaque quamuis quantum ad ipsam rerum ratione naturam  recte uideatur posse dici o sue fili Euandrie, et o sua uxor Euandri, ut si dicam Euandrie fili uel Euandria uxor, cum in hoc duae intelligantur personae, possessoris et possessionis, usu tamen deficit. Quomodo et apud Graecos, teste Apollonio, cum rationabiliter posse dici, non tamen est in usu. De hoc enim in 3º clarius tractat Apollonius. (2) Sciendum autem personae deriuatiuum, ut praedictum est, ideo non potest habere uocatiuum, quia necesse est genitiuum primitiui intelligere in possessore ipso, ad quem loquitur, et uocatiuum in possessionem. Sed possessio secundae personae necessario uel ad primam uel ad tertiam uerbi personam refertur, quae naturaliter caret uocatiuo, tuus filius sum, uel tuus filius est ille. Et quamuis figurate, ut supradictum est, dicam tu ipse tuus est et dominus et seruus, et tamen uocatiuum non inuenies nec etiam figurate in hoc pronomine prolatum, ut eundem possessorem et eandem possessionem in una eademque persona uideatur aliquis affari dicendo o tue, quomodo apud Graecos, teste Apollonio». Textus autem Prisciani sequentes usque ad huis primi libri finem, supra, in eodem libro, uersiculo Idem in eodem, circa finem, § Quemadmodum igitur nomina, supra in fine cartae 494 reperies (5, 3, 1).

LXVIII. De elegantia pronominum pssessiuorum cum hoc genitiuo domi constructorum.

[1] Hic autem quippiam de elegantia pronominum possessiuorum cum hoc genitiuo domi constructorum dicam. Laurentius enim et ego, libro IIIº, capitulo XVII, scilicet de domus, conscribimus quod: «Domus domi domusque in genitiuo habet, sed in priore locum, ubi quis manet, posteriore corpus aedificiumque significat, quod ex parietibus tectoque perficitur, ut domi maneo, non domus, et domus partem demolitus sum. Constat autem domi et in domo idem esse, quod et Quintilianus, libro V, docet (5, 10, 16): "In domo furtum factum est, ab eo qui domi fuit". Datiuus tantum quartae est accusatiuus indifferens ablatiuus secundae. (2) In accusatiuo et ablatiuo cum praepositione uel sine sermo fit, ut domum uel ad domum reddo, domo uel e domo exeo, domi uel in domo sum uel existo. Hoc autem est grammaticae, illud uero latinitatis et elegantiae. Hunc genitiuum domi duntaxat cum quinque pronominibus, meae, tuae, suae, nostrae, uestrae et uno nomine alieno coniungi, ut uiuus domi meae, non tuae, eram domi suae, nostrae, non uestrae. Quidam illud domi aduerbiascere arbitrantur, sed quomodo cum adiectiuis iungeretur? Quod si quando haec pronomina adiectiua supprimantur, tamen debent subintelligi, ut domi ero, id est meae, domi erimus, id est nostrum, domi eris eritisue, id est tuae aut uestrae, domi erit aut erunt, id est suae. (3) Sicut in ablatiuo nominibusque plerisque, ut partem domus locaui, id est partem domus meae, et pater me iussit, mater te uocat, frater nos expectat, hoc est pater meus uel noster, mater tua uel uestra, frater noster. Nec dubium est hunc genitiuum domi alterum genitiuum uel nominis uel pronominis regere, ut ego eram domi illius, domi huius, domi Caesaris, domi Pompeii. Nec minus est perspicuum domi publicae, domi priuatae, domi honestae, domi infamis, domi paternae, domi matrisne habito, et similia dicere non licere». (4) De communi uero constructione huius genitiui domi, militiae, humi similibusque Priscianum (15, 9), Petrum Heliae et alios commentatores in XVº perspice, Doctrinale in VIIIº (8, 1-206), in genitiui regimine, circa finem, et quod ibi scripsi.

LXIX. De quis uel qui et compositorum syllabicatorumque ipsius constructione.

[1] Quoniam de pronominum constructione satis et plusquam satis dictum fuisse existimo, reliquum est, ut de quis uel qui et compositiuorum syllabicatorumque ipsius constructione tractetur. Primum redigo in memoriam, quae de his singillatim libro 2º (supra 2, 6-ss.) usque ad libri finem disserui, ubi et multa de pronominibus octoque nominibus secundam pronominum declinationem sequentibus et aduerbiis praepositionibusque et coniuctionibus inde profectis interserui. Nec obliuioni tradas quae per regulas in IIIº et IIIIº libro datas, praesertim super quis uel qui et inde fluentibus in IIIIº, a 61ª regula usque ad 108 regulam breuiter ante oculos collocaui.

[2] Impresentiarum horum constructionem examinare uolens, non nulla ad singulas partes spectantia prius expediam, quae praecedentibus in libris sunt omissa, multum tamen ad constructiones facientia et in earum tractatu ab auctoribus explanata. Praenotandum igitur quod quis uel qui duas in nominatiuo pro genere masculino terminationes habet, unam pro feminino, duas pro neutro. In hac terminatione quis quandoque substantiue, ut quis currit? quandoque adiectiue, ut si ei aliquid substantiuum addatur, quis homo currit? Sed feminini terminatio semper tenetur adiectiue, terminatio masculini qui et neutri quid semper substantiui, quod adiectiue semper. (2) Quis et qui tantum infinita et interrogatiua sunt, relatiua nunquam. Qui uero tantum relatiuum uel infinitum, nunquam uero interrogatiuum, nisi in plurali numero. Virgilius in 2º (Aen. 1, 369):

«Sed uos qui tandem? quibus aduenistis ab oris?»,

uel pro aduerbio, ut qui fieri potuit, id est quomodo. Relatiue uero poni dictio dicitur aliqua, quotiens in secunda uel teria cognitione existit. Prima rei existit cognitio quando significatur primo et rem primo significari dico quotiens significatur sine notatione ulla, quod de ea sermo praecesserit. Secunda autem cognitio est secundae rei significatio, id est quando res significatur ita quod de ea sermonem praecessisse notetur. De tertia noticia idem dici potest. (3) Exemplum primae: Ioannes legit et Ioannes cogitat. Hi secundam noticiam uel significationem non fecisse dicor, licet enim bis eandem rem significauerim, nunquam tamen de ea sermonem praecessisse notaui. Exmeplum secundae: Ioannes legit, qui cogitat. Exemplum tertiae: Ioannes legit, qui cogitat, idem discipulus proficit. Prima cognitio est sine relatione semper, secunda cum relatione prima; tertia uero cum secunda. Apud nos autem eadem pronomina primam secundamque relationem faciunt, ut in anterioribus libris est deductum.

[3] Deinde pernotetur quod a Petro Heliae primo minoris, carta V, fit dubitatio utrum talis et qualis, tantus et quantus, tot et quot relatiua sint, aut talis, tantus et tot in primo sint noticia, qualis, quantus et quot in secunda. Et secundum eum satis dici posset quod ueluti id et quod ad se inuicem referuntur, et non utrunque respectu alterius noticiam primam et secundam facit, sed in primam, quod secundam, ut ex sequenti oratione intelligitur, ita in his tu es talis, qualis est ille dicas, eo nanque quod dicitur qualis est ille debet intelligi alicuius modi illum esse, et te talem esse qualis ille sit. Vel dic qualis refertur, talis uero non. Dicit tamen Priscianus (17, 34) quod haec relatiua sunt, id est a se in respectu dicta, utrunque nanque ex respectu pondet alterius. Et affirmo quod hic non idem in secunda refertur noticia, quod significatur in prima, sed quia respectu similitudinis ad se inuicem referuntur, et ideo relatiua nominantur, quod alterum pendet ab altero.

[4] Item pernotandum reor circa demonstrationem horum, quod licet in pronominibus idem demonstratur quod significatur, in his aliud demonstratiuum est et aliud significatum, ut si demonstrans Achillis imaginem diceret, tales sunt parentes nostri, aliud demonstrat, aliud significat. Demonstrat enim statuam uel eius qualitatem, quod autem significat, parentibus propriis attribuit, et hoc aliud est, non ergo idem significat quod demonstrat. Potest tamen aliquo modo dici quod statuam aut eius qualitatem significat, siquidem ex demonstratione eius datur intellectus; cum enim dicitur tales, intelligitur, qualis est statua.

[5] Insuper persciendum quod talis, quotiens per se ponitur, demonstratiuum dicitur, licet et subintelligatur relatio, ut Petrus est bonus, talis est Ioannes. Hic talis demonstratiuum est, sed et relatio subintelligitur, scilicet qualis Petrus est. Quando uero talis ad qualis opponitur, ut qualis est Petrus, talis est Ioannes, relatio a demonstratione cadit.

LXX. De aduerbiis relatiuis.

[1] Posthac Petrus Heliae quaerit quare relatiua aduerbia, quae etiam sunt infinita, cum tempore praeterito poni relatiua dicantur, cum praesenti autem uel futuro infinite magis quam econuerso, ut qualiter tu fecisti, et ego feci, et quorsum ieras, et ego, haec profecto relatiua sunt. Sed qualiter tu facias, et ego facio; et quorsum tu uadis, et ego uadeo; uel qualiter tu facis, et ego faciam; quorsum tu ieris, et ego uadam, haec infinita sunt. Hoc autem fit eo quod relationis est ad certitudinem semper rem reducere. Infinitiuorum est semper quandam confusionem annotare. Itaque praeterita certa sunt, praesentia incerta, futura uero confusa. Porro praeterito bene relatio, praesenti uel futuro adaptatur confusio.

[2] Praeterea idem Petrus Heliae, in eodem primo minoris, § Illud quoque inquirendi, quaerendo examinat utrum relatiuum aliquando per defectionem eius ad quod refertur poni possit. Quod indubium est habendum. Hoc tamen nunquam contingit, nisi quando relatiua dictio ad eam refertur, quae ex ipsa quoque quasi relatiue dependet, ut is qui disputat loquitur. Is enim et qui secundum uocem ad se inuicem referuntur. Ideo qui sequens sine is praecedenti uidetur dici posset, ut qui disputat loquitur. Itidem tu non es is quis est asinus; item tu non es quod est asinus, non apponendo sed subintelligendo id ibi. (2) Ex qua eclipsi plerunque locutiones fiunt ambiguae, ut aliquid non est quod est homo. Potest enim per defectum intelligi aliquid non est id quod est homo, et absque defectu aliquid quod est homo, non es. Itaque satius est integre rem proferri. Huius autem defectus rationem Priscianus uidetur assignare. Relatiua dictio in secunda cognitione est, quae dicitur respectu primae. Ideoque stare non potest nisi primam secum trahat, quae per dictionem fit, ad quam refertur. Ideoque ea non posita in ipsa intelligitur dicendum igitur quod ibi id primam noticiam non facit, uerumtamen quod secundam agit, cum qua secunda propter adiunctum, id est antecedentis intellectum et prima intelligitur. Cum enim dico qui currit, intelligitur aliquis currit, quod in prima est noticia ad quod id qui refertur. Quoniam ergo illic quod in se id habet, quod in prima est noticia, etsi illud non apponatur, bene tamen ex eo intelligitur. (3) Qua de re nunquam per eclipsim eius ad quod refertur ponitur relatiuum, nisi id quoque relatiuum sit. Haec autem tantummodo relatiua sunt, quae siue nomina siue aduerbia sunt etiam infinita. Ea nanque reciprocantur in relatione sola, ut qui reciprocatur ad is uel ille, qualis ad talis, quantus ad tantus, similiaque quae per eclypsim praecedentium proferuntur. Praecedentia uero sine sequentibus minime, nisi in demonstratione ponantur, ut tu es talis, tantus fuit Hercules, ad Theseum demonstrationem faciendo, intelligitur enim quantus fuit Theseus.

LXXI. De constructione quis uel qui profectorumque abinde similiumque spectantibus.

[1] De quis uel qui et omnino de omnibus relatiuis regula dari possit quod relatiua idem genus, numerum exigunt et personam, et regula similiter intransitionis est, nam quae intransitiue construuntur, si haec accidentia habeant, eadem illa conseruant.

[2] Denique pro VIIIº preambulo habeatur quod Priscianus primo minoris, § Et sciendum est, carta XII, sic inquit (17, 41): «Et sciendum est quod omnibus pene dictionibus possumus interrogatiue uti, sed eundem sufficerentur respondetur uel aduerbio negatiuo uel affirmatiuo, ut si interrogem homo est ille? et respondetur homo est uel non uel etiam; legit? legit uel non uel etiam; doces et doceris? doceo et doceor uel non uel etiam aduerbium affirmatiuum. Et supradictis nominibus uel aduerbiis, quae generaliter in se omnes species compraendunt, omnibus sibi subiectis speciebus bene respondetur, ut si dicam quis est ille? Potest ad hoc omnis substantiae species responderi, quae est subiecta interrogationi, ut homo, equus, coruus, piscis. (2) Similiter si dicam qualis, omnis species qualitatis huiuscemodi interrogationi bene respondetur, ut bonus, albus, niger, et similia. Similiter quantus interrogantibus omnes species quantitatis apertissime subiiciuntur, ut longus, breuis, magnus, paruus, et similia. Numeri quoque omnes, si interrogatiue proferatur quot, congrue referuntur, ut quot homines? tres, X, mille, et similes. Similiter possessiuum, infinitum cuius, -a, -um, quod ad omnes species possessiuorum pertinet, ut si dicam cuia est filia haec? mea uel tua uel sua uel illius uel Priameia uel Euandria. (3) Nec non etiam infinito gentili opportune respondemus nominibus quoque gentilibus cunctis, ut cuiás est iste? siquis interroget, nostrás, uestrás uel Graecus uel Romanus uel Syrius, et similia. Sic igitur aduerbiorum supradictorum ad omnes sibi subiectas species intendere possumus interrogationes, ut qualiter? interroganti respondemus bene uel male, et similia, et cito uel tarde. Quotiens? uero interoganti, semel, bis, centies, et similia subiicio. (4) Sic etiam localia si interrogem quo, respondes huc, illíc, domum, militiam, ad Italiam, Romam, humum, unde, hinc, illinc, istinc. Qua? hac, illac, istac. Si uero ubi? respondes illic uel domi uel militiae  uel in Italia. Non solum enim aduerbia huiuscemodi interrogationibus localibus, sed etiam nomina locos significantia, licet subiicere ad loca quoque praecedente quo, in locis uero ubi, de locis unde, per loca qua.

[3] Posteaquam non nulla preambula ad constructionem quis uel qui profectorumque abinde spectantia declaraui, regulas eorum et similium constructionem, ordinationem, collocationem, dispositionem regulandam edocentes perstringam, quibus quasdam generales praeponam.

[4] Prima igitur regula est quod in constructibilium ordinationem uocatiuus, si reperiatur, praeponendus est, deinde nominatiuus subiungendus, postea uerbum personale capiendum, sed ubi uerbum impersonale foret, eius suppositum quoque praemittendus est, consequenter est impersonale subiungendum. Cum autem uocatiuus nominatiuusque defuerint, a uerbo uel personali uel impersonali incohanda est constructio, id est constructibilium ordinatio. Aduerbium uero post uerbum est immediate disponendum. Posthac obliqui casus post suos rectores copulantur; praepositiones autem suis causalibus, ut et coniunctiones, nunc partibus orations, nunc eius clausulis perfectisque orationibus praeponuntur: O deus redemptor mundi, tu parcas perbenigne nobis omnia peccata nostra, quae misereat fragilitatis nostrae, et apud deum patrem pro nobis merita tuae sacratissimae passionis matrisque tuae et omnium sacntorum intercedant. (2) In prima quidem et secunda clausula uerba, ut iacent, ordinabis; in tertia uero construes hoc modo: et merita passionis tuae sacratissimae, quod pro et matris tuae et omnium sanctorum intercedant apud deum patrem pro nobis. De hac regula fere tota Doctrinalis textum in IX reperies capitulo (9, 1.390-96):

«Construe sic: casum si sit praepone uocalem,

Mox rectum pones, hinc personale

Verbum, quod primo statues, si cetera desint,

Tertius hinc casus et quartus saepe sequentur

Aut uerbo subdes aduerbia, subde secundum

Casum rectori, debet uox praepositiua

Quarto praeiungi uel sexto, quem regit ista».

[5] 2ª regula est: Quis uel qui uel relatiuum uel infinitum uel interrogatiuum in numero tam singulari quam plurali casibusque omnibus in constructione praeponi debet, ita quod relatiuum qui, quae, quod, post proprium antecedens uerbumque ipsius collocetur, ut Petrus, qui legit, proficit, uel Petrus proficit, qui legit, uel urbes quae reguntur a sapientibus, uel quas docti et prudentes regunt, sunt felices. Haec exempla de qui relatiuo sint. De quis uel quid infinito: nescio quis bonus, uel quid boni, sit hodie, uel quem bonum aut quos bonos inuenias. De interrogatiuo: quis hoc tempore diues esse potest? Qui ignari doctos laudant? Quos pauperes uides abstinentes a pecunia? Quid boni potest impraesentiarum expectari? (2) Ratio autem quare relatiuum in constructione siue intransitiue siue transitiue existat, uerbum quocum construitur, debeat praecedere, assignari potest, quia omne infinitum relatiuum semper ab eo, ad quod refertur, in eandem locutionis partem attrahitur. Semper enim ad eius determinationem est, ad quod fit relatio, ut Petrus Heliae in primo minoris, sub dicto § Illud quoque inquirendum, uersiculo Et ratio quare relatiuum, attestatur.

[6] 3ª est: Qui nunc solam relationem facit, ut tu, qui sedes, quiescis; nunc discretionem unius ad alterum, ut corpus, quod animatum est, ad inanimati differentiam; nunc etiam casum cum relatione signat, ut suspendatur iste, qui latro est, id est quia latro est. Et hoc modo qui apud Ciceronem maximosque auctores saepenumero inuenitur. Et haec etiam Petrus Heliae, sub dicto § Illud quoque inquirendum, uersiculo Et nota, scribit.

[7] 4ª regula. Quis de substantiua nomineque proprio potest quaerere, nam si nomen proprium notum sit, de substantia interrogationem facit, ut quis est Ioannes? respondendum est iste uel ille. Sin autem nota sit substantia, proprii nominis desideratur noticia, ut quis est iste qui uenit? Petrus uel Ioannes responderi debet. Priscianus in eodem primo minoris, § Huic nomini, id est quis, carta X (17, 33), et Petrus Heliae in eodem primo, circa medium, § Et nunc de ipsis interrogatiuis dicamus, praedicta confirmant.

[8] 5ª. Per quis etiam de nomine communi quaeri potest, ut quis lucem in caelo habet et praestat? Sol. Quis uolat in aere? Passer uel auis. Quis natat in mari? Piscis. Quis ridet in terra? Homo.

[9] 6ª. Licet per quis facta interrogatio quantum ad usum solos deos hominesue pertineat, sicut aliquis, tamen quantum ad institutionem omnes complectitur, adeo ut quando praedicatum non determinate ad rem generis unius pertineat, quis ad omnes passim interrogationem potest intendere. Itaque per quis ad omnia masculina, feminina, neutraque fieri potest interrogatio, sed per quae de feminis congrue non quaeritur, ut quae net? Nam quae semper ponitur adiectiue. Ideo per quae cum nomine generali substantiuo iunctum quaeretur, ut quae res uel femina net? (2) Petrus enim Heliae in primo minoris, § Quaeritur etiam utrum ad quis, scite sic inquit (Reilly 912): «Sicut praedicta generalis interrogatio fit ad omnia masculina substantiua, sic debet esse quaedam generalis ad omnia feminina. Aut ergo illa fiet per quis aut per quae, sed non uidetur congrue quaeri quae currit? Possumus dicere quod sic debet fieri: quae res currit? Quae enim semper similiter adiectiue ponitur. Notandum tamen quod interrogatio facta per quis ad duo se habet. Nam quantum ad usum, ad solos homines uel deos pertinet, sicult aliquis. Quantum autem ad institutionem, ad omnes. Et satis uideri secundum institutionem, quod quando praedicatum est, non determinate pertinens ad rem unius generis potest intendere, interrogationem tam ad masculinos, quam ad feminas, quam etiam ad alia».

[10] 7ª. Ad uocatiuum, id est per uocatiuum fieri non potest relatio, ut Iesu, qui mundum redimisti, parce nobis. Omnis enim uocatiuus secundae personae est, secunda uero persona semper praesens est, demonstratiueque accipitur. Ideoque semper in prima significatione est, nunquam igitur in secunda. Quare uocatiuus in relatiuis non est nec per eum fiet relatio, licet aut relatio dicrecta ad eundem casum facta, ut Ioannes, qui currit mouetur? (2) Ad uocatiuum non fiat, tamen indirecta fiet, quae casuum diuersitatem seruat, ut in exemplo praedicto, Iesu, qui mundum redimisti, parce nobis. De hoc Priscianus primo minoris, § Relatio quoque, carta 45; scripsi supra (5, 18, 3), in hoc libro, uersiculo Idem Priscianus primo minoris, § De tu quoque, et Petrus Heliae super primo minoris, § 2º, quaeritur, uide quod scripsi super IXº Doctrinalis mei in lectione Quis, qualis et quantus. (3) Vbi inter alia sic scribo: «Priscianus primo minoris circa finem ait: "Relatio quoque ad uocatiuum non fit, cum ad ceteros casus fiat, ut ego lego, qui scripsi, tu legis, qui scripsisti, ille legit, qui scripsit, meus seruus est, cuius aere emptus est". Vbi dicit glosa ordinaria quod hoc Priscianus incidentaliter dixit, quia statim in dicto praecedenti dixerat pleraque nomina habere uocatiuos, sed relatiua non habere. Ideo dicit quod cum ceteros casus, id est per ceteros casus, fiat relatio, per uocatiuo non fit, id est relatiua uocatiuum non habent, et dat causam quia relatiua antecedentem cognitionem faciunt, id est secundam noticiam, sed uocatiuum non secundam, sed primam, ergo relatiua uocatiuos non habent».

[11] 8º. Ad quis interrogatiuum licet per qui respondeatur relatiuum, tamen qui non ad quis sed ad is uel ille subintellectum refertur, ut quis mundum redemit? Qui de spiritu sancto conceptus, natus est ex Maria uirgine. Nam si hic qui de quis relatiuum esset, quis primam noticiam de supposito faceret, quod interrogatione foret contrarium, quae circa suppositum dubitationem solam constituit. Itaque referendo qui ad is uel ille subintellectum, sic fiet responsio: is uel ille, supple, qui de spiritu sancto conceptus, natus est ex Maria uirgine, redemit mundum.

[12] IXª regula. Quod is uel ille proxime dicta oratione uel simili, ut quis scripsit Aeneida? Qui et Georgica, ad aliquid nomen appellatiuum refertur, scilicet is uel ille Christus, qui de spiritu sancto conceptus, natus est ex Maria uirgine, redemit mundum, et in illa simili ille poeta, qui scripsit Georgica, scripsit Aeneida. Sicut cum dicimus (Verg. Aen. 7, 110):

«Iupiter ipse monebat»,

hic enim quoque refertur ipse ad Iupiter, uel dic quod utriusque ad alterum, secundum uocem, sed non secundum intellectum fit relatio. (2) Relatio uero secundum uocem non exigit per eam dictionem primam fieri noticiam, ad quam fit relatio. Cum enim dico semini tuo, qui est Christus, qui secundum uocem refertur ad Christus, non tamen noticiam primam facit. Illa nanque secundum intellectum consideranda est. Is tamen uel ille quantum ad intellectum ad aliquis subintellectum referri debet sensusque quoad primum sit exemplum, aliquis redemit mundum, is tamen uel ille, qui de spiritu sancto conceptus, natus est ex Maria uirgine, mundum redemit. Quo uero ad secundum exemplum erit aliquis scripsit, sed is uel ille qui Georgica scripsit, scripsit Aeneida.

LXXII. De quis uel qui profectiuorumque abinde constructione.

[1] Xª. Qui nomen ad pronominis personas omnes potest referri, et cum uerbis primae secundaeque personae per euocationem construi. Identitatis enim relatiuum est et eandem quam ego uel tu notat substantiam, ut ego sum gaudens, qui studeo, laetaris qui ludis, ille qui currit mouetur.  Vide supra in hoc libro, § Animaduertendum tamen, carta 503, et 18 doctrina (5, 20, 4). Quando post ego sum uel tu es apponitur ille uel is, qui relatiuum cum uerbo primae secundaeue personae propter euocationem ab ego tuue factam uel cum uerbo tertiae propter naturam propriam ipsius ille uel is quam qui accipiet, subiungetur, ut ego sum ille qui laete studeo, uel ego sum ille qui laete studet; tu es is qui legis, uel tu es is qui legit. Hic enim ille et is ex euocatione primae uel secundae personae sunt, per se uero tertiae, nam et euocationis et proprie naturae personae seruari potest, et sic utrunque diuersis respectibus potest admitti. (2) Quod si ad nomen non autem ad pronomen fiat relatio, non utrunque sed ultimum est dicendum, ut ego sum homo uel ille homo qui laete studet, sed non dicetur ego sum homo uel ille homo qui laete studeo. Quamuis enim qui ad homo referatur, quod ex euocatione primae personae est, tamen quia per se est tertiae, relatiuum quoque tertiam adoptabit. Nam si horum utrunque recte diceretur, nulla ratio uideretur, quare non bene in genere dissimili proferretur ego sum animal quod studeo, ego sum substantia quae curro. (3) Cuiusmodi locutiones nullus auctor approbauit nec usus admittit, quia quotienscunque ad nomen fit relatio, semper in tertia personae relatiuum intelligendum est, nisi ad uocatiuum fiat, et ideo uerbum personae tertiae subsequetur. Ergo dicetur ego sum animal quod studet, ego sum substantia quae currit.

[2] XI. Latine uero dicitur ego sum id quod sum et ego sum id quod tu non es, id quod cum alio uerbo stare non potest, ut ego sum id quod sedeo. Nam et congrue dicitur ego sum ille qui sum animal, sed non ego sum illud quod sum animal. De his autem regulis quattuor ultimis Petrum Heliae primo minoris perspice, ubi de articularibus agit, in § Vtrun qui ad quis interrogatiuum referatur, et in § Quaerendum est cum id quod refertur, huius XI regulae rationes.

[3] 12ª. est. Qualis, quantus, cuiás, cuius, quotus et quot uelut regula interrogatiua et infinita regulam secundam super quis uel qui relatiuo, interrogatiuo et infinito quoque datam obseruant.

[4] 13. Aduerbia a quis uel qui et ab his nominibus proxime dictis profecta formam eandem tenent. Quoad probationem uero secundae regulae, quartae quintaeque, in IXº Doctrinale facit (9, 1.417-25):

«Quis, qualis et quantus, cuiás, cuius, quotus et quot

Missa relatiue penitus praeponere debent

Obliquos uerbo, praeiunges missa rogando,

Hanc sua iungendi retinent aduerbia forma.

Quis proprium nomen et quae substantia quaerit

Si proprium nomen debet substantia quaeri,

Qua nota proprio tantum de nomine quaero

Communi per quis etiam de nomine quaeris:

Quis bonus est aratro? Bos. Quis nat aequore? Piscis».

[5] 14. Nomina interrogatiua cupiunt sibi per sua responsiua casu in simili responderi, seu per quaecunque casum fit interrogatio, per eundem fieri debet responsio, ut si interroges quis studet? per nominatiuum Ioannes et non per alium casum responderi debet; et si petas quem uides? respondetur Ioannem. Vnde dicitur quo casu quaeris, hoc respondere tenis, et ratio est quia interrogatiuum et responsiuum per eundem modum habitudinem uerbum a quo reguntur respiciunt, quare in eodem casu poni debent. (2) Adeo ut si interroger quo nomine uocer, respondebo Ioannes Raimundus Ferrarii, quod nomen naturaliter positum in ablatiuo erit, quasi dicam hoc nomine Ioannes Raimundus Ferrarii. Hoc Doctrinale in IXº confirmat (9, 1.426):

«Quaesitiua pares optat casus sibi reddi».

Et infra (9, 1.519-21):

«Fiet de uoce sermo quandoque per ipsam

Materialiter hanc ibi dices esse tenendam,

Casus per uoces confundis materiales»,

et utrobique commentatores lege.

[6] 15ª. Cum, quando, dum, postquam, donec, si, quoniam, quia, ut similiaque aduerbia coniunctionesque in constructione praeire debent, ut cum ueneris, legam, ius enim implicitum relatiui tenent. Vt autem ius relatiui perspicias implicitum, est sciendum quod relatiuum duplicem naturamm habet, unam quod suum in locutione referat antecedens, et hanc uim haec aduerbia coniunctionesque de quibus agitur non habent. Altera relatiui est natura, quod antecedens suum determinet, tamen relatiuum inquantum relatiuum per se hoc non potest, sed id ratione uerbi sequentis facit. Iccirco cum relatiuum sit confusum oportet ut actui per quem determinetur praemittatur. (2) Similiter hae dictiones actum alterius uerbi determinant, non ratione sui, cum sint confusae, sed ob uerbum cui adduntur. Et ideo uelut confusae semper actui per quem de ipsis sit determinatio praemittunt, ut uix ueneris, tibi mercedem reddam. Itaque quantum ad hoc uim relatiui tenent implicitam. Cum igitur hae dictiones actum sibi uerboque alii copulent, id autem quod aliud copulat ei praemitti debet, non immerito praemittendae sunt. Et ita non modo per secundam regulam, sed et per hanc quindecimam primae fit limitatio, quaedanque cum impedimento quodam constructionis exceptio, ut et in sequenti fit.

[7] 16. Cum antecedens de iure uiam relatiuo paret, oportet quandoque obliquos antecedentis in constructione praeire, ut relatiuum habeat ad quod referri possit, et hoc dupliciter fit, seu relatiuum in nominatiuo seu in obliquis collocetur, ut isti subuenit sua mater uel pater eius, et huius cuius suus praeceptor amator erit, sua doctrina florebat. Hic enim construi non potest sua mater uel pater eius subuenit isti, et sua doctrina huius florebit, suus praeceptor cuius amator erit, tunc enim relatiua non haberent ad quod referri possent. (2) Ideo fieri sic debet constructio: isti sua mater subuenit uel isti pater eius subuenit et huius cuius suus praeceptor erit amator doctrina sua florebit. Hanc regulam 15 Doctrinale confirmat hoc modo (9, 1.427-31):

«Cum, quia, dum, donec, quoniam, similesque praeibunt

Cunque relatiuis de iure uiam paret horum

Praecedens decet obliquos quandoque praeire

Cum notat hoc rectus ac obliquus notat illud

Isti subeunit sua mater uel pater eius».

[8] 17. Quotienscunque relatiuum inter duo substantiua diuersorum generum ad idem pertinentium ponitur, cum utroque in genere conformari potest. Tunc enim secundum relationem in eodem genere cum praecedenti, sed secundum intransitionem cum sequenti conuenire potest. Itaque utrunque bene dicitur semini tuo qui est Christus uel semini quod est Christus. Et in primo quantum ad uocem ad subsequens, quantum uero ad intellectum, ad praecedens fit relatio. Hoc Petrus Heliae primo minoris, ubi de articularibus docet, § Regula relatiuorum est, ponit expresse. (2) Tamen alibi contrarium tenere uidetur, ubi dicit quod relatiuum in genere cum praecedenti conformari debet, ideoque melius quod quam qui dicitur, quippe naturae relatiui est cum antecedente saltem in genere conformari. Aliqui tenent qui sed non quod semper esse dicendum, figurate tamen et improprie, et ibi antipthosis seu alotheta est. Ibi nanque qui per quod et sic genus pro genere ponitur, ex quo paret improprietas. Possibilitas uero est quia substantia inter quae ponitur idem significant. (3) Ideo ad rationem identitatis substantiui praecedentis et subsequentis denotandum ponitur qui refertque subsequens, scilicet Christus, ut denotetur quod Christus et semen idem sunt. Necessitas uero est sententiae expressio. Ad hoc infra, regula 193 uideatur, ut haec materia etiam quoad elegantiam competens habeatur. Enimuero qui grammatice loqui uolunt, quod et non qui dicunt, confirmantes cum praecedenti genus. Et hoc Roberti est sententia, Doctrinale canit utrunque dici posse, sed quod proprie qui uero improprie.

[9] 18 regula proximae praecedenti similis est, quod quandocunque nomen adiectiuum inter duo substantiua diuersorum generum ad idem pertinentium collocatur in genere utrique conformatur, ut coluber est factus uel facta mystica uirgua, uel ex aqua facta uel facto uino. Hic autem quod in proxima regula dictum est, dici potest, quod scilicet proprie cum priore substantiuo conformetur adicetiuum, improprie uero figuratiueque cum sequenti, et hanc Roberti Doctrinalisque opinionem potius tenendam existimo.

[10] 19ª sit propter materiae similitudinem  uicinitatisque locum, ubi haec regula duaeque proximae praecedentes a Doctrinali docentur, quandocunque substantiuum uerbum inter duos rectos substantiuos diuersorum numerorum interponitur, cum illorum utroque in numero conformari potest, ut in Doctrinali (9, 1.441):

«Sermones summi patris est meditatio iusti»,

sunt enim uel est dici potest, et apud prophetam (Psalm. 118, 99): «Testimonia tua meditatio mea est», et apud Terentium:

«Amantium rixae redintegratio amoris est»,

et apud Ouidium (Ars Am. 3, 222):

«Vestes, quas geritis, sordida lana fuit»,

ubi et fuerunt dici potuit, tamen substantiuum uerbum congruentius cum nominatiuo supponente, quod debet praecedere, in numero et persona se conformat. (2) Nam personale uerbum a substantia supponente numerum accipit et personam, et sequens substantia uerbi nequit esse suppositum. Secus enim effectus causam suam praecederet, quod esset inconueniens. Ergo sic congrue facienda est ordinatio: meditatio iusti est sermones summi patris, et sic de ceteris semper substantiam praemittendo, qua cum uerbum in persona et numero conformetur, id quod uerum est, si locutionis congrue sit cupido. Illa nanque locutio sermones summi patris est meditatio iusti, impropria et figuratiua est, si nominatiuus praecedens, scilicet sermones, uerbi est suppositum fuerit. (3) Licet enim quidam uelint uerbum est de natura copulae uehementius rectum quem copulat respicere, tamen quantum ad naturam suppositi fortius nominatiuum respicit praecedentem. Et hic respectus est rationabilior et tutius est, ut dicatur quod uerbum cum nominatiuo praecedenti conformetur, licet quantum ad sequentis intentionem cum sequenti habeat conformari.

LXXIII. De numero pro numero collocato.

[1] 20ª. Quod haec oratio sermones summi patris est meditatio iusti, et similes, numerum pro numero collocantes per antiptosim excusantur, et sic quoque improprietatem, possibilitatem necessitatemque admittunt. Improprietas manifesta est, eo quod uerbum cum nominatiuo supponente in numero dissonet. Possibilitas est quo substantia praecedens idem cum sequente significet. Ideo sicut cum uno ita bene cum altero potest ordinari. Necessitas autem fuit sententiae expressio, ut res eo modo quo intelligitur conuenienti sermone exprimatur. Is nanque qui hanc locutionem protulit, sermones summi patris plures esse intellexit, et ideo posuit in plurali, deinde significare uolens, quod huiusmodi sermones quoad iusti meditationem unirentur uel quod cum deo unum essent (quicquid enim est in deo, deus et unum est) meditatio iusti in singulari dixit, et ita de ceteris est dicendum.

[2] 21ª. Verbum substantiuum uocatiuumque inter duos rectos substantiuos positum copulat eos, nunc genere sub diuerso, ut Gallia est uel uocatur fons bonitatis; nunc sub uario numero, ut tu es omnia uel  uocaris omnia; nunc uaria sub persona, ut ego non sum tu, tu non es ego. Vnde in libro Pauperum hos uersus inuenies:

«Saepe genus numerum cum persona uocor et sum

Mutant in fixis: est Gallia fons bonitatis

Omnibus omnia sis, ego sum tu sic ego tu sis».

Ceterum hae constructiones figuratiuae sunt, cum enim in constructione intransitiua constructibilia ad idem referantur, in accidentibus conuenire deberent, quae in constructione transitiua requiruntur. (2) Confirmationem uero harum quinque regularun postremarum per Doctrinale leges in nono (9, 1.439-48):

«Cum diuersorum uerbum rectis numerorum

Interponantur utrilibet equiparatur:

Sermones summi patris est meditatio iusti.

Quando relatiuum generum casus uariorum

Inter se claudunt qui rem spectant ad eandem

Per genus hoc poterit utrilibet associari:

Est pia stirps Gessae, quem Christum credimus esse.

Sic adiectiuum reperimus saepe locutum:

Est coluber facta uel factus mystica uirgua

Ponere suprema duo non debes sine causa»,

et hic commentatores uide.

[3] 22ª regula secundum Catholicon est quod nominatiuum qui uerbo substantiuo apponitur, cum uerbo nec in numero nec in persona concordare tenetur, ei nanque non supponit. Vnde Lucanus (3, 108):

«Caesar erat omnia».

Attamen non nunquam cum sequenti, sed non cum praecedenti per prolepsim anastrophemque concordat, eo quod ante intelligitur, ut

«Rixae amantium integratium est amoris» (Ter. Andr. 555),

et Ouidius (Ars am. 3, 222):

«Vestes, quas geritis, sordida lana fuit»,

et propheta: «Testimonia tua meditatio mea est», et arma unus gladius est, et nuptiae unum connubium est. (2) Sciendum autem quod in huiuscemodi locutionibus nominatiuus supponnes debet, hoc uerbum est praecedere et ei immediate iungi. Si autem nominatiuus post uerbum sequeretur, incongrue diceretur. Vnde huiusmodi latinitates non admittimus: testimonia tua est meditatio mea, uel arma est unus gladius, uel meditatio mea testimonia tua est, uel unus gladius arma est. Et haec Catholicon in IIIIª parte, capitulo VII, scilicet De prolepsi, in § finali, tenet expresse. Licet autem Catholicon quo ad proprium sermonem recte dicat, tamen quo ad improprium figuratiuumque Doctrinale potest admitti. Ideo dicit in fine (9, 1.448):

«Ponere suprema duo non debes sine causa».

[4] 23ª regula est: propter maiorem antedictorum dicendorumque intelligentiam secundum Doctrinale in IX, taliter est habenda, quod decet naturam substantiui adiectiuique cognoscere, nam in tribus, scilicet in genere, numero et casu, conuenire debent, ut Ioannes albus.

[5] 24ª. regula. Quod adiectiuum tripliciter accipitur: primo modo uoce tantum, ut illa octo pronomina primitiua ego, tu, sui, ille, iste, ipse, hic et is. Secundo modo re tantum, id est significatione quia rem per modum inherentiae, seu officium accidensque prout substantiae inest, significat, ut Papa, cardinalis, prima, antistes, archiepiscopus, episcopus, clericus, rex, dux, comes, doctor, eques, miles, ciuis, faber. Tertio re et uoce dicitur, ut albus, -a, -um, niger, -a, -um, hic campester et haec campestris et hoc campestre, hic et haec et hoc felix, hic et haec fidelis et hoc fidele. (2) Vel sic regula poni potest: quod est adiectiuum uocis, id est adiectiuum cum substantiuo in accidentibus uocis, id est uocem ipsam, consequentibus, scilicet in genere, numero et casus conuenire debet. Et est significati adiectiuum, id est adiectiuum significationem habere debet, quae cum substantiuo conueniat, idque determinare possit, aliter congrua non fieret copulatio, ut camisia cathegorica, tunica hypothetica, candidus syllogismus, caliga uerbalis et similes, ut in principio Ebreardi patet. Omnes enim locutiones tales existimantur incongruae. (3) Vnde sic breuiter dici potest: Adiectiua cum substantiuis in tribus asccidentibus uocem concernentibus, ut in genere, numero, casuque, conformari debent. Et adiectiuum talem significationem habeat, quae substantiuo, ut albus homo, conueniat. Causa uero qua substantiuum et adiectiuum in illis tribus conuenire debent dari potest, quod ea in numero et per essentiam idem faciunt, quae autem talem identitatem habent, diuersorum nec generum nec numerorum esse possunt. Item per unam eandemque reguntur habitudinem, ideo casus eiusdem sint oportet. Pro huius regulae et 23 confirmatione Doctrinale in IXº uide (9, 1.434-35):

«Mobilis et fixi naturam nosse decebit,

Est adiectiuum uocis uel significati»,

et hic commentantes, praesertim Ioannem de Crocho, lege.

[6] 25ª. Adiectiuum ab adiicio, -is deriuatur, et est id quod substantiuo adiicitur. Priscianus enim IIIº maioris ait post principium (3, 3): «Itaque adiectiua iure sunt appellata, quae illis nominibus quae substantiam demonstrant adiiciantur, unde nomina dicuntur adiectiua, quae substantiuis adiiciuntur. Et hinc adiectiuo, -as, id est adiectionem facere uel adiectiua ponere». Hoc etiam Catholicon in V parte confirmat.

[7] 26. Licet substantiuum  et adiectiuum in dictis tribus debeant conuenire, tamen quandoque in numero casuque discrepant, nunquam tamen in genere, ut haec una sororum uenit; est inter fratres bonus ac de fratribus unus. In his enim adiectiua cum substantiuis in genere conueniunt, in ceteris differunt. Et talis uariatio tripliciter esse potest: aliquando nanque substantiuum et adiectiuum in casu genereque conueniunt, in numero uero dissonant, ut misereor unius sociorum. Aliquando in genere tantum conueniunt, et in casu dissentiunt, ut uideo duas sororum. Aliquando duntaxat concordant in genere, et in aliis discrepant, ut in exemplis antedictis.

[8] 27ª. Dicendo una sororum, una duplex substantiuum habere potest, unum immediatum subintellectumque, scilicet soror, quod non exprimatur oportet, alterum mediatum, scilicet sororum. Vnde composita dicitur a Petro Heliae talis esse constructio, quia respectu partis subintellectae dicitur intransitiua esse, sed respectu totius transitiua. Vnde Petrus Heliae cupit quod in talibus adiectiuum cum illi toto conformetur, quippecum suum substantiuum sit, ut rosa est pulcherrimus florum. Vnde talis est impropria una gigantum, aut oporteret ut hic et haec gigas diceretur.

[9] 28. Cum dicitur unus de fratribus uel bonus inter fratres, hi casus fratribus et fratres a participio subintellecto, scilicet existens, reguntur, ut unus, scilicet existens de fratribus, uel bonus, scilicet existens inter fratres. Licet quidam teneant quod accusatiuus et ablatiuus ab illo nomine adiectiuo regi possint. Quod si dicatur quod retorsiua causalis ad actum sit, praepositio subiici potest, id uerum esse. Vel quod actui quo ad aliquid equipolleat, quemadmodum sunt talia huiusmodi nomina, quia partis dispositionem per operationem ad totum dicunt. (2) Probationem harum trium regularum postremarum in IX Doctrinalis cum eius ibi commentatoribus inuenies, ubi sic Doctrinale dicit (9, 1.436-38):

«Solius est generis adiectiuum uariatque

Cum numero casum, uelut haec uenit una sororum,

Est inter fratres bonus ac de fratribus unus».

Ratio autem quare hic substantiuum et adiectiuum eiusdem generis sed diuersorum numerorum sunt et casuum, dari potest quia idem sunt et immo eiusdem generis esse debent. In aliis autem fieri potest uariatio, ibi nanque partitiua est constructio. Cum autem in ipso toto pluralis possunt esse. Item quia pars a toto diuersa est et casuum potest esse diuersitas.

[10] Cum hic de relatiuis partitiuisque sit actum et agetur, 29ª sit regula quod relatiuum sit duplex: unum grammatice loquendo quod est ante late rei recordatiuum, ut quis, et sui, ille, ipse et is, et talia genitiuum ex ui relationis non regunt. Et causa est quia semper eorum dependentia per antecedens terminatur et in suae dependentiae terminandae ratione fundatur, ideo casu a parte post non eget. Itaque cum genitiuo non construitur. (2) Alterum autem relatiuum logice loquendo est quod ad aliud dicitur, cum quo posito, se ponit, et perempto se perimet, ut pater ponitur, posito filio, et hoc interempto, interimitur, et econtra. Intellige tamen quod in interimitur in quantum pater, non tamen id quod est pater, scilicet patris substantia non interimitur, sed modo respectus ipsae, scilicet paternitas. Mortuo nam filio, ulterius pater dici non debet, nec econtra. Et plura alia, ut dominus, seruus et similis. (3) Et horum relatiuorum tres sunt species, quaedam suppositionis sunt, ut dominus, magister, quaedam subiectionis, ut seruus, discipulus, quaedam equiparantiae, ut socius, uicinus. Et talia cum causalibus construuntur, nam quaedam sub habitudine genitiui dicuntur ad aliquid, et talia cum genitiuo construuntur, ut pater filii uel Ioannis. Quaedam dicuntur ad aliquid sub datiui uel accusatiui uel ablatiui habitudine, et haec cum his quoque casibus adaptantur, ut similis simili, paruis ad magnum, disciplinatum disciplina. (4) Aristoteles enim in Praedicamentis, in relationis capitulo, haec omnia confirmans, sic ait in principio (Categ. 7, Minio pag. 58): «Ad aliquid uero talia dicuntur, quaecunque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, uel quomodo libet aliter ad aliud, ut maius id quod est alterius dicitur. Aliquo enim maius dicitur et duplum dicitur. Similiter autem et quaecunque talia sunt. At uero sunt etiam haec ad aliquid, ut habitus, affectus, disciplina, positio. Haec enim omnia, quae dicta sunt, haec ipsum quod sunt aliorum dicuntur et non aliter ad aliud. Habitus enim alicuius est habitus, et disciplia alicuius est diciplina, et positio alicuius est positio, et alia quidem similiter». Multa alia ad rem facientia, in hoc capitulo et apud Petrum Hispanum in Praedicamentis suis, capitulo eodem, scilicet de relatione, reperies.

LXXIV. De relatiuis logicalibus eorumque regimine.

[1] 30ª regula est quod dictio relatione significans genitiuum casum significantem relatiuum uel ipsius relatiui casum, scilicet uel ipsum relatiuum ex ui relationis regit, ut quaterna sunt dupla duorum, speciem generis iungas et genus speciei, aliaque multa similia inueniri possunt. Duplum enim ad duo sub dependentis ad aliud ut cuius ratione dicitur relatiue, et ideo cum genitiuo construitur, ut dupla duorum. Intellige tamen quod duplum ad duo relatiue non dicitur, nisi eo quod duo ipsius dupli sit dimidium. (2) Vnde conuertitur duplum, dimidii duplum et dimidium, dupli dimidium. Et non duplum duorum duplum, nec duo dupli, cum bis duo significant, quae sunt quattuor, et ideo Doctrinale dicit in VIIIº (8, 1.170):

«Adde relatiuum, sunt dupla quaterna duorum».

Item dimidium medietatem dupli significat, ad illa enim formam ad quam duplum, ad quod dicitur relatiue, est impositum, et econtra. Duo uero dupli medietatem significant, non tamen ad hanc formam imponuntur, sicut ad quam duplum, sicut dimidium, et ideo ad duplum relatiue non dicuntur, nisi quia duo sunt dimidium. (3) Per hoc autem exemplum Alexander de Villa Dei similia exempla dedit intelligi, ut pater Ioannis, filius Petri. Ioannis enim ad patrem relatiue non dependet, nisi quia Ioannes est filius; idem de Petro est dicendum. Itidem si dominus Bernardi uel discipulus Aristotelis uel Iacobi uicinus appellatur, nam et Petrus ad filium, inquantum pater; et Bernardus ad dominum, inquantum seruus; et Iacobus ad uicinum, inquantum uicinus; et Aristoteles ad dicipulum, inquantum magister, referuntur. (4) Deinde Alexander de his quae per se ad aliquid relatiue dicuntur, ut species generis et genus speciei, exempla subiicit. Haec enim correlatiua sunt, unum enim sine altero esse non possunt. Idem si filius patris uel seruus domini diceretur. Omnis enim illi genitiui ex ui relationis gubernantur. Ideo Doctrinale in genitiui dicit regimine (8, 1.170-71):

«Adde relatiuum, sunt dupla quaterna duorum

Sic speciem generis dic atque genus speciei».

(5) Vt autem haec materia clarius habeatur, sic potest exponi: sciendum duplum et dimidium relatiua esse, modo si duplum pro quattuor et dimidium pro duobus ponatur; quattuor dupla duorum sunt et tunc hae dictiones quattuor et duo res horum relatiuorum dupliciter, scilicet et dimidium esse dicuntur. Ita quod quattuor res dupli, duo uero dimidii reputentur. Ergo quando dicitur sunt dupla quaterna duorum, dictio relatiua, sclicet dupla genitiuum dicentem, rem alterius relatiui, scilicet duorum, quae dicuntur esse res alterius relatiui, regit. (6) Sic et exemplum dari potest, quo unum relatiuum regit alterius relatiui genitiuum, ut species generis, species enim nisi per respectum ad genus et genus nisi speciei respectu esse non potest. Nec dominus nisi seruus habeatur nec seruus nisi dominum nec pater nisi filium nec filius nisi patrem nec uicinus nisi uicinus potest appellari. Et ita de similibus censeatur. Ex hac quidem regula intellectu Doctrinalis in illa regula Adde relatiuum plene declaratum habes.

[2] 31ª. Relatiua logicalia sunt duplicia, quaedam secundum esse, quaedam secundum dici. Secundum esse sunt quae prius relationem seu rem praesenti ad aliquid et conuenienter re alterius praesenti dicunt, ut paternitas, filiatio, dominium, seruitus, amcicia, uicinitas. Haec enim prius respectum dicunt ad aliquid conuenienter res, ubi huiusmodi fundatur respectus, ut Petrus uel Ioannes. (2) Relatiua uero secundum dici sunt quae prius rem alterius praesenti conuenienter relationem dicunt, ut dispositio et habitus et econtra, et disciplina respectu doctrinae, ut et scientia respectu ignorantiae, et econuerso in praeterito relationis poni possunt. Nam et omnes res nulli relatiue, saltem secundum dici, possunt haberi. Habito nanque respectu ad causam se creatorem, inquantum effectus quidam, et res creatae sunt a deo, relatiue dici possunt, ut et deus inquantum omnium causa et creator suorum efectuum et rerum creatarum causa.

[3] 32. Relatiua logicalia etiam consideratione alia duplicia dici possunt: haec uera et illa non uera. Vera sunt quae meram relationem dicunt, ita ut sine intellectu illius ad quod referantur intelligi uel proferri non possint, et horum tres sunt species, ut in 29ª regula dictum est. Non uera sunt quae non relationem ipsam, sed rem seu relationis substantiam notant, ut pater Ioannis materque Iesu. Hic enim Ioannes et Iesus non relationem meram, sed res seu substantia relationis important, puta inquantum sunt filii. Et ita relatiua duplicem dependentiam modumque includunt, scilicet relationem quandam per quam relatiua dicuntur ut paternitas, filiatio, equiparantia. (2) Deinde rem quandam in qua fundantur, et esse habent. Ex quibus consequens est dicere ipsa duplicem constructionem habere. Nam cum genitiuo sui relatiui possunt construi, ut pater filii et econtra, uel cum re sui relatiui ut pater Ioannis, Ioannes enim res filii ipsius patris esse possunt, cum filius ualeat appellari, et hoc econuerso locum non habet. (3) Iccirco in Doctrinali duplex assignatur exemplum: unum prout relatiuum cum re sui relatiui construitur, ut dupla quaterna duorum, id est quaterna sunt dupla duorum, duplum nanque supponit pro quattuor, quia duplum rei duplicatae duplum est, et sic duplum relatiuum erit, sed duorum res relatiui sui uel duplicatae rei, scilicet dimidii uel rei duplicatae esse censetur. Ideo duplum duorum regit. Idem si pater Ioannis Petrique dicatur. (4) Alterum est exemplum, ut relatiuum sui relatiui genitiuum regat, et hoc fieri potest econuerso, ut pater filii uel filius patris, uel species generis uel genus speciei, et ita de ceteris est tenendum. Harum quattuor regularum materiam Aristotelis Petrique Hispani in horum praesentis capitulo. Ad aliquid seu de relatione et Doctrinalis in genitiui regimine, in lectione artificii regimen, in fine dilucide et multo plenius declaratam reperies. Hic breuiter per regularum modum tetigisse sufficiat.

[4] 33ª regula materiam partitiuorum seu distributiuorum perstringere incipiens dari potest: quod nomen partitiuum, quod et distributiuum appellatur, est id quod a duobus uel amplioribus ad singulos uel a pluribus ad plures per pares numeros distributos relationem habent. Per hanc diffinitionem tres species partitiuorum potes colligere: per id quod dicitur a duobus ad singulos relationem habet, partitiua inter duos, ut alter, uter, alteruter, uterque, neuter et ambo tanguntur. (2) Per amplioribus ad singulos, partitiua multorum, ut omnis, quilibet, quisque, unusquisque, cunctus, quidam, ullus, quisquam, ceteri et reliquus ueniunt. Per a pluribus ad plures per pares numeros distributos partitiua inter partes aequales distribuentia, ut pluri, bini, terni, quaterni, quini, seni et similia colliguntur. Haec enim proprie singulari carent, nam cum dicitur bini ueniatis, de pluribus per aequales partes diuisi dicitur, quia quattuor in duas partes aequales sunt diuisi. Et ita dicas de ceteris.

[5]  34. Eorum quae partitiua sunt, quaedam distributiua duorum ut unius sunt, ut alter, uter, alteruter, nam si dicatur alter currit, sensus est quod unus tantum currat. Altera sunt distributiua duorum ut duorum, ut uterque, neuter, nam si dixeris uterque legit, datur intelligi quod ambo legant.

[6] 35. Omnis, quilibet, quisque, unusquisque, cunctus cum uerbo unico proferri possunt, ut omnis homo est rationalis, quilibet modestus diu uiuit; sed quicunque, quisquis, quantuscunque, qualiscunque duobus uerbis egent: quicunque bene uiuit uitam iocundam. Hic et alibi consequenter uimque relatiui et antecedentis uniuersalis habent, unde sic exponi debent: omnis homo uel omnis ille, qui bene uiuit uitam iocundam, et cetera. De hoc supra, libro 4º, regula 94 et 96 et 104, plene dico.

[7] 36. Partitiuorum quaedam sub certitudine prorsus distribuunt, quia finitas partes ad suum totum, ut alter, uter, alteruter, uterque, neuter. Haec enim inter res certi numeri, quia inter duo distribuunt, ut alter illorum, uter uel alteruter, uterque, neuter istorum dicitur de duobus. Quaedam, quasi sub certitudine partiuntur, ut quidam, aliquis, quisquam, quispiam, ullus, quilibet, quisque, quicunque, quisquis et similia. Et horum utraque cum genituo ex ui partitionis construuntur. Alia prorsus sub incertitudine et infinitate quadam distributiua sunt, ut omnis, cunctus, et hoc cum genitiuo partitiue nullatenus construuntur.

[8] 37. Partitiuorum quaedam solummodo diuidunt, et hoc dupliciter: uel partium determinatarum respectu, ut alter, uter, alteruter; uel indeterminatarum, ut quidam, aliquis, ullus. Quae diuidunt simul et colligunt, et hoc quoque dupliciter: aut quo ad determinatas partes, ut uterque, neuter; aut quo ad indeterminatas, ut unusquisque, quisque, quicunque, omnis et similia. Quae uero diuidunt simul et colligunt se dupliciter habere possunt. Quaedam partes suas conferunt simulque accipiunt, ut uterque illorum uenit, hic partes sub quadam ueniendi simultatae sunt acceptae. Quaedam uero non conferunt, ut bini, terni, quaterni, quini.

[9] 38. Inter unus et ullus haec dari potest differentia: unus enim absolute comparatiueque stare potest, et ita cum nominatiuo genitiuoque coniungi, ut unus homo omnes alios saluauit, id est Chrsitus, et unus horum uel illorum fecit. Vllus autem comparatiue tantum, et sic ad aliquid, id est in comparatione ad aliud esse putatur, et ex omnium numero infinito pendet. Vllus enim omnium debet intelligi, cunctique numeri ad hoc referri possunt, ut Priscianus libro primo minoris, § Et praeterea, uersiculo Inter aliquis et ullus ait. (2) Itaque secundum Robertum cum genitiuo tantum construitur, quippe cum ad hoc forte sit inuentum, ut constructionem faciat partitiuam, ut ullus horum uel illorum uel omnium. De unus supra, libro 4º, regula 8, usque ad 27, in qua de ullus usque ad 30 regulam inclusiue pertracto.

[10] 39ª. Natura propria huius signi uniuersalis omnis secundum primaeuam inuentionem est, ut potissimum distribuat et ut terminus communis de pluribus praedicare aptus efficiat praedicatum de unoquoque particulari per ipum omnis signum uniuersale dici, ut omnis homo est animal. Et iuxta Doctrinalis sententiam omnis proprie sumptum distributiue collectiueque tenetur, ut omnis homo currit, sed improprie sine distributione colligit, ut omnes apostoli sunt XII, et omnis homo nauem trahit, et omnis mulier in partu timet.

[11] 40ª regula. In his orationibus o uos omnes, qui transitis per uiam, uenite, et o tu aliquis ueniat, et o quicunque cupis, haec nomina distributiua nominatiui casus sunt, nam uocatiuum habere non possunt, et ideo uos et tu uocatiui casus erunt, et audire et audi debent subintelligi, uel secundum Catholicon, a regimine absolute poni, et in o quicunque cupis, tu audi simul uel tu solum absolute sumptum est subintelligendum. Et per suppletionem huius pronominis tu in nominatiuo singulari uel plurali haec nomina partitiua, uocatiui praecedentis auxilio ad personam tertiam deuocantur. De his duabus regulis postremis supra, libro IIIº, regula VI et VII (3, 41, 5-6), plene dixi, licet ibi inquantum haec nomina distributiua uocatiuis carent, et ut per se et in propria natura pensantur; hic ut in constructione ponuntur.

[12] 41ª. Quaecunque ista non bene dicitur sed quaecunque istorum, nam quaecunque confusionem importat, ista uero certitudinem, et sic esset ibi repugnantia.

[13] 42. Alter istius et illius dici non debet, sed alter utrorum, nam in constructione partitiua totum sub una forma et uno termino importetur oportet. Itaque cum istius et illius hoc modo non ueniant, illa non est admittenda constructio.

LXXV. De numeralibus et ordinalibus.

[1] Numerus est ex unitatibus aggregata multitudo. Nomen autem numerale est quo fieri potest numeratio. Nominum uero numeralium secundum Deriuatorem quattuor sunt species, nam quaedam sunt cardinalia, ut unus, duo, tres similiaque. Et dicuntur cardinalia quia numeri sunt principium et in his numerus, ut in cardine hostium uoluitur. Alia sunt partitiua, ut alter, uter, alteruter, uterque, neuter, quilibet, quicunque, quisquis, singuli, bini, terni, quaterni, quini, seni, et sic de ceteris debet dici. (2) Et hae tres omnes cum genitiuo partitiue contruuntur, quod de quarta specie, in qua sunt ponderalia, ut duplus, triplus, sub quibus plicatiua compraenduntur, ut duplex, triplex dici nequit. Haec enim cum genitiuo non partitiue sed relatiue construuntur, ut supra, in 30ª regula fuit declaratum.

[2] 44ª regula ex XI posterioribus illata praedictis potest assignari, quod nomina partitiua seu distributiua, sub certitudine uel quasi et numeralia et ordinalia cum genitiuo ex ui partitionis construuntur. De partitiuis sit exemplum alter, uter, alteruter, uterque, neuter, quilibet, quiuis, quicunque illorum uel istorum. De numeralibus, ut unus, duo, tres eorum. De ordinalibus, ut primus, secundus, tertius eorum. (2) Diximus autem sub certitudine uel quasi propter distributiua sub incertitudine uel infinitate prorsus, ut omnis et cunctus magis collectione quam dictionem inducunt. Quod diximus numeralia et ordinalia, concreta seu in concretione, ut unus, duo, tres, intelligimus. Abstracta nanque seu in abstractione, ut unitas, binitas, genitiui regimen ex ui partitionis non admittunt. Causa uero per quam nomina partitiua, numeralia et ordinalia, cum genitiuo in plurali construuntur, esse potest, quia partis ad totum dispositionem dicunt. (3) Haec autem dispositio nihil aliud est quam ad suum totum dependentia, quam regimen potissimum respicit. Quibus de rebus totum partitiua regunt. Cum autem totum naturam plurium partium habeat, recte in plurali debet poni. Deinde partes ad totum in distributionis uia, ut ad principium et in ratione principii comparantur. Ideo casum dicentem principium, qui genitiuus est, exposcunt. Vnde notandum est quod pars et totum dupliciter considerari possunt: uno modo in constructionis uiam, et sic pars totius est principium; secundo in dictionis solutionisque respectum, et ita principium partium totum est. (4) Cum autem in constructione partitiua pars et totum in resolutionis ratione pensantur, et sic totum partis est inicium, merito nomen partitiuum regit significantem totum. Hoc autem omnis facere non potest. Nullus enim dicit omnis hominum. Et causa est quod omnis distributiuum cum genitiuo constructum aliqua certitudinem sub dictione inter partes debet ponere, ut cum, duobus demonstratis, alter illorum dicitur, sed omnis et similia non certitudinem, sed collectionem et incertitudinem posuerunt. Harum XII regularum ultimarum confirmationem in Doctrinali capitulo, II, in lectione Quae quaerunt, quae distribuunt, et capitulo VIIIº, in genitiui regimine, ubi cum partitiuis numerum seriemque locabis (8, 1.173).

«Quilibet alter, uter, neuter, duo, quartus eorum»,

eiusque commentatoribus utrobique reperimus.



[1] Glossa: Epicaenum cum -i- latino et -c- exili atque -ae- diphtongo scribitur, latine promiscuum dicitur, nam componitur ab epi praepositione et koinon, quod est commune. Tortellus.

[2] Glossa: Letania, -ae, id est rogatio uel inuocatio proprie pro mortuis facta, et dicitur a laetum, -ti, secundum Hugutionem; proprie acuit penultimam. Papias dicit: «Lataniae graece dicuntur rogationes, latine quae propter rogandum deum et impetrandum inducuntur». Catholicon haec refert. Tu notes C. Rogationes de conse. di. III, textus enim dicit ibi: «Rogationes, id est letanias ante ascensionem dominum placuit celebrari», et ibi dicit Hugutio: «Letaniae supplicatio rogatioque dicuntur». Ioannes Raimundus Ferrarii.

[3] Glossa: Pentacoste absque aliqua aspiratione scribitur, deriuatum a penticonta, quae sunt quinquaginta, et penticonte, quinquagenaria, facitque in genitiuo huius pentacostes. Tortellus.

[4] Glossa: Isagogae cum -i- latino et unico -s- scribitur, quanquam in inicio sit -ei- diphtongus apud Graecos, sed a nostris, abiecto -e-, retinetur -i- longa. Et dici potest introductio, nam componitur ex eis, quod est in, et gogo, duco, unde gogon, ductio. Tortellus.

[5] Glossa, Decreta: A decerno, -is, secundum Catholicon dicitur decretus, -a, -um. Et hoc decretum, -ti, statutum patrum, diffinitum iudicium. Vnde hi et hae Decretales et hoc Decretale. Et ista dicta sunt decretalia, quae in Decretis continentur, et pluraliter haec Decreta pro libro in quo continentur decreta. Inuenitur etiam haec Decretalis, -lis, ut in tali Decretali sic dicitur. Item decretus, -a, -um, inuenitur a decresco, -is, decreui, et potest esse ibi deaugmentatum uel priuatiuum, unde scias quod decretum semper duorum uerborum est, scilicet decresco, -is, et decerno, et decreui est eorum praeteritum. De his et canone, dogmate, mandato, interdicto et sanctione,  uide in Decretis, di. III, per totum, et glosam Summe, et XIX di. in Summa (cf. Grat. 3).

[6] Glossa: Topicus secundum Catholicon: «A topos, quod est locus, dicitur; topicus, -a, -um, id est localis, et haec topica, -cae et pluraliter haec Topica, -orum pro quodam libro, ubi de locis agitur, nam topica, -cae, scientiam significat. Item topos uel ton dicitur totum, unde topicus, -ca, -cum, id est totalis. Vnde et liber antedictus Topica dici potest, quia ibi de totis uel de locis omnibus inuenitur, penultima corripitur». Vnde Tortellus ait: «Toparchia cum -t- exili, antepenultima cum -ch- aspirato, dici potest loci principatus, nam topos locus est, et archia principatus. Topothesia, prima cum -t- exili, antepenultima cum -th- aspirato scribitur, dici potest loci positio uel descriptio, nam topos, locus et thesis positio dicitur, et rei uerae a poetis et historicis fieri conuenit, licet non nunquam abutantur, ut Virgilius in primo Aeneidos (1, 159): "Portum in scessum longo apud Africam descripsit", qui, teste Seruio, non illaec, sed apud Hispaniam Karthaginem habetur».

[7] Glossa: Anantiae secundum Catholicon sunt capilli a fronte dependentes quasi anciae, ab ante uel ana, quod est sursum, et oto uel otis, quod est auris, quia super aurem a fronte, quae superior est aure, dependent.

[8] Glossa: Techna, -ae, cum -t- exili et -ch- aspirato scribitur. Dicitur apud nostros ars. Terentius: «Quam scio hanc esse technan Parmenonis», et inde technicus, artifex, secundum Tortellum, sed Catholicon scribit per -g-, dicens: «Tegna, -ae, a tego, -is, dolus, fraus, deceptio, inde tegnosus, -a, -um, fraudulentus, deceptorius, dolosus»; et comparatur tu potius in scribendo Tortello, sed in significando illi significato Catholicon adiice, nisi artem non modo pro doctrina, sed etiam pro deceptione dolo fraudeque acceperis. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[9] Glossa: Pergama secundum Catholicon in Vª parte, aedificia sunt Troiana, a pir, quod est ignis, et gamos, quod est mulier, quia per ignem et mulierem  sunt destructa. Vel componitur a per et gamos, unde Pergameus, -a, -um, id est Troianus. Et quia pergama erant altissima iam omnia alta aedificia pergama uocabantur. Et corripit penultimam. Pergamenum, -ni, penultima producta, id est carta, dictum a Pergama ciuitate, quia ibi primo excogitatum fuit et inuentum. Et pergamenus, -a, -um, et hi et haec pergamensis.» Haec in Compraensorio confirmantur, sed nihil nec in Alfonsina nec in Tortello repperi. Sed apud Laurentium Vallensem, libro IIIº, capitulo LXXXVIº, et apud meum Elegantiarum breuiarium, eodem libro et capitulo, est: «Pergamum, ex qua pergameni in Asia, a qua urbe, quia ob penuriam cartae ab Attalo rege missa est membranarum copia, membranae pergmaneae sunt nominatae. In Asia prouincia intelligo, nam in ea que est tertia pars orbis, regio est quaedam eodem nomine, quam Turchiam nunc uocant, quemadmodum in Africa, quae et ipse tertia pars orbis dicitur, est regio eiusdem nominis, nisi Afros dicimus homines, non autem Africam regionem». Ioannes Raimundus Ferrarii.