Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

LXXVI. De comparatiuo.

[1] 45ª. Comparatiuus dupliciter comparari potest: uno modo connumerando se cum illis cum quibus comparatur; alio modo remouendo se ab illis. Primo modo per comparatiuum partitio denotatur, et tunc cum genitiuo ex ui partitionis construitur, ut fides, spes, kharitas, tria haec maior horum charitas est. (2) Horum enim ab illo comparatiuo maior ex ui partitionis gubernatur. Siquidem charitas comparata, inter tres enumerata fuit, ad quas fit comparatio. Idem, si X socii uel XX sint, et de uno illorum dicatur: Petrus illorum X sociorum est fortior. (3) Secundo modo comparatiuus uim sui gradus ex ui uel excessu uel gradus, quod idem est, seruat, et tunc cum ablatiuo copulatur, ut Petrus est his nouem fortior sociis. Ergo considerandum est utrum comparatiuus cum his connumerandus sit, ad quos fit comparatio, an ab illis remotionem nocet, sic enim diuersa fit comparatiui constructio.

[2] 46ª. Comparatiuus cum genitiuo plurali construitur, quando per ipsum partitio denotatur, ut Hector Troianorum, Achilles uero Graecorum fuit fortior. Vel secundum Hugutionem haec regula sic poni debet: Comparatiuus cum genitiuo plurali partitiue coniungitur, quando id, quod per ipsum comparatur, de numero sit eorum ad quae sit comparatio, ut demonstrato Petro, Bernardo et Ioanni, dicendo horum trium Petrus est fortior. (2) Quamuis autem duae regulae Prisciani suorumque commentatorum, Doctrinalisque glosatorumque huius auctoritate muniantur, potest, ut Graecorum instar, ad unum sui generis comparatiuo, ad plura uero sui generis superlatiuo utamur, sed comparatiuo ablatiuum demus, siue ad unum siue ad plura generis diuersi tribuatur, ut ego sum te diligentior, brutisque rationis discursu logicaliaque praestantior. (3) Enimuero cum Graeci, ablatiuo carentes, genitiuum comparatiuo et superlatiuo iungant, nos graecae constructionis formam imitati, comparatiuo, sed inter duo quidem, genitiuum adiungimus, ut Ioannium, Baptista in conceptionis praenunciatione, consecratione uitaeque asperitate ipso Euangelista fuit praestantior, et durium dextera est audientior, mannumque sinistra debilior. (4) Nam si Ioannes tres fuissent, non praestantior, sed praestantissimus dicendum esset, unde et Cyrus maior et minor, ut et Cato Scipioque saepenumero legitur, etiamque superior et posterior, nam tempus non dignitatem maiorem minoremque signamus. (5) De malis tamen  non maior et minor dicitur, ut Dionysius superior et Dionysius inferior. Qui quidem numerus cum excedit, non per comparatiuum, sed per positiuum superlatiuumque fit locutio, ut Magnus Alexander, Magnus Pompeius, Fabius Maximus, Valerius Maximus. Vt enim comparatiuum nec duo, ita superlatiuum inter plura collocatur. (6) Quod Cicero manifeste sciteque declarat, cum In Pisonem ait: «Me aedilem priorem, praetorem postremum», cum aediles duo tantum essent, sicut duo consules duoque censores. Ceteri uero magistratus plures, sicut autem superlatiuum genitiuum plura sui generis denotantem regit, ut Salomon gentis suae hominumque ditissimus. Sic comparatiuum ablatiuum non modo numeri singularis, sed etiam numeri pluralis, plura diuersi generis importantis admittit, ut Achilles fortior Hectore et Troianis, hunc, Troianorum temporum fortissimum, interemit. (7) Nam et Donati (2, 2), Seruii Priscianique sententia (3, 12) prior et primus cum sint ordinis, numeri, notant differentiam, ut enim alter de duobus, alius autem de multis. Tamen sic et prior de duobus uim comparatiui habens, et primus de multis superlatiui, more dici solet, sed indubie prior pro melior et primus pro optimus comparatiui et superlatiui significationem habent, ut Turnus prior Aenea in mouendo bello fuit, uel prior Turnus quam Aeneas mouit bellum. (8) Primus autem in superlatiuorum similitudinem, ad generis sui multos in genitiuo plurali collocatos coniungitur. Vt Virgilius in IIº Aeneidos (2, 370, 71):

«Primus se Danaum magna comitante caterua

Androgeus offert nobis».

(9) Petrus quoque Heliae super ipso maioris 3º dicit (Reilly 264): «Prior significat praeteritum tempus, ordinem et binarium numerum. Cum enim dico iste prior fecit, hic tria designo: scilicet istum in tempore praeterito, alium post, et hunc esse unum de duobus. Secundum ergo quod tempus significat uel numerum, non est comparatiuum, sed in eo quod ordinem significat. (10) Sciendum autem hoc etiam inter comparatiuum et superlatiuum interesse, quod dubitando uel interrogando, damus comparatiuo utrum, superlatiuo autem quid». (11) Etenim pro duobus comparatiuo, pro pluribus superlatiuo est utendum. Cicero (De inu. 1, 17): «Vtrum potius -ait- quid potissimum dicatur». Quintilianus (8, 34): «Ita non tantum utrum sit melius, sed quid sit optimum quaeritur». Ceterum quid etiam cum comparatiuo iungi, sed improprie reperitur. Vtrum uero cum superlatiuo nunquam. (12) De hac materia plene per Laurentium Vallensem, libro I, capitulo XVº, scilicet Comparatiuum ad unum, superlatiuum ad plura, et per Nicolaum Perottum, capitulo de comparatiuis, habetur. In quo quidem capitulo, praeter antedicta, Perottus ait (fol. k6u.): «Comparatiuum quid est? Quid cum intellectu positiui uel aliquo participante sensum positiui magis aduerbium significat, ut liberalior, magis liberalis, et doctius, magis doctum». (13) Et infra: «Comparatiua quem casum exiguunt post se? Nominatiuum cum quam uel ablatiuum sine quam, cum alio ablatiuo significante excessum et cum omnibus casibus quos habere posset positiuum suum, ut hoc dolium est plenius olei illo uel quam illud dolium tribus digitis. Verum relatius et negatiua semper sine quam ablatiuo iunguntur, ut nemo est doctior Platone». (14) Consequenter de comparatiuorum formatione tractat comparatiuisque anomalis, et circa finem quaerit: «Quot modis fit comparatio? Quattuor: aut ab una substantia ad aliam, ut ego sum maior te; aut ad se ipsam, ut ego sum ditior solito uel ditior hodie quam heri; aut ab uno accidente ad aliud, et tunc fere semper utimur aduerbio magis, ut ego sum magis fortis quam doctus; aut ab uno actu ad alium, ut ego malo uitam quam mortem, et magis lego quam dico». (15) Subinde quaerit  (Valla Eleg. 1, 12): «Comparatiuum quot modis cum ablatiuo iungi potest» Tandem «Quot modis comparatiuum nominatiuum regere non potest». Et eundem Laurentium perspice, eodem libro Iº, capitulo XIIIIº, scilicet de ui comparatiui et de magis et minus.

[3] 47. Aduerbia generalitatem cum confusionem quadam significantia, ut ubique, ubicunque et similia, cum genitiuo plurali locorum et genitiuis similibus construuntur, ut ubique terrarum et ubicunque locorum, et hi genitiui ab his aduerbiis ex ui partitionis gubernantur, partem nanque loci significant, et partis ad locum dispositionem et distributionem dicunt. (2) Licet autem aduerbium ad determinandam uerbi qualitatem, et non ad regendum sit inuentum, nec inquantum aduerbium regatur, tamen per aliquam specialem naturam in ipso repertam et per quandam particularitatem respectu totius importatam in partitiuorum speciem genitiuum regit. (3) Quod autem ubicunque et ubique uere partitiua non sint, palam est quia quod per partitiuum disponitur, id cum toto et sub eadem parte, idem significare debet. Vbicunque uero non est huiusmodi, nec ubique nec similia, quippe aduerbia sunt et solam dispositionem dicunt. (4) Et ideo Doctrinalis auctor, has duas postremas regulas in VIIIº confirmans, et ut similitudinarie collocans, sic ait (8, 1.174-75):

«Pone gradum medium partitiuo quando notatur

Vt partitiuum pones ubicunque locorum».

(5) Vel dic quod haec aduerbia uere partitiua non sunt, cum non nominis sed uerbi potius dispositionem notent. Verum autem partitiuum eius, cuius partitiuum est, dispositionem dicit.

LXXVII. De partitiuis.

[1] 48. Tria pronomina demonstratiua, hic, ille, iste, cum genitiuo plurali ordinantur partitiuorum instar, ut haec uolucrum canit, ista uolucrum gemit, illa uolucrum manet. Hic enim genitiuus uolucrum cum his tribus ordinatur pronominibus partitiue, non autem quod ab eis gubernetur, nam pronomina non regunt, eo quod meram substantiam confuse et sine qualitate respectu nominum significent, ut Priscianus ait (18, 16), sed ab aliquo regitur intellecto. (2) Cum enim dicitur haec uolucrum sensus est haec, id est de numero uolucrum uel hoc pars uolucrum uel haec uolucris uolucrum. Causa uero huius regiminis sicut in aliis partitiuis est. Non enim oportet ut genitiuus iste regatur a pronomine, cum enim regimen propter communem qualitatem fiat, et pronomina qualitatem sine demonstratione relationeque non significent, ea regere non ualebunt. (3) Quidam putant quod genitiuus ipse regatur a pronomine, licet enim pronomen de se qualitatem non habeat, tamen id quod demonstrat, illam qualitatem habet quam significat, et ob id qualitatem habere dici potest, ut Petrus Heliae refert. Quamuis autem haec defendi posset opinio, tamen prior tutior est habenda. (4) Iccirco Doctrinale regulam hanc confirmans transit fictorie (8, 4.176-78):

«Sub partitiuis pronomina terna locabis

Vt uolucrum canit haec, gemit ista, tacens manet illa».

(5) Non enim expressit quod reuera haec tria partitiua forent, sed ait sub partitiuis utendo fictionis specie. Dicit enim Ouidius (Pont. 4, 5, 14):

«Saepe minus ficta uerba timoris habent».

[2] 49ª. Ego et tu partitiuam constructionem habere non possunt, licet partes certas et determinatas dicant. Oportet enim in ea partem et totum eiusdem personae esse. Quod si per ego tuque talis fieret constructio, pars et totum diuersae personae essent. Quamuis autem reperiatur ego meorum sum primus, non tamen minus uera est haec regula, quia intelligitur genitiuo primitiui possessio. (2) Itaque haec constructio per alium fieri non posset genitiuum, siquidem ab ego uel tu diuersam naturam haberet. Vel melius dici posset quod meorum a primus uim superlatiui habente regatur, nam et ego et tuorum et Barcinonensium et Catalanorum sum primus, uel secundus uel tertius uel quartus, hac ratione congrue diceretur.

[3] 50ª regula. Nec per pronomina relatiua, ut sui et is, haec constructio partitiua fit. In ea nanque totum suas partes actualiter continet. Partes autem per relatiua notatae non essent actualiter, cum relatio sit absentium commemoratio. Ideo talis constructionis uim habere non possent.

[4] 51ª. Nec ipse talem constructionem admittit, quippecum in persona sit confusum. Omnes enim personas recipit, ut ego ipse, tu ipse, ille ipse, et ipse lego, ipse legis, et

«Iupiter ipse monebat» (Verg. Aen. 7, 110).

In constructione uero partitiua sit necesse quod personae certae diffinitaeque partesque etiam determinatae sint, quod in ipse tanquam epithematico, id est appositiuo et omnium personarum receptiuo, dici nequit.

LXXVIII. De superlatiuo gradu et eius regimine.

[1] 52. Superlatiuum cum genitiuo plurali uel singulari nominis collectiui eiusdem tamen speciei uel naturae non autem diuersae ex ui superlatiui gradus uel partitionis construitur, ut ego sum laboriosissimus Barcinonensium uel Catalanae gentis; tu es agilissimus Hispanus Hispanorum gentisue Hiberae. (2) Nec abs re dictum est eiusdem specie uel naturae, nam cum genitiuo diuersae naturae haec locum, non habet contructio. Vnde si Catalanus diceret ego sum Graecorum fortissimus, uel gregis ouium uel armenti boum tu homo es sapientissimus uel robustissimus, incongrue loqueretur. (3) Superlatiuus enim sub dispositione partis ad totum se habens in ratione principii dicit excessum. Cum autem genitiuus rei dicat principium, superlatiuus ipse cum genitiuo construitur ipsumque totum in genitiuo plurali dicente principium poni gliscit, sed et ipse genitiuus rem eiusdem naturae et non diuersae debet dicere. (4) Nam superlatiuus genitiuusque hic ut pars et totum, quae semper eiusdem naturae sunt, se habent. Ideo superlatiuus cum genitiuo significante totum diuersam tamen naturam importante construi non debet. Nam et Priscianus ait quod si diceretur Sortes est fortissimus hominum oportet quod sit homo. Iccirco inconueniens sequeretur, nisi eiusdem naturae essent.

[2] 53. Petri Heliae sententia homo est fortissimum animal dici potest. Cuius causa solet assignari quia secundum intellectum sensus est homo est fortissimum animal animalium. Alii tamen putant quod dicatur fortissimus, sed prima uerior uidetur esse opinio. (2) Superlatiuus enim cum genitiuo quocum construitur, semper in genere debet esse conformis, quandoquidem superlatiuus ad genitiuum illum, ut pars ad totum, respectum habet, nec cum eo potest construi, nisi quia pars eius sit. Ideo partem explicare debet, ut homo est fortissimum animal animalium. Quare conuenientius fortissimum quam fortissimus dicitur.

[3] 54. Quandocunque positiuus cum unico genitiuo construitur, superlatiuus construitur cum duobus, nam cum uno ex ui naturae gradus, cum altero autem ex ui positiui. siquidem Prisciano teste (18, 32), quancunque constructionem positiuus de sua natura habet eandem comparatiuus superlatiuusque sibi praeter propriam uendicant, ut ille solet esse ditissimus regum nemorum, sed hic inter hos duos genitiuos poni don debet coniunctio. (2) Haec enim ad faciendum unum tenetur diuersa coniungere. Itaque si poneretur ibi, uideretur quod illa duo diuersa regimina in unum eandemque naturam regiminis copularet, id quod esse non potest. (3) Enimuero si talis exponatur constructio, fiet regiminis declaratio, ut ditissimus nemorum regum, id est ualde diues nemorum, quasi reges alii, sic genitiuus nemorum remanet, et ab ipso positiuo diues gubernatur. Regum uero non remanet genitiuus, et sic inuenitur quod genitiuus remanens a positiuo ex ui ipsius positiui regatur; alter uero a superlatiuo ex ui gradus. Et sic est perspicuum per quam naturam uterque regatur genitiuus. (4) Hae tres regulae per Doctrinale, capitulo octauo, confirmantur (8, 1.178-82):

«Da gradui summo genitiuum plura notantem

Est Salomon populi ditissimus atque uirorum.

Iste gradus geminos quandoque regit genitiuos

Esse solet nemorum regum ditissimus ille.

Expositum poterit regimen tibi notificare».

(5) Super hac constructionis expositione simile in principio regiminis ablatiui Doctrinale dicit (8, 1.128-29):

«Tres notat esse gradus, qui comparat, inde notabit

Multimodum regimen, qui rem discernit aperte,

Ditior est auro sapiens Salomone Sibilla,

Per magis expone regimenque uidebis aperte

Est auro diues regina magis Salomone».

[4] 55ª, ut comparatiuorum superlatiuorum constructio breuiter et absolute habeatur dari potest, quod comparatiuus connumerando se cum illis, cum quibus comparatur, cum genitiuo ex ui partitionis construatur, ut Achilles Graecorum fuit fortior, ut Caesar Romanorum praeclarior; secus si remoueat se ab illis. Et ita comparatiuus partitiue cum genitiuo plurali construitur, quando inter res eiusdem generis fit comparatio, ut supra, in regula 45 et 46 dictum est. (2) Alioquin cum ablatiuo copulatur, ut Hector Graecis sapientior et Achilles Troianis erat robustior. Item comparatiuus nominatiuum cum nominatiuo, interposito quam, comparat, ut ego sum laboriosior quam tu, et haec in obliquis locum habent, ut deus misereatur mei, humilioris te, et Hectoris quam Achilles maior fuit prudentia. (3) Deinde superlatiuus cum genitiuo plurali uel singulari nominis collectiue eiusdem generis seu naturae ex ui gradus uel partitionis coniungitur ut Catalanus ille est omnium Catalanorum et gentis Catalanae fortissimus; sed et positiuorum constructio etiam praeter propriam comparatiuis superlatiuisque seruatur, ut ego sum ditior scientia pluribus facientibus pecuniam, et Salomon regum sapientiae et pecunia fuit uberrimus. (4) Ad huius regulae confirmationem, Priscianum libro IIIº, capitulo de nominis comparatione adduco, et 2º minoris, § Comparatiua, carta IIIª, ubi scite sic inquit (18, 16): «Comparatiua quoque et superlatiua Graeci genitiuo adiungunt, nos autem quidem comparatiua ablatiuo, ut fortior Achilles Hectore. Superlatiua uero genitiuo, ut fortissimae gentis, de quibus latius in IIIº libro de nominis comparatione dicentes tractauimus». (5) Vbi glosa dicit ordinaria: «Hic ponit tertiam constructionem genitiui, quae debet fieri ex ui partitionis, et dicit quod Graeci comparatiua et superlatiua iungunt genitiuo, sed nos comparatiua ablatiuo et superlatiua genitiuo addimus, ut fortissimus istorum, ita quod idem construi cum genitiuo substantiam significante».

[5] Idem in eodem, § Maxime, carta Vª, dicit (Prisc. 18, 23): «Maxime autem quando ad gratiam uel utilitatem alicuius uel contra aliquid fieri uolumus significare datiuis utimur, Lucanus in 2º (2, 388):

"Vrbi pater est urbique maritus"

id est ad utilitatem urbis et pater fieri passus est et maritus. (2) Similiter ego possum dicere fortis patriae sum et multis fortior patriae sum et hominum utilissimus patriae sum et cunctorum piissimus patriae sum. Nam positiuorum constructio etiam comparatiuis et superlatiuis seruatur extra suam illorum constructionem quam habent in comparando».

[6] Idem in eodem, carta VIª, § In comparationibus, sic ait (Prisc. 18, 32): «In comparationibus quoque ablatiuos ponimus pro genitiuos, ut Scipio fortior Hannibale. Licet autem et nominatiuum cum nominatiuo interposita quam comparare, ut fortior Scipio quam Hannibal, et quod saepe superatus donamus flexis quoque in obliquos casum nominatiuis, eadem constructio obliquis quoque casibus seruatur, ut fortioris Hectore Acchillis maxima uirtus fuit, et Scipionis quam Hannibalis mirabilior strenuitas erat. (2) Necesse est autem omnia causalis eosdem casus in eadem structura seruare siue coniungantur, quod supradictum est, nominibus, siue pro eis sint posita. Et pronomina quidem loco nominum etiam per se posita inueniuntur. Ideoque constructionem eorum sibi defendunt,  ut gloriosus ego sum doctrina, laudabilis est ille fortitudine».

[7] De constructione adiectiui inter duo substantiua diuersorum generum collocati et uerbi sibi inter duos rectos substantiuos uariorum numerorum siti, et uerbi substantiui uocatiuique inter duos rectos substantiuos positi, et de substantiui adiectiuique natura eorumque in tribus conuenientia, et de nominis adiectiui triplici acceptione deriuationeque, et de substantiui adiectiuique in solo genere consonantia in reliquis uero discrepantia, quae cum impropria relatiuorum constructione quoad doctrinam traditam et habendam magnam uicinitatem habent; (2) et de relatiuo duplici grammaticali, scilicet logicalique, et de relatiuorum logicalium regimine, et de substantiuorum logicalium duplicium consideratione, et de partitiuorum natura et regimine, quibus etiam comparatiua et superlatiua sunt adiecta, quae quidem omnia ad principalem pronominum secundamque eorum declinationem sequentium naturam faciunt, satis et plusquam satis scripsisse reor. (3) Deinceps ad relatiuorum grammaticalium constructionem etiam impropriam regrediar, quibus etiam aliqua ad principalem pronominum naturam facientia copulabo, ut quoad fieri possit, nihil utilitatis praetermissum uideatur.

LXXIX. De relatione personali et simplici.

[1] 56ª sit igitur regula quod duplex gammaticalis relatio legitur: personalis scilicet et simplex siue impersonalis, quod idem est. Personalis est relatio quando relatium sub identitate numerali refert antecedens, id est quando idem in numero cum eo antecedente facit, ut Petrus currit, qui disputat. Hic enim relatiuum qui et antecedens Petrus pro eodem supponunt in numero. (2) Simplex autem est relatio quando relatiuum sub speciei identitate refert, ut femina quae damnauit saluauit. Hic enim relatiuum quae feminam damnantem refert, sed pro eadem in numero non supponit, quinimmo pro ea quae saluauit. Illa uero quae saluauit et ea quae damnauit non eaedem sunt in numero, se duntaxat in specie, quae est femina sumpta utiliter quam mulieres omnes participant, relationem facit.

[2] 57ª, ut sciatur unde duplex relatio haec dicatur dari potest, quod personalis relatio dicitur, a persona, quae hic nihil aliud est nisi res indiuidua propriis accidentibus circunscripta, nam persona, testante Boetio, est idiuidua rationabiliter creaturae essentia. Accidentia ureo personam circunscribentia sub hoc uersu continentur:

«Forma, figura, parens, loca, tempus, patria, nomen».

(2) Noscere personam nobis haec ipsa recludunt, haec enim accidentia rem indiuiduant eamque singularem esse declarant. Vnde breuiter dici potest quod hic persona est speciei indiuiduum. Ideo quando relatiuum talem personam refert, relatio personalis esse debet. Relatio uero dicitur simplex seu impersonalis eo quod sine plica, id est collectione supradictorum fiat accidentium. (3) Simplex enim a sine plicaque componiur, quasi sine plica. Et dicitur impersonalis propterea quod huiuscemodi priuetur accidentibus, quae rem indiuiduant, personamque efficiunt, quae hic pro indiuiduo speciei accipitur, tunc autem dictio pro forma simplici, ut pro genere uel speciei stare censetur. Haec igitur dictio si relatiue steterit, simplicem dicetur relationem facere, quippecum pro forma communi teneatur, quare omnis simplicitas a parte formae, omnis uero multiplicitas ex parte est materiae.

[3] 58ª. Multotiens in constructione simplex inuenitur relatio,  ut femina, quae uitae portam clausit eam reseruauit. Hic enim quae formam commuem et simul indiuiduum sub intelligendo modo refert, ut sensus sit femina, id est res huius speciei, quae, id est quae res eiusdem specie, clausit portam uitae, reseruauit eam. Vel melius dici potest quod hoc relatiuum quae formam communem referat, et pro singulari indiuiduaque supponat. Aliud enim est referre aliudque supponere. (2) Siquis autem opponat quod forma communis referri non potest, communis enim forma neque clausit uitae portam neque reseruauit eam, solui potest, quod ob id talis constructio uel locutio figuratiua sit et impropria. Et scema generaliter assignari potest, cum proprium nomen figurae huiusmodi ignoretur.

[4] 59ª. Postquam hic constructio figuratiua est, ut in ceteris, tria quarenda sunt: quae sit improprietas, quae possibilitas, quae necessitas. Improprietas est in eo quod hoc relatiuum quae idem in numero cum antecedente esse deberet et sub numeri identitate referre, quod sub speciei identitate refert. (2) Possibilitas autem est quod relatiuum de natura sua nunc pro re indiuidua, nunc pro communi forma teneri potest, cum haec duo in se includat. Necessitas est sententiae expressio, ut res eo modo quo intelligitur conuenienti sermone exprimatur. Is enim qui talem sermonem protulit, femineum genus communem dare uoluit et dicere ut id quod damnauit et id quod saluauit, in numero diuersa fuerint, idem tamen in specie. (3) Hoc autem nullo alio modo quam praesenti potuit exprimere. Nec quispiam credat quod talibus locutionibus uti liceat, sed eas ab antiquis positas, quoad melius poterit, sustineri et excusari debet. Harum quattuor regularum postremarum confirmationem Doctrinale cum suis commentatoribus ponit in nono (9, 1.449-50):

«Occurretque tibi quandoque relatio simplex

Femina quae clausit uitae portam reseruauit».

 

LXXX. De relatiuo ad antecedens subintellectum.

[1] 60ª regula. Quamuis relatiuum cum antecedente expresso seu secundum uocem iuxta artis praecepta debeat conuenire, tamen quandoque ad regulae antecedens subintellectum seu secundum rem seu generalem nomen figuratiue refertur, ut

«Praeneste sub ipsa»

apud Virgilium in VIII (Aen. 8, 561); (2) nam ipsa non ad Praenestem, quod nomen generis neutri, sed urbis est expressum, sed ad antecedens subintellectum seu secundum rem et generale nomen, scilicet ad urbe refertur, id quod in substantiuo et adiectiuo dici potest. Et etiam Lucanus ait in IX (9, 720):

«Et natrix uiolator aquae»,

hic enim natrix, licet proprie generis feminini sit, tamen uelut ad anguis speciem relatum est, generis masculini. (3) Priscianus enim dicit in Vº (5, 37): «In -ix si penultima breuis est masculina sunt, ut hic calix, hic arix, excipiuntur haec salix, haec filix. Alia uero feminina sunt, ut claxendix, [1] quod significat concam, qua signum tegitur, haec radix, haec matrix, cornix, lodix, et omnia uerbalia, ut hic nutrix, uictrix, meretrix, natrix, quod tamen, cum speciem anguis significat masculinum quoque inuenitur, ut Lucanus in IX (9, 720):

"Et natrix uiolator aquae".

(4) Potest et hoc tamen et figurate ad serpentem uideri redditum, quod etiam feminini generis profertur, ut idem (Luc. 6, 407-408):

"Hinc maxima serpens Phython",

sicut (Aen. 8, 561)

"Praeneste sub ipsa".

Obstetrix quoque pro obstitrix; excipitur hic fornix, quod quamuis positione longam habuit penultimam tamen masculinum est».

[2] Idem in 7º, ubi de ablatiuo terminatorum in -e dicit (6, 56): «Propria eiusdem terminationis, scilicet -e, similem habent nominatiuum ablatiuo: hoc Praeneste, ab hoc Praaeneste, Virgilius in 8 (Aen. 8, 561):

"Qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa".

Figurate enim ad urbem reddidit ipsa, cum proprium oppidi neutrum sit, quomodo Reate. Idem poeta in VII (Aen. 7, 682):

"Quique altum Praeneste uiri, quique arua Celemni".

[3] Idem primo minoris, ubi de allotheta, § Illud tamen, uersiculo Diuersa genera; uide supra, libro 3º, § Cum autem hic Salustius, uersiculo Diuersa genera, ibi (Prisc. 17, 158): «Diuersa genera similiter construuntur. Virgilius in Bucolicis (3, 82):

"Dulce satis humor"».

(2) Et infra: «Virgilius in VIIIº (8, 561-62):

"Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa

Straui".

Cum enim nomen oppidi proprium sit Praeneste, ad intellectum urbis reddidit sub ipsa. Quomodo Terentius in prologo Eunuchi (32):

"In Eunuchum suam"

dixit, ad comediam referens pronomen». (3) Haec etiam Doctrinale confirmat in IX (9, 1.451-53):

«Ad partem uocis de urbe relatio fiet

Extra saepe tamen quaeres ad quod referatur

Rex est Carnoti patriae quae preualet omni».

[4] 61ª regula. Quod in huiusmodi locutionibus figuratiuis ut Terentii in Eunuchum suam et Virgilii Praeneste sub ipsa et Doctrinalis Rex est Carnoti patriae quae preualet omni est improprietas, possibilitas et necessitas. Improprietas est eo quod sit ibi generum discrepantia. (2) Possibilitas est causa quare fieri potuit, nam Terentius per Eunuchum potuit nomen generale, scilicet comoediam, intelligere, et Virgilius per Praeneste urbe, et Doctrinale rex est Carnoti quae preualet omni patriae generale nomen, scilicet in urbe uel uilla Carnoti. Necessitas est expressio sententiae. Terentius enim per specialem nomen intellexit generale, quod maius, dignius est et amplius. (3) Virgilius uero et Alexander de Villa Dei declararunt quod licet Praeneste et Carnotum generis sint neutri, cuiusmodi nomina arcium seu castrorum conseuerunt esse, tamen hic non castrorum nomina, sed oppidorum essent, et ita locorum fama esset celebrior. Hic autem scema uel allotheta nomine generali propter generis uarietatem dari potest.

LXXXI. De pronominibus relatiuis et demonstratiuis genitiuum pro nominatiuo suscipientibus.

[1] 62. Pronomina relatiua saepe et demonstratiua quandoque in nominatiuo posita post se genitiuum pro nominatiuo suscipiunt, quibus quis uel qui potest adiungi, ut ille uel iste uel hic hominum bonus est, pro ille uel iste uel hic homo bonus est. Ad hoc uide quod in hoc 5º, 48ª regula, cum tribus regulis sequentibus explanaui, ubi alia habetur consideratio. (2) Item hoc olei pro hoc oleum, et id temporis pro id tempus, et quis hominum pro quis homo et qui hominum pro qui homines et quid equorum pro quot equi. Et haec per antiptosim figurate fiunt. Terentius in Andria (744-45):

«O dii immortales, quid turbae est? Quid illic hominum litigat»,

pro quot homines. (3) Cicero in prohemio Ad Herennium (1, 1): «Et id ipsum quod datur ocii libentius in philosophia consumere consueuimus». Virgilius primo Aeneidos (1, 78):

«Tu mihi quoccunque hoc regni»,

pro hoc regnum. (4) Priscianus primo minoris, § Illud tamen, uersiculo Diuersi quoque casus, hoc confirmat sic inquiens (17, 160): «Diuersi quoque casus pro casibus tam a nostris quam a Graecis figurate saepissime ponuntur», ubi non nulla ex praedictis exemplis inuenies. Deinde Petrus Heliae et expositor antiquus et modernus in allothetae materia, et Doctrinale XIIº capitulo.

[2] 63. Quando antecedens relatiuo suo immediate praesidet, quandoque in casu simili iungitur, licet coniungi debeat in diuerso, sed talis nobis non est seruanda relatio, sed inuenta defendi debet, ut sermonem quem uos audistis uerus habetur. Hic enim sermonem antecedens in casu simili cum relatiuo quem immediate coniungitur, tamen sermo rectius diceretur. (2) Idem habetur apud Terentium in prologo (Andr. 3):

«Fabulas quas fecissent populo placerent»,

et apud Virgilium primo Aeneidos (1, 573):

«Vrbem quam statuo uestra est».

(3) Haec regula Prisciani, Petri Heliae, utriusque expositoris in praeallegatis locis, et Doctrinalis in IXº sententia confirmatur, quod ait hoc modo (9, 1.454-56):

«Saepe relatiuo conformari reperitur

Praecedens, illi cum possideret immediate:

Sermonem quem uos audistis uerus habetur».

[3] 64. Huiuscemodi locutiones, sermonem quem uos audistis uerus habetur et urbem quam statuo uestra est, et similes figuratiuae sunt et per antiptosim excusantur, cum accusatiuus pro nominatiuo ponatur, et ideo hic improprietas, possibilitas et necessitas assignari debent. (2) Improprietas per se nota est, nam ponitur accusatiuus ubi nominatiuus esse deberet. Hic enim uerbum est nominatiuum supponentem sibi non habet, nec adiectiuum uerus substantiuum in casu conforme. Possibilitas est nam realiter idem nominatiuus accusatiuusque significant. Ideo fuit possibile quod unus pro alio surrogetur. (3) Necessitas autem fuit ad maiorem identitatem declarandan, nam relatiuum et antecedens in eodem casu ponuntur, ut sermo Christi et summi patris idem notaretur et sermonis urbis uoluntatis Didonis et Carthaginensium cum Troianis identitas haberetur. Item in eodem casu et non in diuersis fit constructio, ne propter accidentium diuersitatem sermonis uel urbis uobis uoluntatis diuersitas putaretur.

[4] 65ª. Huiusmodi accusatiui sermonem et urbem a uerbo est reguntur, nam cum eo construuntur, uel propterea quod uerbum personale quandoque cum accusatiuo loco nominatiui figuratiue et improprie posito ordinatur. Siquis autem diceret hoc esse impossibile, daretur responsio quod id uerum esset, si proprie loqueremur, tamen hic accusatiuus supponens sed positus loco nominatiui. De hoc infra, regula 195ª, uide, ubi loquendi modus oratorum antecedens relatiuo postponentium additur.

[5] 66. Relatiuum cum antecedente dupliciter iungi potest, uno modo cum aliquo medio, et sic nunquam nec in genere nec in casu reperitur difformitas, ut Ioannes proficit qui studet. Secundo modo sine medio, et hoc dupliciter aut sub conformitate casus, ut amo scientiam quam omnes debent colere, et in proposito locum non habet talis oratio, aut in eodem casu, cum poni deberet in diuerso, ut hic habetur, quod tamen usus communis non admittit. (2) De harum 62, 63, 64, 65 et 66 regularum posteriorum materia primo minoris Priscianum et commentatores eius et per Doctrinalem in IX, ibi: Saepe relatiuo, cum ibi glosantibus, et supra, in hoc libro, § Antiptosis uero, habetur plenissime (supra 5, 44, 1).

[6] 67. Genitiuus nominis adiectiui quandoque in casus, generis et numeri uarietate possessiuo coniungitur propter genitiuum primitiui subintellectum, ut

«Mea defunctae da molliter ossa cubare» (Doctrinale 9, 1.459; cf. Ou. Am. 1, 8, 108)),

hic enim defunctae genitiuus nominis adiectiui est, qui cum mea in omnium accidentium diuersitate coniungitur, sed hoc propter genitiuum mei primitiui intellectum. Sensus enim est mea defunctae, id est mei defunctae. (2) Siquidem et in omni alio primitiui genitiuus intelligitur, qui sane genitiuus cuiuslibet generis esse potest. Exemplum uero cuiusdam mulieris ad Ouidii uxorem loquentis fuit. Simile apud Boetium, in primi De consosatione reperitur (1, 1, 7-8):

«Gloria felicis olim uiridisque uiuente

Solantur moesti nunc mea fata senis».

(3) Nam et hic genitiuus adiectiui, sclicet moesti, cum possessiuo, scilicet mea, cum diuersitate praedicta copulatur. Sic enim facienda est constructio: Solantur fata mea moesti senis, seu fata senis moesti mea, id est mei senis moesti.

[7] 68. Constructio sic facta non propria, sed impropria et figuratiua est, et est ibi antiptosis seu allotheta magis, quippecum sit generis, numeri casusque confusio. Vnde Doctrinale dicit in XIIº (12, 2.404):

«Confundit casus, numeros, genus alleotheta».

[8] 69. In huiuscemodi constructione uelut figuratiua est improprietas, possibilitas necessitasque. Improprietas quia adiectiuum cum possessiuo sub trium accidentium discrepantia ordinantur. Possibilitas est quia, Prisciani sententia, posessiuum sui primitiui genitiuum intelligit, qui quidem genitiuus generis omnis est substantiuique re tantum, et ideo propter possessorem non autem possessionem sibi copulare potuit adiectiuum. (2) Necessitas fuit sententiae expressio, nam in illo uerso

«Vt mea defunctae»

loquens uoluit exprimere quod ossa forent sua possessio. Ideoque mea protulit. Posthac significare uoluit quod ossa non decederent, sed persona sua, cuius et defunctae ossa essent possessio. Itaque defunctae dixit. (3) Ad huius autem exempli noticiam est sciendum quod mulier quaedam ad Ouidii uxorem loquens rogabat eam, ut ipsa pro se intercederet sic inquiens: O domina, pro me orabis ossa mea defunctae molliter -id est sine poena- cubare (cf. Ov. Am. 1, 8).

(4) Itidem Boetius denotare uoluit fata suam possessionem esse et se proprie non fata consolationem accipere. Nec omitti debet:

«Lenam quandam uni puellae dixisse:

Si facies quod egi tibi dico, saepe rogabis:

Vae mea defunctae mollius ossa cubem».

(5) Ad harum trium postremarum regularum noticiam confirmatam, Doctrinale in IXº cum suis glosatoribus facit, ibi (9, 1.458-59):

«Inuenies iunctum possessiuo genitiuum

Vt mea defunctae da molliter ossa cubare».

LXXXII. Possessiuum de possessore possessioneque constituit intellectum.

[1] 70ª regula est. Possessiuum de duobus, ut de possessore possessioneque, constituit intellectum, et uterque pars significati dici potest, et primitiuum nomen patrem possessiui ab eo deriuati recte possumus appellare. Et deriuatiua pronomina duas personas, possessoris possessionisque intelligunt. (2) De hoc per Priscianum commentatoresque ipsius in XIIº primoque minoris, et per Doctrinale in primi fine capituli. Dixi supra, libro I, § Tempestiuum est, uersiculo Sciendum autem, plene de persona docens (1, 15, 1).

[2] 71. Relatiuum nomen ad possessiuum pro parte significati sui, scilicet pro possessore seu pro patre, id est primitiuo suo intellecto, ibi saepe relatione facit, ut (Doctrinale 9, 1.461)

«Mea scripta legis, qui sum summotus ad Istrum» [2] (cf. Ov. Pont. 3, 4, 9).

Hic enim qui mea ratione partis, id est possessoris sue ratione patris, id est primitiui, scilicet mei, refert. Primitiuum enim pater possessiui est.

[3] 72. Talis constructio non congrua sed impropria et figuratiua est, et antiptosis seu allotheta assignatur, cum relatiuum qui ad antecedens mea sub generis numerique disconuenientia referatur.

[4] 73. In hac constructione figuratiua tria consueta: scilicet improprietas, possibilitas necessitasque concurrunt. Improprietas iam dicta est. Possibilitas est quia in possessiuo possessor intelligitur, qui generis omnis est et numeri singularis et relatiuum ad possessorem importatum quoque, sed conuenienter seu secundarie non ad possessionem principaliter denotatam refertur. Ideo qui in genere masculino et numero ponitur singulari, sed ad mei primitiuum in mea subintellectum referendo. (2) Necessitas uero sententiae fuit expressio. Ouidius enim, dum erat in exilio, ad Romanum quendam eius scripta legentem scribens, significare uoluit quod scripta sub ratione possessionis sua forent. Ideoque mea dixit, sed denotare uolens quod ipse cum scriptis non esset, immo scriptis fuissente ab eo remota, qui iuxta fluuium Istrum esset, subiecit (Ov. Pont. 3, 4, 91)

«Qui sum summotus ad Istrum».

(3) Hae quattuor regulas a Doctrinali in IXº cum ibi glosatoribus robur accipiunt. Is e nim sic inquit (9, 1.460-61):

«Saepe relatiuum pro patre refertur ad ipsum,

Vt "mea scripta legis qui summmotus ad Istrum"».

[5] 74. Antecedens in locutione quandoque ponitur a regimine absolutum uel ob id tantummodo collocatur, ut relatiuum ad id sub certitudine referatur, ut baculus et uirga ipsa me, deus, glosata sunt. Et Catholicon in primo: «Conscius ipse sibi de se putat omnia dici. In his enim locutionibus hi nominatiui baculus et uirgua. Item et conscius non reguntur nec alia de causa copulantur, nisi ut relatiua ipsa et ipse reperiant, ad quae certo referri possint. Nec quispiam quod a uerbis sunt et est reguntur, unde relatiuorum fluit gubernatio». (2) Regula nanque Prisciani est quod nunquam relatiuum et antecedens ab eo uerbo reguntur in numero, nisi relatiuum reciprocum fuerit, ut iste uidet se. Et in multis aliis idem inuenitur, ut dominus in caelo sedes eius. Hic enim dominus absolute ponitur, nec ad aliud comparatur, nisi ut uiam et relationis certitudinem relatiuo paret. (3) Haec 74ª regula a Doctrinali in IXº, cum suis glosatoribus roboratur, ubi sic habetur (9, 1.462-64):

«Ponis ob id solum praecedens saepe quod inde

Certa relatio sit: tua uirga deus baculusque,

Ipsa uerae praebent solacia uitae».

[6] 75. Quod et in his orationibus est improprietas, possibilitas et necessitas. Improprietas est in eo quod nominatiuus antecedentis absolute ponatur. Nominatiuus enim secundum Petrum Heliae modum habet, ut de eo quid dicatur et semper id respicit, quod de eo dicitur. Hoc autem est appositum. (2) Item in eo nominis prima fit impositio, cum ab ipso actio egrediatur et passio. Cum igitur nominatiuus habitudinem habeat, ut de eo quippiam actus diceretur, poni proprie non poterit absolute. Inde fit improprietas, cum suo modo priueretur et sic eclipsis erit. (3) Possibilitas est quia uerbum in oratione, ut uel positum uel intellectum potest intelligi, quare licet non ponatur, tamen intellectum potest intelligi. Vel dic quod res per nominatiuum denotata dupliciter considerari potest: absolute, ut de eo aliquid non dicatur, uel comparate, ut de ipso fiat commemoratio. (4) Necessitas hic a plerisque assignatur, ut id habeat sequens relatio, ad quod sub certitudine referatur, et ad unionem identitatem summam inter antecedens et relatiuum denotandam. Et ideo uerbum inter antecedens et relatiuum non fuit appositum, ut inter ea aliqua separatio notari non posset. (5) Quidam putant illa in oratione baculus et uirgua ipsa me glosata sunt nominatiuum absolute poni, ut operum dei notaretur absolutio. Operationes enim dei absolutae et independentes sunt, et per se esse habent. Aliqui arbitrantur quod Dauid uolens talem discretionem exprimere, ut diuina plura alia glosarentur eum, tamen haec duo principalius: uidelicet uirgua, id est correctio, et baculus, id est sustentatio. Ad hoc quod exprimendum uerbum tale dixit. (6) Nominatiuus autem hic potius quam casus alius ponitur, ille nanque secundum Priscianum intransitiuus est, et a nullo casu inflectitur, quod reliqui non habent, et ob id absoluti modum potius quam alii casus habere censetur. Quamuis autem minus est proprie dictum esse uidetur, sed uirgua et baculus ipsi me et non ipsa diceretur, nam generum conceptione factas saltem cum uno in genere esset conuenientia, tamen in neutro ipsa dictum sit. Neutrum enim maris et feminae abnegationem dicit. Et ita notaretur quod non magis ab uno eorum quam ab altero glosatio caperetur. (7) Cum igitur neutrum aequaliter ad marem feminamque se habeat, ad id exprimendum in neutro genere posuit relatiuum. Nam si masculino in genere posuisset, se magis a baculo quam a uirgua glosationem suscepisse declarasset ad aequalitatem igitur demonstrandam aptius fuit, ut neutro genere uteretur. (8) Itaque dicendo ipsa fit antiptosis. Est enim generis pro genere possitio uel allotheta poterit assignari, et sic improprietas nota est. Possibilitas est quis neutrum genus ad utrunque aequaliter se habet. Necessitas est ad aequalitatem correctionis et insustentationis declarandam, ne magis ab uno quam ab altero Dauid glosatione suscepisse uideatur.

[7] 76. Relatiuum ad nomen adiectiuum et ad uerbum saepe reperitur referri, ut piger es, aut fugis, quod procul a me abhorreat. Hic enim quod ad piger es fugisque refertur, nam ad utrunque sane. Sensus enim est: tu piger es, quae pigricia a me longa sit, aut fugis, quod fugere procul a me distet. Item tu saepe inambulas, quod sanissimum est. Insuper diligens es, quod omnes ualde probant.

[8] 77. Haec locutiones sunt impropriae, et hic soloecismus esset si excusari non possent, tamen per scema possumus excusare.

[9] 78. In his quoque ipsis improprietas, possibilitas, necessitas assignatur. Improprietas est aperta, nam relatiuum uel uerbum uel adiectiuum refert, quae res independentia denotant, cum ipsum substantiae relatiuum sit et modum per se stantis habeat. Deinde relatiuum et antecedens in accidentibus conuenire debent, et non faciunt. (2) Possibilitas est quia uerbum bifariam considerari potest: uno modo quantum ad modum eius qui inherentis est, et propter hunc non fit relatio; secundo modo quantum ad rem uerbi, quae nominaliter intellecta est, et hoc respectu potest fieri cum ipsa res uerbi nomen sit. Similiter et in adiectiuo duplex est consideratio: prior est modi inherentis, et hoc modo non fit; altera est essentiae ipsius accidentis quae pro modum significat substantiae, ut albedo, et hac ratione fieri potest relatio. (3) Necessitas autem est sententiae breuior expressio. Is enim qui talem sermonem composuit, exprimere significareque uoluit aliquid cuipiam inherere. Id autem ipsum sibi non inesse. Et hoc breuius quam per hunc sermonem promere non ualebat.

[10] 79. Hic quoque in neutro genere ponitur relatiuum, ut bonus es, pro quo maxima consequeris, et saepe legis, quod reor utilissimum. Res enim nominis adiectiui uel uerbi sub utriusque generis proprietate potest intelligi. Harum quattuor regularum materia Doctrinale in IX, cum suis glosatoribus disserit, ubi sic ait (9, 1.465-66):

«Ad uerbum saepe uel ad adiectiua relatum

Inuenies: fugis aut pigeres, mihi quod procul absit».

LXXXIII. De antecedente et relatiuo.

[1] 80 regula. Vox bifariam considerationem recipit: aut enim quantum ad se ipsam significationis immunem, aut quantum ad significatum representatum ab ipsa. Et ideo relatiuum uocem referre potest, licet eius antecedens significatiue ponatur, ut Christicola Christum colat, quod a Christo coloque componitur. Hic enim relatiuum quod id antecedens Christicola solum pro uoce refert, quamuis ipsum antecedens ibi suum significatum representet.

[2] 81. Dictio dicitur significatiue poni, quando sermo de ea re fit, cuius uox dicitur significatiua esse. Sed dicitur materialiter collocari, quando de sola uoce quae est dictionis materia habetur consideratio, et ob id materialiter poni fertur, quod de uoce sermo fiat, sicut ex materia fit aliquod. Petrus quidem Heliae profitetur uocem materiam dictionis esse.

[3] 82. In antecedente duo, ut uox et significatum, sunt et horum utrunque profecto relatiuum referre potest, sed hoc quidem fit proprie, nam pro quocunque supponit antecedens, hoc relatiuum referre debet, alterum solum quandoque refert, sed tunc improprie. Cum autem talis relatio sit confusa, relatiuum in neutro genere ponitur, quod magis est confusum.

[4] 83. Vniuersaliter in unaquaque dictione dicimus duo, uocem scilicet et significatum, esse. Et ita contingit dupliciter de dictione loqui: aut de uoce, habito ad significatum respectu, ut magister legit, et hoc modo significatiue tenetur; aut de uoce in se tantum, ut nulla tunc de significato sit consideratio, ut magister est trisyllabum, et tunc quidem teneri materialiter est dicendum. (2) Sed et tunc de ea duplex respectus haberi potest: unus absoluendo eam a significato et a significandi modo generali especialique per quem dictio habet esse, et sic in proximo exemplo magister est trisyllabum, et in eo ipso magister terminatur in -er fit consideratio. (3) Aliter autem est loquendo de uoce remote sub generali significando modo, per quem pars orationis esse potest, et prout tali significandi modo informata est, sine significati representatione, ut Musa est nomen, ego est pronomen et amo est uerbum. Et sic quoque materialiter collocatur. Vnde quaelibet pars informata tali significandi modo, non habito ad significatum respectu, respectu sui superioris potest supponere.

[5] 84. Relatiuum materialiter positum quandoque ad antecedens sumptum significatiue refertur, ut dat deus aureolam, quod nomen habetur ab auro. Hic enim relatiuum quod materaliter ad aureolam significatiue existentem refertur; aureola nanque pro significato, sed non pro uoce supponit. (2) Sensus enim est quod deus re significata per hoc nomen aureola, et non uoce, aureola martyres, uirgines magistrosque sacrae scripturae donat; sed de relatiuo sit econtrario, ut pro sola uoce teneatur. Aureola nanque quo ad uocem non quo ad significatum ab hoc nomine aurum uenit, et ita pro sola uoce tenetur, quod teneri materialiter uulgo appellatur.

[6] 85. Aurea ab auro simul et aureus, -a, -um ueniunt, sed aurea ab auris frenum est, eo quod in aures et contra eas ponatur. Aurea frenat equos, est aurea nobile nomen. Aurea uero ab auro secundum theologos est praemium quoddam quod essentiale dicitur, in dei uisione consistens. (2) Aureola uero, diminutiuum de aurea, est praemium accidentale quoddam quod martyribus et doctoribus et praedicatoribus scripturae sacrae uirginibusque debetur, quod etiam sacrorum scriptoribus competit.Vnde sicut his datur aureola, sic aliis aurea indistincte. Et ut aurea dicitur ab auro ualore sui, ita diminutiue ab aurea aureola, quia in participatione fit diminutio. Duntaxat enim aureolam martyres, uirgines, sacrorum doctores, praedicatores scriptoresque participant. Super hoc Catholicon in aura, aureola et uirgo uide.

[7] 86. Quando relatiuum quo ad uocem tantum refertur ad antecednes significatiue existens est improprietas. Cum enim relatiuum sit antelatae rei recordatiuum ad antecedens eo modo quo significat referri debet. Et ita pro eodem significato pro quo ponitur antecedens, relatiuum est locandum, sed cum antecedens notat unum, relatiuum uero aliud, magna est improprietas. (2) Possibilitas est quia uox dupliciter considerari potest, aut enim quoad se ipsam aut quoad significatum. Ideo licet antecedens significatiue extiterit, tamen relatiuum solam uocem referre ualet, ut hic in 80 regula dictum est. (3) Necessitas est sententiae exprimendae causa. Has enim locutiones faciens uoluit de ipsa uoce sermonem facere materiaeque naturam exprimere. Debuit igitur pro materia relatiuum existere.

[8] 87. Ad antecedens materialiter collocatum quandoque relatiuum significatiue refertur, ut nomen equirria sit, nobis placet illa uidere. Hic enim equirria materialiter ponitur, scilicet pro nomine quod in numero plurali tantummodo declinatum sub neutro genere ludos equorum quosdam significat. Dicitur enim ab equus et irruo, -is. (2) Equirria nanque ludi sunt qui ab irruentibus cum equis antiquitus fierent, sed post cum subiicitur placet illa uidere, hoc relatiuum illa significatiue tenetur. Sensus est enim quod nobis rem significatam, puta ludos illos, et non uocem, uidere placet. (3) Item si diceres ludicra nomen est secundum Laurentium Vallensem, libro I, capitulo IIIº, per secundam declinationem declinatum, sed non per tertiam, licet Priscianus (7, 73) et Doctrinale (1, 257) scribant: «Homines iuuat illa conspicere quippecum histrionicaque scaenicaque sint atque lusoria, a ludendo, dicta». (4) Ex his consequens est dicere quod sicut relatiuum materialiter ad antecedens significatiue repostum refertur, ita uice uersa relatiuum significatiue ad antecedens materialiter collocatum.

[9] 88. Equirria nullibi nec in Papia nec Catholicon nec Compraensorium nec Alfonsina nec Tortello nec Laurentio Vallensi repperi, sed duntaxat in Doctrinalis IX (9, 1.471):

«Nomen equirria sit, nobis placet illa uidere»,

ubi glossatores dicunt equirria quosdam ludos esse, qui cum equis fieri solebant antiquitus, et ab equus ruoque componitur. (2) Equis enim ruentibus fierent, et est neutri generis in numero plurali tantum, per secundam declinationem declinatum, ut equirria, -orum. Ego autem modo quo ad compositionem puto ab equus irruoque componi, et sic cum duplici -r- debet scribi. (3) Tunc syllaba positiones producitur, quod metrum Doctrinalis atestatur, nam si de equus ruoque constaret, secunda breuianda foret. In Xº nanque Doctrinalis habetur eiusdem (10, 1.682-83):

«Compositum partis retinens in fine prioris

Hanc breuiat mediis».

(4) Seruius autem apud Alfonsinam scribit (?): «Exquiria, ludi, quos Romulus Marti instituit per equorum cursus, qui in campo Martio exercebantur. Ita quod in Alfonsina per ex scribatur, et inter inchoantia per ex collocetur». Catholicon uero et Compraensorium ponunt: «Equiricia, -ciae, et armentum equorum et equarum est, et ab equus, equi dicitur».

[10] 89. Ludicrum, -cri neutrius generis, et ludicrus, -cra, -crum, et hic et haec ludicris, et hoc ludicrum, et hic et haec ludicres et haec ludicra, et non ludicria secundum Priscianum in VII et Doctrinale in primo, a ludo, -is et in eodem sensu sunt, scilicet ludo plenus uel quod ludis geritur; unde ludicrosus, -a, -um, plenus ludis, ludibilis secundum Hugutionem. (2) Papias uero dicit: «Ludicra sunt ludorum carmina uel inhonesta uel turpia, quae in ludis geruntur, et corripit -di- naturaliter, unde in aurora ludicra dicturus ocia nostra uoces, secundum Catholicon. Compraensorium uero confirmat haec omnia ferme. Nec abs re ferme dixi, quia nec Papiae significat nec penultimae quantitate commemorat. (3) Tamen penultima propter mutam liquidamque in metro produci potest. Virgilius in XIIº (Aen. 12, 764-65):

«Neque enim leuia aut ludicra petuntur

Praemia».

Vnde in Xº Doctrinale dicit (10, 1.699-1.700):

«Vocalem mediae breuiant si muta sequatur

Cum liquida, tamen hanc productam pone breuemque».

Seruius in XII Aeneidos, et apud Alfonsina ait: «Ludicria uilia, ludo digna». (4) Laurentius Vallensis De elegantiis libro primo, capitulo IIIº, et ego in meo Elegantiarum breuiario, eodem libro et capitulo, scribimus: «Ludicra non a ludicri ablatiui casus tetiae declinationis esse, sed a ludicrus, -a, -um, secundae tantum. Et ludicrum substantiuum non modo ludus histrionicus est et scaenicus, sed quoccunque lusorium opus ac ioculare publicique ludi». Et ars ludicra est ars histrionica et scaenica, et quicquid nomine ludicri accipitur. (5) Ego uero nunquam recolo nec apud iureconsultos elegantissimos nec apud alios auctores ornatos me ludicris uel ludicrem uel ludicribus tertiae declinationis inuenisse, sed eos hoc uerbo duntaxat in secunda declinatione fuisse usos. (6) Nam, ut in eo Elegantiarum breuiario, praeallegato loco, adiicio: «Vlpianus in l. I, § I, secundum aliquos in principio ff., De his qui. no. infa., sic eleganter ait (D. 3, 2, 1): "Qui artis ludicrae pronunciandiue in scaenam prodierit". Idem in eodem, l. II, in principio (D. 3, 2, 2) "Qui autem operas suas locauit, ut prodiret artis ludicrae causa, neque prodiit, non notatur". Idem in eodem, l. III, in principio (D. 3, 3, 3): "Athletas autem Sabinus et Cassius responderunt omnino artem ludicram non facere, uirtutis enim gratia hoc facere". Et in § I: "Designatores autem quos Graeci hapnoac (= brabeuta) uocant, artem ludicram non facere Celsus probat, quia ministerium non artem ludicram exerceant"». (7) Multa alia loca et apud alios auctores in medium possem adducere, quae pro regularum natura praetereo, cum breuitatem poscant.

LXXXIV. De improprietate, possibilitate et neccesitate locutionis nomen ecquirria sit, et cetera.

[1] 90. Nomen equirria sit, nobis placet illa uidere. Haec oratio similesque magnam improprietatem habent. Cum enim relatiuum rei antelatae recordatiuum sit, quocunque significat antecedens, relatiuum referre debet, ut et hoc referat, prout supponit illud. Itaque si antecedens materialiter uel significatiue ponitur, eodem modo facienda est oratio. Et haec propria est dicenda. (2) Impropria uero si eo modo quo est non referatur antecedens, ut in proposito fit, cum ad antecedens positum materialiter relatiuum significatiue, id quod et econtra sit, ut in 84 regula est scriptum. Et ita scema uel aniptosis uel allotheta potest assignari. Cum aliena sit positio, aliene quidem ponitur relatiuum, nisi eo modo quo est referatur antecedens. (3) Possibilitas est quia in ipsa dictione duo, scilicet uox et significatum sunt, quae se, ut signum et significatum habent, ut plene, supra, in 83 regula, dictum est, quae hic pro repetita habeatur. Et ita de eorum altero fieri potest relatio. (3) Necessitas est, quia quod uideri non posset, cum igitur antecedens materialiter poneretur, oportuit ad expressionem sententiae, ut relatiuum pro significato supponeret.

[2] 91. Locutiones antedictae impropriae et figuratiuae sunt, et ideo rarissime usurpandae sed inuentae rationibus defendendae praelibatis. Harum XII regularum, scilicet ab 80 usque ad praesentem, fundamentum plenaque declaratio in Doctrinalis IX scribentibusque ibidem facile legi possunt. (2) Vbi breuiter sic Doctrinale canit (9, 1.467-71):

«Pro sola uoce supponit saepe relatum

Quamuis praecedens supponat significando:

Dat deus aureolam quod nomen habetur ab auro,

Estque relatiuis praecedens materiale:

Nomen equirria sit, nobis placet illa uidere».

[3] 92. Multotiens relatiuum ad antecedens relatum proprium significatum mutat, ut manus domini sunt crucifixae, quae fecere nos. Hic enim manus significat manus materiales et humanas, sed dicendo quae fecere nos, hoc relatiuum quae significatum uariat et non pro humanis supponit, sed pro diuinis diuinaque potentia, quae nos fecit et formauit. Et ita fit significati permutatio, nam manus easdem non refert. Ideo quasi simplex uidetur relatio. (2) Sed haec ab illa femina quae clausit, uitae portam reseruauit differt, quasi dicens quasi simplex a uere simplici habet differentiam, tanquam equiuocum ab uniuoco, nam manus naturale membrum seu organum organorum secundum Aristotelem et caterua seu hominum societatem potentiamque significat, et ita ad haec est equiuocum. Et hic in antecedente naturale membrum, in relatiuo uero potentiam diuinam dicit. Femina uero est uniuocum.

[4] 93. Quod in hac oratione manus domini sunt cricifixae, quae fecere nos similibusque, uelut figuratiuis, sunt improprietas, possibilitas et necessitas. Improprietas est eo quod relatiuum aliud ab antecedente notet, cum idem cum antecedente debeat importare, et sic scema uel antiptosis uel allotheta, id est aliena positio potest assignari. (2) Possibilitas autem est equiuocatio. Cum enim manus materiales manus diuinamque significent potentiam, uarie sumi potest. Et quandoque por uno ita quod non pro alio, et ita diuersa fieri potest relatio,  ut si dicatur: canis currit, qui fulget in ethere. Quod autem in his exemplis antecedens et relatiuum diuersa significata habeant quodque idem significare non possint, sensus ipse declarat. (3) Necessitas in sententiae expressione fit. Is enim qui talem sermonem fecit comparationem nostram significare uoluit, ita quod manus quae fecere nos sperituales sint, crucifixae uero carnales. Sed propter identitatem inter utrasque manus denotandam loqui sic oportuit. (4) Harum duarum regularum confirmationem Doctrinale in IXº et commentatores ponunt. Id autem sic inquit (9, 1.472-73):

«Saepe relatiuum permutat significatum:

Sunt domini quae nos fecere manus crucifixae».

[5] 94. Relatiuum quandoque ad antecedens refertur, cum proprii numeri uariatione, ut deus hominem plasmauit et eos marem feminanque creauit. Hic enim relatiuum eos numeri pluralis est, quamuis aliis singularis sit.

[6] 95. Hic est improprietas et maxima. Cum enim antecedens et relatiuum substantiam eandem significent, sub eodem numero signare deberent. Vnde ibi sit allotheta, quae noscit nec genus nec numerum nec casum. (2) Possibilitas est quis hoc appellatiuum nomen in se multitudinis intellectum habet et uim collectiui sub disiunctione tamen, ut homo currit, ergo Ioannes uel Petrus uel Paulus aut ille uel iste. Item in se marem feminamque includit. Igitur licet actualiter pro uno nomen communem supponat, tamen sub disiunctione pro pluribus supponendi habet aptitudinem. Ideo commune nomen antecedens in singulari, relatiuum uero esse potest in plurali. (3) Necessitas fuit, ut bene exprimetur sententia, scilicet quod deus hominem formauit et subinde Euam ex illius substantia. Nam ex Adae costa et ad hanc identitaem denotandam, puta Eua ex Ade costa, fuisse plasmatum, nomen commune pro antecedente singulariter collocatur. Et hoc fit eo ut eadem uoluntas, quae in iis esse debet, exprimatur. (4) Verum ad significandum quod saltem duo diuersi sint numero, relatiuum ponitur in plurali. Ad significandum uero de costa uiri mulierem fuisse formatam, relatiuum in genere masculino potius quam feminino ponitur, et sic est hic generum conceptio, et ad declarandam substantiae diuersitatem, scilicet duos numero diuersos esse cum numeri diuersitate a suo antecedente id dicitur in plurali. (5) Vel dic eos in plurali fuisse est necesse. Si enim dictum esset marem et feminam creauit eum, quispiam credidisse deum quippiam monstruosi in natura fecisse, scilicet aliquam creaturam utrunque sexum habentem, id est hermafroditum. Herma nanque dicitur masculus apud Graecos et Afrodi femina, unde hermafroditus dicitur qui utrunque sexum habet. Hic alio nomine dicitur androgeus. Hi dextram mamillam uirilem, sinistram muliebrem habentes, uicissim coeundo et gignunt et pariunt. Catholicon in hermafroditus uide.

[7] 96. Huiusmodi figuratiua locutio primo Geneseos inuenitur. Ibi  nanque sic scribitur (1, 27): «Et creauit deus hominem ad imaginem suam. Ad imaginem dei creauit illum masculum et feminam; creauit eos benedixitque illis deus». Hic enim licet illum ad hominem proprie referatur, tamen eos improprie quoque propter uariationem numeri, quod et de illis dici potest. (2) Et hic dicta in regula proxime posita pro expositione possunt repeti. Hoc supra, inter sacrorum exempla, § In pricipio uero Genesis sic habetur, sub capitulo I, ibi: et creauit deus, carta 282, cum sua glosa plene scribo. Has tres regulas Doctrinale in IXº, sic inquiens (9, 1.474-75):

«Et numerum mutat: hominem diuina potestas

Plasmat eosque marem factor erat et mulierem»,

et eius commentatores probant.

[8] 97. Relatiuum in locutione sine antecedente positum quandoque reperitur, et hoc fit sententiae exprimendae causa. Aliquando nanque uel ob iram uel nimium gaudium uel aliam passionem animus perturbatur, unde prouenit, ut sine antecedente ponatur relatiuum. Quod autem propter iram fiat apud Ouidium de Iunone contra Semelem, Iouis pelicem, est exemplum (Doctrinale 9, 1.477; cf. Ov. Met. 3, 263):

«Ipsa petenda mihi»,

ipsa, scilicet Semele Iouis pelex petenda, pro impetenda mihi, pro a me, scilicet Iunone est. (2) De nimio gaudio aut perturbatione alia, in Magdalena Iesum a morte suscitatum quaerente apud Ioannem Euangelistam, capitulo XX, uideri potest. Illic enim legitur hoc modo (20, 15): «Et uidit Iesum stantem, et nesciebat, quia Iesus est, et dixit ei: "Mulier, quid ploras? Quem quaeris?" Illa aestimans quia ortolanus esset dicit ei: "Domine, si tu sustuliste illum, dic cito mihi, ubi posuisti eum, et eum ego tollam". Dixit ei Iesus: "Maria". Conuersa illa dicit ei: "Raboni", qui dicitur magister. Dicit ei Iesus: "Noli me tangere. Nondum enim ascendi ad patrem meum et patrem uestrum dominum meum et deum uestrum". Venit Maria Magdalene anuncians discipulis: "Quia uidi dominum et hoc dixit mihi".» (3) Hic enim Magdalena relatiuum illum uel eum ex nimio gaudio Iesum quem tantum  resurexisse credens uel perturbatione magna putans ortolanum corpus Christi sustulisse, sine antecedente protulit. Dixit enim Iesu, quem ortolanum esse credebat: «Si tu sustuliste illum», nulla de Iesu praehabita mentionem. Credebat enim quod omnes dominum in mente, sicut ipsa, haberent, quodque nihil aliud cogitarent. (4) Idem de priore exemplo debet intelligi. Id quod in communi sermone saepe fieri solet, ad hanc regulam 193, in fine, facit.

[9] 98. Quando relatiuum sine praecedente collocatur, tria solita subistunt. Improprietas est quod relatiuum sin antecedente ponatur. Relatiuumque nanque est antelatae rei recordatiuum, sed rei antelatae recordari non potest, nisi de ea mentio facta sit. Ergo sine antecedente poni non potest. Item relatiuum de re secundam facit noticiam, oportet ergo faciens prima praecedat antecedens. Et sic est antiptosis seu allotheta, id esta aliena positio. Vel hic eclipsis esse potest, et sic improprietas nota est. (2) Possibilitas autem est quod relatiuum per suam sumam dependentiam, quam ad antecedens habet, dat illud intelligere, igitur, et cetera. Vel dic quod antecedens dupliciter considerari potest, aut prout est in mente, quod intelligitur, aut prout in prolatione est, quod in oratione collocatur. Itaque licet in oratione non ponatur, tamen intellectu est. (3) Necessitas fuit sententiae expressio. Nam Magdalena Iunoque per relatiuum sine antecedente positum significare uolebant quod Magdalena Iesum et Iuno Semelem pelicem in corde gestarent nec aliter aptius significare potuissent.

[10] 99. Huiuscemodi locutiones impropriae et figuratiuae sunt, sed in frequenti usu ex nimia animi perturbatione quas per antiptosim seu allothetam etiamque eclipsim possumus excusare. Et harum trium regularum in IXº Doctrinalis habes, sic dicentis (9, 1.476-78):

«Inuenies positum sine praecedente relatum:

Ipsa petenda mihi, Iuno de pelice dixit.

Flens Magdalena quaerit si sustulit illum».

Et hic glosatores uide.

LXXXV. De dictione quando finite et quando infinite sumatur.

[1] 100 est regula. Quod dictio dupliciter significare seu supponere debet. Vno modo finite determinateque, secundo modo infinite et indeterminate finire supponere appellatur, quando dictio uel terminus pro indiuiduis stat finite, et hoc aut pro uno tantum aut pro pluribus: pro uno, ut ille currit, ita quod terminus omnis sic pro pluribus determinat, quod non pro uno solo, quam distinctionem ponit Albertus. (2) Idefinite uel indeterminate respiciens, ut in Doctrinalis exemplo paret (9, 1.481):

«Cuncta timent hominem, quia praesidet ipse creatis».

Hic enim hominem pro aliquo singulari non supponit, cum tunc falsa esse locutio. Non enim aliquis homo singularis est, quem cuncta timeant. Idem de hoc relatiuo ipse dici debet. Aliquis enim homo singularis et indiuiduus creatis non praesidet.

[2] 101. Antecedens et relatiuum quandoque in locutione indefinite indeterminateque ponuntur. Indefinite quidem, id est indeterminate poni, est nullius indiuidui determinata designatio, seu quando nullum locatum, id est indiuiduum, designatur, ut in exemplo proxime dicto declaratur.

[3] 102. Licet ex his duabus relatiuis quid sit finite infiniteque signare satis sit perspicuum, tamen ad euidentiorem declarationem Priscianum primo minoris adduco dicentem (17, 194): «In uerbis primae secundaeque personae nominatiuum finitum determinatumque intelligi, quippe ego tuque, nam qui dicit lego uel legis, immediate ab intellectu ego tuue compraendit. (2) In uerbis autem tertiae, primo nominatiuus, infinitus indeterminatusque intelligitur. Cum enim currit dicitur, homo uel bos uel asinus uel quicquid aliud uolueris potest intelligi. Tertia nanque persona capax est multitudinis numeri pluralis instar. Nam dicendo homines pro unoquoque homine fit suppositio. (3) Ideoque nomina numeralia ad hoc determinandum sunt inuenta, ut duo, tres uel X uel XX uel centum uel ducenti homines est. Igitur finite significare et supponere pro aliquo certo supposito uerificare sermonem. Indefinite uero fit econtra, scilicet pro aliquo supposito uel indiuiduo uerificationem non facere». (4) Harum trium regularum confirmatio a Doctrinali in IXº eiusque glosatoribus sumi potest, ubi sic Doctrinale dicit (9, 1.479-81):

«Indefinite praecedens siue relatum

Saepe locas nullum designans inde uocatum:

Cuncta timent hominem, quia praesidet ipse creatis».

[4] 103. In hac oratione homo currit et ipse mouetur, de aliquo hominum sermo sit, sed de quo minime difinitur, et hoc per id quod dicitur in principio homo currit. Cum autem subiicitur et ipse mouetur, non diffinitur adhuc de quo, quia licet hic relatio ad diffinitam personam fiat, non tamen  eam diffinit omnino, quamuis saltem ad quandam reducat certitudinem. Ideo quo ad suppositionem significatumque talis incerta est locutio. (2) Itaque est necesse ut cum relatiuo debita fiat specificatio et singularis terminus collocetur. Cum igitur fit adiectio et ipse est Sortes, iam per sequentem relationem fit diffinitio, ut si diceretur homo qui est Sortes currit.

[5] 104. In hac oratione omnis homo est id quod ipse est, ipse ad hoc nomen homo refertur, per quod non omnis homo supponitur, sed per hanc orationem omnis homo, sed per nomen illud supponitur homo. Et pronominis relatio non ad orationem sed ad solum nomen substantiuum fit. Ideoque per hoc pronomen ipse non omnis homo, sed homo supponitur, ut et hoc cum quadam personae identitate fiat. (2) Idem est si dicatur omnis homo se diligit. Non enim de omni homine, sed de homine secunda fit noticia. Vel forte dici potest quod ipse in secunda noticia hominem supponit omnem, sed non intelligitur cum distributione quadam, ut iste est id quod ipse est, et ille, et sic de singulis.

[6] 105. Quamuis per hanc orationem omnis homo est id quod ipse est, quoad primam partem prima noticia facta sit, ut et in ista omnis homo currit et ipse mouetur, nam per omnis homo prima fit noticia, non tamen ipse eam totam secum trahit. Ipse enim non ad omnis homo, sed ad homo refertur.

[7] 106. Cum dicitur homo albus currit et ipse est animal, ipse non hominem album, sed hominem tantum refert. Sicut enim hoc relatiuum substantiam solam significat, sic et de ea relatione facit. Si enim unum nomen accidentale in prima sit noticia, relatiua dictio non refert quicquid illud supponit. Illud enim substantiam accidensque assumit, ut homo albus currit. Relatio uero solam apprendit substantiam. (2) Harum quattuor regularum fundamentum apud Petrum Heliae, libro primo minoris, carta V, uersiculo Quantum de relatiuis sermo, et apud alios commentatores inuenies.

LXXXVI. De relatiuo ad antecedens relato cum personae mutatione.

[1] 107. Relatiuum quandoque refertur ad antecedens personalitatem propriam uariando, ut o aqua benedic domino, quae super caelos extat. Hic enim aqua antecednes uocatiui casus est et ita secundae personae secundum Priscianum. Et hoc relatiuum quae tertiae est personae, cuius manifesta est probatio. Cum enim relatiuum sit, uocatiuum per antedictam haberet non potest. (2) Relinquitur ergo ut nominatiui casus sit. Omnis autem nominatiuus, Prisciano teste (17, 153), personae est tertiae, quattuor exceptis: ego, tu, nos et uos; et etiam uocatiuus, qui secundae personae sunt. Insuper hoc uerbum extat tertiae personae est. Ideo nominatiuum similis personae supponentem cupit.

[2] 108. Haec locutio benedic o aqua domino, quae super caelos extat, et similes ut (Doctrinale 12, 2.622):

«Nobis parce deus, nostros lauet ille reatus»,

impropriae et figuratiuae sunt, cum antecedens et relatiuum diuersarum personarum sint, quae eiusdem esse deberent. Inter se nanque pro eodem referuntur, sed hac improprietas per sinepthesim excusatur.

[3] 109. Sinepthesis est accidentis in diuersa oratione mutatio, et haec est duplex prior est numeri in numerum uariatio, ut unica facta fuit mulier, quae sunt modo multae, sed modus hic in raro est usu. Altera est personae in personam, scilicet secundae in tertiam permutatio, ut (Doctrinale 12, 2.622):

«Nobis parce deus nostros lauet ille reatus».

(2) Et hic modus a tropologia differt, fit enim transitus ibi de persona tertia in secundam, ut domini est salus et super populum tuum benedictio tua.

[4] Sinepthesis secundum 110 regulam a sin quod est sine, et aptus, -a, -um, et thesis quod est positio, quasi sine apta positione. Et hoc secundum Ioannem de Crocho et alios Doctrinalis glosatores in XIIº, super sinepthesi circa totius libri fine. Secundum uero Catholicon et Compraensorium dicitur a syn, quod con, et thesis positio, quasi compositio, et tunc secundum Tortellum per -y- graecum debet scribi.

[5] 111. Quod in sinepthesi est improprietas, possibilitas et necessitas. Improprietas est in accidentis in accidens, id est numeri in numerum uel personae in personam mutatione facta, ut commemoratum est. Et sic ad tropum reducitur, ut in prima specie propter numeri diuersitatem inter antecedens et relatiuum patet. (2) Possibilitas est quia ex relatiui ad antecedens comparatione resultat collectiui nominis intellectus uel quia ex positione relatiui multiplicati in numero plurali siti antecedens in numero singulari multiplicatum potest intelligi. Vel possibilitas est quia cum res sub triplici loquendi modo cadat, ut a quo ad quem et de quo a quibus modis sumitur persona triplex, possibile est quod res isto uel illo modo significetur sibi. (3) Necessitas fuit ad exprimendam loquentis intentionem primo unicam fuisse mulierem, Et ideo dicitur unica mulier, deinde significare uoluit genus mulierum ab ipsa prima productum multiplicatum fuisse immoque subiicitur quae sunt modo multae. (4) In secundo exemplo est necessitas ad designandum unicam rem esse possibilem sub diuersis loquendi modis cadere, ut in psalmista palam est, qui saepe personam mutat, nam denotare uoluit deum non solum personae uni, sed pluribus indifferenter attribui. (5) In illa uero locutione o aqua benedic domino, quae super caelos extat, necessitas est expeditus loquendi modus uel sententiae expressio. Nam qui talem sermonem tulit, uoluit generaliter sermonem ad unanquanque aquam dirigere. Ideo dixit benedic domino aqua, post significare uoluit in specie, ut domino caelestis aqua benediceret, ob id subiicit quae super caelos extat, quasi hanc ab aliis dignitate et priuilegio diuidens. (6) Deinde cum per uocatiuum res demonstrata imperetur, aqua uero supracaelestis nobis sit indemonstrabilis, ad hoc exprimendum loquendi modus uariandus fuit. Nam de uis uocabuli dicendo o aqua solum ad aquam sub caelo fit demonstratio, nam talis aqua nobis est demonstrabilis uisuque perceptibilis; de supracelisti uero est contrarium.

LXXXVII. An ad uocatiuum fieri possit relatio.

[1] 112. Cum hic o aqua benedic domino, quae super caelos extat, ad uocatiuum facta uideatur esse relatio, regula subiungatur, quod ad uocatiuum relatio fieri non possit, quod intellige de directa, secus si fuerit indirecta. Indirecta uero dicitur cum antecedens et relatiuum in eodem casu non ponuntur, ut o aqua benedic domino, quae super caelos extas. (2) Hic enim aqua uocatiui casus est, quae uero nominatiui, cum ex directa relatione eiusdem casus esse deberent. Vel dic o aqua absolute poni aut audi uel percipe subaudiri, et in imperatiuo benedic, tu in nominatiuo subintelligi et quae ad tu referri. Et tunc propter casus identitatem directa dicetur esse relatio. Vel exponi potest cum Petri Heliae auctoritate ad uocatiuum, id est per uocatiuum. (3) Vocatiuus enim, Prisciano teste, eo relatiua repudiat, quod antecedente cognitionem nequeat denotare. Inde est quod omnia relatiua uocatiuo carent. De hoc Priscianum primo minoris, § De tu quoque, carta 44 (17, 190), et supra, eodem libro, uersiculo Idem Priscianus Iº minoris de tu quoque, et Petrum Heliae eodem primo minoris uide (supra 5, 18, 3).

[2] 113. Relatio ut ad uocatiuum non fit, ita ad ceteros potest fieri, Prisciano referente in proxime praelibato loco, ut ego lego, qui scripsi, tu legis, quis scripsisti, ille legit qui scripsit, meus seruus est cuius aere emptus est, ego sum ille, cui tu multa debes, tu es is quem diligo, regem amo, a quo iuste populus gubernatur. (2) Et ita ad pro per debet exponi tunque dicatur: uti per uocatiuum non fit, ita per ceteros fieri potest relatio. Quod si ad proprie capiatur, regula quoque, ut in proxime praecedente liquet, stare potest, sed tunc haec exempla subiicies: ego sum, qui scientiam diligo uel cuius amor in scientiam est intensus uel cui scientia est amabilis et amanda uel quem amor scientiae trahit quamplurimum uel a quo uirtus et scientia omnibus aliis praeferuntur.

[3] 114. Si diuersae personae uerbo uni copulentur, nominatiuo sed non uocatiuo coniungantur oportet, ut ego et tu et ille legimus, non etiam rite dicitur ego et grammatice et ille studemus, nisi attentionis causa, collocans pronominis nominatiuum, nominis uocatiuum adiungerem, ut ego et tu, o grammatice, et ille docemus.

[4] 115. Quamuis nomina tertiae personae sint, tamen pleraque uocatiuum habent. Nec cui mirum sit, nam uerbis substantiuis uocatiuisque coniuncta tam primae quam secundae personae possunt esse, ut in Catalonia ego sum rerum mearum dominus; tu in Italia non es dominus; ego uocor uir studiosus; tu nominaris uagus. Sic personam tertiam in primam secundamue traduco. Et uocando eundem intellectu ipso uocandi secundam personam facio, ut o sanctissime Ioannes, id est te uoco, Ioannes sanctissime. (2) Infinita uero uel interrogatiua uel relatiua uel redditiua uel distributiua, ut quae personae incertae uel diuersae sunt, excipiuntur, nam uocatiuum habere non possunt, ut quis, qualis, talis, tantus, quantus, tot, quot, uterque, alter, neuter, alteruter, singuli, bini, terni, duplum, triplum, quadruplum similiaque. (3) Igitur ad huiusmodi nomina fieri non potest uocatio, quamuis ad primam secundamue personam, sed per nominatiuos ea liceat adiungere, ut qui sumus, qui estis qualis uel quantus reputabor, si in uirtutis scientia studio uitam agam, quales dicemini, quanti reputamini. Harum duarum regularum a Prisciano primo minoris, § De tu quoque, uersiculo Similiter, et supra, uersiculo Idem Priscianus primo minoris, § De tu quoque, petatur probatio (supra 5, 18, 4).

[5] 116. Hae locutiones proximae dictae et illa o Ioannes Baptista sacratissime, qui Iesu testimonio inter mulierum natos surrexisti maior, saltem nullus te maior ortus est, pro me peccatore et toto populo Christiano uehementer perorare digneris, impropriae et figuratiuae sunt. Cum et qui licet tertiae personae sit, tamen hic ad secundam, propter uocatiuum praecedentem subintelligi facientem nominatiuum tu, euocatur, ut et in oratione illa ego sum qui legens proficio, qui et legens ad primam personam euocantur. (2) Hoc per Priscianum Iº minoris et Petrum Heliae aliosque expositores ibidem et per Doctrinale in 8º et glosatores eius confirmantur. Dico in hoc libro plene supra, sub § Cum igitur pronomina, uersiculo Perspicuum igitur et uersiculum Multis autem modis, considera (supra 5, 17, 1; 5, 17, 4).

[6] 117. Locutiones per utramlibet sinepthesis speciem celebratae secundum antedicta maximam improprietatem gerunt, et fugiendae sunt, sed inuentae per ipsam figuram sinepthesim ueniunt excusandae. Probatio declaratioque regulae 107 usque ad praesentem in Prisciano commentatoribusque ipsius in primo minoris, et in Doctrinali in IXº XIIºque patescunt. (2) Nam et Doctrinale dicit in IXº (9, 1.482-84):

«Et personalem permutat proprietatem,

Vt domino benedic aqua, quae caelos super extat.

Sed non est nobis imitanda relatio talis».

(3) In XIIº uero circa finem ait (12, 2.617-22):

«Contingens uerbi mutat sinpethesis ecce

Vnica facta fuit mulier, quae sunt modo multae.

Ista, sed in nostrum mutatio non uenit usu,

Dicuntur binae species sinepthesis esse:

Scilicet haec et ea qua personam uariamus:

Nobis parce deus, nostros lauet ille reatus.

(4) Et utrobique glosatores uideantur, inter quos Ioannes de Crocho nullatenus omittatur. Et Catholicon in 4ª parte, capitulo De coloribus rhetoricis, § Sinepthesis secundum Doctrinale fit dupliciter, in columna finali adiungatur (4, 116). Cui etiam Compraensorium in uerbo sinepthesis potest applicari. Sed Tortellus de hac figura in S nihil scribit, in quo, ut et in multis aliis, praesertim in uerbis scripturae sacrae graecis, defectiuus inuenitur. (5) Ideo Catholicon magni faciendum est, licet in multis errauerit et deficiat, eo quod maiori ex parte uerba non modo latina, sed et graeca et hebraica, ad sacra scripta spectantia satis, id est plene, declaret et exponat.

LXXXVIII. De appositione seu euocatione.

[1] 118. Omnia nomina et in omnibus casibus, uocatiuo demtpo, pronominibus omnibus apponi possunt, ut ego Ioannes, mei Ioannis, mihi Ioanni, me Ioannem, a me Ioanne, tu Petrus, sui Bernardi, ille Ambrosius, iste Hieronymus, ipse Augstinus, hic Gregorius, is Thomas de Aquino, meus, tuus, suus, noster, uester, pater, nostrás, uestrás, homo. (2) Verum quando rectis ego tuque apponuntur, fit euocatio, et sic per omnes casus, ut in ego, fieri potest appositio, ut ego Ioannes lego, nos homines mille erunnarum subiicimur; tu pauper in rebus sed diues spiritu, laetus uiuis; uos diuites pecunia, sed mente pauperes quottidie cruciamini. (3) Nec abs re uocatiuum excepi, is nanque solummodo uocatiuo tu meusque, noster et nostrás, potest apponi, ut o tu, bone Iesu, parce nobis; o uos, homines libidinosi, attendite, quot mala ex libidine oriuntur; o mi pater, o mei parentes; o pater noster, qui es in caelis; o patres nostri, o nostrás scholaris, o nostrates ciues Catalanique.

[2] 119. Omnia tertiae personae pronomina, excepto sui, figurate quoque per appositionem euocationemque non nunquam primae secundaeque personae pronominibus apponuntur, ut ego ille, qui semper studeo, proficio; ego iste qui saepe legit, in dies apertius breuiusque intelligo; ego ipse rogo; ego hic qui diligens est, multis obstiti infortuniis; ego is, cui labor pergratus est, dei gratia, non indigeo cum tota temporis clamitate; ego meorum meus, ego sum tuus; sanctus Ioannes mihi in summo est honore, ego suus sum; ego nostrorum noster sum; ego uester nostrás uestrásque multis sum acceptus. (2) De tu quoque similia exempla posunt adduci. Prima uero secundaque persona nec sibi uicissim tertiae apponi ualent. Non enim recte dicitur ego tu es uel tu ego sum nec ego ille facit uel tu ille facit. Nec quispiam sic loqui solet, sed bene profertur ille ego facio et tu ille facis. Id enim appositium est, quod illi apponitur, cui uerbum redditur.

[3] 120. Solum hoc pronomen ipse additiuum uel appositiuum uocitatur, quod Apollonius epithematicon nominat, sed non eo quod id solum aliis pronominibus uel etiam nominibus apponatur, sed quia frequentius quam alia, ut ego ipse, tu ipse, sui ipsius, ille uel iste uel hic uel is ipse. (2) Nam et alia pronomina reperiuntur appositiua, ut quae pronominibus aliis etiamque nominibus adiungantur, ut ego ille, tu iste, sui illius, istius, huius uel eius, hic ille, hic iste, qui studet, scit, non hic ipse qui uagatur; Terentius in Andria (788):

«Hic est ille ne te credas diuum  ludere».

Virgilius in Bucolicis (9, 16):

«Nec tuus hic Meris ne uiueret ipse Menalchas»;

idem in principio Aeneidos (pr. Aen. 1, 1):

«Ille ego qui quondam gracili modulatus auena»;

idem in primo Aeneidos (1, 617-18):

«Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchise

alma Venus Frigii genuit Simontis ad undas».

(3) De nominibus sint exempla ille rex, iste pater, hic dominus, deus creat animam, is deus eam corpus infundit. Nec modo data Virgilii exempla faciunt, sed et illud Ciceronis in Inuectiuis (2, 6, 12): «Haec ego uehemens ille consul, qui uerbo ciues in exilium eieci, quaesiui a Catilina». (4) Non tamen alia pronomina, sicut ipse, sine alio pronomine possunt uerbis personae primae secundaeque adiungi, ut ipse facio, ipse facis; Virgilius in primo (Aen. 2, 5):

«Quaeque ipse miserrirma uidi»;

idem in Bucolicis (3, 77):

«Cum faciam uitulam pro frugibus ipse uenito».

Non enim recte dicitur ille facio, ille facis, nisi pronomina primam secundamque personam ostendentia copulentur, ut in Ciceronis Virgiliique exemplis dictum est. (5) Sed et ille ego, ille tu cum dicimus, cognitionis antecedentis relationem notamus, at ipse ego discretionem facit, id est ipse ego per me et non alius. Quare per excellentiam hoc pronomen ipse quasi proprium, quod commune est multorum, nomen appositionis obtinuit.

[4] 121. Hoc pronomen appositiuum ipse licet imperatiuo iungatur, ut ipse fac, ipsi facite, ipse facito, ipsi facitote, tamen uocatiuum non habet. Ipse ergo nisi uice nominatiui nominis uti nequit.

[5] 122. Vocatiui sine uerbis secundae personae in usu frequenti sunt, ut Homere, te legendo laetor; tuam canendi maiestatem miror, Virgili. Nominatiui uero nunquam sine uerbis suis,  nisi per eclipsim proferuntur, ut diligens es, Ioannes Raimundus Ferrarii nominaris. (2) Attici tamen nominatiuos pro uocatiuis proferre solent, ut Homerus consueuit, quem Virgilius in VIº est secutus (Aen. 8, 77):

«Corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum»,

fluuius pro fluuie dixit. Lucanus in 2º (2, 116-17):

«Degener, o populus, uix solum longa deorum

Sic meruisse uiris»,

pro popule. Macedones autem et Thessali econtrario, uocatiuos pro nominatiuis ponebant. (3) Vnde Romani huiusmodi nomina, praesertim appellatiua uocatiuum graecum etiam pro nominatiuo suo saepissime collocant, ut sophista, citharista, poeta, Scytha, Sarmata, Sofia. Persius autem uocatiuum pro nominatiuo posuit indubie (3, 29):

«Censoremue tuum, quem trabeate salutes»,

trabeate pro trabeatus. Et Oratius (Serm. 1, 2, 31-32):

                                  «Macte

Virtute esto»,

pro mactus uirtute. (4) Harum quinque regularum fundamenta per Priscianum primo minoris, § Pronomina quasdam proprias habent obseruationes singula, carta 37, et in fine eiusdem primi, § Quemadmodum igitur nomina, scilicet carta XLVI, et per commentatores ibi quaere. Prisciani textus, supra in hoc libro, uersiculo Idem in eodem primo minoris, § Pronomina quasdam, et uersiculo sequenti Idem in eodem circa finem, reperies (5, 18, 7). Et hic Doctrinalis in 8º, in nominatiui regimine eiusque glosatorum confirmationes adde. Et euocationis uocatiuique materia in hoc libro, a § Cum hic pronomina, uersiculo Perspicuum igitur, usque ad § Cum de euocatione, plenissime refero (supra 5, 17, 1-5, 20, 1).

LXXXIX. De discretione pronominum.

[1] 123. Cum de discretione in 120 regula et multis aliis in locis facta sit mentio, dari potest quod discretio est alicui personae alicuius actus attributio cum eiusdem actus ab aliis omnibus remotione. Vel est cum unum suppositum ab aliis discernitur, et ita ratione suppositi accipienda est discretio, quae respectu aliorum suppositorum fit, cum dicitur iste homo legit. (2) Absolutio uero est actus aut passionis alicui personae attributio sine exclusione alterius, Petro Heliae primo minoris antepenultima carta teste, ubi subiicit (Reilly 1.008): «Discretio uero est cum exclusione unius aut plurium alicui personae attributio». (3) Significantia uero, de qua etiam apud Priscianum, et supra fit commemoratio, est alicuius actus alicui personae cum aliqua praerrogatiua uel excellentia applicatio.

[2] 124. Pronomina sunt inuenta non tantum causa supponendi uerbis, maxime primae secundaeque personae, sed etiam discernendi. Nam uerba personalia sine nominatiuorum expressione uel indicatiua absolute accipimus. Qui enim studeo uel lego pronunciat, non ad alterius personae discretionem diffinit, sed pronomina nominatiui casus personae primae et secundae ad personae discretionem alterius producuntur, ut si dixero ego uigilo, tu dormis; uel ego et tu legimus, ille uagatur; tu et iste laboratis. Et si dicam ego et tu speculamur, nihil adiiciens, ad certas omnes pesonas fit discretio. (2) Non enim oportet pronomina nominatiui casus uerbo addere, nisi alia persona ueniat discernenda. Omnes enim casus obliqui apud Latinos absoluuntur. Nam et cum aliarum personarum discretione et sine hac eis uti possunt: absque discretionem: da mihi salutem. Hic enim nulla est personae alterius discretio. Secus est dicendo: da mihi sapientiam, illi uero diuicias. Ad discretionem uero faciendam nominatiuus facit quamplurimum, cum in oratione exprimitur, ut ego hunc librum lego, tu illum. (3) Pro huius regulae confirmatione Priscianus primo minoris, carta Vª, § Sed quod maius est, facit, sic inquiens (17, 17): «Sed quod maius est, uerba personarum quae per nominatiuum intelliguntur, et sunt indicatiua, absolute accipiuntur. Qui enim pronunciat ambulo uel scribo, non ad discretionem alterius personae diffinit. (4) Pronomina uero casus nominatiui primae et secundae personae ad discretionem alterius personae excogitata sunt, ut si dicam ego scribo, tu legis,  uel ego et tu scribimus, ille legit, tu et ille scribitis, ego lego, et si dicam ego et tu intelligmus, nihil addens, ad ceteras omnes personas discernitur. Nisi enim discernere aliam personam uelimus, non est opus nominatiui casus addere pronomina uerbo. (5) Obliqui enim casus pronominum apud Latinos absoluti sunt omnes. Nam Graeci compositum enaythoy absolute dicunt, sayooy uero discretiue. Similiter alios casus obliquos. Absoluti uero dicuntur, quibus licet etiam sine discretione uti aliarum personarum et cum discretione. Sine discretione, ut da mihi panem, et in hoc nullam discretionem habet alterius personae. Si autem dicam da mihi panem, illi uero uinum, discretionem feci. In quo nominatiuus maxime ualet, cum additur uerbo, ut ego facio hoc, tu facis illud. (6) Cum enim per se facio primam personam ostendit, et habeat in se uim nominatiui absolutam, additio pronominis discretionem aliquam desiderat alterius personae, ut ego lego, tu scribis. Terentius in Andria (28):

"Vos istoc intro afferte, Sosia adesdum";

idem in Adelphis (706):

"Ego ibo intro, ut quae opus sunt, parentur, tu fac ut dixi".

Tamen adiunctionem etiam alterius recipit, ut ostendimus, personae, ut ego et tu facimus».

[3] 125. Vt apud Graecos pronominum demonstratiuorum alia sunt absoluta, quae alterius personae discretione non egent; alia discretiua, quae personarum aliarum coniunctione carent; ita apud nos eadem pronomina absoluta et discretiua sunt, ut uides me dicitur absolute; discretiue autem uides me, illum autem non. (2) Nominatiuus autem primae secundaeque personae si addiiciatur, plerunque discretiuus est, ut ego semper Generalis Cataloniae monetaeque potissimumque iusticiae, reparationem et bonorum restitutionem praedico, ille et ille non. (3) Plerunque uero dictum est eo quod huiusmodi nominatiuus non semper discretionem faciat. Nam et additur nunc coniunctionis, nunc significantiae faciendae causa: coniunctionis, ut ego quidem feci uel affui; significantiae, id est maioritatis praerrogatiuae praeminentiaeque ego Generalis iusticiae monetae reparationem et bonorum restitutionem quottidie moneo et hortor faciendasque suadeo, quasi dicam ego ante alios in hac re maioritatem praerrogatiuam et praeminentiam habeo. Et hoc est ac si diceretur ego id perinde facio, ut nullus alius ita bene. (4) Ergo tunc nominatiuus discretiuus est, cum accusatiuus uerbi sibi attribuitur et ab omnibus aliis remouetur, ut ego quottidie studeo; sensus enim est quod ego quottidie studeam et nullus alius. (5) Ad hanc regulam confirmandam Priscianus primo minoris, carta XVI, § Apud Graecos, potest adduci, sic inquiens (17, 55): «Apud Graecos demonstratiuorum pronominum alia sunt absoluta, alia discretiua: absoluta sunt quae non egent discretione alterius personae, quae encletica, id est inclinatiua, sunt apud illos; discretiua quae egent adiunctione aliarum personarum, quas illi uocant ortogomeia. (6) Necesse est enim alia inferre personam, quomodo in comparatiuis nominibus necesse est ea ad alias referri personas. Absoluta uero eorum, id est positiua per se proferuntur. Apud nos autem pronomina eadem absoluta et discretiua sunt, ut uidet me uel uidet me, illum autem non». (7) Nominatiuus primae et secundae personae pronominum si uerbo adiungantur, quod uerbum magis per se absolutam personam significat, plerunque discretiuus est, ut ego dico, ille autem non. (8) Glosa uero ordinaria super uerbo plerunque dicit: «Plerunque Priscianus ait, quia non semper discretionem facit, immo aliquando, ut dicit Priscianus inferius, additur nominatiuus uerbo causa coniunctionis: ego quidem feci uel affui. Vel aliquando facit significantiam. (9) Et debes notare quod discretio est attributio alicuius actus alicui personae cum remotione eiusdem actus ab omnibus aliis, ut ego curro; sensus est quod ego curram, ita quod nullus alius; si possibilis est discretio, tamen non est, ut inferius uidebitur. Sed significantia est attributio alicuius actus alicui cum quadam praerrogatiua, id est melioratione, ita quod nullus ita bene, ita patet, quare posuit plerunque».

[4] 126. Nominatiuus quidem pronominis et uerbo inest. Nec deesse dicitur, etiam si non addatur. Nec tamen additio uituperanda constructionem facit. Nam quandoque significationis amplioris gratia adiiciuntur ea, quae possunt intelligi, licet non addantur. Item discretionis causa, maxime si applicetur coniunctio, ut ego quidem studeo, tu uero non. (2) Priscianus enim in eodem minoris primo, § Cum manifestum est, uersiculo Manifestum quod quidem, plene sic inquit (17, 86): «Manifestum quod quidem et nominatiuus pronominis inest uerbo. Ergo si supradicta non desunt, quia intelliguntur, nec pronomen deest. Nec tamen si addatur, uituperanda est constructio. Est enim quando amplioris causa significationis adduntur eae quae possunt, etsi non addantur, intelligi, ut legis? et lego. (3) Ecce enim hic, quamuis aduerbium etiam per se positum intellectum uerbi habeat praedicti interrogatione, tamen additum non facit uiciosam orationem, sed magis certiorem. Firmior enim fit promissio duplici confirmatione». (4) Et infra (17, 88): «Eodem igitur modo cum absoluta et non discretiua inest prolatio, dicimus absque pronomine disputo, disputas. Si autem alicuius rei discretionem uolumus manifestare, addimus pronomen, cui proprium est personas discernere, non enim ut indicemus personam, hoc facimus. Ea enim habent in se uerba, unde infinita, quae a personis deficiunt, egent uerbis indicatiuis, ut quod deest de his assumant. (5) Ergo discretionis causa, et maxime si coniunctio assumatur, pronomen additur uerbo, ut ego quidem affui, tu uero non uel ego quidem scripsi, ille uero legit. Vel amplioris causa significantiae, in quo tamen ad omnes alios uidetur fieri discretio, ut Cicero in primo Inuectiuarum (1, 1, 3): "Nos, non dico consules, desumus". Intelligimus enim quod nemo alius, nisi nos. Terentius in Andria (866-68):

                        "Ego tibi, furcifer, si uiuo,

Ostendam quid sit periculi dominum fallere

Et illi patrem".

(6) Et prima quidem et secunda persona uerborum nisi discretionis uel significationis causa non egent pronominibus, quippe cum sint finitissimae singulisque uocibus habeant pares et praesentes demonstrationes».

[5] 127. Possessiui nominatiuus cum genitiuo possessoris causa discretionis uel abundantiae solet addi. Suus fuit Iesuchristi mos et optimus optime facere et postea docere, nam suum praeclarissimumque artis fundamentum est primum agere, deinde erudire. Christus enim primo fecit, posthac docuit. Suus enim proprius intelligitur. (2) Item suus patris filius a iure ciuili tantum cognoscitur, ut secundum hoc ex testamento ab intestatoque succedat. Suus sane dicitur ad emancipati discretionem, qui non a iure ciuili, sed praetorio solummodo admittatur. (3) Nec dubium est pro uniuscuiusque proprio confirmante usu suus accipi, Virgilius in Bucolicis, Egloga 2ª, circa finem (2, 65):

«Trahit sua quenque uoluptas».

Terentius in Phormione (454):

«Quot homines, tot sententiae, suus cuique mos est».

Vlpianus in l. Iusticia, ff. De iusti. et iur. (D. 1, 1, 10): «Iusticia est constans et perpetua uoluntas ius suum unicuique tribuens». (4) De hoc praeclarius Prisciani textus est in eodem primo minoris, § Et substantiua quidem uerba, carta 29, § Discretionis causa, quae supra, in magna epistola sub ratione 8ª, uersiculo Discretionis quoque causa, scripsi (supra De sui 13).

[6] 128. Nominatiuus primae secundaeque personae per se discernitur. Harum personarum obliqui et quilibet tertiae personae casus per se profecto absoluti sunt, cum altero uero discretionem ad sequentem personam facit. Semper enim in uerbo intelligitur, adeo ut nisi propter discretionem superfluus esse uideretur. Enimuero nec eius obliqui nec tertiae personae pronomina intelliguntur in uerbo. Ideo magis haec quam discretiua requirit constructionis profectio.

[7] 129. Multis contemplantibus possum dicere ego contemplor, sed tunc magis ad personae designationem quam discretionem dicam.

[8] 130. Relatiuorum aliqua discretiua reperiri non possunt, ut quae duntaxat relatiua sunt, scilicet sui et is; aliqua reperiuntur discretiua, ut quae demonstratiua sunt etiam, ut ille et ipse. Constat enim sola demonstratiua discretiua esse. (2) Discretionis, absolutionis, significationis amplioris materiam non modo primo minoris secundum praeallegatos textus, sed et in XIIº, carta V, Priscianus exponit, ubi scite dicit (12, 24): «Sciendum tamen quod et -met et -te et -pte supradicitis pronominibus uel discretionis causa plerunque significantiaque adduntur, ut Terentius in Adelphis (628):

"Egomet rapui",

intelligimus enim ego et non alius. Cicero Pro Murena (36, 77): "Quid quoccunque admonueris, tamen quasi tute noris, ita salutas", tute dixit pro tu ipse, per te et non per alium. (3) Nam tete utraque producta accusatiuus esse geminatus ostenditur uel ablatiuus, quod est in prima et in tertia solet fieri persona, ut meme, sese, composita tamen ostenditur accentum penultima acuto». (4) Priscianus XIII maioris, in principio carta V, ubi de additamento -met, haec confirmat (13, 22). Item Petrus Heliae et uterque expositor in antedictis locis, inter quos Petrus Heliae in XII, penultima carta, dicit super uerbo discretionis (Reilly 674): «Vt egomet feci et non alius. Plerunque autem ideo dicit, quia etiam apponuntur quandoque causa significantiae, id est causa maioris significationis, id est, ut res expressius designetur, ut egomet feci, id est qui tantae sum dignitatis». (5) Idem primo minoris, ultra medium (Reilly 960): «Recipiunt autem et haec, scilicet ille et ipse et alia pronomina causa maioris significantiae syllabicas adiectiones; prima et secunda persona et tertia per omnes casus assumunt -met, excepto nominatiuo tu, ne si diceret tumet, putaretur uerbum tertiae personae, sed assumit -te uel -temet, ut tute uel tutemet». (6) Idem in eodem, ante finem seu carta antepenultima (Reilly 988): «Demonstratiuorum pronominum apud Graecos alia sunt absoluta, alia discretiua. Absolutio est actus aut passionis sine alterius exclusione alicui personae attributio. Discretio uero est cum exclusione unius aut plurium alicui personae attributio. (7) Apud Graecos uero diximus, quoniam apud Latinos eadem absoluta sunt et discretiua. Nam nullum pronomen est apud nos quo non etiam absolute uti liceat et discretiue, nam ego et tu quandoque absolute ponuntur, non ergo alia absoluta sunt, alia discretiua. Notandum autem quod nominatiuus primae personae et secundae per se discernit, obliqui uero eius uel quilibet casus tertiae personae per se quidem absoluti sunt, cum altero uero ad sequentem personam discretionem faciunt. (8) Quaeritur autem quare magis ego et tu faciunt discretionem per se quam alia? Ideo quia semper in uerbo intelliguntur atque superfluere uidebuntur, nisi ad discretionem addantur. Nil quippe ad perfectionem constructionis necessaria. At uero nec obliqui casus nec pronomina tertiae personae in uerbo intelliguntur. Ideo perfectio constructionis magis exigit ea quam discretiua. (9) Opponitur nunquid multis legentibus possum dicere uere ego lego? Non igitur ad discretionem. Ideo est dicendum quod non semper discretiue ponuntur; quandoque enim ex usu tantummodo ad designationem personae ego accipitur. Contra ergo ibi superflue apponitur ego. Nam si lego significat quantum ego lego, significabit ego lego, quantum ego ego lego. (10) Ad quod dicendum quod multa per se dicta, cum dictione aliqua significantur, quae tamen aliquo adiuncto, cum illa significari non possunt. Ergo cum dicimus ego lego, ibi ego non personam, sed solum actum significat, quod in multis aliis simile inuenis». (11) Consequenter concludit quod relatiuorum aliqua discretiua non reperiuntur, sed sola demonstratiua discretiua esse.

[9] De discretionis autem significantiaeque materia syllabicisque adiectionibus aliqua pulchra supra, libro Iº, § -Met autem, -te, -pte, -ce, usque ad uersiculum Nec mecum, tecum, secum (1, 10, 1), et in hoc libro, § Pronomina uero, usque ad § Participium quoque, perstrinxi (5, 4, 2). (2) Verum cum in doctrina de his tradenda illis in locis breuior fuerim, hic etiam contra regularum naturam laboraui copiosius esse, ut ibi deficientia, hic suppleta uideantur, et ita inter omnia loca res plenissime reperietur agitata, ut nihil ad pronominum materiam pertinens examinandi copia careat. (3) Cum propter relatiuorum Doctrinalisque materiam multa ad uocatiuum, euocationem, sinepthesim, appositionem, ipse appositiuum, discretionem, absolutionem significantiamque pronominum spectantia sat absolute per regulas explanarim, ad eam ipsam relatiuorum Doctrinalisque materiam, unde digressa est, nostra remeabit oratio.

XC. De relatiuo ad antecedens non ratione uocis relato.

[1] 131 regula est igitur quod relatiuum non nunquam refertur ad antecedens non ratione uocis, id est modi per uocem expressi, qui est, ut sit in genere, numero personaque conuenientia, sed ratione rei secundarie intellectae, ut gens est bona, deus est eorum protector. Hic enim relatiuum eorum ad antecedens gens propter rem secundario intellectam et non propter uocem aperte refertur. (2) Quod autem ratione uocis fiat relatio, dupliciter potest intelligi, nam uel ratione uocis, id est accidentium, puta generis et numeri ipsarum uocem consequentium, nam et hic in genere numeroque est discrepantia. Vel ratione uocis, id est rei per uocem immediate appreensae. (3) Gens enim et alia nomina collectiua quandam rem per modum singularis notant et immediate de hac intellectum constituunt, tamen ex consequenti secundarioque quandam multitudinem dispersam significant, si hoc significatum debeat apellari. Enimuero cum ibi multitudo sit, in qua utri esse possint, propter hunc secundarium intellectum multitudinis uirorum relatiuum in genere masculino numeroque plurali potuit collocari.

[2] 132. In hac locutione gens est bona, deus eorum est protector similibusque magna est modorum significandi generis scilicet et numeri, disproportio, et ita propter diuersorum numerorum et generum constructionem alleotheta fit. (2) Priscianus enim primo minoris, § Illud tamen, uersiculo Construuntur, sic praeclare dicit (17, 155): «Construuntur ergo diuersi numeri, ut Virgilius primo Aeneidos (1, 212):

"Pars in frustra secant uerubusque trementia figunt",

ad sensum  enim (quia pars Troianorum plures in hoc loco intelliguntur) plurale uerbum reddidit, quomodo Homerus:

"Ayloy" (= fasan),

et cetera. Salustius in Catilinario (56, 5): "Seruicia repudiabat, cuius inicio magnae ad eum copiae concurrebant". Cuius enim singulare ad rem retulit, id est rei seruiciorum». (3) Et infra: «Diuersa genera similiter construuntur. Virgilius in Bucolicis (3, 82):

"Dulce satis humor depulsus arbutus aedis

Lenta salix feto pecori, mihi solus Amintas",

ad dulce enim, quod est neutrum, tam masculinum quam femininum redditur». (4) Et infra: «Vide quomodo et diuersa genera et diuersos numeros in supradicta figura alothetae, id est uariationis confundit. Graecorum quoque auctores frequenter utuntur huiusmodi figurationibus. Homerus», et cetera. Textus supra, libro 3º, § Cum autem hic Salustius, uersiculo Construuntur ergo, carta 200, reperies pleniores (3, 13, 2).

[3] 133. In his locutionibus tria solita: improprietas, possibilitas, necessitasque coherent. Improprietas, quia relatiuum et antecedens in genere et numero discrepant. (2) Possibilitas est quia nomen gens collectiuum est; nomina uero collectiua secundario multitudinem dispersam important, propter quod relatiuum in plurali poni potest, et etiam in genere masculino. In ea nanque multitudine multi mares esse possunt. (3) Necessitas uero est expeditus loquendi modus, uel expressio sententiae potest esse, nam talem sermonem proferens significare uoluit plures, quasi unum in una bona uoluntate esse. Ideo pro unitate denotanda in singulari bona gens posuit, sed post, significare uolens numero multos esse, subiecit eorum. (4) Licet autem ibi uel mulieres essent, eorum in genere masculino constituit, quia masculinum est dignius feminino, omne nanque agens est patiente nobilius.

[4] 134. Adiectiuum nomen quandoque non ratione uocis, id est modi per uocem expressi sed secundarii intellectus cum substantiuo coniungitur, ut (Doctrinale 9, 1.488)

«Pars hominum ualidi turres et moenia scandunt».

Hic enim pars non ratione uocis sed rei secundario intellectae, cum adiectiuo et uerbo copulatur. Pars enim principaliter rem quandam sub unitate et genere feminino significat; secundario uero quandam dispersam multitudinem, in qua multi masculini sunt.

[5] 135. In hac oratione

«Pars hominum ualidi turres et moenia scandunt»

et huiusmodi magna quoque est generis et numero disconuenientia, unde propter tantam uarietatis confusionem allotheta fit. Nam substantiuum et adiectiuum in his principalioribus, genere scilicet et numero, in quibus conuenire deberent, disconueniunt. Ad hoc Priscianum in dicto § Illud tamen et uersiculis proxime allegatis uide.

[6] 136. In his locutionibus est improprietas per se nota. Est enim generis numerique difformitas. (2) Possibilitas est, quia hoc nomen pars pluralem potest importare, inter quae plures homines esse possunt. Ideo in genere masculino et numero plurali ponitur adiectiuum. Vel pars nomen complexiuum esse potest. Complexiuum autem est quod singulariter prolatum pluribus conuenit, sic quod unicuique illorum per se tamen hic naturam collectiuam habet, quia plura compraendat oportet. (3) Necessitas est, ut res proferretur prout intelligeretur. Nam qui hoc protulit significare uoluit plures unanimes et quasi in unum coniunctos ad hunc scandendi actum exercendum esse. Ideo pars in singulari dictum est. Vlterius significare uolens plures in numero uiriliter se habentes subdidit ualidi in plurali, et in genere masculino dignitatis causa, quippecum a digniori facienda fit denominatio, uel forte hunc scandendi actum duntaxat masculi faciebant. (4) Nec improprietas inter nomen pars et uerbum scandunt omittatur, nam per antedicta declaratur.

[7] 137. Nomen adiectiuum uerbumque numeri pluralis cum nomine distributiuo numeri singularis multotiens copulatur, ut (Doctrinale 9, 1.491)

«Vtraque formosae, me iudice, sunt uenerandae» (cf. Ov. Rem. Am. 711-12).

Hic enim adiectiua, formosae scilicet et uenerandae, et uerbum sunt pluralis numeri huic nomine distributiuo utraque numeri singularis, sub numeri disconuenientia, coniunguntur. Sed fieri potuit, quia utraque nomen distributiuum plura dicit, quia distributio inter plura fit. Iccirco uel adiectiuum uel uerbum numeri pluralis ei iungi potest.

[8] 138. Haec constructio

«Vtraque formosae, me iudice, sunt uenerandae» (cf. Ov. Rem. Am. 711-12)

et similes propter discrepantiam in numero inter substantiuum et adiectium et suppositum appositumque multum sunt impropriae. Adeo ut nulli liceat eis uti, sed ipsas inuentas debemus defendere. Et hic allotheta uel soloecismus assignari potest, cum sit incongrua bifariam uocum ordinatio. (2) Similis incongruitas inter substantiuum et adiectiuum non autem inter suppositum et appositum apud T. Liuium Ab urbe condita libro IX, capitulo penultimo, reperitur (9, 43, 4): «Incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consulum ageret».

[9] 139. Vt in hac T. Liuii constructione est tantummodo una improprietas, uidelicet numeri inter substantiuum et adiectiuum dissonantia, sic in illa utraque formosae, et cetera, duplex est: prior inter substantiuum et adiectiuum; altera inter suppositum appositumque numeri disproportio. (2) Possibilitas est quia utraque nomen est distributiuum pluraque importans. Necessitas est sententiae expressio. Ouidius enim in persona Paridis uoluit exprimere quod Iuno Pallasque in unum conuenientes in forma erant, et ob id utraque numeri singularis ait. Posthac significare uolens plures esse numero, formosae uenerandaeque et sunt in plurali dixit.

[10] 140. In locutionibus proxime dictis, ut gens est bona, deus est protector eorum et

«Pars hominum ualidi turres et moenia scandunt»

et

«Pars in frustra secant»,

et

«Vtraque formosae»,

et cetera, ex antedictis improprietas elucescit, et causae excusantes eam. Omnes nanque factae sunt ad sententiae expressionem habendam et ad denotandum quod in numero plures quasi unum ad aliquem actum exercendum essent.

[11] 141. Pro uersus illius

«Vtraque formosae, me iudice, sunt uenerandae»

expositione fabula est scienda, quod Iuno soror uxorque Iouis et Pallas et Venus in maxima concordia degentes, in quondam conuiuio nuptiarum erant. Dea Discordia, cum inuitata non fuisset, mota inuidia, de suo semine seminare uoluit. Illis ideo pomum aureum quoddam misit, ubi scriptum erat: Pulchriori detur. Quaelibet pomum suum esse praetendit. Omnes tandem Parim, Priami filium, tanquam iuste iudicare solummodo in iudicem eligerunt. (2) Hic autem Paris est is de quo in uentre matris commorante Priamus somniauit uxorem in uterum faciculam tenere, quae tota urbem inflamaret. Ideo Hecubae uxori praecepit ut quicquid pareret occideret, quod mater propter filli nati pulchritudinem facere non potuit, sed partum cuidam pastori nutriendum dedit, quem pastor pastorale officium docuit. (3) Paris die quadam cum armenta custodiret, uidens in pugna taurum alienum pugnantem robustius superasse suum, mox illum corona laurea coronauit, ex quo per totam illam terram recti iudicis fama obtinuit; non mirum ideo si ab illis tribus deabus in iudicem sit electus. (4) Iuno autem ad illum accedens se multa regna ei daturam esse promisit, si pro ipsa iudicaret, declarando pomum ad eam ut pulchriorem pertinere. Pallas uero sapientiam promittebat. Venus autem pulchriorem mulierem quae in orbe fuisset. Paris Veneri spretis aliis, adiudicaui pomum, ut qui libidine deditus feminae pulchritudinem donis ceteris anteferret. (5) Vnde dixit Ouidius (Rem. Am. 711-12):

«Vtraque formosae Paridi potuere uideri,

Sed sibi collatam uicit utranque Venus».

Inde Alexander de Villa Dei in Doctrinali suo sumpsit exemplum

«Vtraque formosae, me iudice, sunt uenerandae».

[12] 142. Haec locutio utraque formosae, et cetera aliaeque praedictae, ut multum improprie fugiendae sunt, nec nisi magnis ex causis usurpandae, sed per antiptosim, sintosim seu allothetam excusandae, cum sit in accidentibus diuersitas, in quibus identitas esse deberet. De his Priscianus primo minoris, § Illud tamen (17, 155), et Petrus Heliae et uterque expositor, antiquus scilicet et modernus, docent. (2) Quibus Doctrinali in IX potest adiungi, sic inquiens (9, 1.485-92):

«Non des ad uocem quandoque relata sed ad rem

Nominis: est bona gens, deus est protector eorum.

Adiectiua modo poni reperimus eodem:

Pars hominum ualidi turres et moenia scandunt.

Sunt adiectiui plures distribuenti.

Hic etiam uerbum reperies plurale locatum:

Vtraque formosae, me iudice, sunt uenerandae.

Sed non est talis constructio congrua nobis».

Et hic scribentes uide.

XCI. De demonstratione personali et impersonali siue implici.

[1] 143. Demonstratio impersonalis siue simplex in locutione quandoque fieri inuenitur, ut sacerdos sal demonstrans dicit: Heliseus in aquis te mitti iussit. Hic enim hoc pronomen te demonstrationem simplicem seu impersonale facit, nam cum dicitur te, sal quoddam, quod nunquam Heliseus uidit. Idem tamen in specie demonstratur, sed aliud sal idem in specie et in communis essentiae participatione, sed in numero diuersum denotatur. (2) Non enim sunt idem numero sal quod in aquis Heliseus misit et sal quod nunc principaliter demonstratur. Dicitur autem impersonalis priuatiue, quasi non personalis talis demonstratio, quae et simplex appellatur. Id enim quod demonstratur et quod significatur non idem sunt numero, sed solum in specie, id est in forma communi essentiali cum autem omnis simplicitas a forma sit, licet simplex dici potuit.

[2] 144. Demonstratio secundum Petrum Heliae est oculis uel intellectui certa rei representatio. Duplex est demonstratio: personalis et impersonalis siue simplex. Personalis autem est quando aliquod indiuiduum demonstratur, et idem in numero designatur, ut iste homo currit, demonstrato Petro. Nam hoc pronomen iste indiuiduum idem numero demonstrat etiamque significat. Et personalis a persona uocatur, quae hic est indiuiduum suis accidentibus circuscriptum, ut dictum fuit supra, regula 56, 57 et 58, cum de relatione personali tractabam. (2) Impersonalis siue simplex est demonstratio quando aliquid demonstratur et illud idem significatur in specie in numeroque diuersum, ut in exemplo in proxima regula datum, ubi etiam quare sic dicatur, docetur apertissime.

[3] 145. Personalis demonstratio duplex est: una quae fit ad oculum, ut iste currit; altera ad intellectum, ut hic honor. Honor enim et similia incorporalia nunquam ad oculum monstrari possunt, sed duntaxat ad intellectum fit demonstratio. Demonstratio simplex quoque tantummodo fit ad intellectum, ut in exemplo regulae 143 uideri potest, et in multis aliis, ut haec herba in orto meo crescit. Sensus enim est, id est talis, et ita quo ad intellectum designatur. Breuiter ergo dici potest quod personalis est demonstratio, quando id quod demonstratur significatur quoque. (2) Impersonalis autem est quando res eadem in specie sed in numero diuersa notatur, ut haec herba in orto meo crescit, talis habens huiusmodi speciem. Pro harum trium regularum doctrina pleniori Doctrinale cum suis glosatoribus in capitulo IXº uide, ubi sic Doctrinale dicit (9, 1.493-94):

«Impersonalis fit demonstratio saepe:

Sal monstras dicis: te misit aquis Heliseus».

(3) Et de hac materia, libro 3º, post principium, scilicet in § Duae profecto sunt pronominis qualitates, plenius dissero (supra 3, 1, 2).

[4] 146. In uerbis primae secundaeque personae non oportet, ut suppositum exprimatur, nisi discretionis uel amplioris significationis causa, ut Priscianus primo minoris attestatur (17, 190), et supra, in hoc libro, ubi de discretione tractaui, multis in locis dixi. (2) Eodem modo in dictione duabus equiualente non est necessarium ut alterutrius fiat expressio, nisi quandoque uel certioris expressionis habendae uel equiuocationis tollendae gratia, ut in caecus, surdus, locutus, cedo necesse non est, ut uisu, auditu, ore, locum exprimatur, et si fiat expressio pro certitudine maiore uel equiuocatione fugienda fiet, et tunc pro altera dictione accipientur tantum, ut caecus est uistae carens, nec oportet ut dicatur caecus uisu, quod si diceretur ita, pro carens tantummodo caperetur. (3) Igitur super hoc regula sic est danda: dictio duabus dictionibus equipollens, si harum alteri coniungatur, pro altera tantummodo est tenenda, ut caecus idem est quod carens uisu, seu inter se equipollent, at si alteram dictionem addidero, pro altera fiet acceptio, ut caecus uisu pro carente uisu debet intelligi.

[5] 147. In hac locutione caecus uisu similibusque est improprietas in superfluitate consistens, ut per duas significetur dictiones, quod per unam significari possit non tamen credas quod una dictio duo principaliter significet, seu de principali significato notet, sed unum signat principaliter, aliud autem tantum dat intelligere, et ob id equiuoce dici non debet. Tunc enim illa duo principaliter denotaret. (2) Possibilitas est, quia sit possibile quod aliquid cum eo cum quo intelligitur ordinetur. (3) Necessitas est sententiae expressio uel equiuocationis remotio, nam cedo dare locum et  fundere ferireque significat. Vel melius locutio exprimatur quando cedo locum dicitur, quam si cedo sine alio diceretur. (4) Ad has duas regulas melius intelligendas non modo Priscianum primo minoris, sed et Doctrinale cum suis glosatoribus, in IXº legas, ubi sic habetur (9, 1.495-97):

«Equiualens geminis harum subintelligitur

Vni dictio pro reliquae tantummodo debet haberi

Sicut uisu caecum uisu dic esse carentem».



[1] Glossa: Claxendix secundum expositorem antiquum conca est quae fortes continet, per quas arma dabantur militibus, quippe qui ad bellum mittendi erant sortibus eligebantur. In nullo alio loco nec in Catholicon nec in Compraensorio nec in Alfonsina nec in Ioanni Aretino potui reperire.

[2] Glossa: Ister absque aliqua aspiratione et -i- latino in inicio scribitur. Est maximus fluuiorum Europae alio nomine uocatus Danubius, ut Ouidius libro I De Ponto (1, 8): «Ripae uicina binominis Ister». Tortellus. Quem si uide Plinium allegantem, libro IIII Naturalis Historiae describentem plene (4, 42).