Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

TRACTATVS DE PRONOMINIBVS SVIQVE NATVRA

            Prohemium           

Ioannes Raimundus Ferrarii docentibus grammaticam Barcinonae salutem.

(1) Nil utilius, nil honorabilius, nil praestantius, nil denique diuinius esse puto, doctissimi et colendissimi uiri, quam labores et cogitationes suas in communitatis multorumque utilitatem conuertere. (2) Sane cum fortuito in disceptationem super pronominum suique materia cum non nullis doctis uiris inciderim, et pro illius dilucidatione mihi multos libros uolutanti, quam plurima noua, inaudita sed et utilia et pro quottidiano usu necessaria splendidaque ocurrerint. (3) Ea cum his octo quae secundam pronominum normam seruant et tum quis uel qui et syllabicatis compositisque eiusdem confestim pro utilitate communi litteris mandanda putaui. (4) Et ita coniunctis multis ad elegantiam spectantibus et memoratu dignis, multo grandius opus quam decreueram adimpleui, sic enim me natura confinxit ut in unoquoque sciendi genere licet opusculum proponam facere, tamen in speculando tot tantaque in mentem ueniunt ut saepius praeter spem opus grande formetur prout et in hoc uolumine uideri potest, quod centum cartarum dumtaxat et paruarum proposueram scribere, quippe cum ideo in parua forma inchoassem pedetentim, tamen fere ad octingentas cartas ascendit. (5) Nam tot tantaque subibant ut cursum refrenare non possem. Et cum illa ex artis natura maximorum uirorum auctoritate confirmare uellem ne aliena mihi arroganter uendicare uel propriae prudentiae inniti censerer, amplioribus libris opus fuit. (6) Nam et multos praeclaros textus Prisciani aliorumque splendidissimorum uirorum exposui. Itaque mihi aliena non ascripsi ac scriptis meis maiorem et utilitatem et auctoritatem adiunxi, et ob id singularem Plinii sententiam obseruaui, qui in prohemio Naturalis Historiae sic ait egregie (pr. 21-23): (7) «Est benignum, ut arbitror, et plenum ingenui pudoris, fateri per quos profeceris, obnoxii profecto animi et infelicis ingenii est deprehendi in furto malle quam mutuum reddere, cum praesertim sors fiat ex usura». (8) Hoc igitur opus lectu iocundissimum ex multarum rerum uarietate cum delectas fere omnium scientiarum auctoritates contineat et ad adolescentes edocendos aptissimum, quod quindecim mensibus elaboratum fuit, cum suo breuiario et per alphabetum tabula, uobis censui dedicandum. (9) Illud autem unum praetermittere non possum quod aemuli mei ex hoc opere occasionem magnam arguendi me prolixitatis assument, qui saepe dicendi copiam et commorationis conclusionisque per enumerationem usum, nunc repetitiones crebras, nunc uerbositates uocant. Quod cum et de Cicerone magistro praeceptoreque dicendi quandoque dicatur aequissimo animo ferendum reor. (10) Enimuero qui res nostras ex charitate quadam, inuidiae inimica summa nituntur defendere, ex tanta operis amplitudine quippiam laudis nostrae in illos poterunt retorquaere dicendo quid admirationis esse ut tam difficilis materia, a plerisque minimum diminuteque tractata, a nobis cum tanta uarietate et abundantia et fere omnium scientiarum fundamentis et doctissimorum eloquentissimorumque exemplis fuerit explanata. (11) Et quod ego in aetate iam prouecta tot tantarumque rerum puerilium memoriam adhuc tenuerim, praesertim cum in causis orandis et consiliis ordinandis et re familiari administrationibusque gerendis ocupatissimus fuerim. (12) Ea propter uos oro magnopere, humanissimi uiri, ut praesens opus gratum et acceptum habeatis et commune uestris discipulis faciatis. Sic enim inde proueniet aliis aliqualis fructus et mihi summa iocunditas.

 Siqua possum statuite cum ad morem gerendum sim promptissimus.

 

Ex Barcinona, Idibus Ianuariis anno MCCCCLXX septimo. Valete.