Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

CXV. De nominibus uerbalibus in -bilis.

[1] 312. Nomina uerbalia in -bilis terminata fere omnia a secunda persona praesentis indicatiui, -s remota -bilisque adiecta, formantur, ut amo, -as, amabilis, lego, -is, legibilis, audio, -is, audibilis. Dixi fere, quia uenientia a uerbis coniugationis secundae per remotionem -s et mutationem -e- in -i- uel commutationem -es in -i-, et addita -bilis cofinguntur, ut doceo, doces, docibilis, placeo, places, placibilis. (2) Item quia profecta a uerbis supina in -ctum uel -sum facientia permutationem de -u- in -i- et additionem -bilis saepenumero procreantur, ut lugeo, luxi, luctum, luctibilis, duco, -is, duxi, ductum, ductibilis, facio, factum, factibilis, rideo, -es, risi, risum, risibilis, uideo, -es, uidi, uisum, uisibilis, findo, -is, fidi, fissum, fissilis pro fissibilis, sentio, -tis, sensum, sensibilis et sensilis. (3) Tandem fere dixi quoque propter aliqua generalem formam non sequentia, ut fictilis, rasilis, pensilis et multa alia, de quibus in regula 314 diseretur, ideoque supra, saepenumero procreantur dixi.

[2] 313. Nomina praelibata uerbis ab absolutis profluentia significant actionem agendique aptitudinem, ut risibilis, aptus ridere, gressibilis, aptus gradi. Sunt quaedam alia quae passionem et aptitudinem significant faciendi, ut haec uia est gradibilis, id est apta per quam aliquis gradiatur. Venientia uero a uerbis transituis passionem et aptitudinem patiendi significant, ut amabilis, aptus amari, docibilis, aptus disci, docilis, aptus doceri. (2) Sunt quaedam alia quae actionem et aptitudinem agendi notant, non tamen semper, sed quandoque non nullis in locis, ut penetrabile cum proprie sit, quod facile penetratur uel aptum penetrari, inuenitur quandoque frigus penetrabile, id est aptum penetrare uel quod facile penetrat, penetralis et penetrale interior secretiorque pars domus appellatur. (3) Sciendum autem nomina in -bilis terminata significare aptitudinem, ut exposui, terminata in -osus plenitudinem, terminata in -bundus similitudinem, unde uersus:

«Osus plena notat, -bundus similat, -bilis aptat»,

sed de terminatis in -bundus ad 306 regulam te remitto, non praetermissurus de terminatis in -ilis elegantias.

[3] 314. Nomina secundum Laurentium Vallensem, libro Iº, capitulo X, «Quae in -tilis uel -silis uel -xilis exeunt, simillimam significationem suis participiis, unde nascuntur, habent: uas fictile, quod a figulo, fictum est, non quod fingi potest; coctiles lateres, qui cocti, sed non crudi sunt; rasiles, calati quasi rasi nihil extantis redundantisque plenitudinis. Virgilius tamen ait (Georg. 2, 449):

"Et torno rasile bixum",

quasi rasibile. (2) Et ita de sili, id est suspenso in aereque pendente, flexili, tortili, tornatili, id est tornato et torno facto; textili, sutili, sculptili, altili, id est alto siue alito et saginato; structili, id est non ex uno lapide, sed ex multis structo; aptili, tinctili et tonsili. Et haec nomina in participium passiuum resoluuntur, quia passiuum habent. (3) Quae uero passiuo carent in praesentis participium, qualia sunt neutra, ut anima uolatilis, quasi uolans, sessiles lactucae, quasi sedentes; quod licet a participio non ueniant, tamen eiusdem sunt naturae, cum in significatione consentiant a supinoque nascantur; uersatilis scaena significat quia huc illucque uersatur, non quod uersata est, et axis gladiusque uersatilis. Aiunt quidam uersilis scaena et ductilis: uersilis quidem quod cum tota machinis conuerteretur quibusdam, aliam faciem picturae ostenderet; ductilis uero cum tractis tabulatis hac atque illac interior picturae species nudabatur. (4) Vpupe crista plicatilis, quae plicatur, non quae plicata est, et nauis plicatilis, quae plicatur ex coriis, cum facta est; fissilis arbor, fissile lignum, fissile robur, tum quasi fissum, cuneus enim dicitur fissile lignum, tum quia finditur quasi fissibile; solutilis etiam nauis dicitur, quasi solubilis, quae facile solui posset. Ego uero malim solutilem solutam dicere et non consutam fideliter. (5) Et sectile porrum legimus, non tam sectibile quam sectum et sua sponte concisu, cum sectum concisumque uideatur; futilis, uanus et inutilis; umbratilis, quasi umbratus, ut uita umbratilis et res umbratiles, id est uita umbra et opaco marcescens, et res per inuolucra et inanitatem, qualis umbra est, ductae umbratiles appellantur. (6) Aquatilis a nomine uel a uerbo anima in aqua degens; saxatilis, incola saxorum piscis; pluuialis aqua uel a pluo uel magis a pluuia». De hoc in meo Elegantiarum breuiario, libro primo, capitulo Xº, plene dico.

[4] 315. Omnia nomina uerbalia praememorata in -bilis terminata et omnino in -ilis,penultimam corripiunt. Priscianus enim dicit in IIIIº (4, 24): «I longam habent omnia in -lis, quae ex nominibus deriuantur, nec non in -ile neutra», et cetera, nam in -ilis desinentia uerbalia siue participalia corripiunt eandem -i- penultimam, ut fero, fertilis, utor, utilis, uolo, uolatilis, textus, textilis, altus uel alitus altilis, futio, futilis. Ex quo compositum est effutilis. Cetera quoque omnia -i- penultimam corripiunt. Hoc Doctrinale, Catholicon, Aegidiusque confirmant.

[5] 316. Omnia nomina uerbalia in -bilis desinentia -a- ante -bilis in mediis syllabis habentia, illud -a- producunt, ut amabilis, arabilis, hortabilis et auxiliabilis. Dixi in mediis, ad oppositionem de stabilis et de dabilis, si reperiatur amouendam. Hoc Priscianus IIIIº maioris et Doctrinale in principio primarum mediarumque syllabarum, et Aegidius, capitulo 25, probant. Ex quibus innuitur flabilis in prima debere produci. (2) Quae uero -i- habent in antepenultima sita in medio eam corripiunt, Prisciano teste, sed in uerbis coniugationis quartae, ut et in possibilis, antepenultima secundum Doctrinale uariari potest. Quod et de -i- ante -bilis, ut scibilis, in principio posita dici posset, licet secundum Aegidium prima secundum futurum indicatiui sit regenda, ut ibo, ibilis, et inde transibilis, praeteribilis, et quibo, quibilis et nequibo, nequibilis, et scibo secundum futurum antiquum scibilis. (3) Quod si -i- non habuerint, certa regula secundum Petrum Heliam dari non potest, sed pro natura uerborum unde descendunt uel corripi uel produci debent. Vel secundum Aegidium, si ueniant a uerbis futurum indicatiui in penultima longum tenentibus, antepenultima allongabunt, ut flo, flabo, flabilis. Stabulis excipitur, sed dabilis, sicubi reperiatur, cum penultima de dabo, -bis breuietur, et antepenultima de dabilis breuianda foret. Et de fleo, flebo, febilis producenda, cum flebo in penultima prolongetur. (4) Ad secundum membrum huius regulae confirmandum Priscianus facit in IIIIº (4, 27): «Quae uero a uerbis secundae uel tertiae uel quartae coniugationis nascuntur, si habeant antepenultimam -i- eam quoque corripiunt: doceo,  docibilis, credo, credibilis, utor, utilis, utibilis, sentio, sensilis uel sensibilis. Sciendum tamen quod plurima nascuntur ex his coniugationibus quae antepenultimama -i- non habent, ut docilis, habilis, flebilis, nubilis, uolubilis, utilis». (5) Petrus Heliae super IIIIº Prisciani dicit idem. Aegidius capitulo 26, in -i- ante -b- haec refert, et adiicit: «De aliquibus tamen habentibus -i- antepenultimam dicit ipse Petrus Heliae quod non potuit dare aliquam regulam, nisi quod corripiunt uel producunt antepenultimam ex qualitate uerborum ex quibus descendunt, ut quoniam flebilis deriuatur a flebo, antepenultimam habet productam, nobis uidetur ex hyposthesi sua, quod si talia uerbalia descendant a uerbis habentibus futurum indicatiui in penultima longum, ipsam antepenultimam producant, ut transibilis antepenultima producta de transibo, nequibilis de nequibo. Iungatur possibilis». (6) Doctrinale in capitulo Xº (10, 2.052-53):

«Ante -b- fit breuis -i-, sed compositiua notabis

Quae dat quarta solent uariari possibilisque».

Catholicon diuersis in locis.

[6] 317. Nomina uerbalia in -bilis terminata passiuam significationem habentia post se datiuum casum regunt et plerunque uerbo substantiuo mediante, ut ego sum amabilis tibi, tu es docilis illi, hic liber est legibilis omnibus, ille est audibilis nobis. Adeo ut uerbum substantiuum semper exprimi uel subintelligi debeat, saltem eius participium. De substantiuo uerbo expresso data sunt exempla, dentur de subintellecto uel eius participio, ut ego exorabilis bonis satis clemens esse puto. Hic sum potest subintelligi postquam post uerbum bonis colum fiat, secus ens subintelligendum est. (2) Dixi nomina uerbalia propter nomina simplicia seu a uerbis non formata, ut debilis, nobilis. Deinde in -bilis terminata propter in -or -rixque desinentia, quae potius genitiuum exigunt. Item passiuam significationem habentia, propter ea quae absolutam significationem habent, uelut quae per uerbum passiuum exponi non possunt, ut risibilis, id est aptus ridere. Ideo non recte diceretur tu es mihi risibilis. (3) Nec abs re dixi nomina uerbalia in -or uel -rix terminata potius genitiuum exigere, nam et cum datiuo acquisitiue mediante substantiuo uerbo possunt construi, ut ego sum amator illi, maiorem tamen cum genitiuo quam cum datiuo constructionem nanciscuntur. Ideoque magis cum genitiuo ex ui actus conuersi in habitum construuntur. Et haec a Prisciano, IIº minoris (18, 25), et a Doctrinali in VIIIº (8, 1.213) et ab utriusque glosatoribus in eisdem locis robur accipiunt.

[7] 318. Nomina proxime dicta etiam sine casu quandoque ponuntur, ut homo mirabilis, celebratio memorabilis, nihil est honesto honorabilius. Nicolaus enim Perottus in capitulo de nominibus uerbalibus, prope finem ait (fol. k1r.): «In -bilis uerbalia passiuam habent significationem et datiuo iunguntur, ut (Verg. Aen. 3, 621)

"Nec dictu effabilis ulli"

Aliquando etiam sine casu ponuntur, ut haec res est laudabilis et nihil est amabilius uirtute».

CXVI. De nominibus uerbalibus in -dus terminatis.

[1] Nomina uerbalia in -dus terminata secundum 319 regulam a uerbis transitiuis, nunquam autem absolutis oriuntur. Nullus enim eundus, dormiendus, quisciendus, currendus ait, sed amandus, arandus, argiendus, sequendus. Et haec unam magisque passiuam significationem habent, nam per uerbum passiuum et dignus, -a, -um interpretari solent, et per quis uel qui et debet fieri potest interpretatio. (2) Quid enim est amandus nisi dignus amari uel qui debet amari? Et quid est amanda est mater dei nisi digna ut ametur uel quae amari debet? Item honestum est colendum, id est dignum ut colatur uel quod coli debet; et faciendus est, id est dignus fieri uel qui debet fieri; sequendus, id est dignus ut sequamur; loquendus, id est diguns ut de eo loquamur aut quem sequi loquique debemus. (3) Cum autem participiis futuri temporis passiuis sint similia, eorum instar formantur. Formantur enim a nominatiuo participii praesentis temporis per mutationem de -s in -dus, ut amans, -s in -dus fit amandus, docens, -s in -dus, docendus. Ab eo composita excipio, quae propter irregularem genitiui formationem a genitiuo per mutationem de -tis in -dus haec uerbalia concipiuntur, ut transiens, transeuntis, transeundus. (4) Eo autem cum neutrum absolutum sit, tale uerbale habere nequit. Vel, ut generaliter omnia complectamur, dicimus formationem talem a genitiuo participii praesentis temporis per mutationem de -tis in -dus fieri posse, ut amans, amantis, -tis in -dus fit amandus, -a, -um. (5) Huius regulae comprobatio a 4º et 8º Prisciani (4, 33; 8, 45) Petrique Heliae, et expositorum aliorum peti possunt, quibus Catholicon in 3ª parte sui operis, capitulo De denominatiuis, § In -andus, adiicio, ubi sic inquit (3, 39): «In -andus et in -endus est forma participalis, id est terminationem habet participiorum futuri temporis passiuorum, et dignum passiue significat, ut creandus, dignus creari, ordinandus, dignus ordinari, legendus, dignus legi, loquendus, dignus de quo loquantur homines». (6) De his autem cum differentia inter gerundia et uerbalia participiaque in -dus terminata similitudineque inter ipsa et significatione constructioneque ipsorum, supra, regula 275, plenius deissero et Prisciani textus in IIIIº et VIIIº, supra, 278 regula, memorati, uideantur.

[2] 320 regula. Huiuscemodi nomina uerbalia passionem denotantia more participiorum passiuorum in -dus desinentium cum ablatiuo mediante a uel ab uel datiuo loco ablatiuo posito construuntur, ut Petrus Heliae 2º minoris, circa finem, carta scilicet antepenultima, dicit expresse, supra, ante finem regulae 275, textum reperies. Sed plerunque, id est fere semper, saltem in nomine uerbali, cum datiuo inuenitur constructio. In participio uero cum ablatiuo proprie et cum datiuo figurate. (2) Vnde Priscianus 2º minoris, § Et postremo, carta V, hanc regulam et 317 confirmantem, dicit (18, 25): «Et postremo omnia uerbalia in -dus uel -lis desinentia futuri participiis similia datiuum asciscunt, ut mirabilis, legibilis, orabilis, amabilis mihi est, penetralis uel penetrabilis, extricabilis, sic dicendus, amandus, docendus et similia; docilis et docibilis, sed docilis qui facile docetur, docibilis qui facile discitur, quomodo penetralis, qui intimis est partibus, penetrabilis, qui facile penetratur». (3) Laurentius autem de Vallae libro 6º, capitulo 26º, Prisciani textum hunc referens, cum correctione quadam subiicit: «Non occurrit ubinam legerim scriptum docibilis. Est enim consuetum magis perceptibilis, nisi apud ecclesiasticos atque in alium sensum. Et erunt docibiles dei dictum est quasi dociles. Nam Ciprianus super illud Pauli episcopum non litigiosum, non contentiosum, sed mitem et docibilem esse debere ait. Docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. (4) Hoc, ut ego sentio, idem est quod docilis. Ratio tamen postulat ut id significet, quod Priscianus ait, eo quidem magis quod magis in eodem sensu docilis habeamus, ut superuacuum fuerit duas uoces adeo confines uni significationi dare. Nisi dicamus simile hoc illis esse aequale et aequabile, de quibus alio dixi uolumine. Insuper sensile et sensibile. (5) Et sensibilis pro intelligibilis staret potest, ut Priscianus in prohemio minoris accipit, ubi etiam aptam structuram pro ordinationem ponit, ibi: "Igitur manifestum est quod consequens est, ut etiam dictiones, cum sint partes per constructionem perfectae ordinis, eaedem aptam structuram, id est ordinationem, recipiant, quod enim ex singulis dictionibus paratur. Sensibile", -id est intelligibile-, "quodam modo elementum est orationis perfectae". (6) Praeterea exiciale et exiciabile, rationale et rationabile. Porro penetralis, quantum mea fert opinio, non reperitur, sed penetrale, substantiuumque, non adiectiuum. Penetrabilis adiectiuum, qui facile penetrat, tum qui facile penetratur. Seruius (Aen. 10. 481): "Quod penetrat", -inquit- penetrale dicitur". Quod autem penetratur, penetrabile. In quorum priore dissentio, cum non sit neque adiectiuum, ut ipse exponit penetrabile frigus, pro penetrale frigus, neque significationis actiuae. Denique, ut ad docilis reuertar, docillimus mea sententia faciet potius quam docilissimus, qualia sunt facilis, gracilis, agilis, similis, humilis». (7) Nec textus Prisciani super uerbalibus nominibus in -dus terminatis praeallegatos passim praetereas, nec eum quem idem Priscianus in 8º, in fine cognationis temporum sic scribit: «Sciendum quod huius formae participia in -dus terminata etiam nomina esse possunt». (8) Doctrinale in 8º, sub datiui dicit regimine (8, 1.213-14):

«In -bilis aut in -dus uerbalia iungis eisdem

Sic: nobis Christus amabilis est et amandus»,

et utrobique scribentes, inter quos Ioannes de Croccho super textu ipso In -bilis aut in -dus, sic ait notabiliter: «Sed forte modo quaeret aliquis de uerbalibus in -dus quomodo poterit haberi cognitio quod sint uerbalia nomina uel quod sint participia. (9) Ad hoc respondet Priscianus dicens in 2º minoris quod si terminata in -dus, de quibus est dubium an sint nomina uel participia, resoluantur per dignum uel debitum, tunc sunt nomina uerbalia et construuntur cum datiuo, ut amandus illi, id est dignus amari, et sic de aliis. (10) Si uero resoluantur participia per nomen infinitae substantiae, quod est qui, et per uerbum a quo descendit eiusdem temporis, sic sunt participia et construuntur cum ablatiuo mediante praepositione a uel ab, sicut uerba passiua a quibus descendunt, ut iste est amandus a me, id est qui amabitur a me, et sic de aliis. (11) Item quaeritur per quam naturam tali uerbalia cum datiuo construuntur. Dic quod uerbalia in -bilis aut in -dus desinentia significant passionem, quae passio potest comparari ad aliud tanquam ad id, ut cui acquiritur. Et quia datiuus habet habitudinem, ut cui immo cum eo construuntur. (12) Item quaeritur quare uerbalia in -or uel in -o uel in -rix desinentia non construuntur cum datiuo sicut uerbalia in -bilis aut in -dus. Ad hoc dicendum quod id quod supponis falsum est, quoniam bene potest dici iste est amator illi uel amatrix illi, dum tamen dicatur acquisitiue. (13) Immo credo quod pauca sunt nomina, quae possunt construi cum genitiuo, quin possint construi cum datiuo acquisitiue mediante uerbo substantiuo, tamen maiorem constructionem habent ista uerbalia cum genitiuo quam cum datiuo, unde construuntur cum genitiuo ex ui actus conuersi in habitum, ut dictum fuit superius. Ideo non datur hic de ipsis regula, sicut de aliis in -bilis et in -dus terminatis, cum communiter non construantur cum datiuo, sed potius cum genitiuo». (14) Idem Ioannes de Croccho, circa finem lectionis quaerit: «Quaere nomina uerbalia in -bilis et in -dus desinentia construuntur cum datiuo? Respondeo, et dico quod talia uerbalia significant passionem et hoc patet per Priscianum qui sic exponit (18, 25): "Penetrabile, quod penetrabitur, amandus, dignus amari", unde cum passio acquiratur alicui et datiuo fit acquisitio patet quod illa debent construi cum datiuo. (15) Item quaeritur quid operatur ad hoc in tali constructione uerbum substantiuum?» Refert Ioannes opiniones duas, secunda est, et melior, quod posessiuum nomen uel aliud de se facere non potest, id mediante uerbo substantiuo facit, unde equus illi non bene dicitur, sed equus est illi.

[3] Quod autem participium in -dus terminatum instar uerbi passiui unde descendit, cum ablatiuo proprie et cum datiuo figurate construatur declarat Priscianus in 8º, 11º primoque minoris, cuius textus supra, in hoc libro, circa finem regulae 266, reperies, ubi textus XIº libri notes potissimum (11, 4): «Et actiua quidem plerunque accusatiuum sequuntur, passiua uero ablatiuum uel datiuum figurate, genitiuo uero admodum pauca». (2) Idem Priscianus ultra textus illos in 2º minoris, Vª carta, ante finem § Passiua ablatiuo, dicit (18, 133): «Passiua ablatiuo uel datiuo transitiue adiunguntur, ut doceor a te et tibi, uideor ab illo et illi. Similiter passiuam uim habentia neutralia, ut uapulo a te uel tibi, exulo a te et tibi, nascor, pascor». (3) Idem in eodem, carta finali, § Neutra et deponentia, sic corroborando adiicit (18, 155): «Sed haec eadem, id est neutra uel deponentia, cum passionem significant, passiuorum constructionem sibi defendunt, id est ablatiuo uel datiuo coniunguntur, ut a te fio doctus, uabulo ab illo, exulo, nascor, patior». Et scribentes in his Priscinai libris id confirmant. (4) Item et Doctrinale in datiui regimin (8, 1.224):

«Saepe resoluis in ab huic uisus, uisus ab illo»,

demum hic glosatores uideantur. (5) Ex quibus omnibus consequens est talem regulam elici: datiuum causam efficientem notans, non autem rem cui fiat acquisitio, in locutione ordinatur cum uerbo passionem significanti uel eius participio et cum uerbo passiuae uocis impersonali in ablatiuum a uel ab praepositione mediante, resoluitur, ut uideo illi pro ab illo, uisus tibi pro a te, uidetur tibi pro a te, exulo regi pro a rege, nascor matri pro a matre, Christus natus est uirgini pro a uirgine. (6) Nec mirum dictum esse datiuus causam efficientem notans et cetera, nam si datiuus non efficientem causam, sed rem cui acquiratur denotarit, ut lectio legitur pueris a magistro, locum regula non habebit. Hic itaque pueris, id est a pueris exponi non potest, pueri nanque non sunt causa passionis efficiens, sed hos dicunt quibus legendi acquiri debet utilitas, et hoc in expositione nosci potest, nam si datiuus persona fiat agens, in ablatiuum habet locum resolutio, ut opus pronominum scribitur mihi, id est ego scribo opus pronominum. Tunc enim datiuus pro ablatiuo colocatur, nisi nanque datiuus causam efficientem passionis notet, in ablatiuum nullatenus resoluetur. (7) Hic autem eo quod datiuus por ablatiuo ponatur, figura fit antiptosis, quae est casus pro casu positio, non autem uerbi participiiue respectu, cum utrunque cum utroque casu proportionabiliter ordinetur, sed propterea quod modus ut cui pro modo ut a quo poneretur. (8) Causa uero propter quam datiuus pro ablatiuo surrogetur duplex assignatur, prior, nam Graeci ablatiuo carentes genitiuum datiuumue ponebant, id quod et antiquissimi Latini faciebant, quorum uirorumque imitatione nos facimus. Altera causa est sententiae expressio. Quis enim quandoque se uult ostendere causam efficientem cuiuspiam passionis esse et passionem ipsam seu ex illa passione sibi acquirere, ut si dicatur legitur mihi, id est a me, propter datiui in ablatiuum resolutionem denotatur, quod ego causa sim efficiens, sed quia mihi ponitur in datiuo, cum datiuus acquisitiuus sit, significatur quod ego mihi talem passionem acquiram, nam sensus esse potest legitur mihi, id est ego lego utilitatem in legendo mihi acquirendo.

CXVII. De denominatiuis nominibus uerbalibusque.

[1] 321. Denominatiua uerbaliaque in -rus terminata pauca sunt, sed a nominibus aut uerbis, addita uel -us uel -rus formantur, siquidem denominatiua, -us adiecta, ut honor honorus, odor odorus. Verbalia uero, -rus apposita, ut cano canorus, sono sonorus, et utraque penultimam longam habent. (2) Haec Priscianus confirmat in IIIIº (4, 30) et Doctrinale in Xº quo ad tempus (10, 2.157):

«Deriuata palam produc, patet ecce sonorus»,

secundum quam regulam, Tortello iuncto, Isidórus, Cassiodórus, Diodórus, Methadórus, Heliodórus, Poliodórus, Caliodórus, Theodórus hominum propria in penultima producuntur, ut Helorus fluuius, Virgilius IIIº Aeneidos (3, 698):

«Ex supero propingue solum stagnans Helori»,

et Pelorus mons Siciliae. (3) Ioannes de Garlandia et Aegidius hoc testantur et adiiciunt: «Amórus, Sicomórus et Altisodórus, sed Christóforus, Gaudóforus, elleborus, mandragora, Zémora, quae ciuitas in Hispania fertilis et omnibus bonis insignita est, Léctora, ciuitatis nomen, Melora locus iuxta Pisanum portum et Theódora antepenultimam corripiunt. (4) Catholicon tenet Helidorum et Theodorum penultimam corripere, sed non bene, et econtra Aegidius aliosque puto dici Theodora in penultima debere produci propter compositionem a theos et doron, quod est donum, ut Theodorus. Hac de causa secundum Ioannem Aretinum producit penultimam. (5) De hoc Aegidius in -o- ante -r- in mediis, plene dicit, sed ego plenius in Doctrinali meo. Super hac regula Catholicon in 3ª parte, capitulo De denominatiuis, § In -rus desinentia, et in 5ª, in uerbo canorus et in multis aliis uerbis inuenies.

[2] 322. Nomina uero denominatiua uerbaliaque in -rium terminata multa sunt: locum repositorium, id est ubi res reponuntur, significantia. Nam secundum Laurentium Vallensem, libro I, capitulo VIII: «Tabularium locus est ubi tabulae, id est instrumenta et litterae, reponuntur; sacrarium repositorium sacrorum; aerarium repositorium aeris, id est nummorum, similique rerum preciosarum atque opum; armarium, ubi reponuntur libri ceteraque huiusmodi; armamentarium, ubi reponuntur armamenta et arma; atramentarium uasculum, quod continet atramentum; (2) calamarium, quidam usurpant calamaria pro theca in qua calami reconduntur, sed quia hoc tempore plerique penna scribunt, potest etiam dici pennarium, nisi malumus appellare thecam pennariam, ut thecam calamariam et thecam graphiariam; penarium, ubi reponitur penus, hoc est aedulia et ad uictum pertinentia; uiuarium ubi continentur uel auis uel pisces uel fere quae duntaxat ad uictum spectant; (3) pomarium, locus pomorum reponendorum uel locus pomis consitus, quidam hoc pomerium uocant, Titus autem Liuius (1, 26, 7) pomerium ait esse locum ad muros intra et extra, in quo aedificare non licet, quasi post moenia, ut dicimus pomeridianum». (4) Nicolaus Perottus in ultima parte, § Pomariolum, carta 115, haec referendo confirmat (fol. p1r.): «Pomarium igitur aut locus frequens arboribus pomis seu fructuum pomi repositorium aut copia ipsa arborum pomiferarum. Nam horum nominum natura est significare uel locum, ubi illa sunt, uel ipsarum  rerum quae in loco sunt copiam, ut aluearium, tametsi potest dici locus, ubi sunt aluei apium, tum potius pro copia alueorum eodem in loco collocatorum mellificantiumque accipitur. (5) Rosarium magis copiam fruticum uno loco rosas gignentium quam ipsum locum, ubi hi frutices sint, significat, quem locum ne rosetum quidem appellare possis, cum idem significet quod rosarium, nisi per contentum significetur continens. Plantarium non locus plantarum, sed ipsae plantae, etsi auulsae aut non consitae fuerint. Et secundum Seruium 2º Georgicarum: "Plantae sunt raptae de arboribus, plantaria uero ex seminibus nata cum radicibus et terra propria transferuntur". Vnde Virgilius in eodem (Georg. 2, 27):

"Et uiua sua plantaria terra".

(6) Seminarium non locus, sed semen ipsum, id est plantulae. Pampinarium non terra ubi nascuntur pampini, sed congeries papinorum, id est uirentium uitis ramusculorum, uelut ait Plinius (17, 181): "Palmes, qui e duo exit materiamque in proximum annum promittit, pampinarium uocatur". Certe in hoc palmitae multi sunt pampini. Calcearium, uestiarium pro calceis et uestibus, ut cibaria pro cibis, fustuarium pro fustigatione. Carnarium non locus ubi caro salsa suspenditur, sed caro ipsa, nisi contentum pro continente. Donaria non locus repositorius donorum, sed ipsa dona, licet Seruius (Aen. 2, 269) dicat ubi dona oblata sunt, sicut lectiscernia dicuntur ubi homines in templo sedere consueuerunt».

[3] 323. Verbalia neutra in -orium terminata locum ubi fit aliquid plerunque significant, ut deambulatorium, dormitorium, repositorium, tentorium, auditorium, tectorium illinimentum est et quasi pauimentum parietis atque incrustatio. Amatorium genus ueneni amorem uel insaniam ingerentis. (2) Portorium uectigal portus uel fluminum uel lacuum uel stagnorum. Nam et portitor ille dicitur qui traducit homines et uehit nauigio uel ad nauim de litore uel de naui ad litus uel ad ulteriorem fluminis, lacus stagniue seu ripam seu litus, licet litus dicatur frequentius. Et pro eo potest accipi qui portorium conduxit, id est qui fructus pecuniarios conduxit ex portu et eos a uenientibus exigit.

[4] 324. Denominatiua et uerbalia in -rius uel -ria terminata multa sunt, quae communia officia qualitatemque et actionem possessionemque significant, ut caprarius, capraria, saltuarius, camparius, orrearius, classiarius custos exaratorue caprarum, saltus, campi, orrei, classis. Sagarius, lentearius, uestiarius, uenditor sagorum, linteorum, uestium. Proprietarius, fructuarius, usuarius, cuius est proprietas praedii, fructus, usus. Quae omnia actionem passionemque significant, quae numero compraendi non possunt. (2) Pauca uero quae passiue sumuntur: legatarius, commodatarius, depositarius, beneficiarius, fideicommissarius, qui legatum, commodatum, depositum, beneficium, fideicommissum accipit, et siqua sunt alia. (3) Nam secundum Nicolaum Perottum (fol. f9u.): «Legare est mittere, unde dicuntur legati quod oratores, hinc etiam dicuntur collegae, quasi simul mitterentur ad idem officium. Item legare est in testamento relinquere, unde dicuntur legata, id est relicta, et legatarii». (4) Ex huiusmodi nominibus etiam quaedam nomina rerum fiunt: calcaria, sulphuraria, ubi calx coquitur sulfurque conficitur. Ac haec a nominibus fere prodeunt, illa uero magis a uerbis uel a uerbalibus in -or, quae sunt adiectiua certe in -orius, -a, -um actionem significantia: accusatorius, petitorius, defensorius, fideiussorius, tributorius. (5) Tributarius enim a tributum, tributorius autem a attributum uenit, significat itaque tributarius qui soluendo tributo obnoxius est, ut stipendiarius qui soluendo stipendio, et depositarius qui reddendo deposito, ut munerarius, qui munus pro populo dat gladiatoribus in arena exhibendis. (6) Olitor autem est qui olerum ortum exercet, quem non nulli  ortolanum aiunt. Est autem olus unaquaeque herba qua uescimur. Nam sunt et orti non olerum, sed arboribus consiti uoluptatis gratia comparati. Lictor minister consulis, proconsulis, praesidis, praetoris, qui fascem uirgarum alligatum cum securi portat, suntque lictores consulis duodeni, aliorum seni.

[5] 325. Nomina in -etum terminata locum ubi arboris fruticesue fiunt significant, ut oliuetum, quod est locus ubi oliuae crescunt. Mons autem Oliueti iuxta Hierusalem situs, ita propter oliuarum copiam nuncupatur. Dumetum locus est ubi dumi surgunt; spinetum, ubi spinae; uepretum, ubi uepres, similiaque. Senticetum, tamen non sentetum dicimus.

[6] 326. Quaedam sunt nomina uerbalia in -cus terminata, quae non ex se, sed ex aliis quae in usu non sunt, ac nec esse possunt, comparatiuos ac superaltiuos gignunt, ut honorificus, magnificus, munificus. Non enim honorificior, honorificissimus dicimus, ut nec in aliis, sed ex honorificens, magnificens et munificens in comparatiuo honorificentior, magnificentior et munificentior, et in superlatiuo honorificentissimus, magnificentissimus, munificentissimus. (2) Mirificus tamen mirificissimus facit, ut Terentius (Phorm. 871-72):

«Mirificissimus est patruus tuus»,

et M. Cato (Orat. 180), teste Prisciano (3, 14), «Contra Therinum de Ptolomeo rege optimo ac beneficissimo excellentissimoque honore». Omnia ergo a facio sic composita ac terminata hanc regulam sequuntur. Mirificus, beneficus, maleficus, ueneficus, uulnificus, sacrificus, et siqua sunt alia, quae omnia asciticium comparatiuum superlatiuumque habent, aliquando etiam suum. (3) Et eiusdem naturae sunt qua a dico, loquor sequorque formantur. Benedicus autem non inueni, quia nec benedico inuenitur, licet eo Priscianus utatur, et hoc tempore utamur more Graecorum, quorum auctoritate huic uerbo praeter naturam suam accusatiuum dedimus, cum datiuum petat, sicut maledico, quod et ipsum nunc ad imitationem Graecorum, etiamque quandoque accusatiuum habet. A loquor autem plura sunt, a sequor fortasse nulla nisi pedisecus, quod substantiuum est. (4) Confirmationem 322 regulae usque ad praesentem a Laurentio Vallensi, libro I, capitulo 8º, scilicet de exeuntibus in -rius uel -rium, et capitulo 12º, scilicet de exeuntibus in -cus, quomodo comparatiuos et superlatiuos faciant, repete. (5) Catholicon tamen dicit in pedisequus: «Pedisequus, -qua, -quum, qui sequitur pedes domini sui. Et haec pedisequa, -quae pro seruitute ipsa uel ancilla. Etiamque hic pedisequus pro seruicio uel famulo. Vnde IIIº Regum, XXº capitulo, dicitur (Reg. 3, 20, 14): "Per pedisequos principi prouinciarum". Et per -q- scribitur, a pes et seco, -cas, componi uideretur». Vel dic secundum Hugutio quando est sequitur per -c- debere scribi, per -q- uero si uocalis altera subsequatur, sic enim uidetur esse sonorius. Concludit tamen Catholicon quod ubique per -q- scribi consueuit, et hoc potius tenendum esse censerem.

CXVIII. De nominibus denominatiuis.

[1] 327. Nomina denominatiua in -ceus terminata materiam significantia ex maiori parte non totalem, ut materialia in -eus desinentia, pauca sunt, ut herbaceus, betaceus, maluaceus, harundinaceus, ferulaceus, rosaceus, triticeus, ordeaceus, testaceus, tofaceus, arenaceus, cretaceus, argilaceus ex materia herbae, betae, maluae, harundinis, ferulae, tritici, ordei, rosae, testae, tofi, arenae, cretae, argillae. (2) Quae profecto a materialibus in -eus terminatis differunt, cum haec partem, illam uero magis totum significent. Ager enim cretaceus non idem est quod creteus, nec harundinaceus surculus quod harundinae fistula, unum est natum et positum in creta aut harundine, alterum ex corpore ac materia cretae et harundinis facta. (3) Et panis triticeus ordeaceusue non ex solo tritico ordeoque compositus est, sed ex aqua quoque. Huius generis est uinaceus, cum est adiectiuum, ex uinaceo grano quendam legimus suffocatum, et hoc pro acino uuae. Et uinacea substantiuum plurale pro granis uuae iam pressae. Mons terrenus tamen potius quam terreus ac terraceus dicimus.

[2] 328. Nominum in -cius finitorum et ab habentibus -t- in syllaba postrema descendentium una denominatiua sunt a nominibus descendentia materiaque notantia. Altera uerbalia uelut a supinis profecta passionem quandam significantia. Priora quidem sunt, ut craticius, stramenticius, latericius. Altera sunt, ut foeneraticius, conducticius, ascripticius, dediticius. (2) Ratio ficticia ac commenticia, quae ficta et ad tempus commenta et excogitata; res pignoraticia aut foeneraticia, quae data est pignori aut ad foenus pertinet; domus conducticia, quae conducta est; homo ascripticius dediticiusque, qui ad aliquam rem ascriptus est et qui ex eorum est numero, qui se in alterius imperium dediderunt. Hae duae posteriores regulae ex Laurentio libro I, capitulo 13, scilicet de exeuntibus in -ceus, in -eus, in -cius, comprobantur.

[3] 329. Nomina in -osus terminata quaedam sunt denominatiua tantum, ut quae a nomine ueniunt; altera uerbalia solum, uelut a uerbis deriuata; alia denominata uerbaliaque tanquam a nominibus uerbisque profluentia. Quae uero descendunt a nomine, haec habitionem seu uehementiam copiamue significant, ut animosus, ingeniosus, lacertosus, neruosus, saxosus, aquosus. (2) Illa affectionem important, ut uinosus, mulierosus, libidinosus, sediciosus, factiosus. Priora nanque copiam seu uehementiam et habitionem notant, quo quis in se uehementiam copiamque animi ingenii, lacertorum, neruorum, saxorum, aquae habet. Altera uero affectum, ut quia ad uinum, mulieres, libidinem, sediciones factionesque sit affectus. (3) Verbalia uero, id est quae a uerbo fluunt, tum actionem, tum passionem, tum utrunque notant. Actionem, ut studiosus, fastidiosus, stomachosus, iniuriosus, contumeliosus, curiosus. Haec nanque ab auctoribus accipi semper actiue solent. Et enim pro eo qui studio dat operam, qui fastidit, qui stomachatur, qui iniuriam contumeliamque facit, qui nimis curat, nisi haec a nominibus, non a uerbis uenire uelimus. (4) Tunc enim plenitudinem dicerent, ut studiosus plenus studio, fastidiosus plenus fastidio, stomachosus plenus stomacho seu stomachatione, iniuriosus plenus iniuriis, contumeliosus plenus contumeliis, curosus plenus curis. Nam et fraudulosus dicitur qui fraudem facit, licet non a fraude, sed a fraudula diminutiuo descendere uideatur. (5) Quemadmodum meticulosus est qui timidus est, a meticulo, licet Priscianus circa finem quarti dicat (4, 37): «Notandum quod a metu meticulosus sit, Plautus in Mustelaria (1.101):

"Nescis quam meticulosa res sit ire ad iudicium"»,

quod in tertia parte, capitulo de denominatiuis in -us, Catholicon sequitur. Somniculosus quoque a somniculo, siticulosus a siticula, tenebricosus quoque reperitur et tenebrosus, licet quaedam ab usu regulaque abhorreant, ut monstruosus potius quam monstrosus, saltuosus quam saltosus, tortuosus quam tortosus. (6) Verum tamen quartae declinationis nomina -u- assumunt, ut uultuosus, actuosus, fructuosus. Ideoque illud in Psalmo (143, 13): «Oues eorum fetosae» legendum est fetuosae, sicut ediuerso plerique monstruosum pro monstrosum scribunt, Lucanus (1, 562):

«Monstrosique hominum partus».

(7) Nec modo in -osus uerum etiam in -arius nomina quartae declinationis faciunt, ut saltuarius, actuarius, usuarius, fructuarius, cum nomina secundae declinationis -u- careant, ut asinarius, campanarius, odiosus et inuidiosus passiue. Significatur enim odio uel inuidia habitus, non qui odit uel inuidet. (8) Haec enim certe passionem notant, cum a uerbo ueniunt, secus cum a nomine, nam odium antiquitus molestiam quoque significabat, inde odiosus, id est molestus. Inuidia autem praeter illam significationem notam est uel dicto uel facto in alterum maliuolentem conciliatio, ut siquis referat ostendatue calamitates suas, ut auctori calamitatum odium ceterorum concitet. Et hoc uocatur inuidiam facere uel uocare aut adducere in inuidiam. (9) Inde inuidiosa res, quae atrocitatem facti augens inuisum illud uel illius auctorem facit, et inuidia quasi atrocitas uel detractatio. In quam significationem accipio illum uersum:

«Inuidiam nimio cultu uitare memento»,

nam latentem inuidiam quam non deprendo uitare nequeo, sed eam quae extrinseus uel uoce uel gestu significatur, cum populus indicat se indigne ferre in aliquo nimium corporis et insolentem cultum. (10) Vnde subiicitur quae sin non laedit, tamen hanc sufferre molestum est, scilicet hanc uel uoce uel gestu uel utroque modo detractionem. Quale illud Terentianum (Andr. 65-66):

                                              «Ita ut

Sine inuidia laudem inuenias et amicos pares».

Et illud Salustii (In Cic. 7): «Licet et Demosthene sumptum sit, inuidiam gloria superasti». (11) Verbalia uero actionem passionemque designantia sunt non nulla, ut formidolosus, laboriosus, operosus. Formidolosus enim est qui timet et qui timetur. Voluptuosus et religiosus affectionem simul et plenitudinem habitionemque significant, et actiue simul passiueque sumuntur. (12) Praeterea gloriosus, famosus, imperiosus ut plurimum malum affectum dicunt. Gloriosus enim homo gloriae dicitur affectator, ut uinosus uini cupidus. Qualis apud Plautum et Terentium miles gloriosus est. Et famosus pro infami turpique accipitur, et imperiosus pro imperii ostentatore in saeuicia excercenda, qualis apud Liuium (26, 22, 9) Torquatus, qui saeuicia filium ob imperium contemptum occidit. Vnde imperiosus appellatus est. Verum gloriosus imperiosusque quando honestae sunt significantiae, habitionem plenitudinemque designant, quando inhonestae affectionem quidem. (13) Nicolaus Perottus, carta 130 (fol. q8u.), de his, ut famosus, gloriosus imperiosusque declarat. Quaestuosus et sumptuosus magis affectionem quam habitionem plenitudinemque demonstrant. Quaestuosus est homo auidior quaestus et lucri undique lucella quaeritans. Sumptuosus qui sumptus est auidior quam quaestus, et sumptus immoderatos facit. Quae duo magis actiue quam passiue sumi possunt, magisque ad homines pertinent. (14) Luctuosus autem magis ad rem spectat, ut res luctuosa, id est plena luctu, nescio an liceat de homine misero et afflicto dicere homo luctuous. Ab industria non habemus industriosus, sed industrius, nec a uirtute uirtuosus, sed pro illo tum bonus, tum studiosus. (15) De his etiam Nicolaus Perottus, ubi supra, scribit adiiciens: «Morosus a more uenit, non a mora. Prima enim longam habet, ut mos, moris. Sginificat eum qui nimis exacte nimique ad unguem omnia fieri postulat, ut aliquando ob id indignetur irascaturque, ut Suetonius de Caesare: "Circa corporis curam morosior". Cicero De senectute: "At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles sens". (16) Denique morosus a nimia diligentia et seueritate dicitur, ut curiosus a nimia cura, quotiens plus diligentiae quam oporteat rebus uel nostris uel alienis impendimus: nostris cum minutissima quaeque disquirimus et nullius frugis; alienis cum de rebus ceterorum occultioribus non satis cum pudore perscrutamur aut interrogamus. Sed non tam a cura curiosus quam a curia uidetur descendere, cuius compositum incuria, id est negligentia, magis est in usu, curia licet a cura dicatur. (17) Atque ut curiosus a cura peruersa uocatur, ita cerebrosus a cerebro pertinaci. Pannosus est qui crasso panno ac uili est opertus, nec hoc nisi de paupere dicitur». Hanc regulam Laurentius Vallensis libro I, capitulo XXIII, refert et confirmat, de qua et antedictis in meo Elegantiarum breuiario cum non nullis aditamentis dixi, quae et hic maxima ex parte coniunxi.

[4] 330. Verbalia in -sus terminata duplicem formam habent: uel enim principalia sunt, id est participiis praeteriti temporis similia, et res incorporales notant quartamque declinationem sequuntur, ut auditus, uisus, cursus, usus, unde mobilia sunt declinationisque secundae, ut fluxus, -a, -um, fessus, -a, -um et lapsus, -a, -um. Vel -o- ante -sus productam habent et plenum esse aliquid eius, quod significatur, important, ut multa in proxime praecedenti regula ex antedictis relata. (2) Sunt et aliqua denominatiua in -osus desinentia, ut saxosus plenus saxis, spinosus spinis plenus, uentosus uentis plenus. Horum uero sic fit formatio, extremam nanque partem syllabae uel extremam syllabam genitiui primitiui, si pura est, in -o- producta mutant -susque assumunt, ut saxum, saxi, saxosus, curiae, curiosus, scelus, -eris, scelerosus, numerus, -ri, numerosus, perfidia, -ae, perfidiosus, onus, -eris, onerosus.

[5] 331. in -tus desinentia participalia uel denominatiua sunt, sed participalia seu uerbalia fixa sunt res incorporales significantia, ut motus, tumultus, sed denominatiua uero mobilia secundaeque declinationis sunt, ut togatus, palliatus, tunicatus. Sciendum autem quod si nominibus primae declinationis deriuantur, -a- penultimam productam habent, ut barbatus, stellatus, trabeatus, purpuratus. (2) Sin autem a secundae uel tertiae in quibusdam -a-, in aliis -i- prolongant, ut pallium, -ii, palliatus, anuli, anulatus, manudatus excipitur, quod habens -a- productam a nomine declinationis quartae, ut a manus, exit; -i- producunt, ut auitus ab auus, maritus a mas, maris, Ceritus a Ceres. Vetustus libertusque excipimus, in quibus primitiuorum nominatiui -tus accipiunt, ut uetus uetustus, liber libertus. (3) A quartae declinationis nominibus deriuata -u- productam ante -tus constituunt, ut cornu cornutus, uerum uerutus, astu astutus.

[6] 332. Participalia seu uerbalia in -ctus, -ptus, -xus desinentiae reperimus. In -ctus, ut amictus, ductus, fluctus, fructus. In -ptus, ut captus, acceptus, sumptus, aptus, raptus. In -xus fluxus, laxus, nexus.

[7] 333. In -stus cadentia a nominibus uerbisue nascuntur extremam partem conuertentibus in -sus -e- uel -u- praecedente, ut honor honestus, moeror moestus, modus modestus, scelus scelestus, robur robustus, ango angustus, uenus uenustus, onus onustus, uetus uetustus. Quae quidem omnia -tus, -as sumpta, deriuatiua faciunt, et omnia syllaba una primitiua uincunt praeter moestus a moeror.

[8] 334. Verbalia in -ax ab omni coniugatione reperimus descendere, ut a uoro, -as, uorax, audeo, -es, audax, mordeo, -es, mordax, rapio, -si, rapax, capio, -is, capax, loquor, -eris, loquax, sequor, -eris, sequax, emo, -is, emax, pellicio, -is, pellax, sagio, -is, sagax.

[9] 335. Verbalia in -ex breuem terminata comperimus, ut a lateo latex, a uerto uertex, a uomo uomex, et in -ex productam, ut lego lex, rego rex. In -ix feminina a masculinis uerbalibus siue denominatiuis in -or desinentibus uenientia, quae -or in -rix mutant, ut uictor uictrix, amator amatrix, nutritor nutritix debuit facere, sed euphoniae causa media syllaba conciditur et nutrix dicitur. In -ox denominatiua uel uerbalia, ut uelum uelox, uoco uox. In -ux luceo lux, duco dux. In -unx, ut coniugo coniunx, et in -arx, ut arceo arx, arcis.

[10] 336. In duas consonantes terminata reperiuntur participalia quae sunt participia in uim nominum transeuntia, ut amans tui, docens grammaticae, legens Bibliae, audiens diuini uerbi. Has septem posteriores regulas Catholicon in 3ª parte, capitulo De denominatiuis, § In -sus, columna finali, usque ad finem confirmat (3, 39).

CXIX. De uerbis secundum Laurentium.

[1] Verba secundum Laurentium Vallensem libro IIIº, capitulo 51º: «Non nunquam uel desunt uel redundant in oratione ornate, ut Oratius (epist. 1, 5, 12):

"Quo mihi fortunam , si non permittatis uti?",

id est ad quid uis esse mihi bona fortunae? Hic modus per quo incipit, alius per unde, ut idem (Serm. 2, 7, 116):

"Vnde mihi lapidem? Quorsum est opus? Vnde sagittas?"

Supple putes uel dicas mihi esse. Quintilianus (Decl. 10, 5): "Vnde misere tunc unde somnius?" Supple erat uel est. (2) Tertius modus est, ut apud eundem (2, 16, 2): "Eloquentiam enim esse quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude damnentur, interim boni, consilia ducantur in peius". Supple dicunt enim eloquentiam. Qui loquendi modus apud Graecos est frequentissimus. (3) Idem uerbum aliquando redundat, ut De oratore Cicero (2, 278): "Cum familiaris quidam quaereretur, quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, 'amabo te' -inquit- 'da mihi ex ista arbore quos seram surculos'," sat erat sine illo dicerit, sed illud diceret libenter apponit Cicero. (4) Quartus cum suppletur respondeo, ut idem frequenter: "Quod autem scribis de illo aut illo negocio, ego nescio, quid consilii capiam uel ego iam ante timueram". Supple respondeo. Raroque uel nunquam hoc uerbum profertur. (5) Est quintus modus, ut apud Ciceronem (De am. 89): "In obsequio quoniam Terentiano uerbo libenter utimur, assentatio absit, ueritas retineatur". Subintellige ita loquimur, quoniam Terentiano uerbo libenter utimur. (6) Sextus modus, ut apud Plinium Iuniorem (2, 8, 11): "Studes an piscaris? uenaris an simul omnia?". Supple facis. Cui confine est illud ubi prolato aliquo aduerbio qualitatis subintelligitur pro condicione materiae aut dixit aut fecit: bene Ennius, praeclare Anaxagoras, fortiter Scipio, prudenter Fabius, supple dixit aut fecit, pro ut ex his quae aut iam diximus aut dicturi sumus colligitur. (7) Et per comparatiuum dii melius, supple fecerunt aut faciant aut certe uelint. Interdum etiam per nomen, nam illud melius est aduerbium, ut dii meliora, Lucanus uerbum apposuit (3, 93):

"Dii meliora uelint".

Nec procul ab huiusmodi natura est quando utimur hoc nomine res siue in nominatiuo siue in accusatiuo, forte etiam in aliis casibus, ut restat mihi exponenda uita, quam hic egit in magistratu, res digna auditu».

[2] 338. Verba impersonalia ut expedit et oportet in tempore praesenti et hoc uerbum est cum necesse uel opere precium uel utile similibusue coniunctum cum infinitiuo actiuo uenustius copulatur, nam et grammatice cum infinitiuo passiuo iungi possunt, sed in tempore praeterito saepius cum passiuo, ut et in uerbo uolo, uel per tempus praesens, fit coniunctio, ut expedit uel oportet multa legere et uidere, necesse est superflua fugere, opere precium est uirtutem complecti et amare, utile est bonos audire. (2) Haec omnia grammatice per infinitiuos passiuos dici posunt. Saepius autem legitur oportuit hoc gestum quam oportuit hoc gesisse. Cicero In Verrem (2, 4, 37): «Tu id factum non oportuit». Quod et de uolo uel in praesenti dici potest, ut uolumus liberis esse consultum. Haec Laurentius, libro 3º, capitulo 53º, comprobat.

[3] 339. Verbis primae secundaeque personae tam numeri singularis quam pluralis raro ego, tu, nos et uos adiungimus, quippecum haec duo sola pronomina ego tuque possint subintelligi. Frustra igitur crebro iungerentur, quandoque tamen ad expressionem maiorem collocantur. Priscianus primo minoris et Nicolaus Perottus, carta 105, hoc testantur, et supra, post huius quinti principio, est relatum.

[4] 340. Venustius per primam secundamque personam huius uerbi uideor quam per tertiam loquimur. Vnde Laurentius, libro 3º, capitulo 55º, sic eleganter ait: «Non uidetur tibi quod bene faciam et mihi non uidetur quod bene loquaris, sicut uobis uidetur, quod malefaciamus, ita nobis uidetur quod male faciatis. Rusticanus hic sermo est et agrestis. Eruditi sic loquuntur: non uideor tibi benefacere et tum non uideris mihi bene loqui, sicut uobis uidemur malefacere, ita nobis uidemini». (2) Id quod Nicolaus Perottus carta 111 refert et confirmat, ibi nanque scribitur (fol. o5r.): «Quod sermo ille uidetur mihi tibi uel  illi uel nobis uel uobis puerilis sit et etiam rusticanus, sed ille ipse uideor mihi uel tibi, uideris illi legere, uidemini nobis malefacere, sic elegans et ornatus».

[5] 341. «Mihi et tibi nunc non ad unum, sed ad omnes, nunc ad nullum referuntur. Ad omnes, ut apud Virgilium (Georg. 3, 436):

“Heu mihi tum molles libeat iacuisse per herbas”

“Neue tibi ad solem uergant uineta cadentem” (Georg. 2, 298),

hic enim sub prima secundaque persona ad omnes praecipit. (2) Ad nullum uero, ut apud Ciceronem (Pis. 2): "Hic mihi gloriatur se omnes honores sine repulsa obtinuisse" Et alibi idem Cicero narrans Bruto rem in qua ille non affuerat inquit (Fam. 7, 31, 2): "Ecce tibi Pomponius noster". Illud enim mihi et tibi non magis ad me uel ad te quam ad ceteros pertinet, sed est ratio sumpta de medio, quam uulgo utimur: tu mihi semper dormis, ille mihi assidue sedet, en tibi crepuerunt fores, is sermo nec ad me nec ad te nec ad quenquam referri potest. Ideoque ab illo Virgiliano differt, qui potest uniuersis attribui». (3) Hoc Laurentius libro 3º, capitulo LVIº, et Nicolaus Perottus adiungit: «Hoc est frequentissmum in omni scribendi genere, ut si dicatur stultum est laborare dum nihil proficis, idem est ac si diceretur stultum est homines laborare, dum nihil proficiunt, et si tu hic sis, aliter sentias idem est si alii tales essent, aliter sentirent».

[6] 342. Ablatiuus nominis temporalis non nunquam pro accusatiuo cum praepositione intra collocatur et in oratione temporali post saepe deest, ut quam pro postquam surrogetur, unde Laurentius Vallensis libro IIIº, capitulo LVII, scilicet quando maiori tempore expresso partem eius accipimus et quando deest post, scribit hoc modo: «"Superioribus diebus ueni in Cumanum" (Cic. Fam. 7, 4, 1); et iterum (De sen. 50, 8): "Qui his paucis diebus pontifex factus est". (2) Et in futuro (Fam. 2, 7, 3): "Paucis diebus eram domesticos tabellarios missurus"; et iterum (Mil. 26): "Triduo aut ad summum quatriduo periturum". Haec Cicero et Salustius. Non est accipiendum per superiores dies et per paucos, per triduum et quatriduum, sed intra superiores dies et intra paucos, intra triduum et quatidium. (3) Nam illud quod aliqui dicunt tempus continuatiuum et solidum significari per accusatiuum, secus per ablatiuum, plane falsum est. Cicero enim atque Virgilius saepius accusatiuo et quidem indifferenter utuntur, posteriores uero plerique ablatiuo. Aliquando in huiusmodi generis sermonis omittimus post sic: intra decem dies quam uenit confecit omne negocium, in paucis diebus quam Rhodum appulit uxorem duxit, id est postquam uenit, postquam appulit, quae exempla apud historicos sunt plurima».

CXX. De nisi.

[1] 343. «Diffinitiones descriptionesque per quid nihilue inceptae per nisi compleri possunt, ut quid est animal nisi corpus cum anima concretum? Et nihil est aliud nisi corpus cum anima coniunctum. Item quid aliud est alias nisi corpus, et cetera, uel quam corpus, et cetera. Et non aliter describi potest animal nisi quod sit corpus, et cetera, uel quam sit corpus, et cetera. (2) Vnde Cicero (De sen. 5): "Quid enim est aliud gigantum more bellare cum diis, nisi naturae repugnare?" Idem comparatiuum facit, ut (Cic. De fin. 4, 43) "Quid est iocundius quam honeste uiuere? uel nisi honeste uiuere?" Nam et Quintilianus ait (4, 2, 66): "Nihil est facilius nisi totam causam omnino non agere". Praeterquam eandem aut prope parem uim obtinet quam nisi, cuuis exempla uelut repertu facilia paretermitto. (3) Illud unum dignum ammonitione puto: ubi praeter est, praeterquam locum habere posse, ut nullius rei praeter tempus uel praeterquam temporis sum auarus, bella nulli praeterquam sediciosi et pauperi uel sediciosum et pauperem sunt iocunda». Laurentius libro 3º, capitulo 58, probat.

[2] 344. Transfero si dicatur de rebus animi, translationem sine amisionem significat, secus si de rebus fortuitis sermo sit. Vnde Laurentius libro eodem, capitulo sequenti, dicit: «"Quem morem Spartiatae transtulerunt in feminas"(De am. 80), et alibi idem Cicero (Tusc. 2, 36): "Quid nisi in amiciciam transferatur, quae in alios transferuntur, non solet remanere penes eos a quibus transferuntur". Mos autem, ut uult Cicero, ita transfertur, ut penes priorem quoque remaneat».

[3] 345. Committere non nunquam est aliquid faciendum iniungere et quasi commendare, ut tibi hoc negocium commisi, id est mandaui, et commisiti mihi ut tua negocia gererem. Aliquando commitere praecedente negationem utque sequente uel quamob rem, permittere significat, et semper in malam partem cadit, ut non committam, ut quispiam me contumeliis afficiat, Cicero (?): «Non committas, ut dicendum sit, non putabam», et idem: «Non commitas, ut cum omnia tibi a nobis suppedita fuerint, tibi defuisse uideare». (2) Et per quamobrem sic locutus est: «Considerare debes nihil tibi esse committendum, quamobrem eorum, quos laudas, te non simillimum praebeas». Vnde idem: «Quod ut quamobrem pollet, licebitque id tollere hocque subiicere». Ex quibus exemplis aperte declaratur hoc uerbum sequentem ut uel simili dictione semper in malam partem sumi. Nec recte dicatur fac, comittas ut recte uiuas. Insuper secum semper negationem habet. Laurentius, libro 3º, capitulo 60 et Nicolaus Perottus carta 120 probant.

[4] 346. Oriundus ab orior, id est natus uel nascendus, sed nomen est genitiuum regens. Vnde Liuius in 8º (8, 22, 5): «Cuius erant oriundi» et in Boetio (?): «Si reminiscaris cuius patriae sis oriundus». Item et ablatiuum fere cum praepositone in personis. Liuius in primo (1, 49, 9): «Longe is princeps Latini nominis erat, si fame credimus, ab Vlixe deaque Circe oriundus». (2) In rebus siue locis ablatiuum quoque cum praepositone uel sine. Cum praepositione, ut T. Liuius (24, 6, 2): «Nati Carthagine, sed oriundi a Syracusis», id est a Syracusis originem trahentes, unde fuerunt parentes. Vel sine praepositione, ut idem (1, 20, 3): «Alba oriundum sacerdotium». Et cum indeclinabilibus copulatur, ut inde ego sum oriundus, unde tu. Vocabulistae Catholiconque et Compraensorium in oriundus et Laurentius Vallensis libro 3º, capitulo 61º, laudant.

[5] 347. Memini pro recordor tum genitiuum, tum accusatiuum poscit, ut Terentius (Eun. 801):

«Faciam ut mei et huius diei ac loci semper memineris»,

Cicero (?): «Omnia quae curant senes, meminerunt». Idem uerbum pro eo quod est mentionem facio, accusatiuum recusat postulatque genitiuum uel ablatiuum cum praepositione de, ut Quintilianus (?): «Neque omnino huius rei meminit poeta ipse»; et iterum: «De quibus multi meminerunt». (2) Laurentius Vallensis in eodem libro, capitulo sequenti et Nicolaus Perottus capitulo de uerbis, carta 56 confirmant, sed et Laurentius adiicit (fol. g5r.): «Hinc uidetur mentio deriuari, quas iam meno praesenti et geminato praeterito memino, unde supinum mentum, ex quo mento et mens, quae omnium recordatur, et mentum quia in facienda mentionem, hoc est in loquendo, praecipue mento utimur. Nullum enim animal praeterquam cocrodylus partem oris superioris mouet, sed omnia inferiorem, sicut et nos mentum. Hinc etiam mentior, quia contra mentem loquor, forte et hinc menta uenit».

[6] 348. Tamen et sed cum relatiuo quis uel qui tam affirmatiue quam negatiue coniungi latine reperiuntur et etiam eleganter, ut semper talis debet subintelligi. Vnde Laurentius eodem libro, capitulo 65º, dicit: «Homo illitteratus est cui tamen paucos in rerum gerendarum scientia anteponas, latinum est; homo illitteratus est, sed cui paucos anteponas, etiam elegans est. Item in negatione: homo quidem illitteratus quem tamen non postponas multis. Ideo dixi elegans, quia subintelligitur talis, quod in alio non fit, ut sit homo illitteratus, sed talis, quem, et cetera. Vel sed is pro talis, ideoque et hoc eleganter dicetur: homo illitteratus, non tamen quem multis postponas. Aliquando nec talis nec is subintelligitur, ut hic ager est meus, sed cuius usu careo».

[7] 349. Eadem persona quandoque sed perraro tanquam alia suscipitur. Laurentius enim eodem libro, capitulo 68º, scribit hoc modo: «Me occupato in administratione magistratus, nullum tempus seponere ad studendum poteram, uel me occupato in administratione magistratus, nullum tempus mihi reliquum erat. (2) Rarissime Latini sic locuti sunt, Graeci frequenter. Sed hoc modo potius: occupatus in administratione magistatrus nullum tempus seponere ad studium poteram, uel occupato in administratione rei publicae nullum mihi tempus ad studium reliquum erat. Dixi rarissime, non tamen nunquam, nam quidam sic locuti sunt, ut Oratius De arte poetica (174):

"Se puero, censor castigatorque minorum

Simile quiddam sapit".

(3) Quale est apud M. Tullium (De or. 1, 97): "Cum et per me egissem et per Drusum saepe tentassem". Illud enim per significare solet medium quendam aliumque intercessorem. Nunc uero qui quaeat medius esse inter se et alium? et tamen sic uulgo loquimur: per me ipsum rogaui, per te ipsum obtinuisti.

CXXI. De ab.

[1] 350 regula. «Ab duabus liquidis -l- et -r-, et -i- consonanti praeponi solet, ut ab lege, ab legatis, ab litteris, ab rege, ab rogo, ab re, ab Ioue. Abs uero -t-, ut abs te, ab Tito. Interdum -q-, ut Terentius (Ad. 254):

"Abs quiuis homine beneficium accipere gratum est"».

Hoc Laurentius libro IIº, capitulo 29, docet, et Nicolaus Perottus adiiciens: «Cum ceteris uero iungitur a, ut a nobis, a foro.»

[2] 351. Ab re secundum Facium temere et sine causa significat, quod Laurentius in primo sui Antidoti, in textu quod diceret ab re esse non admittit, sed significare dicit praeter rem et quasi indecens siue indecenter et inconuenienter. Liuius libro XXXV (35, 32, 6): «Et quanquam prope abscisa res erat, tamen non ab re esse Quintio uisum est sociorum aliquos legatos interesse ei consilio». Suetonius Augusti uita (94, 1): «Et quando ad hoc uentum non abs re fuerit subtegere, quae enim priusquam nasceretur, et in ipso natali die et deinceps euenerunt».

[3] 352. A, ex, e et de non nunquam idem significare constat. Laurentius enim libro 3º, capitulo 70, et Nicolaus Perottus carta 117 attestantur. Audiui a patre meo et audiui ex patre meo et audiui de patre meo idem significare inueniet qui bonos libros euoluet. Cicero tamen praecipue sic locutus est. Similiter apud eundem: quaesiui te ab hostio, ex hostio, de hostio; uocaui te a uia, e uia, de uia. (2) Sed hoc ultimum apud eundem in alium quoque sensum accipitur, ut in Philippicis (?): «Cum de uia languerem, et mihimet displicerem et de re publica et quod de uia fessus essem, quasi de labore uiae. Hic enim uia significat iter, hoc est actionem ambulandi illic locum quo ambulamus. (3) Pro maiorem harum trium postremarum regularum intelligentiam Priscianum XIIIIº (14, 31) et omnes ibi scribentes uide, inter quod Petrus Heliae in XIIII fine dicit: «Est autem in compositis ab ex dubitatio quaedam, quando enim sequitur uocalis post eam, ita in quibusdam pronunciare consueuimus, ut uideatur -x- cohere sequenti uocali, ut exaudio. In quibusdam autem per se et quasi disiunctum ab e sequenti. Sed in his nihil aliud attendere debemus nisi usum et euphoniam. (4) Constat enim quod in omnibus compositis ab ex coniungi et litterari -x- cum -e- praecedenti debet. Emeri compositum est ab e et merus et pro imbecilli ponitur; enodis ab enodo, -as, extorris dicitur; exul ab extra terram; excors dicitur demens ab ex et corde; exero ab ex et sero, -is, -ui, quod modo non est in usus et ponitur pro extrahere, ut exere ensem, et pro nudare, ut habens manus exertas, id est nudatas; expedio ab ex et pedica, quod est pede et capio, -is; extirpo ab ex et stirpe componitur pro radico». (5) Catholicon et Compraensorium de his praepositionibus et huiusmodi in suis locis dicunt, inter quae de de sic habetur: praepositio de est, et ablatiuum poscit et quandoque dicit materiam, ut iste pannus de lana est; quandoque originem, ut Ioannes Raimundus Ferrarii de Barcinona; quandoque ordinem, ut de mane fit meridies, id est post mane.

[4] 353. Auxilium cum do feroque sed opem cum fero, non cum do coniungimus. Dicimus enim secundum Laurentium libro 3º, capitulo 69: «Auxilium do feroque opem do non dicimus, sed fero, unde opitulor, quod Tullianum uerbum esse Seneca auctor est (Luc. 17, 2), quo tamen et Salustius utitur (Cat. 33, 2) et Plautus (passim) et alii multi». Fero uero secundum Nicolaum Perottum, carta 49 (fol. f7r.), quinque significat: porto, dico, opto, produco patiorque. Id autem uarias compositiones habet, secundum quas significationes sunt et uariae. De quibus idem Nicolaus carta 100 plene meminit.

[5] 354. «Animaduerto pro intueor cum accusatiuo sine praepositione construitur, sed intueor ad personas, animaduerto ad res personasque refertur. Animaduerto autem por punio accusatiuum  mediante in praepositione petit, ut animaduerto te uel res tuas, id est intueor. Et animaduerto in te, id est punio, sed punire quoruncunque est siue iure siue iniuria, animaduertere uero eius est, qui in alterum ordine ac rite potestatem habet, id est cum animaduersione considerationeque punire. Quamuis autem animaduerto te et animaduerto in te differant, ut dictum est, non tamen intueor te et intueor in te, quinimmo idem significant». Hoc Laurentius eodem libro, capitulo 72º, dicit.

[6] 355. Teste eodem Laurentio, capitulo sequenti: «Saepius homo quam uir, filius quam natus, pater quam genitor, mater quam genitrix, parens pro utroque etiamque persaepe oratores dicunt. Poetae potius econuerso, historici uiam mediam quandam tenent, ut Salustius (Cat. 51, 16): "Eos mores atque eam inuidiam uiri cognoui"».

[7] 356. Secundum eiusdem Laurentii, capitulo sequenti, sententiam: «In primis potens si de masculo sermo fit, inter primos intelligitur, si de femina, inter primas, si de neuro inter prima. Quod si adiectiuum desit, in neutro accipietur certe. Quale Virgilii illud est (Georg. 1, 338):

"In primis uenerare deos".

(2) Nisi tale sit, quale apud eundem (Aen. 1, 330):

                        "In primis regina quietum

Accipit in Teucros animi",

in primis, non inter primas aut inter prima accipiundum est, sed inter primos. Vna enim inter mares femina nominatur sine feminis aliis aut inter primos et inter primas.

[8] 357. Inter facio, ago, frango, accipio patiorque secundum elegantes dicendi modos longa est differentia. Nam Laurentio referente eodem libro 3º, capitulo 78: «Dicimus facio te certiorem, non certum, et id in prosa. Nam Virgilius (Aen. 3, 179):

"Anchisem facio certum"

dixit eo quod in uersu syllaba breuis inter longas collocari non possit. (2) Facio tibi gratum, facio ludos, facio rem diuinam, facio sacrificium, facio solemnitatem, nunquam ago. Sed ago orationem, ago libros, ago uersus, et in multis huiusmodi. Item feci iacturam, feci damnum, feci naufragium. Vix unquam passus sum iacturam, damnum, naufragium; feci tamen fugam, quod ego fugi alterum, non quod alter me; feci timorem, non quod ego timui alterum, sed quod alter me. Item feci iter, nunquam egi iter. (3) Aliquando etiam feci uiam, feci copiam tibi rerum mearum, nunquam egi aut dedi aut praestiti copiam; feci potestatem tibi uidendi res meas domesticas, non autem dedi; feci lucrum, non autem acquisiui lucrum; honore dicto, urinam fecit; stercus fecit, non autem emisit. Simile huic est quod dicimus fregit nauim, fregit bracchium, quasi ipse fregerit, id est ipse egerit, et non potius passus sit». (4) Haec Nicolaus Perottus in capitulo De componendis epistulis, § Quid facio, carta 102 (fol. n4r.), refert, ubi omnia ex facio composita et eorum significata dicit, ibique de defectio, defectus, officium, beneficium disserit. Laurentius uero in eodem 78º subiungit capitulo: «Ita enim accepi molestiam, cladem, contumeliam, uulnus, iniuriam, dedecus, ignominiam, uix autem passus. Accepi etiam uoluptatem, gaudium, laeticiam, et hoc potius quam pasus sum».

[9] 358. Iniurior et contrarior multis alis modis ornatioribusque dicuntur, ut Nicolaus Perottus carta 64, docet (fol. n6u.): «Loco enim primi dicitur tu es mihi iniurius, tu infers mihi iniuriam, tu non es mihi aequus, tu mihi iniuriam facis, tu afficis me iniuria. Loco secundi ponitur semper mihi aduersaris, semper mihi repugnas, semper mihi refragaris, semper mihi obniteris, semper mihi obstas, semper mihi opponeris, semper mihi contrarius es, semper es mihi aduersus, semper mihi oppositus».

CXXII. De parenthesi.

[1] 359. Parenthesis est interposita ratiocinatio diuersae sententiae. Virgilius:

«Aeneas (neque enim patrius consistere mentem

Passus amor) rapidum ad naues praemittit Achatem».

Vnde Donatus ait: «Parenthesis est quotiens sententia inchoatur eique ratio interponitur, ut in exemplo praedicto. Debuit nanque praemitti Aeneas rapidum ad naues praemittit Achatem, et deinde subiungi nam neque passus amor patrius consistere mentem. (2) Ideo Ad Galatas (2, 9): «Cum uidissent gratiam, quae data est mihi (qui enim operatus est Petro in apostolatu, operatus est mihi inter gentes) Iacobus cephas et Ioannes dextras dederunt mihi et Barnabe societatis». (3) Vel parenthesis est sententiae interpositio, qua de medio remota integer perdirat sermo, Ouidius in principio Metamorphoseon (1, 2):

«Dii coeptis (nam uos mutastis et illas) aspirate meis».

(4) Parenthesis uero dicitur a para quod est inter, et thesis quod est positio, quasi interpositio. Haec Doctrinale confirmat in XIIº (12, 2.537-39):

«In clausa clausam si commisces alienam

Inde parenthesis est: Princeps (quia bella minatur

Hostis) multibus urbes praemunit et armis».

Item Catholicon, in 4ª parte, in tractatu De figuris, captiulo De Tropis, § Parenthesis.

[2] 360 regula est. Parenthesis ornate per quis et is trifariam fieri potest. Laurentius enim libro 3º, capitulo 79º, scilicet de parenthesi per quis et is sic inquit: «"Si potuisset et redimere oculos matris (qua pietate fuit) uicarios suos dedisse", id est tanta pietate in matrem fuit. Idem Quintilianus (Decl. 6, 4): "Hoc si scisses, pater, affirmo, promitto (cuius pietatis est) nemo te antecessisset". Et alibi (9, 21): "Quae pietas tua est". (2) Tribus enim modis utimur per relatiuum, totidem per pronomen is: primo modo sic, ea pietate fuit; secundo sic: eius pietatis es, sed hoc rarius; tertio sic: ea pietas tua est, ea pro tanta accipitur. Ideoque ipso tanta uti quoque licet eodem modo quo et pronomine. Habet autem aliquid plus talis oratio quam si dicas pro tua pietate».

[3] 361. Fere omnia nomina uerbalia in -io terminata, quae a supinis per mutationem de -u- in -io formari solent, actiue passiueque sumuntur. Actiue, ut M. Tullii accusatio, passiue, ut Verris accusatio. Iterum actiue Constantini imperatoris donatio facta ecclesiae, passiue ut imperii occidentalis donatio. Item et existimatio pro opinione et sententia actiue sumi solet, ut mea de rege existimatio, sed pro fama nomineque passiue, ut homo existimationis magnae, id est famae nominisque quod eum homines magni faciant et existiment. (2) Insuper et opinio cum hoc uerbo uenio eodem modo accipitur, siquidem actiue dicendo in opinionem ueni. Significat enim quod talem opinionem habui, non nunquam passiue, cum opinio famam notat, opinio quippe sit quae de me ab aliis concipitur, non quam ipse de aliquo suscipiam. (3) Suscipio autem, obliuio, uituperatio et offensio cum hoc uerbo uenio fere semper passiue sumuntur. De suscipio dicit Cicero (In Vat. 2): «Quod si falso P. Sextio uenisses in suspicionem», id est suspicionem tui, non tuam. De obliuio idem (In Sall. 5): «Vt si fuerint excellentes uiri, certe iam uenerint in obliuionem», hoc est quod ceteri de illis obliti sunt, non quod ipsi de aliis aut de se. (4) Itidem de uituperatio. Idem nanque Tullius IIIIº Verrinarum dicit (2, 4, 14): «Vt propter eum in sermonem hominum atque in tantam uituperationem ueniret». Offensio quoque paene semper passiue sumitur, unde idem non Clodii offensiones, sed offensas dicit, suas uero offensiones. (5) Vectatio quoque non huic est dissimile, uector enim cum significare deberet quod uehit, ut nauis, equus, uehiculum, potius id quod uehitur denotat. Hoc autem est homo, Cicero (Phil. 7, 27): «Etiam summi gubernatores in magis tempestatibus a minoribus uectoribus admoneri solent». Non tamen pro nauta uectorem accipias, uectores nanque sunt qui precio uehuntur in aliena naui, sed quandoque uector pro eo qui uehit assumitur, ut Seneca in Hercule furioso (Her. 9):

«Tyriae per undas uector Europae nitet».

Haec auctoritate Laurentii, libro 3º, capitulo 80, scilicet de nominibus quibusdam in -io, confirmantur.

[4] 362. Bene et male cum iudico, censeo, pronuncio, opinor, sentio existimoque et similibus ad loquentem spectant, propriumque declarant errorem ueramue sententiam, ut bene uel male iudico, sed cum de ad alios referuntur, ut bene uel male de te iudico, bene uel male de me existimas, bene uel male de illo iudicamus. Hic enim non error sentientis, existimantis, iudicantis innuitur, sed uicium eius de quo sentimus, existimamus, uel iudicamus. (2) Bene uel male cogito refertur ad alterum significatque utilitatem uel perniciem, non errorem. Item bene uel male dico tibi, opto, praecor aut imprecor. Male audio, id est infamor mea crimina audiens, ut bene audio, id est collaudor meas uirtutes percipiens, sed male dico et bene dico ad alios referuntur. Salustius In Ciceronem (1, 1): «Respondeo tibi, ut siquam male dicendo uoluptatem cepisti, eam male audiendo amittas». Praeterea eodem modo bene et male de te mereor est dicendum. (3) Haec fere omnia libro 3º, capitulo 81, confirmat Laurentius. Idem libro Vº, capitulo 99, scilicet de demereor bene maleue, item de demereror et emereor, notanter ait: «Mereor de te est aliquid in te confero. Si beneficii quidem, bene mereri de te dicor; sin autem offensionis, male de te mereri. Non nunquam utrunque reticemus, sed in ambiguum sensum, ut quid de te sum meritus? Non nunquam per negationem sic: homines nihil de me meriti, id est qui nihil in me beneficii aut officii contulerunt. (4) Demereor quoque pro bene de aliquo mereor accipitur, sed cum accusatiuo, Ouidius Heroidum (2, 27):

"Dic mihi quid feci, nisi non sapienter amaui?

Crimine te potui demeruisse meo"».

(5) Vnde Nicolaus Perottus carta dicit 60 (fol. h1r.) : «Mereo et mereor quando post se ablatiuum habent cum praepositione de significant tractare, ut ego bene mereor de te, Antonius male meritus de militibus suis siue male meruit de militibus suis. Virgilius (Aen. 4, 317):

"Si bene quid de te merui".

(6) Sic dicuntur etiam promereo et promereor, commereo et commereor, inter quae haec differentia est: quod promeremur et meremur bona, commeremur mala. Demereri etiam dicimus bene mereri, ut Quintilianus (1, pr. 3): "Vt pleniori obsequio demererer amantissimis mei", unde male usurpant aliqui demerita pro uiciis». (7) Emereor autem secundum Laurentium eodem capitulo 99º idem paene quod mereor. Praeteritus eius emeritus, unde emeriti stipendia, qui militia perfuncti sunt, nominantur. Et in signifcatione passiua stipendia emerita, ut idem emeritis huic bello stipendiis. Et per translationem a Virgilio emeriti boues dicuntur et quaedam alia». (8) Vnde Nicolaus Perottus, ubi supra, dicit (fol. h1r.): «Emeriti milites dicuntur qui ob ingrauescentem aetatem ab onere militandi liberantur nec amplius merent». (9) Idem Laurentius de bene maleque pro ualde: «Cicero (De fin. 5, 76): "Habetis orationem bene longam"». Huic simile quidam male habet, ut comici frequenter: male mihi timeo, pro eo quod est ualde timeo. Cicero in Bruto (88): "Credebat scriptores illos male multatos", id est ualde et quasi bene multatos, sed in malum illorum. Neque id solum in positiuo aduerbio, sed in superlatiuo quoque, ut pessime multatos. (10) Atque adeo in comparatiuo, sed frequentius cum uerbo odi, ut idem in Philippicis (11, 12): "Quo neminem ueteram peius oderunt", peius quasi magis et ualidius. Per aliud autem uerbum, ut Ouidius Heroidum (4, 34):

"Peius adulterio turpis adulter obest".

Denique male pro non accipitur, ut apud Virgilium saepe repritur». (11) Vnde Seruius primo Georgicarum dicit (1, 105): «Male pinguis arenae, id est non pinguis, sterilis». Male pro non et ita saepe facit Virgilius.

[5] 363. Loco patris, filii uel fratris te habeo non intelligas, ut ubi prius illi erant, ibi tu nunc apud me sis, sed quod in ea charitate habearis, qua illi aut fuerunt aut sunt aut essent aut esse debent, ut quis fratris loco, id est pro fratre sit, etsi frater non desit. In locum uero praedictorum dicitur quando illi desunt aliique succedunt. (2) Quale illud apud Quintilianum est (12, 1): «Nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus, laboris, dolorum, postremo mortis ipsis exciderint, nisi in eorem locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?» Ergo ita dicitur ubi aliud erat, aliud successit, quae diuersa a superiore est sententia loco uoluptatis mihi est, loco honoris, loco turpidinis, id est uoluptuosum, honorificum, turpe. (3) Illud autem sermonis genus, quo passim utuntur ecclesiastici: ego habeo te in patrem, tu es mihi in filium, accipio te in fratrem, a ueterum abhorret usu. Veteres nanque dicunt habeo te loco patris, tu es mihi loco filii, te loco fratris acipio; uel te pro patre habeo, tu es mihi pro filio, te pro fratre sumo, et non nullis aliis modis. (4) Et haec expositiones locum habent ubi tale aliquid non est, sed pro tali habetur, ut in illo: «Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam», quod elegantius dictum esset loco matris uel pro matre siue pro sua. Non autem in illo quod pro uero accipi debet: ego ero illi in patrem et ipse erit mihi in filium dicere licuisset, id est dixissent ueteres. (5) Ego ero illi pater et ipse erit mihi filius, sed more Graecorum, unde haec sumpta sunt, nostris ecclesiasticis loqui placuit. Iidem ueteres, qui illo modo locuti non sunt, sic tamen loquebantur: reuertor in patrem tibi, redii in amicum, sed hic uerbum est significans motum. Haec Laurentius libro 3º, capitulo 82º, refert. (6) Nicolaus autem Perottus carta 12 dicit (fol. p8u.): «Reuertor siue reuerto, utroque enim modo Cicero utitur. Interdum significat redeo, interdum uenio, multumque in eo uerbo elegantiae est. Cicero De fato (Fat. 7): "Ad Chrysippi laqueso reuertamur", cum nihil de Chrysippo locutus fuisset. Redeo in eadem significatione accipitur. Quintilianus (Decl. 4, 16): "Si uerum est post uetusta saecula et innumerabiles annos reddi, rursus aliis corporibus animas", reddi dixit pro dari, sicut Cicero reuertamur pro ueniamus».

[6] 364. Agere gratias est uerbo quod barbare regratior quidam dicunt. Gratias habere est in animo, cum memorem accepti beneficii mentem animumque habeo, et inuicem gratificandi uoluntatem. Referre siue reddere gratias est facto, ut si tu a me subleuatus aut pecunia aut patrocinio aut manu alioue subsidio uicissim me aliquo modo subleuaueris, gratias retulisti reddidistique, licet Seneca nolit malas referri posse, sed reddi. (2) Cicero uero nunquam fere ait reddere gratiam sed referre, sed enim reddi referrique gratia non modo facto, sed etiam uerbo dici potest, quippe dicendo quandoque non minus quam faciendo proficimus. Elegantius autem ego gratias quam gratiam dicitur, et habeo referoque seu reddo gratiam quam gratias. (3) Item et ago grates dicimus, sed apud poetas saepius, qui necessitate uersus ago gratias dicere non possunt. Non nunquam etiam apud oratores, nisi pro eodem significato gratias non grates sit legendum. Et deo gratiam referre non possumus, quia dicendo quoque nunquam cognitum est nisi apud quosdam recentes nisi barbare loqui nescientes, sed gratias agimus. (4) Raro quoque deo gratiam habere dicor, quotiens agnosco apudque me ipsum fateor ab illo beneficium accepisse citra spem gratiam referendi.

"Pol diis habeo gratias"

dicit Terentius in Andria (770), quod in pariundo aliquot afferunt libere. Haec apud Laurentium, libro Vº, capitulo 41, et apud Nicolaum Perottum carta 126, reperies. (5) Reddo secundum Nicolaum Perottum, carta 52, tres significationes habet: scilicet restituere, ut reddo titi pecunias; consignare, ut reddo tibi litteras, quas Cicero mihi ad te dedit; item facere, quando duos accusatiuos habet, ut reddam te doctum, id est faciam. Et reddo ex re doque componitur, et -d- geminatur, ut a redis, secunda persona de redeo, differat. Et in redeo -d- interponitur ut hiatus euitetur, qui in reeo esset, hoc est gratia eufoniae, ut fit in redintegro et redimo.

[7] 365. Teneo cum ablatiuo memoria non aduerbio memoriter copulatur; pronuncio narroque econtra, ut pronuncio et narro memoriter, quod uulgo semper imperite dicitur corde tenus, mente tenus. Agnosco uero, complector et repeto cum utroque possunt coniungi, ut agnosco, complector et repeto memoria et memoriter. Hoc Laurentius libro 3º, capitulo 84, docet.

[8] 366. Facio iniuriam uel contumeliam possum dicere, non autem molestiam, sed afficio molestia ut iniuria contumeliaque, teste Laurentio in sequenti capitulo.

[9] 367. Recipio secundum Nicolaum Perottum, carta 49 (fol. f7u.), si simplicem uel cum ablatiuo mediante a uel ab accusatiuum habet, significat accipio, ut recipio pecuniam, recipio a duce stipendium; sin autem datiuum, designat promittere, ut recepisti mihi, id est promisisti mihi. (2) Quod si recolligere, quod uulgo recollir dicimus, denotauerit, accusatiuum cum altero accusatiuo poscit.

[10] 368. Mitto et rescribo secundum eundem, carta 52 (fol. g1u.), tam datiuo quam accusatiuo cum ad coniunguntur, ut mitto tibi et ad te, rescribo tibi et ad te. Hoc ego quidem de dico praecipio. Apud enim scripturas sacras dico nunc cum datiuo, nunc cum accusatiuo cum ad, ut dico tibi uel ad te iungi reperio.

[11] 369. Eodem Nicolao, carta 40ª (fol. e7u.), referente, parturio neutrum et desideratiuum est, et eniti partumque desiderare significat. Parere autem actiuum est, et in lucem iam emittere et enixam esse notat, ut quae iam diu parturiit aliquando pariet. De pluribus regulis antedictis in meo Elegantiarum breuiario cum additamentis suis in locis antea designatis inuenies.

CXXIII. Libertus et libertinus.

[1] 370 regula est quod libertus relatiuum patroni sit, libertinus uero ingenui, licet unus idemque sit libertinus et libertus. Per libertinum nanque hominis conditionem sicut per ingenuum denotamus; per libertum quendam priuatum respectum sicut per patronum. Ideoque libertinus, ut et ingenuus, adiectiuum est, quae de re a libertina libertinabus non fit, ut a liberta libertabus. (2) Libertus autem, ut patronus, est substantiuum. Illudque diffinire solemus, non autem hoc, ut in iure ciuili libertini sunt, qui manumissi iuxta seruitute sunt, quemadmodum econtrario sunt ingenui, qui libera matre nati nec postea serui facti sunt. Per hos enim, ut dixi, hominis significatur condicio, non autem per libertum et libertam, quae priuatum respectum ad antea dominum dominamue significant. (3) Iccirco interrogamus hic ingenuus an libertinus est, non autem an libertus. Et si respondeatur libertinus, interrogamus cuius libertus, non cuius libertinus, respondeturque est libertus meus aut tuus aut illius aut Catonis aut nullius. Itaque libertus sine patrono patronaue non est, libertinus esse potest, licet necesse sit eum aliquando habuisse. (4) Ex quo fit ut colliberti, collibertae dicamus, ut conserui conseruaeque, quo hi plures sub umbra unius patroni sint, sicut illi sub domini unius imperio. Et libertus collibertusque quis desinit aliquando esse, libertinus autem non desinit. (5) Postremo licet altero horum nominum poteramus esse contenti, tamen placuit ueteribus a publico priuatumque respectum distinguere. Ideoque libertinitas non libertitas dicimus. Ex seruo tamen non quod ad priuatum dominum referatur, sed quod ad publicum seruitus fit. Dicitur enim non modo seruus meus, sed etiam sine respectu patroni, ut hic seruus et homo seruus, quod non fit in libertus. (6) Quid oportet plura dici cum in iure de libertis libertinisque distincti sint tituli? Quam differentiam fere omnes uel iurisperiti ignorant. Nec mirum, cum et Priscianus,  grammaticorum princeps, in VIIº, ubi de datiuo et ablatiuo pluralibus primae declinationis agit, dicat hoc modo (7, 12): «Libertus dicitur ipse qui libere efficitur; libertius ipsius, id est liberti filius», quem Papias, Vgutio, Catholicon, Compraensorium sunt secuti, sed antedictae differentiae in summa fundatae elegantia Laurentius Vallensis, libro IIIIº, capitulo primo, auctor est egregius eximiusque dicendus, quam eodem loco in meo scripsi Elegantiarum breuiario.

[2] 371. Inter do fidem habeoque fidem longa est differentia: do fidem non est, ut nunc loquuntur multi, des fidem uerbis illius, id est credes, quod latine dicitur fidem habe, unde dicendum est habeas fidem uerbis eius. Nam dare fidem est aliquid sancte promittere. Virgilius (Aen. 8, 150):

«Accipe daque fidem»,

id est accipe sponsionem factam a me et tu da mihi uicissim tuam. Haec Laurentius libro Vº, capitulo XVI, et Nicolaus, carta 104ª, aiunt. Quae Vlpianus l. I, ff. Si cer. pe., de sequi fidem dicit, quod omnino uide cum glosa doctoribusque.

[3] 372. Prae me fero, prae te fers, prae se fert aliquis est dicto factoue et ipsa fronte qualem opinionem de aliqua re uel homine habeam uel habeas uel habeat quispiam confiteri aperteque ostendere. Cicero: «Nam ille qui accipit iniuriam meminit et prae se fert», id est ait se accepisse iniuriam. Quintilianus: «Fiduciam igitur prae se ferat orator semperque ita dicat, tanquam de causa optime sentiat», id est ex ipso aspectu oratoris, ex ipsa uoce, ex ipsa tota oratione eluceat fiducia. Sic prae me duco, prae te ducis, prae se quis ducit, ante me duco, ante te ducis, ante se quis ducit, prae me gero, prae te geris, prae se quis gerit sumi possunt.

[4] 373. Inter rationem habeo et ratio constat est differentia. Nam rationem habeo est respectum habeo, sed in bonum tantummodo, ut salutis habenda est ratio, honoris, rei familiaris, non autem infirmitatis, turpitudinis, incommodorum. Et tu contra ualitudinis rationem facis, id est ualitudinis respectum non habes, sanitatis -inquam- non aegritudinis. Et hoc cum genitiuo fit. (2) Cum ablatiuo autem, praeposita praepositione cum, aliam significatione habet, ut Cicero in Catone maiore (De sen. 51): «Rationem habet cum terra, quae nunquam recusat imperium», id est negocium, et habet cum terra commercium. Haec Nicolaus Perottus carta 112 disserit (fol. o6r.). (3) Rationem constare, ut breuiter dicatur, est aequam legitimamque rationem aut ostendi aut apparere ostendi posse. Plinius Iunior (1, 5, 16): «Mihi et tentandi aliquid et quiescendi, illo auctore, ratio constabit». Haec onmia Laurentius, libro Vº, capitulo XVIII, refert.

[5] 374. Ratiocinior secundum Nicolaum Perottum, carta 66 (fol. h8r.), interdum significat per rationem demonstro, unde ratiocinari dicitur, qui per syllogismos aliquid probare contendit; interdum ratiocinari est computare siue compotum facere, unde ratiocinator dicitur computator. Vnde Cicero primo De officiis (1, 59): «Optimus ratiocinator qui addendo et deducendo uidet quae reliqui summa sit». Et hoc adiectum in meo Elegantiarum breuiario, eodem libro Vº, capituloque XVIII, adiectum reperies.

[6] 375. Inter e et ex assignari potest differentia, quod e dictionibus ab r- incipientibus praeponenda sit, ex autem aliis et e saepe pro pro uel ad utilitatem debet exponit. Nam apud Laurentium, libro Vº, capitulo XIX, et Nicolaum Perottum, carta 122, ut in meo Elegantiarum breuiario, eodem XIXº habetur capitulo, reperitur: e re publica est, id est pro re publica est uel ad utilitatem rei publicae est; e re publica dicendum est, ut in Oratore Cicero testatur, non ex re publica. (2) Tollitur enim -x- sicut in omnibus fit fere, quae ab r- incipiunt, ut e regione, id est oppositio uel ex aduerso atque contrario, non ex regione; e re mea, e re tua, e re nostra, id est ad tuam et nostram utilitatem secundum Nicolaum Perottum. (3) Similiter ex dignitate, ex utilitate, ex usu pro eo quod est pro dignitate uel ad dignitatem, utilitatem, usum. Cicero (De or. 3, 7): «Ex tua ac rei publicae dignitate facies»; et alibi (De inu. 1, 69): «Legem, ut aequum est, ex dignitate rei publicae considerate», secundum eundem Nicolaum. (4) Ex tempore dicere est ex improuiso et impedimentum dicere nec domi compositam orationem afferre, hinc extemporalis uocatur oratio. Persius etiam ait (3, 62):

«Extempore uiuere, extempore quoque agere».

Aliter accipitur ex tempore quasi ex temporis condicione. «E renibus laborabat», inquit Cicero (Nat. Deor. 2, 137), hoc est morbum in renibus patiebatur. Ex uinculis causam dicere est alligatum respondere criminibus, ut ex equo pugnare est in equo sedentem pugnare. (5) Haec fere omnia a Laurentio dicta Nicolaus Perottus confirmat addiiciens in principio: «Notandum est huiusmodi praepositiones e et ex magnam habere elegantiam, si recte in oratione collocentur. Dicimus enim e re publica, id est pro re publica uel ad utilitatem rei publicae», et cetera.

CXXIV. Cordi est et in animo est.

[1] 376. Cordi est et in animo est longam inter se habent differentiam, nam cordi est delectat placetque significat. Cicero (De am. 15): «Idque eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus saeculis uix tria aut quattuor numerantur paria amicorum», id est magis me delectat et placet. In animo est in animo habeo uel animus est mihi uel uolo constituoue importat, ut Ad Terentiam idem Cicero (Fam. 14, 11): «Nam mihi erat in animo mittere ad Dolobellam». Haec Laurentius, libro V, capitulo 22º, et Nicolaus Perottus, carta 122, dicunt. (2) Vnde Laurentius, eodem libro, capitulo 70 disserit: «Ex sententia aliquid habere et ad uotum, licet illud uideatur rationis esse. Hoc affectus eodem tamen fere significationis ueniunt». (3) Nicolaus autem Perottus aliter dicens concordat eadem carta 122 (fol. p8u.): «Ex sententia significat pro desiderio nostro et ad uotum, additurque aliquando animi, et dicitur ex animi sententia. Vbi notandum est aliud esse ex animo, aliud ex animi sententia. Nam ex animo significat ex corde, ut ex animo loquor, quamuis in animi est et cordi est sint diuersa, ut est dictum».

[2] 377. Compertum est mihi et exploratum est mihi idem est quod per inuestigationem scio. Similiter comperi et exploraui, constitutum est mihi, deliberatum est mihi. Decretum est mihi idem est quod apud me cogitando firmatum est. Similiter constitui et decreui, at non ita deliberaui. Possum nanque deliberasse et nihil tamen constituisse. (2) Exploraui autem pro inueni fere accipitur, cum exploro idem sit quod inquiro sagaciter; unde dicuntur exploratores. Idem fit in non nullis aliis, ut exigo, quod uehementer et iure quodam postulo; inde exegi, exactum pro postulando obtinui et postulando obtentum. Tale est quaesitum pro partum a quaero. Laurentius libro Vº, capitulo XXIIIIº, exponit.

[3] 378. Faenero tibi, sicut mutuo tibi, dicitur, faeneror abs te, sicut mutuor abs te. Qui mutuat pecuniam, dat mutuo; qui pecuniam faenerat ad usuram dat. Qui mutuatur pecuniam, mutuo accipitur; ad usuram uero, qui faeneratur. Laurentius capitulo sequenti.

[4] 379. Gradum facere non est transitum facere, sed aliquam rem gradum et quasi scalam facere ad alia. Ideoque a quibusdam dicitur gradum iacere, ut si riuum transire, si in arborem fenestramue aut tectum scandere uelim, ex saxo aut scamno aliaue re gradum facio. Cicero Contra Rullum (Leg. Agr. 2, 38): «Hunc quasi gradum quendam atque aditum ad cetera iactum intelligetis». Laurentius libro eodem, capitulo 26.

CXXV. Certum est et in manu est.

[1] 380. Certum est non modo pro manifestum est, sed etiam pro deliberatum et constitutum est accipitur, quo secundo plerunque datiuus cum infinitiuo adiungitur, ut certum est mihi ire in Hispaniam. Non nunquam datiuus subintelligitur, ut apud Virgilium (Buc. 10, 52):

«Certum est siliuis inter spolea ferarum

Malle pati».

Laurentius capitulo sequenti et Nicolaus carta 105 confirmant.

[2] 381. In manu est et in manibus est utrunque in potestate est significat, sed dupliciter de praesenti et de futuro. De praesenti, Cicero (?): «Non est istuc in manu mea»; Salustius (Cat. 20, 10): «Verumenimuero pro deorum atque hominum testor fidem, uictoria in manu uobis est; uiget aetas, animus ualet. Contra illis annis atque diuiciis omnia consenuere, tantum incepto opus est, cetera res expediet». (2) In plurali tamen frequentius, cum dicimus uictoria in manibus est, quasi iam iam tenetur. Etiam dicimus in manibus est in alia significatione pro eo quod est inter manus est aut quia nondum operi summa manus sit imposita. Laurentius libro Vº, capitulo 34.

[3] 382. Praeditus bono uel malo sum dicitur, ut et affectus sum et utrunque significat habeo bonum et habeo malum, ut praeditus sum uirtute, qui sermo est usitatissimus, nunquam tamen cum ablatiuo et praepositione a uel ab, ut fit in affectus, ut ego a rege magnis honoribus sum affectus, non autem magnis uirtutibus a deo sum praeditus. De malo uero praeditus est rarior. Cicero Pro Rabirio (21): «Senectute affectus, morbo praeditus». (2) Contingit idem in singularis saepeque legimus ille est singulari improbitate, tu es singulari stulticia. Similiter fit in aliis tribus quattuorue: notabilis, nobilis, insignis et eximius. Nobile scortum, quasi in ordine meretricio excellens uel maxime inter alia notum; et latrones uocantur insignes, qui maiore manu maioreque audacia crassantur; et insignis improbitas, insignis stulticia dicitur, quemadmodum singularis, eximia stulticia rarius est. Laurentius capitulo sequenti, et de affectus sum idem quoque praecipit libro 4º, capitulo 78º; (3) et Nicolaus Perottus carta 101, et de nobilis carta 103, ibi (fol. n3r.): «Nobilis uero aliquando etiam in malam partem capitur, et a nosco, quasi notus dicitur, et nobile scortum et nobilis iniuria. Quomodo etiam famosus accipitur aliquando in bonam partem, aliquando in malam».

[4] 383. Consulo pro peto consilium uel inquiro uel interrogo accusatiuum petit, ut consulo te, sed pro do consilium prouideoue datiuum, ut consulo tibi. Sed pro prouideo frequentius est ac magis proprie in rebus, ut consule uitae tuae, consule ualitudini, dignitati, saluti, rebus tuis. Adeo frequentissime, ut cum dicitur consulere uolo mihi et meis liberis, intelligatur potius de corpore et rebus externis quam de animo. Hoc Laurentius libro Vº, capitulo 40, et Nicolaus Perottus, carta 49, dicunt; (2) ubi Nicolaus ait (fol. f7u.): «Consulere tria significat, ut hic et in 3º adiicitur, quod est iuuare ferreque praesidium». Idem Laurentius in eodem subiicit: «In plurali numero interdum sine apposito reperitur, ut consulunt senatores, quod frequetnius dicimus consultant, id est deliberant, nisi enim assit, qui consilium petat et qui consilium det, non erit deliberatio siue consultatio. Atque, ut consulunt dicimus pro consultant, hoc est quod altera pars petat, altera det consilium, ita econtrario nonnunquam consultare est unius non plurium partium, sed ita: si is apud se duas partes sustinet secumque deliberat. (3) Hinc duo nomina ueniunt: consultor et consultus. Consultor fere pro eo qui alium consulit accipi solet, non nunquam pro eo tamen qui alii consulit, Salustius in Iugurtino (103, 7): "Simul ab eo petiuit uti fautor consultorque sibi adsit". Consultus est homo prudens et sciens dignusque a quo consilium petas. Ceterum non ocurrit ubi repertum sit, nisi autem participium, ut ibi consulti medici dixerunt eundem esse langores, aut nomen pro iuris consulto. (4) In compositione frequens est, sed adiectiuum, ut apud Quintilianum (Decl. 19, 10): "O inconsultam muliebrem semper amentiam", id est imprudenter, inconsiderata nulliusque consilii. Alterum quoque compositum, si compositum est iurisconsultus, quod etiam dici solet iure consultus. Non nunquam tamen in simplici, ut Ouidius De arte amandi (1, 467):

"Sit tibi credibilis sermo consultaque uerba"».

[5] 384. Dico sententiam, si consiliarius fuerim; fero sententiam, si iudex. Non nunquam temen dico pro fero accipitur. Iuris quoque consulti hoc uerbo in hunc sensum frequentissime usi sunt. At dico leges aliud quam fero leges est. Est enim ferre ad suos, dicere fere ad uictos. Laurentius libro Vº, capitulo 48.

CXXVI. Iter facere et iter habere.

[1] 385. Iter facere iterque habere differunt. Primum est ut imperiti dicunt itinerare, ut periti ingredi iter aut uiam. Viam facere proprie est ubi non erat uia ac transitus aperire. Munire autem uiam est repurgare, reficere ac substruere interdum lapidibus. Dicimus etiam ut uiam, ita ripam munire, alueum munire, aditum munire, cum illa reficimus uel paramus. Iter habere est iter aliquem esse facturum. Haec Laurentius libro Vº, capitulo 71, et Nicolaus carta 61 attestantur.

[2] 386. Propono praemium, propono metum, ostendo spem, ostendo metum, fere in eadem significatione sunt. Hoc est hinc hortor, illinc deterreo. Nisi quod proponere est potius potestatem imperiumque habentis; ostendere uero consilium dantis.

[3] 387. Inter pacificatus sum, pacatus sum et placatus sum est differentia. Nam pacificatus sum, pacem feci; pacatus sum, in pace sum uel ab armis recessi; placatus sum, ab indignatione animi ad lenitatem redii uel animo leni sum.

[4] 388. Inter par sum, par est, paria facio est differentia. Parem esse idem est quod sufficere alicui operi siue resistendo illi siue exequendo. Non nunquam par est idem est quod decens, Quintilianus (5, 11, 9): «Si propter matrimonia uiolata urbes euersae sunt, quid fieri adulterio par est?» Paria facere est quod alibi amissum est uel quod aliunde acceptum, alibi uel aliundem compensare. Has tres ultimas regulas Laurentius libro Vº, capitulo 72, 73 et 74º probat, et Nicolaus hanc carta 122.

[5] 389. Solicito te uel quod spem metumue tibi ostendo, ut solicitare plebem, uel inquieto et curam tibi iniicio secundum Laurentium capitulo sequenti. Vnde secundum Nicolaum carta 124 (fol. q2r.), ut in meo ibidem adieci Breuiario: «Solicitus homo proprie dicitur inquietus, anxius, curis plenus, inter spem metumque constitutus. Vnde solicitare aliquem dicimus, cum spem metumque ostendimus, ut apud Ciceronem reperitur solicitare plebem, id est inquietare curam.

CXXVII. Gratum facio et gratificor.

[1] 390ª regula est inter gratum facio et gratificor est differentia, quod gratum facere est quiddam minus et prope idem quod obsequi et inseruire, ut Cicero (Fam. 3, 9, 2): «Si hunc iuueris, gratissimum mihi feceris». Gratificari quiddam maius, ut deum gratificari hominibus dicimus, non autem gratum facere, quasi idem sit, quod beneficia conferre. Laurentius libro Vº, capitulo 76 et Nicolaus carta 126.

[2] 391. Incedere est ambulare, inde incessus siue tardus siue festinus siue commotus, incompositus immoderatusque; proprie tamen sublimior quidam et fastum praeferens. Laurentius, eodem libro, capitulo 79º. Nicolaus carta 123 hoc confirmat adiiciens: «Virgilius (Aen. 1, 405):

"Et uera incessu patuit dea";

Seneca hoc declarata dicens (Nat. Quaest. 7, 31, 2); "Tenero ac molli passu suspendimus gradum". Nec ambulamus, sed incedimus, ut liceat diffinire: incedere est tenero ac molli passu ambulare. Hoc in meo Elegantiarum breuiario, in eo 79º addidi capitulo.

[3] 392. Mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum dicimus, cum per anastrophen postposita. Nam secundum Nicolaum, carta 117 (fol. p3r.): «Haec tria pronomina mei, tui et sui ita in plerisque sunt similia, ut quicquid uni conuenit. Alia duo exigere uideantur. Vnde cum tecum et uobiscum potius quam cum te et cum uobis, non sine ratione dicatur. Cetera etiam quasi quadam societate eodem modo in oratione collocari uoluerunt. (2) Tecum autem ideo dicitur, qui si huic praeponetur cum in ablatiuo plurali cacephaton fieret, quod uicium in epistolis et in omni oratione soluta maxime uitandum est, essetque longe cacephaton turpius quam illud Virgilii (Aen. 1, 193):

"Numerum cum nauibus aequat".

Ceterum et usus obtinuit ut et quicum in ablatiuo casu propter supradictorum monosyllaborum similitudine diceremus». De hoc supra, libro primo, § Nec mecum, carta 64, plenius dissero.

[4] 393. Asseuerare est inter ipsa argumenta probationemque admiscere uim animi motumque. Quod declarat Quintilianus cum inquit (5, 12, 12): «Altera ex asseueratione probatio est, ego hoc feci? Tu hoc mihi dixisti? Et o facinus indignum»; et alibi (4, 2, 95): «Cum praesertim quorundam probatio sola sit in asseueratione et perseuerantia».

[5] 394. Inter placeo mihi, non placeo et displiceo mihi est differentia. Nam praeter negationem diuersae significationis sunt. Etenim non placeo mihi et displiceo mihi intellectus sunt aperti, ut De oratore Cicero (de or. 2, 15): «Nunquam mihi minus quam hesterno die placui»; et in Philippicis (1, 12): «Cunque de uia languerem et mihimet displicerem». (2) Sed placeo mihi idem est quod superbio dote aliqua donoue quod mihi assit et glorior et mihi eo nomine confido, plerunque cum inferiorum contemptu. Quintilianus (Decl. 13, 11): «Placeas licet tibi opum tuarum fiducia diues». Paene in hunc sensum mirari se accipitur, nam hoc in alterum efficere est laudabile, de se ipso crebrius est in uicium. Et quis se mirari dicitur quasi sibi placet uel de se magnifice sentit. Laurentius libro Vº, capitulo 92. (3) Illud unum est quod utrunque bene dicitur miror te iusticia et iusticiae, ut Priscianus libro I minoris, § His constructionibus, uersiculo Hoc autem saepe, carta 27, dicit expresse (17, 103).

[6] 395. Congrue dicimus placet mihi me esse largum et placet mihi esse largus. Qui loquendi modus etiam cum uerbis aliis reperitur, ut puto te esse bonus amicus, Lucanus in Xº (9, 1.037-38):

«Titumque putauit iam bonus esse socer»,

et Ouidius (Pont. 1, 7, 6):

«Qui praecor esse tuus»,

et Terentius (Ad. 125):

«Ei mihi pater esse disce ab his qui uera sciunt».

Nicolaus Perottus capitulo de impersonalibus, carta 68 (fol. i1r.), refert, cuius et Prisciani sententiam in meo Elegantiarum breuiario, libro Vº, capitulo 92, reperies.

[7] 396. Conflaui aes alienum et contraxi aes alienum idem est quod factus sum debitor alienae pecuniae. Dissolui aes alienum idem est quod contraxeram aeris alieni restituo et pluribus soluo. Vel quasi cathena qua ligabar me pecunia soluenda dissoluo. Laurentius libro Vº, capitulo 94.

[8] 397. Orationem habui, non orationem feci, feci sermonem potius quam habui, non nunquam etiam habui. Laurentius capitulo 97.

[9] 398. Exhorreo hanc rem idem est quod expauesco; abhorreo ab hac re idem est quod perquam alienus sum ab hac re. Hoc semper exigit huiusmodi ablatiuum, illud uero nunquam, sed accusatiuum.

[10] 399. Bene mecum agitur idem est quod in bona conditione sum. Item praeclare tecum agitur, optime cum illis agitur, melius cum hominibus ageretur, si paruo contenti essent. Ita male mecum agitur et peius incommdisue et pessime. Nonnunquam et actiue. Valerius, libro V (Val. Max. 5, 3, 3): «Bene egissent Athenienses cum Milciade», et cetera. Actum est semper in malam partem accipitur, ut actum est de re publica, id est res publica extincta, desperata, perdita est. De his duobus regulis ultimis Laurentius, libro Vº, capitulo 101 et 102.

CXXVIII. Ad me spectat, conuenit mihi.

[1] 400 regula est. Ad me spectat, id est ad me pertinet, ad mortem spectat, id est tendit quasi respiciendo tendit. Laurentius capitulo 105.

[2] 401. Conuenit hoc mihi aut conuenit hoc nobis, id est decens est et aptum et conueniens. Conuenit hoc mihi tecum, id est sine controuersia est inter nos, quod tu dixisti. Laurentius, capitulo 106, et Nicolaus, carta 124, dicunt. Laurentius subiicit: «Non unquam sine supposito, ut conuenit inter nos; non nunquam sine apposito, sed tamen subintellecto, ut hoc conuenit; non nunquam sine utroque, ut conuenit». (2) Conuenire enim secundum Nonium obuium fieri significat, Terentius in Eunucho (234):

"Conueni hodie adueniens me loci quendam atque ordinis hominem".

Item uide M. Tullium De Senectute (83): "Neque uero eos solos conuenire habeo, quos ipse cognoui, sed illos etiam de quibus audiui et legi et ipse conscripsi". Plautus in Asinaria (274):

"Aetatem uelim seruire Libanum, ut conueniam modo".

(3) Conuenire colligi coire, M. Tullius in Philippicis, libro 3º (3, 5): "Cui quidem hodierno die nunc enim ita conuenimus". Conuenire interpellare». Et pro obuium fieri uel interpellare apud Liuium, libro 29, accipitur (29, 24, 1): «Cum his mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum conuenerunt». In iure autem conuenio pro cito, -as plerunque sumitur.

[3] 402. Obuio tibi, obuius tibi fio, obuius sum tibi, obuium me tibi fero, obuium me tibi fortuna obtulit, obuiam processi, obuiam iui. Laurentius capitulo 107 et Nicolaus carta 127. Obuius etiam cum genitiuo construi apud Liuium, libro 29, reperitur (29, 9, 2): «Pleminii miles fugiens sequentibus quorum erat obuius forte, Sergio et Metieno tribunis militum, fuit». Consequenter Laurentius de uerbis ad diffinitionem coniecturam, noticiam, spem recordationemque finem operis ad auctoritatem spectantibus disserit.

[4] 403. Quaedam est gerundii nominisque communio: inter agendum, inter actionem, in agendo, inter cenandum, inter cenam, in cena, super cenam, inter consulendum siue consultandum, inter consilia siue consultationes, in consulendo siue consultando.

[5] 404. Verba quaedam sunt sodalia, ut appellant te homines sapientem et existimant te malum esse et dicunt et sentiunt; illum et putant probum et loquuntur; hi et appellantur mali et habentur; diligentia honores et gignit et continet; studio litterae et parantur et conseruantur. Laurentius has duas ultimas regulas libro Vº, capitulo CXVI et CXVII, comprobat.

[6] 405. Inter commodare et mutuare secundum Nicolaum Perottum, carta 52, interest (fol. g1r.): commodamus quae eadem restituuntur, ut libros, uestes, uasa et similia. Mutuamus quae nos reddunt eadem et consistunt fere in pondere, numero et mensura, ut pecunias, oleum, triticum et similia. Vnde dicitur mutuum quasi meum, tuum, quod ex meo fiat tuum. Hoc in meo Elegantiarum breuiario, libro Vº, capitulo 119, adiicio.

[7] 406. Piget secundum Nicolaum Perottum, carta 69 (fol. i3r.), personale reperitur: «Terentius (Phorm. 554):

"Ne plus minusue faxit, quod nos postea pigeat".

Pudet, cuius oppositum est depudet, aliquando personale reperitur, ut Terentius (Ad. 84):

"Quid ille fecit, quem neque pudet quicquam?"

Reperitur etiam cum datiuo, ut pudet mihi certare. Pudet et piget quomodo differunt? Pudet ad dedecus refertur, unde pudor; piget ad dolorem animi». Dico in meo Elegantiarum breuiario, libro Vº, capitulo CXXI.

CXXIX. Accusare et incusare.

[1] 407. Inter accusare et incusare secundum Seruium cum multis aliis Nicolaoque, carta 50, est differentia, nam pares et inferiores accusamus, sed maiores incusamus, et genitiuum uel ablatiuum cum de uel coram uel accusatiuum cum apud aut ante habere possunt, ut Pirrhus accusat Penolopen superbiae uel de superbia coram matre sua uel apud aut ante matrem suam. Et idem Nicolaus, carta 121, dicit (fol. f8u.): «Accusare est reum agere uel reprehendere, et semper cum genitiuo iungitur, ut accuso te insolentiae, accuso parricidii». (2) Laurentius autem libro VIº, capitulo XIIIº, hanc non approbat differentiam, dicens apud aliquem auctorum istam non reperiri obseruationem: «Apud enim ueteres adolescentuli solebant laudi probitatis eloquentiae capessere ex magnorum uirorum accusatione. Nam et Demosthenes adolescentulus tutores suos uocauit ad iudicium. Et Cicero quaestorius Verrem praetorium accusauit. (3) Dic ergo accusare esse uel apud iudices uel apud alium quemuis, etiam apud illum ipsum quem accuses, significare atque ostendere quem peccasse. Incusare uero est mores alterius reprendere et plerunque cum quaerela, quod ab illo iniuria sis affectus. Et ita apud Terentium, Caesarem, Virgilium ceterosque auctores accipiendus est».

[2] 408. Instar ab insto indeclinabile secundum Catholicon aliosque similitudo est uel potius ad similitudinem. Vim enim huius praepositionis habet, ut in expositione uideri potest. Vnde dicendum est hoc est instar illius, id est ad similitudinem illius. Non nunquam tamen ad instar inuenitur, sed tunc abundat praepositio. Item Seruius super IIº Aeneidos (2, 15):

«Instar montis equum diuina Palladis arte»,

exponit: «Instar, ad similitudinem». (2) Quae quidem expositio non placet Laurentio: «Cum nil similitudinis equo ad montem sit. Quod si etiam similes esset, non tamen eum magnum potius quam paruum, quod sensit Virgilius, intelligeremus. Archimedes ille geometricus globum ad caeli fabricatus es, similitudinem, in quo caeli aderat effigies, non autem magnitudo. (3) Idem de tabula illa depicta fit ad orbis similitudinem, quam dicere non ausim depictam instar orbis terrarum nec alia multa huiusmodi, ut instar Antonii ambulas, instar patris scribis, instar languidi sedes, sed ad similitudinem uel ad modum uel in morem uel tanquam et similia. (4) Instar igitur potius ad aequiparationem uel ad mensuram significat, Virgilius (Aen. 3, 637):

"Argolici clipei aut plebeae lampadis instar";

Cicero (?): "Hexametrorum instar uersuum". Nam illud apud eosdem "Instar mortis ducunt" et "Fulminis instar" significat aequiparationem doloris in morte impetusque ex fulmine. Enimuero si ad similitudinis significationem proximae accedere reperimus, nimiam utendi licentiam deuitemus».

[3] 409. Deprecor, teste A. Gelio (7, 16, 5), est detestor uel execror uel depello uel abominor, ut deprecor supplicium. Laurentius autem libro 6º, capitulo 24º, tenet dici posse deprecor ut precor et imprecor: precor tibi bonum, precor tibi malum. Sic deprecor liberationem et deprecor poenam, illam, ut potiar, hanc, ut uitem. Ouidius libro primo De ponte (1, 2, 57):

«Saepe precor mortem mortemque deprecor»;

idem (Pont. 1, 2, 58):

«Ne mea Sarmaticum contegat ossa solum»,

deprecor dixit quasi precor mortem non dari in hac terra. (2) Nec mirum id fieri in deprecor, cum in magis usitatis fiat, ut in defendo. Siquidem dicimus defendo me quod fere dicitur et non nunquam defendo ictus. Nec solum deprecari est uoce, sed etiam per ea quae instar uocis obtinere solent, uultum gestumque. (3) Denique deprecor magis recuso dicto factoue significat, quam illa quae A. Gelius attigit. Nicolaus autem Perottus, carta 65, dicit (fol. h7u.): «Precari est rogare, deprecari uero est precando auertere, ut Ouidius:

"Saepe precor mortem"»,

et cetera.

CXXX. Noxae dedere.

[1] 410. Noxae dedere, salua pace conditorum Codicis, est paene dare siue tradere ob noxiam qua culpa significatur. Illi uero dicunt: «Noxa est corpus quod punitur», et in eodem loco corpus deditur noxae? Nunquid corpus deditur corpori? aut corpus sibi? Nec mirum hic noxam pro poena sumi. Haec enim poena seruorum est, quos domini ad poenam malunt tradere quam praestare maleficium quod illi admiserunt. (2) Paulus ita definit: «Noxales appellantur actiones quae non ex contractu, sed ex noxa atque maleficio seruorum aduersus dominos instituuntur, quarum actionum uis et potestas haec est: Vt si damnati fuerimus, liceat nobis deditione ipsius corporis, quod deliquerit, euitare litis aestimationem». Vlpianus quoque addit: «Vt corpus tradatur uiuum. Nam noxa etiam damnum significat». (3) De brutis autem dicitur improprie ea dedi noxae. Seruius super illud Virgilianum (Aen. 1, 41):

«Vnius ob noxam»,

ait noxam pro noxia, id est culpa, quasi noxa per se non significet culpam, sed noxia hanc significet, noxa uero poenam. (4) Vnde cum Macrobius familiaris suus noxam leuem culpam esse dixerit. Seruius non culpam sed poenam esse ait, culpam uero noxiam dici, quasi noxia quam noxa in hac culpae significatione saepius inueniri legatur, ut Laurentius libro 6, capitulo 35º, refert. (5) Catholicon autem ait: «Noxa a noceo, -es, culpam est et delictum. Noxius, -a, -um a noxa, id est nocuus et culpabilis et malus. Et hinc hic et haec noxalis et hoc noxale, idem quod noxius. Et componitur innoxius, obnoxius». Compraensorium uero subiicit: «Noxa, -ae, culpa, delictum, criminis poena. Noxalis idem est quod noxialis; noxalis idem est quod noxius; noxius autem est nociuus, culpabilis uel malus». (6) Festus Pompeius (186): «Noxa ponitur pro peccato aut pro peccati poena, cum lex iubet noxae dedere pro peccato. Noxia apud antiquos damnum significabat, sed a poetis ponitur pro culpa». (7) Nonius Marcellus: «Noxa et noxia diuersa sunt: noxa peccatum leue, Virgilius primo Aeneidos (Aen. 1, 41):

"Vnius ob noxam et Furias Aiacis olei".

Noxia nocentia, Virgilius in 8º (Aen. 7, 326):

"Iraeque et crimina noxia cordi";

Tullius in Hortensio (84): "Et certos qui de rebus in quibus peccata non maxime efferunt, noxias tamen attingunt". Noxitudo pro noxia, Actius in Armorum iudicio (162):

"Occulet noxitudo, obliteretur Pelopidarum

Ac per nos fatiscat genus"».

(8) Servius: «Noxia et noxa differunt, noxia enim poena, noxia uero culpa, Virgilius primo Aeneidos:

"Vnius ob noxam",

quanquam per noxia hic ponatur». (9) Ex his arbitror dici posse quod proprie noxia sit peccatum, crimen uel delictum uel culpa, et apud antiquos pro damno et pro leui peccato summatur. Noxa uero poena sit peccati, licet apud Codicem pro corpore nocente ponatur. Et quandoque noxa pro noxia capitur, ut Seruius primo Aeneidos, Vnius ob noxam, docet.

[4] 411. Munus, Paulo teste in l. Munus, ff. De uer. sig. (D. 50, 16, 18), tribus modis dicitur: «Vno donum,  et in munera dici dari mittiue. Altero onus, quod cum remittitur uacatione militiae munerisque praestat. Inde immunitatem appellari. Tertio officium, unde munera militaria, et quosdam milites munificos uocari. Igitur municipes dici quod munera ciuilia capiant». (2) Vlpianus l. Inter, eodem dicit titulo (D. 50, 16, 194). «Inter donum et munus hoc interest, quod inter genus et speciem. Nam genus esse donum Labeo ait, a donando dicitur. Munus speciem. Nam munus esse donum cum causa, ut puta natalium, nuptiarum». (3) Item Martianus l. Munus proprie, eodem titulo (d. 50, 16, 214): «Munus proprie est quod necessario subimus lege, more imperioue eius qui habet iubendi potestatem. Dona autem proprie sunt quae nulla necessitate iuris, sed sponte praestantur, quae si no praestentur, nulla reprehensio est, et si praestentur, plerunque laus inest. Sed in hoc uentum est, ut non quoccunque munus idem donum accipiatur ac quod donum fuerit, id munus recte dicatur». (4) Paulus in l. Municipes, eodem titulo (D. 50, 16, 228): «Municipes intelligendi sunt etiam hi qui in eodem municipio nati sunt». Vlpianus in l. I, in prin. ff. Ad municip., sic eleganter ait: «Municipem aut natiuitas facit aut manumissio aut adoptio. Et proprie quidem municipes dicimus suae cuiusque ciuitatis ciues, ut puta Campanos, Puteolanos», et cetera. Et de municipum munerumque materia in hoc titulo Ad municipes et in titulo De muner. et oner. (5) Et ad hanc regulam confirmandam facit Laurentius libro VI, capitulo 38, qui praeter multa ex antedicitis allegat Pomponium sic dicentem (D. 50, 1, 1): «Munus publicum est officium priuati hominis, ex quo commodum ad singulos uniuersos ciues remque eorum imperio magistratus extraordinarium peruenit».

[5] 412ª regula et postrema est quod secundum Pomponium apud Vlpianum scribentem nihil intersit utrum in annos singulos uel quot annis, an in singulos menses uel quot mensibus, an in singulos dies uel quot diebus, legetur. Cui sententiae Vlpianus accedit. Proinde et si annui tot aurei legerentur idem dicendum esset. (2) Hoc tamen, o Vlpiane, secundum Laurentium, libro 6º, capitulo LIX, non latine sed barbare diceretur: «Quis unquam dixit quot diebus et non potius quottidie? Quis et quot mensibus et non singulis mensibus? cur etiam non addimus quot horis, quot noctibus, quot lustris? At siquis ita loqueretur, licet intelligeretur quid uelit dicere, tamen uelut loquens barbare carperetur. (3) Iabolenus melius (D. 50, 16): "Vini Falerni, quod domi nascetur, quot annis uel in singulos annos binos culeos heres meus Titio dato"». Igitur quot annis et in singulos annos dici potest, non autem quot mensibus, diebus, noctibus, horis uel lustris, sed in singulos menses uel singulis mensibus, et ita de reliquis est dicendum». (4) Multa alia uel ad uerba uel constructiones elegantes pertinencia ff. De uer. sig. et in Laurentius Vallensis in libris De elegantiis et meo Elegantiarum breuiario, ubi multa ex Prisciano, Seruio Nicolaoque Perotto sunt adiecta, ut in Alfonsina, reperies. Haec pauca commemorata sufficiant, praesertim cum propria materia pronominum non elegantiarum sit, secus enim uolumen intolerabile fecissemus, nam forte iam nimis magnum dicetur. In futurum, si sat ocii suppeditatum fuerit, ologrammaton [1] componemus, ubi omnia uel minutatim per alphabetum exponemus. (5) Haec sunt quae de pronominibus dicenda uidebantur. Longitudini parcatur oro, sed ea cum utilitate comparetur, et materiae latitudo non satis ab aliis extricata pensitetur, nam tunc forsitan breuitas esse putabitur, et uidebor indubie excusatus, praesertim cum mihi scribenti tot ocurrere soleant, ut saepenumero de libello proposito magnus liber ordinetur. (6) Illud autem unum forsitan pro attentione facienda proferri potest, quod hic multa noua et inaudita utiliaque, sed fere omnia magnis auctoribus confirmata poterunt inueniri. Quare lector laete et accurate legat, nam inde multas utilitates delectationesque capesset.



Glossa: Ologrammaton, id est totam grammaticam, quippecum ibi communis et elegans per regulas, exceptiones et doctrinas et minutatim per uerba exponetur.



Glossa: Ologrammaton, id est totam grammaticam, quippecum ibi communis et elegans per regulas, exceptiones et doctrinas et minutatim per uerba exponetur.