Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

XCII. De tribus constructionis impedimentis.

[1] 148. Tria constructionis impedimenta sunt quae ex relatione, interrogatione, negatione proueniunt, ut in hoc uersu patet:

«Constructum turbo referendo, rogando negando».

De relationis et interrogationis impedimento sat per antedicta palam est. De negationis impedimento iam quid minime exponetur.

[2] 149. Quando negatiuum obliquum uerbo coniungit constructio, ille per non uel simul tota constructio debet exponi, ut neminem irriseris uel nullum laeseris. Hic enim negatiuum obliquos per non. Et supple per alterum compositiones exponendus est, ita quod negatio uerbo praeponatur, sed alterum componens subsequitur, ut neminem irriseris, id est non irriseris hominem, et nullum laeseris, id est non laeseris ullum. Vel secundo modotota exponi debet constructio. (2) Quae quidem expositio fieri potest dupliciter: aut enim actiua constructio in passiuam uel econuerso exponetur. Primo modo exemplum est neminem irriseris, id est nemo irrisus erit a te, et per mutationem accusatiui in nominatiuum fieri potest expositio, ut nullum hominem uideo, id est nullus homo uidetur a me. (3) Secundo modo passiua in actiuam mutari potest constructio, et tunc ablatiuus in nominatiuum et nominatiuus in accusatiuum est mutandus, ut ego a nullo irrideor, id est nullus me irridet.

[3] 150  Regula est quod siue praeponatur siue subiiciatur uerbo obliquus negatiuus constructionis impedimentum generatur, nam si praeponatur regulae Doctrinalis in IXº (9, 1.390):

«Construe sic casum»

et cetera, secundum quam obliquus uerbo postponendus est, impedimentum fit. (2) Sin autem postponatur, ut irriseris neminem, regulae Prisciani in minori (17, 105) fit praeiudicium, iuxta quam dictio negatiua uerbo praeponenda sit, ut nullum laeseris. Non autem dici debet laeseris nullum, est igitur constructionis impedimentum in obliquo negatiuo manifestum. Enimuero secundum expositiones antedictas euitari potest.

[4] 151. Obliquum negatiuum per non oportet exponi, siquidem negatiua dictio supposito actum dispositiue attribuit. Ideoque necesse est semper uerbo praetermittatur negatio.

[5] 152. Quando negatiuus obliquus non uerbi actum, sed possessionem nomenue negauerit, ut habui librum neminis, per non expositionem fieri non oportet. Actus enim uerbi obliquum negatiuum non attingit, nec illa negatio actum, sed solam possessionem negat. Regula uero praelibata de obliquo cum uerbo coniuncto intelligitur.

[6] 153. Rectus negatiuus saltem in supponendo constructionis impedimentum facere non potest. Recte nanque dicitur nemo irridetur, nullus uulneratur. Quod si apponatur dicendo sum nullus homo, magna surget dubitatio, quam tamen impresentiarum non decido.

[7] 154. Natura negationis est ut semper a nominatiuo supponente uerbum disiungere teneatur, qui quidem nominatiuus ipsi uerbo a parte ante praemittitur, et ideo cum ipsa uerbi copula negatio simul cum nominatiuo tali a parte ante ponitur.

[8] 155. Negatio modum priuationis habet. Vnde quemlibet habitum priuare potest. In eo autem quod priuat agit in aliquo, sed in omne quod agit, prius est eo in quo agit. Itaque sicut accidentia et adiectiua quae substantiam substantiuumue habent disponere, ipsam substantiam substantiuumue praecedunt, sic et negatio in eo quod priuat et agit, debet praecedere. (2) Harum VIII postremarum regularum fundamenta in IXº Doctrinalis capitulo commentantibusque ibidem potes legere, ubi sic Alexander ait (9, 1.498-500):

«Quando negatiuum uerbo constructio iungit

Obliquum per non exponere conuenit illi

Aut simul exponi debet constructio tota».

XCIII. De tribus constructionis modis.

[1] 156. Tres sunt constructionum modi. Sunt enim constructiones symbasmaticae, parasymbasmaticae et asymbasmasticae. Symbasmasticae dicuntur quae per nominatiuum sine obliquis absoluuntur, ut ego Ioannes lego, Petrus inambulat, et a symbasma ueniunt. Symbasma, id est dignitas uel congruitas a Prisciano in 2º minoris exponitur (18, 4). Nominatiuus enim digniori nobiliorique modo constructionis intellectum sub constructibilium identitate gignit. (2) Vel ideo talis constructio symbasma, id est dignitas uel congruitas, appellatur, quod magis digna congruaque sit quam aliae. Dicitur autem a syn quod est simul, et basis fundamentum, quasi cum fundamento. Nominatiuus enim est orationis fundamentum. (3) Parasymbasmaticae sunt quae per nominatiuum simul et obliquum fiunt, ut Ioannes Raimundus Ferrarii studium scientiarum amat. Et dicitur a para, quod est iuxta, et symbasma, quod est dignitas uel congruitas, quasi iuxta congruitatem, nam respectu uerbi obliquique sequentis non est congruitas nec constructibilium identitas nec intellectuum accidentiumue conformitas. (4) Asymbasmaticae sunt in qua prorsus deficit nominatiuus, ut mihi contemplari placet. Asymbasma uero ab a, quod est sine, et symbasma, quod est congruitas, quasi sine congruitate. Et sic incongrua talis est constructio, licet enim constructio uerbi impersonalis cum obliquo re intransitiua sit, non tamen ex ui modi, et ita non est constructibilium identitas nec accidentium conformitas, ut in intransitiua constructione requiritur.

[2] 157. Pro regulae proximae praecedentis intellectu duplex incongruitas est notanda: prior est quae congruitati ad grammaticum spectanti opponitur, ut quando est accidentium difformitas. Et de tali hic non intelligo. Altera est informitas intellectuum quae intransitioni obiectatur. Et de hac sermonem intendo. (2) Haec autem a grammatico uere incongrua dici non debet, nisi respectu quodam, puta constructionis intransitiuae, ubi dignitas et congruitas maior est. Ideo et omnes constructiones asymbasmaticas, id est sine recto, per uerba impersonalia obliquosque contextas merito congruas appellamus.

[3] 158. Congruitas duplex est, una quae in accidentium, id est generis, numeri, casus, personae conformitate attendetur. Et haec exigit, ut substantiuum et adiectiuum, suppositum et appositum, relatiuum et antecedens in debitis accidentibus suis conueniant. Et haec est principalior et communior et ad grammaticum omnino spectans. Et talis congruitas non in constructionibus transitiuis, sed intransitiuis ponderatur. (2) Altera congruitas in sola recti cum uerbo sine aliquo obliquo constructione consistit, et haec constructionem symbasmaticam respectu parasymbasmaticae asymbasmaticae congruam et digniorem et nobiliorem reddit, adeo quod aliae duae, huius respectu, minus dignae incongruaeque dicantur. (3) Ad harum trium regularum probationem Priscianus 2º minoris, circa principium, § Et sciendum, facit, inquiens hoc modo: «Et sciendum quod has constructiones quae per nominatiuum absoluuntur, Stoici Graeci symbasmata [1] uocant, id est dignitates uel congruitates, ut ego Priscianus scribo, Apollonius ambulat, Plato philosophatur. (4) Illas uero in quibus transitiones fiunt ab alio in aliam personam, in quibus necesse est cum nominatiuo etiam obliquum aliquem casum proferri, Graeci parasymbasmata [2] dicebant, id est minus quam congruitates, ut Cicero seruat patriam. (5) Quando uero ex duobus obliquis constructio fit, asymbasmata dicebant, id est incongruitatem, ut placet mihi uenire ad te, siue nominibus siue uerbis hoc exigentibus.

[4] 159. In his constructionibus asymbasmaticis obliqui similes uel dissimiles mediante uerbo infinitiui modi substantiuo copulari possunt, ut huic placet esse probo et nobis placet esse peritos. Quo ad primum exemplum causa est quia copula, id est uis unitiua uerborum substantiuorum et uocatiuorum eorumque uim habentium, similes casus debet coniungere coniungique reposcit, dum tamen ad idem pertineant. (2) Et ipse infinitiuum esse secundum Petrum Heliae super primo minoris, eam uim habet, ut sibi similem casum semper copulet, ut iste uult esse bonus, quandoquidem iste nominatiuum est et bonus quoque. Vnde si accusatiuum praemiseris, oportet etiam accusatiuum sequi, ut iste uult se esse bonum et mediocribus esse poetis. (3) Vnde incongrua illa est locutio misereor hominis uolentis esse Barcinonae consiliarius propter labores et angustias consequendi periculaque regendi. Non enim nominatiuus sed genitiuus antecedit. Haec autem misereor hominis uolentis esse Barcinonae consiliarium propter accusatiuum subintellectum, ut se subintelligas, excusari potest. Generaliter enim aliquocunque praecedens casus regitur ab eodem et propter idem substantiuum uerbum casus sequens gubernabitur. (4) Quo uero ad secundum exemplum nobis placet esse peritos, dico sine supplemento dici non posse. Verum si accusatiuus suppleatur subintelligaturque nos in esse, quod eo quo infinitiui modi est, accusatiuum a parte ante  ex ui infinitiui modi potest regere, congrue dici potest. (5) Omne enim infinitiuum Petro Heliae, primo minoris, carta 6ª, testante, et Doctrinali in VIII, accusatiuum intransitiue ex ui infinitiui exigit, nisi impersonale sit, a parte post quoque ipse infinitiuus esse accusatiuum poscit, quippecum uerbum substantiuum sit, quod uim copulatiuam requirit, et enim generaliter uerbum substantiuum et a parte ante et a parte post nominatiuum exigit: a parte ante ex natura personae; a parte post ex suae significationis natura. (6) Igitur haec locutio nobis placet esse peritos, quo ad expressa uerba est incongrua, sed quo ad subintellecta congruitatem habet. Itaque sic supplendo nos, ut nobis placet nos esse peritos, congrua habenda est locutio. (7) Et haec per Priscianum Petrumque Heliae et utrunque expositorem primo minoris, et Doctrinale in principio 8, cum eius glosatoribus confirmari possunt. Et uide quod scripsi supra, in hoc libro, ex Petro Heliae super natura copulae uerborum substantiuorum, in uersiculo Idem Petrus Heliae in eodem primo minoris, carta 6ª, et in Doctrinali meo, capitulo 8º, uersiculo Horum consimiles, ubi multa pulchra leges (supra 5, 19, 3).

[5] 160 regula est quod haec locutio nobis placet esse peritos, licet quo ad accusatiuum subintellectum sit congrua, tamen est impropria, et hic eclipsis assignari potest. Identidem de similibus est dicendum.

[6] 161. In hac oratione nobis placet esse peritos et huiusmodi est improprietas, quia deficit accusatiuus. Possibilitas est, nam accusatiuus per naturam infinitiui modi potest subintelligi, quod et sequens accusatiuus exposcit, ut incongruitas fugiatur. (2) Necessitas fuit breuiloquium et accinctus loquendi modus aut arrogantiae euitatio. Est enim arrogantia si dicatur nos sumus periti uel nobis placet nos esse peritos, quod remouet omittendo nos tantumque dicendo nobis placet esse peritos. (3) Harum trium regularum postremarum fundamenta non modo a Prisciano, Petro Heliae aliisque commentatoribus in primo minoris, sed et a Doctrinali eiusque glosatoribus, in IXº, quaere, ubi sic Doctrinale dicit (9, 1.501-504):

«Fiet asymbasma sine recto clausula plena

Me taedet uicii, licet isti iura et ueri.

Quaestio si fiat in his constructio duplex

Huic placet esse probo, nobis placet esse peritos».

[7] Ad haec autem faciunt quae Nicolaus Perottus, capitulo de impersonalibus et secundi ordinis, uersiculo Haec omnia uerba, carta 68, dicit (fol. i3u.): «Haec omnia uerba, ut accidit, contingit, euenit et similiia, si nominatiuum et datiuum habent, personalia sunt, et declinantur per numeros et personas. Si infinitum et datiuum, impersonalia. (2) Notandum autem quod dicimus recte placet mihi me esse largum et licet mihi esse largus. Qui modus loquendi reperitur et cum aliis uerbis, ut puto te esse bonum amicum. Lucanus in Xº (9, 1.037):

                                   "Tutumque putauit

Iam bonus esse socer",

et Ouidius (Pont. 1, 7, 6):

"Qui precor esse tuus",

et Terentius (Ad. 125):

                                               "Hei mihi

Pater esse disce ab his, qui uera sciunt".

Idem (Andr. 797):

"Qui sese inhoneste optauit, parare hic diuicias

quam in patria pauper uiuere".

(3) Hic modus loquendi e Graecis fluxit, apud quos frequentissimus est, ut in sacris litteris (Michael. 6, 3): "Popule meus, quid feci? aut quid molestus fui, responde"; et (Psalm. 49, 7)"Attendite, popule meus, legem meam". Et Virgilius (Aen. 1, 664):

"Nate, meae uires mea magna potentia solus".

(4) Nam haec nisi a Graeco traherentur, dicerentur popule mi uel per nominatiuum cum pronomine, sic: tu, populus meus, responde mihi, et subitelligitur ens, ut defende me, tu dominum, hoc est, tu ens dominus; adiuua me, tu optimus uir, id est ens optimus uir». Haec Perottus, et ita locutiones hae, in quibus casus pro casu ponitur, per antiptosim excusantur.

XCIV. De coniunctionis constructione.

[1] 162. Cum quam et praeterquam a quis uel qui uenientia  quandoque pro coniunctionibus assumantur, de coniunctionibus ipsis regula dari potest, ut Doctrinalis materiam ad rem nostram spectantem prosequemur. Igitur coniunctio siue copulatiua siue disiunctiua sit, casus consimiles tam rectos quam obliquos copulare debet, ut Ioannes et Petrus legunt, peramo deum uirginemque Mariam, Petrus uel Ioannes currit, alloquar Petrum uel Ioannem. (2)  Et sic haec regula proprie de coniunctione copulatiua disiuntiuaque debet intelligi. Causa uero qua similes copulat casus coniunctio est haec: quod coniunctio casus hos ad dictionem regentem sub eadem habitudine copulare habet. Vnde ad hoc quod eadem habitudo remaneat, similes esse casus oportet, quippecum habitudinem causalem casuum uariet uariatio, ut Priscianus in minori dicit (17, 11). (3) Et ad hoc Petrus Heliae facit inquiens (Reilly 848): «Casus est in comparatione ad aliud substantiae dispositio. Coniunctio uero  similes casus respectu tertii habet coniungere. Cum igitur id tertium copulata ipsa eodem respectu respiciat, ea ipsa copulat sub habitudine causali coniunctio».

[2] 163. Coniunctio similia genera numerosque, ut casus, non coniungit, genus enim numerusque in nomine, pronomine participioque dicuntur absolute. Coniunctio uero in respectu ad aliud similia copulat. Illos igitur copulare non potest. Coniunctio tamen eadem genera, modo ad idem pertineant, potest debetque coniungere, id quod et de numeris dici potest, ut Ioannes grammaticus et logicus et rhetoricus et philosophus doctorque semper studet. Non enim congrue diceretur logica uel logici in genere feminino uel numero plurali. Idem de ceteris adiectiuis est dicendum. (2) Coniunctio nanque quaecunque ligat, simul stare notat; simul autem stantia, simul construi debent. Ea uero quae simul construuntur, eadem in causalitate debent disponi. Et ita coniunctio similes casus copulare tenetur, qui si ad idem pertineant, propter identitatem congruitatemque seruandas in eodem genere numeroque esse debent.

[3] 164. Diuersos casus copulare potest coniunctio, si alter nominis uel pronominis poessessiui sit, ut ensis Petrinus et Ioannis, filia legitima mea et Francinae, seruus meus et Bernardi. Verum quo ad ueritatem genitiui primitiui subintellecti tunc etiam eosdem casus coniungit. Debet enim intelligi ensis Petrinus, id est Petri, et filia mea, id est mei. (2) Item coniunctio diuersos casus copulat, si dictio regens diuersos casus per eandem naturam regat, ut Ioannis primo plenum gratia et ueritatis et plerique homines sunt uacui uirtutis et scientiam. Quidam tamen putant hos casus diuersos non per eandem naturam regi. Ego quidem contra. Etenim hic genitiuus pro ablatiuo surrogatur more Graecorum Latinorumque priscorum. Graeci nanque genitiuum pro ablatiuo collocare solent, antiquique Latini conuenisse leguntur. (3) Nam Petrus Heliae, 2º minoris, carta V, ubi de ablatiui constructione tractat, sic notanter ait (Reilly 1.028): «Item nominatiuus habens passiuam significationem exigit ablatiuum, ut plenus gratia, dignus laude. Haec tamen eadem auctoritate ueterum genitiuis sociantur, ut plenum gratia et ueritatis». (4) Insuper diuersorum casuum a coniunctione fit copulatio, quando diuersi casus ipsi, uelut aduerbialiter positi, idem habent officium, ut multi Papae moram Romae Auinioneque traxerunt, et gloriosa facta Romae et Athenis leguntur fuisse celebrata, et fui Thebis et Corinthi, studui Tolosae et Veronae.

[4] 165. Hae dictiones quam et praeterquam similesque comparandi aduerbia et nisi communem regulam coniunctionem seruant. Similes enim casus copulant, ut coniunctiones copulatiuae disiunctiuaeque, ut ego loquor uerius quam tu, ego magis misereor tui quam Bernardi, deus omnibus parcit praeterquam induratis, plerosque pauperes meliores quam diuites perspicio, te spero fortiorem fore quam illum, deus omnes peccatores ad eum recurrentes admittit nisi perstantes in crimine. (2) Sciendum autem respectu eiusdem uerbi dici posse coniecto ex amplioribus pleribusque monasteriis et redditibus honoribusque mundanis factum benedictum praestantiorem quam sanctum Bernardum in caelis esse. Et respectu alterius uerbi, scilicet sit, diceretur praestantiorem quam sanctus Bernardus in caelis esse, et in uerbo Bernardus sit suppleri debet. (3) Ceterum Petrus Heliae dicit congrue non proferri misereor hominis fortioris quam Platonis, nam quam Plato subintelligendo sit proferendum putat. Priscianus tamen (17, 94) et Doctrinale, quos sequor, propter similium casuum coniunctionem dici posse arbritrantur. (4) Harum quatuor regularum confirmatio a Doctrinali eiusque glosatoribus expetatur, quod dicit in IXº (9, 1.505-506):

«Iungere consimiles debet coniunctio casus

Quam, nisi, praeterquam similem retinent sibi formam».

[5] 166. Quamuis substantiuum et adiectiuum eiusdem generis, numeri casusque debeant esse, et coniunctio similes casus teneatur coniungere, tamen coniunctio ea tam copulatiua quam disiunctiua adiectiuum cum substantiuo, etsi casuum sint similium, copulare non debet, ut Ioannes et albus studet. Quandoquidem coniunctio diuersa significata coniungit, sed adiectiuum cum substantiuo idem faciunt.

[6] 167. Nomina diuersa, si referantur ad unum, sine coniunctione proferantur, quae necesse, nisi geminentur adiectiua, ut misericors deus, uirgo Maria, Simon Bariona Petrus, Marcus Tullius Cicero. Nam si interponeretur coniunctio, quasi de alio et alio dici uideretur. Quod si adiectiuorum fiat geminatio, illa debet interponi, ut deus clemens et misericors. (2) Verba quoque participiaque sese consequentia, id est quod unum post aliud consequatur, coniunctionem petunt, ut Ioannes legit et scribit, doctor considerans librosque uoluntas recte patrocinatur et consulit. Hic enim diuersa accidentia in una substantia demonstrantur, ut supra una eademque substantia esse declaratur, nam dicendo Simon Petrus Bariona substantiam unam eandemque significo. Iccirco nulla debet interponi coniunctio, cuius natura est copulare diuersa.

[7] 168. Si participium pro aliquo uerbo proferatur, et ei uerbum adiungatur, sine coniunctione emanabit oratio, ut legens proficio, pro lego et proficio, et praedicante Iesu, conuertebantur multi, id est Iesus praedicabat et multi conuertebantur ad eum.

[8] 169. Punctus coniunctioni equipollet, hoc est idem ualet puntus quod coniunctio. Nam si de uno dicantur adiectiua, coniunctio uel punctus debet interponi, ut deus clemens, misericors idem est quod deus clemens et misericors, tanti nanque momenti est punctorum interpositio, quanti coniunctio.

[9] 170 regula. Non modo nomina propria de eodem dicta, ut Simon Petrus coniunctionem non admittunt, sed nec appellatiua secabilem substantiam significantia, cum de uno eodemque dicuntur, ne coniunctio diuersa res coniungere uideretur, ut substantia corpus animal homo Ioannes; et homo est animal rationale mortale disciplinae capax. Hic enim substantiam unam significo, quamuis multorum sit communis in multosque secabilis. (2) Has quinque postremas regulas, Priscianus in XI, et ibi Petrus Heliae et expositor antiquus et modernus, et Doctrinale circa finem noni corroborant. Priscianus enim in eo XIº, carta 2, tractans de his quae coniunctionis egent, et quae non, sic ait (11, 9): «Nec solum per obliquos casus est utile participium, sed etiam per nominatiuum. Diuersa enim uerba absque coniunctione coniungi non possunt, ut lego disco, uel doceo discis non est dicendum, sed lego et disco, uel doceo et discis. Nam hoc proprium est tam transitiuorum quam intransitiuorum. (3) Participium autem si proferas pro aliquo uerbo et adiungas ei uerbum, bene sine coniunctione profers, ut legens disco pro lego et disco, et docente me discis pro doceo et discis. Contra autem nomina diuersa, si ad unum referantur, sine coniunctione oportet ea proferre, nisi adiectiua geminentur, ut pius Aeneas, Marcus Tullius Cicero. Si enim dicas pius et Aeneas uel Marcus et Tullius et Cicero, quasi de alio et alio dici. (4) Accidentia uero siue adiectiua si geminentur, necesse est interponi coniunctionem, ut bonus et pius et iustus et fortis Aeneas. Verba quoque et participia si sequantur sese, egent coniunctione, ut legit et scribit doctor, loquens et currens fecit. (5) Nec mirum propria quae insecabilem substantiam demonstrant, ut Socrates, Scipio, nec appellatiua, quae secabilem, id est generalem uel spacialem, quae diuidi potest, substantiam indicant, ut animal, corpus, homo, taurus, equus, aurum, lapis, non egent coniunctione. Diuersae enim substantiae in uno coniungi non possunt. (6) Itaque cum dicam Publius Cornelius Scipio Africanus, non egeo coniunctionibus; unam enim hic omnibus uideo esse substantiam. Similiter est homo animal rationale mortale disciplinae capax, cum unam substantiam significo, quamuis multorum communem, non egeo coniunctionibus, quae diuersas solent res coniungere. Diuersae autem substantiae in eodem coniungi non possunt. (7) Accidentia autem quae substantiae iam ante suppositae accidunt, possunt esse diuersa in eadem substantia, ut si dicam Marcus Tullius Cicero, quia una est substantia, non eget coniunctionibus. Sin autem dicam sapiens et eloquens et felix Cicero, diuersa ostendo accidentia in una substantia. Itaque egent coniunctione».

[10] Petrus Heliae super ipso XIº, post principium, scilicet in 2ª carta, omnia praedicta declarando probat, et adiiciens de puncto ait (Reilly 603): «Quod punctus ualet idem quod coniunctio», et eum notandum praecor ibi: «Si enim adiectiua de uno dicere uelimus, oportet interponere coniunctionem uel punctum, ut Socrates est albus, crispus, uel sic Socrates est albus et crispus, quia punctorum interpositio ualet quantum coniunctio. (2) Et de propriis quidem, quia substantiam indiuiduam significant, patet quod non debent coniunctionem, si de uno dicantur, interpositam habere, ne diuersae uideantur substantiae coniungi si dicatur Tullius et Cicero. (3) Appellatiua uero nomina secabilem substantiam significantia, cum de uno et eodem dicuntur, similiter non debent coniunctionem interpositam habere, ne diuersas res uideantur coniungere».

[11] Doctrinale circa finem noni dicit (9, 1.531-32):

«Iungere non poterit coniunctio nobile fixo,

Iungit diuersa coniunctio significata».

[12] 171. Cum hic de coniunctione mentio facta sit, quid sit dicere conuenit. Coniunctio igitur in XVI principio, Prisciano teste (16, 1), est pars orationis indeclinabilis aliarum partium orationis coniunctiua, id est quae reperta est ut partes alias orationis coniungat siue copulet earum sensus, ut copulatiua, siue disiungat, ut disiunctiua; ibidem Petro Heliae declarante.

[13] 172. Cum coniunctio nobile fixo copulare non possit recte, id est congrue sine coniunctione dicetur homo grammaticus, Augustinus magnus logicus, Aristoteles philosophus, Thomas de Aquino theologus, Salomon sapiens, Paulus apostolus, Dauid propheta, Achilles fortis, Hector fortis et prudens, quod raro uidetur, et ita de similibus constructionibus est dicendum.

[14] 173. Si dictiones uniantur, quarum alterius significatio in significato alterius compraendatur, sine coniunctione facienda est congregatio, ut homo rhetoricus, rhetoricus enim hominis in se significatum includit, nihil enim nisi homo sit rhetoricus.

[15] 174. Dictio partem significans sine medio suo toti ipsum totum specificans et restringens iungi potest, ut animal homo currit. Hic enim homo pars est huius quod animal dico, cui specificando restringendoque potest immediate coniungi. (2) Et ita de animal, equus, leo uel capra et homo Ioannes uel Petrus uel Bernardus et ciuitas Barcinona et fluuius Lupricatus dici potest, et sic figura fit appositio, de qua, supra, in hoc libro, plene dictum est. Nec opponi debet ut cum homo ex animali pro genere seu materia, et ex rationali pro forma componatur, et haec duo in se includat, et omne componens pars sui sit compositi, magis animal pars hominis esse dicatur. (3) Hoc enim respectu puta compositionis antedictae animal pars hominis dici potest, respectu uero generalitatis et communitatis quae in animali respectu sunt hominis. Est econtra, homo nanque species animalis est, et species inquantum species pars sui est generis. Ab hoc enim continetur. Genus enim est cui supponitur species; species uero est quae sub genere ponitur. (4) Continetur igitur sub specie indiuiduum, sub genere uero species; totum enim quoddam genus est. Indiuiduum autem, ut pars; species uero ut totum et pars, hoc est ut substantia et pars subiectiua, sed pars alterius, id est generis. Totum uero non alterius, sed aliis, id est indiuiduis totum est, species partibus enim totum est. (5) Vt Porfirius capitulo 2º et 3º, et Petrus Hispanus in suis Praedicabilibus eiusdem capitulis attestantur. (6) Nam et Boetius in suis ait Dictionibus (Categ. 1, 20): «Species est quoddam totum indiuiduorum integrale et ad totius integralis constitutionem partes plures continet».

[16] 175. Si dictiones ut pars et totum se habentes, non ut idem, sed ut diuersa significauerint, per coniunctiones uel copulatiuas uel disiunctiuas copulari possunt, ut homo et animal currunt, et homo uel Ioannes studet. Hic enim animal  aliud ab homine et homo aliud a Ioanne significant, ut animal pro leone, equo uel asino uel aliis animalibus ab homine et homo pro Petro, Bernardo uel Francisco Bernardinoue alioue diuerso a Ioanne supponant. (2) Vnde dicit Ouidius (Met. 10, 255):

«Hoc est corpus uel ebur»,

ut corpus pro homine uel quocunque alio ab ebore dicatur supponere. In talibus enim ueritatem habere potest.

[17] 176. Ad cognoscendum an ea quae dicuntur idem, per coniunctionem ualeant copulari, potest assignari quod idem tribus modis teneatur. Est enim idem genere, quaecunque sub aliquo genere continenter, ut homo leoque sub animali. Homo nanque leoque in se, hoc est in essentia sua, animalis includunt essentiam. Est enim animal de essentia hominis et leonis. (2) Haec quidem, cum in significato speciali sint diuersa, per coniunctionem coire possunt, ut homo et leo currunt, aut homo uel leo currit. Eadem specie sunt, quaecunque sub eadem sunt specie, ut Ioannes et Petrus sub homine. Nam sub eadem hominis specie continentur. Et haec quoque per coniunctionem possunt uniri, ut Ioannes et Petrus legunt, aut Petrus uel Ioannes inambulat. (3) Idem autem numero tripliciter dicitur: primo modo idem nomine uel diffinitione; altero modo idem proprio; tertio modo idem accidente. Eodem nomine dicuntur quorum res est una, nomina uero plura, ut Simon Bariona Petrus, quae unius eiusdem hominis sunt nomina, ut Marcus Tullius Cicero. (4) Eadem diffinitione sunt quorum unum est alterius diffinitio, ut homo et animal rationale mortale diffinitione sunt eadem. Eadem proprio sunt quorum unum alterius est proprium, ut risibile et homo. Hominis enim proprium est risibile. (5) Eadem accidente sunt quorum unum est alterius accidens, ut Ioannes eiusque albedo, et tandem quodlibet accidens, quod idem numero cum suo substantiuo facit, ut homo albus, equus spadix spadix [3] , coruus niger. (6) Quocunque uero modo dicatur idem, nunquam aliquam, quae sunt idem uel ut idem significant, coniunctionem recipiunt. Haec enim non eadem sed diuersa potest coniungere, ut Simon Bariona et homo est animal rationale mortale; homo rationabilis, Ioannes studiosus. (7) Quae si diuersa uel ut diuersa notet per coniunctionem uniri possent, ut Simon et Petrus orant, si de diuersis dicantur, et Simon Barionaque nomina sunt synonima. Et homo et animal se habent ut diffinitum et diffinitio. Et homo risibileque, ut substantiuum et proprium debent accipi. Et homo albusque, ut substantiuum et accidens se tenent, uel equus et spadix nomina sunt diuersa. (8) Ex quibus consequens est dicere ea quoque, quae sunt idem numero, per coniunctionem coire posse, dum tamen ut diuersa significent pro diuersisque supponant.

[18] 177. Id quod substantiuo adesse non potest, scilicet ab extra, et sic non adest, sed inest a principiis intra, ut proprium quarto modo dictum, ut puta risibile homini uel inhibile equo, et ita a substantiuo non potest abesse, mediante coniunctione cum substantiuo suo uniri non potest, nisi considerentur, ut diuersa, uel pro diuersis assumantur, id quod de superori et inferiori dici potest. Superius enim inferiori nec adest nec abest, cum hoc accidentis sit. Itaque idem dici debet. (2) Exempla a regula proxime praecedenti pete. Quod autem non modo id, sed etiam differens dicatur tripliciter, et antedictorum confirmatio in Petro Hispano, in tractatu De praedicabilibus, capitulo IIº, ubi etiam capitulo V agitur de proprio, etiamque in Porfirio, capitulo V, scilicet De proprio. Et in quinta parte Catholicon in his, et proprius uideri potest. (3) Harum VI postremarum regularum fundamenta circa finem capituli noni Doctrinalis glosatoribusque suorum inuenies, ubi sic Doctrinale dicit (9, 1.533-41):

«Quaeritur si liceat uoces coniungere binas

Per uel siue per et solam uel non mediante,

Cum uoces fuerint tales quod significato

Vno alterius compraendis significatum.

Recte dicetur homo gramaticus similesque.

Et parti iunctum debes distinguere totum.

Id solum praesta quod pars non denotat illa.

Inde potest quaeri si possit idem sibi iungi

Aut si iungatur quod abesse nequit uel adesse».

XCV. De quam.

[1] 178. Haec dictio quam in constructione congrue posita extrema quidem eadem natura participare facit, ut Petrus est fortior quam Ioannes. In hac enim constructione duo sunt extrema: Petrus scilicet et Ioannes. Et est quaedam proprietas, scilicet fortitudo, quae per comparatiuum importatur. Et ratione huius dictionis quam extrema, ut Petrus et Ioannes, fortitudinis proprietate participant. Sequitur enim quod fortis uterque sit. (2) An autem quam semper similes casus copulare possit, ut dicatur ego misereor hominis fortioris quam Platonis, dic quod sic, secundum Priscianum Doctrinaleque, licet Petrus Heliae contrariam opinionem teneat. Supra, in regula 165, uide.

[2] 179. Quam multis modis teneri constat, ut per hos usus liquet. Quam signat quantum, quam comparat, eligit illud aut negat aut iungit similemque statum retinebit. Hoc infinitum quoque nomen ponimus esse. Aduersatur item quam, si fiat geminatum. Tenetur enim pro quantum, ut quam fera, quam fortis. (2) Vnde Ioannes de Garlandia: «Heu mihi quam doleo», id est quantum. Item comparatiue, ut Socrates est fortior quam Plato uel quam tu. Deinde electiue et negatiue simul, ut tempus medicinae bonum est quam quaerelae, quia sensus est et non quaerelae, et sic unum eligitur aliudque relinquitur. (3) Negatiue, ut tempus est medicinae quam quaerelae, id est non quaerelae. Electiue, ut bonum est sperare in domino quam in principibus, et uolo plus esse pauper quam diues. Coniunctiue, ut in contemptu mundi, tam ducibus quam principibus mors communis habetur, dicitur de morte similitudinarie, ut iste est tam bonus quam tu. (4) Insuper nomen infinitum est, ut uideo nescio quam mulierem. Denique geminatum pro quamuis accipitur, ut quanquam multum peccaueris, tamen poenitendo uere mox ueniam obtinebis. (5) Notandum autem quocunque modo quam sumatur, negandi modum habere. Ideo post ipsum quam poni non debet negatio neque post quamuis nec licet, tametsi romancium quandoque appetere uideatur. Vnde uersus:

«Si gradibus mediis iungas quam despicies non».

(6) Nec omittendum est quam triplicem in se potissimum naturam habere, quippecum naturam copulae destruendique et sic negationis, etiamque similitudinis, et hoc totum manifestum est sic dicendo: Socrates est fortior quam Plato. Sensus enim est quod Plato non ita fortis sit. (7) De quam supra, libro 2º, § Tam et quam, usque ad uersiculum Idem Laurentius eodem libro, capitulo XXº, super longe, scribo plenissime. Item de quanquam eodem libro 2º, uersiculo Etsi quanquam, quamuis. De quam uero et praeterquam in eodem 2º, ante finem, in uersiculo Nec praetermittendum puto quod Laurentius (supra, 2, 13, 1-ss.; 2, 20, 1; 2, 44, 2). (8) De harum duarum postremarum confirmatione circa finem noni cum suis glosatoribus Doctrinale uide, ubi sic habetur (9, 1.542-44):

«Si iungas recte, facies quam participare:

Concesso quod tu melior sis quam Plato recte

Concludes, ergo Plato participat bonitate».

[3] 180 regula. Si praeponatur alicui casuali coniunctio, necesse est aliud casuale sequi, et uerbum ad utrunque referri, ut et Petrus et Paulus Christum uehementer praedicauit. Huius regulae causa est. Coniunctio nanque duo extrema per respectum ad tertium copulare habet. (2) Oportet igitur, si praeponatur uni, quod sequatur, ita quod duo sint. Cum autem illa duo in uno termino participant, similia sint oportet, sed casuale est simile casuali, quare aliud casuale sequatur est necesse.

[4] 181. Si uerbo coniunctio praeponatur, aliud uerbum coniungendum est, et aliquod casuale ad utrunque referendum, ut et legit et docet semper bonus praeceptor.

[5] 182. Si aduerbio praeferatur coniunctio, aliud sequi debet aduerbium, et idem uerbum ad utrunque aduerbium referendum est, ut et acute et copiose scribis. Quod enim nomen uerbumue reposcit, id et aduerbium, cum in omnibus eadem sit ratio.

[6] 183. Si non praeponatur, sed interponatur coniunctio, diuersae partes possunt inferri, ut scripsit Plato et Aristoteles, semper legit Ioannes et rimatur. Has quattuor ultimas regulas cum aliquibus exceptionibus suis, primo minoris, et supra (5, 11, 1), in hoc libro, § Tempestiuum est, ubi de coniunctionis cum pronomine uel uerbo primae secundaeque personae contructione tracto, plenius examinatas inuenies.

[7] 184. Vbi aliqua extrema aequaliter colligari possunt, copula in medio est ponenda, ut denotetur illa extrema alicuius tertii respectu cum aequalitate coniungi, tunc autem illud tertium siue uerbum siue adiectiuum sit, in plurali poni debet, ut Ioannes et Petrus orant, Paris et Helena albi erant. (2) Quod si unum est principalius altero, et alterum ei, ut principaliori coniungitur, praecedit coniunctio, ut declaretur quod principalius est fortiusque ligandum, ut et Petrus et Ioannes currit. Hic enim Petrus et Ioannes uniuntur, ad quod designandum interponitur coniunctio, sed ad demonstrandum quod Petrus est principalior coniunctio praeferenda uenit, et quod Ioannes associatiue teneatur, prae se fert sequens coniunctio. (3) Vnde sensus est et Petrus et Ioanes currit, id est Petrus currit cum Ioanne. Quare hic uerbum et adiectiuum numeri singularis sequi debent, ut et Petrus et Ioannes legit, uel est albus, non autem currunt uel albi sunt. Itaque licet duo copulentur, tamen unum est altero praestantius in maiori participatione tertii, et sequens minus participare potest dici.

[8] 185. Haec coniunctio et tenetur quadrifariam: primum coniunctiue, et proprie tunc, cum aequaliter copulat, et tunc uerbum plurale subsequatur, ut Petrus et Ioannes legunt. Secundo, associatiue, ut legere et non intelligere negligere est; sensus enim est quod legere cum non intelligere sociato ipsi est negligere, et tunc uerbum sequitur singulare. (2) Tertio tenetur unitiue, et tunc singulare quoque sequi debet, ut anima rationalis et caro est unus homo; item in Symbolo Anastasii (= Caesar Arelatensis, Serm. 3, 1): «Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita deus et homo unus est Christus». Quarto, zeugmatice potest assumi, et tunc non uerbum sed aliquid casuale subiungendum est, ut Hebraei sunt et ego, tu ludis et ille.

[9] 186. Sicut copulatiua coniunctio uerbum plurale exposcit, ut ego et tu ieiunamus, sic disiunctiua singulare, ut ego uel tu ludis. Et ratio est quia disiunctiua coniunctio inter ea quae coniungit simul esse non permittit. Vnde semper negatur alterum a participatione tertii, alterum uero teneri affirmatur, non deteminate tamen, sed unum solum uel alterum. (2) Cum autem id quod affirmatur uel negatur singulare sit, quia duntaxat unum uel alterum affirmatur uel negatur, id tertium, quod ei additur, singulare esse oportet, siue nomen adiectiuum seu uerbum sit. Et, ut dicitur, naturam totius uniuersalis habet quod in uno indiuiduo saluari potest. (3) Copulatiua autem coniunctio totius integralis naturam sibi uendicat, quoniam uero totum integrale partes omnes suas requirit actualiter. Aliter enim totum integrale non esset. Copulatiua quoque coniunctio actualiter respectu tertii coniungenda coniungit. Et quoniam ibi plura supposita uel copulata sunt actualiter, et qualibet actualiter reddit suppositum, uerbum plurale redditur huiuscemodi copulatis. (4) De multis coniunctionibus naturaque ipsarum plene in 2º libro dixi, scilicet a uersiculo Vti etiam pro ut accipi solet, usque ad § Quoniam satis, iuxta libri finem (2, 17, 2); et libro IIIIº, multis in locis, saltem in regula 64 et 68 usque ad regulam 142, et in 149 et 151 et 157 et 159 et 162, et 184 de si non et nisi, et in 185 de nisi post quid uel aliud interrogatiuum uel infinitiuum, et nisi et quam et praeterquam post aliud uel aliter uel secus uel comparatiuum. Vbi potes perspicere.

XCVI. De relatione extrinseca.

[1] 187. Quando extrinseca fit relatio, dictio quoque extrinseca debet adiici, per quam relatiui dependentia terminetur. Hoc est, quando relatiuum ad aliud dependet extrinsecum, ut pater ad filium, dominus ad seruum, pater relatiua est dictio, filii uero dictio est, quam sibi addi cupit, ut per eam sua finiatur dependentia.

[2] 188. Quando relatio fit intrinseca, adiici quippiam extra non expetitur. Interius enim tota relatiui dependentia terminatur, et hoc semper in plurali fit, ut hi quos cerno, similes sunt. Hic enim ambo concluduntur extrema.

[3] 189. Relatiuum duplex est: grammaticale scilicet et logicale. Primum est rei antelatae recodatiuum, ut quis, qualis, quantus et similia. Dicitur autem grammaticale quia spatialier consideratur a grammatico, qui licet et logicale consideret, tamen hoc spatialius, ut et alterum dicitur logicale, quia magis ad logicum quam grammaticum eius spectat consideratio, qui quidem logicus de grammaticali nulla aut minima consideratione habet. (2) Relatiuum uero alterum seu logicale est, Prisciano teste, quod sine intellectu eius, ad quod dicitur, proferri non potest, uel iuxta Philosophi Petrique Hispani in Praedicamentis sententiam (Categ. 7), ad aliquid talia dicuntur, quaecunque hoc ipsum quod sunt aliarum dicuntur, id est in genitiuo casu uel quomodo libet aliter ad aliud, id est in quolibet alio casu, in quo malueris ponere. (3) Sciendum autem hoc relatiuum triplex esse: unum in superpositione, ut dominus, pater; alterum in subiectione, ut filius, seruus; tertium in aequiparatione, ut socius, uicinus, similis et aequalis. (4) Haec per Aristotelem et Petrum Hispanum in Praedicamentis, capitulo de relatione, confirmantur, et haec pleraque alia hic supra, regula 29 usque ad 32, plenius exponitur. Hic autem duntaxat scripsimus quae ad duarum regularum proxime praecedentium sequentisque declarationem faciunt.

[9] 190 est regula quod relatiua quae in suppositione subiectioneque existunt, semper extrinsecam relationem reddunt, et ita semper addi aliquam dictionem appetunt eorum dependentiam terminantem, ut pater dependet ad filium et econtra. Ideo unum alterum sibi addi cupit ad eius dependentiam terminanda, ut pater addi desiderat filium uel eum cuius pater est, et econuerso. (2) Sed ubi relatiua sint aequiparante, dic bifariam fieri, quia uel relatiuum tale numeri singularis fuerit uel pluralis, primo modo semper extrinsecam relationem agunt, et ob id aliquid debet adiungi ad eius dependentiam finiendam, ut iste similis est illi. (3) Quod si fuerint in plurali, fiunt, et dupliciter: aut enim in se ambo extrema, aut unum tantum includunt. Si unum tantum adhuc est relatio sibi quippiam extra iungi desiderans, ut hi sunt similes, istis uel illis demonstratis duobus uel pluribus ex una parte alteroue extremos. Sin autem ambo extrema in se includant, intrinseca fit relatio, qua de re nihil extra cupit adiungi, quippe cum tota terminetur in idem dependentia. (4) Et enim Ioanne Petroque demonstratis, dici potest isti sunt similes. Sensus enim est quod Ioannes similis Petro sit, et econuerso. Itidem est si dicatur hi sunt similes, demonstratis duobus aut pluribus, et ita de similibus, ut hi sunt propinqui, socii uel uicini dici debet. (7) Harum VII regularum probatio in fine noni Doctrinalis glosatorumque suorum, praesertim Ioannis de Crocho, ibidem quarentibus prompta fiet. Vbi sic Doctrinale canit (9, 1.445-49):

«Deque relatiuis logice fit regula talis

Quando relatio fit extrinseca, debet eidem

dictio subiungi, quae rem determinet eius

Cumque relatio fit intrinseca nil petit addi

Plurali numero: similes sunt quos ibi cerno».

XCVII. De relatiuis.

[1] In harum principio regularum praecepta XII doctrinasque octoginta octo, ex quibus utriusque numerus complet centenarius, per regulas, id est breues copiose dictorum traditiones succintasque resumptiones, perstingere potuissem, tamen ne opus nimis prolixum et molestum habeatur, cum iam id plerique dixerint, qui rei latitudinem difficultatem, utilitatem non gustarint, praetermittendum putaui, praesertim cum maior pars illorum sat breuiter sit edocta. (2) Eisdem de causis regulas pronominum illorumque octo, cum quis uel qui, secundam pronominum declinationem sequentium, ad elegantes planeque latinas constructiones pertinentes praetereo, maxime cum fere omnes, praeter ea quae in 2º libro scripsi, in tertii quartique regulis iam fuerint explanatae, adeo ut praeter nimiam regularum multitudinem, iam numerum quingentesimum excedentem, res nimis superuacanea putaretur.

[2] Verumenimuero non nulla delecta ad pronominum similiumque, praesertim relatiuorum pulchrarumque elegantiarum materia opportuna, superius intacta uel non satis ante oculos collocata, per regulas explicanda praetermittere non possum.

[3] 191. Igitur est regula quod relatiua saepe per suorum antecedentium reperiuntur eclipsim, ut nihil clementia praeexcellentius homo habere potest uelut qui per eam deo fit simillimus. Hic enim his isue deest, aut dic uelut participans, quae uirtus diuina uocitatur. Nam et hic huius eiusue uirtutis uel hanc eamue uirtutem uel hac aut ea uirtute deficit, et suppleri potest.

[4] 192. Relatiua nisi ponantur, non intelliguntur, nisi antecedentia in demonstratione sint, quae relatiua subintelligant. Nam et tunc sine relatiuis antecedentia poni possunt, ut si Sanctum Franciscum, quinque plagas ostendens: talis in cruce Iesus erat, uel Achillem, Hectorem, Dauid, Alexandrum Caesaremue commemorans adiiciat: talis Sanctus erat Georgius, et Karolus Maynes; uel Sansonem Goliachque gigantem referens exprimat: talis et tantus iste fuit et erit. (2) Has duas regulas Priscianus primo minoris, § Et necesse est, uersiculo Sciendum tamen, carta IXª, confirmat sic inquiens (17, 32): «Sciendum tamen quod per eclipsim aliorum casualium haec saepe inueniuntur relatiua, ut Terentius in Andria (148-49):

«Ita tamen discedo ab illo, ut qui se filiam neget esse daturum»,

deest enim ab eo, qui neget; et uenit cuius est causa, deest iste. Et exigit cui debeo et minatur quem timeo; et floret quo ualeo, deest enim omnium nominatiuus, in omnibus illis subintelligendus est nominatiuus, nam uocatiuum relatiua non habent (3) Qualis quoque et quantus et quot per defectionem talis  et tantus et tot frequenter inueniuntur. Nec mirum relatiuis positis, quae secundam signant noticiam, etiam antecedentia uel redditiua intelligi, licet non sint dicta, ut qualis Homerus, fuit Virgilius, ut Virgilius in 2º Aeneidos (2, 331):

«Milia quot magnis nunquam uenere Micenis».

(4) Et nota figuram quod pro nominatiuo uel accusastiuo uel ablatiuo solum posuit nominatiuum, quomodo Terentius in Andria (148-49), ut supradictum est:

«Tamen discedo ab illo, ut qui se filiam neget daturum».

Relatiua autem nisi sint posita, intelligi minime possunt, nisi in demonstratione. Tunc enim et sine relatiuis possumus redditiua proferre, ut si ostendentes Virgilium dicamus talis fuit Homerus, uel Thesea demonstrantes dicamus tantus fuit Hercules.

[5] 193 regula secundum Laurentii Vallensis Elegantias, libro IIIº, capitulo XXIº, est quod «Relatiuum frequenter antecedenti in genere uel numero non respondet, quippecum eius sententia ab antecedenti ad sequens substantiuum de masculini in neutrum reflectatur, ut Salustius (Cat. 55, 3): "Est locus in carcere quod Tullianum appellatur". Econtra Valerius Maximus, libro IIº, dixit (2, 2, 6): "Antea Senatus assiduam stationem eo loci peragebat, qui hodie cenaculum appellatur". (2) Mutatur etiam numero, ut Cicero (Parad. 1, 11): "Quibus gradibus Romulus in caelum ascendit, iisne quae isti appellant bona?" De masculino quoque in femininum, ut idem (Off. 2, 70): "Omnes tenues atque humiles, quae maxima in populo multitudo est, sibi praesidium paratum putant".» (3) Vnde Nicolaus Perottus in capitulo de relatiuis, in fine, sic ait (fol. k5r.): «Relatiuum discordatne aliquando ab antecedente? Discordat. In quibus accidentibus? In genere et numero. Quomodo in genere? Vt apud Salustium (Cat. 55, 3): "Est locus in carcere quod Tullianum appellatur". Quomodo in numero? Vt (cic. Off. 2, 70)"Omnes tenues atque humiles, quae maxima"», et cetera. (4) Manente quoque genere secundum eundem Laurentium «Numeri uidetur fieri quaedam mutatio, ut Quintilianus (Decl. 12, 13): "Vbi uero uniuersas familias fames extinxit, quae pars maxima est, inanes domus situm ducunt". E diuerso de feminino in masculinum, non mutato numero, ut Salustius (?): "Ea fines habet ab occidente fretum nostri maris et Occeani; ab ortu Solis decliuem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant". (5) Mutato etiam numero, ut Quintilianus (8, pr. 18): "Resistam iis qui omissa rerum qui nerui sunt causis, diligentia". De neutro in aliud genus, Salustius (?): "Ipse ex flumine quam proximam oppido esse aquam supradiximus, iumenta onerat". Mutato enim numero, ut Liuius (4, 59, 4): "Auxur fuit, quae nunc Terracinae sunt, urbs prona in paludem". (6) Aliquando sine ullo certo antecedenti, ut Quintilianus (Decl. 4, 11): "Ego, quae felicissima uel lassitudo uel societas, uirtute consenui"».

XCVIII. De regulis impropriis sed ornatis.

[1] 194. Lepide frequenter datiuus pro nominatiuo cum substantiuo uerbo collocatur, ubi quandoque et nominatiuo sed naturalius utimur. Id quod per relatiuum et sine relatiuo fit per relatiuum, cum dictio substantiuo praecedenti respondet, et sequenti respondere deberet. (2) Dicit enim Virgilius primo Aeneidos (1, 267):

«At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo».

Hic enim per relatium lepide datiuus, scilicet Iuliocui praecedenti substantiuo respondet, cum sequenti, scilicet cognomen, naturalius responderetur. (3) T. Liuius, libro XXVº (25, 2, 6): «Scipio, cui Africano fuit cognomen», ubi Africanus naturalius, sed minus ornate dictum esset, ut facit Cicero (Caec. 27): «Argentarius Sextus Clodius, cui nomen est Phormio». Sine relatiuo per nominatiuum et datiuum fit: per nominatiuum Terentius (Hec. 1):

«Ecyra est huic nomen fabulae».

Per datiuum Liuius libro primo (1, 4, 7): «Faustulo fuisse nomen ferunt».

[2] 195. Ornate accusatiuus pro nominatiuo et alii casus pro aliis usurpantur, ut antecedens relatiui casum, suo relicto, sequatur, Virgilius primo Aeneidos (1, 573):

«Vrbem quam statuo uestra est».

Oratores autem antecedens postponunt, ut quam urbem statuo uestra est. Ouidius (Met. 14, 350):

«Cecidere manu, quas legerat herbas».

Quintilianus (Decl. 4, 19): «Timeo nequos porrexerim cibos uenena fiant». (2) In quo ratio est habita uenustatis, ut relatiuum et antecedens in eodem casu sint, sed saepius, altem apud oratores, antecedente postposito. Tale est id Euangelii: «Sermonem quem uos audistis uerus habetur». In graeco autem, testante Laurentio (3, 19), hoc est in fonte, sermo non sermonem est. Vnde noster interpres latine quam grammatice loqui maluit. (3) Nec ignoratur, qualia minus docti in hoc Euangelii loco soleant disputare, profecto nullatenus disputaturi, si linguam graecam mediocriter, latinam perfecte scirent. In tali sermonis genere uel idem nomen repetetur uel accusatiuus in casum debitum resoluetur, nam utrunque fieri comperitur exemplis; siquidem frequenter ita loquuntur auctores. (4) Quos libros commodaui tibi, ii libri cum fratre sint communes, uel ex eis aliquot cum fratre communes facies, uel ii sint cum fratre communes. Itidem per ceteros casus est. Illud Oratii magis est poeticum, Vº Carminum (Epod. 2, 37-38):

«Quis non malarum, quas amor curas habet,

Haec inter obliuiscitur?».

(5) Ad hanc regularum plenius cognoscendum, supra, 63 cum duabus sequentibus, perspice.

[3] Si substantiuum cum adiectiuo praecedat, cum intellectu huius uocis ne dicam et dicere oportet, etiamque similium, adiectiuum sequens in accusatiuo ponetur subintelligendo eum, ut homo doctus, ne dicam eminentem, eumque subintellige quod melius dicitur quam homo doctus, ne dicam eminens. (2) Sin autem post huiuscemodi interiectum substantiuum cum suo adiectiuo sequatur, in nominatiuo poni debet, ut asper et uiciosus, ne dicam crudelis et sceleratus rex. Nam perquamabsurdum foret sic dicere: asper et uiciosus, ne dicam crudelem et sceleratum regem. (3) In aliis autem casibus haec nec diuersitas nec causa reperitur, ut Cicero (Mil. 26): «An sperasset hoc, uiuo Milone, ne dicam consule?» Vel an sperasset, hoc uiuo, ne dicam consule, Milone? (4) Illud eiusdem in libris Ad Herennium (4, 40), his nec dissimile nec usqueadeo simile dici potest: «Offuit plurimum eo tempore rei publicae consulum siue stulticiam siue maliciam dicere oportet, siue potius utrunque». Hic autem deest suppositum, nam uerbum interiectum de nominatiuo in accusatiuum mutationem fecit. (5) Sed, teste Laurentio (3, 20), sicut in Euripo [4] aut Siciliae freto inflata uento uela aquarum impetus retroire cogit, ita orationem lege grammatica euntem auctoritas ipsa consuetudoque inhibet ac repellit. (6) Verum ut grammaticorum expectationi satisfaciam, sic construendo erit: aut stulticia consulum aut malicia aut potius utrunque offuit plurimum eo tempore rei publicae; siue illud factum consulum dicere oportet stulticiam siue maliciam siue potius utrunque; uel sic: offuit plurimum rei publicae eo tempore consulum factum, ita quod hic nominatiuus factum suppleatur; siue illud maliciam siue stulticiam eorum siue utrunque dicere oportet.

[4] 197. Si post accusatiuum primae, secundae tertiaeue personae infinitiuus sequitur, subsequens res in nominatiuo poni debet, secus si infinitiuus postponatur, tunc enim utraque res in accusatiuo collocanda uenit. Exemplum primi: sentio te bonum praexcellere, ut ceteri. Hic enim subintelligitur, scilicet boni praexcellent. (2) Exemplum secundi: sentio te bonum, ut ceteros, praeminere. Hic quidem nihil potest intelligi, infinitiuo statim subsequente et omnia ad suum regimen attrahente. Itaque tuinc sic fiet expositio: sentio te bonum praeminere, ut sentio ceteros praeminere.

[5] 198. Spero credoque cum infinitiuo esse a parte post proprie nominatiuum poscunt, ut spero tibi esse diligens aduocatus, credo causarum expeditioni fuisse accintus. Nec accusatiuum admittunt, nisi alter accusatiuus antecedat, ut spero me tibi diligentem aduocatum fore, credo me causarum expeditionem fuisse accintum. (2) Id quod de nolo et incipio dici potest, ut noli mihi esse hostis, incipe mihi fidelis esse, sed et cum accusatiup praeeunte accusatiuum post quoque recipiunt, ut noli te mihi fore hostem, incipe te mihi fidelem esse. (3) Quaedam uerba, ut nego, praecipio, libet quinimmo pleraque cum nominatiuo iungi infinitiuo esse mediante recusant, ut nego illi mihi familiarem esse, sed non familiaris dicatur; praecipio tibi deo esse deuotissimum; tibi libeat, in omnibus studiosus esse; caueas laudibus antefactis uituperando esse contrarium; sperne dictis uel factis tibi repugnantem esse. (4) In his enim et ceteris, nisi minus usitate per nominatiuum loqui non licet. Hoc tamen minus usitatum loquendi genus quandoque reperitur, ut apud Ouidium  libro primo sine titulo (Am. 2, 4, 14):

«Speremque in molli mobilis esse thoro»,

et apud Lucanum in Xº (9, 1.037-38):

                                   «Tutumque putauit

Iam bonus esse socer»,

alius dixisset iam socerum esse bonum. (5) Et apud Catonem libro primo, in illo uulgari uersu (Dist. Cat. 1, 4):

«Sperne repugnando tibi tu contrarius esse»,

quod si dixisset noli repugnando uersusque pateretur, nullum de constructione dubium esset. Talis tamen loquendi modus e graeco fluxit, ubi perusitatus sit.

XCIX. De nominatiui et uocatiui communione.

[1] 199. Secunda persona imperatiui modi utriusque numeri cum solo nominatiuo huius pronominis tu uel expresso uel subintellecto in nominatiuo nominis participiiue expresso construitur, ut o deus, tu miserere mei; o reges, uos facite iusticiam; uel tu, dominus, adiuua peccatores ad crimina relinquenda; uel tu, omnia potens donansque in proelio, nos defende; uel apud Catonem in 3º (Dist. Cat. 3, 10):

«Vtile consilium dominus ne despice serui».

Hic enim tu nominatiui casus subintelligendus est, sed hoc exemplum per euocationem tacitam excusatur, ut superiora per expressam. (2) In his autem locutionibus si uocatiuus exprimatur, ut domine exaudi me, is a secunda persona imperatiui modi subintellecta, scilicet audi uel percipe, regi uel absolute poni debet, ut antedictum est. (3) Haec autem regula non solum in imperatiuo, sed etiam et facilius quidem in aliis modis obseruari potest, ut domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me, et Cato in primo (Dist. Cat. 1, 16):

«Multorum cum facta senex et dicta recenses»,

et cetera. (4) Sicut in 193 regula usque ad hanc a Laurenti Vallensi, libro IIIº, capitulo XXI usque ad 27, sumi potest confirmatio, sic affirmari potest quod in multis de quibus ipse Laurentius, peracutus perque doctus, regulas tradere non est ausus, ego ipse, cum dei adiumento, tradiderim. (5) Quippe praeter antedicta per uiam doctrinae uel exemplorum a Laurentio posita in regulas a me generalitatemque traducta, ille ipse Laurentius in eo XXVIIº capitulo, scilicet de communione uocatiui et nominatiui sine regulae traditione cum sola fere exemplorum commemoratione dicit: «Defende me, domine; adiuua me, optime uir; tace, homo imperite; mutato uocatiuo in nominatiuum non recte dicitur. Item defende me, tu dominus meus; adiuua me tu, uir optimus; tace tu, homo imperitus. (6) Hic per nominatiuum et recte loquimur. Subintelligitur enim ens hoc modo, tu ens dominus meus. Qua ratione defendi posset illud in Psalmo (134, 5): "Domine dominus noster", nisi sumptum esset e graeco. Idem fit in uocatiuo alicuius nominis, Virgilius (Aen. 1, 664):

"Nate, mee uire, mea magna potentiam solus".

Idem in nominibus propriis, quod fit in hoc pronomine et in uocatiuis casibus sic: Aue Caesar, summus imperator. (7) Neque id tantummodo in imperatiuo, uerum etiam est quidem facilius in aliis modis, ut quo tendis Aenea, extremus omnium Troianorum, uel extreme; uiuis et regnas, Helene, dono deum, et regnas medius saeuissimorum hostium, melius quam medie. Male per solum proprium nomen aut iunctum cum pronomine, ut quid facis Seruius, uel tu Seruius, aut per nomen appellatiuum sine pronomine, ut quid facis, dominus meus? nisi tali modo, ut quid sedes inter seruos, dominus? Hic subintelligitur ens, ibi subintelligi non potest». (8) Haec scite subtiliter dicit Laurentius, tamen dictis suis aliquid addi posset, nam in oratione illa defende me, tu domine deus meus, subintelligi ens non oportet, sed per euocationem expressam defenditur talis locutio, ut et haec quid facis Seruius, et haec quid facis, dominus meus, per tacitam. Nec modo congrue licet improprie sed et eleganter, saltem in appellatiuis, hoc dici existimo. (9) Cato nanque inter minutos auctores latinissimus, et quo mille annis nemo scripsit elegantius, ipsius Laurentii sententia, libro IIIIº De elegantiis, capitulo XVIII, hoc dicendi modo saepe sit usus, et enim libro Iº, sic eleganter ait (Dist. Cat. 1, 16):

«Multorum cum facta senex et dicta recenses

Fac tibi succurrant iuuenis quae feceris ipse»;

idem in II (2, 4):

«Iratus de re incerta contendere noli»;

idem in eodem (2, 7):

«Quod pudeat socios, prudens celare memento»;

idem in eodem (2, 29):

«Iudicium populi nunquam contempseris unus»;

idem in IIIº (3, 3):

«Productus testis, saluo tamen ante pudore

Quantuncunque potes celato crimen amici»;

idem in eodem (3, 10):

«Vtile consilium dominus ne despice serui»;

idem in IIIIº (4, 20):

«Prospicito cuncta tacitus, quod quisque loquitur»;

idem in eodem (4, 39):

«Cede locum laesus, fortunae cede potenti»;

idem in eodem (4, 43):

«Suspectus caueas ne sis miser omnibus horis».

(10) Nec abs re saltem in appellatiuis dixi, sic eum apud multos elegantes auctores in appellatiuis tacitam euocationem legi, sic hactenus in propriis non recolo me legisse, sed in his illo semper uocatiuis fuisse usos.

C. Verbum cum ultimo supposito in persona, genere, numero concordare debet

[1] 200ª regula est quod uerbum cum ultimo supposito in persona, genere, numero concordare debet: in persona, ego illum, ille me diligit; in genere, Petrus Iesum, Magdalena quoque sectata est; in umero, Christo orante, discipuli et Petrus dormiebat. In persona uero, genere numeroque insimul: propter belli calamitatem ego et tu fereque omnes ciues et ciuitas ipsa depauperata remansit. (2) Excipitur tamen per comparationem aut similitudinem facta locutio: per comparationem, ut ego libentius quam tu etiamque omnes, studeo, non autem quam tu etiamque omnes studetis, nam principale uerbum efferri debet, subintelligi uero minus principale. Per similitudinem hoc modo: sic ego, ut tu, uigilo, sed non ego, ut tu uigilas.

[2] 201 regula, quod adiectiuo praecedenti obsequi substantiua debent, ut nulla uirgo remanet, uel corrupto comite me uel te matre, aut uel corrupta comite te matre uel me, non autem sic: me comite corrupto uel te matre. Aut secundum Laurentium Vallensem sic exempla ponentem (3, 25): «Nulla uirgo est dicenda uel corrupto animo uel corpore; dic pro animo, mente sic: nulla uirgo dicenda uel corrupta mente uel corpore uel mente. Econuerso latinum non erit. (2) Aut praecedente uerbo, aut in finem adiectiuo reiecto sic: nulla uirgo est dicenda uel mente corrupta uel corpore, aut uel corpore corrupto uel mente. Item uel mente uel corpore corrupto, aut uel corpore uel mente corrupta. Similiter in plurali: nemo diues est uel ualitudine infirma uel sensibus, aut uel sensibus infirmis uel ualetudine».

[3] 202. Adiectiuo praeeunte, diuersa substantia singulas coniunctiones uel copulatiuas uel disiunctiuas habentia, latine non coeunt, ut corrupto et corpore et mente, lacerata uel facie uel brachio. Adiectiuum nanque ad utrunque substantiuum in genere et numero applicari debet, ut corrupta et fronte et maxilla, uulnerato uel naso uel oculo.

[4] 203. Verba diuersarum personarum cum eadem coniunctione eis praeposita, nisi prior omnino praecedat, eleganter minime coniunguntur, ut tu nec faceres nec ego permitterem, ut enim hoc latine non dicitur, sic: coniunctione praecedente omnino, elegans sermo fit, ut nec tu faceres nec ego permitterem. (2) Secus autem est si uerba eidem personae tribuantur, ut tu nec faceres nec a me permitteris facere, tota nanque a dictione prima pendet oratio. Item potes cognoscere partim ex aliorum sermone, partim te edocebit ipse tabellarius a latinitate abhorret, non sic: partim potes cognoscere, et cetera, aut sic: potes cognoscere partim ex aliorum sermone, partim ex tabellario.

[5] 204. Verba diuersam naturam habentia eidem personae in casuali priori uerbo congruenti positae attributa latine sic commisceri non possunt, ut ego non offendi Petrum nec profui; ille mihi nec nocuit nec adiuuit. Latine nanque sic diceretur: ego nec offendi Petrum nec adiuui; ille mihi nec nocuit nec profuit.

[6] 205. Non nunquam tres negationes non plus quam duae efficiunt, ita quod principalis in principio collocetur, nam si locum in medium postremumue mutetur, uis euanescet illa, ut nunquam mihi nec offuisti nec profuisti, nescis nec in pace nec in bello uiuere. Tres hic negationes sunt, quae idem quod duae faciunt, ut nec mihi offuisti nec profuisti; nec in bello nec in pace scis uiuere. (2) Enimuero si principalem negationem mutaueris, nihil facies, ut mihi nec offuisti nunquam nec profuisti; uel mihi nec profuisti nec offuisti nunquam. (3) De 193 usque ad praesentem regulam a Laurentio Vallensi, libro 3º, capitulo XXI, usque ad XXXI, auctentica fundamenta peti possunt. Et uide supra, plenius libro 2º, § In libro uero IIIº (2, 40, 1), quid momenti coniunctio aduerbiumque disiunctiuum ex collocatione faciant. Et in uersiculo proxime sequenti de negationis usu. (4) Consequenter de uereor, timeo, metuo similibusque cum negatione ne uel sine ea idem facientibus. In uersiculo uero Neutiquam de multis aduerbiis negatiuis. De quibus etiam libro 4º, regula 102. (5) Item in eo libro 2º, uersiculo Huic addamus (2, 41, 4), ubi debeat negatio geminari, et de nemo, nihil, nil, nihilum, nihilifacio, nihilipendo, nihilominus, de minus cum nihil et paulo et quominus et siquominus, de quibus et libro IIIIº, regula 81, copiose dixi. (6) Insuper in eodem libro IIº, § Ego quoque in capitulo sequenti (2, 42, 1), sat plene tracto de temporibus imperatiui modi uel secundum Graecos et de modorum officiis significationeque ex Prisciano VIII maioris et 2º minoris excerptis adiicio. Vbi habetur (Prisc. 8, 63; 18, 48) quod in passiuis uel aliis passiuam declinationem habentibus uti praeterito tempore possumus imperatiui coniungente participium praeteriti cum uero imperatiuo temporis praesentis uel futuri. (7) Deinde de uerborum modis et quid modi sint, et quot sint et quid imperatiuus sit et quod non modo imperantes, sed etiam orantes imperatiuo soleamus uti. Item quod subiunctiuus cum diuersas significationes habeat, ab una earum ut a constructione nomen acceperit. Hic autem confirmationem suasionem imperium sine alio uerbo ostensionem quid fieri potuisse, nisi quid impedimento fuisset, significat. (8) Et quod infnitiuus est qui personis et numeris deficit, unde nomen infinitiui accepit. Et quod infinitiuus apud Graecos pro imperatiuo ponatur, apud nos autem pro praeterito imperfecto. Et apud nos et illos per figuram eclipseos, id est defectionis, et hoc secundum eundem Priscianum primo minoris, circa medium, § Itaque apud Graecos, postea dicentem in uersiculo Cum etiam alios modos pro aliis ab auctoribus accipi. (9) Vbi quoque de quinque modis plenius accuratiusque examinat. Et in § Illud autem (18, 75) exponit imperatiua uocatiuis casibus adiuncta nominum perfectionem orationis habere, et optatiua per se rem uotumque notare, aduerbium uero utinam uotum tantummodo, quod ad ampliorem demonstrationem uerbis optatiuis addatur, ut confirmatiua indicatiuo. (10) Et auctores subiunctiuis pro indicatiuis perfrequenter uti. Et si coniunctionem frequentissime dubitationem significantem subiunctiuo sociari. Cum uero rem rei continuari significat, indicatiuo iungi, adeo ut si coniunctio et indicatiuo et imperatiuo et subiunctiuo possit adiungi, sed indicatiuo coniuncta magis rem confirmari et credi sic esse et fieri posse quam dubitari ostendat. (11) Et Virgilius de rebus quas procul dubio factas esse uult ostendere, indicatiuis cum ipsa coniunctione si, quas uero dubias, subiunctiuis cum si magis utatur. Et Cicero indicatiuum cum aduerbio dubitatiuo pro subiunctiuo ponat. (12) Et in dubiis indicatiuo cum si coniunctione utantur auctores. Et si quandoque, quomodo ut, per defectionem subaudiendum sit. Et subiunctiuus nunc dubitationem, nunc comprobationem, nunc possibilitatem notet. Et in § Sciendum tamen (18, 93), quod ut coniunctione causali et si sequentibus uel antecedentibus cum uerbis subiunctuis, etiam antecedentia uel sequentia frequentissime per subiunctiuum proferre soleant, et maxime qui uel quae uel quod adiuncto rationem et dubitationem colligentes. (13) Et in § Illud quoque (18, 96), quando rei factae nos poenitere uolumus ostendere, subiunctiuo utamur. Et praeterito plusquamperfecto subiunctiui praeteritum imperfectum soleant auctores coniungere, ut fecissem, nisi impedires, et econtra, ut facerem, nisi impedisses. Et praesenti praesens uel futuro uel praeterito, ut faciam, nisi impedias et nisi impedieris. Et hoc quo ad secundum, sed quo ad tertium etiam, et fecero, nisi impedias, et impedieris. (14) Et subiunctiuum quoque per possum et infinitiuum exponatur, ut (Verg. Aen. 2, 60)

«Iam flamae tulerint, inimicus et hauserit enses»,

pro poterat hausisse; et dixeris egregie pro poteris dicere egregie. Et frequentissime auctores subiunctiuis utantur confirmantes etiam praeterito tempore res perfectas. (15) Posthac Priscianus declarat (18, 102) subiunctiuum ad futuram cognitionem intelligi, ut ita sim pro ita inueniar uel cognoscar. Et ut causalis coniunctio et quandoque pro ea ponatur, subiunctiuo omnibus temporibus adiungantur eisque indicatiua subiunctiuaque anteponi uel subiungi possint: doces ut proficiis, doceas ut proficias. Et quod imperatiuis frequenter auctores subiunctiua ponant. (16) Praeterea Priscianus in eodem 2º doceat saepe auctores subiunctiuis affirmatiue fuisse usos, et si praepositam subiunctiuum subiunctiuo coniungere. Tandem auctores omnibus subiunctiui  temporibus pro optatiuo fuisse usos, et poetas metri causa indicatiuo pro subiunctiuis posuisse. Consequenter super ipsis modorum officiis tantae digressionis ratione assigno.

[7] 206. Quattuor modis iuberi potest, ut persecundam personam praesentis temporis imperatiui modi, et per secundam futuri eiusdem modi, et per secundam futuri indicatiui et secundam optatiui, seu secundam praesentis coniunctiui modi qui affirmando idifferenter usurpantur, ut ama, amat, amato, amatote, amabis, amabitis, ames, ametis. (2) Horum autem quattuor iubendi modorum uno tantum in negatione cum iussu quodam seu ad iubendum pertinente iussumque negatiuum faciente utimur, ut ne ames, ne ametis. Hoc est per secundam personam futuri optatiui modi, seu praesentis coniunctiui, ita quod tunc ne non modo dehortatiuum, sed et abnegatiuum sit, sed hic abnegatiue sumi debet. Ad hoc Priscianus XVI maioris facit (16, 5), ut supra, libro 2º, uersiculo Priscianus de ne, carta 115, plenissime disputaui (2, 32, 4). (3) Licet autem dicatur et proprie ne ama, ne amate, hoc tamen uetitiue seu prohibitiue dicitur, sed negatiue nisi improprie dici non potest, ut in sequenti regula planius exponetur.

[8] 207. Ne dehortatiuum, uetitiuum, prohibitiuum indicatiuo non praeponitur, sed uel imperatiuo uel optatiuo uel coniunctiuo uen infinito. Non uero imperatiuo proprie non potest adiungi, nisi in compositione noli. Aliis uero modis apertissime sociatur, ut Priscianus in XV,  post principium, uersiculo Ne cum est dehortatiuum, ait (15, 2). (2) Et in eodem XV, carta penultima, subiicit (15, 32): «Abnegatiuum est ut non, haud, nunquam, minime. Sciendum tamen quod etiam aliae partes accipiuntur pro aduerbiorum diuersis significationibus, et est quando duae pro una, ut nullomodo, nullatenus, quomodo. (3) Nec sine ratione dixi non imperatiuo proprie non iungi, quia non nunquam iungi, sed improprie reperitur, ut apud Doctrinale in primo (1, 88):

«-N- -u- non iunge reliquis uocalibus adde».

Hic enim non abnegatiuum pro ne dehortatiuo surrogatur. Catoque latinisssimus dicit in primo (Dist. Cat. 1, 8):

«Nil temere uxori de seruis crede quaerenti»,

nil enim pro non et aliquid debet exponere. (4) Ideo Laurentius Vallensis, De elegantiis libro 3º, capitulo 32º, sicite dicit: «Non ueni, non fac, non iugula apud oratores fere nunquam, sed apud poetas», qui profecto fere dicit, quia improprie quandoque apud oratores, saepius autem apud poetas inuenitur. (5) Sed et ipsi poetae saepe, sicut oratores, ne imperatiuo praeponunt, Terentius (Andr. 348):

«Ne nega»;

Virgilius (Aen. 6, 544):

«Ne saeui, magna sacerdos»;

(6) Cato in prohemio (Dsit. Cat. Pr. 38): «Maledictus ne esto», sed hic orator est habendus, cum prohemium hoc non metricum sed prosaicum profecto sit. Idem uero dicit in primo (1, 2):

«Plus uigila semper, ne somno deditus esto»,

et in IIIº (3, 10):

«Vtile consilium dominus ne despice serui».

(7) Hoc magis oratores faciunt, Liuius, libro IIº (3, 2, 10): «Ne timete», et Quintilianus (1, 79): «Ne relinque».

[9] 208. Quamuis non imperatiuo in compositione iungatur, tamen tantummodo cum tribus uerbis componi reperitur, ut nolo, nequeo et nescio. In nequeo uero et nescio -o- mutatur in -e-, et non fit ex ne compositio. Non enim cum aliquo uerbo componi potest coniunctio. (2) Ceterum auctores frequentissime secunda persona imperatiui modi huius uerbi nolo utuntur, ut Cato, sed secunda horum uerborum nequeo et nescio perraro uel nunquam. Ideo illorum usum sequi te moneo, ut bene loqui latine uidearis, id quod in auctorum praeclarorum imitatione consistit.

[10] 209. Quattuor antedictorum modorum in iubendo consistentium uno ††, per futurum coniunctiui facto in affirmatione non utimur, ut ne amaris, quippe ipsum amaris duobus modis accipitur: uno subiunctiue, ut si amaueris uel cum amaueris; altero sine subiunctione. Ideo illud uerbum principale non est, hoc autem est, ut si me iuueris, rem optimam feceris; dimitte me et diuitem feceris; eamus in portum iam naues uenerint. (2) Sciendum tamen haec omnia uerba temporis futuri esse, ueluti si fiat ita commutatio: si abstulero huic filiam meam, eum iugulauero, non autem iugulauerim; ego hic uidero, tu uideris, uos uideritis, quasi ego hoc uidebo uel uideam, tu uidebis uel uideas.

[11] 210 regula, quod inter praeteritum perfectum et futurum subiunctiui sit differentia, siquidem negando prima, secunda, tertiaque persona praeteriti coniunctiui ualemus uti, ut non amauerim, non amaueris, non amauerit; sed uetando per ne duntaxat futuri eiusdem modi, ut ne amaueris, ne amaueritis, quod etiam ne prohibitiuum secundae personae imperatiui modi praeponi potest, ut ne ama, ne amate, ne amato, ne amatote; et non negatiuum proprie non debet anteponi, ut dictum est. (2) Vnde Laurentius, libro IIIº, capitulo 33º, Quintiliani auctoritate, sic inquit: «Hic nos Quintilianus nos admonet, ne pro illa ne feceris dicamus, non feceris, quia alterum negandi est, alterum uetandi. Ideoque ne cum prima persona singularis numeri nunquam coniunctum inuenimus, ob eandem casum, propter quam imperatiuum caret prima persona in singulari, quia nemo sibi soli aut imperat aut uetat. (3) Vnde frequenter legimus ne timuerimus, ne timeant, nunquam autem ne timeam, nisi ne prout et non, sed non timeam, non ausim, non sperem, non timuerim, id est timere, audere, sperare non possum aut non debeo. Ita in aliis personis, ut non spectes, id est spectare non debes, sed uetando ne me expectes. Ita non expectaueris et ne expectaueris, quorum alterum praeteriti temporis est, negatque; alterum futuri, et uetat». (4) Laurentius Vallensis has quique regulas posteriores in libro 3º, capitulo 33º praelibatis, probat, supra, libro 2º, uersiculo Iam ad materiam ipsius capituli 32 (2, 43, 1), cum Quintiliani auctoritate dixi.

[12] Consequenter ibi de lepore si non et nisi cum aliis tum uerbis, tum uero mentior, et ubi nisi quam et praeter quam deceant, et ubi est praeter, praeterquam habere locum disserui. Et de his Laurentius capitulo 33 praecipit.

[13] Posthac ego in § Quoniam satis et plusquam satis (2, 45, 1), de alter et alius, et de alter pro secundo et duobus, et alius pro diuerso, ita quod unus et alius de multis, alter uero de duobus, et iterum pro bis et secunda uice uicibusque duabus. Et quomodo differant terium et quartum consul et ter quaterque consul.

[14] Item in uersiculo De quisque (2, 46, 1) edoceo de quisque et uterque cum uerbo aut participio et unusquisque.

[15] Vlterius in uersiculo De tamen (2, 47, 1), de ipso tamen et sed cum relatiuo, et de is pro talis et id. Et de hic pro talis et huiusmodi, et hoc, id est huiusmodi res.

[16] Vlterius in uersiculo Consequenter (2, 48, 1), de id quod cum alio antecedente; et in uersiculo Item de aliquis, de ipso aliquis, quisquam, quispiam, ullus; et de differentia inter ipsa per Priscianum primo minoris, § Et praeterea, uersiculo Inter aliquis et ullus.

[17] Praeterea in § Posthac in eodem libro (2, 49, 1), de unus et solus quod more superlatiuorum genitiuum regant etiamque ablatiuum cum prepositione ex, insuper accusatiuum inter, ut unus uel solus omnium uel ex omnibus uel inter omnes. Et unus pro solus inuenitur.

[18] Tandem in § Tertia igitur (2, 50, 1) de tertia quartaque declinatione pronominum et cur secundum Priscianum in 12º nostrás et uestrás a plurali tantummodo deriuentur. Et de cuiás et cuiátis secundum antiquos et de cuius, -a, -um possessiuo, et de omnium horum accentu accurate dico. De quibus omnibus hic breuiter epilogatis et resumptis hic regulas non expono, cum superius, in 4º, traditae fuerint, ut de demonstratione relationeque pronominum, quae materia est tertii , regulas copiosas ante oculos collocaui.

[19] Iam ad regulas ex ipsius Laurentii Vallensis Elegantiis excerpendas redeundum puto.

CI. Reditus ad regulas ex elegantiis excerpendas.

[1] 211 regula est: uter cum aliquo casu ex se cadente in eadem clausula recte construitur; uterque uero uix, saepe cum alter, neuter autem nullo modo, sed cum alter fieri debet constructio. Quod autem de uter dixi, de quis potest dici, ut uter utrius miseretur, uter utri parcit, uter utrum accusat, uter utro abstinet. (2) De uterque Terentius in Phormione dicit (800):

«Vterque utrique est cordi».

Cicero Quintilianusque per alter additum loqui solent. Nam Cicero dicit in prologo De officiis (1, 4): «Quorum uterque suo studio delectatus contempsit alterum». Quintilianus (1, 1, 14): «Cum enim uterque alteri obiiciat, palam est utrunque fecisse». Quod autem sic dicendum sit, per illud frequentissimum comprobatur: alter alteri obiicit, alter alterum contemnit, alter alterum accusat, alter enim alterum, non ambo ambos accusant. (3) Idem de  neuter est dicendum. Idem enim Quintilianus ait: «Ita fiet, ut cum aequali cura linguam utranque tueri ceperimus, neuter alteri officiat». Qua de re peccauit Priscianus, qui libro IIº ait (2, 60): «Fiscina uero a fisco, an fiscus a fiscina, an neutrum a neutro, dubium est», debuerat dicere an neutrum ab altero. (4) Sicut autem uter utri dicitur, ita quis cui. Virgilius (Aen. 4, 371):

«Quae quibus anteferam?»

et Cicero (Tusc. 5, 28): «Quid cui praeponendum sit»; Quintilianus (11, 3, 25): «Quid quo loco collocandum sit». (5) Hoc a Laurentio, libro 3º, capitulo 34º, roboratur, et ad hoc facit quod supra, libro IIº, § Deinde Quintiliani sententia (2, 11, 1), retuli, scilicet super differentiam inter uter et utrum ex una parte et quis et quid altera; et libro 4º, regula 56 et 64.

[2] 212. Prior personam dicit, id est ego duorum prior; prior autem aduerbium tempus significat, quasi prius quam nunc uel tunc. Idem de posterior et posterius aduerbio dici potest. Prior quoque et posterior de duobus dicuntur; primus autem et postremus seu ultimus, de multis. (2) Nam quando duo ad unum referuntur, ut quia ego et hic te uocauimus, est dicendum nos te uocauimus, sed ego prior, hic autem posterior. Idem fit si unus ad duos referatur: te priorem uocaui melius quam prius, illum autem posteriorem, melius quam posterius. (3) Eadem est ratio de passiuo, nam si duo estis, dicetur uocatus a me prior es, sine autem duo sumus, a me priore uocatus es. Eadem quoque superlatiuorum est doctrina, ut primus et postremus et siqua sunt alia: uocaui te primus uel postremus, si multi simus; uocaui te primum postremumue, si multi fueritis. (4) Non nunquam ex neutra parte sunt duo, sed utrinque singuli, et tamen per hoc id comparatiuum fit locutio, ut uocaui te prior, percussi te posterior; supple quam tu me. Non nunquam hinc unus est, illinc plures, ut amaui uos prior, supple quam uos me; uocauimus te priores, supple quam tu nos. (5) Idem de superlatiuis dicas, ubi multa membra sunt, ut primi nos legimus, uos posteriores, ille ultimus; primus ego pugnaui, tu serior, illi tardissimi. (6) De his per Laurentium Vallensem, libro 3º, capitulo 35º, plene habes, et de eisdem item de omnibus contructionum elegantiis antedictis in meo Elegantiarum breuiario, in praelibatis locis, scripsi, ubi in ipso 35 tertii libri capitulo addidi: «Itidem de superior et superius dici posse, ut enim posterior de duobus et postremus de multis dicitur instar prior primusque, sic et superior de duobus, ut superior Africanus uel Dionysius de maiore natu, et supremus de multis debet intelligi».

[3] Et ibi de primigenius et primogenitus et primigena pro primogenito. Nam, teste ipso Laurentio in suo Antidoto, libro primo (1, 9, 10), super textu Alfonsi primigenii: «Primigenius est latine, quem uulgo primogenitum dicimus, qui ex duobus filiis maior, ex multis maximus natu, ex utrisque qui alios liberos uel fratres aetate antecedit, per circumitionem dici potest. (2) Nam Varro (Ling. Lat. 6, 37) primigenia uerba primariae impositionis et a nullo deriuata appellat, a quo primigenius pro primogenitus possumus mutuari. Ad hoc Liuius libro XXXIXº, circa finem (29, 36): "Consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae uouit", et libro 34º ait (34, 53, 5): "C. Scribonius et C. Domicius, qui praetor urbanus eam dedicauit, et aedem Fortunae Primigeniae in colle Quirinali dedicauit, Q. Martius duumuir ad id ipsum creatus". (3) De hac ipsa Fortuna inquit Cicero De legibus (2, 28): "Vel primigeniam a gignendo. Estne haec significatio idem quod primitiua et primariae positionis et a nullo deriuata a nulloque genita, an idem quod primogenita". Item Festus Pompeius exponit (303): "Primigenius sulcus dicitur, qui in noua urbe condenda tauro et uacca designationis causa imprimitur". (4) Verum cum ratio primigenitus, ut primipilus, armiger, penniger, lucifer, sonipes, postulet, et composita cum uerbis, non participia desiderent, ut caelicola, publicola, agricola, non caelicolens, agricolens, publicolens. Item phebigena non phebigenitus, nubigena non nubigenitus, alienigena non alienigenitus, indigena non indigenitus, et sic dure componereur primigenitus». (5) Primogenitus uidetur potius non componi et nomina duo esse, ut ipse Laurentius in suo Antidoto, ubi supra, plene docet. Verumenimuero si nobis aliqua imponendi praeberetur auctoritas, pro primo genito primigenam instar uerbigenae, nubigenae, phebigenae, alienigenae diceremus.

[4] 213. Verba ad accusationem, damnationem commonitionemque notantia post se nomina criminalia penaliaque in genitiuo ablatiuoque reposcunt, sed alter, uterque, neuter amboque in ablatiuo tantum. Laurentius enim Vallensis, libro IIIº, capitulo 36, de regimine nominum criminalium penaliumque sic inquit: «Si quis furetur rem sacram de prophano, tenetur ne sacrilegii an futri an utroque? Non autem an utirusque? Accusare hunc potes uel furti uel sarilegii uel de utroque uel de ambobus, non autem utriusque aut amborum. (2) Condemnare non licet de utroque sed de altero uel furti uel sacrilegii, non autem sed alterius uel furti uel sacrilegii. Cur ita fit, ut demus uarios casus eidem uerbo, praesertim sub coniunctionibus quae eosdem casus debent coniungere? Nempe quod nomina peccatorum cum huiusmodi uerbis idem ualent in genitiuo quod in ablatiuo praepostionem habente uel non habente. Non item in ceteris. (3) Neque hoc in iis modo nominibus, quae certum peccatum significant et spatiale, sed in his etiam quae generalem et incertum, ut Cicero (Rab. Perd. 26): "An non intelligis primum, quos homines et quales uiros mortuos summi criminis arguas". Per haec uerba licebit tanti et quanti, cum substantiuis adiunguntur, per genitiuum uti, ut quantae pecuniae condemnastis? Tantae summae damnaui, quantae postulasti».

[5] Nomina  secundum 214 regulam et uerba participiaque plenitudinem inopiamque significantia genitiuum et ablatiuum sine praepositione regunt, ut plenus gratiae et ueritatis, egeo pecunia uel pecunia; sed careo solum ablatiuum regit, repletus scientiae et uirtute. (2) Doctrinale in VIIIº, in ablatiui regimine (8. 1.338-42):

«Plenus, inops casu dant istu siue secundum

Vini uel uino duo dolia plena uideto,

Pauper, egenus, inops uino uel panis egebit.

Dignor cum potior, fungor, uescor, fruor, utor.

Et careo iungo casu tantummodo sexto».

(3) Careo uero secundum Catholicon est non habeo, et corripit -ca-, sed charus cum aspiratione, unde denominatur charitas pro amor et delectione, cum -ch- aspirato ueniens a chari, quod est gratia et amor, cum charitas amoris sit species pro rerum dignitate et personarum qualitate, et carus sine aspiratione, unde aluit caritas fluente careo, significatque inopia, quod uili opponitur secundum Tortellum, et textus in l. Precia rerum, § fi. Ad leg. Fal., ff., facit (D. 35, 2, 6), primam productam habent (4) Laurentius autem Vallensis, libro Vº, capitulo LXXXV, dicit: «Careo uero est uacare, quibus indiges significauit Cicero cum inquit (De sen. 47): "Saciatis uero et expletis iocundius est carere quam frui, quanquam non caret is qui non desiderat". Improprie tamen dicimus careo culpa, cares periculo, cares damno». (5) Nicolaus uero Perottus ait (fol. g5r.): «Careo et indigeo differunt, quia non indigemus omnibus, quibus caremus, ut puta caremus multitudine seruorum, qua non indigemus. Omnibus autem quibus indigemus, caremus, quia si non careremus, non indigemus». (6) Ad hoc Priscianus 2º minoris, § Illa quoque, carta VI, ibi (18, 63): «Vacuus cerebro, mente aptus. Est tamen inuenire in his quoque quaedam auctoritate ueterum genitiuis coniuncta». (7) Petrus Heliae, 2º minoris, ubi de ablatiue condicione docet, carta V, dicit (Reilly 1.028): «Item nominatiuus habens passiuam significationem exigit ablatiuum, ut plenus gratia, dignus laude. Haec tamen eadem auctoritate ueterum genitiuis sociantur, ut plenus gratia et ueritatis». (8) Laurentius autem Vallensis, libro 3º, capitulo 37, de impleo, refertio, plenusque ac refertus, adiicit: «Tamen aliquando de praepositonem adiungimus: ciuitatem de omni genere annonae [5] impleui; et taberna de uario uinorum natura refersi. Vixque proferre ausim impleui omni genere annonae et refersi uaria natrua uinorum. (9) Non enim ciuitas omni genere annonae est impleta, sed de generis annona omnis; nec taberna referta est uaria uinorum natura, sed de omnis naturae uino. Haec ablatiuum postulant, ut uacuatus et uacuus. Cicero tamen Pro lege Manilia ait (Leg. Man. 31):  "Referto praedonum mari", sed nunc in nomen tranist. (10) Tametsi cetera huiusmodi nomina ablatiuum semper habent, ut uacuus incolis non incolarum; frequens populis, non populorum; praeterquam plenus, cui Cicero semper genitiuum dedit. Ceteri auctores etiam suae aetatis ablatiuum quoque dederunt, suo itaque arbritrio scriptores utuntur. Posteriores uero omnes, ut hoc nomen nouissimus pro ultimus, ita etiam plenus uino dixerunt, non solum plenus uini. (11) Quare qui solo genitiuo contentus erit, Ciceronem imitabitur, qui utroque casu utetur, ceteros. Sed in utendo uenustatis et lucis rationem habebit. Quod uel ex proximo exemplo ostenditur: aue gratia plena, nam ad amphibologiam fugiendam aue gratia plena uenustatis dictum esset, sicut in alio factum est, ubi non erat ambiguitas: plenum gratiae et ueritatis. (12) Liuius, ut nomini plenus dat etiam ablatiuum, ita uerbo impleo dat etiam genitiuum, ut in Vº (5, 28, 4): "Ipse multitudinem quoque, quae ferme semper regenti est similis, religionis iustae impleuit".» (13) Ad haec roborandam Nicolaus Perottus, de uerbis neutris potest adduci, sic inquiens (fol. g4u.): «Quae sunt uerba neutra secundi ordinis? Quae dicuntur possessiua et exigunt nominatiuum ante se, et post se ablatiuum sine praepositione, ut Pyrrhus abundat libris. Egeo, idigeo, careo, abundo, affluo, exubero, satago, memini. (14) Quae sunt ex his quae et genitiuo iunguntur? Egeo, indigeo, satago, ut Terentius (Heaut. 225):

"Hic satagit rerum suarum",

id est anxius et curiosus est rerum suarum.

Memini huius ordinis. Neutrum est licet in -o non desinat et tamen  iungitur aliquando accusatiuo, Virgilius (Aen. 1, 203):

"Forsan et haec olim meminisse iuuabit";

aliquando etiam iugitur ablatiuo mediante praepositione de. (15) Sed quando accusatiuo et genitiuo iungitur, significat recordari, ut non memini hanc rem uel huius rei, hoc est non recordor. Quando autem iungitur ablatiuo cum praepositione uel interdum genitiuo, significat mentionem facere, ut Priscianus (18, 160): "Non meminit de hac re uel huius rei, hoc est mentionem non fecit". (16) Abundo et affluo possunt esse etiam possesiua. Dicimus enim ego abundo et affluo rebus omnibus, et res omnes abundant et affluunt mihi». Differentiam inter careo et indigeo, supra, in hac regula exposui.

[6] 215. Dignor et dignus, potior, fungor, uescor, fruor et careo cum ablatiuo solummodo construuntur, ut in proxima regula secundum Doctrinale constat. Enimuero secundum Priscianum (18, 39), Papiam et Catholicon: «Dignor, -aris, -atus sum est dignum iudicare, dignum habere; unde dignus, -a, -um et comparatur; unde haec dignitas et dignosus, -a, -um, id est dignus. (2) Dignus componitur indignus, -a, -um et comparatur. Dignor componitur dedignor, -aris et indignor, -aris, id est irasci. Et est deponens cum omnibus suis compositis. Et dignor cum accusatiuo, ablatiuo genitiuoque construitur, sed dignus cum ablatiuuo genitiuoque. Et dignum aequum, congruum et competens dicitur». (3) Priscianus de dignor et dignans dicit in XIº (11, 4): «Dignor te illa re, dignans te illa re». Idem 2º minoris, carta VI, § Illa quoque nomina, sic ait (18, 31): «Illa quoque nomina quae uim passiuam habent, ablatiuo iunguntur, ut lassus labore, fesus cursu, cassus lumine, quod et participium potest esse. Virgilius in VIº (Aen. 6, 285):

"Dimisere neci nec cassum lumine lugent".

Hic sine dubio nomen est; cassa fraude parat». (4) Et infra: «Iuuenalis in IIIº (3, 8, 85):

"Dignus morte perit".

Vacuus cerebro, mente captus. Est tam inuenire in his quoque quaedam auctoritate ueterum genitiuis coniuncta. Virgilius in XII (Aen. 12, 649):

"Magnorum aut usquam indignus auorum".»

[7] De potior, idem Priscianus in eodem 2º minoris, ultra medium, § Infinita uero uerbi, sic inquit (18, 163): «Infinita uero uerbi sui constructionem ad casus seruant, ut misereor tui, misereri tui uolo; noceo tibi, nocere tibi uolo; accuso te; accusare te uolo; potior illa re, illius rei et illa, potiri illam et illius etiam illa re uolo. (2) Similiter eisdem casibus participalia uel supina, quae uim infinitiuorum habent, quae cum articulis construuntur apud Graecos, miserendi est tui, misertum tui uenio, misertum tui doleo, et cetera». (3) Petrus Heliae circa XIII finem ait (Reilly 1.034): «Sciendum est quod et potior illius rei et illa re et illam rem dicitur, sed frequentius tamen potior illa re». (4) Catholicon inquit: «Potior, -iris dicitur a potis nomine, et est potiri frui, uti; et construitur cum genitiuo, accusatiuo, ablatiuo, ut potior illius rei, illam rem uel illa re. Et inuenitur secundum antiquis secundum tertiam et quartam coniugationem potior, poteris et potiris, sed in infinitiuo semper secundum quartam inuenitur potiri. (5) Supinum in -itum desinit, potitum; penultimam producit in potitus, -a, -um, secundum dicit Priscianus. Apud tamen modernos est tantum quartae coniugationis. Item potior est comparatiuum de potis secundum uocem, quia significatio mutatur, ut in habetur». (6) Egidius in libro De accentu, capitulo 26, in -i- ante -t-, uersiculo Est etiam diligentissime annotandum, dicit quod «Participia horum uerborum morior, orior et potior indifferenter in prosa et in metro ponuntur pro uoluntate legentis, ut dicatur móritur uel morítur, óritur uel orítur, pótitur uel potítur, producta penultima uel correpta. Et similiter de potitus. Et hoc patet per Priscianum in principio X (10, 10), ubi dicit quod possunt declinari per tertiam et quartam coniugationem». (7) Idem Egidius de potitur et potitus in additionibus per Luciliium Virgiliumque confirmat. Ego uero Catholicon tenendum suadeo, quod ait quod modernos tantum quartae coniugationis esse.

[8] Nec ueram latinitatem elegantiamque scientes praetermitendi sunt. Seruius enim ait: «Potiri enim est non modo in usu aliquid habere, uerum etiam in potestatem locum aut quippiam redigere». (2) Salustius in Catilinario (47, 2): «Ex libris Sibillinis regnum Romae tribus Corneliis portendi Syllam atque Cinnam ante se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri». (3) Nonius (481): «Potior illam rem pro illa re, potior gaudia. Lucretius in IIIº (3, 1.037):

                       "Vnus Homerus

Sceptra potitur";

Pacuuius in Athalanta (56):

"Regi ut memorabis nunc regnum potitur promissu patris".»

(4) Laurentius Vallensis libro 3º, capitulo 38, de potior, potitus et compos ait: «Potior genitiuum et ablatiuum habere potest, sed cum ceteris ablatiuum frequentius, cum hoc nomine res fere semper genitiuum, ut Lacedemonii rerum diu potiti sunt, id est rerum imperium diu tenuerunt. (5). In aliis nominibus magis significatio per obtinuerunt, quam per tenuerunt exponitur, ut potitus sum uictoria, sum potitus amica, id est pugnando uel laborando obtinui uictoriam uel amicam. In praesenti tempore plerunque pro fruor, potitur pro potitus est, praesertim more historico legimus. Potior a potis descendit, ideoque illi in significatione simillimum est. (6) Nam sum compos mentis, compos animi, compos rationis, compos sanitatis, quod haec habeo. At compos uotis, compos uictoriae, compos optati, quod haec opera mea atque labore obtinui obtineoque. Illud tamen sciendum apud Ouidium in XIIº sic legendum (Met. 13, 130):

"Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille",

non potiremur, antepenultima breui, non longa, a tertia scilicet non a quarta coniugatione». (7) Nicolaus Perottus in deponentibus primi ordinis ait (Gram. fol. h5u.): «Potior, potiris uel poteris, cum secundo, quarto et sexto casu iunguntur. Et esse potest tertiae et quartae coniugationis, ut orior, morior, sed infinitiuus facit mori secundum tertiam et oriri et potiri secundum quartam coniugationem».

[9] Fruor, -eris secundum Catholicon: «Fruitum, -tu et fructum, -tu in supinis facit, fruitum, fruiturus, -a, -um probat, et fructum fruscus, -us, -ui; fruor, id est utor. Differunt tamen quia fruimus rebus quibus utimur, propter illas, sed utimur iis quibus utimus propter nos. Est enim frui re aliqua ei propter se inherere eamque diligere; fruimur ergo deo, utimur mundo et creatis in eo. (2) Vnde Augustinus (Doctr. 1, 3-ss.): "Vtendum est hoc mundo, non fruendum, ut inuisibilia dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur". Infra: "Vt de temporalibus aeterna capiantur. Item fruimus quodam modo caelestibus uirtutibus, scientia; utimur mundanis, diuiciis, cibis, uestibus et similibus. Fungimur autem officio". (3) Vnde dicitur autem sicut obiecto et hoc modo solo deo fruendum est, quia ad solius dei bonitatem tota uniuersi bonitas ordinatur, sicut totius exercitus bonum ad bonum ducis, ut in XIº dicitur Metaphysicae (Trin. 10, 10): "Alio modo sicut habitu eliciendi fruitionis actum, et hoc modo beatitudine creata et charitate fruendum est. Tertio modo fruimus aliquo, sicut fruitionis instrumento, et hoc modo potentia fruimur, cuius fruitio actus est". (4) Fruor componitur confruor, -eris, id est simul frui. Item defruor, -eris, id est ualde frui uel a fruitione cessare, et perfruor, id est perfecte frui. Fruor et eius composita omnia sunt deponentia, et supina in fruitum uel fructum, sed frequentius in fruitum faciunt. Vnde haec participia fruitus et fruiturus saepius quam fructus et fructurus inuenitur in usu. Haec enim in usu deest, sicut supinum a quo descendunt. Et a fruitu formatur fruitio». Compraensorium haec refert breuius. (5) Augustinus in libro De doctrina Christiana, et in Xº De trinitate, inter frui et uti differentiam faciens et explicans, quod aliae sunt res quibus fruendum est, aliae quibus utendum, aliae quae utunutr et fruuntur, haec ipsa copiose declarat. De quibus per Sententiarum Magistrum, libro I, distinctione I, capitulo II usque ad distinctionis finem.

[10] Iam quippiam super hac re de ornatis dicatur auctoribus, quid praecipiant. Sane Priscianus in Xº, 3ª carta, dicit (10, 13): «Fruor uero fructum facit, sicut struo structum. Cicero in Hortensio (fr. 70): "Et amenitate summa perfructus est"». Vlpianus tamen Ad Sabinum, futurum fruiturum dixit, non fructurum, quomodo ortum oriturum, erutum eruiturum, mortuum, moriturum, quae cum in praeterito non habeant -i-, in futuro habent. (2) Ideo mirandum non est si Doctrinale in capitulo V fine fructus fruitusque ponat (5, 940) :

«Gressus, commnetus, fructus, fruitusque profectus».

Et uocabulistae dicant: «Fruor, -eris, fructus uel fruitus sum uel fui; fructum, -tu uel fruitum, -tu. Nam fructus supinum fructum et fruiturus fruitum supinum probat». (3) Laurentius Vallensis libro Vº, capitulo Vº, mire sic de utor, fruor et fungor ait: «Vtor et fruor aperte differunt, sed non ea ratione qua quidam uolunt, omnia sua imperitia confundentes, qui aiunt uti nos humanis, frui uero diuinis. Immo et diuinis utimur et humanis fruimur. Quis enim mihi usu diuinorum indicat? Quis rursus uetet me frui rebus meis labore et industria paratis? Aut quis dicat me frui sacris, cum in illorum uersor usu atque administratione? Vel quis neget, cum uoluptati operam do, frui me his rebus unde capio uoluptatem? (4) Sed hos  cum sua imperitia et, quod foedius est, cum sua pertinacia relinquamus. Vti igitur est alterius rei gratia, frui nullius, sed, ut sic dicam, propter se. In illo iter est, in hoc meta; hoc alterius finis ad quem illud tendit. Qui hoc habet, quiescit et contentus est; qui utitur, nunquam contentus est semperque ulterius tendit. Ideoque reprehensus est Hannibal, quod cum posset uti Cannensi uictoria frui maluit. (5) Vtor armis, utor domo, utor libris, utor studio, diligentia, opera, quod ex hoc postea emolumenti aliquid bonique consequar. Fruor tuo aspectu, tuo alloquio, tuo canto. Hoc est delectationem uoluptatemque percipio ex hac re atque ex huius rei usu. Dicimus tamen non nunquam utimur pro fruimur uerecundiae cuiusdam causa, ut utor pane triticeo, utor palmulis, utor ficis, quasi uiuendi potius causa edamus, quam edendi causa uiuamus. Denique frui est delectatione capere ex utendo. Itaque in idem recidunt idemque efficiunt frui, delectari, uoluptatem capere. (6) Quo fit, ut non fuerit causa, cur recentiores hoc uocabulum, unde uenit fruitio, solis rebus diuinis dare uoluerint. Habet enim hoc uerbum duo supina: fruitum et fretum, quorum primum uix in usu, secundum significat confisus, ut fretus fortasse familiaritate». (7) Haec quoque dico in meo Elegantiarum breuiario, ubi hic addo: «Apud T. Liuium, libro Xº Ab urbe condita, capitulo 2º (10, 5, 5), inueni fretum cum datiuo constructum: "Ceterum satis fretum esse et nunc tolerando certamini legatum".» Consequenter dictum Prisciani super fruor in Xº, carta 3ª (10, 13), secundum praedicta adiungo. (8) Nec praetereas quod in hoc Vº capitulo Laurentius (Eleg. 5, 5)et ego de utor fungorque addicimus: «Adiungimus autem alterum uerbum etiam ad personam, de utor dico, significatque conuersor et opera tua utor. Et inde fit usus fuit mihi tecum, id est conuersatio, familiaritas, consuetudo. Atque quia solemus aliqua re immo uti, ut ex ea fructum percipiamus, factum est ut dicamus usum pro utilitate et fructum tam in plurali quam in singulari. (9) Fungor autem idem est quod officium munusque ago, ut fungor magistratu, fungor praetura, fungor legatione. Fungor uero uita, id est officio uitae et munere administrandi gubernandique corpus, inde defunctus est uita, id est finit officum uitae. Legimus etiam defunctus morte, id est mortem finuit». (10) Haec quasi Nicolaus Perottus in deponentibus primi ordinis sic confirmat (Gram. fol. h5u.): «Vtor et fruor differunt, nam frui est cum delectatione uti. Vnde theologi frui transferunt duntaxat ad res diuinas, et peccatum dicunt esse siquis uel utatur rebus diuinis uel fruatur humanis. Scriptores tamen utuntur hoc uerbo etiam in rebus humanis. Quotiens non necessitate sed delectatione utimur. Verbi gratia, si amici patrocinio in aliqua causa agemus, dicimus uti amicicia illius. (11) Si uero nulla causa intercedente ex amici consuetudine sermone, aspectu, praesentia uoluptatem capimus, frui dicimus amicicia illius. Hinc dicitur fructus et ex utroque uerbum compositum ususfructus. Fruor enim supinum facit fructum, ut Ciceri in Hortensio: "Et amenitate summa perfructus".» Vlpianus tamen Ad Sabinum fruiturum dixit, non fructurum, quemadmodum ad ortum oriturum dicimus, non orturum, a parto pariturum, non parturum, ab erutum eruiturum, non eruturum. (12) Haec omnia , praesertim super fruor et utor noua sunt, et a Laurentio subtiliter excogitata, tamen in reprehensione Augustini aliorumque maximorum theologorum frui diuinis utique humanis ascribentium, cum inuectione quadam ipsum Laurentium probare non possum. (13) Illi nanque non dicunt quod frui de solis diuinis, uti uero de solis humanis dici possit, sed intelligunt quod potissimum proprieque frui dicatur de diuinis et uti de humanis. Nec immerito, nam proprie significationes his duobus uerbis, hic ab illo datae, potissimum et proprie in diuinis et humanis seiunctim uerificari possunt. (14) Cum enim secundum eum uti sit alterius rei gratia et ad iter uiamque spectet ulteriusque desideret, frui uero nullius respectu sit, sed, ut ita dicatur, propter se et ad metam, finem, quietem contentationemque pertineat, et frui quoque sit delectationem uoluptatemque ex utendo capere, quis dubitat quin potissimum proprieque dicatur frui de diuinis, ubi saltem in deo finis et meta sit nulliusque respectus, sed ibi sit quies, summa contentatio, delectatio et uoluptas? Et uti de humanis, quae propter diuina tractamus et in quibus et iter et uia ad diuinorum finem et ulterior sit progressus? (15) Nec illi dicunt, ut refert Laurentius, hoc uerbum frui solis  rebus diuinis dandum esse, nam et aliis rebus attribuunt, ut in Augustino aliisque theologis etiamque Ioannem de Balbis in suo Catholicon uideri potest, et supra, in hac regula in desumptis ab eo scripsi, et supra, secundum Augustinum Sententiarumque Magistrum, libro 3º (3, 37, 3), inter ipsius Magistri exempla, uersiculo Idem in eadem, capitulo IIº, usque ad uersiculum Idem in capitulo I distinctionis secundae.

[11] Nec praetereundum est quod Aulus Gelius (15, 13, 1), referente in utor Alfonsina, dicit: «Vtor, uereor, hortor, consolor communia uerba sunt, et dici utroque modo uersus possunt: uereor te et uereor a te, utor te et utor abs te, id est tu me uteris, hortor te et hortor abs te, consolor te et consolor abs te, id est tu me consolaris. Testor quoque et interpretor signficatione reciproca dicuntur. (2) Sunt autem uerba haec omnia ex altera parte inusitata, et an dicta sint in eam quoque partem, quaeri solet. Afranius in Consobrinis (33-34):

"Henusto parentum est uitabilis liberis,

ubi malunt metui quam uereri a suis".

Hic uereri ex ea parte dictum est quae non est usitatior. Idem in Litagarta (Lignaria 43):

"Suppellex quae non utitur emittitur",

id est quae usui non est». (3) Et infra: «Eadem ratione dixit M. Tullius, libro primo De diuinatione (?): "Vt testor, interpretor, quae uerba communia uideri debeant". Salustius quoque eodem modo (Hist. 1, 49): "Dilargitis proscriptorum bonis", tanquam uerbum largior sit e uerbis communibus. (4) Veritum fieri sicut puditum et pigitum non personaliter per infinitum modum dictum esse non a uetustioribus tantum, sed a M. quoque Tullio, in 2º De finibus (2, 39, 5): "Primum inquit, Aristippi, Cyrinaei eorumque omnium quos non est ueritum in ea uoluptate quae maxima dulcedine sensum mouetur, summum bonum ponere." (5) Dignor quoque et ueneror et confiteor et testor habita sunt in uerbis communibus, sicut in Virgilio illa dicta sunt (Aen. 3, 475):

"Coniugio Anchisa Veneris dignate superbo",

et (Aen. 3, 460)

"Cursusque dabit uenerata sacerdos",

confessi autem aeris, de quo confessio facta est. In XII Tabulis scriptum est in his uerbis (Tab. 3): "Aeris confessi rebusque iudicatis XXX iusti sunt".»

CII. De traiicio, do, refero.

[1] 216. Traiicio ex trans iacioque componitur, et traiecti, traiectum facit, et cum duplici -i- debet scribi, nam in trans Priscianus XIIIIº (14, 28) dicit quod «Si cum dictione cum -d- uel -n- uel -i- consonante componatur -ns- reiicitur, ut trado, traiicio, trano». Vnde uersus:

«Si componatur trans littera nulla mouetur:

Trano, traiicio, trado, traduco remotis».

(2) «Et est traiicere ultra iacere uel perforare uel transigere, unde traiectus, -a, -um. Traiecti, addita -o- fit traiectio, id est ultra iactio, et ponitur pro mercium transportatione. Ecclesiastici, capitulo 37º (37, 12): "Cum necociatore de traiectione, cum emptore de uenditione tracta"». Haec Papias, Catholicon et Compraensorium attestantur.

[2] Laurentius uero Vallensis libro 3º, capitulo 39, sic inquit: «Traiicio exercitum, id est transporto exercitum trans mare aut trans flumen; traiicio mare uel flumen, id est transeo. Aliquando utrunque coniunctim, ut Liuius (21, 23, 1): "Traiecit copias Hiberum"». (2) Haec in meo Elegantiarum breuiario sic adiungo: «Traiicio etiam quandoque absolute reperitur, et suppleas exercitum uel classem uel me; etiamque non nunquam mare uel fluuium, ut apud Liuium multis in locis legimus, id quod de transmitto transferoque dici potest».

[3] 217. Do, das, dedi, datum, dare penultima correpta, id est dono, trado, concedo, partior. Vnde hic dator, -oris, datus, -a, -um, haec datio, -onis et hoc datum, -ti. Multaque tenet composita tertiae coniugatur, praeter pessundo, circundo et uenundo, quae primae sunt. De quibus plene Catholicon aperit. Do, das secundum Seruium: «Id est dico. Virgilius in Bucolicis (1, 18):

"Sed tamen iste deus quis sit, da Tytire nobis"».

[4] Laurentius Vallensis, libro 3º, capitulo XL, de do tibi et ad te litteras sic ait: «Do tibi litteras tanquam tabellario, do ad te litteras, scilicet ad te perferendas. Aliquando haec duo coniunguntur, ut Cicero (Att. 4, 4, 1): "Dedi illi ad te litteras". Et Salustius (Cat. 44, 4): "Vulturcio litteras ad Catilinam dat". Ergo qui mittit litteras, dat. Cui litterae dantur, si perfert, reddere dicitur. Sicut ille ad quem dantur, accipere».

[5] In tali libro et capitulo Breuiarii mei adiicio: «Idem Nicolaus Perottus ait, qui paulo post adiicit: "Verbum actiuum post accusatiuum duos datiuo habere potest, ut do, das, ut do uirginem dono tibi, dedi filiae tuae talentum doti".»

[6] Hic etiam adiiciendum puto dono, -as, -aui, -are, atum, id est dona tribuere, remunerare, honorare. Et a dare differt quia dare cum spe remunerationis est, donare uero sine tali spe. Donare nanque est quamlibet rem transfigere, unde et donum dicitur cuiuslibet rei transactio. Itaque donare dicitur quasi donum agere, et donatio, quasi doni actio. Vnde Aristoteles 3º Topicorum dicit quod donatio genus doni est, donum uero est irredibilis datio. Ecce uult quod donum datio sit, sed non econuerso. (2) Donum uero differt a munere. Debetur enim donum deo, munus uero homini. Item donum honorarium est, munus autem debitum, ut patrono. Nam proprie munera dicuntur obsequia, quae pauperes diuitibus loco donorum soluant. Sic dicta, quia manibus accipiuntur aut dantur. (3) Insuper donum dantis est a dando uel donando, munus autem accipientis a manibus uel muniendo uel mouendo. Doque donum producit. Ouidius De arte amandi (3, 654):

«Placatur donis Iupiter ipse datis».

Dono componitur, condono, -as, simul donare, remittere; redono est iterum dono. Dono eiusque composita sunt actiua doque producunt. De hoc per Catholicon in dono et donum, et in uerbo spiritus sanctus, et quare uni omnia dona non dantur, in uirtus explicat, et in prius. (4) «Dono autem licet in accusatiuo rem donatam et in datiuo eum cui donatur, petat, ut dono tibi seruum, tamen more Attico donatarium in accusatiuo, donum in ablatiuo admittit, ut dono te seruo. Virgilius in Vº (Aen. 5, 282):

"Sergestum Aeneas promisso munere donat"»,

Priscianus ait 2º minoris, post medium, in § Sunt tamen tam ex neutralibus quam ex actiuis quaedam. (5) Hoc Laurentius, libro 3º, capitulo 47º, copiosius explicat: «Dono tibi munus, notum est quid significet, dono te munere plerunque praemii gratia, sed interdum admirationis, interdum beniuolentiae, interdum misericordiae». Vide hic omnino.

[7] 218. «Ad et in idem significant, ut eo ad uillam et in uillam, proficiscor ad uineam et in uineam, tendo ad pugnam et in pugnam, confero me in curiam et ad curiam. Hoc tamen uerbum confero excipitur, quia in personam confertur, tunc enim ad et non in debemus uti, ut confero me ad Catonem et non in Catonem, ad distinguendum uidelicet significationem, nam cum dico contuli  in personam, non potes alteram personam dare uelut me, sed rem uelut beneficium, eritque sginficatio donationis, ut multa contuli in Catonem, id est multa donaui Catoni», ut Laurentius eodem libro 3º, capitulo 41º, edocet.

[8] 219. Refero et refert diuersa significantia habent, ut supra in hoc libro, uersiculo Duo sunt, ut interest et refert, in 27 doctrina, dixi. Quibus adiiciatur quod idem Laurentius in capitulo sequenti dicit: «Retulit mihi et retulit ad me ita differunt: illud est narrauit; hoc uero in consultationem tulit. Aliquando pro reportauit, et hic accusatiuus uel nominatiuus adhiberi solet. Crebo in prosa, praesertim ablatiuus cum praepositine de, ut de his omnibus referam ad senatum, omnia autem haec referam ad senatum rarius dicitur, tamen significat idem quod est in senatorum consilium referam

[9] Nec elegantias tum uetustiorum auctorum super refero possum ommittere. Nonius enim scribit (381): «Referre, ascribere. Virgilius in Bucolicis (6, 85):

"Cogere, donec oues stabulis numerumque referre

Iussit".

Referre, ascribere. Varro in Eumenidibus (147):

"Forenses decernunt, ut existimatio nomen meum

in sanorum numerum referat".

(2) Item referre, proferre, indicare. Virgilius in II Aeneidos (2, 547-48):

"Referes ergo haec et inertius ibis

Pelidae genitori".

Referre, ostendere. Lucilius, libro Iº (Lucr. 1, 75):

"Quae possit ordiri, quis nequeat, referat unde".

Deinde referre, reuocare. Virgilius in VIII (Aen. 8, 560-61):

"O mihi praeteritos referat si Iupiter annos,

Qualis eram".»

(3) Praeterea Seruius IIIº Georgicorum exponit (3, 548): «Refert, id est prodest, dicit enim ibi:

"Praeterea iam nec mutari pabula refert"».

Tandem Seruius: «Refero in nouo. Virgilius Vº Aeneidos (5, 596-98):

"Hunc morem cursus atque haec certamina primis

Ascanius Longam muris cum cingeret Albam

Rettulit",

hoc est innouauit». (4) Reddo tibi significat restituere, ut reddo tibi pecunias; consignare, ut reddo tibi litteras, quas Ioannes mihi ad te dedit; et facere. Tunc duos accusatiuos habet, ut reddam te doctum, id est faciam, et ex re doque componitur, sed -d- geminatur, ut in secunda persona a redeo, redis differat, in quo -d- interponitur, ut hiatus euitetur, qui reeo, reeis esset, id est euphoniae causa, sicut in redintegro et redimo fit, Nicolao Perotto teste (fol. n2r.), qui in captulo de componendis epistulis, § Differt ne aliquid, cum dicimus retulit mihi et retulit ad me?, praepositam confirmat differentiam, ubi uerbi fero compositorumque suorum significata dispungit.



[1] Glossa: a syn quod est con, et basma congruitas, quasi dignitates uel congruitates. De glosa antiqua.

[2] Glossa: A para, quod est iuxta, et basma congruitas, quasi iuxta congruitatem. De glosa antiqua.

[3] Glossa: Spadix, -icis, feminino genere, et haec spadica, id est palma. Vnde hic et haec spadix, surrubeus, fuluus, scilicet colore palmae. Vnde et spadices dicuntur equi palmati, id est equi fului et rubicundi coloris, sicut palma. Vel qui palmae figuram habet in cruribus secundum Catholicon. Seruius autem 3º Georgicorum dicit (3, 82): «Spadices: quos feniciatos uocant. Glauci autem sunt fulueis oculis quodam splendore perfusis». Ioannes Raimundus Ferrarii.

[4] Glossa: Euripus cum -i- latino et unico -p- scribitur, est maris pars quaedam inter Boetiam siue Phocidem Boetiae partem et Euboiam insulam sita, quod alterno cursu, teste Pomponio libro 4º, hoc est cursibus et recursibus septiens in die totidemque in nocte refertur. Et adeo immoderate conuertitur, ut uentos ac etiam plena uentis nauigia secum portet, dicente Seneca in Hercule Oaetheo (779-81): "Euripus undas flectit instabiles uagas, septem cursus flectit, et totidem refert, dum lassum Titan mergat Occeano iuga". Cuius casus, ut puto, nemo nouit, nam nulla flante aura fit illa cursus recursusque alterno secundum Tortellum. Ioannes Raimundus Ferrarii.

[5] Glossa: Annona, -ae, seges unius anni, ab anno dicitur, quasi annonatim, quia singulis annis renouetur. Vel secundum Papiam est alimonia, alimenti copia. Tractum est a tempore quo Romani ad cibos uocabantur. Catholicon et Compraensorium.