Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

CIII. De interdico.

[1] 220. Interdico, -cis, -xi, -ctum actiuum, prohibere, interim dicere secundum Compraensorium. Interdictum uero secundum Catholicon ab interdico deriuatur, quasi interim dictum, scilicet quod interim anunciatur a iudice, non quod in perpetuum maneat, nisi quamdiu dictum et statutum sit a iudice. (2) Notandum in generali interdictio ab ecclesia conferri potest. Et semel in mense uel septimana populum interdictum et etiam excomunicatum ad aliquam ecclesiasticam conuocare, et eis praedicare et uere poenitentibus in morte eucharistiam dare. Praetera permittitur clericos decedentes, qui bene seruauerunt interdictum, in ecclesiae cimeterio sine campanarum pulsatione, cesantibus solemnitatibus omnibus, cum silentio tumulari. (3) Item conceditur in ecclesiis binos et binos uel ternos simul horas canonicas legere potius quam cantare, et hoc ianuis clausis, interdictis excomunicatisque exclusis, cum uoce ita summissa quod exterius audiri non possint, ex quo palam est interdictos, et multo magis excomunicatos, horas canonicas auscultare non debere. Quod etiam aliis peregrinis signum crucis ob Christi reuerentiam suscipientibus, non est deneganda praesentia. (4) Tandem extrema unctio alicui laico seu clerico seu etiam religioso in loco generali interdicto supposito administrari non debet, nisi super hoc speciale priuilegium haberetur.

[2] De materia uero interdicti et quae prohibebantur et permittantur tempore interdicti nota glosam notabilem in C. Non est, De spon. et De sen., ex. in C. De sponso et C. Permittimus, et De poeni. et re., C. Quod in te, per doc. (cf. Greg IX Decr. 4, 1, 11; 5, 39, 43; 5, 39, 57; 5, 38, 11). In quo quidem C, Quod in te, in principio collumnae finalis, § 2º quaero, et cetera, quaerit Dominus Abbas quid de mulieribus partui apropinquantibus, nunquid decedere uelle dicantur, ita quod tempore interdicti uiaticum eis concedi possit. (2) Ioannes Andreas refert alios in facto dubitasse saepenumero, sed ei placet ut decedere non dicatur, sed domino Abatti placet ut mulieris qualitas et eius consuetudo pensentur, ut is uerisimiliter de morte dubitetur, tunc huius canonis indulgentiae locus sit, alias secum. (3) Idem quasi concludit Ioannes Calderinus, in dicto C. Quod in te, et eius filius in tractatu De ecclesiastico interdicto, in VI membro, § Sed an mulieribus, ubi concludit quod si aliud periculum non immineat abstinendum est. Idem per omnia putat de intransitiuis mare et bellum campestre uel obsessis, et facit quot nota. De off. ori. Pastoralis secundae responsio, in glosa quo casu.

[3] In dicto quidem C., Quod in te (Greg. IX Decr.  5, 38, 11), Dominus Abbas consequenter quaerit nunquid interdicti tempore clericis exhibenda sit extrema unctio, doctores quod non, tenent communiter, licet quidam in facto non aduertant. Posthac quaerit nunquid priuilegium clericis circa sepulturam concessum locum habeat in ecclesia specialiter interdicta. (2) Demum in fine dicit licet interdicti tempore laicis sepultura denegetur ecclesiAstica, tamen relaxato interdicto, hi qui culpabiles non fuerunt uel in quibus in morte contritionis apparuerunt signa, si extra cimiterium fuerunt sepulti, relaxato interdicto, exhumari et de nouo in cimiterio sepeliri potuerunt. Ar. C. A nobis, De sen. ex., et hoc tenet Innocentius in Canone finali, De excesser. praela, et Ioannes Andreas in dicto Canone Quod in te, confirmat, quos Dominus Abbas ibi sequitur (cf Greg. IX Decr. 5, 39, 21; 5, 31, 18). (3) Item interdicti sententia in persona nedum in locum ferri potest, et haec est inter excommunicationem et interdictum differentia, siquidem excommunicatio sacramentorum participatione et hominum communione priuat, ut in C. A nobis, De excesser. prael., sed interdictum duntaxat sacramentorum participatione priuat, ut in C. Dilectus,  eodem titulo, et ibi Dominus Abbas in 3º nota notabili. (4) Quid autem sententia interdicti in personam operetur dic, ut in C. Is Cui, De sen. ex., libro VIº, et facit C. Sacro, eodem titulo, Dominus Abbas in fine collumnae primae, in C. Transmissam, De elect., qui in C. Sane quis, De offi. dele., in columna secunda, quaerit nunquid indistincte ciuitas, cui praeest episcopus, seu diocesis sua propter factum episcopi interdicto subiici possit (cf. Bon. VI Decr. 5, 11, 20; Greg. IX Decr. 5, 39, 48; 1, 6, 15). (5) Idem in C. Reprehensibile, De appella., notabili primo notata quod sententia interdicti nunquam ab homine ferenda est, nisi canonica admonitione praemissa, et pro contumacia, ut excommunicationis suspensionisque sententia,  ut in C. I, De sen. ex., libro VI, et in scriptis ferri debet, ut ibi (cf. Greg. IX Decr. 1, 29, 11; 2, 28, 26. (6) Sed limita textum cum praedictis secundum praeclarum Innocentii dictum in C. I, De excesser. praela., quod communiter allegari non solet, ut respectu suspensionis homine seu a iudice faciendae textus iste procedat monitionem requirens, secus si in delicti poenam fiat. Tunc enim non fieret monitio, cum eum delicti commissi poenam luere oporteret, nam propter delictum saepe fit suspensio, VI quaestio, III In loco (cf. ibid. 5, 31, 1; Grat. C. 5, q. 4, c. 3). (7) Secus in excommunicatione, quia haec nunquam fertur ab homine ob delictum, et quamcito uult quis illud satis facere, relaxari debet, XI quaestio III, Nemo. In C. Ad haec, in Vº De appella., casus est, quod interdicti sententia per appellationem sequentem non suspenditur (cf. ibid. C. 11, q. 3; c. 31; Greg. IX Decr. 2, 28, 6). (8) Et hic Dominus Abbas notabili primo notat interdictum instar excommuncationis per appellationem sequentem non suspendi, sed limitat quod ad interdictum a diuinis officiis et sic a spiritualibus, secus si fiat a temporalibus interdictum. (9)  Nam si  uidetur mihi ingressum alicuius  pomerii interdiceret, appellando ab eos sententiae effectum suspendo, Ar. in l. Non tantum, ff., eodem titulo (cf. D. 49, 1, 6). Idem dic in suspensione a beneficio,et de hoc glosam notabilem menti tenendam, in C. Is cui, De sen. ex., libro VIº, uide (cf. Bon. VI Decr. 5, 11, 20). (10) Et harum sententiarum rationem in C. Pastoralis I, eodem dominus Abbas ait, et tex hoc infert quod suspensus a pontificalibus uel ab usu pallii sententiam appellando suspendit. Quod hic sentit Innocentius et facit, quod idem Innocentius in C. I, De sen. ex., libro VI, notat (cf. Bon. VI Decr. 5, 11, 1). (11) Deinde circa medium columnae secundae, § Circa, dominus Abbas duas quaestiones ponit. Prima est nunquid episcopus, durante interdicti sententia, eius effectum possit suspendere, ut sic sine peccato celebrare possit, et intellige quando interdictum a se latum est, nam si a superiore latum esset, indubie non posset. Ar. C. Pastoralis, § Praeterea, De ofi. Or (Greg. IX Decr. , 1, 31, 11). (12) 2ª quaestio est utrum suspensione facta praesupposito quod possit suspendere effectus ipsius per appellationem medio tempore interiectam quam ipsius suspendentis uoluntatem suspendatur, et sic usque ad finem causae duret suspensio, ac si a principio fuisset sub condicione lata. (13) Insuper idem dominus Abbas in C. Tantam, De excesser. praela., circa medium columnae penultimae, § In glosa, in uersiculo Irritos, et cetera (ibid., 5, 31, 18), dicit quod conclusio glosae stat in hoc, quod uiolans interdictum irregularis est, et ab omni officio, beneficio iurisdictioneque suspensus. (14) Deinde subiicit quod tria uidenda sunt, ut tota materia teneatur: primum nunquid loco interdicto personae interdictae censeatur, et concludit quod non directe, sed illius loci respectu duntaxat. Vnde si interdiceretur haec ciuitas et non personae, clerici ciuitatis in aliis locis licite celebrare possunt. (15) Secundum est de poena uiolantis interdictum, et concludit quod celebrans in loco interdicto uel si persona fuerit interdicta et celebret, irregularitatem incurrat, a qua per solum Papam liberari possit, ut in C. Is qui, § Is uero, De sen. ex., libro VI (ibid., 5, 31, 13), et etiam ab omni clauium potestate officioque suspensus. (16) Tertium est quando quis dicitur uiolare interdictum, et quando irregularitatem incurrit, et est post Innocentium doctoresque conclusio, ut quando quis aliquid alicui ordinis ecclesiastico deputatum exercere, et hoc tanquam clericus facit, quod procedit, presbiter uel clericus sit inferior, ut et in C. II, De cle. Exco (ibid., 5, 27, 2). (17) IIII, dominus Abbas, post medium columnae finalis dicit quod interdicti tempore iurisdictionalia non interdicta sunt nec excommunicationem exercens irregularis efficitur. Idem si sunt quaedam certo non deputate ordini uel si deputata sunt, tamen ex consuetudine per quencunque exercentur. Refertur ergo interdictum ad spiritulaem exercicium et ad quaedam alia, de quibus in C. Non est, De spon. et C. Quod in te, De poenit. et remissi., et ad C. finalem, De sen. ex., libro VI (cf. ibid., 4, 1, 11; 5, 38, 11; Bon. VI Decr. , 5, 11, 24; Greg. IX Decr., 5, 33, 1). (18) Sed circa praedicta dubitatur quid de audiente diuina? Conclude post doctores, maxime Hostiensem, quod aut diuina ex quadam deuotione audit, et iste irregularis non est, aut diuina auctorizando audit, ut quia praelatus celebrare praecepit, et tunc irregularis non est, aut diuina auctorizando audit, ut quia praelatus celebrare praecepit, et tunc irregularis efficitur, quippe iste se diuinis ingerit et uiolat interdictum. (19) Et hoc uersiculo innuit Bene uiolauit, et cetera, de quo bonam glosam uide in De archiepiscopo, De priuil.: «Caueat ergo praelatus tempore excommunicationis, suspensionis uel interdicti, ne coram se faciat celebrari aut celebrationi intersit, quippecum tunc auctorizare uideatur». (20) Nec omittatur quod Innocentius in C., Vt priuilegia, De priuil. (Greg. IX Decr.  5, 33, 24), dicit esse differentiam an interdicatur locus, et tunc interdictum suspendi potest, et ibi de superioris licentia celebrari, sed interdictum in personam latum suspendi nequit. Ratio est quia aut persona poenitet, et in totum relaxari debet, aut non poenitet, et tunc non debet celebrare, ex quo in peccato uiuit. Secus est in loco, quia locus non delinquit. (21) Et ob hanc rationem dicit Innocentius quod si interdictum in personam propter delictum alterius latum esset, puta propter dominum terrae, tunc interdictum in personam latum suspendi posset, quia ratio praecedens cessat. Hoc dominus Abbas hic post columnae penultimae confirmat principium. (22) An autem sicui nobili priuilegium sit concessum, ut diuina interdicti tempore audire possit, familiares secum ualeat ducere, dic secundum Dominum Abbatem in C. Quod non nullis, De priuil., quod sic, alias priuilegium ei foret inutile. De familiaribus domesticis in C. Licet, § I, eodem titulo, libro VI, casus est (ibid. 5, 33, 25; Bon. VI Decr. 5, 7, 11). (23) Tandem dominus Abbas in C. Cum in partibus, De uer. sig., dicit (Greg. IX Decr. 5, 40, 17): «Generale dicitur interdictum, quod in ciuitatem, uicum uel arcem seu castrum fertur, nedum in prouincia». Hic primo ex textu notat, quod particulare dicitur interdictum quando una ecclesia uel plures specifice et non sub uniuersitatis nomine interdicantur. Generale uerum est quando uniuersitas loci unius interdicitur. (24) Idem in fine dicit quod interdicti sententia non stricte sed large interpretari debet, quia ad animae correctionem uenit, et in concernentibus  animae periculum securior facienda est interpretatio, in C. unico, De Scurt. (ibid. 1, 12, 1), bonam glosam uide.

[4] Et inter haec praeallegata loca huiusmodi interdicti materia per canonistas tractatur plenissime. Hoc autem uulgo ecclesiaticum appellatur, de quo Ioannes Calderini specialem sed copiosum tractatum facit, quem in VII partes diuidit. Prima quid nomine interdicti ueniat, secunda de eius speciebus, tertia a quo ualeat promulgari, quarta qualiter et ex qua proferatur causa, quinta contra quem, sexta de ipsius effectu, septima qualiter tollatur. (2) Ad primam dicit quod aliter nomen interdicti accipitur cum de ciuilibus interdictis siue actionibus, quae pro eis exercentur, sermo fit, ut De interdicti. insti. ff., et C. Est perspicuum, et De causa poss. et proprieta., Pastoralis, de Resti, spo., C. Item cum quis, et C. Cum ad sedem cum simi (cf. D. 43, 1;  I. 4, 15; C. 8, 1; Greg. IX Decr. 2, 13, 6; 2, 13, 15). (3) Tamen hoc interdicti nomen prohibitionem notat, quod proprie alludit uocabulo, ut Insti. De interdictis, § Sunt tamen, XVII, Questio IIII, miror, XXVIII, Questio I, sic enim De offi. archidi. significati. Hoc autem in C. Cum illorum, ibi: «Quibus est absolutum talium interdicta et maiora intelligantur illis prohibita», De sen. ex., est expressum. Vnde rubrica De matri. contra prohibitionem, tum in tribus decretis, eodem titulo, referatur (ibid. 1, 23; 5, 39, 32; D. 48, 22, 7). (4) Interdictum igitur et prohibitio idem significant, nominaue sunt synonima.. Hoc liquet ff. De interd. et relegat., l. Relegatorum, § Dubitatum, et § sequenti. Cum autem interdictum dicantur ecclesiaticum, hic ecclesiastica large sumpto uocabulo diuina officia sacramentaque dicuntur, De spon. non est nobis. (5) Est autem interdictum ecclesiasticum siue diuinorum suspensio ecclesiasticae censurae a diuinis officiis et ecclesiasticis sacramentis actiue et passiue, in qua descriptione suspensio loco generis ponitur, quare haec est uera, quod per ecclesiasticum interdictum suspensio siue prohibitio indicatur. (6) Nec abs re dictum est quod loco generis ponatur suspensio, nam multae sunt suspensionum species XXXII distinctionis, Interdixit, De elect., quia propter § Illud autem penitus interdicimus, De offi., archidi. Mandamus et item C. Significati, Ne cle. uel mona., C. I, libro VI, quae quidem iura uerbo interdicti utuntur. Verbo autem simili, puta prohibitionis, distinctione LI, LIIII, LVIII, LX, quasi per totum. Ne cle. uel mona., C. Clericis et C. Sententiam, De cens., Prohibemus, et eodem titulo, C. Felicis et C. sequenti, libro VI, De hereti., Vt inquisitio, § Prohibemus, De religi. domi., C. unico, capitulo Non debet, cum multis aliis similibus innumeris ad rem ipsam faciunt (cf. Grat. 32, 16; Greg. IX Decr.  1, 23, 6; 1, 23, 8; 3, 50; 9;  3, 39, 7; Bon. VI Decr. 5, 9, 5-6; 5, 2, 18; 3, 17, 1). (7) Hoc autem quod dictum est rubrica De cle. exco. deposito uel interdicto uidetur inuenire, non enim specialiter de suspenso dixit, quia excommunicatus, depositus et interdictus suspensi sunt, sed non econtrario. (8) Item secundum grammaticos haec praepositio inter est mediatiua uel suspensiua temporis, ordinis uel alicuius actus. Vnde aliqua potentia actu suspenditur, quae habitu retinetur, XV, Questio VI, C. penultimo et ultimo, De rescript. pastoralis, in fine, De concess. praeben., Quia diuersitatem et C. De curat. furi., lege penultima, cum simi., quod quidem recte per interdictum inducitur. Interdictum ergo bene uocatur suspensio (cf. Grat. C. 15, q. 6, c. 5; Greg. IX Decr.  1, 3, 14; 3, 8, 5;  C. 5, 70, 8). (9) Sequitur quod in descriptione censurae ecclesiasticae ponitur. Censurae uero ecclesiasticae nomine interdictum, excommunicatio et suspensio continentur, De uerb. sig., Quaerenti (Greg. IX Decr.  5, 40, 20), ex quo sequitur haec tria diuersarum specierum esse. Non officit, quod dictum est, interdictum esse suspensum, sicut depositus et excommunicatus est, quadere suspensio dupliciter sumitur, scilicet ut genus et tunc de antedictis praedicatur, interdum ut species ab aliis differens, ut in D. C. quaerenti. (10) Quorum autem tria praedicta sint diuersa probatur. Etiam De elect. transmissam, De appella. Praeterea in 2º De reli. domi. cum dilectus, De cle. ex. mi. latores, De excesser. praela., C. unico, libro VI, Quod me. causa, C unico, De appella. Romana, § penultimo, libro VIº cum multis aliis (cf. Bon. VI Decr.  2, 15;  Greg. IX Decr.  3, 36, 8; Bon. VI Decr. 5, 6, 1; 1, 16, 1). (11) Et in non nullis locis excommunicatio interdictumque ponuntur, ut diuersa De offi. del., C. P. et G., De offi. or. C. Cum ab ecclesiarum, De appella. Ad haec quoniam cum multis aliis. Alibi uero suspensio et interdictum, De offi. or. congrue, De offi. dele., C. II, libro VIº, De sen. ex. quia periculosum C. Libro (cf. ibid. 1, 14, 14; Greg. IX Decr.  1, 31, 3; 1, 30, 2; Bon. VI Decr. 5, 11, 4). (12) De excommunicatione uero et suspensione quod species diuersae sint, De do. et contu., in C. Veritatis, in fine, et De appella. Reprensibilis, in principio, De usur. Praeterea, De Priui. C. Tuarum et in Cle. De hereti., multorum ad finem exprimitur (cf. Greg. IX Decr.  2, 14, 8; 2, 28, 26; 5, 33, 11; Clem. 5, 3). (13) Licet autem ex praedictis iuribus multas conuenientias differentiasque inter praedicta tria diligens indagator poterit inuenire, tamen non ommitas quod Hostiensis in C. Cum medicinalis, De sen. ex., libro VI, circa praedicta notat (Bon. VI Decr. 5, 11, 1). (14) Quae Ioannes Calderini in eo tractatu refert, in capitulo seu membro primo breuissime, qui in membro 6º, uerba illa a diuinis officiis et ecclesiasticis sacramentis declarat amplissime: «Actiue uero intellige a celebratione diuinorum et collocatione sacramentorum, De sen. ex. alma, § I, libro VI. Passiue, id est audiente uel perceptione praedictorum, De sententia ex., Si sententia, libro VIº. Auditio tamen secundum philosophos actioni et passioni diuersis respectibus adaptari potest, de quo quodam propositum non est curandum». (15) Species uero interdicti ecclesiastici siue diuinorum secundum ipsum Ioannem de Calderini, in 12 membro dupliciter sumi possunt: uno modo patientis respectu, secundo respectu modi in probatione seruati. Secundum primum modum duae sunt species: interdictum enim in personam et in locum promulgatur. De sen. ex. C. Si sententia, libro VI, et multa iura alia superius allegata sunt (ibid. 5, 11, 24; 5, 11, 16). (16) In personam, quando sub nomine proprio uel circumlocutionibus, quae proprii nominis uim habeant, promulgatur, De appella. Praeterea in 2º De priui. Cum et plantare, De appella., C. Romana, § penultimo, libro VI, et in Cle., De sepul. C. Eos qui. Quandoque promulgatur interdictum sub nomine appellatiuo populi communis uel uniuersitatis, ut in d. C. Si sententia, § ultimo. De iniur. et damno da. C. Et si pignorationes, libro VI (cf. Greg. IX Decr.  5, 33, 3; VI 2, 15, 3; Clem. 3, 7, 1; Bon. VI Decr. 5, 8, 1). (17) Interdictum uero in locum dupliciter promulgatur, uno modo generaliter, scilicet cum regnum, prouincia, ciuitas, castrum uel castellum seu uicus supponitur interdicto, De uer. sig. Cum in partibus, De conue. cum inter., De priuil. petitis, De elect., Vbi magis, § Ciuitas, De pe. felicis, § ultimo, libro VI, et in Cle. De pe. siquis suadente, § Ciuitas (Greg. IX Decr.  5, 40, 17; Bon. VI Decr. 5, 9, 1; Clem. 5, 8, 1). (18) Secundo specialiter, puta in aliqua ecclesia, et hoc cum interdictum fit a iure propter iniuriosum homicidium in ea perpretatum uel iniuriosum sanguinem in ea effusum uel si per humani seminis effusionem sit polluta. Tunc enim specialiter interdicta est, ita quod ante reconciliationem in ea diuina officia celebrari non debent, De conse. di. I, Si motum et C. unico, libro VIº, Si tamen confiatur, celebrans, licet peccet, irregularitatem non incurrit. De sen. ex. is qui primae responsio, eodem titulo (Grat. 1, 19; Bon. VI Decr. 5, 11, 18). (19) Sic propter patronorum discordiam episcopus hostia claudit ecclesiae, tollit inde reliquias, praecipitque ut nullus in ea aliquo modo sacrum ministerium celebret, donec patroni redeant ad concordiam, De iure. pat., C. I et II (Greg. IX Decr.  3, 38, 1-2). (20) Sunt et alii casus in quibus de iure in ecclesia celebrari non debet, puta si ecclesia fuerit simoniace consecrata, De conse. di. I, Siquis basilicam. Item si ecclesia sine diocesani licentia constructa sit, De conse. di. I, Praecepta, II q. VIII, Lator. Item si sine reliquis uel in loco deserto et nunquam habitato dedicata fuit, De conse. di. I Placuit (cf. Grat. De conse. 1, 10; 1, 5; id. C. 2, q. 7, c. 44; Grat. De conse. 1, 26). (21) Sed in his quinque casibus, ut in praecedenti dicas, quod licet de iure celebrari non debeat, tamen celebrantes non sunt irregulares, quia non est in iure expressum, ut dicto C. Is qui. Putat tamen dominus Calderinus quod si episcopus propter aliquam causam ex praedictis specialiter in ecclesia interdictum ponat, post celebrans in ea irregularis est. Fac De priuil. tuarum et quod ibi, in glosa II notat. (22) Postquam de speciebus interdicti respectu modi in prolatione seruati dicatur, sciendum est quod interdum interdicitur locus sub appellatione regni, prouinciae, ciuitatis, arcis, castelli seu uici, id est castri uel uillae, De uer. sig. Cum in partibus. Interdum terrae De postu. prael., C. I, De offi. dele., C. Sane, II De uir. iur., ex rescripto. Interdum loci cuiusuis denotationis, ut De priui. episcoporum, libro VI, De sen. ex. praesenti, eodem libro, quibus casibus ipsius loci suburbia et continentes domus intelliguntur interdictae, De sen. ex. Si ciuitas, libro VI. An et quando urbis uel ciuitatis appellatio suburbia uel continentia includat aedificia, l. II, De uer. signi. Nota (cf. Greg. IX Decr. 5, 40, 17; 1, 5, 1; 1, 29, 11; Bon. VI Decr. 5, 7, 8; 5, 11, 10; 5, 11, 17; 5, 12, 2). (23) Et in hoc secundo membro multas pulchras quaestiones ab ipso Ioanne de Calderini decisas etiamque in aliis membris inuenies, quas hic propter nimiam prolixitatem uitandam praetereo, cum forte hac re iam nimius fuerim.

[5] De interdicto ecclesiastico satis sit, deincpes de ciuili dicetur, ad cuius generalem noticiam non nulli praeclari textus in medium adducentur. Imperator igitur Insti. De interdictis, in principio sic ait (I. 4, 15, 1-ss.): «Sequitur ut despiciamus de interdictis siue de actionibus quae pro his exercentur. Erant interdicta formae atque conceptiones uerborum, quibus praetor aut iubebat aliquid fieri aut fieri prohibebat. Quod tunc maxime faciebat, cum de possessione aut quasi de possessione inter aliquos contendebatur.

»[6] Summa autem diuisio interdictorum haec est: quod prohibitoria sunt aut restitutoria aut exhibitoria.

»[7] Prohibitoria sunt quibus uetat aliquid fieri, ueluti cum praetor uetat facere uim sine uicio possidenti uel mortuum inferenti, quo ei ius erit inferri, uel in loco sacro aedificari, uel in flumine publico ripaue eius aliquid fieri, quo peius nauigetur.

»[8] Restitutoria sunt quibus restitui aliquid praetor iubet, ueluti cum possessori bonorum possessionem eorum quae quis pro herede aut pro possessore possidet ex ea hereditate, aut cum iubet ei qui ui deponere fundi deiectus sit, restuit possessionem.

»[9] Exhibitoria sunt per quae iubet exhiberi, ueluti eum cuius de libertate agitur, aut libertum cui patronus operas indicere uelit, aut cum parenti liberos eius qui in potestate eius sunt. Sunt tamen qui putant interdicta proprie ea uocari quae prohibitoria sunt, quia interdicere est denunciare et prohibere. Restitutoria autem et exhibitoria proprie decreta uocari. Sed tamen obtinuit omnia appellari interdicta, quia inter duos dicuntur.

»[10] Sequens diuisio interdictorum haec est, quod quaedam adipiscendae possessioni causa comparata sunt, quaedam retinendae quaedam recuperandae». Deinde imperator omnes has species persequitur. Vlpianus autem in l. I, in principio, ff., De interdic., sic ait (D. 43, 1, 1-s..): «Nunc uideamus de quibus interdicta competunt.

»[11] Et sciendum est interdicta de diuinis rebus aut de humanis competere. De diuinis ut de locis sacris uel de locis religiosis. De rebus hominum interdicta redduntur aut de his quae sunt alicuius aut de his quae nullius sunt. Quae nullius sunt, haec sunt liberae personae, de quibus exhibendis et deducendis interdicta competunt. Quae sunt alicuius, haec sunt aut publica aut singulorum. Publica de locis publicis, de uiis deque fuminibus publicis. Quae autem singulorum sunt, aut ad uniuersitatem pertinent, ut interdictum quorum bonorum aut ad singulas res, ut est interdictum uti possidetis, de itinere actuque.

»[12] Interdictorum autem tres species sunt: exhibitoria, prohibitoria, restitutoria. Sunt tamen quaedam interdicta mixta, quae et prohibitoria sunt et exhibitoria.

»[13] Interdictorum quaedam in praesens, quaedam in praeteritum referuntur. In praesens, ut uti possidetis, in praeteritum, ut de itinere actuque et de aqua aestiua.

»[14] Interdicta omnia licet in rem uideantur concepta, tamen ipsa personali sunt.

»[15] Interdicta quaedam annalia aunt, quaedam perpetua».

[16] Consequenter Paulus in l. II, dicit principio (D. 43, 1, 2): «Interdictorum quaedam duplicia sunt, quaedam simplicia. Duplicia dicuntur ut uti possidetis; simplicia sunt ea ueluti exhibitoria et restitutoria. Item prohibitoria de arboribus cedendis et de itinere actuque», et in sequentibus multa pulchra reperies, quae positis in Instituta nunc relatis originem tribuerunt.

[17] De huiusmodi interdictis glosam quartam uide notabilem, in C. Pastoralis de causa possess. et proprie. (Greg. IX Decr. 2, 12, 5), et ibi Ioannes Andreas, dominus Antonius dominusque Abbas, qui quidem dominus Abbas in fine columnae quartae, § Quaero hic in textu, de hac materia plenissime examinat, qui columna VI, uersiculo Et dicuntur, subiicit quod dicitur interdictum, quia per ipsum praetor interdicit seu prohibet aliquid fieri, uel dicitur interdictum quasi inter duos datum, ut sequitur infra, in glosa. (2) Item ibi, uersiculo Secundum interdictum et cetera, tractat de secundo interdicto, quod pro recuperanda possessionem datur, et est duplex: unum unde ui pro rebus immobilibus, alterum ui bonorum raptis pro rebus mobilibus. (3) Et deinde ait quod de iure canonico habemus interdictum recuperandae magis largum, ut in C. Saepe, id est titulo proximo, et adhuc aliud magis largum III q., I redintegranda, dicam plene in d. C. Saepe et C. Cum ad sedem, De resti. spo., in C. I, in columna I, super glosa I, de differentia inter edictum recuperandae et adispisciendae tractat. Et de hac materia canonistae in praeallegatis locis, praesertim in d. C. Pastoralis, multa praeclara scribunt (cf. ibid. 2, 13, 18; Grat. C. 3, q. 1, c. 3;  Greg. IX Decr. 2, 13, 18; 2, 13, 15).

[18] De pertinentibus ad iura satis sit, ad grammaticali et elegantias, redeamus.

[19] Igitur interdicto post se, in dicto eum, cui sit interdicti, et in datiuo ablatiuoque rem interdictam petit, ut interdico tibi aquae et igni uel aqua et igni, non autem interdico te aqua et igni neque interdico tibi aquam et ignem. Mutari uero hoc modo in passiuum potest oratio, primo sic: tu interdictus est aquae et igni, quod est frequentissimum quoque magis impersonale est dicendum. Secundo sic: aqua et ignis tibi interdictus est. Tertio sic: tu interdictus es aquae et igni, sed hoc rarius inuenitur. De hoc per Laurentium Vallensem, libro III, capitulo XLIII, de interdico. (2) Vnde Nicolaus Perottus in capitulo de constructione, in uerbis  septimi ordinis actiuis ait (fol. g3u.): «Non potest dici interdico non esse actiuum, quia habet in usu passiuum interdicor. Nec potest dici quod habere possit accusatiuum post se. Non enim possumus dicere interdico tibi aquam et ignem nec interdico te aqua et igni, sed duntaxat dicimus tibi aqua et igne interdico. (3) Ad haec confirmanda facit quod Vlpianus l. VI, ff., De interd. et rel., dicit (D. 48, 22, 7): «Relegatorum duo genera sunt: sunt quidam qui in insulam relegantur, sunt qui simpliciter, ut prouinciis interdicatur eis. Non etiam insula assignetur». Idem in eadem, § Interdicere, subiicit: «Interdicere autem quis ea prouincia potest, quam regit, alia non potest». Et infra: «Rescripserunt etiam ea prouinica interdici, unde quis oriundus est». Et infra:

[20] «Dubitatum est an interdicere quis alicui possit prouincia in qua oriundus est, cum ipse ei prouinciae praesit, quam incolit, dum suae non interdicit, ut solent Italia interdicere qui patria no interdicunt uel per consequentias uideatur etiam ei prouinciae interdixisse, cui praeest, quod magis erit probandum. Per contrarium autem is qui originis prouinciae praeest, non est nactus ius interdicendi ea prouincia, quam incolit, is qui relegatur». (2) Idem in § Siquis eam sententiam (D. 48, 22, 7, 13): «Et si ex diuersis prouinciis oriri uideatur, propter conditionem uel suam uel parentis, patronorum uel pluribus prouinciis communiter interdictum ei dicemus. Quibusdam tamen praesidibus, ut multis prouinciis interdicere possint, indultum est, ut praesidibus Syriarum et Daciarum.

»[21] Constitutum est eum, cui patria interdictum est, urbe etiam abstinere debere. Contra autem sicui urbe fuerit interdictum, patria sua interdictum non uidetur, et ita multis constitutionibus cauetur. Sicui plane non patria sua, sed aliqua ciuitate interdictum sit, uidendum est an etiam patria sua. Itemque urbe interdictum dicamus quod magis est». Et infra:

[22] «Solet decurionibus ordine interdici uel ad tempus uel in perpetuum». Idem in § finali: «Potest alicui et unus honor interdici, sic tamen, ut sicui honore uno interdictum sit, non tantum», et cetera.

CIV. De arceo.

[1] Arceo, -es, -cui, secundum 221 regulam, arcitum, -tu, sed per syncopa arctum, -tu uel artum, -tu est actiuum, actum reposcens, et prohibere quoque significat. Enimuero testante Laurentio, libro VIº, capitulo XVI, arcere potius prohibere esse, ne accedant ii qui ueniunt: Iuno VII tantum annos Troianos arcuit ab Italia, a qua contacta amplius non arcebat, sed in ea esse prohibebat. De corporibus ad incorporea, ut pleraque, transfertur. (2) Quamuis autem saepius res prohibita in ablatiuo mediante praepositione a uel ab locetur, tamen et cum ablatiuo sine praepositione ulla construi reperimur, ut apud Martianum, l. penultima, ff., De inter. et rele. (D. 48, 22, 8): «Sed honore quidem illum arceri puto». (3) Contrarium huic est abigere, quod a loco fugare expellereque significat, ut a facie mea scribentis muscas abige. Vnde abactores pecuariorum animalium fures latrunculique uocantur. Hos quidam abigeos nominant. (4) Vlpianus enim, l. I, § I, ff., De abigeis, sic eleganter ait (D. 47, 14, 1): «Abigei proprie hi habentur, qui pecora ex pascuis uel armentis subtrahunt et quodam modo depredantur, et bigendi studium quasi artem exercent, equos de armentis uel oues de gregibus abducentes. Ceterum siquis ouem oberrantem uel equos in solitudine relictos aduxerit, non abigeus, sed fur potius est habendus». Arceo cum con componitur et coerceo dicitur, et cum ex, et fit exerceo, -es.

[2] 222 regula. Inhibeo, -es, -ui, -tium, -tu ex in et habeo, -es componitur, et est cohibere, prohibere, uetare, separare, remouere. Et imperatiuum est. Inhibere enim est non habere, unde hic inhibitor, -oris; et -hi-, ut in habeo, -ha-, corripitur. Inhibitor autem est bidellius, qui et angarius et exactor dicitur, quia nimis petendo et iniuste auferendo inhibet homines, uel quia inter eos lites inhibet. (2) Et haec secundum Catholicon, Compraensoriumque, secundum quorum exempla et is cui fit inhibitio et res inhibita in separatis clausulis in accusatiuo poni possunt. Enimuero apud iura tam canonica quam ciuilia, pragmaticas, sanctiones et rescripta, is cui fit inhibitio ponitur in datiuo, et res inhibita in accusatiuo, cuius loco infinitiuus uel aliqua clausula prohibitiua surrogatur, ut inhibemus uobis causae progressum uel ulterius progredi uel ne decetero procedatis, licet fortasse elegantius in ablatiuo res inhibita poneretur, ut de prohibeo relegoque dicetur.

[3] 223. Prohibeo, -es, prohibui, -itum a pro et habeo, -es componitur. Prohibere est uetare, interdicere, contradicere. Vnde prohibens, -tis genero omni, et haec prohibitio, -onis. Et peccata mortali prohibentur, sed uenialia cohibentur. Prohibitus autem in accusatiuo, res uero prohibita in ablatiuo collocari debet. (2) De accusatiuo in l. Si proprius, § I, ff., De mor. infer., auctor est Pomponius (D. 11, 8, 3): «Si proprius aedificium alienum inter legitimum modum mortuus illatus sit, postea eum prohibere non poterit aedificii dominus». Vlpianus in l. I, § Idem Labeo, ff. Quod ui aut clam: «Idem Labeo dicit (D. 43, 24, 1, 9): Siquem facientem prohibuero», et cetera. (3) De ablatiuo uel cum praepositione, Vlpianus idem in l. I, § Siquis, ff., Ne uis fiat ei qui in poss. missus est (D. 43, 4, 1, 4): «Siquis a possessione prohibuerit, quia suam putabat», et cetera. Et infra: «Si domini uel patris uoluntate prohibitus quis sit a possessione, in ipsos dabitur actio, quasi haec per alium fecerit». (4) De ablatiuo sine praepositione, in l. Relegatorum, § finali, idem Vlpianus probat (D. 48, 22, 7): «Et enim perquamridiculum est qui minoribus paene causa prohibitus sit, ad maiores aspirare. Maioribus tamen prohibitus minores petere non prohibetur. Sed muneribus siquis paene causa fuerit prohibitus nihil ualebit sententia, neque enim immunitatem tribuere debet. Ergo et si honoribus quis in poena fuerit prohibitus, poterit dici, nisi honores isti habuerunt, mixtam muneris grauem impensam, infamiam illi ad hoc non profuturam».

[4] Laurentius tamen Vallensis inter prohibeo et inhibeo facit differentiam libro Vº, capitulo IIIIº, in haec uerba: «Prohibeo uel generale nomen est uel ante rem coeptam. Inhibeo autem re iam coepta. Illud uetat nequid facias uel nequid incipias; hoc ne peragas ire desistasque ab incepto».

[5] 224. Relego, -as, a re et lego, -as componitur. Relegare est remittere, damnare, in exilium mittere. Vnde relegatio, -onis, quoddam damnationis genus, cum quis pro aliquo commisso patria interdiceretur, et priuati uiuebat, sed sua non amittebat et spem reuertendi habebat. Vnde relegatus, -a, -um, sic damnatus, et dicitur relegare sic damnare. (2) Relegatus enim semper in spe erat, ut retro legaretur, id est reuerteretur, et sic primae coniugationis est, in penultimaque producitur, cum prima de lego, -as sit producta. (3) Item relego a re et lego, -is componitur, corripitur, unde uersus (?):

«Lector sic releges uicium quod ab arte releges».

Quisque relegatus sua, cum remeabit habebit. Hoc Catholicon roborat, et quoad quantitatem Doctrinale in Xº (10, 1.780). Plane relego, -as, -aui  hominem relegatum in accusatiuo poni et in ablatiuo sine praepositione re, a qua fit relegatio, exigit. (4) Vlpianus enim in dicta l. Relegatorum, § His qui, De interdictis et rel., ait (D. 48, 22, 7): «Et enim moris est ita pronunciari: illum prouincia illa insulisque eius relego». Potest tamen et ipsi ablatiuo praepositio anteponi, ut te ab urbe relego. Hoc enim in uerbis separatiuis et discretiuis locum habet. (5) Priscianus enim 2º minoris, carta penultima, § Separatiua, dicit (18, 154): «Separatiua siue discretiua cum accusatiuo et ablatiuo coniunguntur, ut auerto illum hac re et ab hac re. Similiter pello, amoueo, torqueo, separo, dirimo, exigo, duco. Virgilius primo Aeneidos (1, 38):

"Nec posse Italia Teucrorum auertere regem";

Cicero in primo Philippicarum (5, 11, 28): "Ab urbe Antonii impetus in Galliam auertere"; idem Inuectiuarum 2º (3, 9, 21): "Quis tam auersus a uero?"». (6) Hoc in VIIIº Doctrinale confirmat (8, 1.337-38):

«Vel si susceptum quid signet siue recessum

Si a te disco libros a teque recedo».

(7) Caleo secundum Nicolaum Perottum (Rudimenta fol. h1u.) in neutris sexti ordinis, quae post se ablatiuum sine praepositione uel accusatiuum cum praepositione ob aut propter, ut ego caleo igni uel ob ignem uel propter ignem, per simplex -l- significans calefacere, id est calefieri, et calleo per duplex -ll- significans callum fieri, quinti ordinis sunt. De calleo dicitur nimio dolore obcalluit. Aliquando quarti ordinis est, id est neutri transitiui, et significat callidum siue astutum esse et optime aliquid scire, ut dicenda sciendaque callens.

[6] 225. Praesto, -as, praestiti, praestitum, et raro praestatum facit, quod a prae et sto, -as, componitur et ante stare uel pellere uel praexcellere significat, tuncque datiuum flagitat quoad eum, cui praexcello, et ablatiuum quo ad rem propter quam fit excellentia, ut tu praestas mihi uirtutibus et scientia. (2) Item exhibere, dare, statuereque notat, et tunc is cui praestatur in datiuo, et res praestita in accusatiuo poni debet, ut ego praesto tibi centum, tuncque penultima tam praeteriti quam supini breuis est, licet -a- remanserit in supinis, ut in regulis generalibus X Doctrinalis liquet. Quod quidem Catholicon confirmat expresse. (3) Nam et Priscianus dicit in IX, de prima coniugatione tractans (9, 38): «Composita a sto, -as, uarie uetustissime protulerunt, ut astitum et astatum, praesto, praestitum et praestatum». Insuper Petrus Heliae super eodem IXº ait (Reilly 566): «Composita a sto, -as uarie proferunt supina, ut astitum, astatum. Sic et in ceteris». (4) Catholicon uero in praesto subiicit: «Scias quod praesto compositum praeteriti praestitum secundum modernos facit et secundum antiquos praestatum quoque, unde in 2º Machabeorum, capitulo IX (9, 16), inuenitur: "Se praestaturum"». (5) Praeterea praesto, -as, praestaui, praestatum simplex -a- producens in penultima commodare et mutuare signat, et a praesto dicitur praestans, id est multum praexcellens et prae aliis ualens, et comparatur praestantior, praestantissimus. Et inde haec praestantia, -ae et hic et haec praestabilis et hoc praestabile multum et prae aliis ualens. Et a praesto, -as, praesto temporis lociue aduerbium, id est in praesentia sum, quasi sto prae. (6) Teste uero Laurentio Vallensi, libro Vº, capitulo LIº «Praesto sum idem est quod assum, nec alteri uerbo nisi substantiuo simplicique coheret, nam praesto assum magis est poeticum. (7) Assum uero tria significat: unum naturaliter, id est praesens sum, quod modo cum datiuo, modo cum ablatiuo mediante in coniungitur; duo alia per flexum ac deriuationem quandam, quod saepe corrogamus, qui periclictantibus nobis assunt, quales aduocati sunt, quorum est officium adesse in iudicio, sed ipsum illud adesse est fauere esseque praesidio. Et hoc secundum significatum est. (8) Tertium est aduenio seu magis adueniam. Nam prope idem sunt iam ueniet et iam praesens erit, et sic aderit pro utroque seu pro utrouis accipitur. Ergo huc ades pro assis idem est quod huc uenias». (9) Assum uero secundum Catholicon per duo -s- scribi debet, nam ex ad sumque componitur, sed -d- mutatur in -s- secundum Priscianum primo maioris (1, 45). (10) Nicolaus autemPerottus in constructionis tractatu, capitulo de uerbis neutris per -d- scribit, dicens (Rudimenta fol. g4u.): «Adsum, non praesens sum, ut quidem existimant, sed prope sum significat, sicut absum longe sum, quod ex ipsa significatione praepositonis componentis intelligitur. Ad enim apud et quasi prope notat. Cicero De officiis (1, 11): "Inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum quantum sensu mouetur ad id quod solum adest, quodque praesens est, se accommodat", hoc est ad id quod prope est et praesens est, quod ipsemet declarat "Sub paululum admodum sentiens praeteritum aut futurum", id est sentiens tantum quod adest, hoc est quod mox abiit uel mox futurum est». (11) Laurentius autem Vallensis in eodem capitulo (5, 51) subsequitur: «Praesto sum eadem ratione has easdem significationes habet. In Bruto Ciceronis exemplum est (Cic. Brut. 324): "Quibus quidem causis tu etiam, Brute, praesto fuisti". In secunda eiusdem Pro Murena (Mur. 19): "Ius ciuile didicit, multum uigilauit, laborauit, praesto multis fuit". In tertia eiusdem Ad Herennium (4, 61): "Irundines aestiuo tempore praesto sunt, hyeme pulsae recedunt", et hoc ultimum pro compareo solet accipi, ut sicui magistratus dicat: cras mihi ad hunc locum et ad hanc horam praesto sis, id est compareas, et te repraesentes mihique exhibeas». (12) Papias uero dicit: «Praestans est ante stans, nobilis, perseuerans, praecipuus, praestantius, significantius, sublimius. Et est praestans qui praeest et corrigit». (13) Graecismus autem ait: «Preualeo, praesto dicas, praesto quoque dono. Praestoque saepe solet accommodo significare». (14) Iam ad auctores elegantes transeamus. Nonius ait (371): «Praestare est facere. M. Tullius De officiis, libro IIIº (3, 370): "Emptorem indemnem damno praestare oportere". Item praestare dicitur consuetudine beneficium dare. Praestare exhibere. M. Tullius Ad Caesarem Iuniorem IIº (fr. 11): "Tu si meam fidem praestiteris, quod confico te esse facturum, praestare antecellere". Virgilius libro VII (Aen. 12, 19):

"O praestans animo iuuenis".

Salustius in Catilinaria (1, 1): "Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animantibus". Insuper praestat, id est, utile est, Virgilius libro IIIIº (Aen. 3, 429):

"Praestat Trinacrii metas lustrare Pachini"»

(15) Tandem Laurentius Vallensis, libro VI, capitulo XVI, dicit: «Praestare, quo uerbo saepe et iurisconsulti et oratores utuntur, est prohibere ne alicui fiat aliquid incommodi. Et si non prohiberint, satisfacere, ut uenditor debet praestare uicium rei quam uendit, id est prohibere atque efficere ne emptor damni quid faciat. Alioquin satisfacere neque id alterum modo uerum etiam in nos ipsos». (16) Nicolaus Perottus in capitulo de etheroclitis ait (fol. i2r.): «Praesto a plerisque inter nomina ponitur, et nullum habet casum nec aliter quam cum substantiuo uerbo construitur, ut praesto sum, nam praesto assum magis poeticum est».

[7] 226. Insimulo, -as ab in et simulo, -as componitur, et est accusare uel incusare, quia accusatoris est simulare in aduersarium quicquid potest. Et insimulor, -aris in genere deponenti in eodem sensu reperitur secundum Vgutionem. Item est assimulo, non fingo. Vnde insimulatus, -a, -um, id est non fictus, Sapientiae XVIII (18, 16): «Gladius acutus insimulatum imperium portans et stans repleuit omnia morte, et usque ad caelum attingebat stans in terra», et dic insimulatum, id est non fictum uel ab in simulatusque componitur secundum Catholicon. (2) Insimulo uero, ut uerba ad accusationem damnationemque pertinentia, personam insimulatam in genitiuo uel ablatiuo mediante de uel ex poni cupit, ut insimulo te criminis uel de crimine. Vnde Doctrinale in VIIIº dicit (8, 1.261):

«Accusansque modo damnansque locatur eodem».

Nam et argutus hanc naturam habet.

Plautus in Pseudolo (745):

«Argutus malorum facinorum»,

id est conuictus, quem textum Priscianus in Xº, carta 3 (10, 12), ubi de supinis in -uo diuisas terminantium docet, commemorat. (3) Liuius autem XXVº libro Ab urbe condita (25, 6, 13), cum datiuo pro ablatiuo mediante de uel ex construxit: «Cannensem uero quisque exercitum fugae aut parui insimulare potest?», quasi dicens de fuga aut pauore. Haec ego subiunxi in meo Elegantiarum breuiario, libro IIIº, capitulo XLIII. (4) Ad haec facit quae Nicolaus Perottus de uerbis actiuis ordinis secundi dicit (fol. f8u.): «Quid interest inter accusare et incusare? Incusamus maiores, accusamus pares uel inferiores. Et possunt habere genitiuum uel ablatiuum cum coram uel accusatiuum cum apud aut ante, ut Pirrhus accusat Penolopen superbiae coram matre sua uel apud uel ante matrem suam. (5) Pulso proprie est percutere, ut pulsat pugnis pectora. Antiqui pulto dicebant, unde fit ut significet etiam canere siue ludere, ut pulsat cytheram. Nec potest dici campana pulsat, sed pulsatur, nec campanam sono, sed pulso. Possumus tamen dici sono campana, sicut sono campana ablatiui casus, ut Virgilius (Aen. 1, 740-41):

"Cythera crinitus Hiopas personat aurata".

(6) Possumus etiam dicere campana tertiam et quartam horam et tertia hora pulsata est et quarta hora pulsata est; Virgilius (Aen. 6, 647):

"Ianque eadem  digitis iam pectore pulsat eburno".

Aliquando sono iungitur cum accusatiuo. Virgilius (Aen. 1, 328):

"Nec uox hominem sonat",

id est exprimit sonando; et siluae resonant amarillida (cf. Verg. Buc. 1, 5), id est resonando exprimuntur».

[8] 227. Pluo, -is, pluui uerbum defectiuum est et exceptae actionis est secundum Priscianum primo minoris, et a fluo dicitur, et huiusmodi uerba exceptae actionis in prima secundaque persona et in omnibus in plurale defectiua sunt. (2) Nam et Priscianus ipse in fine octaui (8, 103), de personis defectiuis in uerbis tractans, ait: «Praeterea in nominationibus, id est onomatopeis siue nominum seu uerborum nouis conformationibus, non omnes declinationis motus sunt quaerendi, ut tinniat, Persius (5, 106):

"Sub Erato mendosum tiniat auro";

tarantara, Ennius (Ann. 2, 35):

"At tuba terribilis sonitu tarantara dixit".

(3) Vt enim apud Graecos sizeo, pluit et tonat et fulminat et multa similia, quae ad homines non pertinent, proprie quidem a tertiam dicuntur personam. Possunt tamen in prima inueniri persona et secunda per poetarum prosopopeias, id est conformationes, uel per responsia des et per apostrophen, quasi ad ipsum Iouem praesentem, et sunt quasi propria uerborum quae ad solum Iouem pertinent. (4) Reperiuntur tamen et alia uerba quae in usus deficiunt personis, ut caedo, sodes, salue, furis, aue, infit, foret, quamuis infio et furo apud Varronem inueniuntur et forem apud Terentium in Ecyra (525)». Fore quoque dicitur, ex quo confore. Hunc textum supra, libro 4º, 3ª regula, circa finem, uersiculo Idem Priscianus in eodem 8, reperies, quem obliuioni tradideram. (5) Et pluere quasi fluere dicitur. Et supinis in usu frequenti caret, sed plutum reperitur. Et sic in constructione poni debet aquam pluit subintelligendo deus. Tamen per improprietatem quandam legitur aqua pluit, id est aqua pluendo cadit. (6) Vnde Virgilius dixit in Georgicis (4,  801):

                        «Nec densior aere grando

Nec de concussa tantum pluit ilice glandis»,

hic tantum nominatiui casus esse uidetur secundum Nicolaum Perottum, ubi de his uerbis exceptae actionis docet (fol. g4bu.), ubi Oratium, Salustium Liuiumque allegat dicentes pluisse lapidibus. (7) Pluo componitur compluo, -is, pluuia irrigare. Vnde haec compluito, -onis et compluor, -eris in passiuo, et complutus, -ta, -tum. Et pluo cum compositis neutrum est, sed compluo est actiuum, et omnia praeteritum in -ui coniunctim faciunt, ut pluui, sed per syncopam plui. Et supina in -utum, ut plutum, licet in usu, praesertim in simplicitate, non sint. Hugutius. (8) Et,  ut dicunt, pluo neutrum absolutum est. Aliquando tamen per alterius subintellectum accusatiuum regit, ut pluet super peccatores laqueos, id est deus laqueos pluendo emmitet. Catholicon Ceterum sine supposito cum ablatiuo a parte post construi reperitur, ut lapidibus uel sanguine uel carne pluit, ueluti Liuius multis in locis hoc dicendi genere usus est. (9) Nam et Priscianus libro Xº, de praeterito supinisque huius uerbi pluo docens ait (10, 11): «Pluo, pluui, Liuius in 2º Ab urbe condita, et in XXI et XXII, dicit "lapidibus pluuisse", et in XXIII "sanguine pluit"(cf. Liv. 1, 31, 1; 21, 62, 5; 22, 36, 7; 24, 10, 7)». Et paulo post ait (Prisc. 10, 11): «Spuo et metuo et pluo secundum analogiam sputum et metutum et metuitum et plutum, uelut adiutum ab adiuui, debent facere, sed in usu non inueni». (10) Laurentius Vallensis, libro 3º, capitulo 44º, dicit haec confirmans: «Pluit caret supposito habens appositum ablatiuum, ut Liuius (1, 31, 2): "Nunciatum est in Albano lapidibus pluisse", licet nunc dicamus deus pluit carnem, pluit manna, pluit escam». Hic autem in meo Elegantiarum breuiario addidi: «Sed et Liuius libro XXVIII, accusatiuum apponit (28, 27, 16): "Lapides pluere et fulmina iaci de caelo", nisi per improprietatem quandam dicatur lapides obluendo cadere, ut in pluo dicit Catholicon».

[9] 228. Ningo, ningis, ninxi, niuem emittere, et a nix deriuat et uerbum exceptae actionis est, et proprie tantum tertias personas habet, secundum Catholicon, de quo Laurentius, antedicto capitulo 44º dicit: «Ningit uero fere suppositum et appositum respuit».

[10] 229. Deceo, -es, -ui, decere, id est conuenire, ad ornatum pertinere, ut te decet ymnus deus in Syon, et pallium decet me. Et nominatiuus huius uerbi designare debet ornamentum, accusatiuus autem eum cuius ornamentum est, si fiat aliter, latine non dicetur, ut iste decet pallium uel si talis partus decet deum  uel decet deo diceretur. (2) Item a deceo, decet impersonale, quod magis in usu quam suum personale est, et cum accusatiuo, sicut personale suum transitiue eundem petat. Decet autem componitur condecet et dedecet, id est disconuenit. Deceo cum omnibus suis compositis neutrum est, et corripit -de-. Vnde Ouidius (Ars. Am. 2, 530):

«Dedecet ingenuos taedia ferre sui».

CV. De uerbis cum eadem uariaque significatione uarium regimen admittentibus.

[1] 230. Iuuo, -as, iuui, iutum, sed iuuaui, iuuatum secundum antiquos, unde iuuamen iuuamentumque descendunt, et iuuare auxiliari delectarique significat, primamque abbreuiat, sed in praeterito supinoque modernis allongat, Prosper (?):

«Quid iuuat in longum causas producere morbi?»

(2) Et ex se iuuat impersonale facit, quod intransitiue cum accusatiuo construitur, ut me iuuat legere. Vnde de decet et iuuat impersonalibus Doctrinale dicit in VIIIº, in accusatiui regimine (8, 1.277):

«His iunges iuuat atque decet, delectat, oportet».

[2] 231. Conduco, -is, conduxi, conductum ex con et duco. Est autem conducere simul ducere, aliquibus ducatum praebere, mercede constituta aliquid ducere, unde uersus (?):

«Conduc precium praebens tradensque ducatum.

Qui capit, ille locat. Conducit qui precium dat».

Catholicon. (2) Item conducere securum facere securitatemque praestare seu guidare, et inde conductus siue saluus conductus et conductibilis. Compraensorium. (3) Nonius uero dicit (274): «Conducere est emere, Plautus in Aulularia (567):

"Cedendum conduxi ego illum".

Conducere est sicuti usu, Lucretius libro XXVIIIIº (Lucil. 29, 88):

"Magno non magna mercede magno quidem conduxeris".

M. Tullius De officiis, libro IIº (2, 22): "Vt saepe in nostra re publica uidemus, mercede conducti". (3) Conducere, colligere, conuocare, Varro in Auio (Manio 259):

                                   "Manius

mane suscitat, rostrum populum in foro conducit".

Conducere, conuertere, Lucretius libro XXX (Lucil. 30, 113):

"Et uirtute sua et claris conducere cartis".

Conducere est utile esse».

[3] 232. «Decet, iuuat, conducit pro utile est et siqua sunt alia nec personalia sunt plane nec impersonalia, cum habeant numeros: hae uestes decent nos, isti cibi iuuant te, studia secreta maxime conducunt. Explicit expliciunt nunquam, quod sciam, legi». Haec Laurentius, libro 3º, capitulo 45º dicit. (2) Sed Doctrinale in fine sexti ponit (6, 1.032):

«Explicit, expliciunt, dic infit et inquit et inquam».

(3) Catholicon quoque refert: «Explicit et expliciunt uerbum defectiuum ab explico, -as deriuatur, id est terminatur uel finitur, et terminantur et finiuntur», nec de eo plus inuenitur. «Explicitus, -a, -um ab explico uel explicit defectiuo, id est extensus uel finitus et determinatus. Et componitur inexplicitus, -a, -um. (4) Explico, -as, explicui, explicitum et explicaui, explicatum secundum antiquos inuenitur, ab ex et plico, -as. Explicare est ordinare, digerere, extra plicam ponere, soluere, aperire». Haec Catholicon Compraensoriumque confirmant.

[4] Enimuero pro Laurentii confirmatione explicit, expliciunt nec Festus Pompeius nec Nonius Marcellus nec A. Gelius nec Seruius posuit, ut et in Alfonsina uiderit poterit. Vbi tamen secundum Nonium scribitur (299): «Explicare, ostendere, explanare, emittere, extendere, exercere. (2) At secundum A. Gelium: «Explicauit Tullius dicere maluit quam explicuit, quia iocundius ad aurem conspectusque, quod esse tam usitatius, ceperat. Verba sunt haec ipsius exhortatione quam De imperio Cn. Pomepii habuit (?): "Testis est Sicilia, quam multis undique cincta periculis non terrore belli, sed consilii celeritate explicauit". Et si explicuit dixisset, imperfecto et debili numero uerborum sonus clauderetur».

[5] 233. Ausculto et audio pro communi significato accusatiuum poscunt, pro obtempero datiuum. Cicero in Philippicis (7, 2): «Et audiens esset huic ordinis, hinc est», quare obedio ex ob audioque compositum, -au- in -e- longam mutata, datiuum exflagitet, secundum Laurentius capitulo sequenti. Alphenus in l. antepenultima, ff. De arbi., hoc confirmat: «Alter ex litigatoribus dicto audiens non fuerat». Vbi Accursius: «Audiens, id est obediens», exposuit. Perotusque confirmat.

[6] 234. Cumbo, cumbis, cubui, tum quod non est in usu in praesenti.  Et inde fit cubo, -as. Idem praeteritum supinumque cum eo habens, scilicet cubui, -itum, in eodemque sensu, ut iacere, inclinari, sed cubare potius ad languidos, insidiatores uigilatoresque spectat. Vnde cubare pro aegrotare, insidiari uigilareque reperitur, et secundum antiquos praeteritum in -aui et supina in -atum facit, et sic ad antedictos adaptatur. Vnde uersus:

«Sanus eo cubitum, male sanus uado cubatum».

Festus autem Pompeius ait (46): «Cubans auspicatur qui in lecto quaerit augurium». (2) Et omnia ab his composita sunt neutra omniaque praeteritum in cubui et supina in cubitum faciunt, nisi quod a cubo, -as et eius compositis praeteritum in -aui et supina in -atum secundum antiquitatem quandoque reperiuntur. Et omnia hanc syllabam -cu- corripiunt, nisi positione defendatur, et ab omnibus frequentatiua legis, ut accubito, -as, et cetera. (3) Item a cumbo cuboque composita fere in eodem inuenitur sensu. Nec abs re fere dixi, quippecum differant in aliquibus. Et enim accubare est toto corpore accubere cubito, et proprie in comestione; et concumbo, -is et concubo, -as, id est coire uel pariter et simul iacere, inde concubitus, -us. (4) Item decumbo, -is et decubo, -as, id est uigilare et in partu aegrotationeque iacere. Et discumbo, -bis et discubo, -as, iacere in triclinio comedendi gratia, licet et in alio loco supra cubitum iacentes solerent comedere. Insuper excumbo, -is et excubo, -as, causa custodiae uigilare, quasi extra cubare, id quod facere consuescunt qui noctu ciuitates, castella, uicos arcesque custodiunt. (5) Deinde incumbo, -is et incubo, -as, id est imminere, instare uel rem alienam inuadere et ui possidere, sed proprie incumbere in significatione prima, incubare uero in secunda suscipitur. Posthac intercumbo et intercubo, inter aliquos aliquasue cubare. Ad hoc procumbo et procubo, id est procul cubare uel ante uel in anteriori parte inclinare; et occumbo et occubo contra aliquid cubare. (6) Vlterius recumbo et recubo proprie in cubiculo recubat languidus, sed in triclinio conuiua accumbit. Praeterea recumbere uel recubare est in comestione iacere uel sedere. Tandem succumbo, -is et succubo, -as, id est cessare uel superari uel subtus cubere uel cubare. (7) Et sic haec composita secundum Hugutionem differunt. Quae omnia per hos uersus secundum Catholicon haec scribens breuiter exponuntur: «Accubens dormit; discubens fercula sumit; concubens uiolat; procubens numen adorat, occubens moritur; uictus succubere fertur. Qui cubat ille iacet; uigil excubat; incubat ales».

[7] 235. Incumbo unum ex compositis de cumbo datiuum uel accusatiuum mediante hac praepositione in uel ad potest recipere, ut incumbo huic rei et in hanc rem uel ad hanc rem. Verum, testante Laurentio, libro 3º, capitulo 48º, dici potest: «Incumbo studiis et incumbo remis. Virgilius (Aen. 10, 294):

"Validis incumbite remis".

Incumbo in studia et ad studia, sed non incumbo in remos et ad remos». (2) Hoc Nicolaus Perottus in neutris septimi ordinis confirmat, dicens (fol. h3u.): «Incumbere est toto animo siue corpore alicui rei insistere. Et aliquando est huius ordinis, ut incumbo in studia et ad studia philosophiae. Aliquando est ordinis acquisitiuorum neutrorum, ut incumbo studiis philosophiae. (3) Sed illud animaduertendum, quod quando ad animum refertur, utriusque ordinis est, quando autem ad corpus duntaxat, tertii ordinis est, hoc est aquisitiuorum, ut incumbo remis, non enim diceremus incumbo in remis neque ad remos». Deinde Laurentius (3, 44), Cicerone probans ait:  (4) «Cicero (De or. 1, 34): "Pergite adolescentes, et in haec studia in quibus estis, incumbite". Et alibi (Att. 2, 16, 3): "Quare incubamus, o noster Tite, ad illa praeclara studia, et eo  unde discedere non oportuit, aliquando reuertamur". Nec hoc in bonum tantum, sed in malum accipitur, ut idem M. Catoni (Cic. Mur. 159): "Incubenti ad eius perniciem". (5) Sed illud incumbite remis non per translationem dicitur, ut hoc. Nam ut, cum remiges incumbunt rennis uel cum nos operi faciundo incumbimus toto pectore, significatur diligentia et conatus, ita cum accuratius, quid mente agimus, incumbere dicimur. Quemadmodum supini dicuntur econtrario, qui negligenter aguntur». (6) Inuideo ex in uideoque compositum, eo quod oculos et animum in eos quibus inuidemus continue intentos habeamus, apud ueteres nec immerito est actiuum. Ennius (?):

«Quisnam liberum florem inuidet meum?».

Oratius in Poetria (55-56) passiuum posuit:

«Ego cur acquirere pauco

Si possum inuideor?».

Nec recentiores ponunt cum datiuoque construunt, ut inuideo tibi.

[8] 236. Multa reperiuntur uerba cum eadem uariaque significatione uarium regimen admittere. De eadem in incumbo et inuideo et officio, secundum proxime dicta perspicitur. Item et fido cum datiuo construitur. Liuius libro 29º (29, 12, 1): «Philippus Aetolos desertos ab Romano cui uni fidebant auxilio quibus uoluit condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem». Et cum ablatiuo quoque, in praepositione mediante, ut fido in te, confido in domino. (2) Posthac cedo te hanc rem, cedo tibi hanc rem, cedo te hac re, cedo te de hac re dici potest, et ex uerbis duos accusatiuos regentibus, quaedam post priorem accusatiuum etiam ablatiuum secundi accusatiui loco habere possunt, ut cingo, calcio, exuo, uestio, induo. Dicitur enim induo te uestem et ueste. Peto etiam et postulo plerunque cum -a- uel ab ablatiuum habent, ut ego peto et postulo haec abs te, secundum Nicolaum Perottum in uerbis quarti ordinis, super constructionis capitulo. (3) Qui in quinti ordinis uerbis ait (fol. g2u.): «Pasco modis octo construitur, nam dicitur boues pascuntur herbam, herba pascit boues, boues pascuntur herba, herbis pascuntur boues, ego pasco herbam, boues pascuntur, boues pascunt»». (4) Et infra: «Impertio quattuor modis construitur: impertio tibi bona mea et te bonis meis, impertio te bonis meis et tu impertiris a me bonis meis. Et VI uerba sunt quae accusatiuum cum ablatiuo sine praepositione datiuoue possunt suscipere: onero, exonero, spargo, fundo, figo, stertio, leuo, ut onero te donis et onero tibi dona; figo terram hasta et figo hastam terrae; sterno lectum lodice et sterno lodicem lecto; spargo fundo tibi aquam et te aqua; leuo te hoc fasce et tibi hunc fascem». Et infra: «Quaero et requiro te hac de re uel hanc rem abs te». Idem de percontor ait. (5) Deinde inest huic loco et inest in hoc loco. Primum apud Quintilianum ceterosque frequentius; secundum apud Ciceronem. Immineo huic rei, in hanc rem et in hac re dici potest. Liuius 23 (23, 16, 3): «Non castris metuens, sed ne urbis perdendae occasionem nimis multis in eam imminentibus daret». Idem libro 25º (25, 20, 5): «In alterius ducis exercitusque occasionem imminebat»; ergo non solum per datiuum sic loquimur, sed per accusatiuum quoque. (6) Sed per ablatiuum scite idem Liuius libro 33º (32, 4, 3): «Loco alto siti sunt in ipsis faucibus imminentes, quas Coeclae uocant». Nec ab hoc differt illud Ciceronis in libro De natura deorum (1, 54): «Itaque impositis in ceruicibus nostris sempiternum dominum, quem dies ac noctes timeremus».

[9] Huiuscemodi multa sunt uerba, ut haereo, Virgilius (Aen. 2, 442):

«Haerent parietibus scalae»,

et tamen Curtius (6, 3, 8): «Haerent in tergis fugientium uictor». (2) Nicolaus Perottus in neutris tertii ordinis  ait (fol. g6r.): «Haereo dum significat nunc adhaerere, ut haereo parieti, non dubitare et tunc absolutum est, unde haesito frequentatiuum est. (3) Comparo hanc rem illi et cum illa. Confero te isti et cum isto. Compono pro comparo secundum Seruium in prima Egloga (1, 22) idem uendicare potest. Insuper ego sum similis tibi et tui, hoc omnibus et omnium est commune. Vel commune mihi tecum et cum ceteris. Ego particeps laborum tuorum sum et sum tibi in laboribus particeps. Accedo huic rei et ad hanc rem, uel accedis huc uel eo uel eodem. Impendo curam uel operam uel laborem et similia huic rei et in hanc rem. Quod in Quintiliano saepe sit compertum. Partior laborem multis negociis et in multa negocia. (4) Deficio hac re et haec res mihi deficit. Nam Priscianus in 8º dicit: «Inchoatiuorum quoque et meditatiuorum infinitis non solum praeteritum perfectum sed etiam futurum deficit tempus, ut horresco tepescere, feruescere, pasturire, esurire, lecturire. Nec non perfecti si sint eiusdem inchoatiuorum plerunque deficiunt futura, ut discere, didicisse, sed et officio pro dessero accipitur, et si actiuum est». Hoc Nicolaus Perottus (fol. g4u.) in neutris ordinis secundi probat: «Vt deficio pecunia, pecunia deficit mihi, et inopem deficiunt omnes amici, id est desserunt». (5) Insuper adiicio huic rei et in hanc rem. Respondo tibi et ad te. (6) Item secundum Nicolaum Perottum possumus dicere seui triticum in agro et seui agrum tritico; conseui ortos arboribus et conseui arboris in ortis; inseui malum ramusculo piri et ramusculum piri in malo inseui. Vnde fit satio et insitio quae duplex est, et cum infixo trunco sterili inseritur surculus fecundae arboris et cum germen alienae arboris. (7) Celo secundum Laurentium (Eleg. 3, 45) te hanc rem et de hac re. Tu es natus ad laude et laudi. Aggregabo te illis uulgo dicimus; Cicero (Arch. 6): «Aggregare te soleo in nostrum numerum». Idem Pro Archia (ibid. 10): «Ascribi se in eam ciuitatem uoluit», et pro eodem: «Cum fuerit in aliis quoque ciuitatibus ascriptus, tibi hoc ascribendum est, tibi tribuendum et imputandum». (8) Praeterea desum bello et ad bellum dici potest, Liuius libro 28º, iuxta finem (28, 46, 4): «Et quia pecunia ad bellum deerat», nisi dicas hic datiuum pro eo cui res deest et accusatiuus cum praepositione pro re carentiam fugiente petat, ut pecunia bellantibus ad bellum deerat.

[10] Vlterius ad hanc rem facit quae Nicolaus Perottus in sua Grammatica super uerbis secundi tertiique ordinis disserit (fol. g4u.): «Quae sunt uerba secundi ordinis? Quae exigunt nominatiuum ante se et post se accusatiuum cum genitiuo uel datiuo, ut tu implesti domum tritico et consulo te remedii. Emo, comparo, uendo, uenundo, reuendo, aestimo, redimo, culpo, arguo, reprehendo, accuso, incuso, increpo, damno, condemno, castigo, punio, mulcto, impleo, euacuo. (1) Et incusamus maiores, accusamus pares uel inferiores et datiuum uel ablatiuum cum coram uel accusatiuum cum apud aut ante habere possunt, ut accuso te superbiae uel de superbia matri tuae uel coram matre tua uel apud uel ante matrem tuam». (2) Et infra: «Quae sunt uerba tertii ordinis quae possunt etiam esse quinti? Sunt hae: dono, impartio, augeo, conduplico, accumulo et siqua sunt similia. Dicimus enim dono tibi libertatem et dono te libertatem, impartio tibi res meas et impartio te rebus meis, augeo tibi fortunas et augeo te fortunis. Item rescribo tibi et ad te, et mitto tibi et ad te dicimus».

[11] Tandem non nulla uerba absoluta simul leguntur et actiua. Nam Prisciano teste in 8º (8, 27): «Assuesco absolutum est, tamen pro assufacio comperitur. Lucanus in Vº (3, 321):

"Adde quod assuescis fatis",

pro assuefacis.» (2) Similiter propinquo in utroque genere legitur. «Virgilius in Xº (Aen. 10, 254):

"Tu mihi nec pugnae princeps, tu rite propinques

Augurium",

actiue scripsit. Idem in 2º Aeneidos, absolute (2, 733):

"Fuge nate, propinquantur".

Idem in Vº (5, 159):

"Ianque propinquabant scopulo metamque tenebant".

(3) Itidem simulo absolutum. Virgilius in IIIIº (Aen. 4, 368):

"Nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reseruo?"

Idem in Xº, actiue posuit (Aen. 10, 639):

                                   "Iubasque

diuini assimulat capitis".

Idem in XIº (12, 224):

"Formam assimulata Camertae".»

(4) «Insuper inundo modo absolutam modo actiuam significationem habet. Virgilius in XIº (Aen. 11, 382-83):

                                               "Dum detinet hostes

Agger murorum nec inundat sanguine fossas",

in quibusdam codicibus inuenitur:

"Nec inundat sanguine fossae".»

Et in hoc 8º Priscianus et Petrus Heliae aliique expositores plene de VI uel VII uerborum abusionibus explicant.

[12] Nec pauciora uerba cum uaria significatione regimeneque leguntur, ut in refero et refert, in hoc libro, uersiculo Duo sunt, ut interest et refert, in 27 doctrina et regula 219. Et in praesto, in regula 225, et in pluo in 227, et in decet in 229, et in ausculto et audio in 233, et in quibusdam compositis a cumbo et cubo in 234, cognitu sit facile. (2) Item secundum Laurentius, libro 3º, capitulo 49: «Dicitur timeo te tanquam inimicum, timeo tibi tanquam amico, illic tanquam offensurus sis, hic tanquam defendendus». Vnde Nicolaus Perrotus dicit (fol. f7u.): «Timeo et metuo cum accusatiuum habent, significant formidare, ut discipulus praeceptorem timet; quando habet datiuum uereri significant nequid mali alicui accidat, ut tu times tibi, timeo mihi, timeo amico». (3) His Priscianus in VIIIº (8, 24), de actiuis et passiuis in contraria literattura tractans, auctoritatem praestat. Sic enim dicit: «Sunt autem quaedam actiua uoce significationem passiuam habentia, et ex contrario passiua uoce actiuam, sicut supra diximus: timeo te, timeor a te, metuo te, metuor a te. Sunt tamen haec eadem uerba absoluta, cum non coniunguntur casui accusatiuo sed datiuo, ut Terentius in Andria (210):

"Eius uitae timeo".

Idem in eadem (106):

"Ei metui a Chriside".»

(4) Item consulo tres significationes cum uario tenet regimine, nam actiuum cum accusatiuo notat consilium petere, ut consule iurisperitos, id est pete consilium a iurisperitis; cum datiuo uero est dare consilium, ut consulant tibi iurisconsulti, id est dent tibi consilium. Neutrum uero est iuuare et praesidium ferre, ut consulo honori tuo, consule calamitati hominum. Vnde consultor quamuis proprie dicatur qui consilium ab alio quaerit significat tamen etiam eum qui consulit, ut est in prouerbio illo: Malum consilium consultori pessimum. (5) Occido penultima longa est, actiuum interficereque significat, sed penultima breui est neutrum et mori dicit, quamui et de sole dicatur occidit, cum a conspectu nostro terrae interpositione aufertur, et occassus solis quasi mors. Ita enim hominis ortus et occassus, sicut solis, dici potest. (6) Perdo quando actiuum rem uel animal significantem habet, signat amittere, ut perdidi pecuniam, perdidi patrem uel equum. Interdum notat destruere cum instrumento quodam uel re causam designante, et tunc accusatiuum simul cum ablatiuo regit, ut ense hostem perdidi uel bello diuturno perdidi ciuitatem. (7) Pario est actiuum et in lucem iam enittere et enixam esse significat, parturio est neutrum desideratiuumque notatque eniti et desiderare partum. Recipio significans accipio est actiuum et accusatiuum cum ablatiuo mediante a uel ab, ut recepi a te librum uel sine ablatiuuo, ut recipite uel cum alio accusatiuo mediante in, ut recepi me uel te in domum. Significans uero promittere neutrum est et datiuum petit, ut recepistis mihi, id est promisisti mihi. Supero actiuum significat uincere, neutrum uero superesse dicit, ut superant pecuniae, id est supersunt. De his Nicolaus Perottus capitulo de constructione in uerbis primi ordinis docet. (8) Deinde secundum eundem Laurentium, ubi supra: «Commendo te regi, id est commito; commendo te apud regem, id est laudo».

[13] Insuper cedo tibi, unde et concedo tibi pro non repugno, facitque praeteritum cessi. Caedo te pro flagello te, cuius praetritum est cecidi pro flagellaui, sed penultima producta, licet proper geminationem primae syllabae breuis utraque esse debuisset, et forte propter concidentiam remouendam, cum in cecidi de cado duae primae breuientur, ut in regulis generalibus X Doctrinalis et in Catholicon, in cedo, reperitur. (2) Et ut de cedo, -is, cessi, supinum est cessum cum duplici -s-, et de cado cécidi, casum, ita et de caedo, cecídi, cesum cum -s- simplici. Vnde caesus uel qui flagellatus uel qui amputatus est siue accisus, raro pro occido. Verum Nonius dicit expresse (250): «Cedere secundum consuetudinem significat abire superatum et locum uictori dare». (3) Succedere, dare, discedere, obsequi, cedere, euitare, incedere, excidere, occidere uel mactare, immolare, frangit, cedere, commiscere, cedunt, pectunt. Seruius confirmat significatum primum dicens: «Cedere est superatum abire, locum uictori dare, Virgilius (Aen. 5, 467):

"Cede deo";

Tullius De officiis libro IIº (2, 40): "Cui quidem exercitus nostri imperatoresque cesserunt".» (4) Catholicon autem refert: «Cedo, -is, cessi, cessum quinque significat, id est dare locum, et sic cum datiuo solo construitum, ut cedo tibi; et cum datiuo et accusatiuo in eodem sensu, ut cedo locum tibi». De hoc per Doctrinale n IXº (9, 1.495):

«Equiualens geminis»,

et cetera. «Item cedo, id est incedo, ut cedo ad ecclesiam, id est incedo uel uado; et cedo, id est recedo; et cedo, id est contingo, ut mihi bene cedit, id est contingit». (5) Et hoc confirmat Compraensorium. Catholicon autem subiungit: «Cedo cum ante componitur, et dicitur antecedo, et cum abs, ad, con, de, dis, ex, in, inter, pro, prae, re, retro, sub et se, fitque abscedo, accedo, concedo, decedo, discedo, excedo, incedo, quod est nobilium, intercedo, procedo, praecedo, recedo, retrocedo, succedo et secedo. (6) Cedo compositaque ab eo sunt neutra praeter antecedo, concedo, excedo pro superare, praecedoque actiua. Item omnia sui simplicis literraturam retinent, et simplex compositaque praeterita in -cessi supinaque in -cessum faciunt, producentia -ce- ubique. Sciendum autem quod per diuortium discedimus, per absentationem abscedimus, per singularitatem secedimus, per mortem discedimus. Vnde quidam decedit moriens, discedit ab urbe recedens.» (7) Et secundum Papias per -ae dipthongon scribitur. Caedo uero, cecídi penultima producta cesumque in supinis cum unico -s-, ferire, uerberare incidereque significat. Et cum -am- quod est circum, -m- propter -c- in -n- mutata, abs, ab, con, de, dis, ex, in, inter, pro, prae, ob, sub reque componitur, -ae- huius uerbi caedo in -i- quoque longa uersa, non modo in praesenti sed et in praeterito et supinis, ut ancido, -is, ancidi, ancisum, abscido, accído, concido, decido, discido, excido, incido, intercido, procido, praecido, occido, succido. (8) Et ubique haec syllaba -ci- producitur, et caedo per -ae- dipthongon scribitur, licet propter usum una uocalis tam in sono quam scriptis taceatur, ut Catholicon attestatur, quod subiicit: «Cedo, cedite uerbum defectiuum et anormalum, id est dic, dicite». (9) Et a cedo, -is deriuatur, et est imperatiui modi numeri singularis secundaeque personae, cedo, -s, id est dicit, sed cedite numeri pluralis est, id est dicite. Terentius in Eunucho (162):

"Quid te ergo aliud solicitat, cedo",

id est dic, et corripit -ce-, unde per -e- solum scribitur. (10) Sed cedo, -is, cessi et caedo, -is, cecidi -e- producit et proprie per -ae- diptongon scribi debent. Vnde quidam caedo, cedo, caedo tria sunt, quae per tria cedo. Et haec quo ad quantitatem differentia etiam per Doctrinale, capitulo Xº, confirmatur (10, 1.775).

[14] Nubo, quod antiquitus pro maritare actiuum erat, hodie neutrum passiuum est, proporie ad mulieres spectans, et post se datiuum regit, ut nubo tibi, id est maritor tibi, et a te in nuptam ducor; et nubo est tego et tunc uelut actiuum accusatiuum poscit. Vide supra plenius, libro 4º, regula 58.

[15] Dimitto secundum Nonium (286) est permitto, in potestatem do, relinquo, do et mitto. De cedo et dimitto plene Alfonsina refert. Catholicon ait: «Dimitto ex di mittoque componitur. Dimittere est diuersis modis mittere uel in diuersas partes, et dimittere, id est parcere, indulgere, condonare, diferre, derelinquere». Quae Compraensorio confirmantur. (2) Laurentius Vallensis, libro 3º, capitulo 49º, eleganter ait: «Dimitto te discedens, id est relinquo; dimitto te discedentem, id est abire permitto; uel dimitto te, id est mitto. Inde dimissi legati dicuntur».

[16] Incedere secundum Seruium: «Proprie nobilium pesonarum est. Virgilius primo Aeneidos (1, 464):

"Ast ego quae diuum incedo regina Iouisque".»

Catholicon: «Incedo, -is, incessi, incessum ex in cedoque componitur. Incedere est ire proprieque nobilium, ut incedo superbus». Vide supra, in 3ª parte, ubi de nominatiui tractatur regimine. Laurentius Vallensis, ubi supra (3, 45): «Incessit mihi cupiditas, id est subiit; incessit me ille, id est offensurus me petit et accusat». (2) His possum adiungere quae Nicolaus Perottus in uerbis neutris tertii ordinis explicat: «Caueo inter actiua septimi ordinis connumerari potest, et eius passiuum caueor est, ut caue tibi, id est attende, nequid mali tibi accidat. Potest etiam cum ablatiuo mediante praepositione iungi, ut caue ab illo. Item cum accusatiuo, ut caue illum. Item cum alio uerbo, ut caue cadas, ubi notandum quod cum negatione et sine negatione eadem est significatio, ut caue cadas et caue ne cadas». Et hoc Laurentius libro 3º, capitulo 31 dicit. (3) Consequenter Perotus ait (fol. g6r.): «Seruio et inseruio quomodo differunt? Illud necessitati est, hoc uoluptati. Consulo, debeo, sapio interdum post se etiam accusatiuum habent, ut consulo tibi commodum tuum, et debeo tibi talentum, et carmina sapiunt demorsum unguem, sed tunc consulo et debeo sunt actiua. (4) Sed sapio non est actiuum, cum figurata sit rara sit haec locutio sapit mel, hoc est habet saporem mellis, quemadmodum fit in quibusdam aliis uerbis actiuis, passiuis et neutris, ut ille agit uxorem, id est agendo repraesentat uxorem, et uxor temulenta uomuit maritum, id est uomitu sparsit maritum, et tu uiuis bacchanalia, id est uiuendo exerces bacchanalia. (5) Sonas asinum, id est sonando refers asinum, et epistula redolet antiquitatem, id est bene olendo repraesentat antiquitatem. Ad haec dicunt aliqui expuisti me, exibilasti me, execrasti me, id est expuendo, exsibilando, execrando derisisti me. (6) Vaco si datiuo iungitur do operam significat, ut uaco litteris. Si uero ablatiuorum contrarium dicit, ut uaco numis, id est careo. Si absolute ponatur, uacare interdum superfluum esse significat, ut carmina uacant, id est abundant et superflua sunt; interdum commodum et ocium esse, ut (Verg. Aen. 4, 78)

"Si uacat nostros audire labores",

id est si commodum, si ocium est». Ad hoc Laurentium libro Vº, capitulo 85 uide».

CVI. De participiis.

[1] 237. Verba quaedam contra naturam suam participium habent praeteriti, quod aliquando solam significat actionem, ut prandeo neutrum participium pransus admittit. Ceno, cenatus; iuro, iuratus; careo, cassus; pateo, passus; titubo, titubatus. Praeterea multa similiter praeteriti participia de uerbis neutralibus a uetustissimis sunt prolata, ut assuesco, assuetus, quod quibusdam magis nomen esse uidetur, ut de quiesco quietus dicitur. (2) Item decresco, decretus; discedo, discessus; intereo, interitus; mereo, meritus; obeo, obitus, -a, -um; occido, ocasus, -a, -um; poto potus, ut iuratus; placeo, placitus; senesco, senectus, -a, um, ut haec omnia a Prisciano IXº maioris, carta penultima, de huiuscemodi uerbis explicante;  et Xº, carta Vª, ubi de supinis de co; et XIº, carta IIII et VI roborantur. (3) Qui etiam in hac carta VI (9, 49): dicit: «Cenatus est qui cenauit et qui cenauit cenatus est, et sic praeteriti participium solam actionem notat». Hic autem in 9º, carta refert penultima: «Terentius in Ecyra (138-39):

"Quid agis? cum uirgine una adolescens cubuerit

Plus potus",

actiue. Hoc tamen Iuuenalis passiue protulit in IIIIº (4, 10):

                                   "Potaque flumina in aedo

Prandente";

sicut iuratus, quam passiue profertur. Cicero», et cetera. (4) Idem Priscianus in Xº, carta V, sic ait (10, 20): «Nec mirum, cum in aliis quoque plurimis eiusdem significationis uerbis inueniantur ueteres praeteriti temporis participia proferentes, ut prandeo, pransus; ceno, cenatus; placeo, placitus; mero, meritus; pateo, passus; careo, casus; poto, potus pro potatus; titubo, titubatus; iuro quoque iuratus, tam in actiua quam in passiua inuenitur significatione, et haec quidem etiam in usu iunioribus manserunt. Illa uero absoluerunt discedo, discessus, hoc est qui discedit. Similiter intereo, interitus; óccido, occisus; sed eorum usus in libro qui erit scriptus de participio a nobis inuenies». (5) Idem in XI, carta 4ª (11, 27-ss.): «A neutro passiuis gauisu, gauisus; factu, factus. A neutris uero paucis praeteritum nascitur, ut cenatu, cenatus; pransu, pransus; placitu, placitus; nuptu, nuptus». Et paulo post: «A potu, potus; a cassu, cassus», ubi addit: «Quod hoc idem cassus magis nomen uidetur esse, ut lassus». (6) Haec Nicolaus Perottus in neutris tertii ordinis sic explanat (fol. g6r.): «Placeo quomodo facit praeteritum? placui et placitus sum. Sicut etiam pleraque alia neutra: iuro, iuraui et iuratus sum; prandeo, prandi et pransus sum; ceno, cenaui et cenatus sum; careo, carui et cassus sum, pateo, patui et passus sum, titubo, titubaui et titubatus sum, poto, potatui et potatus sum; potus tamen, cenatus et iuratus aliquando passiue capiuntur, ut epoto medigamenti efflauit animum et iuratus discessit et it incenatus cubitum». (7) De his plenius dissero supra, libro 4º, regula 168, et in regula sequenti de coepi, coeptus, odi, noui, osus, ex quo perosus ex exosus et osor et notus et de memini, meminens, de dignus, mactus, praescius quod cum genitiuo et accusatiuo, sed figurate, potest construi. (8) Et in 170 regula de participiis in passiua uoce actionem in actiua passionem notantibus, priora sunt: circunspectus, consideratus, coniuratus, conspiratus, disertus, cautus, tutus, ignotus, argutus, falsus, contentus, tacitus, profusus, fluxus, scitus, discretus, excretus, exoletus, adultus, defectus, qui deficit. (9) Altera passiua significantia in uoce actiua sunt: euidens, id est quod aperte uidetur, non quod uidet et intelligit; indulgentior, non qui aliis indulget, sed cui alii indulgeant; honorificantissimos, magnificentissimos, munificentissimos ludos cum dicimus in participio praesentis temporis significare uidemur passionem. (10) A facio uero composita ibi, ut magnificus, munificus, honorificus, tam actiue quam passiue significant, ut magnificum hominem et opus uocitamus, illum quidem magnanimiter facientem, hoc uero factum magnanimiter. (11) Et communiter ibi dicitur quod pro hac alternatione confirmanda uarietateque contra regulas inuenta communes Priscianus faciat in VIII, ponens (8, 15): «Veteres multa ex deponentibus in significatione tam actiua quam passiua protulisse et maxime quae apud Graecos actiuam et passiuam habent: auxilior te et a te. Similiter adminiculor, auguror, adhortor, auspicor, adipiscor, abominor, consequor, et cetera». (12) Posthac de deponentibus passiuis examinat deque actiuis pro passiuis. Deinde de passiuis pro actiuis econtrario. Et iterum de passiuis pro actiuis. Vlterius de his quae apud ueteres in -o terminantur, nunc uero in -or, et econtrario; et de his quae actiua passiuaque uoce unam significationem habent. Tandem de his quae in compositione significationem genusque permutent. Porro Priscianus ibi ex XI (11, 29) adducitur inquiente multa ex uerbis deponentibus participia significationis actiuae passiuaeque apud antiquissimos inueniri, ut meditor, meditatus; auxilior, auxiliatus; eloquor, elocutus. (13) Deinde in regula 171 refero participia in -ens terminata, quorum quaedam in nomina substantiua transeunt generis masculini, feminini uel neutri. Posthac in regula 172 participia praeteriti temporis aliquando in nomina transire adiectiua, quae nomina participalia seu uerbalia nuncupantur. Insuper in 173 multa esse participia quae propter compositionem in nomina transeant, ut doctificus, iusiurandum, iurisiurandum, iurisconsultus et similia. (14) Item in 174 quicunque sine uerbis formam participiorum habent, significatione temporali carere et nomina esse dicenda. Praeterea in 175 multa formam participiorum habentia nomina participiaque esse posse. Tandem participium actiuum futuri temporis, ut passiuum eiusdem temporis, scilicet amandus dignus amari, in nomen transire, et hoc in 176 regula et in sequenti de repetandarum repetundisque pecuniis. (15) Quae quidem omnia ex Prisciano 8º, 9º, X, XIque maioris et ex meo Elegantiarum breuiario, libro I, capitulo 32, 33, 34, 35 et 36, et libro 6, capitulo XVI et sequentibus, cum additamentis suis excerpsi. Et haec omnia hic pro repetitis habeantur, cum regulis ibi ad libri finem consequentibus. Nam in quantum per se considerantur singulatim ad eum quartum librum spectant, sed ad hunc prout in constructione pensantur. (16) Nec hic uidere praetermittas quae Nicolaus Perottus in capitulo de participio tam primo quam secundo refert. Praesertim in 2º et ibi (fol. i5u.): «Participium in -ans uel in -ens praesentis et praeteriti imperfecti temporis est, et descendit a uerbo actiuo, neutro et communi in significatione actiua et deponenti». (17) Et infra: «In -tus, -sus et -xus et -uus participia temporis sunt praeteriti perfecti et plusquamperfecti nascunturque ab omnibus uerbis habentibus praeteritum per suppletionem, hoc est per sum, es, est et participium uerbi». (18) Et infra: «In -dus participia nascuntur a passiuo tantum et communi in significatione passiua. His autem non utimur, in ablatiuo absolute, sed tantum cum uerbo copulatiuo, unde plerunque nomen esse uidetur: cum legendus a praeceptore et a nobis audiendus sit, Virgilius audiendus est diligenter». (19) Et infra: «Saepe etiam huic participio adiungimus datiuum pro ablatiuo: nactus hominem mihi amandum colendumque cogit, quibus uerbis utendum sit». Et infra: «In euoluendis ac perlegendis libris multa discuntur, quanquam haec gerundia potius sunt quam participia». Et infra: «Ab impersonalibus fiuntne participia? Minime, nisi pertaesus a taedo, quo utitur Suetonius (Iul. 7, 1): "Pertaesus ignauiam suam". Nam pudendus, pigendus, carendus, dolendus et similia nomina potius dicenda sunt, uel participia abusiue».

[2] 238 regula est igitur. Cum quocunque uerbum construitur. Cum eodem eius participium construetur, si participii significatio sui uerbi generi concordarit. Nec abs re cum quocunque sine casu dixi, ut non modo causalia, sed et infinitiua aduerbiaque comprendam, ut ego sum studiosus multisque prosum, et ego ens studiosus multis prosum, colo deum et proficio, et colens deum proficio, deficio tibi, tibi sum defectus, cenaui carnes, carnes sum cenatus, uolo studiose legere, legere studiose uolens. (2) Deinde notanter dixi si participii significatio sui uerbi generi concordarit, nam si discordaret, regula non teneretur. Haec autem discordantia dupliciter esse potest, quippe uel in toto uel in parte: in toto quando in nominis uim transit participium, ut amans uirtutis, colens dei. Tunc enim aliquam uerbi constructionem non retinet. In parte, ut in participiis a uerbis communibus profluentibus palam est. (3) Siquidem participium praesentis temporis futurique in -rus partem significationis uerbi ueluti significationem actiuam retinet. Ideo partem contructionis, puta regimen accusatiui, ut largiens uel largiturus panem, sicut largior panem, sed non dicetur largiens uel largiturus ab illo, ut largior ab illo. Quandoquidem passiuam significationem non habent. Ideo nec constructionem ratione passionis habere possunt. (4) De participii futuri temporis in -dus terminatis per contrarium dici debet. Cum enim passionem tantum significent, duntaxat constructionem passiuam habere debent, ut largiendus ab illo, sed nunquam largiendus illum. Participium uero praeteriti temporis utranque significationem: actiuam scilicet et passiuam retinet. Igitur utranque constructionem obseruabit, ut largitus te uel a te. Et ratio est quia commune uerbum praeteritum non habet, sed praeteriti circumlocutione. (5) Itaque sicut praeteritum communis significationis esset, si fuisset ibi, sic et eius circumloquium. Et huiuscemodi est temporis praeteriti participium, quare utranque significationem constructionemque retinuit, sed antedicta de constructione a parte post intelligenda sunt, quia uerbum personale nominatiuum a parte ante petit, quem participium habere nequit. (6) Causa uero quare uerbum ratione suppositi nominatiuum exigat, quem participium non admittit, est quia licet participium actum quoque significet, non tamen eodem modo. Verbum nanque agere uel pati significat per modum distantis a substantia, id est per modum appositi. Ideoque substantiam ab extra sibi supponentem requirit. (7) Participium uero actum uel passionem substantiae coniunctam sinat, et ob id substantia supponente non eget, quippecum participium in se nominatiuum habeat, quem uerbum ab extra flagitat.

[3] Ad pleniorem huius regulae materiaeque participiorum intelligentiam Priscianum XI maioris adduco sic dicentem, in principio (11, 8) «Participium est pars orationis quae pro uerbo accipitur, ex quo et deriuatur, naturaliter genus et casum habens ad similitudinem nominis et accidentia uerbo absque discretione personarum et modorum». (2) Et infra: «Et quamuis ab indicatiuis deriuantur uerbis participia, potestate tamen et ui significationis omnes continent modos. Hoc pacto: exponens doce pro expone et doce, utinam exponens docerem pro utinam exponerem et docerem; cum exponens doceam pro cum exponam et doceam; exponens docere uolo pro exponere et docere uolo. Ergo eius uim obtinet modi cuius uerbo coniungitur. (3) Et in hoc quoque quantam habeat cum infinitiuo coniunctionem ostenditur. Infinitiua enim simpliciter, cum ab indicatiuo nascuntur, pro omni accipiuntur modo. Dico enim scribere me indico pro scribo; scribo te impara pro scribe; scribere me opto pro uti scriberam; scribere me uolo, tum legere pro cum scribam uolo legere. (4) Igitur participium inuentum est ut in nominatiuo quidem sine coniunctione proferatur cum alio uerbo, ut legens doceo pro lego et doceo, quae compositio intransitiua est. Hoc est ipsa in se ostendit manere persona. Obliqui uero casus participiorum ad hoc sunt utiles: quod non solum sine coniunctione proferuntur, cum obliquis casibus nominum, sed etiam ad alias transeunt personas, ut docentis potior et docenti respondeo et docentem audio et illo docente didici. (5) Ergo et inter uocatiuus intransitiuus solet esse, ut legens ego homo facio pro lego homo et facio. Et similiter uocatiuus o homo bene legens fac, id est o homo bene lege et fac. Ceteri uero magis transitiui sunt, ut praedictum est, ut bellantis hominis misereor pro bellat homo et misereor eius, et cetera, nisi si ipsa in sese faciat. (6) Tunc enim utimur consuetudine transitiuorum, quae allopathiam [1] signifcat, ut misereor mei legentis, et cetera. Et ad eum casum maxime iunguntur participia quem uerba desiderant, misereor tui, miserens tui, dignor te illa re, dignans illa re».

[4] Idem in eodem, carta 3ª (11, 15): «Tempora coniuncta habent praesentis et praeteriti imperfecti, praeteriti perfecti et plusquamperfecti tam participia quam infinta uerba ad similitudinem optatiuorum».

[5] Idem in eodem, carta 6ª, ubi de temporibus (11, 25): «Tempora participiis accidunt eadem quae et uerbis infinitis, id est praesens, quod est etiam praeteritum imperfectum, ut osculari et osculans; praeteritum plusquamperfectum, ut osculatum esse uel fuisse et osculatus; futuro osculatum iri et osculaturus. (2) Et sciendum quod non ex omni significatione omnia tempora inueniuntur. Nam cum quinque sint significationes, id est actiua, passiua, neutra, communis, deponens, ab actiua quidem et neutra praesentis et futuri ueniunt participia, ut amans, amaturus, in quibus quia praeteritum deficit, loco participii uerbi utimur et nomine infinito, ut qui amauit». (3) Et infra: «Passiuum quoque praeteritum et futurum habet amatus, amandus. In praesenti autem deficit, pro quo similiter uerbum cum praedicto nomine proferimus dicentes qui amatur. Ex quo quoque ostenditur significatio participii, quod tam nominis quam uerbi uim obtinet, quod et hoc pro illis et illis pro hoc utimur. Dicimus enim legens est qui legit et qui legit est legens; cenatus est qui cenauit et qui cenauit cenatus est. (4) Illud quoque sciendum, quod saepe et praesenti pro praeterito et praeterito pro praesenti utuntur auctores necessitatis causa, cum deficiant et in -or desinentia praesenti, et in -o terminantia praeterito. Praesentis tamen participium quod etiam praeteritum imperfectum significat, solet coniungi uerbis praeteriti perfecti et plusquamperfecti et significationem eorundem temporum complere, quomodo uerba praesentis temporis, si adiungantur participiis praeteriti, praeteritum significant, ut cenatus sum, cenatus es, cenatus est pro cenaui, cenauisti, cenauit. Sic ergo si dicamus cenans fui, fuisti, fuit pro cenaui, cenauisti, cenauit; cenatus fueram, fueras, fuerat pro cenaueram, -as, -at potest accipi.

»[6] Itaque quod deest latinitatis linguae naturaliter, completur iuncturae ratione. Multa tamen in his quoque, quae regula exigit dici, seu euphoniae causa deficiunt, seu in usu non sunt. Sicut et in aliis partibus orationis. A neutris, ut diximus, sicut ab actiuis, duum temporum participia ueniunt: praesentis, ut stans, futuri staturus. (2) Inueniuntur tamen quaedam ex eis etiam praeteriti temporis, ut ceno, cenatus; prandeo, pransus; placeo, placitus; nubo, nupta; pateo, passus, et patior tamen passus facit; assuesco, assuetus, quod quibusdam magis nomen esse uidetur; sicut quiesco, quietus; iuro etiam iuratus, quod et in passiua signifcatione inuenitur, quippe etiam uerbum ipsum. (3) Addunt quidam etiam a careo, casus, quod si esse, deberet cassurus facere futurum, non cariturus, quod Iuuenalis profert in IIº (2, 6, 38-39):

                                   "Tollere dulcem

Cogitat heredem cariturum turture magno",

ergo cassus magis nomen est, sicut lassus, et maxime cum uanum significat, ut cassa fraude parat; titubo quoque titubatus facit. (4) Et in aliis multis neutrorum praeteriti participii uetustissimi protulisse inueniuntur, ut discessus, interitus, obitus, occasus, potus, senectus.

»[7] Neutropassiua, quae sunt quinque, trium temporum habent participia, ut gaudeo, gaudens, gauisus, gauisurus; audeo, audens, ausus, ausurus; soleo, solens, solitus, soliturus; fio, fiens, factus, futurus, differentiae causa ne si facturus diceremus, simile esset participio quod uenit a facio uerbo, quod uim actiuam possidet fio uerbi, unde a supino eius nascitur passiuum praeteriti participium et futurum actiuum factum, factu, factus, facturus; fido quoque fidens, fisus et fisurus. (2) A communi uerbo quattuor nascuntur participia: praesentis siue praeteriti imperfecti, quod actiuam solam significationem habet, ut criminor, criminans. Nec non praeteriti perfecti et plusquamperfecti, quod communem habet significationem, tam passiui quam actiui, ut criminatus. Futuri unum actiuum in -rus desinens, ut criminaturus, et unum passium in -ndus, ut criminandus. Omnia in -dus desinentia etiam nomina esse possunt, cum ammittunt tempus, ut amamdus, legendus. (3) A deponenti trium temporum ueniunt participia praesentis uel praeteriti imperfecti, ut sequens; praeteriti perfecti uel plusquamperfecti, ut secutus; futuri, ut secuturus. Multa ex huiusmodi uerbis inueniuntur apud antiquissimos participia praeteriti temporis tam actiuam quam passiuam significationem habentia, ut meditor, meditatus; auxilior, auxiliatus; adminiculor, adminiculatus. (4) Sed sciendum quod uerbis quoque plurimis quae nunc in usu deponentia sunt, ueteres sicut communibus usi sunt, de quibus, cum de uerbo tractabamus, docuimus. A uerbo sum, quod est anormalum, ueteres praesentis temporis proferebant participium ens, unde componitur potens. Nam futurus magis a fio uerbo uidetur nasci. Potest tamen etiam a fui esse existimari».

[8] Haec omnia Petrus Heliae in XIº, carta IIII (Reilly 615), confirmat dicens de ens in fine quod: «Licet Prisciani tempore in usu non esset, nunc tamen frequenter satis eo utimur». (2) De participiis autem uerborum substantiuorum sum et fio, et uerborum neutropassiuorum defectiuorum odi, noui, coepi meminique Nicolaus Perottus in horum declinatione aliter sentit, qui ad usum se fert, sic inquiens (fol. e1r.): «Quot participia trahuntur ab hoc uerbo sum? Vnum: ens.» Nam secundum eum gerundia essendus, -a, -um habet, sed supinis caret. (3) In fio uero subiicit: «Gerundiis caret supina factum, -tu. Quot participia deriuantur ab hoc uerbo? Vnus: factus, -a, -um». Deinde in gaudeo sic concludit: «Quot participia deriuantur ab hoc uerbo? Duo: unum praesentis temporis, gaudens; et alterum futuri gauisurus». Denique in memini: «Gerundiis, supinis et participiis caret. Similiter declinantur odi, odisti, odit, noui, nouisti, nouit, coepi, coepisti, coepit».

[9] Idem Nicolaus  paulo post (fol. e7r.), agens de participio cum commemoratione participiorum uerborum neutropassiuorum aliter sic inquit: «A uerbi neutro quot participia descendunt? Duo, sicut ab actiuo, nisi sint transitiua, a quibus descendunt quattuor, ut arans, araturus, aratus et arandus. Sunt tamen aliqua neutra quae in usu tria habent participia et sunt haec: cenans, cenatus, cenaturus; prandens, pransus, pransurus; placens, placitus, placiturus; nubens, nupta, nuptura; assuescens, assuetus, assueturus; quiescens, quietus, quieturus; carens, casus, cariturus, titubans, titubatus, titubaturus. (2) Et neutropassiua quandoque gaudens, gauisus, gauisurus, audens, ausus, ausurus, solens, solitus, soliturus, fidens, fisus, fisurus, fiens, factus, futurus differentiae causa, ne si facturus dicamus a facio esse uideatur. Sunt etiam alia: patienes, passus, passurus, moerens, moestus, moesturus, licens, licictus, liciturus, tacens, tacitus, taciturus, iurans, iuratus, iuraturus».

[10] Nec omittendum est quod Priscianus primo minoris, de ordine partium orationis, § Participium etiam, carta VI, tractans ait (17, 18): «Participium autem post uerbum opportune ponitur, ex quo etiam nascitur, sicut de uerbo tractantes ostendimus, eo quod translationes uerborum necessario fiebant in causales figuras cum generibus, quae eis accidunt, cum uerba non possunt consequentiam sui praestare, ut etiam per obliquos casus possent, et sine coniunctione copulari, ut me legente proficio, et legens proficio, pro lego et proficio. (2) Manifestum autem est quod ipsius quoque positio nominationis qua participium nominatum est, non bene seruaretur, nisi post nomen et uerbum poneretur participium, cum ex eis utriusque per conformationem pendens ea pars accipiatur, quomodo post masculinum et femininum eorum abnegatiuum neutrum». Nec Catholicon in tertia parte, capitulo De participiis cum duobus capitulis sequentibus uidere no postponas

[11] Idem Priscianus in 2º minoris, § Ab infinitiuo, ub de infinitiui constructione docet, uersiculo Participiorum, carta 8ª, ait (18, 41): «Participiorum autem accusatiui frequenter pro infinitis uerbis ponutur, ut Salustius in 2º Historiarum (5, 17): "Celebritate nominis te lego timentem" pro timere, et (ibid. 5, 18): "Video ingentia bona quaesita properantem", pro properare. (2) Ablatiui quoque eorum pro infinitis, ut in Catilinario (1, 6): "Nam et priusquam incipias, consulto, ut ubi consulueris, mature facto opus est", pro consulere et facere. Graeco similiter more infinita pro gerundiui genitiuo casu proferuntur». (3) Et infra. «Nominatiuis quoque adiectiuorum et obliquis eorum pulcherima figura adiungitur infinitum, ut fortis bellare, prudens intelligere, sapiens prouidere, peritus docere, et similia. Oratius in 1º Carminum (1, 15, 18-19):

                        "Et celerem sequi

Aiacem".»

(4) Et in his Prisciani locis Petrus Heliae et expositor antiquus et modernus uideantur. Quibus Doctrinale in fine octaui potest adiungi (8, 1.356-68):

«Participans quod in -ans uel in -ens fit dictio praesens

-Tus uel -sus dat praeteritum, -rus -dusque futurum,

Quaere per actiua praesens in -rusque futura.

Quae dabit actiuum dabit haec eadem tibi neutrum.

Sunt  per passiua tibi cetera significanda.

Deponens tibi terna dabit, commune quaterna.

Lex tamen est talis: quae caruere supinis

Non possunt recte per -rus formare futurum,

In uerbi genere quae significatio quaere

Hinc tibi multimodum credas regimen reserandum,

dum mutat regimen, fit participans tibi nomen,

Dum tempus perdit, dum comparat, associamus

Istis compositum; dum simplex fiet tibi uerbum».

(5) Ad horum trium uersuum postremorum confirmationem, Priscianum IIº maioris, post principium notaueris, sic dicentem (18, 34): «Sed quando comparantur participia, transeunt in nominum significationem». (6) Idem in XI, circa finem cartae 7, subiicit (11, 39): «Si participia uerborum seruauerint consequentiam, participia sunt, sin amissis temporibus casus quoque, quos solent nomina uerbalia sequi, attrahant, transeunt in ea, ut amans autem illius nomen, ut amator illius. (7) Itaque et tempus amittit et comparationem assumit, ut amans, amantior, amantissimus. Acceptus ab illo participium est, quia accipior ab illo dicimus; acceptus illi nomen est, ut amicus mihi. Ideoque tempore quidem caret, comparationem uero asciscit, ut acceptior, acceptissimus». (8) Idem in eodem, carta VI, scilicet paulo ante, ubi de figuris, dicit (11, 31): «Figuras habent quas a uerbis accipiunt, nam per se nunquam componitur participium, nisi prius uerbum eius componatur, ut efficio, efficiens, intelligo, intelligens. Si enim ipsa per se componantur, non prius a uerbis compositis, transeunt in nominum uim, sicut etiam si comparentur, nocens, ignocens, sapiens, insipiens. (9) Simplicia enim eorum possunt et participia esse et nomina. Composita uero sine dubio nomina sunt. Ideo autem addidimus plerunque quod sunt quaedam quae non seruant compositionis uerborum compaginem, unde apparet ex se composita, ut effringi, effractus, contingor, contactus et similia. Indulgens, amans, acceptus, si comparentur, nomina sunt: indulgentior, amantior, acceptior; sic et his similia». (10) Nec praetereas quod Doctrinale in noni principio super infiniti constructione dicit (9, 1.397-1.406):

«Infinitiuum personae siue quibusdam

Des adiectiuis ut sunt habilis, piger, aptus.

Hanc dum pluchram ueteres dixere figuram

Verbaque sunt debet, iubet, audet uultque potestque

Nititur et tentat, dignatur itemque monetque

Incipit, et taedet, piget et pudet atque meret

Et properat, gaudet, delectat, poenitet, urget,

Et parat et discit, decet et solet et licet. Adde

quae praedicta notant et quae contraria signant,

Addere multa potest et quarto casu praeeunte».

(11) Haec Priscianus 2º minoris per antedicta confirmat adminiculantur hisce sequentia (18, 43): «Coniungitur infinitiuus frequentius uoluntariis uerbis, quae Graeci prohaeretica [2] uocant, ut uolo legere, cupio discere, desidero uidere. Inuenitur tamen saepissime cum aliis uerbius iunctum, Terentius in Adelphis (827):

"Video sapere, intelligere".

(12) Nec solum nominatiuis, sed etiam accusatiuis et ablatiuis casibus ad imitationem Graecorum auctores adiungunt infinita uerba, ut cogitus est posse dicere et cogitum hunc seruum esse pauperis domini». (13) Et infra (Prisc. 18, 43): «Significat autem infinitum ipsam rem quam continet uerbum. Currere enim cursus est, et scribere scritptura et legere lectio. Itaque frequenter et nominibus adiungutnur et aliis causalibus more nominum, ut Persius (1, 28):

"Sed bonum est digito monstrari et dicier hoc est";

Terentius in Adelphis (608):

"Quapropter te ipsum purgare coram ipsi placabilius est";

et bonum est legere et utile est currere et apertum est scribere, optimum est philosophare. (14) Quod cum aliis uocibus uerbi facere non possumus, ut nomen cum substantiuo uerbo, id est cum eis, id est aliis modis uerborum adiungamus significantes loco nominis ipsius rei has uoces nos accipere. Cum enim dico bonum est legere, nil aliud significo nisi bona est lectio. (15) Itaque apud Graecos etiam articulis adiungitur uerbum infinitum, more nominum. Cum autem sine est uel alio aliquo huiusmodi uerbo, id est substantiuo, proferam bonum uel commodum uel utile uel aliquid huius casuale, non ipsius uerbi qualitatem, sed illius rei, in quam fit actus uerbis significo, ut si dicam bonum lego, necesse est uel carmen uel opus uel tale aliquid intelligi. Nemo enim dicit bonum est lego, quomodo bonum est legere». (16) Et infra (Prisc. 18, 45): «Illud etiam in hoc modo contemplandum, quod uerbis praeceptiuis quibus datiui adiunguntur, posssumus et accusatiuos copulare infinitiuis sequentibus, ut iubeo tibi currere et iubeo te currere; impero tibi proficisci et impero te proficisci; praecipio tibi legere et praecipio te legere, sic et similia. Sciendum tamen quod hoc sensu frequenter inuenimus pro infinitiuo modo subiunctiuum poni, ut iubeo facias, imparo uenias, hortor legas. In quibus deest ut, quod licet addere uel no addere. (17) Verborum quoque omnibus modis et participiis possunt coniungi, ut amo dicere, ama dicere, uti amarem discere, cum amauerim discere, uel didicissem amare, disce prodesse, amans discere. Similiter intelligo sentire, intellige sentire, uti intelligerem sentire, cum intellexerim sentire, intelligere filium cupio sentire. Oratius in primo Carminum (2, 2, 19-20):

                        "Dedecet uti

Falsis uocibus".

Participio etiam: uolo intelligens sentire. Sic etiam omnia». Multa alia quae ad infinitiua uerba pertinentia non adiungo, cum supra, libro IIº, sub § Ego quoque in capitulo sequenti, uersiculo Infinitiuus est, conscripserim (supra 2, 42, 3).

[12] Doctrinale uero in eo capitulo IXº consequenter ait (9, 1.407-409):

«Quae iungis uerbo iunges et participanti

Si generi uerbi sua significatio fiet consona

Debetur ipsi constructio uerbi».

(2) Nicolaus Perottus hoc confirmans in capitulo de participio, in 2º, dicit (fol. i5r.): «Quos casus exigunt participia? Quos et uerba, ex quibus nascuntur. Verbi gratia: ego dum incumbo litteris non desero negocia publica, incumbens litteris non desero negocia publica; ego qui amor a praeceptore meo amo ipsum; ego a praeceptore meo amatus amo ipsum». Et tandem in hoc capitulo multa pulchra inuenies.

[13] Hic quaeri potest quae figura sit in ea locutione fessus currere uel fortis pugnare. Sed facilis est responsio: quod hic sit antiptosis. Infinitiuus enim pro gerundio primo uel ultimo collocatur, ut fessus currere pro currendi; cupidus studere pro studendi; fortis pugnare pro ad pugnandum. Et sic est nominatiui pro genitiuo accusatiuoue positio. Infinitiuus enim nominatiuus rei uerbi est. (2) Aliqui dicunt quod ibi sit eclipsis. Deficit enim ad praepositio, quippecum dicendum esset fortis ad pugnare, id est ad pugnandi actum. Tertia uero praeualit opinio, quod ibi synecdoche sit, quae pulchra figura hic dicitur, eo quod modica sit improprietas, cum talia adiectiua dispositionem ad agere uel pati inclinatam, ut ad terminum suae dicant dependentiae. Cum autem infinitiuus talis dependentiae terminus esse possit, paruam improprietatem gignit. (3) Deinde inter primitiuum gerundiumque magna est conuenientia. Haec nanque duo idem significant, et in ratione termini se habere possunt, licet uarie. Infinitiuus enim sine praepositionis habitudine, gerundiuum uero cum ea. Vnde cum fortis uelut adiectiuum dispositionem ad agere teneat inclinatam, talis propria erit locutio fortis ad bellandum, impropria uero cum infinitiuo. (4) Infinitiuus enim terminum sine habitudine praepositionis dicit. Toleratur tamen cum infinitiuus et gerundiuum idem significent. Item inter adiectiua quoque uerbaque uoluntaria est conuenientia. Siquidem omnia talia fieri uel dispositionem ad agere inclinatam dicunt, licet differenter, nam uerba huiuscemodi ad agere dependent id ut terminum respicientia. Ideoque proprie cum infinitiuo construuntur. (5) Adiectiua uero ad agere, ut ad terminum habent dependentiam, qua de re gerundiuum poscunt. Itaque haec locutio Sortes est fortis ad bellandum propria est dicenda. Nec officit si dicatur quod dispositionem casualis per comparationem ad actum dicat praepositio, sed fortis nomen est. Nam praepositio casuale ad actum uel ad aliquid simile actui potest disponere. (6) Vnde sicut uerba uoluntaria ad agere patique uelut ad terminum inclinantur, sic et fortis adiectiuaque similia. Licet autem gerundiuum terminum respectu alterius actus dicat, tamen et respectu similis alicuius actui illum potest dicere. (7) Synecdoche uero iuxta Petri Heliae sententiam esse potest, cum dicitur est fortis bellare. Hic enim proprietas partis toti attribuitur. Et enim fortis totum, bellare uero partem significat, licet haec sint accidentalia. Fortitudo nanque est bellandi proprietas, quae quidem proprietas toti, scilicet forti, tribuitur. Cum igitur nihil aliud synecdochen gignat, bene poterit assignari. Haec tamen improbari posset expositio. (8) Talis enim pars multum remota uel separata est, sed alius modus, expositore Prisciani teste, dari potest. Sicut enim synecdoche dicitur, si pars pro toto ponatur, ita si partis proprietas toti attribuatur. Pars autem pro toto ponitur in constructione tali, nam gerundiuum includit infinitiuum cum articulo, et ita infinitiuus pars est gerundii, cum gerundium totum dicat, sed infinitiuus ibi pro gerundio ponitur, ut fortis bellare pro fortis ad bellandum, quare pars ibi pro toto surrogatur. Et ita synecdoche fit. (9) Improprietas de se nota est. Possibilitas est gerundii cum infinitiuo sicut partis cum toto conuenientia. Necessitas est expressio sententiae. Infinitiuus enim dependentiam siue dispositionem ad agere uel pati etiam per nomen adiectiuum importatam terminare potest, et ideo construi cum ipso talia nomina adiectiua possunt. (10) Vel dic quod necessitas est sententiae expressio. Quid enim, qui hoc dixit exprimere uoluit? Nempe nominis adiectiui dependentiam immediate per uerbum et sine habitudine praepositionis aliqua terminari. (11) De hac materia non modo per Prisciani commentatores 2º minoris, § Ab infinitiuo, sed et per Doctrinalis glosatores in IXº habetur plenissime. Vbi Ioannes de Crocho in lectione Infinitiuum personae refert quod Robertus multum de hac figura loquatur, inter alia dicit quod ideo pulchra dicatur, quod parum ibi improprietatis sit, minus enim improprietatis habet quam aliqua alia synecdochica constructio. (12) Nomina uero substantiua dispositionem talem ad agere patiue inclinatam non dicunt, quinimmo substantiam non dispositionem significant, quare cum infinitiuo minime construuntur.

[14] Licet autem infinitiuus, eo quod uerbum sit, supponere non possit, cum de alio dicatur, tamen in hac locutione studere est commodum et iocundum similibusque supponit. Hic enim cum infinitiuus rem ipsam uerbi significet, ut studere studium, sicut et currere cursum et scribere scripturam, modum per se stantis habet. Talis enim modus a substantia siue ab hac proprietate rei, quae, ut quaedam res est, cosiderari potest. (2) Infinitiuus igitur talem modum consideratione ipsa significans potest supponere. Tunc autem inifinitiuus non est uerbum simpliciter, sed tenetur nominaliter. Sciendum autem quod et tunc infinitiuus accusatiuum a parte ante sed et a parte post hunc aliumue casum indubie possit regere, ut me legere Bibliam est bonum deoque acceptum et te miseseri humilium illum inseruire deo et istum abstinere a peccato sunt optima et plurimum collaudanda, quamuis autem nullum suppositum regat. (3) Hoc tamen uerum est, si uere nomen sit, hic autem infinitiuus non sane nomen est, sed proprietatem nominalem habet. Cum enim dicitur me legere Bibliam est bonum, totum hoc me legere Bibliam est suppositum et hoc est bonum est appositum. Nec omitti debet quod et infinitiuus, inquantum supponat, possit genitiuum regere, agentis enim dicit habitum, ut praedicare docti eloquentisque omnibus est iocundum. (4) Infinitiuus enim, in quantum habitum talem dicit, cum sic naturam habeat nominalem, bene cum genitiuo construitur. Nam et participium nominis naturam habens genitiuum regit. Cum enin infinitiuus participiumque uerbalem uim retinent, et eius constructionem. Constructionem enim quancunque prima uerbi habet impositio, eandem totum eius condeclinum, seu quicquid ab eo descendit, postquam propriam illius naturam asciscit. (5) Infinitiuus autem uere nomen non est, sed supponens naturam nominalem condicionesque nominales, ut genus, numerum, casum huiusmodique habet. Participium uero, quando in nomen transit, reuera nomen est, quia et antequam nomen esset, proprietates habebat nominales, ut genus, numerum casumque. Ideo quando in nomen transit, uere dicitur esse nomen. Non ita de infinitiuo est, cum antequam supponeret aliquas tales dispositiones casuales non haberet. Iccirco si supponat tamen non uere nomen, sed uerbum nominaliter positum dici debet. (6) Tandem infinitiuus, cum supponit, potius neutri generis est quam alterius. Nam congrue dicitur legere est bonum, non autem legere est bonus uel bona. Et ratio potest assignari, quia neutrum genus per abnegationem discretionemque masculini femininique assumitur. Ideoque ad denotandum quod nec hoc nec illud habet, nec uere nomen est, per utriusque abnegatione, neutri generis esse accipitur. Et haec omnia per Doctrinalis doctores, in ea lectione Infinitiuum personae, confirmantur.

[15] Ceterum cum infinitiuus pro praeterito ponitur imperfecto, ei nominatiuus dari debet, ut multis auctorum in libris comperitur et Priscianus 2º minoris § Itaque apud Graecos, attestatur (18, 48), et Laurentius Vallensis libro I sui Antidoti (1, 7, 2), super textu Res primo prosperae ire, confirmat hoc modo: «Taceo, quod istud ipsum ego praecepi, debere nominatiuum dari huiusmodi infinitiuo, quod uim habet praeteriti imperfecti indicatiui, quod ante Priscianum Diomedemque ac ceteros grammaticos Quintilianus, quem prope ad uerbum teneo, de figuris uerborum tradiderat. Nonne plus decus isto loquendi modo in ipsis historiarum libris usus sum?»  (2) Et haec refero in meo Elegantiarum breuiario, libro I, capitulo 27, ubi post Laurentium ostendens, ubi infinitiuus pro gerundiuo potius utendum sit, sic aio: «Quaedam orationes ifinitiuum magis postulant, quaedam gerundiuo, quaedam utrunque. Adiectiua magis infinitum siue actiuum siue passiuum, substantiua gerundium, genitiui duntaxat casus: tu es dignus habere opes, et tu es dignus honorari, tempus est gaudendi. (3) Participia autem et multa adiectiua a uerbis descendentia utranque formam sibi uendicant, sed participia iuncta infinitis dicuntur seruare uim participiorum, iuncta gerundiis uim nominum: timens nauigare et nauigandi. Enimuero secundum Seruium in VI Egloga (6, 20), timidus est qui semper timet, timens uero qui ad tempus formidat; doctus, praestus, promptus, consuetus cantare et cantandi; timidus, cupidus, auidus nauigare et nauigandi». (4) Et infra: «Cicero tamen (Verr. 1, 1, 41) ad uxorem nouo quodam modo locutus est: "Cum in animo haberem nauigandi", pro nauigare. Itaque subintelligatur propositum siue uoluntas, sicut in illo apud eundum (Cinct. 6): "Cum illius diei mihi uenit in mentem"; et alibi: "Non minus ei uenit in mentem potestatis quam equitatis tuae", ubi quidam uolunt accipi genitiuum pro nominatiuo, mihi potius placet subintelligi conditio, status, qualitas illius diei tuae potestatis, tuae equitatis, aut aliquid simile. Ita hic propositum siue uoluntas, ut sic: cum haberem in animo propositum nauigandi. (5) Venio nunc ad actum gerundii. Dicimus itaque induxi te ad nauigandum, non autem nauigare, nisi more Graecorum, qui, cum careant gerundio, funguntur infinitiuo cum articulo, raro sine eo, licet nunc quidam frequentissime utantur, ut non ueni soluere, legem, sed adimplere, plerique studiosorum dixissent non ueni ad soluendam legem, sed ad implendam, quos et nunc ipse imitor imitandosque omnibus arbitror, quam enim causam habes, ut alienam linguam sectaris, relinquas tuam, quanquam ne illam quidem sequaris, cum careas articulis quibus Graeci utuntur. (6) Sed ad rem uocaui te ad currendum, non currere, sto ad praedandum, sedo ad audiendum, uado ad uenandum, rursus iussi te arare, non ad arandum, cogito insidias, timeo aedificare. Quaedam uerba cum utroque conueniunt: horror te studere et ad studendum, flagito respondere et ad respondendum; paratus, aptus, idoneus sum militare et ad militandum, quae nomina rara sunt, nam pleraque huiusmodi accusatiuum postulent, ut bonus, utilis, commodus, malus, inutilis, incommodus ad militandum. Item secundum Seruium in 2ª Egloga (2, 43) figuratiue infinitiuus pro praesenti ponitur coniunctiue, ut orat abducere, id est orat ut abducat, donat habere, id est donat ut habeat».

[16] Consequenter in capitulo sequenti, de fore, affore, defore, confore, profore subiicio (cf. Valla Eleg. 1, 26): «Fore uocem quidem habet infinitiui, ut esse, significationem uero petit participii, quod est futurum, una cum inifinitiuo esse. Idem est enim fore quod futurum esse, non tantum esse, licet forem, fores, foret idem sit quod essem, esses, esset. Quare cum nomine debet coniungi fere non cum participio, ne duo participia simul confundamus, spero te amatorem uel amicum fore, non autem amaturum fore sed tantum amaturum, ne uidearis hoc dicere te futurum amaturum, quod ratio non patitur, cum futurum superuacuum sit. (2) Idem de participio passiuo: timeo te uerberandum fore, satis erat uerbarandum uel adiuncto infinito uerberandum esse. Participia autem praesentis temporis et praeteriti uidentur communionis habere cum fore, quod ad futurum spectat, quam participia temporis futuri, tamen plus habent communionis. (3) Ibi enim ideo non conuenit, quia superuacua significatio est, quod hic non fit, eoque saepe cum istis coniunctum illud fore reperies. Sed ita si transeunt in nomen, alioquin non congruant diuersorum temporum eodem in loco participia, ut spero te sapientem fore, credo me amantem tui fore, non te. Seruat enim naturam nominis, non participii; opinor te acceptum illis fore, non ab illis». (4) Et infra: «Sic et participium passiuum futuri in nomen conuersum fore recipit, ut spero hunc puerum admirandum uirum fore, id est admirabilem. Composita autem a fore nulla controuersiam habent, quia fere ponuntur sine nomine et participio affore, ut Virgilius (Aen. 9, 243):

"Affore cernetis";

Statius libro primo Thebaidos (Stat. Silv. 5, 1, 25) uidetur accipere pro significatione praesentis defore. Vt Marcus Tullius Contra Rullum: "Verum arbitrabantur non defore, qui illa restitueret". Abfore, quod minus in usu est, unde dicuntur abfuturi. Confore et perfore apud comicos. Profore, ut Oratius (Epist. 1, 8, 11):

"Quae nocuere, sequar, quae proferam credam",

id est profutura esse». Seruius tamen primo Georgicarum ait (1, 260): «Fore tantum semper est futuris temporis, nam foret et praesens et praeteritum et futurum complectitur". Salustius (Cat. 20, 2): "Fides utriusque uestra spectat mihi foret", id est esset».

[17] Cum autem Doctrinale in praecedenti lectione, Construe sic casum, et cetera, et ego hic in prima regula dixerimus, constructionem a uocatiuo, mox a nominatiuo communiter a uerbo personali inchoandam esse, quae quidem regula in ablatiuorum absolutorum ordinatione impedimentum recipiat, ad Doctrinalis imitationem subiiciendum puto.

[18] 239 igitur est regula, quod ablatiui positi absolute uario modo possunt ordinari, nam praeponi uel postponi in constructione possunt, sed uix in medio collocari. Causa uero est quare absoluti ablatiui sic ordinari possint, quia sunt a regimine absoluti, et ideo a nullo constructibili exiguntur, nec hoc modo uel illo dispositi coguntur. (2) Indifferenter igitur praeponi uel postponi possunt, sed in medio poni non debent, nisi constructionis impedimento subsistente, et hoc ne ab aliquo exigi et consequenter ab aliquo extremorum regi uideantur neue debitam constructibilium ordinationem interrumperant. (3) Ceterum cum ratione maiori praeponi putantur, cum per consequentiam uel concomitantiam designetur, quae causa eius, quod sequitur, esse uideatur, ut hic facile est cognitu: sole super terram oriente, dies est, ortus enim solis causa diei est. (4) Omnis autem causa secundum naturam suum effectum antecedit. Ideoque hanc naturam respiciendo tales ablatiui ratione praeponi debent. Quod si earum dictionum, in quas huiusmodi ablatiuorum sit resolutio, natura pensetur, ut per quoniam, quia, dum, donec, uel postquam, cum hae plerunque in oratione praecedant et quandoque postponantur, ablatiui ipsi indifferenter ordinari et praeponi etiamque postponi. (5) Vix autem interponi debent, quod tamen propter constructionis impedimentum fit necessario, ut scholares studiosi, suo magistro legente, audientes proficiunt. Et quandoque propter impedimentum ipsum necessaria est postpositio, ut milites pugnant strenue, suo animoso duce bene regente eos. Hic enim oportet ablatiuos absolutos postponi, ut relatiuum suo habeat, ad quod referatur. Est enim relatiuum rei antelatae recordatiuum. Non nunquam prorsus fit econtra, ut magistro legente, sui scholares proficiunt. (6) Ad haec confirmanda facit quod libro 2º minoris, § Similiter quando, carta 3ª, Priscianus ait (18, 15): «Similiter quando consequentiam aliquarum rerum per gentiuum significant Graeci, huiuscemodi sensum nos per ablatiuum proferimus: non me uiuo et in terra uideor? (7) Necesse est huiuscemodi structurae siue nomen siue participium prolatum uerbo interpretari, dum aduerbio uel eandem uim habentibus addito. Virgilius in Xº (Aen. 7, 261-62):

"Non  uobis rege Latino diuitis

Vobis agri Troiaeue opulentia deerit",

id est dum rex sum Latinus uel donec Latinus regnat. Licet enim nominatiuum pro ablatiuo et maxime nominum cum uerbo substantiuo ponere uel uerbum cognatum significationi ipsius nominis, ut me doctore, florent Musae, id est dum ego doctor sum. Nam participia raro sic proferuntur pro me docente, ut si dicam dum ego sum docens. (8) Verbum uero cognatum significationi ipsius nominis quod per ablatiuum profertur ponimus, ut me doctore, id est dum ego doceo; illo imperante, id est dum ille imperat; pietate manente, id est dum pietas manet; uirtute florente, quoad uirtus floret». (9) Idem in eodem, in § Similiter in conuenientiae significatione, carta VIª, subiungit (Prisc. 18, 30): «Similiter in conuenientiae significatione illi genitiuo, nos ablatiuo utimur tantum, ut mei uidentis, puerum cecidisti, quod nos dicimus me uidente, puerum cecidisti; Augusto imperatore, Alexandria prouincia est facta, id est cum Augustus erat imperator; Bruto defensore, liberata est tyranno res publica, id est cum defensor eius fuerat Brutus; Sylla uictore, perierunt Romani, id est cum uictor fuerat Sylla. In hoc autem sensu, ut ostendimus, non licet uti genitiuo por ablatiuo». (10) Et in his locis scribentes uide. Doctrinale dicit in IXº (9, 1.411-12):

«Aut ablatiui praeeunt rectore soluti

Aut postponuntur, sed uix interseris illos».

Et hic glosatores perlegendi sunt. Cum autem Doctrinale communiter ordinationem nominatiui a parte post doceat dubium remouendo, propterea quod superius dixerit, nominatiuum in construendo praeponendum esse, id quod et in regula prima dixi, regulam etiam super hoc subiiciendam putaui. (11)  Et ita omnia Doctrinalis super constructione praecepta hic inueniuntur explanata, cum hoc solum sit reliquum.

[19] 240 est igitur regula, quod uerba substantiua, uocatiua et eorum uim habentia nominatiuum non modo a parte ante regunt, sed a parte post copulant. Copulatus autem nominatiuus nunc est nominis, ut ego sum homo, nunc est pronominis, ut in Ouidio (Pont. 1, 2, 34):

«Ego sum ille qui lapis esse uelim».

Priscianus tamen dicit (12, 4): «Neminem dicere ego sum ego, quod intellige, si pronomen simpliciter et infinite sumatur, secus si finitam demonstrationem faciat. Sic enim recte dicitur ego sum ego, nunc quoque nominatiuus est participii,  ut ego sum amans». (2) At si alius casus infinitum praecedat et sequens, saltem  quoad casum, expressum collocabitur in eodem, ut misereor tui uolentis esse clerici, parco tibi uolenti esse religioso, amo te uolentem esse doctorem, abstineo a te uolente esse discordiam diffusore. Nam quo ad accusatiuum subintellectum casus sequens et accusatiuus esse debet, ut misereor tui uolentis esse peccatorem. (3) Hic enim te in infinitiuo ratione suppositi subintelligitur, propter quod et accusatiuus copulari debet. Verba uero substantiua tria sunt: sum, fio et existo, sed uerba uocatiua quinque, ut uocor, dicor, nominor, nuncupor et appellor, quae proprie cum nominatiuis nominum et non cum aliis construuntur, ut ego uocor Ioannes Raimundus Ferrarii uel Ferrarius secundum antiquos, secundum quos Raimundus et Ferrarius cum littera grossa in principio debent scribi, secus est secundum recentiorem morem. De eorum uim habentibus est exemplum ordinor praesbiter, incedo iocundius, iaceo pronus, curro curuis, uideor studiosus. (4) De hac materia plene per Priscianum Petrumque Heliae VIIIº maioris et primo 2ºque minoris, et per Doctrinale in principio octaui et in nono, ubi sic canit (9, 1.413-16):

«Appellans uerbum substantiuumque uel horum

uim retinentes, post se rectum quandoque locabunt

Est substantiui data significatio uerbis

Passiuis et saepe solet constructio tradi».

CVII. De impersonalibus.

[1] 241 regula. Quod praeter interest, refert et est pro pertinet, de quibus superius plene dixi, impersonalia uerba sunt quae nascuntur ex se, futuro tamen infinitiui carent, ut poenitere, poenituisse; pudere, puduisse; pigere, piguisse; quamuis antiqui puditum ire dixerint et puditus participium, ut Plautus in Bacchidibus (379):

«Neque me neque te tui intus puditum est factis quae facis»,

(2) ut et metuere, metuisse; timere, timuisse; obedire, obedisse, in infinitiui futuro deficiunt, et pleraque neutra coniugationis secundae: horrere, horruisse; tepere, tepuisse et similia. (3) Inchoatiua quoque et meditatiua non solum futuro sed etiam praeteritum perfecto, ut horrescere, tepescere, parturire, esurire. Necon perfecta uerba formam inchoatiuorum habentia, plerunque tale futurum non admittunt, ut discere, didicisse; poscere, poposcisse; compescere, compescuisse. (4) Plerunque dixi propter pasco, pastum ire faciens, ut haec omnia Priscianus in 8º, ubi de uerbis defectiuis agit, iuncto Petro Heliae, praesertim in pasco, dicit (8, 86): «Glisco praeterito quoque perfecto uacat». Vnde Doctrinale dicit in Vº (5, 813):

«Glisco praeteritum conquaexi tolle supinum».

[2] 242. Impersonalia fere omnia uel a neutris deriuantur, ut amo, amatur, sto, statur, misereo antique miseret; similiter placeo, placet, sic antiquissimorum consuetudine a poeniteo, poenitet, a taedo, taedet, a pigeo, piget, pudeo, pudet, liceo, licet, oporteo, oportet. Fere dixi propter interest et est pro pertinet. Omniaque impersonalia uoces passiuorum tertiae personae habent, demptis antedictis aliisque paucis, ut euenit, uacat, contingit, accidit, liquet. (2) Sic Priscianus in eodem 8º, circa finem, refert, qui in XIº, carta Vª, dicit (11, 20): «Similiter impersonalia deficiunt in supinis participiisque quae ex supinis nascuntur, ut piget, pudet, taedet, quamuis quaedam puditum posuerunt, ut Plautus in Bacchidibus (379):

"Neque me neque te tui intus puditum est factis quae facis".

Taedet, poenitet, liquet, libet, licet, oportet. Sed compositum pertaesum inuenitur, et poenitens, unde poenitentia, et libens et licens, unde licentia et licitus. (3) Sciendum tamen quod haec omnia inueniuntur perfectorum declinationem habentia in usu ueterum, teste Capro, pigeo, taedeo, pudeo, poeniteo, liqueo, liceo, libeo, oporteo, quomodo placeo, contingo, euenio, uaco, attineo, accido, iuuo, delecto, quorum tertiae personae impersonalium uice funguntur. (4) Placet, contingit, euenit, uacat, accidit, attinet non tamen etsi participia deficiant, deficiunt et uerba, illa enim ex eis, non ista ex illis nascuntur».

[3] 243. Impersonalia uocis actiuae nec a uerbis perfectis uenientia eorum constructionem seruant, ut iuuat me, quia iuuo te, et placet mihi, quia placeo tibi. Cetera quoque datiuo coniunguntur, intransitiue quidem, ut libet, uacat, licet mihi. Exceptis his quae accusatiuum simul genitiuumque assumunt, accusatiuo significante personam in qua fit passio, genitiuo uero eam ex qua procedit actus, ut poenitet, taedet, pudet, piget, miseret me illius. Ita quod accusatiuus primus in constructione sit, et intransitiue regatur, genitiuus uero secundus, transitiue gubernatus. (2) Haec Priscianus primo minoris, § Impersonalia, uersiculo Actiua, carta 24ª, probat (17, 90), et 2º minoris, circa medium, ubi de impersonalium constructione tractat (18, 52). Et Doctrinale in VIIIº, in datiui regimine (8, 1.232-33):

«Contigit, euenit, accidit et placet adde datiuus.

Et libet atque licet, liquet et uacat additur istis».

(3) Et in accusatiui regimine (doctrinale 9, 1.257-59):

«Poenitet et taedet, miseret, pudet et piget ista

Accusatiuos sibi iungunt, et genitiuos.

Natura primum sed transitione secundum».

Et paulo post (9, 1.277):

«His iunges iuuat atque decet, delectat, oportet».

Et hic expositores uideantur. (4) Nec hic Nicolaus Perottus praetermittendus est, qui in ordinis secundi impersonalibus loquens (fol. i2r.) de impersonalibus datiuum a parte ante et infinitiuum a parte post exigentibus commemorata a Doctrinali in regiminis datiui fine refert adiiciens: «Conuenit, competit, expedit, patet, constat, sufficit»; subindeque subiungit: «Haec omnia uerba et alia his similia, si nominatiuum et datiuum habent personalia sunt et declinantur per numeros et personas. Si infinitiuum et datiuum impersonalia.

»[4] Notandum autem quod dicimus recte placet mihi me esse largum et placet mihi esse largus. Qui modus reperitur etiam cum aliis uerbis, ut puto te esse bonus amicus. Lucanus in X (9, 1.307):

                                   "Situmque putauit

Iam bonus esse socer";

et Ouidius (Pont. 1, 7, 6):

"Qui praeacor esse tuus";

Terentius (Ad. 125):

"Hei mihi, pater esse disce ab his qui uera sciunt";

idem (Andr. 797):

"Qui sese inhoneste optatuit parare hic diuicias

quam in patria pauper uiuere".

(2) Hic modus loquendi e graeco fluxit, apud quos frequentissimus est, ut in sacris litteris (Michael. 6, 3): "Pater meus, quid feci tibi aut quid molestus fui responde", et (Psalm. 49, 7) "Attendite, popule meus, legem meam". Et Virgilius (Aen. 1, 664):

"Nam meae uires mea magna poscentia salus".

Nam haec nisi a graeco  traheretur, dicerentur popule mi uel per nominatiuum cum pronomine, sic: tu, populus meus, responde mihi. Et subintelligitur ens, ut defende me tu dominus, hoc est tu ens dominus; adiuua me, optime uir et adiuua me, tu optimus uir, id est ens optimus uir». (3) Consequenter Perottus uerba tertii ordinis impersonalia posuit (fol. i2u.): «Iuuat, oportet, decet, delectat. Quae si nominatiuum et accusatiuum habeant, personalia sunt, ut consuetudo tua delectat me, quamuis dicatur ego delector consuetudine tua. Si uero habent accusatiuum et infinitiuum impersonalia sunt. Oportet non reperitur in usu nisi impersonale; decet apud Terentium et Plautum saepe cum datiuo reperitur, ut nobis decet esse bonis. (4) Quae sunt uerba impersonalia quarti ordinis? Quae ante se accusatiuum habent personae patientis et post se infinitiuum uel genitiuum personae agentis, ut me miseret calamitatis humanae».

[5] 244. Impersonalia terminationem actiuam habentia infinitiuis copulantur, ut placet dicere, libet dicere, oportet dicere, decet, iuuat, delectat. Accusatiuo simul et genitiuo, ut poenitet me illius rei, miseret, pudet, taedet, piget. Licet tamen per eclipsim datiui proferre: placet me facere. Vel etiam per eclipsim accusatiui miseret, pudet proferre licet. (2) Haec eadem et similia infinitiuis iuncta duntaxat accusatiuum addumunt, ut pudet me dicere. Terentius tamen in Adelphis nouo more secundum Graecos dixit (84-85):

                        «Quem non pudet

Quicquam»;

idem in eodem (753-54):

                                   «Heu mihi,

Non te haec pudet?»

(3) Horum quinque impersonalium tria quidem habent praeteritum: poenituit, puduit, piguit; duo uero participia more neutropassiuorum, misertum et pertaesum, cuius simplex non est in usu, quamuis taedium dictum sit. Priscianus 2º minoris, circa medium, § Impersonalia autem (4) Vbi in uersiculo Debet quoque, de ipso debet sic ait nobiliter (18, 53): «Debet quoque impersonale accipitur, quando infinitiuo passiuam uim habet, coniunctum tres circumit personas, cum maxime uerbum subiunctiuum consequitur, ut debet fieri a me, a te, ab illo, ut auctores legantur».

[6] Catholicon haec confirmat. Dicit enim in misereor: «A miser, misereor, -eris, misertus sum dicitur. Et misereri est super alicuius miseriam condolere. Et componitur, et cum genitiuo datiuoque construitur, et quandoque, sed raro, cum accusatiuo in eodem sensu. Et praeteritum non habebat, unde miseret et miseretur impersonali. Miseret construitur cum accusatiuo et genitiuo, ut miseret me tui, similiter et miseretur, ut me miseretur tui, me misertum est tui. (2) Et nota quod misereo eodem modo construebatur, quo misereor secundum Hugutio. Et scias quod ista quinque uerba impersonalia construuntur cum accusatiuo et genitiuo: poenitet, taedet, miseret, pudet, piget. Sed quando consturitur cum infinitiuis, tantum requirunt accusatiuum, ut poenitet me peccare. (3) Et haec quinque cum infinitiuis non adiunguntur, nisi impersonaliter. Et ratio est quia ille infinitiuus loco genitiui ponitur, ut poenitet me peccare, id est peccati. Ideo uerbo impersonali supponere non posset. Et haec opinio magistri Beneuentus fuit. (4) Misereor, -aris, -atus sum, miserari, idem est quod misereri, sed misereri tantum cordis est, etsi subuenire non possumus, sed miserari ex opere comprobatur. Et construitur cum accusatiuo, ut miseror te, id est signa et opus misericordiae tibi exhibeo, unde hic et haec miserabilis et hoc miserabile, id est dignum miseratione, quasi misericordiae uel miseria habilis, unde miserabiliter aduerbium et haec miserabilitas. (5) A poena dicitur poeniteo, -es, -ui, quia poena agit ut poenitamus. Vnde poenitens dicitur, quasi poenam tenere, et est ethimologia et cum genitiuo construitur, ut poeniteo peccati; unde poenitet impersonale cum accusatiuo construitur et genitiuo, ut poenitet me peccati, id est poenitentia peccati habet me, sed quando cum infinitiuo ponitur tantum accusatiuum requirit, ut poenitet me peccare. Et non potest nisi impersonaliter cum infinitiuo adiungi, quia ille infinitiuus ponitur loco genitiui, ut poenitet me peccare, id est peccati, et ideo non posset supponere uerbo impersonali. (6) Et idem intelligas de aliis impersonalibus, quae cum accusatiuis et genitiuis construitur, ut taedet, misert, pudet et piget. Et scribitur per -ae- diphtongom poeniteo, -es. Pigeo, -es, -ui dicebatur antiquitus, sed iam oboluit, unde piget impersonale, id est pudere, poenitere, grauare, offendere, quod uulgo dicitur pesare, et construitur cum accusatiuo et genitiuo, ut piget me tui. Et corripit primam Ouidius De remedio amoris (80):

"Si piget, in primo limite fige pedem".

(7) Pudeo, -es, -ui, habere uerecundiam, sed non est in usu; unde pudet impersonale, quod cum accusatiuo genitiuoque construitur, ut pudet me tui. Et inde pudens, -entis, omni genere, et comparatur, et inde aduerbia. Et haec pudentia, -ae, id est uerecundia, et componitur impudens, id est non pudens, cui et pudor et pudicicia procul abest. Et nota quod pudens opinionem ueram et falsam metuit, sed uerecundus non nisi ueram. (8) Et componitur cum in impudens, penultima corripit. Et a pudet, pudibundus, -a, -um, id est uerecundus; unde pudibunde aduerbium. Et componitur dispudet, id est ualde pudet uel uariis modis pudet. Item pudeo componitur depudeo, -es, unde depudet impersonale, id est ualde pudere uel pudorem amiitere; perpudeo, -es, perfecte uel ualde pudere; praepudeo est pro alis pudere; propudeo procul uel pro alio pudere; repudeo, -es, iterum pudere uel pudorem amittere. (9) Pudeo et pudet neutra sunt, et faciunt praeteritum in -ui. Et cum omnibus suis compositis carent supinis, licet apud antiquos puditum inueniatur. Quod autem prima corripiat per Ouidium, Epistularum patet (Her. 4, 10):

"Quae puduit scribere iussit amor".

(10) Taedo, -es, -ui dicebatur antiquitus, sed modo non est in usu; id est fastidiri, indignari, anxiari, habere taedium; unde taedet impersonale et construitur cum accusatiuo et genitiuo, ut taedet animam meam uitae meae; unde hoc taedium, -ii. Taedet componitur retaedet, distaedet, id est ualde taedet. Taedeo et taedet cum suis compositis neutra sunt, et carent supinis. (12) Et producit hanc syllabam -tae- Ouidius (Ars Am. 2, 530):

"Dedecet ingenuis taedia habere sui",

et cum -ae- diptongon scribi debet. Et scias quod taedet accipit pro praeterito pertaesum est, sicut enim tollo accipit sustuli a composito, ita taedo pertaesum a pertaedo. Et certum est quod saepe simplicia ponuntur pro compositis et econtra». (13)  Miseritudo secundum Nonium (136) est miseria uel misericordia. Miserari uero et misereri his sensibus esse uoluerunt seu inter se distant, ut sit miserari flere ac lamentari, misereri autem misericordiam alienis casibus exhibere, et actio ad primum affectum, passio ad secundum. (14) Idem dicit Seruius allegans Virgilium in VIº (Aen. 6, 475-76):

«Nec minus Aeneas casu perculsus iniquo

Prosequitur lacrimis longe et miseratus euntem est».

Idem in IIº Aeneidos (2, 143-44):

                                   «Miserere laborum

Tantorum, miserere animi non digna ferentis».

(15) Item secundum Nonium (470) misererent pro misererentur: «Actius in Athamante (195):

"Atque ita de illis merui, ut haec nunquam misererent mala".

Miseretur pro miseret. Turpilius in Epicleo (55):

"Quem magis tunc patris me miseretur magis".

Miseritur pro misere». At secundum Asconium Pedianum miserum pro innocente Tullius ponit In Verrem (?): «Et erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum indicabunt». (16) Seruius autem dicit: iser, tristis ac flebilis. Virgilius (Buc. 3 27):

"Stridenti miserum stipula disperdere carmen".»

Poenitet secundum eundem Seruium: «Id est parum uidetur. Virgilius (Buc. 2, 34)

"Nec te poeniteat calamo tribuisse labellum",

et Terentius in 3ª comedia (Heaut. 72)

"Non quantum hic operis fiat poenitet",

hoc est parum uidetur. Virgilus primo Aeneidos (1, 548-49):

"Officio nec certasse priorem

Poeniteat".»

(17) Poeniturus secundum Nonium (158) reperitur: «Actius in Epimapsimace (312):

"Quod si procedit neque te neque quenquam arbitror

Poeniturus tuae laudis, quam ut serues, uide".»

(18) Nec Praetermittendum puto quod et poeniteo apud Oratium in Iº Carminum cum datiuo construitur (1, 33-34):

                                   «Cur tibi iuniuor

Laesa poenitat fide?».

Vnde Priscianus quoque 2º minoris, capitulo Quoniam igitur e constructione, uersiculo Pauca sunt, carta Vª, ante libri finem, sic ait notabiliter (18, 130): «Pauca sunt quae actiua uoce transitiue solis datiuis adiunguntur, ut noceo tibi, inuideo tibi, maledico, poeniteo, benedico. Oratius in Iº Carminum:

                                   "Cur tibi iuniuor

Laesa poenitat fide"

dissideo tibi

(19) Pigere secundum Festum Pompeium (213): «Interdum pro tardari, interdum pro poenitere poni solet». Pigueratur pro piguerat. Tullius De re publica, libro Iº (1, 8): «Sed ut plurimas aut maximas nostri animi, ingenii, consilii partes ipsa sibi ad utilitatem suam pigueratur». Secundum Seruium (Aen. 4, 336), secundum quem pudet et piget hoc distant. Pudere enim uerecundiae est. Pigere poenitentiae. Plautus in Pseudolo (281-82):

"Nimis id quod pudet, facilis fertur, quam illud quod piget

Non dedisse istum pudet me, quia non accepi, piget".

Salustius in Iugurtino (95, 4): "Nam postea quae fecerit incertum habeo pudeat an pigeat dissesere".» (20) Taedium secundum Seruius est «Angor mentis et animi, non corporis ualitudo». Tandem taedulus, Festo Poempeio teste (360), est: «Fastidiosus siue qui omnibus est taedium». (21) Nicolaus Perottus, carta 69, dicit (fol. i3r.): «Miserere etiam reperitur huius ordinis, ut  Terentius (Heaut. 1.026):

"Atque inopis miserescat mei",

et Virgilius (Aen. 2, 145):

"His lacrimis uitam damus et miserimus ultro".

Pudet, cuius compositum est depudet, aliquando personale reperitur, ut Terentius (Ad. 84):

"Quid ille fecit, quem neque pudet quiquam".

Piget quoque personale reperitur.

[7] 245. Noua est aliquorum impersonalium regendi ratio. Nam coepit, potest, desinit cum poenitere, pigere, taedereque coniuncta potius accusatiuum ratione suppositi infinitiuis ipsis quam nominatiuum ipsis uerbis indicatiui modi supponentem poscunt. Et sic ipsa uerba impersonaliter accipienda sunt. (2) Vnde Laurentius Vallensis et ego in meo Elegantiarum breuiario, libro IIIº, capitulo L, sic scribimus: «Coepit eum poenitere, posset te pigere, desinet me taedere saepius dicimus quam coepit ille poenitere, posses pigere, desinam taedere. Terentius me pro a me misertum dixit, ut (Heaut. 463):

"Me tuarum misertum est, Menedeme, fortunarum".»

(3) Catholicon in tertia parte, capitulo De uerbis impersonalibus, hoc confirmat (3, 91). Dicit enim ibi post principium, hoc modo: «Item scias quod sunt quaedam uerba impersonalia non simpliciter, sed ex adiuncto, quae sequuntur constructiones illorum uerborum impersonalium, quibus adiunguntur, scilicet incipit, debet, solet, desinit, potest, ut Socratis incipit interesse legere, Socrati incipit placere legere, Socratem incipit decere legere, Socratem incipit poenitere peccare, a Socrate incipit legi. Et sic de similibus. Numeri XXI, taedere coepit populum itineris ac laboris. Ad hoc facit quod Priscianus libro 2º minoris, § Impersonalia autem, uersiculo Debet quoque (18, 53), de ipso debet impersonali scribitur, supra in regula proxime praecedenti, in principio, reperies.



[1] Glossa: Allopathia ab allon quod est alienum et patos quod est passio, inde allopatia, -ae. Vel graece haec allopates -tes, ten, id esta aliena passio, quae ab alio fertur secundum Graecismum. Papias uero dicit: «Allopatia passio, ab alio in alium transiens». Catholicon, Compraensorium uero dicit: «Allon graece, alienum latine et allopatiae, -ae et allopata res est aliena passio uel quae ab alio inferri».

[2] Glossa:  Nullibi nec in Catholicon nec Compraensorio nec Alfonsina nec Tortello potui reperire, sed reor dici posse prohaeretica esse optatiuis seu electiuis uerba uel iuxta optatiua seu electiua, nam prohaeriticum a pro proprie sumpto uel a pro quod est iuxta componitur; haeresis autem secundum Tortellum in prima sola cum -ae- diphtongo scribitur, a nostris optio seu electio dici potest, nam deriuatur ab hairomi, quod est opto seu eligo, unde aphaeresis, quae a nostris dicitur ablatio, et dihaeresis, diuisio, et sinhaeresis, quae est diuersorum coniunctio. A non nullis uero secta haeresis ipsa traducitur. Cicero autem uocabulo graeco in Paradoxis utitur (pr. 2), cum ait: «Estque in ea haeresi quae nullum sequitur florem orationis».