Font: Antoni Cobos Fajardo (ed.), Joan Ramon Ferrer, De pronominibus suique natura (1477), Bellaterra, Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona (Microfitxa), 2000.

 

 

Tabula per ordinem alphabeticum totius operis

 

A.

Primus liber.

VI.  Aliquó et alió aduerbia.

Aduerbia ex pronominibus nominibusque similem declinationem habentibus uenientia in fine acuenda sunt, ut nequó, alió, illó, istó, eó, carta 57.

Accentus pronominum aduerbiorumque suorum similiumque, carta 57, et ibi nostrás, uestrás, Quirís.

Apocopata retinent accentum ubi integra retinere solebant, ut illíc, istíc, pro illice, istice. Nostrás, uestrás pro nostratis, uestratis. Quirís pro Quiritis,Virgili, Mercuri pro Virgilie, Mercurie, carta 57.

VIII. Hoc et haec cum ad composita ut adhoc et adhaec, praeterea significant.

VIIII. Aduerbia ex haec et hoc composita et hinc et huc descendentia eorumque accentu.

Aduerbia composita temporalia et ordinis eorumque accentus ut deinde, deinceps,etiamque apocopatio. Item et libro 4º, capitulo 30, regula 116.

X. Adiectiones syllabicae: -met, -te, -pte, -ce, carta 61, et carta 62 et carta 320.

XI. Adiectiones syllabicae huius nominis quis uel qui libro 2º, capitulo 8, carta 77 et libro 4º, capitulo 28, carta 424, tractantur, et in hoc capitulo 28 dicitur quod in syllabicatis potius deriuatio quam compositio est censenda, et licet syllabica adiectio inuitet speciem attamen non figuratam  et haec soluitur quaestio quando haec particula quod compositio et quando syllabicam adiectionem faciat.

XII. Anastrophe in mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum et de horum accentu, qui hic in cum grauis est, sed in quicum, quocum, quibuscum est acutus.

 

Secundus liber.

III. Accentus quando et generaliter omnium praepositionum coniunctionumque et etiam aliquorum aduerbiorum, capitulo 23, uersiculo Quodam autem quando, etsi de accentu aduerbiorum a pronominibus uel nominibus secundam declinationem sequentibus descendentium aliorumque in -o desinentium; et in capitulo 24, hactenus quatenusque accentum aduerbiorum, libro 4, regula 73.

IIII. Accentus nominum pronominumque genitiuos in -ius terminantium in N uide. Item accentus nominum et pronominum concisorum, ut primás et nostrás et uerborum aduerbiorumque apocopatorum, ut educ, illic, istic et similium dico libro 4º, capitulo 43, regula 199, et regulis sequentibus, carta 475 et sequentibus.

Alter, alterius penultima  corripitur et uide capitulo V.

Alius, -a, -ud facit alius in genitiuo, penultima  producta, et alii in datiuo ob ali,infinitiuum de alo, eius autem genitiuus in usu rarus est. Item capitulo 5 quod uocatiuo careat.

V. Ambo, uter et alteruter, et inter ambo duoque differentia. Item uide libro 4º capitulo 6, carta 364.

Alter et alteruter, et de his libro 4º, capitulo 18.

VII.  Accentum nominum, interrogatiuo- rum, relatiuorum aduerbiorumque similium Priscianus primo minoris explicat, et hic de hoc, praesertim super quis uel qui.


IX. De aduerbiis interrogatiuis infinitisque.

Accentus ubi et unde secundum Petrum Heliae in 15, et post de aduerbis interrogatiuis, infinitis et temporalibus.

Aduerbiorum localia interrogatiua magis confusa sunt, ut quo, qua, unde, ubi, quae saltem sex inter compositiones et syllabicas adiectiones habere possunt,  temporale quinque recipit, quia minus localibus confusum et infinitum est, plus uero aliis.

Alia interrogatiua aduerbia, sicut nomina a quibus proueniunt, nisi tres compositiones habere non possunt.

De nominibus et aduerbiis infinitis pro geminationem uel additionem cumque uniuersitatem suppositorum colligentibus, et ibi secundum Priscianum primo minoris, ubi est inter aliquis et ullus et alicubi et usquam differentia; et uide in capitulo 48, et ibi de differentia inter aliquis quisquam, quispiam et ullus, et ibi ullus interrogatiue, subiunctiue negatiueque usurpari potest, non autem affirmatiue sicut aliquis, quisquam et quispiam. Item libro 4º capitulo XI; et de aliquis plene capitulo 17.

Localia quidem aduerbia pro temporalibus auctores ponunt frequentissime, non econtrarium, carta 85, et ibi de iterum, sursum, rursum, prorsum et prorsus. De deriuatiuis uel compositis dextorsum, sinistorsum, secundum antiquissimos dextrouersum, rursum, deorsum, orsum, orientem uersum, occidentem uersum.

De actutum et de nominibus loco aduerbiorum in eadem terminatione acceptis, ut multum, primum, minimum, parum pro paruum,  post carta 86 de aduerbiorum significatione, sunt quae praesens tempus significant ut nunc, praesto uel et praesens et non multo ante praeteritum perfectum ut modo.

Aduerbia, sicut adiectiua aptius praeponuntur, licet tamen uterque praepostere collocare, exceptis monosyllabis, ut non, ne, dum, per, uel, per aduerbium est, quando affirmationem significat, uel pro ualde. Demonstratiua quoque et interrogatiua praeponantur uerbis, ut en, ecce. Similiter hortatiua et similitudinis et uocandi et optandi, ut eia, age, quasi, ceu, ueluti heus, o, utinam.

XII. Aduerbia ante et post ad uim aduerbiorum comparatiuorum accedunt, et alius quoque eiusque aduerbium aliter, et secus, ei simile, quae cum his tanto, quanto, multo, paulo, aliquanto coniunguntur. Cum ceteris tantum, quantum, multum, paulum, aliquantum.

Abusio quod ibi de terminatis in -um pro in -o exeuntibus.

XVIII. At por saltem.

At, certe.

Attamen et sed tamen.

Aperto pro aperte.

XXIII. Alioquin, uersiculo Petrus Heliae, carta 105.

XXVII. Adeo, adeo ut, adeodatus, et sic dicitur Dauid, quasi a deo in regem electus, qui et Polimitarius et filius saltus dictus est.

XXVIIII. Aliquantisper est aliquantulum secundum Hugutio, at secundum Papiam aliquandiu et aliquantulum temporis. Aliquandiu secundum Hugutio ex aliquantum diuque componitur et aliquantisper significat, libro 4º, regula 82, carta 417.

XXXI. Acsi, atque si, et de ac, et, capitulo 35, et atque pro sicut, libro 3º, capitulo 15, carta 214.

XXXII. An.

Aut, et in capitulo 33. Item de an, et et aut libro 4º, regula 131, carta 444, uersiculo Etiam de anne. Item et de aut regula 132.

 Anne.

XXXIIII. Contra mordentes artes.

XXXVII. Antehac, et libro 4º, regula 135.

A, ab et abs quibus cum litteris iungantur, et libro V, capitulo 121, regula 348, carta 772.

De a, ab, abs. In libro Vº, capitulo XCCI, non modo de ab et abs habetur in regula 350, carta 772, sed ibi regula 351. Dicitur ab re secundum faciunt, temere et sine causa significat, et in regula 352 de a, ex, e et de non nunquam idem significantibus, ut audiui a patre meo et audiui ex patre meo, et audiui de patre meo. Similiter quaesiui uel uocaui te ab hostio, a uia, ex hostio, ex uia, de hostio, de uia.

De alius et quam cum alter, ceterus et reliquus habeat differentiam, et inter alius, -a ex una parte, et aliud ex altera, etiam in diuinis, uide libro 4, capitulo 14. Item de alter, capitulo 18, carta 397.

Alter et alius,  sed alter de duobus, alius de multis dicitur; alius, id est diuersus, alter proprie ad unum refertur de duobus, alter, id est secundus.

XLIX. Accipenser carta 143.

 

Tertius liber.

II. Abusiones pronominum, libro 4º, capitulo 4º.

IX. Alio aduerbialiter positum cum accentu in fine posito, nota carta 172.

X. Vbi ars mendicet, fingere uerba licet, carta 179.

XII. Aliis et aliis dicitur a Salustio in Catilinario, pro eo quod dicitur alibi his et illis,

Admoneo cum genitiuo construitur, ut Salustius in Catilinario: «Admonebat alium egestatis», carta 195.

XIII. Allotheta secundum Priscianum primo minoris, § Illud tamen de allotheta, carta 199, ubi de diuersorum numerorum, generum, casuum, temporum personarumque constructione, et de uariatione per species, figuras et quod aliae dictiones pro aliis ponantur. De his etiam libro 4º, capitulo 3º.

Aduerbiorum quaedam sunt quae cum supradictis omnibus accidentibus, scilicet diuersis numeris et generibus et casibus et temporibus et personis etiam indifferenter ponuntur, ut non, bene, male, recte. Sunt alia aduerbia quae non possunt omnibus copulari, ut o quando est uocatiuum, et heus. Nam alii casui non adiungitur nisi uocatiuo; aliquando soli accusatiuo, ut pone tribunal uel pone domum ultra fines. Quaedam ablatiuo ut coram iudicibus, quod etiam in praepositionibus uidemus fieri, proprie autem sunt praepositiones accipiendae quae sine causalibus proferri non possunt separate, ut in illum, per illum, pro illo, sub, de, ab, ex, nam pene et coram possunt sine causalibus proferri, et aduerbia sunt, et item sunt aduerbia quae diuersis personis non coniueniunt, ut eia, Virgilius in 4º: «Eia rumpe moram nauium et mutabile semper femina», ad secundam enim dicitur solam. Sunt aduerbia quae diuersis temporibus adiungi non possunt, ut heri feci, nunc facio, cras faciam. Sunt quae singulis modis sociantur per omnes personas, numeros et tempora, ut utinam optatiuis.

XIIII. Animus incorruptus aeternus rector animus humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habere, carta 204.

XVI. Asylum hunc, carta 230.

XVIII. Adhuc carta 250 et  carta 259, capitulo 19, regula 116.

XIX. In l. II, § Post deinde, ff. De ori. iur., nota unum ordinis superfluere aduerbium, habes hic capitulo 19, carta 260.

 

Quartus liber.

V. Alteruter et de eius compositione, carta 357. De accentu contra suas regulas ex impedimentis ob consortium obseruato, ut utérque, utráque, utrúnque et plerúsque, pleráque, plerunque et cuiús, cuiá, cuiúm, benefácio, benefácis, benefácit, benefío, benefís, benefít, secus est, si facio in compositione -a- mutauit in -i- nam tunc regula seruatur accentus. Item fideiúbeo, fideiúbes fideiúbet, usucápio, usucápis, usucápit, licet in usucapis, usucapit, multi in antepenultima accentum retineant, quod laudat Catholicon.

Alteruter. Consequenter de alteruter compositione significationeque determinat. Item de alteruter et altero, capitulo 18, carta 398 et ibi de alterutrum

XVI. Alias, alibi, alio, aliquando, aliquantisper haec carta 394 et sequenti.

XVII. Aliquis 51 regula, sed carta 395. Item et capitulo 29, regula C, carta 431, et ibi inter aliquid et aliquod differentia.

Aliquot.

Aliquotus.

XXIII. Ablatiui nominum in -a terminati quandoque pro aduerbiis surrogantur, ut una, qua, nequa, ut nequa scire dolus, ubi nequa pro nequando supponitur.

XXV. Aliquandiu, aliquantisper et aliquantulum temporis significant et ex aliquantum diuque componuntur, regula 82, carta 417.

XXX. Abhinc, adhuc et similia, regula 116, carta 438.

XXXVII. Accidens quid est et quot modis accipiatur etiam secundum Porfirium et Augustinum et grammaticos, regula 171, carta 466.

Antecedens ubi proxime supra.

XLII. Aduerbiorum personalium meatim, tuatim, suatim, nostratum, uestratum significata in regula 197, carta 474.

 

Quintus liber.

VI. Absoluta pronomina § Iam tempus est, carta 481. Vide infra in P, et uide libro V, capitulo 89, regula 129 usque 130.

Appositio, et de appositione cum euocatione iuncta uide libro Vº, capitulo 88, et infra sub hoc capitulo explico.

XVII. Inter Appositionem et euocationem conuenientiae differentiaeque interpono in uersiculo, Appositio uero, carta 492. Item de appositione, capitulo 40, uide infra in C, uersiculo Tantum, sub hoc capitulo 40 et capitulo 50.

XXVII. Ablatiui mea, tua, sua, nostra, uestra, cum interest, refert et est pro pertinet, non modo a parte post secundum Laurentii Vallensis opinionem, sed etiam a parte ante in constructione collocant, carta 513.

XXXVIII. Omne agens dignius patiente est, carta 528.

Auctoritati quandoque facienda est atributio, quae licet excusari possit tamen ad consequentias trahi non debet, carta 530 in principio.

Adiectiuum simile substantiuo immediatius praecedenti uerba substantiua copulant, nisi forsitan ex aliquo impedimentum eueniret, ut ex generum conceptione dicendo Petrus et Maria sunt albi, non albae. Adiectiuum nanque substantiuo immediatius praecedenti copulari debet, carta 530.

XLIIII. Antiptosis quid est et quomodo fit secundum multos uariosque auctores, et de differentia inter eam et synthesim, carta 545. Item aliquid habetur libro Vº, capitulo 106, regula 238, ultra medium, scilicet carta 701, uersiculo Hic quaeri potest, in fine cartae 700 posito, ibi: «Hic, scilicet in hanc locutione fessus currere, uel fortis pugnare sit antiptosis, infinitiuus enim pro gerundio primo uel ultimo collocatur, ut fessus currere pro currendi, cupidus studere pro studendi, fortis pugnare pro ad pugnandum, et sic est nominatiui pro genitiuo accusatiuoue posito, infinitiuus enim nominatiuus rei uerbi es. Aliqui dicunt quod ibi sit elipsis. Deficit enim ad praepositio quippecum dicendi esset fortis ad pugnare, id est ad pugnandi actum. Tertia preualuit opinio, quod ibi synecdoche sit, quae pulchra figura hic dicitur, eo quod modica sit improprietas.

XLVI. Antithesis, carta 549 in additione magna.

XLIX. Anastropha.

Atrophia pro qua syncresis et non synthesis ponitur.

LI. Auctoritas in grammatica ut in iure ratio est potissima, uersiculo Verumenimuero, carta 554.

LII. Allotheta § Iam de allotheta, carta 561 et ibi primo generum, deinde ibi, in uersiculo Allotheta numerorum, de ipsa numerorum allotheta.

LIX. De casuum allotheta, § Plene de generum, carta 569.

LX. Allotheta temporum, § Temporum, carta 570.

LXI. Allotheta modorum, § Verbi, carta 571.

LXII. Allotheta personarum, § Allotheta personarum, carta 572.

LIII. Allotheta per omnia accidentia unicuique partium orationis, carta 571.

LXIIII. Fundamenta omnium super allotheta praedictorum, § De his, carta 572.

LXXIII. Substantiuum et adiectiuum secundum regulam 23 in tribus concordare debent, in numero scilicet, genere et casu. In 24, quod adiectiuum tripliciter accipitur uoce tantum, re tantum, re uoceque in simul. In 25, quod adiectiuum ab adiicionis deriuatur et est id quod substantiuo adiicitur. In 26, licet substantiuum et adiectiuum in dictis tribus debeant conuenire, tamen quandoque in numero casuque discrepant, nunquam tamen in genere, ut haec una sororum est inter fratres, bonus ac de fratribus unus, in his enim adiectiua cum substantiuis in genere conueniunt, in ceteris discrepant. In 27, dicendo una sororum, una duplex substantiuum habere potest: unum immediatum subintellectum, scilicet soror uel pars, quod non exprimatur oportet; alterum mediatum, scilicet sororum. In 28, cum dicitur unus de fratribus uel bonus inter fratres, hi casus fratribus et fratres a principio subintellecto, scilicet existens reguntur ut unus, scilicet existens de fratribus, uel bonus, scilicet existens inter fratres, licet teneant quod  accusatiuus et ablatiuus ab illo nomine adiectiuo regi possint.

LXXIIII. Alter istius et illius dici non debet, sed alter istorum, regula 42, carta 593.

LXXVI. Aduerbia generalitatem cum confusione quadam significantur, ut ubiqueubicunque et similia, cum genitiuo plurali locorum et genitiuis similibus construuntur, ut ubicunque terrarum et ubicunque locorum, et hi genitiui ab his aduerbiis ex ui partitionis gubernantur, partem namque loci significant et partis ad locum dispositionem et distributionem debent, regula 47, carta 595.

LXXXII. Antecedens in locutione quandoque ponitur a regimine absolutum, uel ob id tantum modo collocatur, ut relatiuum ad id sub certitudine referatur, ut baculus et uirga ipsa me deus consolata sunt, et Cato in primo conscius ipse sibi de se putat omnia dici, regula 74, carta 606. In regula se de improprietate, possibilitate et necessitate.

Item in regula 76,  relatiuum ad nomen adiectiuum et uerbum saepe inuenitur referri, ut piger es, aut fugis, quod procul a me abhorreat. In 77ª, de harum locutionum improprietate. In 78, de improprietate, possibilitate neccessitateque. In 79, quare relatiuum in neutro genere ponitur.

LXXXIII. Vox bifariam considerationem recipit, aut enim quantum ad se ipsam significationis immunem, aut quantum ad significatum representatum ab ea. Et ideo regulam uocem referre potest, licet eius antecedens significatiue ponatur, ut Christicola Christum colat, quod a Christo coloque componitur. Hic enim relatiuum quod id antecedens Christicola solum pro uoce refertur, quamuis ipsum antecedens ibi suum significatum representet. In regula 80ª, carta 608. In regula 81, quando dictio dicitur significatiue pronomini et quando materialiter, dic ut T, D,  sub hoc capitulo.

In 82ª, in antecedente duo, ut uox et significatum, sunt, et horum utrunque relatiuum referre potest, sed hoc quidem fit proprie, nam pro quocumque supponit antecedens, hoc relatiuum referre debet. Alterum solum quandoque refert, sed tunc improprie. Cum autem talis relatio sit confusa, relatiuum in neutro genere ponitur, quod magis est confusum.

In 83, uniuersaliter in unaquanque dictione dicimus duo, uocem scilicet et significatum, esse, et cetera. Dico infra in D sub hoc capitulo

In 84, carta 609, relatiuum naturaliter positum quandoque ad antecedens sumptum significatiue refertur, ut dat deus aureolam, quod nomen habetur ab auro.

Aurea et aureola unde ueniant et quod significent in 85 regula.

In regula 86 quando relatiuum quoad uocem tantum refertur, ad antecedens significatiue existens, est improprietas cum enim relatiuum sit ante latae rei recordatiuum, ad antecedens eo modo quo significat referri debet, et ita pro eodem significato, pro quo ponitur antecedens, relatiuum est locandum, sed cum antecedens notat unum relatiuum uerius aliud magna est improprietas, possibilitas et neccessitas, dic ut ibi.

In 87 ad antecedens materialiter collocatum quandoque relatiuum significatiue refertur, ut nomen Equirria sit nobis placet illa uidere.

LXXXIIII. In 90ª regula quod haec constructio nomen Equirria sit nobis placet illa uidere et similes magnam improprietatem habent, et cetera. Dic ut in regula 86 dixi. In 91, quod locutiones antedictae impropriae et figuratiuae sunt, et ideo rarissime usurpandae, sed inuentae rationibus defendendae ibi datis.

In 92, saepe relatiuum ad antecedens relatum proprium significatum mutat, ut manus domini sunt crucifixae, quae fecere nos. In 93, quod in hac oratione manus domini, et cetera, similibusque uelut figuratiuis sunt improprietas, possibilitas et necessitas. In 94, relatiuum quandoque ad antecedens refertur cum proprii numeri uariatione, ut deus hominem plasmauit et eos marem feminamque creauit. In 95ª, quod hic sit improprietas, possibilitas et necessitas. In 96, quod huiusmodi figuratiua locutio primo Geneseos inuenitur, ibi nanque sic scribitur: «Et creauit deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem dei creauit illum masculum et feminam, creauit eos benedixitque illis deus». In 97ª regula, carta 614, relatiuum in locutione sine antecedente positum quandoque reperitur, et hoc fit sententiae exprimendae causa. Aliquando, nanque uel ob iram, uel nimium gaudium, uel aliam passionem, animus perturbatur, bene prouenit ut sine antecedente ponatur relatiuum. In 98, de tribus solitis concurrere. In 99ª, quod huiuscemodi locutiones impropriae et figuratiuae sunt, sed in frequenti usu ex nimia animi perturbatione, quas per antiptosim seu allothetam, etiamque eclipsim, possumus excusare.

LXXXV. Antecedens et relatiuum quandoque in locutione infinite indeterminateque ponuntur, et cetera, regula 101, carta 614, dico plenius, infra in D sub hoc capitulo.

In regula 103, in hac oratione homo currit et ipse mouetur, de aliquo hominum sermo fit, sed de quo minime diffinitur, et cetera.

In 104, in hac oratione omnis homo est id quod ipse est, ipse ad hoc nomen homo refertur, per quod non omnis homo supponitur, sed per hanc orationem omnis homo, sed per nomen illud, supponitur homo, et pronominis relatio non ad orationem sed ad solum nomen substantiuum fit. Ideoque per hoc pronomen ipse non omnis homo, sed homo supponitur, ut et hoc cum quadam personae identitate fiat.

In 105, carta 617 quis per hanc orationem omnis homo est id quod ipse est,  quoad primam partem prima noticia facta sit ut et in ista:  omnis homo currit et ipse mouetur, nam per omnis homo prima fit noticia, non tamen ipse eam totam secum trahit, ipse enim non ad omnis homo sed ad homo refertur.

In 106, cum dicitur homo albus currit et ipse est animal, ipse non hominem album sed hominem tantum refert, sicut enim hoc relatiuum ipse substantiam solam significat, sic et de ea relationem facta, et harum regularum confirmatio in Petro Heliae primo minoris est.

LXXXVI. In 107, relatiuum quandoque refertur ad antecedens personalitatem propriam uariando, ut o aqua, benedic domino, quae super caelos extat, hic enim aqua antecedens uocatiui casus est, et ita personae secundae, secundum Priscianum, et hoc relatiuum quae tertiae est personae. 

In 108, haec locutio benedic o aqua domino, quae super caelos extat et similes, ut nobis parce deus, nostros lauet ille reatus, impropriae et figuratiuae sunt, cum antecedens et relatiuum diuersarum personarum sint, quae eiusdem esse deberent. Inter se nanque pro eodem referuntur, sed haec improprietas per sinepthesim excusatur, de sinepthesi plene in sequentibus regulis docetur.

LXXXVIII. Omnia nomina et in omnibus casibus, uocatiuo dempto, pronominibus omnibus possunt apponi, ut ego Ioannes, mei Ioannis, et cetera, uerum quando rectis ego tuque apponuntur, fit euocatio, ut ego Ioannes lego; nos homines mille cruciarum subiicimur, et cetera. Vocatiuum excepi, hic enim solummodo uocatiuo tu meusque, noster  et nostras potest apponi, ut o tu bone Iesu parce nobis; o uos homines libidinosi, et cetera; o mi pater, et cetera, regula 118, carta 621.

In regula 119, omnia tertiae personae pronomina, excepto sui, figurate quoque per appositionem euocationemque non nunquam primae secundaeque personae pronominibus apponuntur, ut ego ille qui super studeo, proficio, et cetera.

In regula 120, carta 622, solum hoc pronomen ipse additiuum uel appositiuum uocitatur, quod Apollonius epithematicon nominat, sed non eo quod id solum aliis pronominibus, uel etiam nominibus apponatur, sed quia frequentius quam alia, ut ego ipse; tu ipse; sui ipsius, ille uel iste uel hic uel is ipse, Iesus ipse, Ioannes ipse; rex ipse. Nam et alia pronomina reperiuntur appositiua, ut quae pronominibus aliis etiamque nominibus adiungantur, ut ego ille, tu iste,  sui illius, istius, huius uel eius, hic ille, hic iste, hic is qui bene perseuerauerit, saluus erit, is ille,uel iste, qui studet, scit, non hic ipse qui uagatur, et cetera. De nominibus sint exempla: ille rex, iste pater, hic dominus, et cetera.

XC. Relatiuum non nunquam refertur ad antecedens non ratione uocis, id est modi per uocem expressi, qui est ut sit in accidentibus solitis concordia, sed ratione rei secundarie intellectae, ut gens est bona, deus est  protector eorum; hic enim relatiuum eorum ad antecedens gens propter rem secundario  intellectam, et non propter uocem aperte refertur, regula 131, carta 629.

In regula 132, quod in hac locutione deus est bona gens, deus est  protector eorum similibusque magna est modorum significandi, generis scilicet et numeri, disproportio, et ideo propter diuersorum generum et numerorum constructionem allotheta fit, et hoc secundum Priscianum primo minoris, § Illud tamen, uersiculo Construuntur.

In regula 133, quod in his locutionibus est improprietas, possibilitas et necessitas.

Adiectiuum nomen quandoque non ratione uocis, id est modi per uocem expressi, sed secundarii intellectus cum substantiuo coniungitur, ut pars hominum, ualidi turres et moenia scandunt, hic enim pars non ratione uocis, sed rei secundario intellectae cum adiectiuo et uerbo copulatur, pars enim principaliter rem quandam sub unitate et genere feminino significat, secundario uero quandam dispersam multitudinem, in qua multi masculini sunt. In duabus regulis sequentibus est de allotheta et improprietate, possibilitate necessitateque secundum Priscianum.

Nomen adiectiuum uerbumque numeri pluralis cum nomine distributiuo numeri pluralis singularis multotiens copulatur, ut utraque formosae, me iudice, sunt uenerandae, regula 137, carta 631. In regula sequenti de constructionis improprietate, ubi dicitur quod similis incongruitas inter substantiuum et adiectiuum, non alias inter suppositum et appositum, apud T. Liuium Ab urbe condita, libro IX, capitulo penultimo reperitur: «Incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consulum ageret». In regula 139, quod in hac T. Liuii constructione est tantum una improprietas, uidelicet numeri inter substantiuum et adiectiuum dissociatis, sed in illa utraque formosae, et cetera, duplex est conuenienter possibilitatem neccessitatemque expositio. In 140 regula de harum omnium locutionum improprietate et causis eam excusantibus, nam omnes factae sunt ad sententiae expositionem habendam et ad denotandam, quod in numero plures quasi unum ad aliquem actum exercendum essent.

In regula 141, pro illius uersus Vtraque formosae, et cetera, expositione fabula declaratur.

In regula 142, est harum locutionum per antiptosim uel sintosim seu allothetam excusatio, cum sit maxima improprietas, quae fugienda est, nec nisi magnis ex causis usurpanda.

XCVII. Relatiua saepe per suorum antecedentium reperiuntur eclipsim, ut nihil clementia praexcellentius homo habere potest, uelut qui per eam deo fit simillimus, hic enim hic iste deest, aut dic uelut participans, quae uirtus diuina uocitatur, nam et hic huius eiusue uirtutis, uel hanc eamue uirtutem, uel hac uel ea uirtute deficit et suppleri potest, regula 191, carta 650.

Item in regula sequenti relatiua nisi ponantur non intelliguntur nisi antecedentia in demonstratione sint, quae relatiua subintelligunt, nam et tunc sine relatiuis antecedentia promi possunt, ut si Sanctum Franciscum cum quinque plagis ostendens, subiiciam: talis Christus erat.

Item in 193, carta 651, secundum Laurentium in Elegantiarum libro 3º, capitulo 21, relatiuum frequenter antecedenti in genere uel numero non respondet, quipppecum eius sententia ab antecedentis ad sequens substantiuum de masculino in neutrum relectatur, ut Salustius «Est locus in carcere, quod Tullianum appellatur», et cetera.

XCVIII. Accusatiuus ornate pro nominatiuo, et alii casus pro aliis usurpantur, ut antecedens relatiui casum, suo relicto, sequatur, Virgilius primo Aeneidos: «Vrbem quam statuo uestra est», oratores autem antecedens postponunt, ut quam urbem statuo uestra est. Ouidius: «Cecidere manu, quas legerat herbas», Quintus: «Time nequos porrexerim cibos uenena fiant», in quo ratio est habita uenustatis, ut substantiuum et antecedens in eodem casu sint, sed saepius saltem apud oratores antecedente posptosito. Tale est id Euangelii: «Sermonem, quem uos audistis, uerus habetur». In Graeco, testante Laurentio, hoc est in fonte, sermo, non sermonem est, unde noster interpres Latine quam grammatice loqui maluit, regula 195, carta 652.

In regula sequenti, carta 653, si substantiuum cum adiectiuo praecedat cum interiectu huius uocis ne dicam et dicere oportet.

Etiamque similium, adiectiuum sequens in accusatiuo ponetur subintelligendo eum, ut homo doctus ne dicam eminentem eumque subintellige, quod melius dicitur quam homo doctus ne dicam eminens, sin autem post huiuscemodi inter lectum substantiuum cum suo adiectiuo sequatur, in nominatiuo poni debet, ut asper et uiciosus, ne dicam crudelis et sceleratus rex.

In regula 197, si post accusatiuum primae, secundae tertiaeue personae infinitiuus sequatur, subsequens res in nominatiuo poni debet, secus si infinitiuus postponatur, tunc enim utraque res in accusatiuo collocanda uenit. Exemplum primi: sentio  te bonum praexcellere ut ceteri, hic enim subintelligitur scilicet boni praexcellent. Exemplum secundi: sentio te bonum ut ceteros praeminere. Hic quidem nihil potest intelligi, infinitiuo statim subsequente et omnia ad suum regimen attrahente, itaque tunc sic fit expositio: sentio te bonum praeminere ut sentio ceteros praeminere.

C. Adiectiuo praecedenti obsequi substantiua debent, ut nulla uirgo remanet, uel corrupto comite me, uel te matre, uel me. Non autem sic me comite corrupto uel te matre, et cetera, regula 201, carta 656.

Item regula sequens, adiectiuo praeeunte, diuersa substantiua singulas coniunctiones uel copulatiuas uel disiunctiuas habentia, Latine non coeunt, ut corrupto et corpore et mente, lacerata uel facie uel brachio. Adiectiuum nanque ad utrumque substantiuum in genere et numero applicari debet, ut corrupta et fronte et maxilla; uulnerato uel naso uel oculo.

CI. Aue Gratia plena dicitur, sed propter amphibologiam remouendam Aue gratiae plena uenustius diceretur, regula 214, circa finem.

Abundo et affluo circa finem, in additione magna.

CII. Ad et in idem significant, ut eo ad uillam et in uillam confero excipitur, regula 218, carta 673.

CIIII. Arceo et abigo quid significent et quam differentiam inter se habent, regula 221, carta 682.

Assum quoad tria significata. Accuso et quam differentiam habeat cum incuso, regula 226, carta 584.

CV. Ausculto et audio regula 233, carta 688.

CVI. Ablatiui absoluti uario modo ordinari possunt nam praeponi uel postponi in constructione quaeunt, sed in medio collocari, regula 239, ubi nota propter constructionis impedimentis ablatiuos absolutos postponi posse, et uide hic pulchros textus Prisciani allegatos, in libro V, capitulo CXIIII, regula 202.

Accessus et accesso quomodo differant in aditione super  regula 302.

CXVII. Armarium, armamentarium, atramentarium, aluearium, regula 322.

CXIX. Ablatiua nominis temporalis non nunquam pro accusatiuo cum praepositione intra collocatur, et in oratione temporali haec dictio post saepe deesse, ut quam pro postquam surrogetur, regula 342, carta 769 et ibi, quod falsum sit tempus continuatum et solidum per accusatiuum et non per ablatiuum significari, et quod Cicero Virgiliusque saepius accusatiuo et indiferenter, scilicet tam pro tempore continuato quam non continuato utuntur, posteriores plerisque ablatiuo et indifferenter quidem.

CXXI. Auxilium cum do feroque, sed opem cum fero non cum do coniungimus, regula 353.

Animaduerto pro intueor cum accusatiuo sine praepositione construitur, sed intueor ad personas, animaduerto ad res personasque refertur, animaduerto autem pro punio accusatiuum mediante in praepositione petit, regula 354, carta 773.

CXXII. Ago cum facio et accipio cum frango pati secundum elegantes dicendi modos, quam habent differentiam, regula 357, carta 774.

CXXIII. Afficio, molestia, ut iniuria contumeliaque possum dicere, non autem facio molestiam, sed facio iniuriam uel contumeliam, possum dicere secundum Laurentium, libro 3º, capitulo 85º, regula 366, carta 779.

CXXIIII. Aduotum, regulam 376 uide, id est in cordi est, sub C in hoc capitulo.

CXXV. Affectus sub bono uel malo, ut praeditus sum dicitur, et utrunque significat habeo bonum et habeo malum, ut praeditus sum uirtute, qui sermo est usitatissimus, nunquam tamen cum ablatiuo et praepositione a uel ab, ut fit in affectus, ut ego a rege magnis honoribus sum affectus, non autem magnis uirtutibus a deo sum praeditus. De malo uero proditus est rarior. Cicero Pro Rabirio: «Senectute affectus, morbo proditus». Continget idem in singularis saepeque legimus ille est singulari improprietate, tu es singulari stulticia. Similiter fit in aliis tribus quattuorue notabilis, notabile in signis et eximius, et cetera, regula 382, carta 783.

CXXVII. Accusare est inter ipsa argumenta probationesque uim animi motusque adiungere, regula 393, carta 785.

Abhorreo ab haec re et exhorreo hanc rem, carta 786, regula 398, infra in Exhorreo.

Agitur mecum uel tecum, uel cum hoc, uel illo, uel hominibus, bene uel male et peius, pessime, uel incommodus, regula 399, carta 786.

Actum est semper in malam partem accipitur, ut actum est de re publica, id est res publica extincta, desperata est.

CXXVIII. Ad me spectat, id est ad me pertinet, ad mortem spectat, id est tendit, quasi respiciendo tendit, secundum Laurentium, libro 5, capitulo 104, hic regula 400, carta 786.

CXXIX. Accusare et incusare quomodo differant, regula 407, regula 487, uide infra in incusare, sub I in hoc capitulo.

 

 

 

 

 

 


B.

 

Liber tertius.

IX. Binosque imperatores sibi fecere, ex Salustio, carta 173.

Binae, carta 175. Item carta sequenti, secundum Nicolaum Perottum bina pro duo, et terna pro tria ponuntur, quotiens substantiua quibus iunguntur declinantur tantum in plurali, ut binas, ternas, denas, litteras, non duas, tres, decem. Interdum poeta etiam cum aliis substantiuis eodem modo usurpant, ut Virgilius: «Bina maun lato crispans hastilia ferro».

 

Liber quintus.

CXVII. Benedicus non inueni, quia nec benedico inuenitur, licet eo Priscianus utatur, et hoc tempore utamur more Graecorum, quorum auctoritate huic uerbo praeter naturam suam accusatiuum dedimus, cum datiuum petat, sic maledico, quod et ipsum nunc ad imitationem Graecorum etiam quandoque accusatiuum habet, regula 326, carta 763.

CXXII. Bene et male cum iudico, censeo, pronuncio, opinor, sentio, existimo, mereor, similibusque, et bene pro ualde, ut et male pro ualde sed in malum, ut male multatos. Neque id solum in positiuo aduerbio, sed in superlatiuo quoque, ut pessime multatos. Atque adeo in comparatiuo, sed frequentius cum uerbo odi, ut Cicero in Philipicis: «Quo neminem ueterani peius oderunt», peius quasi magis et ualidius, per aliud autem uerbum, ut Ouidius Heroidum: «Peius adulterio turpis adulter obest», denique male pro non accipitur, ut apud Virgilium saepe reperitur, unde Seruius primo Georgicorum dicit: «Male pinguis arenae», id est, non pinguis, sterilis. Male pro non et ita saepe facit Virgilius, regula 362, carta 777.

 

 


C

 

Primus liber.

VI. Circúm, ponéque praepositiones postpositae acuuntur in fine, praepositae per ommnes grauantur syllabas.

 

Secundus liber.

II. Cui monosyllabum uide in V et capitulo IIIIº, et ibi de huic.

X. Meme, tete, sese secundum Petrum Heliae, I minoris, sunt composita, Laurentius tamen libro 2º, capitulo 2º, dicit haec tria geminari, priora quidem per figuram, scilicet meme, tete, tertium sine figura, carta 85. Item dico libro 4º, capitulo 31, regula 127.

XVII. Ceu pro quasi et tanquam, et magis poetarum est, sed quo multi et praesertim plurimus utuntur. Quidam indocte pro sicut his utuntur temporibus. Nam proprie haec sex: ceu, uelut, ueluti, uti, quasi, tanquam, inducunt imaginem, sed sicut, sicuti et ut similitudinem, quamuis ut generale et commune cum omnibus uideri potest, nec non uti, cuius prope, quae ut, ea est significatio.

XVIII. Certe affirmatiue et pro saltem accipitur, uel at certe et at saltem quandoque significat, et certe scio. nam certe cum et coniunctione semper affirmat, sed coniuncta cum scio similibusque uerbis -e- in -o- mutare solet, ut certe scio, sicut dicimus manifesto pro manifeste, aperto por aperte, liquido pro liquide, tuto pro tute, et similia.

XXI. Cum et quod non iungatur cum re intrumentum notante, sed comitem, et quod aliquando deficit. Et de cum per anastrophen pronominibus postposito, ut mecum, tecum, secum, nobiscum et uobiscum, libro I, capitulo XII, § In A, et in capitulo 22 libri secundi, et libro 4º, capitulo 23, regula 71, et capitulo 30, regula 118 et libro V, capitulo 127, regula 392.

Item de cum multifaria sumpto libro 4º, capitulo 25, carta 418 dico, et uide infra in Praepositio.

XXIII. Composita a quando et tamen et longe et intus, de horum compositis et compositis ab hinc, huc inceps et orsum horumque omnium accentu, libro 4º, capitulo 30, regula 116.

Crebros.

XXVII. Composita seu irregulares uocum congerie, etiam indeclinabilium, cum pronominibus uel quis uel qui similibusque coeuntium. Item capitulo 40 ce coniunctione et aduerbio disiunctiuo et negationis usu, scilicet quod coniunctio uel aduerbium disiunctiuum ante adiectiuum ad uaria substantiua applicandum, uel uerbum uarium multiplex post quod geminetur praemittit, sed non postponi potest. Et de hoc etiam libro 4º, regula 139, et de negationis usu in sequenti regula. Insuper libro 5º, capitulo 94, regula 162, carta 638, cum multis regulis sequentibus.

XXXIII. De coinunctionibus disiunctiuis subdisiunctiuisque et de copulatiuis quoque et de omnibus coniunctionibus plene secundum Priscianum et Petrum Heliae, capitulo 36, et uide libro 3º, capitulo 13, et libro 4, regula 136.

XXXVII. Citro, et libro 4º, regula 136.

Cominus, et infra, libro 4º, capitulo 24.

XLII et XLIII. De coniunctiui, id est subiunctiui, natura, uide infra in S.

LI. Cuiás et cuiús, -a, -um, secundum Priscianum XII maioris et primo minoris et de eorum accentu et etiam secundum Catholicon, Laurentium, Festum Pompeium et Nonium Marcelum.

 

Tertius liber.

IX. Commeatus.

Cuniculus, uni cuniculi dici debet, quando interdum multiplices sunt cuniculi, sed in unius modum, ut ibi unitas esse putetur, et hoc instar epistulae, ubi in una multae litterae in unum, id est in unam eandem epistulam coninguntur.

XI. Codicilli et unos binosque codicillos dici debet.

XIII. Coniunctio communiter cum generibus, casibus, numeris, temporibus et personis uariis inuenitur, de hoc etiam libro 5º, capitulo 94º plenissime.

XVI. Celtiberos, id est robur Hispaniae, aliquot proeliis fregit, scilicet Cato Censorius, L. Florus in 2º, hic, carta 235.

 

Quartus liber.

XIIII. Ceterus, -a, -um, et quam cum alius habeat differentiam, regula 38, carta 387.

XX. Connubo.

Connubium.

XXI. Cunctus ubi de omnis et totus et cunctipotens.

Contus.

Contor, -aris in percontor et inter contor et

Cunctor differentia et cumetatim

Cuncta, -ae a cunctus, -a, -um, id est mora.

Cuncti secundum Festum Pompeium sunt omnes, sed coniuncti congragatique, at omnes diuersi locis licet sint.

XXIV. Comminus, regula 81, carta 414.

XXV. Cur, regula 83, carta 418.

XXVIIII. Composita a quis uel qui, plene hic dico § De syllabicatis, carta 431, sunt autem VII: aliquis, ecquis, nequis, nunquis, quisquis, siquis, unusquisque.

XXXI. Casus pronominum, ut nominum participiorumque, sex sunt; sui uero nominatiuo nec habet nec habere potest, et omnia uocatiuis carent pronomina praeter, tu, meus, noster et uester.

XXXII. Citra pro sine, regula 128.

XXXVI. Coepi non habet praesens et futurum nec participium, sed tantum praeteriti coepio, secundum Priscianum in XI, carta 4, Catholicon dicit in coepio: «Coepio, -is, coepere, coeptum, id est incipere, deriuatur a epi, praeterito de capio, sed praeteritum huius uerbi et quae formantur ab eo retinentur adhuc et huius praeteritum, quandoque pro praesenti, quandoque pro praeterti accipitur; et coeptus ab eo ueniens, sed inceptus ab incipio per -e- solam».

XXXVII. Cirra est crinis, uel potius crinium plicatura, a cirrin, quod est tondere, et incirratus, id est crinitus, secundum Catholicon et Compraensorium, regula 175, carta 468.

Ceritus a Cerer, id est insanus, furiosus, quasi Cereris ira in furorem ductus uel coactus, uel dicitur ab insania, quam solutis criminibus usa est Ceres, Proserpinam quarens, quam Pluto secum duxerat in Infernum, et de hoc per Petrum Heliae in fine quarti est, ubi supra.

XLII. Cuias patrium, Cuius, -a, -um possessiuum, regula 198, carta 454.

Item de horum accentu, regula 199ª similium accentu. Insuper in  regula 200, quod cuiás, ut nostrás et uestrás, non tantum patriam nationemque, sed etiam partes significet. Posthac in regula sequenti cuius, -a, -um tam interrogatiuum quam relatiuum esse possit, deinde in regula 202 est declinatio huius nominis cuius et in sequenti de accentu.

 

Quintus liber.

I. Constructio quot modis accipitur, et quid est in proposito.

XVII. Inter personarum conceptionem et euocationem differentiae, carta 492, uersiculo Euocatio quoque a personarum conceptione differt.

XIX. Copulae copulaeque natura uerborum substantiuorum uocatiuorum et eorum uim habentium, quid est. Item de copula huius infinitiui esse uerbum substantiuum semper formam copulat, uel per se, uel adiunctione alterius dictionis, sed nomen negationis nulla apponit formam, sed priuat ea, ergo non potest per uerbum substantiuum copulari. Nota bene dicitur tu es nullus homo, uel aliquid est nihil, nullus enim formam hominis remouet, sed non posit.

XX. De constructione uerborum substantiuorum uocatiuorumque cum nominibus et pronominibus, et ibi de uerbo substantiuo in constructione subintellecto, in § Cum de euocatione, carta 502, et ibi de uerbi substantiui intelligentia positis in costructione demonstratiuis pronominibus uel aduerbiis. Et ibi de quis, qualis, quantus participiisque compositis cum uerbi substantiui intelligentia. Et de participiorum constructione cum substantiuis uerbis.

Item in uersiculo Animaduertens tamen, carta 503, de constructione participiorum et quis uel qui cum pronominibus uel substantiuis uerbis. Et in uersiculo Quemadmodum posita participiorum constructione cum substantiuis uerbis, eam a uerbis uocatiuis abiicit.

XXI. De pronominum constructione in obliquis in § De pronominis constructione, carta 503, et in uersiculo Nec audiendi sunt remouetur error dicentium perfectiorem constructionem esse si nominatiuus pronominis addatur uerbo, et concludit constructionem sine pronominibus perfecta esse posse.

XXIIII. De pronominum constructione cum impersonalibus tam actiuae uocis quam passiuae.

Cuius et cuia interest uel refert dici potest, uersiculo Duo sunt, carta 506 et sequenti.

XXX. De constructione coniunctionis etiam cum pronomine uel uerbis primae secundaeque personae, ubi quattuor regulas cum suis exceptionibus explico, sed et adiicio qualiter coniunctionibus similes modos licet adiungere, licet uariatio sit permissa, ut legistis et lege.

Coniunctiones copulatiuae uel disiunctiuae praepositae uel interpositae casus eosdem sociari petunt, quando uerbum unum refertur ad ipsos, ut ego et tu meditamur, uel tui et mei miseretur ille.

XXXI. Abusiones auctorum circa constructiones antedictas, scilicet quod aliquando coniunctiones casus dissimiles coniungunt.

Ne quoque coniunctio dubitatiua uel interrogatiua similes casus exigit.

XXXII. De constructione uerborum cum obliquis pronominum, ubi duae personae, agens et patiens exiguntur, et de constructione reciproca.

XXXIII. De constructione praepositionis cum pronomine.

XXXVI. De possessiuorum constructione pronominum secundum Priscianum primo minoris cum uerbis substantiuis et adiectiuis et de constructione reciproca et quod syllabicae adiectiones compositionem non faciant. Item de possessiuorum constructione difformi disconuenientique et primo primae secundaeque personae, deinde tertiae personae, carta 521 et sequenti. Item carta 523 de constructione reciproca et nos secundum eundem Priscianum primitiuis, id est sui, sibi, se, a se, uel pro reciprocationem utimur, ut sui patitur, sibi indulget, uel pro retransitionem ut hortatur me ille ut sui potiar, uel possessiuis transitiue ut quis sui serui miseretur, tandem ad alios Prisciani textus in magna epistola allegatos me remitto, et uide infra in P super hoc capitulo proximis.

XXXVII. De pronominun constructione cum uerbis impropria et ita de personarum conceptione, § Tandem, carta 523. Item haec conceptio pro uocatiuum secundum Doctrinale fieri non potest, nec secundum ipsum inter tertias personas, licet inter has Priscianus Petrusque Heliae teneant fieri posse. Item  carta sequenti de coniunctione numerorum et syllepsi, uersiculo Glosa uero ordinaria, carta 525. Item carta 527 secundum Catholicon secunda persona concipit aliam secundam et tertiam, ut tu et tu legatis, dirigendo sermonem ad diuersos. Item tu et Plato legitis. Tertia concipit aliam tertiam sine figura per solam equiperantia, ut Socrates et Plato legunt. Insuper in omni conceptione dictio concipiens et concepta possunt indifferenter praecedere, praeterquam in conceptione personarum, ubi persona concipiens semper praeferenda est, quamuis contrarium honoris causae reperiatur in Euangelio, ut pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.

XXXVIII. De generum conceptione, carta 538. Item carta sequenti generum conceptio duplex est, explicita et implicita. Explicita est communis, ut Ioannes et Maria sunt albi. Implicita, quae per pronomina demonstratiua uel relatiua, uel per quis uel qui, uel nomina distributiua uel collectiua fit. Mulo nanque et asina iumentaque demonstratis, dicimus hi uel illi uel isti currunt. Et si de ipsis facienda sit relatio, subiungitur illi uel ei uel qui. Et Petro Ioannaque demonstratis, utra uel uterque uel ambae subdetur et cetera. Et haec implicita quoque tam a parte ante quam a parte post fieri potest. Et his omnibus pronomina possessiua secundum regulas antedictas inugi possunt ut Petrus et Ioanna cum mancipio mei, uel tui, sunt illi, quos amare cogor. Item carta 530. Nota Petri Heliae regulam secundum quam substantiua uerba copulant adiectiuum simile substantiuo immediatius praecedenti, nisi forsitan ex aliquo impedimentum eueniret, ut ex generum conceptione.

XXXIX. Super generum et numerorum conceptione et allotheta syllepsique fundamenta a Prisciano, Petro Heliae et Doctrinali sumpta pono. Et quid sit syllepsis, et conceptio triplex est: alia in personis, alia in generibus, alia in numeris. Et quid est secundum Petrum Heliae unaquaeque harum. Cum bene dicatur hic dies et illa dies sunt futuri, quia cum dicitur haec dies et illa utrum futuri uel futurae dicatur. Dic secundum Petrum Heliae, ante finem primi minoris, quod si substantiuo in praedicato repetatur, sine dubio masculinum erit, at sine repetitione substantiui in feminino ut haec dies et illa sunt futuri dies, pro exemplo primi, sed secundi haec dies et illa sunt futurae. Nec solum in adiectiuis sed et in substantiuis fit generum conceptio, ut hic uir et haec mulier sunt duo homines, hic rex et haec regina sunt duo reges, carta 530. Item carta sequenti de numerorum conceptione, quae est secundum eundem Petrum Heliae, quotiens numerus numero adiungitur sub eodem uerbo, ut concipiens sit, cui proprie additur. Conceptus uero reliquus, concipit autem singularis pluralem et pluralis singularem, ut apud Virgilium «Hic illius arma, hic currusque fuit», nam hoc singulare concipit, hoc plurale arma, id est adiungit sibi ipsum sub uerbo sui numeri, nam a quo regitur arma? ab hoc uerbo fuit, licet pueris facilitatis causa dicatur quod intelligitur fuerunt. Eadem ratio est cum dicitur isti et ille currit, uel iste et ille currunt, in omnibus enim consequens nominatiuus praecedentem concipit quia ad sequentem nominatiuum redditur uerbum.

XL. Conceptio generum quid est et quomodo fit secundum Catholicon, uersiculo Catholicon, in fine cartae 532. Item Catholicon carta sequenti dico, cum dicitur uir et mancipium diligunt se, hic hoc pronomen se est neutri generis, quia neutrum genus concipit masculinum. Similiter mulier et mancipium uident se, hoc pronomen se est neutri generis, quia femininum a neutro concipitur, et communiter causa quaeritur. Item quaeritur an haec sit congrua et albus et alba est ciuis, dic quod sic, quia substantiuum geminari intelligitur, et sic quantum ad unam suppositionem pro modibus tantum uenit, sed quantum ad alteram tantum pro feminis. Item carta sequenti, secundum Catholicon unitas addita unitati  pluralitatem facit, unde uerbum plurale sequi debet, ut Socrates et Plato legunt, currunt, potest tamen congrue dici Socrates et Plato legit, sicut illud: Carthago Mariusque tulit, sed intelligitur diuissim tanquam sint duae clausulae, quia uerbum redditur zeugmatice utrique nominatiuo, id est Socrates legit et Plato legit. Si autem coniunctio praeponatur, et interponatur duobus nominatiuis singularis numeri, uerbum eis proprie reddi debet in singulari, ut et Socrates et Plato legit. Et sic male dicitur et Socrates et Plato legunt. Et ita dicunt multi. Nos autem dicimus quod utraque est congrua, scilicet et Socrates et Plato legit, et Socrates et Plato legunt, quia uerbum potest respicere hunc terminum et Socrates et Plato distributiue, et sic uerbum in singulari debet sequi, quia uterque nominatiuus singulariter redditur, potest etiam eundem collectiue respicere, et hoc modo stat pluraliter, et cetera.

Item sub uersiculo Quaeritur etiam, carta 535, Catholicon quaerit an congrue dicatur Socrates et Plato legunt et currunt, cum diuissim concedamus, Socrates et Plato legit et currit, dicimus quod incongrua est propter repugnantiam, quia uerbum alter respicit illos nominatiuos coniunctim et alter diuisim, tamen inuenitur apud Oratium: «Ambulabat acer Sulcius et Calcrius male rauci», ecce duo numeri confunduntur per conceptionem et zeugam, quod auctoritati scribimus et non arti, quia non concedimus quod bene dicatur Petrus et Ioannes discipuli Platonis legit. Inuenitur autem actuum uerbo respondens autem Petrus et apostoli dixerunt. Vbi tantum est appositio, bene potest esse numerorum confusio, ut Ciuitas Pisae est pulchra et boues animal sine fraude moriuntur, sicut per appositionem possunt construi dictiones diuersarum personarum uel diuersorum generum intransitiue, ut ego Socrates curro, uel ego ipse disputo. Similiter Ciuitas Mediolanum est fortis, mancipium Berta est fidele. Liber Decreta est magnus et liber Topica est difficilis, potest etiam dici liber Topicorum, liber Decretorum. Intransitiue Ciuitas Bononia et urbs Ianua, et tamen potes dici Ciuitas Bononiae et urbs Ianuae, urbs quae est Ianua secundum hoc non multum aliquibus placet, quamuis inuenitur apud Virgilium: «Vrbem Pataui», scilicet urbem quae uocatur Patauium, quae modo dicitur Padua. Quaedam tamen sunt magis requirentia genitiuum, ut persona episcopi honesta, et tamen potest dici persona episcopus est honesta, sicut Potestas Petrus est bona, et substantia Socrates est corporea, huiusmodi enim nomina partem et totum possunt diuersimodo notare.

XLIX. Cacosyntheton, uersiculo Ad hoc Doctrinale, carta 556.

LIII. Collectiuum nomen, § Ad maiorem, carta 562. Et est quod in singulari numero multitudinem significat ut populus, plebs, contio, turba. Item secundum Priscianum libro V, capitulo De numero collectiua singularia uoce, sed pluralia intellectu sunt. Item propriissime dicitur populus currit. Improprie autem populus currunt. Item carta 563. Nota bene dici populus albus currunt, sed non populus sunt albus, sed albi de masculis et albae de feminis dici debet, carta 563.

Insuper bene dicitur gens quae non  nouit Christum maledictae sunt. Quid de ista populus, qui currit, disputant?

Ecclesia, licet fidelium congregationem significet, nomen collectiuum dici nequit, collectiuum enim diuersitatem sapit, sed ecclesia solummodo unitatem, omnes enim fideles quaedam charitatis membra coniuncta ligamine corpore in eodem, cuius caput Christus est, et sic ecclesia sunt, uel ecclesia militant dici non debet, ne in dei ecclesia diuersitas esse uideatur, quippe cum in unitate spirituali firmiter sit unitas. Sunt etiam collectiua quaedam quae distributionem habent, ut utrunque et neutrum, nam omne distributiuum collectiuum est, sed non econtrario inde contigat, quod huius collectiua quandoque cum uerbo singulari confirmatur, ut omnis homo currit, et uterque istorum disputat, et hoc fit proprie quandoque cum plurali uerbo per figuram quae synthesis appellatur, et hoc in eodem persona, ut utraque formosae Paridi potuere uideri. Vel in sequentis persona genitiui, ut utraque uestrum uocamini Scipiones, hoc enim Priscianus ait, et sic bene dicitur utraque nostrum legimus, unde Ouidius: «Miscuimus lacernas moestus uterque suas». Idem in aliis collectiuis saepe contingit, ut iubilate deo omnis terra. Et apud Oratium: «Quisque utrique uiri faciles aduertite mense». Et in Apostolo: «Alter alterius onera portate». Apostolus distributiue uoluit per omnibus duobus intelligere. Similiter illud Terentii: «Aperite aliquis actutum»; et id quoque Lucretius: «Ausi sumus certare cum parentibus quoque Ciuitas suis». carta 564.

LIIII. Complexiua similia collectiuis sunt, eo quod in eodem numero tam pro uno quam pro pluribus teneantur; collectiuorum naturam habere uidetur, sed in eo quod pro uno ab eis discrepant, et cetera, carta 564, in uersiculo Quare ergo, carta 565, quare an congrue dicetur, uinum sunt, uel aurum sunt, sic dicitur populus sunt, et econtrario nuptiae est, et arma portatur, ut connubium est gladiusque portatur. Breuiter dic congrue dici non posse, in carta 566. Nulla complexiua uerbo alterius numeri quam ipsa sint, possunt supponere. Complexiua singularis numeri uim magis unitiuam suscipiunt uel ratione mensurae, ut uinum, uel pensionis, ut aurum, uel commixtionis, ut puluis. Continua magis quam discreta sunt naturalia, quia quantitas continua a natura est, discreta uero a ratione magis, sed ratio natura est posterior quando quidem ratio imitatur ei. Quaecumque complexiua ad pensum uel mensuram spectant, potius unitatem quam multitudinem respiciunt.

Vnitas in collectiuis multitudinem actualem non aufert.

LV. Confusa et permixta sic dicenda sunt, ut haec quae per naturam densa uel confusa sunt, ut puluis, lutum, coenum, quia in talibus densitati equipollet confusio. Et ita singularitatem habent, quae uerbum plurale non recipit. De complexiuis pluralis numeri dic se magis ad multitudinem habere respectum. Itaque uerbo singularis numeri nullatenus possunt supponere, § De confusis, carta 566.

LXIX. De constructione quis uel qui et compositorum syllabicatorumque ipsius, ubi primum nota preambulum quod quis uel qui duas in nominatiuo pro genere masculino terminationes habet, unam pro feminino, duas pro neutro. Et in hac terminatione quis quandoque substantiue, ut qui currit?, quandoque adiectiue; ut si ei aliquid substantiuum addatur, quis homo currit? Sed feminini terminatio semper tenatur adiectiue, terminatio masculini qui et neutri quid semper substantiue, quod adiectiue semper. Quis et quid tantum infinita et interrogatiua sunt, relatiua nunquam. Qui uero tantum infinitum uel relatiuum, nunquam uero interrogatiuum, nisi in plurali numero. Virgilius in 2º: «Vos qui tandem? Quibus aduenistis ab oris?», uel pro aduerbio, ut qui fieri potuit?, id est quomodo.

LXXI. In regula prima dicitur quod in propriam constructibilium ordinationem uocatiuus, si reperiatur, praeponendus est, deinde nominatiuus subiungendus, postea uerbum personale capiendum, sed ubi uerbum personale foret, eius suppositum quoque praetermittendus est. Consequenter est impersonale subiungendum. Cum autem uocatiuus nominatiuusque defuerint, a uerbo uel personali uel impersonali inchoanda est constructio, id est constructibilium ordinatio. Aduerbium uero post uerbum est immediate disponendum, posthac obliqui casus post suos rectores copulantur. Praepositiones autem suis casualibus, ut et coniunctiones, nunc partibus orationis, nunc eius clausulis perfectisque orationibus praeponuntur, ut per Doctrinale, capitulo IX, post principium, ibi: «Construe sic», et cetera.

Item in 2ª regula. Quis uel qui aut relatiuum aut infinitum aut interrogatiuum in numero tam singulari quam plurali casibusque obliquis praeponi debe, et naturam huius pronominis quis uel qui in construendo usque ad regulam 12 explico, et ibi de qualis, quantus, cuiás, cuiús, quotus et quot, et in 13 de aduerbiis a quis uel qui et a qualis aliisque praedictis, ibi, fundamenta Doctrinalis in capitulo IX: «Quis, qualis et quantus pono». Deinde in 14ª regula, quomodo nomina interrogatiua cupiunt sibi per sua responsua casu in simili responderi. Item in 15, cum, quando, dum, postquam, donec, si quantum, quia et ut, similiaque aduerbia coniunctionesque in constructione praeire debent. In 16, cum antecedens de iure uiam relatiuo paret, oportet quandoque obliquos antecedentis in constructione praeire, ut relatiuum habeat, ad quod referri possit. In 17, quotienscunque relatiuum inter duo substantiua diuersorum generum ad idem pertinentium ponitur, cum utroque in genere conformari potest, ut semini suo, qui est Christus, uel quod est Christus. In 18, quod idem de nomine adiectiuo inter suo substantiua diuersorum generum posito dici potest, ut Coluber est factus, uel facta, mystica uirgua. Item 19, quandocunque substantiuum uerbum inter duos rectos substantiuos diuersorum numerorum interponitur, cum illorum utroque in numero conformari potest, ut in Doctrinali: «Sermones summi patris est meditatio iusti».

LXXIII. Item regula 20, carta 585, haec confirmatio seu oratio sermones summi patris est meditatio iusti et similes, numerum pro numero collocantis per antiptosim excusantur. Et sic quoque improprietatem, possibilitatem necessitatemque admittunt. In 21, uerbum substantiuum uocatiuumque inter duos rectos substantiuos positum copulat, eos nunc genere, sub diuerso, ut Gallia est, uel uocatur, fons bonitatis, nunc sub uario numero, ut tu es omnia; nunc sub sub uaria persona, ut ego non sum tu, tu non es ego. Ceterum hae constructiones figuratiuae sunt. Cum enim in constructione intransitiua constructibilia ad idem referantur, in accidentibus conuenire deberent, quae in constructione intransitiua requiruntur. In 22 regula secundum Catholicon nominatiuus qui uerbo substantiuo apponitur, cum uerbo nec in numero nec in persona concordare tenetur, ei nanque non supponit. Vnde Lucanus: «Caesar erat omnia». Attamen non nunquam cum sequenti, sed non cum praecedenti, per prolepsim anastrophenque concordat, eo quo ante intelligitur, ut rixae amantium integratio est amoris; et Ouidius: «Vestes quas geritis sordida lana fuit», et propheta: «Testimonia tua meditatio mea est», et arma unus gladius est, et nuptiae unum connubium est. Sciendum quod in huiusmdodi constructionibus nominatiuus supponens debet hoc uerbum est praecedere et ei immediate iungi. Si autem nominatiuus post uerbum sequeretur, incongrue diceretur. Vnde huiusmodi latinitates non admittimus testimonia tua est meditatio mea uel arma est unus gladius uel meditatio mea testimonia tua est uel unus gladius arma est. Et haec secundum Catholicon in 4ª parte, in capitulo de prolepsi, § finali, licet autem Catholicon quoad propriam constructionem recte dicat, tamen quoad improprium figuratiuumque Doctrinale potest admitti. Ideo dicit in fine: «Ponere suprema duo non debes sine causa».

LXXVI. Comparatiuus dupliciter comparari potest. Et de constructione ipsius tam communi quam eleganti, regula 45 et 46, in fine cartae 594 et 595; uide in capitulo 78.

Constructio partitiua quando in pronominibus et in quibus locum habet, regulis 48, 49, 50 et 51.

LXXVIII. De constructione comparatiui superlatiuique breuis et absoluta regula cum commemoratione constructionis relatiuorum grammaticalium logicalium et adiectiui inter duo substantiua diuersorum generum collocati et uerbi substantiui nominatiuique inter duos rectos positi et de substantiui adiectiuique natura, et de partitiuorum natura et regimine, et de relatiuorum constructione, in regula 55 dico.

LXXIX. De constructione relationis simplicis, ubi de relatione personali et simplici seu impersonali, regulis 56, 57, 58 et 59.

LXXX. De constructione relatiui ad antecedens subintellectum seu secundum rem uel nomen generale sub generis conformitate relati, ut Praeneste sub ipsa, regula 60, carta 601, et in 61, quod in huiusmodi locutionibus figuratiuis sit improprietas, possibilitas et necessitas.

LXXXI. Pronomina relatiua saepe et demonstratiua quandoque in nominatiuo posita post se in constructione genitiuum pro nominatiuo suscipiunt, quibus, quis uel qui potest adiungi, uel ille uel iste uel hic hominum bonus est, pro ille uel iste uel hic homo bonus est. Item hoc olei, pro hoc oleum, et id temporis, pro id tempus, et quis hominum, pro quis homo, et qui hominum, pro qui homines et quid equorum, pro quot equi, et haec per antiptosim figuratiue fiunt. Item in regula 63, carta 603. Quando antecedens relatiuo suo immediate praesidet, quandoque in casu simili construitur, licet construi debeat in diuerso, sed talis non est seruanda relatio seu constructio, sed inuenta defendi, ut sermonem quem uos audistis, uerus habetur.

Item in regula 64, de improprietate, possibilitate necessitateque huius constructionis, et similium, ut urbem quam statuo uestra est. Item 65, de regimine huius accusatiui sermonem uel urbem.

Item regula 67, genitiuus nominis adiectiui quandoque in casus, generis et numeri uarietate possessiuo construitur propter genitiuum primitiui subintellectum, ut mea defuncte da molliter ossa cubare. In regula 68, quod constructio sit facta non propria sed figuratiua sit. In 69, quod hic sit improprietas, possibilitas et neccessitas.

XCII. Constructionis tria impedimenta sunt, quae ex relatione, interrogatione, negatione proueniunt, de duobus pronominis sat per antedicta palam est, de negationis impedimento exponetur, de quo dicam, infra in N sub hoc capitulo; hoc habetur in regula 148, carta 634.

XCIII. Tres sunt constructionis modi. Sunt enim constructiones symbasmaticae, perasymbasmaticae et asymbasmaticae, et hic describitur regula 156, carta 635, et in regula sequenti pro horum intelligentia de duplici incongruitate. Item in regula 158, de congruitate duplici. Item in reg 159. In his constructionibus asymbasmaticis obliqui similes uel dissimiles mediante uerbo infinitiui modi substantiuo copulari possunt, ut huic placet esse probo, nobis placet esse peritos, et ad hoc facit quod in duabus regulis habetur sequentibus.

XCIIII. Coniunctio.

XCV. Coniunctio quid est et quot modis sumi potest, libro Vº, capitulo XCIIII et 95, praeter loca praelibata habetur plenissime.

CI. Careo quoad significatum et differentiam cum indigeo, et in carus et caritas.

Charus et charitas, carta 214, carta 664.

Item de careo in regula sequenti et ibi de cassus et ibi quoque consolor te et consolor abs te. Item circa fine dignor, ueneror, confiteor et testor in uerbis communibus.  Item sunt habita et ibi confessi eris.

CII. Confero cum ad et in, carta 673, regula 218.

Conduco, regula 231, carta 687 et in regula 232 de decet, iuuat et conducit pro utile est.

Cumbo, -is, cubui, -itum, quod non est in usu in praesenti et inde fit cubo, -as. Idem praeteritum supinumque.

Consulo secundum Nicolaum Perottum uersiculo Vlterius, et per cartam 688, regula 234, ubi de compositis plene. Et

Cedo, regula 236, carta 691, ubi de eius uariis praeteritis et supinus significatisque et compositio plenissime, et ibi de

Caueo, in fine secundum Nicolaum Perottum.

Consulo.

CXVII. Calamarium, calcearium, carnarium, regula 322.

CXX. Committere est non unquam aliquid faciendi iniungere  et quasi continenda re, ut tibi hoc negocium commisi, id est mandaui. Aliquando praecedente negatione utque sequente uel quamobrem permittere significat, et semper in malam partem cadit, ut non committam, ut quispiam me contumeliis afficiat, regula 345, carta 770.

CXXI. Contrarior et iniurior quot modis aliis ornatioribus dici possunt, regula 358, carta 774.

CXXII: Commeremur mala meremur est, promeremur bona, demereri etiam dicimus bene mereri, regula 362.

CXXIII. Colliberti, collibertae, conserui, conseruae, regula 370, carta 779, uide infra, in Liberta, sub L, hoc capitulo.

CXXIIII. Cordi est et in animo est longam inter se habent differentiam, nam cordi est delectat placetque significat. In animo habeo uel animus est mihi uel uolo constituoue importat. Ex sententia aliquid habere et ad uotum, licet illud uideatur rationis esse homo affectus, eodem tamen fere significationis ueniunt. Nicolaus Perottus dicens aliter concordat. Ex sententia significat pro desiderio nostro et ad uotum, additurque aliquando animi, et dicitur ex animi sententia.

Comptum est mihi et exploratum est mihi idem est quod per inuestigationem scio. Similiter comperi, exploratum, constitutum est mihi, deliberatum est mihi, decretum est mihi, idem est quod apud me cogitando firmatum est. Similiter constitui et decreui. At non ita deliberaui. Possum nanque deliberasse et nihil tamen constituisse. Exploraui pro inueni fere accipitur, cum exploro idem sit quod inquiro sagaciter, unde exploratores dicuntur, regula 377, carta 782.

CXXV. Certum est non modo pro manifestum est, sed etiam pro deliberatum est et constitutum est accipitur, in libro 2º plerunque datiuus cum infinitiuo adiungitur, ut certum est mihi ire in Hispaniam, regula 380.

CXXVI. Consulo pro peto consilium uel inquiro uel interrogo accusatiuum petit, ut consulo te, sed pro do consilium prouideoue datiuum, ut consulo tibi. Sed pro prouideo frequentius est ac magis proprie in rebus, ut consule uitae tuae ualetudini dignitati, saluti, rebus tuis. Et infra in plurali numero interdum sine apposito reperitur, ut consulunt senatores, quod frequentius dicimus consultant, id est deliberant, regula 383, carta 783.

CXXVII. Conflaui aes alienum et contraxi aes alienum idem est quod factus sum debitor alienae pecuniae; dissolui aes alienum idem est quod solui, regula 396, carta 786.

CXXVIII. Conuenit quot modis accipiatur, regula 401, carta 786.


D.

 

Primus liber.

II. Deriuationes pronominum.

VII. Dii et diis pro dei deisque.

 

Secundus liber.

I. Declinationes pronominum.

XXIX. Donec dupliciter accipitur, scilicet pro usque ad et pro quandiu.

Dum pro donec similiter bifariam capitur.

XXXVII. Deinceps pro dehinc, deinde, gradatim, et libro 4º, regula 135.

XLII. Deorsum, et libro 4º regula 135.

Cicero in principio Verrinarum dixit: «Siquis uestrum, o iudices, aut eorum qui assunt, forte miratur me qui tot annis in causis iudiciisque publicis ita sim uersatus, ut defenderim multos, laeserim neminem».

XLVII. Demonstratio ubi habetur quod prima pronominum proprietas est secundum casus et personas declinari. Secunda est demonstratio et relatio. Demonstratio est oculis uel intellectui certa rei representatio. Nam demonstratio alia ad oculum, alia ad intellectum. Demonstratio ad oculum dicitur fieri quando res, ut sensui subiecta, demonstratur; demonstratio uero ad intellectum fit, quotuscunque res intellectu solo compraendendae demonstratur. Quaeritur, cum dicitur, hoc mettallum aurum preciosius est omni metallo, utrum ad oculum uel ad intellectum fiat demonstratio. Dic quod ad intellectum, non propter rei incorporeitatem, cum sit corporeum, sed propter rei absentiam. Eadem ratio est de huiusmodi locutionibus: haec res, hic homo est hic et Romae. Ad quod dicunt quidam rem incorpoream demonstrari, quia maneriem, uel, quod melius est, abusiue ponitur pronomen, ut sit sensus: hoc metallum, id est huiusmodi metallum, et hoc, id est huiusmodi res. Et similiter erit demonstratio ad rem incorpoream, quemadmodum corporeum. Et hoc secundum Petrum Heliae primo minoris, post medium in secunda pronominum proprietate. Hic habes carta 142, et de hac materia libro 3º, capitulo I, et in 4º de demonstratiuis pronominibus et aduerbiis et differentia inter ea, ibi: de qualis, talis, tantus et tot.

L. Declinatio 3ª.

LI. Declinatio 4ª.

 

Tertius liber.

XI. Delicium et deliciae et unae binaeque deliciae regi dono dedit, Salustius in Iugurtino, carta 206.

 

Quartus liber.

XXVIII. Diffinitio ad plenam rei intelligentiam est quaerenda, nam, Cicerone teste, in prohemio De Officiis: «Omnis quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a deffinitone proficisci, ut intelligatur quid sit id de quo disputatur», et hoc Cicero De legibus libro 2º corroborat. De hoc regula 90ª, carta 426.

XXXI. Declinatio prima secundaque pronominum in regula 122, cum quinque regulis sequentibus, breuiter quoad praeclariora resumuntur. Item tertia in regula 186 cum regula sequenti, capitulo 41, carta 472. Item quarta declinatio in regula 194, capitulo sequenti, carta 474.

XXXVI. Deponentia multa habentia participia praeteriti temporis, tam actiuam quam passiuam significationem habentia, apud antiquissimos inueniuntur, ut meditatus, elocutus, regula 170, carta 466.

 

Quintus liber.

IIII. Discretio quid est, quam pronomina faciunt, carta 480 et capitulo 21, carta 504, et capitulo 22.

Item de pronominum discretione, scilicet quid est, capitulo 89, regula 123, carta 623, nam est alicui personae alicuius actus attributio cum eiusdem actus ab aliis omnibus remotione. Vel est cum unum suppositum ab aliis omnibus discernitur. In regula sequenti quod pronomina sunt inuenta, non tantum causa supponendi uerbis, maxime primae secundaeque personae, sed etiam discernendi, et cetera et de hac materia plene usque ad 120 scribi regulam.

VI. Demonstratiua pronomina, § Iam tempus, carta 481 et cartis sequentibus. Vide infra in P, in hoc capitulo et sequentibus.

LXVIII. Domi genitiuus cum quinque pronominibus meae, tuae, suae, nostrae, uestrae, et cum nomine uno alienae iungi potest, § Hic autem quispiam, carta 575, et ibi de in domo et domi, et domi pro in loco, et domus genitiui casus pro aedificio, ut domus partem demolitus sum, et domi ero, id est meae, et domi erimus, scilicet nostrae.

LXXXIII. Dictio dicitur significare pronomini quando sermo de ea re fit, cuius uox dicitur significatiua esse. Sed dicitur materialiter collocari quando de sola uoce, quae est dictionis materia, habetur consideratio, et ob id materialiter poni fertur, quod de uoce sermo fiat, sicut ex materia fit aliquid. Petrus quidem Heliae profitetur uocem materiam dictionis esse, regula 81, carta 608. Item in regula 83. Vniuersaliter in unaquaque dictone dicimus duo, uocem scilicet et significatum, esse. Et ita contingit dupliciter de dictione loqui aut de uoce: habito ad significatum respectu, ut magister legit, et hoc modo significatiue tenetur, aut de uoce in se tantum, ut nulla tunc de significato sit consideratio, ueluti magister est trisyllabum. Sed et de dictione duplex respectus haberi potest, uide ibi.

LXXXV. Dictio dupliciter significare seu supponere dicitur, uno modo finite determinateque, secundo infinite et indeterminate, et cetera, in regula 100.

In 101. Antecedens et relatiuum quandoque in locutione indefinite indeterminateque ponuntur, et fit quando nullum indiuiduum determinate designatur.

In 102. Licet ex his duabus regulis quid sit dictionem finite infiniteque significare constet, tamen ad noticiam clarissime Priscianus primum minoris, super certitudine et incertitudine personarum et Doctrinale in IX, ibi: «Indefinite praecedens», uideantur. Est igitur dictionem finite significare et supponere pro aliquo certo supposito uerificare sermonem. Infinite uero fit econtrario, scilicet pro aliquo supposito uel indiuiduo uerificationem non facere.

XCI. Demonstratio impersonalis siue simplex in locutione fieri quandoque reperitur, ut sacerdos sal monstrans dicit: heliscus in aliquis te mitti iussit. Hic enim hoc pronomen te demonstrationem simplicem seu impersonalem facit, et cetera. Et hic, scilicet regula 143, quare haec demonstratio impersonalis seu simplex appellatur.

In regula 144 quid est demonstratum quod est duplex, scilicet personalis et impersonalis, et quid est utraque.

In 145 quod personalis demonstratio duplex est, una quae fit ad oculum, ut iste currit, altera ad intellectum, ut hic honor, et cetera. Et ibi demonstratio simplex quoque tantum ad intellectum fit.

Dictione duobus equiualente non est necessarium, ut alterutrius fiat expressio, nisi quandoque uel certioris expressionis habendae uel equiuocationis tollendae causa, ut in caecus, surdus, locutus cedoque uideri potest, et cetera, regula 146, carta 133. Item in regula sequenti, quod in hac locutione caecus uisa similibusque sit improprietas in superfluitate, ut per duas significetur dictiones, quod per unum significati possit, et cetera. Et ibi de possibilitate necessitateque.

XCIIII. Dictio partem significans sine medio suo toti ipsum totum specificans et restringens iungi potest, ut animal homo currit, et sic fit figura appositio, regula 174, carta 643. Item in regula sequenti. Si dictiones ut pars et totum se habentes, non ut idem, sed ut diuersa significauerint, per coniunctiones uel copulatiuas uel disiunctiuas copulari possunt, ut homo et animal currunt, et homo uel Ioanes studet.

Differens tripliciter dicitur secundum Porfirium Petrumque Hispanum in Praedicabilibus, regula 177, carta 645, habetur.

XCVII. Datiuus lepide frequenter pro nominatiuo cum substantiuo uerbo collocatur, ubi quandoque et nominatiuo sed naturalius utimur, id quod per relatiuum et sine relatiuo fit, per relatiuum cum dictio substantiuo praecedenti respondet, et sequenti respondere deberet. Dicit enim Virgilius primo Aeneidos: «At puer Scanius, cui nunc cognomen Iulio», et cetera, regula 194, carta 652.

CI. Dignor et dignus quoad constructionem absoluti, et quoad significatum, nam dignoraris est dignum iudicari, dignum habere. Et de compositis quo ad utrunque, regula 215, et ibi defunctus morte, id est mortem finiunt.

CII. Do, das, dedi et de suis compositis significatisque ipsorum, et constructione etiam secundum Laurentium, regula 217, carta 672. Et ibi carta sequenti.

De dono, -as, -aui.

CIIII. Deceo, -es, -cui et decet, -ebat impersonale, regula 229, carta 586. Item in capitulo CV, regula 232 de decet, iuuat et conducit pro utile est, et cetera.

CV. Dimitto et debeo.

CXVI. Docilis et docibilis, regula 320.

CXVII. Donarium non locus donorum repositorius, sed ipsum donum, licet Seruius dicat: «Vbi dona oblata sunt, sicut lectiscernia dicuntur, ubi homines in templo sedi consueuerunt», regula 322, in fine cartae 761.

CXX. Diffinitiones descriptionesque per quid nihilue inceptae per nisi sine his uerbis, scilicet aliud, aliter uel secus, uel cum his per quam etiamque per nisi compleri posssunt, ut quid est animal nisi corpus anima coniunctum?, et cetera, regula 343, carta 770.

CXXII. Demereor pro bene de aliquo mereor accipitur, sed cum accusatiuo, Ouidius Heroidum: «Dic mihi, nisi non sapienter amaui? Crimine te potui demeruisse meo», secundum Laurentium, libro 3º, capitulo 81, et libro Vº, capitulo 99. At secundum Nicolaum Perottum, carta 60, demereri etiam dicimus bene mereri, ut Quintilianus: «Vt pleniori obsequio demerere amantissimos mei». Vnde male usurpant aliqui demerita pro uiciis, regula 362, carta 777.

Dico cum datiuo simplici et cum accusatiuo mediante ad iungi potest, ut dico tibi et ad te; et ita saepe in Biblia reperio. Nam et de mitto rescriboque eandem cons- tructionem lego secundum Nicolaum Perottum, carta 52, regula 368, carta 779.

CXXIIII. Deliberatum est mihi et decretum est mihi et constitutum est mihi, idem est quod apud me cogitando firmatum. Similiter constitui et decreui, at non ita deliberaui, possum nanque deliberasse, et nihil tamen constituisse, regula 377, carta 782; uide supra, in compertum est mihi, sub C, in hoc capitulo.

CXXV. Dico sententiam si consiliarius sum, fero sententiam, si iudex, non nunquam tamen dico pro fero accipitur. Iuris quoque consulti hoc uerbo dico pro fero frequentissime usi sunt. At dico leges aliud est quam fero leges. Est enim ferre ad suos, dicere fere ad uictos, Laurentius libro V, capitulo 48, hic regula 384, carta 784.

CXXIX. Deprecor regula 409, carta 788.

 

 


E.

 

Primus liber.

V. Eccum, ellum, ibi horum declinatio, carta 55.

VI. .

Ergó pro causa, et libro 4º, regula 74.

 

Secundus liber.

II. Hei interiectio sed aspiratum monosyllaba, sed ei pronomen dissyllabum. Vide in V.

Ei et eis et eundem, carta 70, et eisdem per dieresim proferuntur, cum ei eisque monosyllaba esse deberent, et eidem eisdemque dissyllaba. De his omnibus breuiter dico libro 4º, regula 127.

XX. Etsi.

XXV. Ergo.

XXXV. Et et et etiam. Item et libro 4º, regula 134, carta 446. Item libro Vº, capitulo 95, regula 180, cum multis aliis regulis.

 

Tertius liber.

I. Ego, et nota ibi egomet, id est non alius. Nec non etiam ipse ego uel egomet ipse, ut Terentius in Adelphis: «Egomet rapui, ipse ego solui argentum», id est ego et nullus alius.

VIII. Eius anuli pro talis, 3º De officiis, § Hinc ille Giges, uide hic carta 165.

IX. Eoque modo, id est tali uel dicto, et ibi: mea res, id est talis uel dicta, ex Salustio, carta 173.

Aedes in numero singulari pro templo et in plurali pro domo.

XII. Eorum fama, scilicet iuuentutis, carta 193.

Ei pro sibi, carta 195, et ibi quoque eadem materia.

XVIII. Nota hic earum et eas de eisdem dici mulieribus, carta 253.

 

Quartus liber.

VIII. Eadem quorum quot modis dicantur secundum eadem et propter unum, carta 373.

Eorum genere, eadem ipse, idem numero, uide etiam libro Vº, capitulo 94, regula 176, carta 643.

XIX. Mox eodem se contulit. Item in l. II De ori. iur. § Deinde subrexitur, hic carta 260, eiusdem de eodem repetitur.

XXIIII. Eminus regula 81, carta 414.

XXIX. Ecquis regula 101, carta 431.

XXXII. Ergone regula 131, in fine.

XXXVI. Exosus et perosus, ualde et perfecte odiens, et cum accusatiuo construuntur, ut exosus bella, id est ualde odiens, et producunt penultimam, regula 169, carta 460.

 

Quintus liber.

XVII. Euocatio quid est et de concurrentibus in ea, et quot modis fit, habes in 12. Doctrina incipit in § Perspicuum igitur est, in fine cartae 487. In § Ex his omnibus, carta 492, condiciones in euocatione requisitas poni. Et ibi in § sequenti conuenientias differentiasque inter appositionem et euocationem, et in uersiculo Euocatio quoque est differentia. Consequenter in § De harum trium pono, ubi per Priscianum aliosque auctores de personarum euocationisque materia exponatur, et ibi multos pulchros textus adduco in medium.

Item de euocatione aliquid in eodem libro V, capitulo 49, § De euocatione, carta 551, in fine. Insuper in capitulo 87, regula 115 et sequenti. Insuper de euocatione cum aspiratione iuncta, capitulo 88, regula 118, carta 621, cum regulis sequentibus. Item de euocatione tacita, ut utile consilium dominus ne despice serui; et de expressa, ut tu deus me protege. Quipiam dico in eodem libro Vº, capitulo 99, regula 199, carta 654.

XIX. Ens quid significet, in principio § His aliqua pluchra, carta 496, et uide carta 500, quod ens participium huius uerbi sum nullum casum potest exigere, quia meram significat substantiam. Et ideo cadit in eandem rationem cum pronomine, unde uim sui uerbi retinet, quia copulat, uide in capitulo 110.

Inter sum et ego differentia. Ego sum ille qui patriam seruaui, idem est ac si dicerem ego sum qui patriam seruaui, nam formam per relationem attribuo. Et hic ego sum ille, ille non significat substantiam, sed solam qualitatem, quam demonstrat. Similiter ego sum homo solam qualitatem determinat nomen homo, eam enim solam desiderat uerbum.

Esse casus omnes copulat, sed non exigit, et cuius generis sit uolo uel uideor esse bonus, et haec misereor hominis uolentis esse episcopum per accusatiuum subintellectum excusatur, carta 499 et sequenti.

Item quod dici possit placet mihi esse largum et placet mihi esse largus, qui dicendi modus e graeco manans etiam cum uerbis personalibus inueniatur, ut puto te esse bonus amicus. Vide hoc Vº, capitulo 93, regula 161, § Ad haec autem.

Ego ipse, tu ipse uel ipse scribo uel ipse scribis, carta 501. Et ibi quid sit euocare seu deuocare, et quae persona aliam euocat. Item solum pronomen uim euocandi habet, et prima et secunda persona uerbi substantiui aut uocatiui aut eorum uim habentis. Deuocantur autem tantum nomina et participia et tertiae personae pronomina praeter sui.

LV. Epicaenorum natura uaria a complexiuis est. In illis enim communitas est in genere, in his autem in numero esse non potest. Epicaenum enim se ad masculinum et femininum habet, non autem complexiuum ad singulare multisque supponat.

LVIII. De etheroclisis uide multa pulchra, § In hoc autem capitulo, carta 568.

LXXXIII. Equirria, exquirria, regula 88, carta 610.

CI. Egeo regula 214, circa finem, in additione magna.

CV. Explicit, expliciunt, explicitus, explico, regula 232, carta 687.

CX. Est quadrifariam impersonaliter accipitur, et cum gerundiuis participiisque uerborum impersonalium, regula 259, carta 720.

Essendi, -do triplicem constructionem secundum Doctrinale habere possunt, regula 276, carta 731, at in regula cartaque sequentibus secundum Laurentium, libro Iº, capitulo XXVIIIIº essendi non reperitur, sed surrogatur sine casu.

Ens ibi non est in usu apud summos uiros, sed pro eo hoc uerbo res uel circumlocutione qui est fuitue utuntur. Et ad hoc Priscianus 2º minoris in duobus allegatur locis. Item in regula 284, carta 736, secundum Priscianum in XI, a uerbo sum, quod est anomalum, ueteres praesentis temporis proferebant participium ens, unde componitur potens. Nam futurus magis a fio uerbo uidetur nasci, tamen etiam a fui esse existimari.

CXVII. Aerarium repositorum aeris, id est numorum simulque rerum praeciosarum atque opum, carta 760, regula 322.

CXXII. Emereor secundum Laurentium libro Vº, capitulo 99, idem pene quod mereor. Praeteritum eius est emeritus, unde emeriti stipendia qui militia prosecuti sunt nominantur. Et in significatione passiua stipendia emerita, ut idem emeritis huic bello stipendiis. Et per translationem a Virgilio emeriti boues dicuntur, et quaedam alia. Vnde et Nicolaus Perottus, carta 60, dicit: «Emeriti milites dicuntur qui ob ingrauescente aetatem ab onere militandi liberantur, nec amplius maerent, regula 362, carta 777.

CXXIII. Inter e et ex assignari potest differentia: quod e dictionibus ab -r- incipientibus praeponenda sit; ex autem aliis. Et e saepe pro pro uel utilitatem debet exponi, regula 375.

Extempore dicere est ex improuiso et impremeditatum dicere nec domi composita orationem afferre. Hinc extemporalis uocatur oratio. Persius etiam ait: «Extempore uiuere, extempore quoque agere». Aliter accipitur extempore quasi ex temporis condicione.

Erenibus laborabat,  inquit Cicero, hoc est morbum in renibus patiebatur.

Ex uinculis causam dicere est alligatum respondere criminibus, ut ex equo pugnare est in equo sedentem pugnare. Laurentius haec omnia libro Vº, capitulo XIX, scribit, quae fere omnia Nicolaus Perottus confirmat, adiiciens in principio: «Notandum est huiusmodi praepositiones e et ex magnam habere elegantiam, si recte in oratione collocentur. Dicimus enim e re publica, id est pro re publica uel ad utilitatem rei publicae». Haec omnia dicta regula 375 dico.

CXXIIII. Ex sententia et ex animi sententia et ex animo, regula 376, carta 782; uide supra in Cordi est, sub C, in hoc capitulo.

Exploratum est mihi et exploraui et exploratores, regula 377; uide supra in Compertum est, sub C, in hoc capitulo.

Exigo quod uehementer et iure quodam postulo. Inde exegi, exactum pro postulando obtinui et postulando obtentum. Tale est quaesitum pro partum a quaero, in dicta regula 377.

CXXV. Eximius regula 382, uide supra in Affectus sum, sub A, in hoc capitulo.

CXXVII. Aes alienum conflaui uel contraxi idem est quod factus sum debitor pecuniae alienae. Dissolui aes alienum, id est quod contraxeram aeris alieni restitui et pluribus soluo. Laurentius libro Vº, capitulo 94, hic regula 396, carta 786.

Exhorreo hanc rem in regula 398, id est expauesco. Abhorreo ab hac re, id est perquam alienus sum hoc, semper exigit ablatiuum, illud autem nunquam, sed accusatiuum.


F.

 

Primus Liber.

V. Figurae pronominum.

Falsó aduerbium.

Facile, longe multoque superlatiuos flagitant, infra in L.

Facile pro non dubie.

Feré pro pené, cuius significatio est, paulum abfuit quin fere pro uulgo siue communiter, nam altera significatio est cum intelligitur aliqua uniuersalitas, ut Quintilianus: «Hae fere sunt emendatae loquendi scribendique partes», id est fere omnes. Ideoque illud omnes adiungitur, ut idem: «Nam in omnibus fere minus ualent praecepta quam experimenta». Et fere utor hac ueste, id est omni fere tempore, fere Romani orbem subegerunt, id est fere totum orbem. Fere secundum Priscianum et Petrum Heliae in XV, est remisiuum aduerbium, at secundum Catholicon pro iuxta uel prope uel pene uel ferme accipitur. De hoc libro quoque 4º, regula 128.

 

Quartus liber.

V. Fio et de eius compositis horumque significato et tempore et accentu, carta 360, ubi de fio participiis. Fio etiam in fiebam primam producit, carta 361. Et in duabus cartis sequentibus. Item de futurus, regula 284, carta 736.

XX. Facio, quare inter neutralia sit ponendum.

Facitur quoque a facio pro fit auctores protulerunt.

A facio composita plerunque sunt actiua, dixi plerunque propter deficio pro desum, nam pro desero est actiuum; et propter officio pro noceo. Calefacio, tepefacio et similia. Calefacio et tepefacio loco passiuorum habent.

Fitur pro fit dicebant antiqui. Similiter actiuam significationem habent officio tibi, noceo tibi.

 

Quintus liber.

LIIII. Festorum nomina fere omnia rationabiliter apud antiquos solum numerum pluralem assumebat, ut letaniae, -arum, azima, -orum, encenia, -orum, quia multa ad festa celebranda requiruntur. Vel quia non tantum uno die sed pluribus digniora festa celebrantur. Plura tamen festa, quae nos colimus hoc tempore, singularia sunt plerunque, ut Natale, Epiphania, Pasca, Pentacoste, quia unus deus, una fides, unum baptisma unitate magis quam pluralitate gaudent, carta 565.

CI. Fungor et fruor, regula 215, et ibi de fessus.

CVI. Fore idem est quod futurum esse, non tantum esse, licet forem, fores, foret idem sit quod essem, esses, esset, quare fore cum nomine, non cum participio coniungi debet, ne duo participia simul confundamus, spero te amatorem uel amicum fore, non autem amaturum fore, sed tantum amaturum, ne uideris hoc dicere te futurum amaturum, quod ratio non patitur, cum futurum superuacuum sit. Idem de participio futuro passiuo timeo te uerberandum fore, satis erat uerberandum uel adiuncto infinitiuo uerberandum esse, regula 238, § Ceterum, in additione maxima, carta 703, in uersiculo Consequenter, qui est hic carta 705, et ibi de compositis a fore.

CXVII. Fustuarium a fustigatione, regula 322, in fine cartae 761.

CXVIII. Ferula, regula 327, carta 763, iuncto ibi Catholicon. Fastidiosus, plenus fastidio.

Fraudulosus, qui fraudem facit, licet non a fraude, sed a fraudula diminutiuo descendere uideatur.

Fetosus in Psalmo, cum fetuosus dici debeat.

Formidolosus, ut laboriosus operosusque actionem passionemque significat. Formidosus enim est qui timet et qui timetur. Famosus, ut gloriosus et imperiosus plurimum malum affectum dicit, sed haec, quando honestae sunt significanciae hominem plenitudinemque designant, quando inhonestae,  affectionem quidem, regula 329, carta 765.

CXXI. Inter facio et ago, frango, accipio, patiorque secundum elegantes modos differentia, regula 357, carta 774.

CXXII. Facio iniuriam uel contumeliam possum dicere, non autem molestiam, sed afficio molestia, ut iniuria contumeliaque, teste Laurentio, libro 3º, capitulo 85º, regula 366, carta 779.

CXXIII. Fidem do fidemque habeo differunt. Do fidem non est, credo, quod latine dico habeo fidem, sed est sancte promitto, quod Vlpianus in l. I, ff., Si ter. pe.: «De fidem sequor», id est sanctam promissionem intelligit, regula 371, carta 780.

Item regula sequenti prae me fero, prae te fers, prae se fert aliquis, est dicto factoue et ipsa fronte statim, qualem opinionem de aliqua re uel homine habeam uel habeas uel habeat quispiam confiteri aperteque ostendere.

CXXIIII. Fenero tibi, sicut mutuo tibi dicitur, faeneror abs te, sicut mutuor abs te. Qui mutuat pecuniam, dat mutuo. Qui faenerat pecuniam, ad usuram dat. Qui mutuatur pecuniam mutuo accipit, ad usuram uero, qui feneratur, regula 378, carta 782.

CXXV. Famosus, ut nobilis, nunc in bonam partem, nunc in malam accipitur, regula 382, carta 783.


G.

 

Tertius liber.

XII. Genitiuus pro nominatiuo et alio casu post quid, multum, nihil et similia saepenumero reperitur, ut apud Salustium: «Denique quid reliqui habemus praeter miseram animam?» carta 195 et carta sequenti 196: quod in eo nihil auxilii esset et id loci.

XIII. Item in capitulo 13 hoc regni pro hoc regnum, quis turbae est apud forum? quid illic hominum litigat? pro quot homines; et illius temporis ueniat in mentem pro illud tempus, carta 200, uersiculo Diuersique casus.

XIIII. Item carta 204: eo magnitudinis procederent, et carta 205 eoque uecordiae.

XV. Item id temporis carta 211, id roboris.

Satis utrium, carta 214 et satis annorum habeo, carta 223.

Nequid relictum praedae hostibus esset, carta 222.

XVI. Tantum operum.

Tantum uirium populi Romani, tantum dignitatis nunquam ullo loco fortuna uidit, carta 239.

XVII. Nihil negocii, in fine cartae 244.

Tantum bellorum, carta 246.

XVIII. Multum sanguinis, carta 252.

XXV. Eo loci, id est in ea parte loci uel pro eo loco, et ita hic genitiuus pro ablatiuo poni dici potest, carta 275.

XXVII. Habet nescio quid latentis energiae uiua uox actus, carta 280.

 

Quartus liber.

XXVII. Grauida est quae utero grauis partui est proxima, praegnans est quae concepit, regula 171, carta 466.

 

Quintus liber.

XXIIII. Genitiuus omnis aut actiue aut passiue accipitur, adde possessiue, quod paene pro actiue accipitur. Actiue ut bonitas dei, id est quae in deo est et quam benigne agit; passiue, ut timor dei, scilicet affectus quo deus timetur; possessiue, ut sedes dei, scilicet quam deus possidet. Ambigue, ut charitas patris, scilicet in filios uel econtrario; amor dei, quem deus in nos habet uel nos in se, uersiculo Laurentius, carta 508 et carta 510. Planum quidem iam fecimus tres genitiuos mei, tui, sui passiue semper poni; meus, tuus, suus plerunque passiue. Ideoque cum utendum est illis genitiuorum primitiuis, mutari sonum de -i- in -a-.

XXV. Hic Laurentium in aliquibus impugnando dico, quod licet genitui trium pronominum primitiuorum passiue plerunque sumantur, tamen et actiue multotiens leguntur poni. Item sui saepe sumi actiue reperitur, et misereor miseretque in nominatiuo accusatiuoque praepositis personas patientes, in genitiuo uero agentes, notat. Item secundum Priscianum 2º minoris, miseret, poenitet, piget, pudet, taedet, in accusatiuo a parte ante seu intransitiue constructio passionem, in genitiuo uero a parte post actionem dicunt. Nam in accusatiuo fit passio, in genitiuo uero actio, ut pudet me tui, id est pudor tui habet me, et cetera.

XXXVIII. De generum conceptione, carta 528, et capitulo 39, ubi Prisciani, Petri Heliae et Doctrinalis fundamenta sunt, carta 530.

XCIIII. Genus, quid sit et quomodo totum esse dicatur, regula 174, carta 643.

CVI. Genitiuus pro nominatiuo ponitur in illa locutione illius diei, tuae potestatis, tuae aetatis, mihi uenit in mentem, secundum Priscianum, primo minoris, uel secundum Laurentium nominatiuus condicio, status qualitatesque subintelligitur, regula 238, carta 703, sub uersiculo uel § Ceterum.

CX. Gerundiuis ultimis cum est, regula 259, et in sequenti gerundiua unde dicantur et quid sint, et quod sint nomina, et quare; et in regula 261 de gerundiis et supinis secundum Petrum Heliae, carta 720. Et in regula sequenti unde descendant. Et in regula 263 de gerundiuo, naturam infinitiui utrinque habente. Et ibi si gerundiuum a uerbo actiuo decendat, ante se accusatiuum intransitiue, post se uero accusatiuum quoque, sed transitiue instar infinitiui cupit, ut magistrum legendum est Virgilium, carta 721. Et hic in multisque regulis sequentibus multas pulchra uehementerque notanda de gerundiuis inuenies. Et in regula 25 notetur multiplex differentia inter gerundia et nomina uerbalia in -dus desinentia et participia in -dus desinentia, carta 727, cum tribus cartis sequentibus. Item in regula 276, carta 731, de triplici constructione huius uerbi sum secundum Doctrinale, communiter Laurentii de Valla datur opinio.

CXI. Item in regula 279, carta 733 ad gerundia reditur, et in 283 de gerundiuis supinisque discutio, sed hic potissimum uerborum impersonalium utriusque uocis.

Item in regula 284, de gerundiuis et supinis participiisque uerborum anomalorum.

CXIII. Differentia inter medium gerundiuum ultimumque supinum secundum Priscianum, a qua dissentit Laurentius, regula 294, carta 742.

CXXII. Gratias agere est uerbo gratias habere est animo, gratias referre seu reddere est facto, regula 364, carta 778.

CXXIII. Gradum facere non est transitum facere sed aliquam rem gradum et quasi scalam facere ad alia. Ideoque a quibusdam dicitur gradum iacere, ut si riuum transire, si arborem fenestramue aut tectum scandere uelim, ex saxo aut scamno aliaque re gradum facio, regula 379, carta 782.

CXXVII. Inter gratum facio et gratificor est differentia, quod gratum facere est quiddam minus et prope idem quod obsequi et inseruire. Gratificari quiddam maius, ut deum glorificari hominibus dicimus, non autem gratum facere, quasi idem sit quod beneficia conferre, regula 390, carta 784.

CXXVIII.  Gerundii nominisque quaedam est communio, ut inter agendum, inter actionem, in agendo, inter cenandum, inter cenam, in cena, super cena, et cetera, regula 403, carta 786.

 


H.

 

Primus liber.

I. Hic, ille et iste, et inter ea differentia, et de aduerbiis hic,  hinc, hac hucque, et pro hic sumitur quandoque iste. Vide libro 3, capitulo 24, carta 272.

Capitulo X, XI et XII, hiccine, hoccine, huiusce et hisce, ubi et de aliis adiectionibus syllabicis, uide supra, in A, eodem libro Xºque capitulo.

XIII. Hoc est et id est, carta 64. Item libro 4º, capitulo 30, regula 119, carta 440.

 

Secundus liber.

Huic monosyllabum, uide in V, et in huius libri capitulo IIIIº, et libro 4º, capitulo 22, regula 65, et regula 127.

Hei interiectio et heiulor et heus et hem et heu.

Huc.

Hic pro talis et pro huiusmodi. Item libro 3º, capitulo I, hic primam cognitionem indicans praeponitur, et praepositiuum nominatur, et capitulo 5º, carta 153. Hic pro talis seu huiusmodi, et uide in libro 3, capitulo IX.

 

Tertius liber.

VI. Hic de praesenti seu tanquam praesenti, seu de eo in quem inuehatur, uel de quo principaliter agatur, et de quo potius ad oculum quam intellectum fiat demonstratio, in Ciceronis speciem, Vº Ad Herennium, dici potest, carta 154, sed carta 155, nota hic saepe repetitum et ad oculum demonstratiuum, et multa alia pulchra ibi reperies super hic, ille, iste, is et ipse. Vide in eodem capitulo.

XV. Quicquid sit haud temere esse rentur; et infra haudquanquam relatu scriptoribus facilia, carta 216.

XVI. Hinc atque inde, et infra illinc, hinc, carta 235. Hinc, illinc, carta 239.

XVII. Nota hic carta 245 illis, deinde eos post his de eisdem dici, et conuenienter illis bis; posthac his et tandem ipsis bis subiungi, etiamque in loco nouissimo ad his rediri, uide plenius in I.

XVIII. Hic proprie demonstratiuum et ad oculum habes apud Q. Curtium, libro 3º, et hic libro 3º, capitulo 18, carta 254.

Haec manus, scilicet mea, carta 255.

XVIIII. In l. II, § Fuit autem primus, De ori. iur., hic autem carta 260, nota, unum hunc et primum de Apio Claudio, alio eiusdem generis, et tertium hunc de hoc secundo eodem. Et ita hic de eodem repetitur, et 3º ponitur idem ibi: Idem Apius Claudius.

XXIII. Iureconsultorum auctoritate hic proprie de re praesenti iuxtaue posita, non modo ad oculum sed et ad intellectum demonstratiuum est, et huius pronominis uera propriaque sit natura, ut re praesenti uel de qua principaliter agatur, demonstret, quod et de iste saepenumero legitur. Et quandoque hic abusiue pro ille uel is sumi reperitur. Item hic respectu diuersorum ut usque et eiusdem repetitum demonstratiuum lego. Item in eadem oratione quandoque primum ad oculum, post ad intellectum demonstrat. Item post is uenit hic, subinde ille, posthac ad is illeque redditur. Insuper hic pro talis et praedictus accipitur, et de eius cum qui relatione mutua, et de his plene carta 271 et sequenti, et plenius capitulo 46, regula 40, usque ad 58.

XXIX. Hoc est pro id est secundum Ambrosium in C. Illud, XI distinctione, hic carta 287, in fine.

XXX. Hucusque cruentus saeuiebat inimicus.

 

Quintus liber.

XLV. Hypallage quid est secundum diuersos doctores et quomodo debet scribi.

Hircus et hirquus.

XLIX. Hyperbaton.

Histeron proteron seu historologia.

CXXI. Historici inter oratores et poetas uiam mediam quandam tenent, uide infra in O, sub hoc capitulo.


I.

 

Primus liber.

V. Illic.

Istic. Ibi horum compositio et declinatio et quod aduerbia esse possint.

Illínc, istínc, illác, istác.

Illúc, istúc.

Ille, iste, hic et inter ea differentia. Ipse quod ut ille quandoque dignitatem quandam eminentiamque significat.

VI. Illó, istó.

Illice, isticce.

VII. Idem. Vide etiam libro 4º, regula 113.

Ii et iis in nominatiuo, datiuo ablatiuoque pluralibus per duo -ii- scribi et per unum proferri debent, quod in iidem et iisdem est dicendum.

I unam auctores pro duabus per syneresim solent ponere, ut Lici pro Licii, Pataui pro Patauii, Antoni pro Antonii, pro peculii peculi.

Ii et iis per duo -i- sine -h- debent scribi; eae, per duo -e-, sine -h-; hi, hae, et his de hic, haec, hoc per unum -i- et -e- cum aspiratione.

 Idem in masculino primam longam, in neutro correptam habet.

De identidem et itidem.

Identidem secunda uero relatio, quae per idem fit ex arte, ab elegantissimis auctoribus per is repetitum uel per ipse uel ille ipsi is subiunctum, uel per ipse uel ille repetitum potius quam per idem fit.

VIII. Idem pro etiam, differentia inter is et idem, nam is copulatiuam recipit, idem non.

XIII. Id est et hoc est, carta 64.

Itidem et identidem, et libro  2º, capitulo 31, et libro 3º, capitulo 18, carta 252.

 

Secundus liber.

II. I ante -us coniuncta in uocatiuis nominum propriorum consona remanet, ut in Caius Cai, Pompeius Pompei, Vulteius Vultei. Idem in datiuis, ut cuius cui, huius huic. Excipitur ei de eius propter concidentiam ei interiectionis remouendam, quae est monosyllaba.

X. Infinita omnia geminata uel assumentia cunque generalem pronunciationem habent, carta 85.

Inde pro deinde, carta 86.

XXV. Igitur.

XXVIII. Immo et an cum unico -m- secundum Catolicon, an cum duplici secundum morem maximorum uirorum scribendum sit, quem sequendum puto.

XXXI. Item pro similiter, carta 113.

XXXVII. Iterum et capitulo 45, pro secunda uice et pro duabus uicibus, et libro 4º, capitulo 33, regula 135.

Illuc.

XXXVIII. Inuicem.

Inter se.

XLII. Imperatiuo solemus uti non modo imperantes, sed etiam orantes.

De imperatiuis, libro Vº, capitulo 99, regula 199, carta 655, sic habetur: secunda persona superlatiui modi utriusque numeri cum solo nominatiuo huius pronominis tu uel expresso uel subintellecto, in nominatiuo nominis participiiue ibi expresso construitur, ut o deus, tu miserere mei, tu deus adiuua, et cetera.

Imperatiuus modus tempus praesens et futurum quadam naturali necessitate assumit, libro 4º, regula  144, et in regula sequenti habetur quod imperatiua quoque apud Graecos temporis sunt praeteriti, ipsa quoque ad futuri temporis sensus spectent, et quod imperatiuo non modo imperantes, sed orantes usi soleamus, dicitur in 146 regula.

De infinitiuo, carta 133, scilicet quare sic dicitur, qui apud Graecos pro imperatiuo ponitur, apud nos autem pro praeterito imperfecto, et apud nos et apud illos per figuram eclipseos, id est defectiuis.

XLIII. Quot modis iubemus, 2º libro, capitulo 43, et libro 4º, regula 179, et libro Vº, capitulo 100, regula 206 De hoc etiam libro 4º, regula 179.

XLVII. Is pro talis, et libro 3º, capitulo 5º.

XLVIII. Id quod cum alio antecedente.

 

Tertius liber.

I. Is secundam cognitionem notandis subiungitur, ideo subiunctiuum nuncupatur, ut hic primam cognitionem indicans praeponitur et praepositiuum nominatur, nam interrogationi reddita demonstratio prima cognitionem oportet, ut hic, relatio uero secundam, ut is. Vide de is capitulo 25, et carta 274. De differentia inter ista uide etiam libro Vº, capitulo 88, regula 120, carta 633, et uide regulam pronominum, praaesertim hic, iste et ille, docet, scilicet Priscianus, primo minoris; uide infra in P.

Ipse, ille et iste. Pronomen ipse demonstrationem recte, quae per ille et iste designatur, redunt memoriae, non tamen ille et iste ad pronomen ipse referri possunt, quia prima cognitio per pronomina demonstratiua est, secunda uero per relatiua. Hoc pronomen ipse figurate uel significantiae uel discretionis causa personae primae secundaeque adiicitur, carta 146. Tertia persona modo demonstratiua est, ut hic, iste; modo relatiua, ut is, ipse; modo praesens uel iuxta, ut iste; modo absens uel longe posita, ut ille. Pronomina primae secundaeque personae semper demonstratiua sunt, utraque enim praesens esse ostenditur. Tertiae personae aliae sunt demonstratiuae, ut hic, iste; aliae relatiuae, ut is, sui; aliae modo relatiuae, modo demonstratiuae, ut ille, ipse.

Ipse cum aliis personis proferri potest, ut ipse ego, uel tu ipse. Ipse per se in tertia persona prolatum relatiuum est, cum aliis uero pronominibus iunctum eorum signifiationem recipit. Inuenitur ipse cum aliis per eclipsim prolatum saepissime, uide in E, et de his plene per Priscianum XII, XIIIque maioris primoque minoris, carta 147 et sequenti.

Quotiens ille uel hic non ad notandum ante oculos aliquid referunt oportet intelligere, quod eorum demonstratio ad intellectum refertur, ut hic animus. Animus enim oculis uideri non potest. Ideo ad intellectum demonstratio referetur.

Relatiua quidem sunt ipse uel is uel sui, quod est primitiuum; demonstratiua uero hic, iste uel ille, sed interest quod ille spacio longiore intelligitur, ut Terentius in Eunucho: «Videsne tu illum?» Tu propinquiore, ut iste tuus filius.

II. Abusiones pronominum, praesertim hic, iste et ille docet, secundum Priscianum primo minoris. Vide infra, in P.

IIII-V. De horum pronominum qualitatibus proprietatibusque secundum Petrum Heliae in IIII Vque capitulo et in fine V, secundum Nicolaum Perottum. Notaque in 4º capitulo, carta 152, uersiculo Deinde, quod dicendum tu es ille qui currit, ille non a uerbo es a parte ante ex euocationis ui regitur, euocatione facta, sed a parte post ex ui naturae uerbi, quae idem quod uis copulatiua est. Item in carta sequenti, capitulo 5º, de ipse, quod est epithematicum, id est appositiuum, quia maxime omnibus personis apponitur, et immo facile in naturam uniuscuiusque concedit. Vis primae secundaeque personae facile pronomen ipse in suam proprietatem transit. Vnde etiam sine prima uel secunda persona per subauditionem tam cum uerbo primae quam secundae personae coniunctum, qui nulla est uis pronominis ibi, in discretione non mutat proprietatem suam. Cum enim dico ipse Iupiter, relatiuum est ipse.

VI. Absentem uel longe positum seu tertium, de quo principaliter agitur, per ille, sed praesentem seu quasi praesentem seu eum de quo principaliter sermo fit, per iste demonstrare debemus, Ciceronis imitatione 2º Ad Herennium, et in Vº, in descriptionis exemplo. Et nota in 2º ille isteque repeti, ibique is uel ipse repeti potuisse. Et de hic nota quod de iste dixi.

Nota istiusmodi correspondere ad iste totiens repetitum, et istiusmodi non illiusmodi uel eiusmodi a Cicerone Vº Ad Herennium, in prima sententia exornatione fuisse dictum, sed et huiusmodi proprie dici potuisse.

Istum nota post eum relatiuum, sed dic istum repetitum demonstrare eum de quo principaliter ageretur. Vel pro eo uel ipso relatiuo secundam relationem faciente stare sumique debere, carta 155, ubi in uersiculo Subinde nota iste et is de eodem dicta. Et de iste et ille repetitis, ut in exemplo argumentationis perfectissime, et in uersiculo Posthac super iste, is, iste et ille repetitis. Et nota quoque ibi iste demonstratiuum eius de quo principaliter agitur, et nota eum relatiuum eiusdem et ita iste debet subintelligi. Et nota istum demonstrare eum de quo principaliter agitur, et illum absentem seu tertiam a principali diuersum, et post per is referri. Et in carta 156, ibi res ista per iste fit ad intellectum demonstratio, et ubi haec proprie dicendum esset, ista dictum est; et nota praeter istum et nec iste et ab isto. Et is homo de ille referri et homo de illo tertio dici illumque referre, et homo iste principalem demonstrare. Ciceroque in contentio super hic et iste idem corroborat. Et nota huius et iste repetitum. Item carta 157 hic demonstrat ad oculum pro iste, et nota hunc cui, et hic isteque et ille, ut supra, et ille tertium demonstrare, isque refert et hic demonstrat ad oculum de quo principaliter agitur. Et nota iste pro principali et ille pro eodem et diuerso, scilicet alio tertio minus principali, et ibi illum sequuntur illi, nota illum demonstrare ostentatione, de quo principaliter ageretur; et ille hospites de quibus tanquam de aliquo tertio sermo fit. Item carta 158, naturam pronominum ille et ipse his pronominibus hic et iste nunquam uel perraro damus, et nota ibi ille demonstrare principalem eum, de quo principaliter agitur, et deinde tertium seu minus principalem. Et ibi ille rem absentem et defunctam quasi uiuam representat. Et hic ibi subsequitur, quod pronomini nominaliter uel aduerbialiter stare potest. Et per hac fit ad intellectum demonstratio. Tandem ibi iste, ille et hic rem eandem praesentem principalemque demonstrant. Et hic idem rem praesentem ad intellectum, et conuenienter iste principalem praesentemque demonstrat. Ille uero tertium et diuersum.

VII. Iam proxime dicta et in hoc 7º reperies capitulo, ubi multas mutuas relationes nota. Et de ipse et communem et mutuam relationem faciente, et excellentiam quandam dicente nota.

VIII. Eadem in capitulo 8º nota, et ibi hic, ille isque plurimum habes ipseque pernimium seu rarissime, et ibi, scilicet carta 162, illis, scilicet orationibus rem longiorem et diuersam dicit. Et ibi hic, ipse et is secundum talis, ibi ea praeceptio, id est talis, qualis, dicta est. Et carta 163 his ipsis nota, et mutuam relationem inter ipse qui et idem et qui et conuenienter is, post de eodem dicitur ipse. Et in fine cartae ipsius hi qui pro tales quales. Item carta 164 nota sibi ipsi. Et carta 165 nota hoc propinquiora, illud longiora demonstrare, et nota illud quod. Item ille bis excellentiam notat, scilicet ille Giges et illum hiatum, et ipse ad relationem faciendam repetitur, post sequitur idem tertiam relationem faciens, et hic is seu eius pro talis. Item carta 166, nota is et ille ad eadem relata, et ipsi pro sibi tam in primo quam in tertio. Et de ipse is et ille de eodem relationem facientibus, et hic isque et de iste de praesenti et iuxta posito demonstrationem agenti. Item carta 167 nota ipse, is, ille et hic et se pro eum uel ipsum, et qui ipse et id pro hoc, et iste bis, qui pro talis uel dictus sumi potest.

Item  ibi nota id pro hoc, quia ad proximiora refertur, seu proximiora demonstrat. Item carta 168, de mutua per ista quae relatione et rei praesentis demonstratione. Et de is circa diuersa repetitio et de sibi pro ipsi et se proprie et hunc proximiora demonstrante. Et id et illud excellentiam denotantibus, et de mutua per quicum et eum relatione. Item carta 169, de mutua relatione per illae quae et conuenienter relatione per illa, et mutua relatione per ipsis quibus. Et de suo regno pro ipsius. Et per hac, dehinc istam ad intellectum de eadem re propinqua et principaliter agitata fit demonstratio. Et post per istius de absente remotoque sed principaliter memorato fit quoque demonstratio. Subindeque de eodem per illi relatio, et iste demonstrat, et post ille eundem refert, ipse isque bis de eodem relatione faciunt. Item carta 170, nota eum pro se et illum repetitum ad diuersos referri, et se pro eum ipsum bis. Ille demonstratiuum per excellentiam. Sibi pro ei ipsi, et post se proprie, et sibi pro ei ipsi et cetera. Et carta 171 nota ipse cum ego subintellecto per eclipsim praetermisso uerbo primae personae copulatum.

IX. In dies, magis magisque ferox agitabatur animus  carta 173, et capitulo 15, carta 208, et carta 222, in dies maior.

X. Iocus, carta 180.

XII. Illis, scilicet iuuentute, secundum Salustium, carta 193.

Illis, illos et illi de eisdem, scilicet paucis potentibus dici repetique saepenumero secundum Salustium, carta 194.

Ista, scilicet uestra, carta 198 et 199, et ista, scilicet tua.

Iisdem temporibus, carta 198.

Id loci.

XIII. Inquam, quod est futuri loco praeteriti uel praesentis, auctores solent ponere, carta 201.

XIIII. Ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, secordia atque incultu torpescere sinunt, carta 204.

XV: Iuxta pro aeque uel aequaliter, atque pro sicut, carta 214, ubi ante ipse de eodem repetitur.

In ipsa acie, in ipse certamine, carta 219, et ibi pagina sequenti, nunc his, nunc illis terga darent, et carta sequenti, is et ipse de eodem dicuntur. Et in fine cartae 227, nota ibi aut his aut illis.

Is quater cum modico interuallo de eodem refertur, carta 221; et carta 225 frequentissime repetitur cum minimo interuallo eundem referens, scilicet in VII De 2º bello Punico, et bene sexcies repetitur. Itemque in prohemio L. Flori, hic carta 229.

Is, carta 226, ad proximiora et ille ad longiora refertur.

XVII. In his pro inter has, scilicet amazones, carta 246.

XVIII. Inde pro ab ipsa parte, 249.

Ipsis et ipsas de eisdem dici mulieribus nota, et post dicitur ipsum, scilicet Alexandrum, in fine cartae 153, et carta sequenti.

XXI. Ille nostrorum iureconsultorum more mutuam relationem facit, quod potest et loco sui substitui, et super eodem diuersisque repeti, et post is et hic subiici de eodem et paulo post is illeque resumi. Item in l. Si unus, § Quod si sine, ff., De pac. Paulus ei ad longius, illi uero ad propinquius, ipsi uero ad distantius refert. Et Vlpianus in l. Posthumi, § Posthumos, ff. De iniusto rup. et ir. te., bis per ille longiores et eosdem, et per isti propinquiores intelligit et demonstrat. Et idem Vlpianus in l. Ex hac scriptura, ff. De dona., per illi et illi diuersos demonstrat, carta 269.

XXII. Iste est demonstratiuum, modo proprieque ad oculum non solum rem propinquam ad oculumque demonstrat, sed etiam ad intellectum, licet improprie, et quoque eiusdem rei demonstrationem resumit. Et quandoque pro hic accipitur. Hic autem ad oculum intellectumque demonstrat, carta 270.

Ipse non modo relatiuum demonstratiuumque est etiamque discretiuum et cum qui mutuam relationem facit, ut is qui, hic qui, iste qui, ille qui, et excellentiam quandam, ut ille, significat, sicut et Caius in l. Omnes, ff., De iusti. et iur., facit, ubi et ipsius repetit; et Pomponius in l. II, in pr., De ori. iur., sed et praecedit hoc pronomen hic deindeque resumitur. Ita quod per ipsius, huius et ipsius cum minimo interuallo de eadem re fiat relatio. Item et per ipse, is et ipse et respectu diuersorum ipse repetitur, et post mutuam relationem per is qui ipse isque saepe repeti solent; et ad longiora quandoque ipse refetur. Item ipse et is pro eodem saepenumero reperiuntur, et pro talis dictusque accipitur, ut hic et is, carta 270. Item de ipse solemus dici, capitulo 48, regula 79, usque ad 123, et finalem, scilicet carta 346, in fine.

XXV. Is, ut sui, modo relatiuum est, saepe de eodem multas relationes facit, ita quod saepius per is repetitum uel hic uel ille uel iste uel ipse surrogatum, pro ille quam per idem ab auctoribus secunda, tertia quartaque fiat relatio. Adeo ut more Liuii, libro 27, et L. Flori in prohemio, is in eisdem casibus uel diuersis cum minimo quoque interuallo ad eundem relatum reperiatur saepissime repetitum, et quandoque ad diuersos referatur. Item in l. I, § Siquis aedificium, ff., De no. op. nun., nota ei et dehinc hic; et in l. III, § I, bis de eodem is repetitur, ubi id est inuenitur; et in l. De pupillo, § Nunciare, bis per ei qui mutua fit relatio, et hic eo loci, id est in ea parte loci. Item is in obliquis pro sui, sibi, se, a se, retransitiue sumptis inuenitur, et econtrario saepissime. Insuper et post ipse cum interuallo quodam. Et de is pro ipse, et postremo pro talis dictusque, carta 294, cum tribus cartis sequentibus.

XXVIII. Illum deinde eos et illis nota, scilicet gener, capitulo I, hic autem carta 282. Idem gener, capitulo Vº, et utrobique legitur illum ad hominem relatum esse primo, secundo eos, tertio illis cum numerii uariatione, ut ibi in magna glosa dicitur.

XLII. Is tractatur plenissime capitulo 42, carta 323, a IX regula usque ad regulam 18.

 

Quartus liber.

XX. Innubo.

Innuba.

XV. Interdiu, id est interim, dum dies est, et pro inter diem et noctem collocatur.

Interdius, -a, -um, id est continuus iugis et perdiu eodem sensu est, haec tria regula 82, carta 417.

XXVII. Quae inter in diem, in dies et quottidie est differentia, regula 87, carta 423, et ibi

In dies singulos et

In horas.

XXXII. Interim pro aliquando, regula 128.

Itane, regula 131, carta 445.

 

Quintus liber.

XI. Hic est cum illo comparandus, intercedit mihi tecum amicicia, intercedit tibi cum illo affinitas. Item de parenthesis per quis et is uide in § Tempestiuum est, carta 484, in additione magna, infra in P.

XII. Impersonalia siue transitiue siue intransitiue proferantur, obliquis casibus coeunt, nisi per defectionem coierint intransitiue, ut inambulatur a me, pro inambulo, manetur a te, pro manes, sed in his res uerbi uoce passiua potest intelligi, ut curritur, id est cursus fit, transitiue, ut miseret me tui, carta 484.

XXIIII. De pronominum constructione impersonalibus tam actiuae uocis quam passiuae, § Impersonalia quoque uerba, carta 505, et sequenti; et ibi interest.

Interest et refert impersonalia quoad significationem constructionemque.

Omne impersonale siue actiuae siue passiuae uocis illum casum per naturam regiminis habent, carta 507 et carta sequenti. De mea, tua, sua, nostra, uestra loco mei, tui, sui, nostri, uestri cum interest et refert, et de horum significatis constructionibusque diuersis uide capitulis 26 et 27 et 107.

Intellectio color rhetoricus graece dicitur synecdoche, in § Synecdoche, carta 556 et uersiculo Tandem Cicero, cartae 561.

Incongruitas est duplex, regula 157, carta 636, et in regula sequenti de congruitate duplici.

Nota secundum quoque Salustium in Catilinario, ille de longiori, hic de propinquiori dici, scilicet libro 3º, capitulo 12, carta 191 et carta 199, et carta 213, in principio, et in multis aliis locis inuenies. Nec omittas Vlpianus in l. I, § Ius, libro 3º, capitulo 19, carta 256.

CI. Indignius et indignior, regula 215.

CIII. Interdico quid significat secundum legistas decretistas et oratores; et de interdicto ciuili et ecclesiastico, plene regula 220, carta 674.

CIIII. Inhibeo quo ad uaria significata compositionem et tempus, regula 222, regula, carta 608 et in littera I, ex libro Vº, capitulo 104.

CIIII. Insimulo et incuso, regula 226, carta 685.

Iuuo, -as, -iuui, -iutum, sed iuuaui, iuuatum secundum antiquos, regula 230, carta 687.

Incumbo remis, incumbo studiis et ad studia et in studia, regula 235, carta 689.

Incedo et inseruio, regula 236, carta 692, et capitulo 127, regula 391.

CVI. De infinitiui constructione praeter ea quae dicta sunt sub libro 2º, capitulo XLII, uide in hoc capitulo 106, regula 238, carta 699, et carta 702, uersiculo Licet autem, ubi dicitur quod infinitiuus accusatium a parte ante, sed et a parte post hunc aliumue casum etiam supponendo potest regere, ut me legere Bibliam uel me misereri peccatoris est bonum. Item infinitiuus, inquantum  suppositum regere genitiuum potest, et hic docetur ubi infinitiuo et ubi gerundio potius utendum sit. Et ibi de participio et de conuenientia et differentia cum infinitiuo uim nominalem habente; et quod infinitiuus uere nomen non est, sed naturam condicionesque nominales habet. Et infinitiuus cum supponit potius neutri generis est quam alterius. Et ibi in uersiculo Ceterum de in infinitiuo pro praeterito impefecto cum nominatiuo construendo.

Inter infinitiuum impersonalis uerbi uocis passiuae infinitiuumque passiui triplex differentia, regula CCLII, carta 712, et in regula sequenti, ubi de constructione infinitiui modi a parte ante cum accusatiui ex ui naturae talis modi, sed infinitiuus uerbi impersonalis excipitur, sui uerbi constructionem petet, et haec est inter infinitiuum uerbi passiui uerbique impersonalis differentia. Et ibi natura infinitiui, tam uerbi personalis quam impersonalis explicatur. Et causa qua infinitiuus impersonalis uerbi accusatiuum a parte ante non admittit. Et de eius constructione, tam a parte ante quam a parte post, et ibi in fine regula generalis datur. Item in regula 254, carta 716, infinitiui omnes prorsus a parte post suorum uerborum constructionem obseruat.

Impersonalia secundum 255 regulam transitiue intransitiueue dicantur, obliquis copulantur, nisi per defectionem proferantur.

Item regula 256, carta 718, quamuis impersonalia uerba numerorum personarumque infinita sint, tamen additione diffiniunt pronominum, et per omnes modos accipiuntur uerborum perfectorum loco.

Item regula sequenti, licet actiuae uocis impersonalia infinitiuis possit adiungi, ut patris interest filios corrigere, et cetera, tamen impersonalia passiua modos infinitos non admittunt, ut amatur, sedetur, statur, intransitiueque ponuntur.

CXI. De infinitiuo. Inter infinitiuum gerundiumque primum, et supina differentia, regula 285, carta 737.

CXIII. Inter amatum ire et amaturum esse similiaque, secundum Priscianum non est differentia, secus Laurentius, regula 291, carta 741. Item in regula sequenti, futurum infinitiui passiui et infinitiuum eum iunctum cum ultimo gerundiuo magnam habent conuenientiam, ut idem sit damnandum esse et damnatum iri, demuntur uerba ad futurum spectantia, ut timeo, metuo, uereor, spero, cupio, quae non idem reddunt, sed maior cum participio passiuo futuri est differentia, ut timeo poenam illatum iri, potius dici debet quam inferendam. Item in regula 293, inifinitiui passiui futurum in uerum membrum futuri infinitiui actiui uel in ultimum gerundiuum eiusdem uerbi significationis passiuae cum infinitiuo esse resolui potest, ut perspicio me abs te amatum iri resoluitur in sequentia: perspicio te amatum ire me, uel amaturum esse me, uel abs te me amandum esse.

CXVIII. Inuidia quot modis dicatur.

Inuidiosus et inuidus.

Ab industria, industrius, non industriosus.

Incuria, id est negligentia, regula 326, carta 765 et sequenti.

CXIX. De impersonalibus cum infinitiuis. Impersonalia uerba, ut expedit et oportet, in tempore praesenti, et cetera, uide infra in V, sub hoc capitulo, regula 338.

CXXI. In primis potens secundum Laurentium, libro 3º, capitulo 74, si de masculo dicatur, inter primos intelligitur; si de femina, inter primas; si de neutro, inter prima. Quod si adiectiuum desit, in neutro sumitur. Quale illud Virgilii: «In primis uenerare deos», et cetera, regula 356, carta 774.

Iniurior et contrarior quot modis aliis ornatioribus dici possunt, regula 358, carta 774.

CXXIIII. In animo, regula 376, uide supra, in cordi est, sub C, in hoc capitulo.

CXXV. In manu est et in manibus, utrunque in potestate est significat, sed dupliciter de praesenti et de futuro. In plurali tamen frequentius, cum dicamus uictoriam in manibus est, quasi iam iam tenetur. Etiam dicimus in manibus est in alia significatione, pro eo quod est inter manus sit imposita, Laurentius, libro Vº, capitulo 34, hic in regula 381.

CXXVI. Iter facere iterque habere differunt, primum est, ut in plurali dicunt, itinerare ut periti, ingredi iter aut uiam. Iter habere est iter aliquem esse facturum. Idem autem sunt iter facere, iter ingredi uiamque ingredi, regula 385, carta 784.

CXXVII. Incedere et incessus, regula 391, uide supra, hic sub V capitulo.

CXXIX. Incusare et accusare differunt, nam secundum Seruius multosque alios et etiam Nicolaum Perottum, carta 50, pares et inferiores accusamus, sed maiores incusamus, et genitiuum uel ablatiuum cum de uel coram, uel accusatiuum cum apud aut ante. At secundum Laurentium, libro 6º, capitulo 13, accusare est quantoscunque apud iudices uel apud alium quemuis, etiam apud illud ipsum quem accuses, significare atque ostendere quem peccasse. Et est reis agere uel respondere. Incusare uero est mores alterius carpere, et semper cum quaerela, quod ab illo iniuria sis affectus, regula 407, carta 787.

Instar secundum Catholicon et alios similitudo est, uel potius ad similitudinem. Vim enim huius praepositionis habet, ut in expositione uideri potest, unde dicendum est homo est instar illius, id est ad similitudinem illius. Non nunquam tamen ad instar inuenitur, sed tunc abundat praepositio. Item Seruius 2º Aeneidos: «Instar montis equum diuina Palladis arte», exponit: «Instar, id est ad similitudinem». Quae quidem expositio non placet Laurentio, cum nil similitudinis equo ad montem sit, et instar igitur potius ad comparationem uel ad mensuram significat. Virgilius: «Argalici clipei aut plebeae lampadis instar». Cicero: «Hexametrorum instar uersuum». Nam apud eosdem instar mortis ducunt et fulminis instar significat equiparationem doloris in morte impetusque ex flumine. Enimuero si ad similitudinis significationem proximae accedere reperimus, nimiam utendi licentiam deuitemus.

CXXX. In annos singulos uel quot annis, an singulos menses uel quot mensibus, an in singulos dies uel quot diebus legetur, nihil interest, sed Pomponius apud Vlpianum scribentem cui sententiae Vlpiani adheret, sed licet quot annis et singulis annis et in singulos annos dicatur eleganter, non tamen ita quot mensibus, diebus, noctibus, horis, lustris, sed in singulos menses uel singulis mensibus, et sic de ceteris. Item non quot diebus sed quottidie auctores elegantes dicunt, regula 412, et postrema, et carta 790, quae est ultima.


K.

 


L.

 

Secundus liber.

XIII. Longe, multo facileque superlatiuos flagitant, et longe multoque comparatiuis et aduerbiis aliter, secus, alius, ante, post et compositis a prae et superlationem habentibus, ut superat et uincit, et diuersitatem significantibus, ut diuersus, dissimilis, coniunguntur. Longeque et facile cum princeps, praecipuus, primus, secundus similibusque adduntur. Et tandem longe pro ualde proprium comparatiui et superlatiui est, paucis exceptis, ipsum autem ualde positiui et uerbi.

XX. Licet.

 

Liber tertius.

IX. Littera et litterae, et cum epistula differentia, carta 175.

X. Liberi et libra, et differentia cum pondo.

Ludus et ludi, et differentia inter ludum et iocum. Ludos gladiatorios frequentius quam ludum nuncupamus. Si de ludis gladiatoribus, Apollinaribus, circensibus, saecularibus et diuinis, unos, binos, ternos, quaternos ludos dixeris, ut de ortis et cuniculis dicitur, rite defendi potest. Et nihlominus si quosdam duos, tres quattuorue protuleris, ut de pondo legitur.

XV. Labare, id est uacillare, Liuius libro 7º, in principio De 2º bello Punico, carta hic 225, in principio.

 

Quartus liber.

XXXVII. Lacerna est feminini generis, a lacero, -as dicitur. Et est pallium fimbriatum quod olim soli milites utebantur. Et dicitur lacerna quia sit laceratis, id est amputatis capitibus fimbriatum. Vel dicitur lacerna, id est a lacero et cerno, -is, inde lacernatus, id est illo pallio indutus secundum Catholicon et alios, in regula 175, carta 460, ubi est.

Latina eloquentia et latinitas. Quid enim impedit nos quoque aliquid copiae ad opulentiam latinae conferre eloquentiae? Et infra: Si enim auctoribus timiditas obstitisset, ut nullis nouis uterentur dictionibus, ipsa natura et significatione rerum cogente perpetuis latinitas angustiis damnata extitisset.

Item in libro Vº, regula 238, carta 697, uersiculo Itaque, quod deest latinitatis linguae naturaliter, completur iuncturae ratione, et haec omnia ex Prisciano sunt desumpta.

Limpha et inde limphatus, ubi supra.

 

Quintus liber.

LIIII. Librorum nomina saepe in plurali numero tantummodo declinantur, ut Isagogae, Decretales, Decreta, Topica, Rhetorica, Anantiae, Techni, Pantechni, quamuis haec duo postrema sint indeclinabilia, licet enim liber in formitate materiae sit unum, tamen in distinctionibus uarietatibusque sententiarum sapit multitudinem, et ita de omnibus complexiuis, quare sint singularia uel pluralia, ratio potest assignari. De hoc uersiculo Et quoque librorum nomina, carta 565.

LXXXIII. Ludicrum, -i et ludicrus, -cra, -crum, et hic et haec ludicris et hoc ludicre, et hi et hae ludicres et haec ludicra, et non ludicria secundum Priscianum, in 7º et Doctrinale in primo, a ludo, -is, in eodem sensu sunt, scilicet ludo plenus, uel quod ludis geritur. Vnde ludicrosus, -a, -um, plenus ludicris, ludibilis, secundum Hugutio, et cetera, regula 89, carta 610.

CXVII. Lectiscernia dicuntur ubi homines in templo sedere consueuerunt, regula 322, in fine cartae 761.

Legare et legatarius, regula 324, carta 762.

CXXII. Loco patris, filii uel fratris te habeo, uel in loco patris, et cetera, uel habeo te in patrem, uel accipio te in filium, quomodo accipiantur, et de ueterum more, regula 363, carta 777, et ibi de reuertor in patrem et redii in amicum, et de reuertor et redeo pro uenio.

CXXIII. Libertus relatiuum patroni est. Libertinus uero ingenui. Per libertinum nanque hominis condicinem sicut per ingenium denotamus, per libertum quendam priuatum respectum, sicut per patronum; et libertus, ut patronus, substantiuum est, ideo liberta, liberatabus facit. Libertinus uero adiectiuum, ideo libertina, libertinabus non facit. Libertini autem sunt qui manumissi iusta seruitute sunt, ut econtrario ingenui, qui libera matre nati, nec postea serui facti sunt. Itaque libertus sine patrono patronaue non est libertinus, licet necesse sit eum aliquando habuisse. Ex quo fit ut colliberti collibertaeque dicamus, ut conserui conseruaeque, quod hi plures sub umbra unius patroni sint, sicut illi sub domini unius imperio, sed libertinitas non libertitas dicitur. Ex seruo seruitus, regula 370.


M

 

Primus liber.

XII. Mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum per anastrophen, et libro 2º, capitulo 22, et libro Vº, capitulo 127, regula 392.

 

Secundus liber.

I. Mei, pro de me. Item libro 4º, capitulo 31, regula 123.

Mihi et mi, et mi pro mihi. Item libro 4º, capitulo 31, regula 124, carta 441, et supra in C, ibi: de scriptura mihi et nihil, et de me pro mihi. Item in libro Vº, capitulo 119, regula 341, uide hic infra sub hoc capitulo.

Modo pro paulo ante, pro aliquando, pro duntaxat.

XI. Milites ignare dicuntur, qui equites sunt uocandi.

XIIII. Multo, supra in L, sub longe.

 

XV. Minimum est proprium superlatiuum de paruus, et nomen et aduerbium esse potest pro pauxillulum. Minime est negandi aduerbium pro non.

XXXVIII. Mutuo, et libro 4º, regula 137.

XLII. De modorum officiis et quot modi sunt, et nota ibi: «Cum etiam alios modos inueniamus pro aliis ab auctoribus proferri», in additione cartae 134. Item et de his libro 4º, regula 146, cum multis aliis sequentibus. Quot alii modi pro aliis ab auctoribus proferantur, etiamque infinitiuus pro imperatiuo et praeterito imperfecto cum multis exemplis, et etiam regula 166.

 

Tertius liber.

I. -Met addita plerunque significantiam uel discretionem solet ostendere, quam Graeci diastolen dicunt, supra, in E, et uide in A, ibi: Adiectiones syllabicae.

III. De mutua relatione.

IX. Magis magisque in dies, carta 173, et capitulo 14, magis magisque in aperto, sicut carta 205 et carta sequenti et carta 208.

XII. Mille et milia, carta 188.

XV. Macte uirtute, et libro 4º, regula 169, carta 460 et carta 462.

XVIII. Multum sanguinis, carta 252, supra in G.

 

Quartus liber.

XXIIII. Mox et quammox, in fine regulae 75, carta 412.

Magis, regula 81, carta 414, et carta sequenti.

Minus, et de eorum compositis.

XXXVII. Memini et meminens, quia memini tam praesentis quam praeteriti uim habet, quomodo odi; unde et osas quo pro praesenti et meminens pro praeterito, licet accipere, nam nescio praesens, noui, noscens, -es facit secundum Priscianum in XI, hic regula 169, in fine cartae 459, hic in eadem regula, carta 461, secundum Petrum Heliae dicitur pro inueniens, quod pro praesenti et praeterito ponitur secundum ego limito pro praeterito significationis actiuae, non passiuae, ut in osus dico de osus, quod pro eo qui odit et qui odiuit capiatur Nicoalus Perottus in sua Grammatica, capitulo de uerbis anomalis, in fine, de memini, sic ait: «Memini gerundiis, supinis et participiis similiter declinatur, odi, odisti, odit; noui, nouisti, nouit; coepi, coepisti, coepit». Idem paulo post, in capitulo de participio, ante finem, dicit: «Quae sunt quae carent participio praesentis temporis? Odi, noui, coepi, memini, quia praesenti carent, quamuis ueteres meminens dixerint». Haec Perottus. Ideo quae de participiis horum quattuor uerborum scribitur, secundum antiquos debet intelligi, sic dico hic, carta 463, in additione significata uide, id est libro V, capitulo CXX.

XLI. Meus secundum analogiam uocatiuum o mee deberet facere, sed duas -e- breues in -i- longam, euphoniae causa, commutant, regula 188, carta 472.

 

Quintus liber.

XXIIII. De mea, tua, sua, nostra, uestra loco mei, tui, sui, nostri, uestri cum interest et refert, uersiculo Laurentius autem Vallensis, carta 508.

Mis, tis, sis, actiue siue possessiue accipiebantur, unde pronomina possessiua uocitantur, ut meus, tuus, suus. Mei, tui, sui passiue sumuntur. Et infra nostrum et uestrum ad mis et tis actiue siue possessiue accepta respondent, ut nostri et uestri ad mei et tui passiue sumpta, carta 508.

Nota secundum Laurentium, carta 109, nunc non dici mei interest in uoce passiua siue possessa, sed mea in uoce actiua siue possesiua; sed ita tamen ut sit primitiuum et substantiuum, non adiectiuum. Denique itaque ac si diceremus mis, quod actiue siue possessiue solebat accipi, sed a parte post regi, et ideo nominatiuum ante se habere, ut sum, es, sed in neutro genere. Item carta sequenti mei, tui, sui, passiue siue possesse, non actiue neque possessiue, accipiuntur. Interest et refert genitiuum actiuum siue possessiuum post se uolunt.

XXXI. Miror te iusticia et iusticiae utrunque bene dicitur, carta 519 et sequenti.

CVII. Misereor, -aris, misereor, miseret et differentia inter ista, regula 244, carta 707.

CXIIII. Monimen, monimentum et monumentum, regula 308, carta 751.

Meticulosus, qui timidus est, a meticulo.

Item monutosus potius quam mentosus et  monstruosus cum monstrosus sit dicendum.

CXVIII. Morosus, qui timidus est, a mora et mos, moris, regula 329, carta 766.

CXIX. Mihi et tibi nunc non ad unum, sed ad omnes, nunc ad nullum referuntur, regula 341, carta 769.

CXX. Memini pro recordor tum genitiuum, tum accusatiuum poscit, et pro eo quod est mentionem facio, accusatiuum recusat, et genitiuum ablatiuumue cum praepositione de flagitat, regula 347.

CXXII. Male et bene quomodo cum iudico, censeo, mereor et aliis accipiantur, et de male pro ualde uel non regula 362, carta 776. Vide supra in Bene, sub B, in hoc capitulo, et hic bene uel male cogito refertur ad alterum, significatque utilitatem perniciemue alterius, non errorem proprium. Item bene uel maledico tibi, opto, praecor aut impercor. Male audio, id est infanior, mea crimine audiens, ut bene audio, id est collaudor, meas uirtutes percipiens; sed benedico et maledico ad alios referuntur. Praeterea bene et male de te mereor est dicendum. Mereor secundum Laurentium, libro V, capitulo 99, de te est aliquid in te confero. Si beneficii quidem bene mereri de te dicor, sin autem offensionis, male de te mereri. Nonnunquam utrunque reticemus, sed in ambiguum sensum, ut quid de te sum meritus? Nonnunquam per negationem sic: homines nihil de me meriti, id est qui nihil me beneficii aut officii contulerunt. Demereor quoque pro bene de aliquo mereor accipitur, sed cum accusatiuo, uide supra in Demereor, sub D.

Memoria teneo cum ablatiuo non cum aduerbio memoriter copulatur, pronuncio narroque econtrario, ut teneo memoria, pronuncio uel narro memoriter, quod uulgo sed improprie dicitur corde tenus, mente tenus. Agnosco uero, complector et repeto cum utroque possunt coniungi, ut agnosco, complector et repeto memoria et memoriter, regula 365, carta 779.

Mitto et rescribo cum datiuo et accusatiuo cum ad possunt construi, ut mitto uel rescribo tibi et ad te, quod et de dico legi, regula 368, carta 779.

CXXIIII. Miscuo et mutuor, regula 378, uide supra in fenero, sub F, in hoc capitulo. De differentia inter commodare et mutuare, regula 405.

CXXVI. Munire uiam est repugnare, reficere ac substruere interdum lapidibus. Dicimus etiam ut uiam, ita ripam munire, alueum munire, aditum munire, cum illa refiamus uel paramus, regula 385, carta 784.

CXXVII. Mirari se datur in uicium, est quasi sibi placere uel de se magnifice sentire, sed hoc in alterum efficere est laudare. Bene autem dicitur miror te iusticia et iusticiae, ut Priscianus libro I minoris ait, regula 394, carta 785.

CXXX. Munus quot modis dicitur, regula 411, carta 789.


N.

 

Primus liber.

III. Nomina octo, unus et ullus et cetera, secundam pronominum declinationem seruant. Et ibi plene neuter, neutri, neutrae, neutra in genitiuo, et neutro, -ae, -o in datiuo, adeo ut plerique neuter neutri declinarint. Sed Plautus in Vidularia: «Neutri redibo» datiuum dixit. Cuius genitiuus neutrius est sine dubio, quamuis uetustissimi uolebant omnium in -ius terminancium genitiuum et in datiuum, etiam in -i genitiuum, et in -o datiuum genere masculino et neutro; in fiminino uero secundum primam declinationem in -ae diphtongon praeferre.

IIII. Haec VIII nomina eorunque composita, scilicet uterque, alteruter et neuter, Priscianus in VI, post principium disserit. Haec VIII eorunque composita genitiui penultimam producunt naturaliter, quam poeticam corripit auctoritas, excepto alter, alterius. Terentius tamen penultimam produxisse reperitur, alius semper genitiuum produxit in penultima.

V. Nullus et ullus, de his etiam capitulo X, carta 83, et ibi de nusquam et nunquam, de his et nuspiam, libro 4º, capitulo XI, regula 27.

Secundus liber.

XVIII. Nimirum affirmandi aduerbium, ut et nempe, sed hoc usitatum omnium est maxime, ut in respondendo ad interrogationem adhibeatur, non nunquam sine interrogatione reperitur.

XXXI. Num, nunquid, ne.

XXXIII. Neue.

XXXV. Nec et neque. Item et libro 4º, capitulo 32, regula 134, carta 446.

XXXVI. Nam et nanque.

XL et XLI. Negationis usus.

Negationes quandoque non plus quam duae efficiunt, et ne.

Neutiquam.

Nequaqua.

Nusquam et nuspiam.

Necubi, et ibi de uereor, timeo, metuo, caueo et similibus idem cum negatione uel sine facientibus; et libro 4º, regula 41.

Vbi debeat uel non debeat negatio geminari.

Quandoque ad non tantum uel non modo applicandum est sed saltem aut sed certe aut sed uel, et non sed etiam; et libro 4º, regula 14.

Nemo quod non  modo de hominibus, sed etiam de dis dicitur.

Nihil, nil et nihilum.

Nihili facio, nihil pendo.

Nihilominus et eius accentu; et libro 4º, regula 143.

XLIII. De ne uetitiuo et non negatiuo.

Ne nunquam coniunctum cum prima persona singularis numeri reperitur, ea de causa, qua imperatiuum prima persona in singulari caret, quia nemo sibi soli aut imperat aut uetat.

Male per ne dehortatiuum ne timeam, sed prout et non, sed non timeam.

Non timeam, non ausim, non sperem, non timerim, id est time, audere, sperare non possum aut non debeo.

Non expectes, id est expectare non debes, est enim negatio.

Ne expectes est prohibitio.

De ne dehortatiuo et non negatiuo aliisque negatiuis.

Aduerbiis ne dehortatiuum indicatiuo no iungitur, sed aliis modis omnibus.

De non imperatiuo proprie non iungendo, nisi in compositione, ut noli. Materia totius huius capitulo breuiter libro 4º, capitulo 39, regula 180, usque ad 183 resero.

XLIIII. De lepore si non et nisi cum aliis tum uerbis, tum uero mentior. De hoc etiam libro 4º, capitulo 40, regula 184.

Nisi quam et praeterquam ubi dedeant. De hoc, ubi proxime supra, regula 185, carta 472.

LI. Cur nostrás et uestrás a plurali tantummodo deriuantur quaerit Priscianus in XII, ubi soluit quia patriam seu gentem significat; patria autem seu gens unius esse non potest, sed multorum possessio. Idem habetur primo minoris. Ad hoc facit quod habetur libro 4º, capitulo 42, regula 195 et sequenti, carta 474.

Tertius liber.

XI. Numeralia nomina, et hic, scilicet carta 181, de his plenissime. Vbi habetur quod -c- et -g- uocis sunt simillimae, ut -d- et -t-, propter quod quadringenti pro quadrincenti dicimus; et quod nominibus partitiuis personam scribentes fere in numero plurali utuntur. In singulari quoque frequenter poetae secundum Priscianum in 2º, tamen non modo poetae, sed et aliis in numero singulari sunt usi, ut Plinius. Post de numeralibus quae ingressum numeri uel ultimum numerum significant. Et de trinus et trinitas, et uide multa alia, et capitulo 16, carta 238, decem et octo nota, et carta 241 tribusque et XX ulneribus, et centum XL senatorum.

Nundina, nundinum et nundinae, carta 185.

XV. L. Tarquinius Superbus annis quinque et XXX regnauit.

Nequicquam, id est in uanum, carta 218, et necquicquam, carta 222, et bis carta 291.

Nequaquam, carta 224 et capitulo 19, carta 265.

XVI. Nex Pompeius., carta 240.

XVII. Nihil negocii, in fine cartae 244.

 

 

Quartus liber.

XX. Neuter, neutra, neutrum.

Neutrum quantum ad uocem de nomine et participio.

Neutrale de uerbo, nam scannum et lectum neutra dicuntur. Sedeo uero et iaceo, neutralia.

Neuterpassiuus, -a, -um et neutropassius, -a, -um.

Neutrapassiua, neutropassiua uerba.

Neutrum nisi aliud dici debet, nisi quod nec masculinum nec femininum sit. Neutropassiua passiuis sunt similia. Cum enim praeteritis careant, eorum suppletionem passiuorum instar habent.

Neutralia uocantur quae uoce actiua ex se passiua non faciunt, ut facio te, sed compositum a facio in plerunque est actiuum.

Neutropassiuis quinque Priscianus in IX tria dat participia praesentis et praeteriti in -rusque futuri, ut audens, ausus et ausurus, fiens, factus et futurus.

Neutrapassiua quattuor Priscianus ponit in 8, quibus

Nubo adiicit, quamuis antiquissimi antiqua significatione nubo te dicerent; et uide hic composita connubo, innubo, praenubo, obnubo.

Nubo ut ad feminas pertinet, cum omnibus suis compositis est neutrum, sed protegere est actiuum, et nota hic innuba, pronuba et connuba. Haec omnia regula 58 reperies, et uide infra.

Neutrobi ex neutro et ibi, id est neutra parte uel loco, quod et neutrolibet et neutrobique dicitur, regula 59.

XXIIII. Nullo modo, regula 80, carta 413.

Nihilo minus, regula 81, carta 414.

XXVIIII. Nequis, regula 102, carta 432, et ibi

Nequid pro ne in aliquo, ut quid pro in quo.

Nequó aduerbium, id est ne aliquo, id est ne ad aliquem locum.

Nequá aduerbium pro ne aliqua, id est ne per aliquem locum et quandoque nequam, scilicet uia, ratione, parte uel regione accipitur.

Nequaqua.

Nequisquam.

Nusquam.

Nuspiam et alicubi uerbo unico sunt contenta.

Necubi, ut sicubi et sicunde duplex uerbum reposcit.

 

Quartus liber.

XXVIIII. Nequicquam, frustra non et non sine causa significat.

Nequam secundum A. Gelium est qui ne tanti quidem est quam quod habetur minimi, et homo nihil rei atque frugis bonae, et secundum eum

Nequicia est solertia et astutia. Verum secundum Catholicon et Compraensorium nequam omni genere et indeclinabile, est malus, ut dicunt naturaliter. Nequam uero, qui se a sceleribus continere nequit. Item nequam luxuriosus et inde nequiter, nequitus, nequissime.

Nequiscia est malicia et luxuria.

Nequisciola diminutiuum. Item licet

Nequeo primam corripiat, nequam producit, ut et nequaquam, nequó, nequis et nequid, nomen, sed nequeo, nequis, nequit per -t- uerbum primam corripit. Haec omnia CII regula reperies, carta 432.

XXXII. Num.

Nuncubi, carta 433, regula 103.

Num.

Nunquid, an denotant et negationem intelligunt, cum interrogatiua sint, solum indicatiuum cupientia, ut num uel nunquid  hominem occidisti? respondendum est non, regula 130.

XXXVI. Noui, notus, nam nosco praesens noui noscens facit secundum Priscianum in XI, sed secundum Catholicon et Compraensorium a nosco, -is, notus, -a, -um, id est cognitus; et notior, notissimus comparatur, unde note, notius, notissime aduerbia, et haec noticia et producit -no-. Sed nothus aspiratum corripitur, et nothus, , -ti et notha, -ae, est qui uel quae natus uel nata est de nobili patre et ignobili matre, scilicet ex concubina; et dicitur nothus per hoc quia de nota, id est infamia, natus sit. Huic contrarius est spurius, qui de ignobili patre et nobili matre natus est. Et ab hoc quidam malus et similiter uentus dicitur, ut Auster, qui pluuiosus est et a calore suo pisces in mare adulterat et corrumpit. Et corrumpit interdum aerem gignitque pestilentiam. Item a nothus dicitur nothus, -a, -um, unde nomina in parte a Graeicis distorta notha dicitur, quia nobilem patrem principalem, scilicet graecismum, et ignobilem matrem, id est finem, scilicet latinitatem, habent. At secundum Tortellum nothus pro uento meridionali nebulosoque et humedo, cum -t- exili scribitur, sed pro illegitma secundum eum aspiratur, et hunc sequendum suadeo, scilicet in regula 169, carta 462.

XXXVII. Nouis dictionibus uti possumus ipsa natura et rerum significatione cogente, regula 175, carta 468; uide supra, in L, hic, id est in hoc capitulo.

Nostrás et uestrás unde deriuantur, regula 195, et quid proprie significent regula sequenti, carta 474.

 

Quintus liber.

XIII. Nominum loco pronomina collocantur, et ibi duae causae, quare nomina in prima et secunda persona esse non possunt, et antipofora quare pronomina non sunt tot quot nomina.

XIX. Nomen significat substantiam a substando et subsistendo, scilicet usiam uel modo usiae, unde omne nomen dicitur significare substantiam et qualitatem, id est omne nomen significat rem subsistentem qualitate uel quasi subsistentem qualitate, sub § His aliqua pulchra, carta 497.

Item carta sequenti de nomine negatiuo post uerbum substantiuum non apponendo.

Item carta 499 de constructione uerbi substantiui cum nomine uel pronomine propria uel figuratiua.

XXIIII. Nostrum et uestrum ad mis et tis actiue siue possessiue accepta respondent, ut nostri et uestri ad mei et tui passiue sumpta, uersiculo Laurentius, carta 508, et carta sequenti. Actiue siue possessiue: nemo nostrum, nemo uestrum, bonitas nostrum et uestrum. Passiue: habete curam nostri, ut habemus curam uestri.

XXVI. Nostrum et uestrum cum interest, refert et est pro pertinet seu interest, etiam a parte ante construi potest, nec eorum loco nostra uestraque ponuntur, sicut pro nostri uestrique supponimus.

XXXVII. De numerorum conceptione, uersiculo Glosa uero ordinaria, carta 525.

XXXIX. Fundamenta super numerorum conceptione est quid est et quomodo sit secundum Petrum Heliae ante finem primo minoris; uide supra in C, in hoc capitulo, dico carta 531.

LIII. Collectiuum nomen.

LIIII. Complexiuum nomen, uide supra, in C.

LXXV. Numerus quid est et de numerali nomine quid est, et de quattuor speciebus nominum numeralium, et de eorum regimine, a regula 43, usque ad 45 exclussiue dico, scilicet carta 593, et carta sequenti.

XCII. Quando negatiuum obliquum uerbo coniungit constructio, ille per non uel simul tota constructio debet exponi, ut neminem nostri seruis uel nullum lesseris. Hic enim negatiuus obliquus per non, et supple per alterum componenes, exponendum est. Ita quod negatio praeponatur uerbo, sed alterum componens subsequitur, ut neminem irriseris, id est non irriseris hominem, regula 149, carta 634. In regula 150, si uero praeponatur siue subiiciatur uerbo negatiuus obliquus, constructionis impedimentum generatur, et cetera. In regula 151, obliquum negatiuum per non oportet exponi, siquidem negatiua dictio supposito actum dispositiuo attribuit. Ideoque necesse est semper uerbo praemittatur negatio.

XCIX. De nominatiui et uocatiui communione, nam secunda persona imperatiui modi utriusque numeri cum solo nominatiuo huius pronominis tu, uel expresso uel subintellecto, in nominatiuo nominis participiiue expresso construitur, ut o deus, tu miserere mei, o reges, uos facite iusticiam; uel tu, dominus, adiuua peccatores ad crimina relinquenda, uel tu omnia donans potensque in proelio, nos defende; uel aput Catonem in tertio: «Vtile consilium dominus ne despice, serui». Hic enim tu casu nominatiui subintelligendus est, sed hoc exemplum per euocationem tacitam excusatur, ut superiora per expressam. Haec autem regula non solum in imperatiuo, sed etiam et facilius quidem in aliis modis obseruari potest, ut domine in furore tuo arguas me, et cetera.

CI. Nomina et uerba participiaque plenitudinem inopiamque significantia genitiuum et ablatiuum sine praepositione regunt, ut plenus gratia et ueritatis, tamen aliquando, secundum Laurentium Vallensem, de praepostionem adiungimus: ciuitatem de omni genere annonae impleui, taberna de uaria uinorum natura refersi, et cetera. Aue gratiae plena ad amphibologiam fungendam uenustius dicitur quam aue gratia plena.

CIIII. Ningo regula 228, carta 686.

CV. Nubo pro  maritor datiuum petit, ut nubo tibi, sed pro tego accusatiuum, uide supra; est hic regula 236, ante finem cartae 692.

CX. Inter gerundia nominaque uerbalia participiaque in -dus terminata, triplex differentia, regula 275, carta 727.

CXI. Neutropassiua, quae sunt quinque, trium temporum habent participia: gaudeo, gaudens, gauisus, gauissurus, fio, fiens, factus, futurus; uide supra, sub 4º libro, capitulo XX, et hic in regula 284, carta 736.

CXIIII. De nominibus uerbalibus, regula 299 dicere incipio, et ibi quid est nomen uerbale explico, et primo de terminatis in -or et trix, et de eorum formatione. Et in regula 300 quod uerba transitiua, id est actiua, neutra deponentiaque in quem aliumue obliquum et communia ex se nomina uerbalia in -tor et in trix terminata gignant. Quae et participia praesentis temporis in nomina transeuntia genitiuos regunt ex ui actus conuersi in habitum.

Item in regula 301, carta 746, nomina praedictis in ortu significationeque similia, id est a uerbis transitiuis decendentia et actum per modum habitus significantia equiparantur illis in regendo, quippecum et genitiuum per modum actus in habitum conuersi regant, ut cupidus ludi, timidusque flagelli. De terminatis in -io uide capitulo 122.

Insuper, in regula 302, carta 748, de uerbalibus in -us uel in -o terminatis a supino formatis, addita -g- uel mutata -u- in -io, ut uideo, -es, uidi, uisum, uisus fit uisus et uisio. Haec post se genitiuum et quandoque duos petunt, ut uisio mei multorum hominum, prospectus dei omnium rerum. Deinde inter accessus et accessio ponitur differentia. Item in regula 203, uerbalia a uerbis coniugationis primae supini positionem in -itum uel in -ctum facientia, praeter ceterorum legem in -atio, non in -itio uel -etio exeunt, ut ueto, uetitum, uetatio, non uetitio; praesto, -as, praestatio, non praestitio; cubo, cubitum, cubatio, non cubitio, et cetera.

In regula 304, de nominibus uerbalibus denominatiuisque in -bundo et in -bulum desinentibus. Item in sequenti de uerbalibus in -culum terminatis. In regula 306 de terminatis in -bundus. Item in regula 307. Tametsi plura omnium denominatiuorum in -bulum desinentium sine dubio breuiantur, tamen antepenultima producitur si -a- ante -bulum habeant, ut cunabulum, uenabulum, uocabulum, conciliabulum. Excipitur stabulum, quod, ut stabulo, -as, corripitur. Antepenultima uero corripitur si -i- collocetur, ut prostibulum, turbibulum, uestibulum. Et haec regula per Priscianum in 4º et IX et X, Petrumque Heliae in XV, et Doctrinale in X et Egidium in capitulo XIX et 25.

In regula 308, carta 751, uerbalia in -mentum terminata profecto antepenultimam productam uel correptam habent, prout sunt syllabae penultimae praeteriti temporis uerborum unde oriuntur, ut sacro, sacraui, sacratus, sacramentum; hortor, hortatus sum, hortamentum; increui, incretus, incrementum; muniui, munitus, munimentum; fulciuo, fulcimentum; docui, documentum; monui, monimentum et monumentum, nam utrunque a moneo, -es, monui dicitur. Item in 309 deriuatiua in -monium desinentia, -i- praeeunte, scilicet ipsum -monium correpta, sed antepenultima longa reperimus, ut patri, patrimonium, matri, matrimonium, testi, testimonium, uas, -alis, uadi, uadium et uadimonia. Item in 310 regula, omnia in -en terminata, -m- antecedente, uerbalia sunt et neutra, flamen excipio. In regula sequenti de tempore penultimae syllabae nominum huiusmodi.

CXV. De terminatis in -bilis, per quo ad originem formationemque in capitulo CXV, regula 312, carta 754, et hic de significatione uenientium a uerbis transitiuis et a uerbis absolutis, et ibi uersus: «-osus, plena notat, -bundus simulat, -bilis aptat.

Item in regula 314, de terminatis in -tilis, -silis uel -xilis secundum Laurentium.

Insuper in regula 315, de breuitate penultimae terminatorum in -bilis. In sequenti de tempore antepenultimae, carta 755.

Item in regula 317, de horum constructione cum datiuo.

In regula 318, carta 757, nomina proxime dicta etiam sine causa quandoque ponuntur, ut homo mirabilis, celebratio memorabilis.

CXVI. De uerbalibus in -dus terminatis a uerbis transitiuis nunquam autem absolutis uenientibus, et haec unam magisque passiuam significationem habent, nam per uerbum passiuum et dignus, -a, -um, uel per quis uel qui et debet interpretari debent, ut amandus, id est dignus amari uel qui debet amari, et faciendus, id est dignus fieri uel qui debet fieri, sequendus, id est dignus ut sequimur, loquendus, id est dignus ut de eo loquimur, aut quem sequi loquique debemus, et ibi de eorum formatione, scilicet regula 319, carta 757.

In regula 320, huiusmodi uerbalia passionem denotantia more participiorum passiuorum in -dus desinentium, cum ablatiuo madiante a uel ab uel dicto loco ablatiui posito construitur secundum Petrum Heliae, circa finem secundi minoris; et ibi de constructione propria et figurata uerborum passiuorum. Et ibi plene de resolutione et constructione nominum uerbalium in -dus terminatorum etiamque aliorum quae cum genitiuo construi possunt.

CXVII. Nomina denominatiua uerbaliaque in -rus terminata pauca sunt, sed a nominibus aut uerbis, addita uel -us uel -rus, formantur, siquidem denominatiua, -us adiecta, ut honor, honorus, odor, odorus. Verbalia uero, -rus apposita, ut cano, canorus, sono, sonorus. Et utraque penultimam longam habent. Haec Priscianus confirmat in 4º, et Doctrinale in Xº: «Deriuata palam produc, patet ecce sonorus», secundum quam regulam, Tortello iuncto, Isidorus, Cassiodorus, Diodorus, Metodorus et multa alia, paucissimis exceptis, in penultima producuntur, regula 321, carta 760. Item regula sequenti, nomina uero denominatiua uerbaliaque, in -rium terminata multa sunt, locum repositorum, id est ubi res reponuntur uel rerum in loco existentium copiam significantia, ut tabularium, id est locus ubi tabulae, id est instrumenta et litterae, reponuntur; sacrarium, repositorium sacrorum, carta 760.

Item in regula 323, nomina uerbalia neutra in -orium terminata locum ubi fit aliquid plerunque significant, ut deambulatorium, dormitorium, repositorium, et cetera, carta 761.

In regula, 324 denominatiua et uerbalia in -rius uel in -ria terminata multa sunt, quae communia officia qualitatemque et actionem possessionemque significant, ut caprarius, capraria, saltuarius, et cetera.

In regula 325, nomina in -etum terminata locum ubi arbores fruticesue fiunt significant, ut oliuetum, quod est locus ubi oliuae crescunt.

In regula 326, quaedam sunt nomina uerbalia in -cus terminata, quae non ex se, sed ex aliis quae in usu non sunt ac nec esse possunt, comparatiuos ac superlatiuos gignunt, ut honorificus, magnificus, munificus, non enim honorificior, honorificissimus dicimus, ut nec in aliis, sed ex honorificens, magnificens, munificens in comparatiuo, et in superlatiuo honorificentissimus, magnificentissimus, munificentissimus. Mirificus tamen mirificissimus facit, et beneficus beneficissimus. Omnia igitur a facio sic composita ac terminata hanc regulam sequuntur, mirificus, beneficus, maleficus, ueneficus, uulnificus, tabificus, luctificus, pacificus, morbificus, sacrificus. Et siqua sunt alia quae omnia asciticium comparatiuum superlatiuumque habent, aliquando etiam suum et eiusdem naturae sunt, quae a dico, loquor sequorque formantur.

CXVIII. De terminatis in -ceus denominatiuis materiam significantibus ex maiori parte non totalem, ut materialia, quae pauca sunt, ut herbaceus, betacieus, maluaceus, arundinaceus, ferulaceus, rosaceus, triticeus, ordeaceus, testaceus, et cetera, regula 327. In regula sequenti, de terminatis in -cius ab habentibus -t- in syllaba postrema uenientibus, ut oraticius, feneraticius, et cetera. Item in regula 329, de terminatis in -osus. Item in regula 330, de terminatis in -sus. In 331, de terminatis in -tus. In 332, de participialibus seu uerbalibus in -cus, -ptus et -xus desinentibus. In 333, de terminatis in -stus, -ae, uel -u- praecedente, ut honestus, maestus, robustus. In 334, de terminatis in -ax. In 335, de terminatis in -ex, -ix, -ox, -ux, -unx et -anx. In 336, de participiis in nomina transeuntibus in -ns terminatis, ut amans tui, docens Grammatices.

CXXI. Notabilis et nobilis, regula 382, carta 783, uide supra.

Noxa et noxia, noxitudo et noxe dedere, regula 410, carta 788.

 

O

 

Secundus liber.

XXX. Obiter ex ob et iter componitur, id est interim, dum est in itinere, sed in Alfonsina non habetur.

XLII. De optatiuis, carta 133.

 

Tertius liber.

X. Ortus et orti.

Olus. De olus, libro Vº, regula 324, carta 762, et ibi olitor et ortolanus.

Odor et odores.

XII. Operae precium, carta 192, secundum Salustium. Item secundum Liuium, carta 207. Item secundum L. Florum, carta 229.

 

Quartus liber.

VII. Omnis quod proprie secundum Doctrinale distributiue tenetur, sed improprie colligit sine distributione ulla. Et ibi de termino communi signisque uniuersalibus, particularibus singularibusque, regula 6, carta 365. Orationes hae o uos, omnes, qui transitis per uiam, uenite, et o quicunque cupis, et o tu aliquis uenias distributiue uocatiuos non habent, carta 366, regula 7. Item de omnis, cunctus et totus, capitulo 21, regula 60.

XXXV. Odi est neutrum cum omnibus suis compositis, si qua habet tertiae coniugationis, primam producens, sed odio corripitur.pro praesenti, id est odiens, et pro praeterito secundum Petrum Heliae, ego limito, scilicet quod Petrus Heliae intellexerit pro praeterito actiuae, non passiuae instar odi, ut osus sit qui odit de praesenti, et odit de praeterito, id est odiuit.

Osus.

Osor, id est oditor.

Odio, -is, -iui.

Odium.

Odibilis, -e.

Odiosus, qui odit, scilicet odio plenus, odio habitus, et quandoque sic dicitur odio habens et in eodem sensu odioficus.

 

Quintus liber.

II. Oratio quid est.

III. Vt ex nomine uerboque perfecta fit oratio, ita ex pronominale et uerbo.

CXX. Oriundus ab orior, id est natus uel nascendus, sed nomen est genitiuum regens et ablatiuum fere cum praepositione in personis. In rebus siue locis ablatiuum quoque cum praepositione uel sine, regula 346, carta 771, ubi exempla reperies.


CXXI. Opem cum fero non cum do, sed auxilium cum do feroque


coniungimus, regula 353, carta 773.

Oratores saepius homo quam uir, filius quam natus, pater quam genitor, mater quam genetrix; parens pro utrique etiamque persaepe dicunt. Poetae potius econtrario. Historici uiam mediam


quandam tenent, ut Salustius:


 «Eos mores atque eam industriam uiri cognoui», regula 355, carta 773.

CXXVI. Ostendo spem, ostendo metum et propino praemium, propono metum fere in eadem significatione sunt. Hoc est hinc hortor, illinc deterreo. Nisi quod proponere est potius potestatem imperiumque habentis, ostendere uero consilium dantis, regula 386, carta 784.

CXXVIII. Obuius tibi fio, obuius sum, obuio tibi, obuium me tibi fero, obuium metri fortuna obtulit, obuiam processi, obuiam iui dici potest. Obuius etiam cum genitiuo construi apud Liuium reperitur, regula 402, carta 786.



P.

 

In epistula magna.

Pronomen et eius qualitates.

Possessiuum.

 

Primus liber.

I. Pronomen quid est et quot ei accidunt.

XIIII. Persona quid est et quot modis dicatur, ibi, carta 64, ad Prisciani commentatores me remitto, ut et in aliis partium orationis accidentibus; et uide in margine secundum Petrum Heliae quid est persona et quot modis sumatur, et in textu, carta 65. Cur prima secundaque persona singulae pronomina habeant, tertiam uero uoces sex diuersae exprimant, et quare tertia persona, quae est sui, genera  numerosque confundat, et quare prima secundaque persona neutrum genus habeat.

Omnia nomina, pronomina participiaque tertiarum personarum sunt praeter ego, quod est primae, et tu secundae, cum omnibus uocatiuis; et ea pronomina quae ab ego tuque procedunt, quae intrinsecus, id est finite determinateque, seu ex se prolationeque sui sine aliquo adiuncto exterius, per sui principium, possessorem significando aperte sunt primae secundaeue personae; tertiae uero extrinsecus, id est infinite indeterminateque seu per finem suum cupiendo sibi quid extra adiungi ad infinitatis determinationem, carta 65.

Pronomina VII deriuatiua per Priscianum in 12 deriuatiua pronomina intrinsecus proprii loco fungunt, extrinsecus autem magis appellatiui, ut et nomina possessiua a propriis deriuata. Item de duplici possessiuorum numero, prout intrinsecus et extrinsecus considerantur.

Item de hoc habes libro 4º, capitulo 31, regula 120, carta 440, et hic uide quod habetur libro Vº, capitulo 17, § De harum trium, carta 492, uide hic infra suo loco.

Possessor et possessio quomodo in arti grammaticali sumatur. Item meus possessorem significat, id est cuius; significat etiam possessionem, id est aliquid eius; significat quoque possessorem simul et possessione, id est


significat cuius aliquid, carta 67. Et ibi de possessiuorum significatione constructioneque secundum Petrum Heliae, et quod possessiuum omne duas personas significet: unam possessoris sed intrinsecus, scilicet determinate per primitiuum; alteram possessionis, id est indeterminate, ut extrinsecus aliquid adiungendum sit.

XVI. Pronomina omnia uocatiuo casus carent, quattuor exceptis: tu, meus, noster et nostrás; et uide libro 2º, capitulo 5, idem libro 4º, capitulo 31, regula 121, carta 441.

 

Secundus liber.

X. Per aduerbium est, quando affirmationem significat, sicut etiam uel cum pro ualde ponitur.

XI. Primo quoque die, primo quoque tempore.

XIII. Per quandoque superfluum esse uidetur, ut Terentius in Andria: «Pernimium laudo», quamuis accipi significantiae amplioris causa possit secundum Priscianum primo minoris.

Positiui cum per comparatiuum est simplex, eius comparatiuum cum multo et superlatiuum cum quam superlatiuum suum, ut perhonestus, multo honestior, quamhonestissimus.

De per et quam compositis et certe positiuo uerboque dandis, sed perraro superlatiuo, tamen multo et longe superlatiuo fere, ut quam, et de differentia inter ipsa.

XVIII. Profecto affirmandi aduerbium.

XIX. Puto, de quo etiam in capitulo XX.

XXVI. Super praepositionum monosyllabarum praeposteratione. Item praepositiones in prosaicis rarissime praeposterantur, in poeticis quoque monosyllabae ordinem mutant difficile, excepta cum. Nam cum apud quolibet quinque pronominibus postponitur semper: mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum.

XXIX. Paulisper et parumper, ut aliquantisper et tantisper, ad maximam temporis breuitatem referuntur.

XXXI. Perinde, proinde. Item et libro 4º, regula 129.

XXXVII. Posthac, et libro 4º.

 

Tertius liber.

I. Pronominis qualitas quid est, et quod pronominis qualitates sint demonstratio et relatio, et ibi plene de his. Et quae relatiua sint demonstratiua tantum, et quae relatiua tantum, et quae demonstratiua et relatiua insimul. Et in capitulo 2, de pronominum abusionibus, et ibi, in capitulo I, carta 147, dicitur: «Cur, cum prima secundaque persona singula habeant pronomina, sex diuersae uoces tertiam indicent». Et ratio est quae prima secundaque persona diuersis uocibus ideo non egent, quod semper inter se praesentes et demonstratiuae sunt. Tertia persona modo demonstratiua est, ut hic, iste, modo relatiua, ut is, ipse, modo praesens uel iuxta, ut iste, modo absens uel longe posita, ut ille. Quippecum in tertiis personis plurimae sunt differentiae, tertia persona sui genera numerosque confundit, quod ex antecedenti cognitione cessat. Haec autem specificatio in prima secundaque persona demonstratione fit et praesentia.

Pronominum alia demonstratiua sunt, alia relatiua, alia demonstratiua et relatiua insimul. Vnde fiunt certae notabilesque personae.

Omnia pronomina apud Latinos absoluta sunt, et tam praepositiua quam subiunctiua rectique accentus, ego dico, dico ego, tu dicis, dicis tu, ille dicit, dicit ille. Absoluta autem dicuntur quae cum aliis sociari possunt uel non. Nam dicendo ego dico possum et solus intelligi et cum alio. Solet tamen addita -met plerunque significantia uel discretionem ostendere, quam Graeci diastolen dicunt: egomet, id est ego et non alius. Nec non etiam ipse ego uel egomet ipse, carta 147.

Hic pronomen praepositiuum est, quod licitum tamen est postponere. Priscianum primo minoris, § Accidit pronomini, carta XVI, de pronominum proprietatibus explicat, et ibi de pronominum relatione. Et de pronominum proprietate quoad relationem, et de finitate infinitateque pronominum. Nota ibi: «Tamen hoc est in pronominibus: natura relatiua quidem sunt ipse uel is uel sui; demonstratiua hic, iste uel ille, sed ille spacio longiore, iste propinquiore». Consequenter de pronominum abusionibus disserit, scilicet in capitulo 2º, ibi: «Hic autem non solum de praesente, uerum etiam de absente possumus dicere, ad intellectum referentes demonstrationem. Iste plerunque ad oculos demonstrationem profertur, sed et de absentibus dicitur. Ille quoque, cum est relatiuum, potest tam de absente quam de praesente accipi. Licet tamen per figuram conuersionis, id est per apostrophen, uti persona secunda absentis quasi praesentis».

Item de reciprocatione sui et retransitione seu improprietate sui, capitulo III. Item in 4º et 5º secundum Petrum Heliae, de huiusmodi proprietatibus cum aliquali correctione.

IX. Primores Romae patres erant appellati, carta 173.

X. Pugillares, unde absurdum est unum pugillarem dicere.

X. Pondo, carta 179.

Pondus, 180.

XIII. Praepositionum est quando abundant, est quando deficiunt, est quando aliae pro aliis ponuntur, carta 202, uersiculo Praepositionum. Praepositiones addi et substrahi sine cause solent, sub uersiculo Nec audiendi, in libro Vº, capitulo 21, carta 504.

XV. Pater patratus, id est araut, carta 213.

XVI. Prout, carta 231.

XVII. Prout, carta 242.

Pridie constitutam diem, carta 244, in fine.

XIX: Perquambreuissimos libros duos reliquit, l. II, § Ex his auditoribus, ff. De ori. iur., hic carta 262.

Proinde, id est igitur, carta 265, in principio.

 

Quartus liber.

V. Plerúsque, pleráque, plerúnque cum accentu in penultima etiam in utráque, pleráque propter consortium, carta 358 et carta sequenti, supra in A, capitulo eodem libri quarti.

XX. Pronubo.

Pronuba.

Pubus, de pubes, id est porcus depilatus.

Pubes, -eris, lanugo inferior.

Pubeta, communis generis, id est iuuenis, adolescens.

Pubesco, id est crescere.

Puber et pubeda in eodem sensu.

Pubeto, -as.

Pubido, -as, id est pubere uel puberare.

Puber.

Pubes.

Pubis, generis omnis, faciunt puberis genitiuo, significant idem, scilicet puerum iam habentem uel eminentem pubem, et nota hic composita ab his.

XXI. Percontor, id est inquiro, perquaero et interrogo.

Percunctor, id est ualde dubito et moror.

XXIIII. Paulominus, regula 81, carta 414.

XXVI. Pallor, quomodo ex timore et quareita generetur, regula 85, carta 420.

XXXV. Participio praesenti pro praeterito et praeterito pro praesenti saepe auctores utuntur, et hoc necessitatis causa, cum deficiant in -or desinentia, scilicet uerba passiua praesenti, scilicet participio, et in -o terminata praeterito, scilicet uerba actiua et neutra praeteriti temporis participio. Et hoc Prisciani auctoritate in XI, et huius auctoritate hic habetur, quod praesentis participium praeteritum imperfectum significet, et uerbis praeteriti perfecti et plusquamperfecti coniungatur. Et quod uerba praesentis temporis, si praeteriti participiis adiungantur, praeteritum significent, ut cenatus sum, es, est pro cenaui, -asti, -auit. Sic si dicam cenans fui, -isti, -it, pro cenaui, -asti, -it; cenans fueram, -ras, -rat pro cenaueram, -ras, -rat. Item antiqui  in actiuis et neutris pro praeteriti temporis participiis etiam instantis tempore utebantur ueniens adueniensque dicentes, et Statius primo Thebaidos caligantes pro caligatas dixit. Item secundum Priscianum primo minoris licitum est participia uel uerba infinita sensum praeteriti imperfecti significantia, etiam praeteritis perfectis et plusquamperfectis coniungere, scribens profeci uel profeceram, et praeteritum imperfectum inceptionem quandam rei significat, nondum tamen perfectionem. Haec habes regula 167, carta 457 et carta sequenti.

XXXVI. Participium praesens pro praeteriti participio auctores saepe surrogare solent, ut «E Sicilia discedens Rhodum», pro e Sicilia profectus, regula 168, ubi est de participio praeteriti perfecti a uerbo neutris contra naturam uenienti secundum Priscianum in 9º, ut Prando, pransus, ceno, cenatus, iuro, iuratus, careo, cassus, pateo, passus, titubo, titubatus. Et secundum eundem Priscianum in X a seneo, senectus, -a, -um, et cetera.

Item in regula 169. Non modo praeteriti temporis participium a uerbo neutro contra naturam uenit, ut in 9, 10, 11que Priscianus ait, retulique superius, sed etiam secundum eundem in XI: «Coepi non habet praesens et futurum nec participium, sed tantum praeteriti coeptus. Similiter odi, noui, osus, ex quo perosus et exosus, notis». Et infra: «Et memini, meminens, quia memini tam praesentis quam praeteriti uim habet; quomodo odi, unde et osus quo pro praesens et meminens pro praeterito, licet accipere, nam nosco praesens noui, noscens facit».

Perosus, id est perfecte odiens.

Spurius est notho contrarius, regula 169, carta 468 et carta sequenti.

Praescius cum accusatiuo figurate, ut praescius futura secundum Priscianum in XI, sed Catholicon dicit: «Praescio, -is, -iui, ire, id est ante scire. Vnde praescius, -a, -um, et tam cum genitiuo quam cum accusatiuo construitur, ut praescius huius rei et praescius hanc rem», regula 169 et carta 460 et carta 462, in fine, cum carta sequenti.

Participium etiam prateriti temporis pro nomine reperimus, ut inlaudati pro illaudabilis et inaccessus pro inaccessibilis secundum Seruium 3º Georgicorum, regula 169, carta 463.

Participia quaedam in passiua uoce actionem, in actiua passionem significant: circunspectus, consideratus, coniuratus, conspiratus, disertus, cautus, tutus, ignotus, argutus, fictus, contentus, tacitus, profusus, fluxus, satus, discretus. Et haec quidem in passiua uoce significationis sunt actiua, passiuae pauciora in actiua, ut euidens, indulgens, regula 170, carta 463.

Deponentia multa habentia participia praeteriti temporis in utraque significatione apud antiquissimos, regula 170, carta 466. Et hic habes in fine regulae secundum Nicolaum Perottum de participiis diuersis, quae supina duplicata uidentur habere.

XXXVII. Participia  in -ens terminata quandoque in nomina substantiua transeunt, quorum quaedam generis masculini sunt, ut oriens, occidens, profluens pro flumine, et confluens quo duo fumina conueniunt. Quaedam feminini, ut continens pro terra quae non est insula. Item animans et in neutro genere, sed in plurali magis; consonans pro littera non uocalis, sed cum ipsa uocali sonante. Denique praegnans a praegno, quod est grauido, sed praegnans est quae concepit, grauida est quae utero grauis partui est proxima, secundum Catholicon Compraensoriumque. Quaedam generis sunt neutri, ut accidens, contingens, antecedens, consequens, decens, conueniens, praesens, continens, apud rhetores pro rationis firmamento, regula 171, carta 466.

Participia quoque praeteriti temporis non nunquam in nomina transeunt adiectiua, quae nomina participalia seu uerbalia sunt dicenda secundum Priscianum in fine 4, ut amictus, sectus, acceptus, sumptus, aptus, captus, raptus, luxus, laxus, flexus, fluxus, nexus, regula 172, carta 467.

Multa sunt participia quae propter compositionem transeunt in nomina, ut doctificus, iusiurandum, iurisurandi, iureconsultus et similia secundum Priscianum in 8, regula 173.

Quaecunque sine uerbis formam participiorum habent, temporali significatione carent, et nomina sunt dicenda, ut penulatus, togatus, scutatus et similia, regula 174, carta 468.

Multa formam participiorum habentia nomina et participia esse possunt, nomina sane, cum habitum non passionem, non tempus significant, ut armatus ab armis habendis nomen est, sed tum participium, cum a uerbo armor passiuo descendit, praeteritum tempus significans, regula 175, et pro harum duarum regularum firmamento Priscianus in 8º facit.

Palliatus a pallio, praetextatus a praetexta, paludatus uel paludamentatus a paludamentum, picturatus a pictura, pilatus a pilo, pellitus a pelle, eadem regula 175, carta 464.

Participium actiuum futuri temporis, ut passiuum eiusdem temporis: amandus, dignus amari, in nomen transit. Seneca De naturalibus quaestionibus: «Nullam autem mentionem fecit cometarum non praetermissurus, siquid explorati apud illos comperisset», praetermissurus dixit pro eo quod est talis quae praetermittere nec tempus innuit, sed homines qualitatem atque animi uoluntatem, regula 176, et in sequenti de repetandarum et de pecuniis repetundis.

XLI. -Pte syllabica adiectio ablatiuo generis feminini et numeri singularis quinque pronominum possessiuorum subiungitur, et hoc discretionis causa, plerunque significantiae, ut meapte, tuapte, suapte, nostrapte, uestrapte, regula 193, carta 473. De adiectionibus syllabicis generaliter uide in A.

 

Quintus liber.

IIII. Pronomina causa uerborum sunt inuenta, saltem propter primam secundamque uerborum personam erant necessaria. Secunda causa inuentionis ipsorum pronominum fuit, ut discretionem facerent, et ibi quare pronominum obliqui dicantur absoluti, et quod in discretione facienda maxime nominatiuus ualeat, et hic in pronominibus quid est discretio et significantia.

V. Participium post uerbum ex quo nascitur opportune collocatur, et hic habetur causa ordinis et collocationis partium orationis. Et de pronominis post participium collocatione.

VI. Hic subintrare uolens constructionis pronominum materiam aliqua praecepta praemitto. Primum praeceptum est ubi datur ratio receptionis casuum personarumque pronominis. Secundum est super pronominum proprietatibus, quae sunt duae potissimae: demonstratio et relatio. Et pronominum demonstratiuorum alia absoluta, alia discretiua sint. Et apud nos eadem pronomina absoluta et discretiua sunt. Item tertium: nominatiuus primae secundaeque personae pronominum, si uerbo sit adiectus, cum uerbum per se magis absolutam personam significet, plerunque discretiuus est. Quartum, quod accidit pronomini in tertia persona relatio.

VII. Praeceptum quintum est quod inter pronomina demonstratiua et relatiua sit differentia.

Sextum quod nomen proprium ad diuersas personas proferri possit.

VIII. Septimum praeceptum est quod relatiuis pronominibus quid nomina ponere et oratione stare liceat. Octauum est quotiens ille uel hic non ad aliquid ante oculos ostendendum refertur, intelligendum est eorum demonstrationem ad intellectum referri. Nonum super finitate infinitateque pronominis edocet, quod licet una uoce ad plures tertias personas uerba pertineant, ut Ioannes uel Petrus orat, tamen sola pronomina diuersi modi personam significant et declarant. Item pronomina relatiua sunt sui primitiuum et ipse et is. Demonstratiua ille, iste et hic. Et ille spacio longiori debet intelligi, iste propinquiore. Ego uero magis  hic spacio propinquiore dici reperio.

IX. Praeceptum decimum est quod ut apud Graecos tay quibusdam pronominibus ad uim significationi cumulandam adiicitur, sic et apud nos -met, -te, -temet, -pte, -ce significantia faciunt. In XIº, quod pronomini personae diffinitae dici possint, non solum demonstratione, quae sub oculis praesentium cognitionem oportet, sed et relatione, quae absentium recognitionem habet, et pronominum proprietati est contrarium, ut eorum tertia personae infinitae sint.

X. Praeceptum est 12 super conuenienti et inconuenienti pronominum declinatione, nam pronominum alia genitiuum aliosque obliquos a nominatiuo conuenienter regulariterque declinant. Et numeros conuenientes habent, ut ille, iste et cetera. Non autem principalia, ut ego et tu, mei, tui, sui, mihi, tibi, sibi. Item nullus genitiuus a nominatiuo inconuenienter declinatus numerum pluralem nominatiuo congruentem potest adiungere. Declinatus enim a nominatiuo recte huic nominatiuo conuenienter quoque sequentes casus numerosque declinat.

De bonis latinitatibus pronominum.

XI. De usu uenusto huius uerbi uideor cum pronominibus mihi, tibi, nobis et uobis et aliis, ut non uideor tibi benefacere, et tu non uideris mihi bene loqui, et uobis uidemur malefacere, et nobis uos uidemini male operari. Nam sermo ille rusticanus est non uidetur tibi quod bene faciam, et mihi non uidetur quod bene loquaris, et uobis uidetur quod male facimus, et nobis uidetur quod male facitis.

Item demulgari quodam usu mihi et tibi, quae aliquando nihil operantur, sed sunt superuacua. Item de illa oratione hic est cum illo comparandus quae melius de minore ad maiorem dicitur. Item intercedit mihi tecum amicicia, intercedat tibi cum illo affinitas, et amamus nos inter nos. Item de parenthesi per quis et is, et de parenthesi communi, capitulo 49, carta 551. Tandem de illa locutione nihil ad et quid ad, ut Caesar nihil at tuum equitatum, id est nihil ad comparationem tui equitatus. Et infra: mihi ad ipsum, scilicet Persium, id est nihil in Persii comparatione, quale est cum subintelligitur pertinet, ut hoc quid ad te?, id est hoc nihil ad te, supple pertinet.

XII. Doctrinas super pronominum constructione in capitulo XII ponere incipio. Prima est quod pronomina, sicut nomina, per singulos casus cum uerbis similiter construuntur. 2ª est quod uerba nominatiuis nominum uel pronominum intransitiue, obliquis uero transitiue copulantur. 3ª circa uocatiuum cum dubii remotione. 4ª circa obliquorum constructionem. 5ª circa uerba absoluta. 6ª circa uerba impersonalia.

XIII. VIIª doctrina circa pronominum constructionem, sed in speciali, quod pronomina loco nominum collocantur non propter nominum ignorantiam, quae in aliquo esse non potest, sed quia nomina in prima et secunda persona non sunt, et hic est antipofora, quare pronomina non sunt tot quot nomina.

XIIII. 8ª doctrina causam inuentionis pronominum quoad tertias personas explicat et declarat pronomina tertiae personae propter demonstrationem non esse inutilia, licet nomina tertiae sint personae.

XV: 9ª doctrina, ubi pronominum infertur constructio, quando ea nominum fieri non potest, nam cum pronomina primae, secundae tertiaeque personae sint, nomina uero tertiae, et praeterea pronomina sint inuenta, consequens est dicere cum eis pronomina construi, cum quibus nomina construi non possunt. Ideo dicitur profecto incongrue Ioannes Raimundus Ferrarii studeo, propter personarum inconsequentiam, sed ego studeo.

XVI. In XI doctrina dico quod cum pronomina generalem non specialem notent essentiam, uerborum substantiuorum instar, cum his construi non possunt, ut sum ego, es tu, carta 487.

XVII. Omnes tertiae personae pronominum per primae secundaeque personae euocationem, excepto sui, apponi possunt. Prima autem et secunda persona nec inuicem sibi nec tertiae possunt apponi. Nullus ait ego tu est uel tu ego sum nec ego ille facit uel tu ille  facit. Ille autem ego facio et tu ille facis, bene. Illud enim appositiuum est, quod apponitur ei ad quod uerbum redditur. Hoc est sub § Perspicuum igitur est, carta 488. Item in § De harum trium, carta 492. Quemadmodum nomina tertiae sunt personae absque uocatiuo, tunc uero etiam primae et secundae quando uerbis substantiuis uocatiuisue iunguntur, sic etiam ea, scilicet pronomina possessiua secundum expressum Prisciani textum in XII, secundum quem in XIII pronomina personas maxime discernunt, et nominatiui nominum uel participiorum non semper tertiae sunt personae, sed quando uerbo substantiuo uel uocatiuo carent, et pronomina primae secundaeque personae ideo maxime accipiuntur, ut loco propriorum fungantur nominum cum uerbis earundem personarum, ut ego ambulo, tu ambulas. Loco tertiae personae melius nomen ponitur, et maxime si abest, nisi praesens sit et iuxta et demonstratiue uel longe uideatur. Et ibi quare nominatiui nominum solis uerbis substantiuis et uocatiuis primae secundaeque personae adiunguntur. Item Priscianus de hanc materia in fine dicit XIIII. De hoc, carta 493.

XVIII. In § Nec omitti debet, carta 493, secundum Priscianum primo minoris, § Quemadmodum nomina, carta XIX, ut nomina, sic et pronomina per singulos casus cum uerbis construuntur, et nominatiuis quidem intransitiue, obliquis uero transitiuis coniunguntur.

XIX. Sub § His aliqua pluchra, carta 496 ago de pronominum constitutione cum uerbo uocatiuo uel nominatiuo. Item carta 497 de pronominis significatione, scilicet quod pronomen substantiam primordialem significat absque cum fortiter intellectam, unde substantiam significare sine qualitate dicitur. Sed hic quomodo fit, cum substantia nulla absque qualitate possit esse? Ad modum significandi refertur, non ad essentiam significati, id est substantiam significat nullam circa est determinando formam. Cum enim dico ego quantum ad uocem non do intelligere nisi ipsum suppositum nulla qualitate determinatum. Vnde non immerito pronominis substantia, quae nuda significatur exigit, proprii nominis adiunctione quod ei formam attribuat, ut ego Priscianus. Nomen uero significat a substraendo et subsistendo usiam uel modo usiae. Vnde omne nomen dicitur significare et qualitatem, et cetera, secundum Petrum Heliae primo minoris.

XX. De pronominum constructione cum uerbis substantiuis et uocatiuis et aliis, supra in Constructio.

XXII. Prima secundaque pronominum persona propter discretionem et significantiam faciendam potest addi. Et uide capitulo 119, regula 339, cum duabus regulis sequentibus.

Promissio fit firmior duplici confirmatione.

De pronominum primae secundae- que personae additione discretionis uel significantiae amplioris causa. Item cum absoluta et don discretiua occurrit locutio, absque pronomine dicitur scribo, scribis. Quod si cuiuspiam rei manifestanda sit discretio, pronomen est addendum, cum sit proprium personas discernere, ut ego quidem loqui sum ausus, ille uero non; uel ego quidem uigilo, tu uero dormis. Vel causa significantiae amplioris, in quo tamen ad alios omnes fieri uidetur discretio, carta 504 et sequenti.

XXIII. In § Et uerborum quidem, carta 505, hic primo repetitur causa quare uerbis primae secundaeque personae non sit necessaria pronomina addere, licet sit possibile propter discretionem et significantiam maiorem faciendam; et deinde propter infinitam confusionem innumerabilium tertiarum personarum discernendam pronomina, quae finita sunt, tertiis uerborum personis addi fuit opus. Hic addi potest quod in hoc libro Vº, capitulo CXX, regula 349, carta 772, dico, quod eadem persona quandoque sed perraro tanquam alia suscipitur, nam Laurentius, libro 3º, capitulo 68, dicit hoc modo: «Me occupato, me occupato in administratione magistratus, nullum seponere tempus ad studendum poteram», et cetera.

XXIIII. De  pronominum constructione cum impersonalibus tam actiue quam passiue.

XXVIII. Etiam pronomen omitti solet. Quintilianus: «Non laeticiam praelati, non hortantis erexit patris amplexus».

XXIX. Tria primitiua pronomina in suis genitiuis cum participiis participialibusque gerundiis et persaepe cum illis tribus genitiuis unius, solius, ipsius indubie uel secundum Laurentium copulari possunt, ut potestas praesentis tui, copia placandae tui, tuam uirtutem pro tui, colligendi sui causa. Vnius, solius, ipsius, mei uel tuis uel sui persaepe reperitur.

XXXII. Hic quaedam pronominum proprietas ponitur. Quando uerba casibus obliquis pronominum coniunguntur duae personae, agens scilicet et patiens, exiguntur. Et similiter in causalium nominum constructione. Et hic de constructione reciproca in pronominibus.

XXXIII. De praepositionis cum pronominibus constructione nulla uero pronomini per compositionem adiungi potest praepositio.

Praepositiones nominibus tam per compositionem quam appositionem possunt addi. Verbis aduerbiisque per compositionem solam, participiis autem utroque modo.

XXXIIII. Licet pronomen uel nomen secundum ordinationem rectam uerbo praeponendum sit, tamen secundum communem auctorum usum etiam fieri potest praeposteratio.

XXXV. De pronominis constructione ratione personae et primo ratione primae uel secundae, secundo ratione tertiae, carta 521.

XXXVI. De pronominibus deriuatiuis possessiuisque constructioneque ipsorum. De quibus Priscianus VIII, XII, XIIIque maioris et primo 2ºque minoris, plene examinat. Ad magnam epistulam me remitto, carta 521.

Item ibi secundum Priscianum primo minoris, ultra medium: «In una eademque persona possessor simul et possessio intransitiue nisi figurate intelligi non potest». Et hoc in uersiculo Et substantiua quidem uerba, et primo de pronominum possessiuorum constructione intransitiua cum substantiuis uerbis. Deinde cum adiectiuis, et de constructione reciproca. Et ibi de syllabicis adiectionibus dictionis causa . Et de constructione possessiuorum difformi. Item possessiuum tertiae personae uim genitiui possidet sui primitiui, quod uel reciprocum uel sui passum est uel retransitiuum. Et uide supra in C, super hoc capitulo proximisque.

XXXVII. De personarum conceptione, § Tametsi, carta 523, uide supra in C, in eodem capitulo.

XL. De prolepsi, § De prolepsi, carta 532.

Item de prolepsi capitulo 42, carta 536 secundum Priscianum, Petrum Heliae, Catholicon et alios. Et ibi unde dicitur regulaeque ipsius.

Vbi est appositio bene potest esse numerorum confusio, ut ciuitas Pisae est pulchra, sicut per appositione dictiones diuersarum personarum uel diuersorum generum intransitiue construi possunt, ut ego Socrates curro, ego ipse lego, uide supra in C, sub hoc capitulo, uersiculo Vbi tantum est appositio.

LVII. De participiis uide § Enimuero cum de partitiuis, carta 567.

LXVI. De pronominibus coniugis, scilicet de trium personarum pronominibus primitiuis, scilicet ego, tu, sui, coniugis, scilicet quo ad obliquos quae nec sibi adinuicem apponi possunt, sicut nec deriuata eorum meus, tuus, suus, nec uerba. De quibus per Priscianum, libro primo minoris, § Sciendum tamen, carta 42, hic autem § Illud autem, carta 573.

LXVIII. Domi cum quinque pronominibus meae, tuae, suae, nostrae, uestrae, et cum nomine uno aliene iungi potest, § Hic autem quippiam, in fine cartae 575, et ibi pater uocat me, id est meus; te, id est tuus; nos, id est noster; uos, id est uester; uocat illum, id est suus. Et ita in ceteris nominibus et uerbis.

LXXIIII. De partitiuis. Quid sit partitiuum nomen et de diuersis partitiuorum generibus in 33 regula cum multis aliis sequentibus.

LXXVII. Tria pronomina demonstratiua hic, ille, iste, cum genitiuo plurali partitiuorum instar construuntur, ut haec uolucrum canit, ista uolucrum gemit, illa uolucrum manet, regula 48. Item regula 49, ego et tu partitiuam constructionem habere non possunt. Item regula 50, nec per pronomina relatiua, ut sui et is, haec constructio partitiua fit. In 51 nec ipse totam constructionem admittit. Et uide quae dico super horum pronominum quis uel qui constructione, capitulo 81 et regula 62, carta 602.

LXXXII. Possessiuum de duobus ut de possessore possesioneque constituit intellectum, et uterque pars significati dici potest, et primitiuum patrem possessiui ab eo deriuati possumus appellare. Et deriuatiua pronomina duas personas, possessoris possessionisque, intelligunt, regula 70, carta 605.

Item in regula 71, relatiuum nomen ad possessiuum pro parte significati sui, scilicet pro possessore seu pro patre, id est primitiuo suo intellecto ibi, saepe relationem facit, ut mea scripta legis, qui sum summotus ad Istrum. Item in regula 72, de constructionis incongruitate seu improprietate per antiptosim seu allothetam excusanda. Item in 73 de improprietate, possibilitate necessitateque.

LXXXIX. Pronomina absoluta et discretiua sunt. Vide in A et D.

XCIIII. Punctus coniunctioni equipollet, libro Vº, capitulo 94, regula 196, carta 641.

Proprium tripliciter dici regula 177, carta 645, dico.

CI. De prior priusque et posterior et posterius de duobus. Item primus et postremus, sed ultimus de multis, regula 212, et ibi primigenius, primo genitus, primigena pro primogenito.

CIIII. Prohibeo regula 223, carta 682, ubi de differentia inter prohibeo et inhibeo, secundum Laurentim Vallensem.

Praesto, -as et praesto loci temporisue aduerbium, regula 225, carta 684.

Pluo, carta 686, regula 227.

 

CVI. Verba quaedam contra naturam suam participium habent praeteriti, quod aliquando solam significat actionem, ut prandeo, pransus, ceno, cenatus, iuro, iuratus. Et in hoc capitulo multa praeclara habes de participiis. Et ibi de participiis in uoce actiua passionem significantibus. Et hoc in regula 237. Et in regula sequenti, carta 695, de constructibilium ordinatione cum participiis per sui uerbi naturam.

CVII. Pudet et piget et differentia inter ipsa. Et puditum ire et puditus participium regula 241, cum regulis sequentibus.

Poeniteo et poenitet, regula 242, carta 707 cum sequenti, et de puditum et pudicum, capitulo 111, regula 283, carta 734 cum sequentibus.

CX. Inter participialia nomina uerbalia in -dus terminata et gerundia multiplex differentia, regula 275, carta 727.

CXI. Participia illa, scilicet putaui ad te scribendum, existimaui hanc rem tractandam, censui tibi id significandum, in nomina transeunt, et exponi debent, id est dignum scribi tractari, significari, quae oratio idem ualet quod scripsi, tractaui, significaui, sed non sine deliberatione, regula 278, carta 733, et omnino hic de participiis in -dus desinentibus in transeuntibus. Item de participiis impersonalium uocis actiuae secundum Priscianum in XI, ex impersonalibus passiuae uocis participia proficisci constat, ut curritur, cursu, et duo impersonalia uocis actiuae, scilicet miseret, sedet et taedet habent participiae neutrorum passiuorum more, scilicet misertum et perfectum, cuius simplex in usu non est secundum Priscianum 2º minoris, regula 283, carta 735.

Item in regula 284 agitur de gerundiuis, supinis participiisque uerborum anomalorum.

CXVI. Penetralis et penetrabilis, regula 320, carta 758.

CXVII. Pennarium, pomarium, pomerium, pomeridianum, plantarium.

Differentia inter plantas et plantaria, pampinarium, pampinus, palmes.

Pedisecus, regula 326, carta 763.

CXIX. Post in oratione temporali saepe deest, ut quam pro postquam surrogetur, regula 342, carta 769 et in regula sequenti de praeterquam.

CXXI. Inter facio, ago, frango, accipio patiorque secundum elegantes dicendi modos quae sit differentia, regula 357, carta 774.

CXXII. Parenthesis est interposita raciocinatio diuersae sententiae et cetera, carta 775, regula 359, et in regula  sequenti de parenthesi, quae ornate per quis et is trifaria potest fieri.

Promeremur, meremur et demeremur bona, commeremur mala, uide supra in commereor, in C, regula 362, carta 777, et ibi de peius pro magis et pessime pro ualde.

Parturio et pario quomodo differant, regula 369, carta 779.

CXXIII. Prae me fero, prae te fers, prae se fert aliquis, regula 372, carta 780, uide supra in F, hoc capitulo.

CXXV. Praeditus sum, regula 382, carta 783, uide supra in affectus sum, sub A, in hoc capitulo.

CXXVI. Propono praemium, propono metum, regula 386, carta 784, uide in ostendo spem, sub O, in hoc capitulo.

Inter pacificatus sum, pacatus sum et placatus sum est differentia, nam pacificatus sum pacem feci, pacatus sum in pace sum uel ab armis recessi, placatus sum ab indignatione animi ad lenitatem redii uel animo leni sum, regula 387, carta 784.

Inter par sum, par est, paria facio est differentia parem esse est alicui operi sufficere siue resistendo illi siue exquaendo. Par est idem est quod decens, paria facere est quod alibi amissum est uel quod aliunde compensare. Has III regulas Laurentius libro 5º, capitulo 72, 73 et 74 probat, et Nicolaus hanc regula 388, carta 122.

CXXVII. Placeo mihi, non placeo mihi et displiceo mihi est differentia, nam praeter negationem diuersae significationis sunt, et enim non placeo mihi et displiceo mihi intellectus sunt aperti. Sed placeo mihi idem est quod superbio dote aliqua donoque, quod mihi adsit, et glorior et mihi eo nomine confido plerunque cum inferiorum contemptu, paene in hunc sensu mirari se accipitur, et cetera, uide supra, in miror, hic plene regula 394, carta 785.

Placet mihi me esse largum et placet mihi esse largus, regula 395, uide plene supra, in esse, sub E.

CXXVIII. Spectat ad me, spectat ad mortem, id est tenditur, quasi respiciendo tendit, regula 400, carta 786.

Piget et pudet quod personalia reperiatur, et pudet construi cum datiuo, et de differentia inter ipsa regula 406, carta 787.


Q.

 

Secundus liber

VI. Quis uel qui quomodo declinatur, et de eius deriuatis et compositis, et ibi de qualis, quantus, quotus, quot, cuius, -a, -um, et cuiás quid importatur. Quis secundum Priscianum 13 maioris communis esse generis uetustissimi censuerunt, et uetustissimi obliquos casus tam secundum tertiam quam secundam declinationem declinarunt. Et de quicum pro quacum. Et nominatiuus pluralis non solum in -i et in -e, sed etiam in -es: qui uel ques; accusatiuo quos, quas uel ques; datiuum uero ablatiuumque plurales tam per -is quam per -ibus proferimus, sed quis in ablatiuo producitur, licet in nominatiuo breuietur.

VII. Quis uel qui quare nomen et non pronomen sit. De substantia quis uel qui eiusque accentu. Et de differentia substantiae quis pronominumque.

VIII. Composita syllabicasque adiectiones quis uel qui plene hic habes, et ibi quis uel qui omnium nominum confusissimum est. Et substantiae infinitae instar habet. Et ibi de qualiscunque quantuscunque, quotcunque similibusque; et de qualis qualis.

Item de siquis, nequis, aliquis, nunquis, ecquis, quae in nominatiui generi feminini et nominatiuo accusatiuoque pluralibus -e in -a correptam mutantibus.

X. Qui in ablatiuo pro quomodo uel unde secundum Petrum Heliae ponitur aduerbialiter, secundum Compraensorium pro qualiter. De hoc libro 4º, regula 62 et 67.

Inter quis et quisquis et quicunque differentia. Et inter quot, quotquot et quotcunque, et de quisquis, libro 4º, regula 104.

Quisquam cum aliquis habeat differentia.

Quo, qua, ubi, unde et quando interrogatiua infinita et relatiua aduerbia dici possunt. Item et de his, libro 4, regula 61.

Quando pro aliquando.

Quis pro qualis et quantus, qualis autem et quantus non pro quis. Et qui pro quales.

Qui aduerbium pro qualiter, qualiter uero pro qui, cuius propria significatio in propter quid non accipitur.

Quo pro quanto, qui, id est quomodo, et uide libro3, capitulo 8, in carta 171.

Quin pro propter quid.

Quisque pro quicunque.

Qualisque pro qualiscunque.

Quoque pro quocunque.

Quandoque pro quandocunque.

Quaeque pro quaecunque.

Quorsum, ex quo et uersum compositum, tam interrogatiuum quam relatiuum et inifinitum esse potest. Item libro 4º, regula 78.

Quoad quoque et infinitum et interrogatiuum et relatiuum est. Accipitur enim pro quousque, at pro quando, quod triplicem significationem habet.

Quosque similiter, id est usque ad quod tempus uel usque ad quem locum, et interrogatiuum et infinitum et relatiuum esse potest. Et haec omnia a principio huius columnae hactenus a Prisciano primo minoris sunt desumpta.

Licet qui relatiue ponatur, tamen nil prohibet eandem dictionem simul relatiue et infinite poni; tunc qui poni dicitur infinite, quando pro quicunque accipitur, secundum Petrum Heliae primo minoris, ubi probatur quisquis dictionem esse compositam.

XI. Secundum Quintilianum et Laurentium, libro I, capitulo XV, in fine, inter uter et quis utrum et quid longa est differentia, nam uter et utrum, uelut de duobus dicta comparatiuo, quis et quid, ut de pluribus interrogando et dubitando, tribuenda superlatiuo sunt.

Inter quisque et omnis est differentia, nam quisque superlatiuum, omnis et cunctus positiuum et comparatiuum cupiunt. Vnde pulcherrimus quisque, id est unusquisque pulcher, dici debet, et non quisque pulchri nec omnis pulcherrimi. Comparatiuis autem non quisque, sed omnis est consentaneum. Ex positiuis autem excipiuntur ea quae superlatiuo carent, carta 87 et carta sequenti. Quotus cum quisque iungitur, sed fere semper interrogatiue, et quot significat. Et uide libro 4º, regula 88, carta 424.

Quisque cum aliis nominibus non coniungitur nec genitiuum pluralem iunctum cum adiectiuo habet, optimi cuiusque, non optimorum quorunque.

XII. Quo et eo uel hoc per comparatiuum, uelut ut et ita per superlatiuum tractari solet. Hoc magis et eo idem est quod tanto magis, et quo magis idem quod quanto magis.

XIII. De tam et quam et de perquam et de uariis significatis huius aduerbii quam. De quanquam coniunctione aduersatiua.

XVII. Quasi in V.

XVIII. Quippe affirmandi aduerbium in V.

Quidni duae partes pro aduerbiis ponuntur affirmatiuis, id est cur non sic est? Et habes etiam capitulo 28. Item et libro 4º, regula 77.

De tam et quam et per et perquam, et de quam per ualde uehementer cum superlatiuo. Quorum pro quantum cum positiuo, et quid est comparatiuum superlatiuumque ipsius positiui iuncti cum per; et de quod et quia et multis aliis in sequentibus capitulis memoratis, in dicta regula 66, in additione magna perstringo.

Quid istic? Quo frequenter in confirmatione Terentius utitur in Adelphis: «Quid istic? Accedo, ut rectius dicis», et ibi quippe pro nam et de quippe qui.

XIX. Quoniam, et de quoniam et quia, capitulo 36, carta 125, et capitulo 21 et 22, et quoniam, quia, carta 194 et carta 259.

XX. Quamuis et quanquam.

XXIII. Quandoquidem, quando et quatenus. de quandoquidem pro quia, libro 3, capitulo 15, carta 218.

XXIIII. De quatenus pro quoniam capitulo 16, libri 3, carta 234. De quod significante aliquid praeter commune significatum, libro 4, capitulo 22.

XXV. Quare, quamobrem, quapropter, ubi est differentia inter haec ex una parte et igitur et ergo parte altera. Item de his et de qua de re et quas ob res dico libro 4º quoque, regula 74, et de qua de re, libro 4º, regula 84.

XXVIII. Quin quot modis accipitur, et immo et quinimmo, et de quin quoque libro 4º, regula 76, et ibi de quid.

XXX. Quotidie, quotiens, est numeri aduerbium, id est frequenter, multotiens, quot uicibus, secundum Catholicon, at secundum Laurentium quotiens pro quando.

XXXV. Que seu -que et quoque. Item de quid, quoad, quousque, quo modo, quo pacto, quo modo et quo ad usque, libro 4º, regula 78. Item de -que et quoque uide etiam libro 4º, regula 134.

XXXVI. Quod autem, quod uero.

 

Tertius liber.

I. Qualitas pronominum quid est et quod duae sint pronominis qualitates: demonstratio ac relatio, uide in P.

VI. Exempla pro qualitatibus pronominum reserandis, et in multis aliis capitulis sequentibus.

VIII. Qui ipse sibi, 3º De officiis, § Qui quidem Scaeuola, hic carta 167, et ibi quicquid id, quotus quisque cum interrogatione legenda, et in carta sequenti qui pro quia ipse secundum Ciceronem 3º De officiis, § C. Marius. Item ibi quicum pro quocum, id est cum quo et eum.

Qui pro quomodo, carta 171.

IX. Quamuerissime, carta 172.

X. Quaestus in plurali pro quaerela quaeror, quaestubus in datiuo et ablatiuo facit. Quaestus in utroque numero, cuius datiuus et ablatiuus est quaestibus, a quaero, unde fit aquiro, significatque numarium lucrum, nam lucrum uocamus etiam non numarium.

XII. Quicunque quique hi Catilinae proximi secundum Salustium, carta 192.

«Pro sua quisque potentia certabant».

XIIII. Quippe quae.

«Suam quique culpam actores ad negocia transferunt».

«Tanta cura esset, quanto studio, carta 204».

XV. «Quacunque dehinc ui possim prosecuturum, nec illum nec alium Romae quenquam regnare passurum». Et infra: «Homines pro se quisque regium scelus ac uim quaeruntur». Et infra: «Vbi eo uentum est, quacunque incedit armata multitudo, pauorem ac tumultum facit», carta 215, et carta sequenti quacunque incedebat.

Quoscunque urbis statu manente, carta 218, in fine.

XVIII. Quis pro quibus, ibi: in quis, carta 251.

«Vltimi erant cum suis quisque ducibus», pagina sequenti et carta sequenti, ut «Cuiusque animis aptum erat».

XIX. Quoccunque igitur, carta 264.

Quamplenissime, l. fi. De constit., carta 264.

XXX. «Quoadusque iusticia conuertatur», carta 289.

XLVII. Qui et quicunque in constructione saepe praecedunt, et pronomina, scilicet hic, is et idem, subsequuntur, quod in aliis pronominibus, ut ille, iste, ipse secundum Laurentium non potest inueniri, nisi apud poetas sacrosque auctores, aliis tamen ego multis in locis reperi. De hoc 76 regula, uersiculo Ex his autem tot exemplis, carta 342, et nota cartam 343 nequa in re, in ea ipsa re, et qui enim ipse et qui ipse et qui hic ipse. Et carta sequenti qui hic sibi si ipse consentiat, et nota qui ipsi, et nota qui post ipsi et qui ipse, et ibi qui, deinde ipse. Item quos postea ipsos, et qui nec ipse consulere. Insuper ille qui ipse, praeterea secundum iureconsultos nota qui ipse ter et quater, et nota ibi, scilicet carta 345, regulam super huiusmodi mutua relatione non modo per hic qui et is qui et econtra per qui hic et qui is, etiamque per ipse qui et qui ipse, frequenterque per ille qui et iste qui, sed nunqam apud elegantissimos auctores non sacros et non poetas per qui ille, qui iste, sed bene apud sacros poetasque. Ceterum per qui solum sine expressione praedictorum seu alicuius eorum, scilicet is, hic, ille, iste, ipse apud omnes auctores, praesertim iureconsultos, per subintellectionem unius ex ipsis mutua fit relatio.

 

Quartus liber.

XXII. Quid pro in quo et pro in aliquo, uide quod scripsi in V per errorem.

Item in capitulo 23, uide de quando eiusque compositis.

XXIIII. De quando et compositis ab eo et de his duobus et eorum accentu, libro 4º, capitulo 24, regula 73.

Quando sex compositiones habet secundum magistrum Beneuentum et Catholicon: siquando, nequando, aliquando, quandoquidem, id est quia, quandoque, quandocunque, et quattuor priores in antepenultima acuuntur.

Quid, regula 76.

Quo, quoad, quoniam, quo pacto.

Quoque, quoadusque, regula 78.

Quocirca, regula 79.

Quodammodo, regula 80.

Quomodo, regula eadem.

Quondam,

Quominus, regula 81, carta 414.

Quo secus, regula eadem, carta 415.

XXV. Quantus et quantitas. Quantitatis autem aliud continuum, aliud discretum est. Quid utrunque horum sit, condicionesque ipsorum Aristotelis et Petrus Hispanus in suis Praedicamentis docent, et hic in 8 regula est relatum, et de quantitatis communitatibus et eius proprio, regula 82, carta 416.

Quantus de quantitate continua, quot de discreta, quantus et tantus ad mensuram, quot et tot ad numerum pertinent, eadem regula, carta 417. Et ibi quantillus pro quantulus diminutiuo de quantus. Quantotum, quantisper, quapropter, quo pacto, quanquam, quare, eadem regula 82, carta 417 et sequenti.

Quousque, regula 83, carta 418.

Qualis et quis pro qualis uel quantus, non econtra, et qualisque pro qualiscunque, regula 84, carta 418, et ibi qualia, -ae, quaedam auis.

XXVI. Qualitas quid est et de eius speciebus secundum Aristotelem Petrumque Hispanum, regula 85, carta 419 et carta sequenti. De his uide supra in in annos singulos, sub I, in fine.

XXVII. Quot, et de accentus quis uel qui similiumque, et quo annis secundum omnes, quot mensibus, quot diebus secundum iureconsultos, sed non secundum Laurentium, et de quotiens, aliquotiens, quotidie, quotiens et quot quot, et de quotcunque, regula 86, carta 422.

Quisnam, regula 89, carta 425.

Quispiam, regula 91, carta 425, cum in regula 90 scribo quid sit syllabica adiectio.

Quisputas, carta sequenti et regula 92.

Quisquam, regula 93.

Quisque, regula 94.

Quidem, regula 95.

Quicunque, regula 96, carta 429.

Quocunque modo, regula 97, carta 429, et hic de quicunque infinitate cum generalitate dicente, et pro quis quilibet.

Quilibet, regula 98, carta 430.

Quiuis, regula 99, carta 431.

XXVIII. Quisquis, regula 104, carta 434.

Quis uel in ablatiuo singulari uel plurali cum modo uel modis, uia uel uiis, ratione rationibusue coniunctum, saepenumero uel in eadem oratione cum interuallo modico pro qualiter reperitur, ut in fine librorum Ciceronis Ad Herennium uideri potest in regula 204 et finali, carta 476.

Quintus liber.

XIX. De qui ad secundam personam per uocatiuum euocato, et fit eo quod uocatiuus uim pronominis secundae personae habet secundum Petrum Heliae in primo minoris, in uersiculo Idem Petrus in primo minoris ait, carta 501.

LXIX. De constructione quis uel qui et compositorum syllabicatorumque ipsius, et uide supra, in C, praesertim in hoc capitulo ubi sunt preambula super eo, et capitulo 71 et sequenti.

LXXIIII. Quaecunque ista non bene dicitur, sed quaecunque istorum, nam quaecunque confusionem importat, ista uero certitudinem, et sic esset ibi repugnantia, regula 41, carta 593.

LXXXI. De constructione quis uel qui cum genitiuo pro nominatiuo, ut quis hominum pro quis homo, et qui hominum pro qui homines, regula 62 uide, et in regula sequenti de quis uel qui posito in eodem casu cum antecedente quod in diuerso poni debuisset. Haec et alia ad constructionem spectantia, in C dico, sub hoc capitulo et sequenti.

XCV. De quam, quomodo et quot modis capiatur, uide regula 178, cum multis aliis.

 

Bonae latinitates circa composita a quis uel qui.

Quisquis et quicunque pro eodem accipiuntur uimque duorum casuum, scilicet antecedentis relatiuique habent, ut quamuis dictio geminata uel -cunque recipiens.

Inter quicquid et quoccunque differentiae.

Quicquid et quoccunque per -c- in prima syllaba secundum Priscianum et Tortellum, per -d- uero secundum Catholicon scribi debent.

Non quiccunque nec quocquid, sed quicque reperitur.

Declinatio quisquis secundum Seruium in Donati commento, et secundum Catholicon, tandem secundum Laurentium Vallensem.

Nullae ipsius quis compositiones uel syllabicae adiectiones admittunt qui in ablatiuo singulari uel quis in datiuo ablatiuoque pluralibus.

Quae huic nomini quis uel qui postponuntur magis uim syllabicae adiectionis habent.

Inter quicquid et quoccunque differentia, prius est substantiuum, alterum adiectiuum.

Delinquitur saepenumero, ut pro quicque ponatur quocunque, optimum quicque, non quocque, et quicque est ununquocque.

Quiddam cum adiectiuo, quoddam cum substantiuo coniungendum est.

Quid pro in quo, ut nihil pro in nihilo, et differentia inter quidam, aliquis siue quispiam, quisquam et ullus.

Quocunque modo, id est prout possumus uel bene aut male secundum quod poterimus.

Quacunque, scilicet ratione uel uia.

 


R.

 

Secundus liber.

XXXVII. Rursus.

 

Tertius liber.

I. Relatio et demonstratio ad pronominum inuentionem spectant, ad hoc enim sunt inuenta, duae sunt pronominum qualitates: demonstratio et relatio. Relatio est rei antelatae recordatio uel rememoratio. Vnde relatiuum dicitur rei antelatae recordatiuum. Vide plenius in D et in P.

In omnibus relatiuis pronominibus una eademque oratio ex antecedente pendet. Licet pro relatiuis nominibus nomina ponere et orationem mutare, ut Iupiter tonat, Iupiter fulminat. Relatiua sunt ipse, is, sui.

IIII. De relatione mutua, uide in I, capitulo 6, 7 et 8.

XIIII. Nota contra desiderantes regere in malo tempore, carta 204.

XVI. Reliqua strages quasi una manu facta est, 240.

 

Quartus liber.

XIIII. Reliquus, -a, -uum et quam cum alius dicat differentiam, et de reliquum est et reliquiae in regula 39, carta 387.

XXVI. Quomodo ex pudore generetur rubor, et causa quare, regula 85, carta 387.

XXXVII. Reputandarum et de pecuniis repetundis, regula 177.

 

Quintus liber.

VI. Relatiua pronomina, § Iam tempus est, carta 481; uide supra in P, super hoc capitulo et sequentibus.

X. Regula hinc in fine quid sit elici potest, quod pronomina nulli regulae sunt obnoxia, quae nec unicis in uocibus poterat habere locum, quia regula de multis, non de paucis est, et tradi debet.

XXIIII. Refert quas significationes et constructiones habeat, carta 506. Item de eodem et refero et retuli mihi et ad me, libro V, capitulo 102, regula 219, carta 673, et hic de reddo.

XXXI. Res, id est utilitas, Priscianus primo minoris. Interest mea, tua, sua, nostra, uestra, refert mea, tua, sua, nostra, uestra. In quibus subauditur in re, id est in utilitate mea, tua, sua, nostra, uestra, § Nec praetermittendum, carta 513.

XXXVIII. Regulae theologales regulis Prisciani non artantur, et apostolicae potius theologicalibus regulantur, saltem non nunquam et auctoritati quandoque facienda est attributio, quae licet excusari possit, tamen ad consequentias trahi non debet, carta 529, in fine. Item capitulo CXI, regula 285, carta 737.

LXIX. Quando relatiue poni dictio dicitur. Et est quotiens in secunda uel tertia cognitione existit. Prima uero cognitio est sine relatione semper; secunda cum relatione prima; tertia cum relatione secunda, ut Ioannes legit, qui cogitat, idem discipulis proficit. Apud nos autem eadem pronomina, ut uel ille uel iste uel hic, sed abusiue et ipse, primam secundamque relationem faciunt, ut in 3º et 4º libro dictum est. Et haec in primo preambulo, carta 576, ubi in 2º preambulo quaeritur utrum talis et qualis, tantus et quantus, tot et quot relatiua sint, aut talis, tantus et tot in prima sint noticia, qualis, quantus et quot in secunda. Item carta 577, in 3º preambulo talis quotiens per se ponitur, demonstratiuum est, licet et subintelligatur relatio; quando uero iam opponitur, relatio a demonstratione decidit.

LXX. Item in 5º, quare relatiua aduerbia, quae etiam infinita sunt, cum tempore praeterito poni relatiue dicatur, cum praesenti autem uel futuro infinite magis quam econuerso. Nota quod relationis est ad certitudinem semper rem reducere. Infinitiuorum est semper quandam confusionem annotare. Praeterita certa sunt, praesentia incerta, futura uero confusa. Praeterito bene relatio praesenti uel futuro adaptatur confusio.

Vtrum relatiuum aliquando per defectionem eius ad quod refertur poni possit, quod est indubium, ut qui disputat loquitur. Is et qui secundum uocem ad se inuicem referuntur, et ibi de relatiuo cum eclipsi antecedentis posito. Et nota tu non es is qui est asinus. Item tu non es quod est asinus, non apponendo sed intelligendo id ibi, et infra, cum dico qui currit, intelligitur aliquis currit quod in prima est noticia ad quod id qui refertur, et infra nunquam per eclipsim eius ad quod refertur ponitur relatiuum, nisi id quoque relatiuum sit. Haec tantum modo regulae sunt quae siue nomina siue adiectiua sunt, etiam infinita. Ea nanque reciprocantur in relatione sola, ut qui reciprocatur ad is uel ille, qualis ad talis, quantus ad tantus similiaque. Quae per eclipsim antecedentium praeponuntur antecedentia uero sine sequentibus minime, nisi in demonstratione ponantur, ut tu es talis, tantus fuit Hercules, ad Theseum demonstrationem faciendo. Intelligitur enim quantus fuit Theseus. Insuper in 7 preambulo de quis uel qui et omnino de omnibus relatiuis regula dici potest, quod relatiua idem genus, numerum exigunt et personam. Tandem in 8 finalique preambulo de dictionibus interrogatiuis et responsionibus faciendis illis secundum Priscianum primo minoris, § Et sciendum, tracto.

LXXIII. In 29 regula, de duplici relatiuo, sclicet grammaticali et  logicali, et hoc logicale triplex est, scilicet suppositionis, subiectionis et equipollentiae.

LXXIIII. In regula 30 dictio relationem significans genitiuum casum significantem relationem uel ipsius relatiui causam, scilicet substantiam uel ipsum relatiuum ex ui relationis regit, ut quaterna sunt dupla duorum. In 31, de regulis logicalibus duplicibus, nam quaedam sensum esse, quaedam sensum dici sunt. In 32 regula, logicalia sunt duplicia, haec uera et illa non uera. Vera, quae materiam relationem dicunt. Non ueram, quae non relationem ipsam, sed rem seu relationis substantiam notant.

LXXVIIII. De relatione grammaticali duplici, scilicet personali, et simplici seu impersonali, et de eius constructione. De materia uero antecedentis cum relatiuo, supra in A.

LXXXVII. Ad uocatiuum relatio fieri non potest, quod intellige de directa, secus si fuerit indirecta. Indirecta dicitur cum antecedens et relatiuum in eodem casu non ponuntur, ut o aqua, benedic domino, quae super caelos extas, et cetera, regula 122, carta 619; et de hac materia, scilicet an ad uocatiuum seu per uocatiuum fieri possit relatio, in regulis sequentibus usque ad 117 inclusiue tractatur.

XCVI. De relatione extrinseca et intrinseca et de relatione grammaticali et logicali.

CII. Reddo id est restituo uel cognosco, ut reddo tibi litteras quas Ioannes mihi ad te dedit, et facio tunc duos accusatiuos; petit ut reddam te doctum, regula 219, et hic de refero refertque et de retulit mihi et ad me.

CIIII. Relego, regula 224, carta 683.

CXVII. Rosarium, magis copiam fruticum uno loco rosas gignentium quam ipsum locum, ubi hi frutices sint, significat, quem locum ne rosetum quidem appellare possis, cum idem significet rosetum quod rosarium, nisi contentum significet continens, regula 322, carta 761.

CXXII. Reuertor in patrem, reddii in amicum ueteres dicebant, sed hic uerbum est significans motum secundum Laurentium, libro 3º, capitulo 82. Nicolaus Perottus, carta 122, dicit:  «Reuerteo siue reuerto interdum significat redeo, interdum uenio», regula 363, et ibi reddi pro dari, et in regula sequenti de triplici significato ipsius.

Recipio secundum Nicolaum Perottum, carta 49, si simplicem uel cum ablatiuo mediante a uel ab accusatiutum habet, significat accipio, ut recipio pecuniam, recipio a duce stipendium. Sin autem datiuum significat promittere, ut recepi tibi, id est promissi. Quod si recolligere, quod uulgo recollir dicitur, denotauerit, accusatiuum cum altero accusatiuo in mediante petit, ut recipio me in domum uel in nauem uel in castra, carta 779, regula 267.

Rescribo cum datiuo et accusatiuo mediante ad potest construi, ut rescribo tibi et ad te, regula 368, carta 779.

CXXIII. Rationem habeo et ratio constat quam differentiam habeant, regula 373, carta 781, et in regula sequenti de ratiocinor.

 


S.

 

In epistula magna.

Sui proprie et ut plurimum accipitur reciproce, sed abusiue quandoque, quinimmo et saepenumero pro eius, illius ipsiusque supponitur. Item nominatiuum nequit, et quare non solum genera, sed etiam numeros confundit, et simpliciter relatiuum est, et proprie naturam reciprocam, improprie uero transitiuam habet, et tandem ibi natura sua plenissime explicatur.

Suus cuius transitiua possessiuaque natura ibi dicitur copiose, et suus proprius multis locis inuenies, et carta 242.

 

Primus pronominum liber.

VI. Sine praepositio praeposita omnino grauatur, postposita uero penultimam moderatur, carta 57.

X. Syllabica adiectio, uide supra, in A, eodem libro et capitulo.

 

Secundus liber.

XI. Superlatiuus sibi quisque asciscit, ut omnis uel cunctus praepositiuum uel comparatiuum petit, uide supra, in Q. Nomina numeralia superlatiui sunt exceptia, id est egentia, et ibi strenuissimus secundum Salustium et egregissimus, perpetuissimus, arduissimus et piissimus secundum Priscianum 3º maioris, in tribus primis et in ultimo secundo minoris. Vnusquique singuli quique et singularis quisque non singularissimus est dicendum, cum non reperiatur, sicut nec ex unicus unicior et unicissimus.

XVII. Sicut et sicuti, infra in V.

XVIII. Sane in Quintiliano affirmandi est aduerbium, ut quippe, et pro ualde et cum superlatiuo et permissiue ponitur.

XXXI. Subinde. Item libro 4º, regula 129.

XXXIII. Siue, et capitulo 34. De siue et seu plenissime, ubi de coniunctionibus disiunctiuis, subdisiunctiuisque. Item et de siue et seu, libro 4º, regula 133.

XXXVII. Sursum libro quoque 4º, regula 136, ubi etiam de sponte.

Sponte.

XXXIX. Scilicet. Item et libro 4º, regula 138.

XLII. Subiunctiuus secundum Priscianum in 8 9que minoris, omnibus aliis modis sociari potest. Subiunctiuus cum diuersas significationes habeat, ab una earum, scilicet a constructione nomen accepit.

Subiunctiuus nunc dubitationem, nunc confirmationem significat. Est quando suadentes, est quando imperantes eo utamur, carta 133.

Subiunctiui uocibus pro indicatiuis frequentissime utuntur auctores.

Subiunctiuus dubitatiuus dicitur. Quare subiunctiuus sic appellatur.

Si coniunctio frequentissime dubitationem significans subiunctiuo sociatur. Cum uero rem rei continuari indicatiuo iungitur.

Si coniunctio indicatiuo magis confirmari et crederi rem sic esse et fieri posse quam dubitari oportet. Virgilius de rebus quas sine dubio factas esse uult ostendere, indicatiuis est usus, cum supradicta si coniunctione. Quando dubia res ostenditur subiunctiuis cum si. Quandoque in dubiis indicatiuo cum si coniunctione utuntur auctores.

Si quandoque, quomodo ut, per defectionem subauditur.

Si Graecorum instar apud Latinos indicatiuo, optatiuo et coniunctiuo coniungitur.

Subiunctiuus est quando dubitationem, est quando comprobationem, est quando possibilitatem significat, carta 135.

Vt coniunctione causali et si sequentibus uel antecedentibus cum uerbis subiunctiuis etiam antecedentia uel sequentia frequentissime per subiunctiuum Romani proferre solent. Et maxime qui uel quae uel quod adiuncto rationem et dubitationem demonstratur. Nos subiunctiuis per se positis demonstrare solemus. Quando res non factae nos poenitere uolumus ostendere, subiunctiuo utimur, carta 136.

Praeterito plusquamperfecto subiunctiui praeteritum imperfectum solent auctores coniungere, ut fecisset nisi impedires, et econtra, ut facerem nisi impedisses; et praesenti praesens uel futuro uel praeterito, ut faciam nisi impedias et nisi impedieris, et hoc quoad secundum; sed quoad tertium est et fecero nisi impedias et nisi impedieris.

Nota subiunctiuum quoque per possum et uerbi infinitiuum exponi, ut iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis, pro poterat tulisse et poterat hausisse, et dixeris egregie pro poteris dicere eregie.

Frequentissime auctores subiunctiuis utuntur confirmantes etiam praeterito tempore res perfectas.

Nota subiunctiuum ad futuram cognitionem intelligi, ut ita sim pro ita inueniar uel cognoscar.

Vt coniunctio causalis et quaecunque pro ea ponuntur, omnibus temporibus subiunctiuo adiunguntur eisque indicatiua subiunctiuaque anteponi uel subiungi possunt: doces ut proficias, doceas ut proficias.

Pro imperatiuis frequenter auctores subiunctiua ponunt.

Priscianus in eodem 2º minoris docet saepe auctores subiunctiuis affirmatiue fuisse usos.

Nota quod si praeposita subiunctiuum subiunctiuo coniungit, carta 137.

Omnibus subiunctiui temporibus pro optatiuo auctores usi sunt, poetae metri causa indicatiuos pro subiunctiuis ponunt.

XLIII. Quot modis iubemus et quid inter praeterito futurumque subiunctiui interest, et nota uerbum subiunctiui modi dupliciter accipi, ut subiunctiue et sine subiunctione.

Nota quod per ne secundamque personam futuri subiunctiui uetamus, ut ne ueneris, sed per non secundamque personam praeteriti subiunciui negamus, ut non ueneris, et hoc secundum commune est cum prima tertiaque persona, ut non crediderim, non crediderit.

XLVII. De sed et tamen sed cum relatiuo.

XLIX. Solus, et ibi unus, et libro IIIIº, capitulo 8, regula X, carta 367, et capitulo 13, regula 36 et sequenti.

L. Suus uocatiuum habere potest. Idem habes libro 4º, capitulo 41, regula 189, carta 473.

 

Tertius liber.

VIII. Se, id est ipsum et proprie, carta 168 secundum Ciceronem libro 3º De officiis, § C. Marius, et in § Cum rex Pirrhus, sibi pro ipsi et se proprie, et carta 169, nota de suo regno pro ipsius. Item carta 170, nota eum pro se et se pro eum ipsum bis. Sibi pro ei ipsi et post se proprie et sibi pro ei ipsi, supra in I, capitulo eodem.

IX. Sese duplicatum et relatiuum et personam agentem importans nota. Item sese duplicatum et reciprocum personam patientem hic importantem nota, carta 172, et capitulo 154, carta 221, bis. Item bis  carta 222.

Sui profusus.

Satis eloquentiae.

X. Scala et scalae, carta 178, et ibi  unae atque alterae scalae.

Sciphus et sciphi, et nota ibi binos sciphos pro duos et utrosque pro utrunque et unae pro una, in fine cartae 178.

XII. «Suo quisque metum pericula metiri», carta 195, et carta sequenti sui expurgandi causa, et hic de se pro de eo ipso, et sibi pro ei. Et ibi: «Cuius ipsius atque suorum maiorum plurima beneficia». Item ex suo numero et more suo; et carta 197: «Pro sua quisque potentia certabant», et carta 198, ut sui misereret pro eorum ipsorum, ad sese pro ad ipsum, et sibi pro ipsi Ciceroni, et sibi pro ei ipsi Crasso.

XV. «Sua uirtus ac dii iuuarent magnas opes sibi magnumque nomen facere».

Suam quisque laudare, et infra: Lucrecia sua, scilicet uxor, secundum Priscianum primo minoris, carta 215.

«Aduentu suorum lacrimae abortae».

Se pro eum ipsum, scilicet Porsennam; et infra: «Nisi inter semet ipsos»; et infra: «Suos cuique parti magistratus suas leges esse», carta 218.

«Suo milite uinci Romam posse».

Sua sponte; et infra: «Nihil porro aliud quam suas uires, sua arma horrebant», carta 219.

Satis annorum, supra in G.

XVI. «Superbia bonis crudelitate est grauior», L. Florus, libro I, hic carta 232.

«Scelera diu non latent, corrutae nefas largitioinis erupit», carta 235.

«In suum quisque decus mitteretur», carta 238.

XVIII. «Sera poenitentia subiit regem», carta 251.

XIX. Apud semet ipsum, carta 266.

XX. Sui, sibi se, a se, hic nostrorum iureconsultorum auctoritate plenissime collocatur, qualis eius relatiua natura uarie sit reperta, ut pro is, ille, ipse ponatur, scilicet retransitiue, praeter naturam propriam reciprocam, et nunc -met recipiat, nunc se dupliciter, nunc in oratione uarie uteretur, et cetera. Et hoc carta 267 usque ad 268 inclusiue. Item de hoc capitulo 41, carta 329, in regula 3 et 4 usque ad 8.

XXIIII. Solummodo.

Siquomodo, regula 80, carta 413.

Siquominus, regula 81, carta 414.

Sinminus, eadem regula, carta 415.

XXVII. Studium est uehemens animi applicatio ad aliquid peragendum, regula 85, carta 421.

XXIX. Siquis, regula 105, carta 434, ubi est quoque:

Siquó aduerbialiter positum ultimam acuit.

Spurius ets notho contrarium, regula 169.

XXXVI. Stipulor tam in actiua quam passiua significatione ablatiuo coniungitur, ut stipulor a te pro interrogo te et interrogor a te, quomodo dicimus quaero a te, quamuis sit actiuum, regula 170, carta 465.

 

Quintus liber.

IIII. Significantia in pronominibus est secundum Priscianum multis in locis alicuius actus alicui personae cum aliqua praerrogatiua uel excellentia attributio, et capitulo 22, carta 504.

XVIII. De sum secundum Priscianum in 8º. Nos possumus sum uerbum commune nominare; id enim omnium semper est perfectissimum, cui nihil deest. Itaque praeteriti quoque perfecti uim habet. Hoc dico carta 494, sub uersiculo Nec possum praetermittere.

XIX. Item sub uersiculo His aliqua pulchra, carta 496, secundum Petrum Heliae in 8, dico. Sum uerbum substantiuum hoc idem significat quod ens, sed ut de altero et unum constituat. Sum ergo significat, ut formis tam substantialibus quam accidentalibus subsistet. Ideo sibi congrue etiam in prima secundaque persona copulat nomina quae data sunt ex qualitate, ut sum Sortes et similia. Itaque quoniam uerbum substantiuum significat substantiam, ut unitiua est aliorum sibi et inter se. Inde quidem id ipsum copulatiuum est quorumlibet substantialium et accidentalium, sicut substantia, sibi et inter se, cum cetera uerba se ipsa solum copulent cum substantiuis, et non alia, ut ego lego et similia. Sed quaeritur an uerbum substantiuum significet substantiam, ut est quid generalissimum? Quod nos negamus plene, sed significat substantiam, id est rem, ut formis subiacet uel ut aliorum est unitiua, sed indifferenter dicatur igitur sum significare substantiam ut dicitur a substando; ita tamen, ut dicitur de altero, substantia secundum Petrum Heliae in primo minoris tripliciter dicitur: a substando, a subsistendo, ab utroque composita, et cetera. Et tandem super hoc uerbo sum et substantia a nomine et pronomine significata multa dicuntur auditu grata per quinque cartas, et in carta 500, uide de diuersis eius constructionibus secundum Nicolaum Perottum.

XXXVII. Syllepsis quid est? Conceptio diuersarum clausularum sub uno aliquo conglutinata; aliter sic: est diuersorum suppositorum associatio designatorum eadem proprietate similiter informante. Et dicitur a syn, quod est con, et lepsis sumptio, quasi conceptio. Et fit tribus modis, quia est conceptio generum numerorumque, uersiculo Glosa uero ordinaria, carta 525. Item de syllepsi capitulo 39, carta 530. Vide supra in C, sub hoc capitulo.

XL. De syllepsi quoque, sed secundum Doctrinale in XII, est carta 532.

XLVII. Synthesis quae et syntosis dicitur, § De quattuor, carta 549.

Syncresis, § Ipse quidem Tortellus, carta 550.

LI. Synecdoche est figura quaedam, cum quod partis est toti attribuitur et econtrario. Et est color quidam rhetoricus qui a latinis intellectio appellatur, et est duplex: scilicet locutionis et constructionis. Vsus autem est sacri eloquii, ut aliquando ex parte totum, aliquando ex toto partem significet, § Synecdoche, carta 556.

Item libro V eodem, regula 238, carta 701, ubi de locutione illa fessus currere uel fortis pugnare, ubi figura pulchra est, quae est synecdoche, cum improprietate parua.

LVI. Superlatiua ad allothetam generum numerorum spectantia secundum Catholicon in 3 parte, capitulo de superlatiuis; uide in § De his collectiuis, carta 568.

LXXIII. De substantiuo et adiectiuo, uide supra in Adiectiuum, sub hoc capitulo.

LXXVIII. De superlatiuo et eius regimine, regula 52, carta 597. In regula uero 53 secundum Petrum Heliae dici potest homo est fortissimum animal, quia secundum intellectum sensus est: homo est fortissimum animal animalium. Alii tamen putant quod dicatur fortissimus, sed prima uerior uidetur. Superlatiuus enim cum genitiuo, quocum construitur, semper in genere debet esse conformis, quandoquidem superlatiuus ad genitiuum illum, ut pars ad totum relatiuum habet nec cum eo potest construi, nisi quia pars eius sit. Ideo partem explicare debet, ut homo est fortissimum aliorum animalium. In 54 quandocunque positiuus cum unico genitiuo construitur, superlatiuus construitur cum duobus, nam cum uno ex ui naturae, genitiuus cum altero autem ex ui positiui. Siquid secundum Priscianum 2º maioris quancunque constructionem positiuus de sua natura habet, eandem comparatiuus superlatiuusque sibi praeter propriam uendicant. In 55 regula, super comparatiui superlatiuique constructione breuis et absoluta regula.

LXXXVI. Synepthesis est accidentis in diuersa oratione mutatio, regula 109, carta 607. In regula 110 unde dicitur. In 111 de eius improprietate, possibilitate necessitateque. Item de maxima improprietate sua, capitulo 87, regula 117.

XCIII. Symbasma dignitas uel congruitas appellatur, et dicitur a syn, quod est simul, et basis fundamentum, quasi cum fundamento. Et inde constructio dicitur symbasmatica quae per nominatiuum sine obliquis absoluitur, quo magis digna congruaque sit quam aliae. Et nominatiuus ibi dicitur orationis fundamentum, regula 156, carta 635, supra in C, sub hoc capitulo.

XCIIII. Species quid est, et quomodo totum et pars dici possit, regula 174, carta 643.

CV. Seruio et sapio, regula 236, circa finem regulae, carta 692, cum sequenti.

CVI. Simplicia saepe pro compositis ponuntur, et econtrario, regula 244, carta 708.

CXII. De supinis plenissime incipio dicere regula 286, carta 738.

CXIII. Sed in capitulo CXIII, in 290 regula, fit differentia inter amandum gerundiuum et amatum supinum. Et in regula sequenti, carta 741, inter primum supinum iuncto ire, ut amatum ire, et participium in -rus terminatum, in neutro genere iuncto esse, ut amaturum esse, non est differentia secundum Priscianum, secus est secundum Laurentium. Item in regula 295, carta 742, est differentia nomina uerbalia quartae declinationis in ablatiuo, ut uisu audituque, et ultima supina, scilicet usu et auditu. Item in regula 296, siqua sint uocabula quae ambiguum uerbi et nominis usum habent, considerandum erit, utram in partem accipiantur conuenientius, ut tu gubernatu dignus es, si pro gubernatione nomen erit; si pro eo quod est ut guberneris uel dignus gubernari, uerbum. Sed nomini genitiuum accomodare solemus aut debemus; uerbo autem econtrario.

Ex duobus supinis alterum actiuo uerbo, alterum passiuo dari possit, ut amatum ab amo, amatu ab amor fit.

Item regula 298, carta 744, iuxta Nicolai Perotti Laurentio assentientis sententiam, in capitulo de supinis: «Supina participalia sunt uerba, ueluti gerundia nomina sunt participalia. Ideo supina non alicuius casus sunt, ut nec primum accusatiui casus nec secundum ablatiui dici possit, licet indocti putent contrarium. Non tamen primum supinum a gerundiuo differt, nisi quod supinum nunquam fere sine uerbo motum ad locum significante sit, ut eo, uenio». Et infra: «Vltimum supinum non est casus ablatiui nec alterius nec uerbo iungitur, ut uenio lectu, quemadmodum uulgus grammaticorum putat, nec cum adiectiuo copulatur nec a uerbo nec participio regitur, sed a nomine tantum eoque adiectiuo sine aliquo praepositionis medio, ut miserabilis uisu, id est cum uidetur, facilis uisu, id est ut uideatur uel facilis ad uidendum; effabilis dictu, id est ut dicatur, optimum factu, id est ut fiat, difficile factu, id est ad faciendum.

CXVI. Sensibilis pro intelligibilis secundum Priscianum in primo minoris, hic in regula 320, in additione magna.

CXVII. Sacrarium repositorium sacrorum, regula 322, carta 763, et ibi seminarium non locum, sed semen ipsum, id est plantulae.

CXXV. Singularis, regula 382, carta 793; uide supra in Affectus sum, sub A, in hoc capitulo.

CXXVI. Solicito te et solicitus homo, regula 389, carta 784.

CXXVIII. Spectat ad me, respicit ad me, id est pertinet; spectat ad mortem, id est tendet, quasi respiciendo tendit, regula 400, carta 786.


T.

 

Secundus liber.

XIII. Tam et quam.

XX. Tametsi.

XXIX. Tantisper fere postulat post se dum pro donec siue pro quamdiu.

Tantisper dum, id est tam diu donec.

Tantisper pro tantummodo et pro interea. At secundum Catholicon et Compraensorium a tantis et per uidetur esse compositum, et est tantummodo, interea.

XXX. Temere pro fere apud omnes post Ciceronem natos, ut Quintilianus, at secundum Catholicon, id est fatue, praesumptuose, stulte, sine causa, sine consilio. Et libro 4º, regula 128, ut infra.

Temeritas, praesumptio, uiolentia, fatuitas; et ibi inter audacem et temerarium differentiam.

Temere secundum Nonium, id est sine causa, interdum autem fortuitu significat, alias male, alias  improuide. Secundum Seruium improuide, inconsulto, sine causa.

XLII. De temporibus imperatiui modi et de modorum officiis, uide in I et M.

XLVII. De tamen et sed cum relatiuo.

 

Tertius liber.

X. Talentum, carta 180.

XI. Treceni a trecenti,

Tricenus a triginta, carta 182.

Trinus,

Trinitas, 184, et carta 378.

XVI. Tantum operum, carta 229. Vide plenius supra, in G.

Tantum uirium, tantum dignitatis, carta 239.

XIX. Tale erat, quale hodie, carta 259.

XL. Tu per regulas. De tu plene habes carta 319; et uide capitulum I huius libri tertii, et capitulum 20, carta 267, § Ego et tu, et supra in Ego et tu.

 

Quartus liber.

IX. Trinitas,  hoc est pater, filius et spiritus sanctus. Verus est deus  et unius eiusdem substantiae. Et est ibi personarum pluralitas unitasque naturae, et ubi unitas in trinitate et trinitas in unitate percolenda est, et cetera, regula 25, sed carta 378.

XXI. Totus, et de eius cum omnis differentia et cunctus, regula 60, carta 403.

XXIIII. Tantummodo, regula 80, carta 413.

XXXII. Temere, id est fere uel sine causa, interdum fortuitu, male, improuide, fatue, praesumptuose, stulte, sine consilio, regula 128.

XXXV. Tempus pro tempore poni ab auctoribus saepissime reperitur, regula 167, carta 457, ubi Priscianus in 8 super temporum cognatione allegatur, qui dicit ibi quod tempus est cuius pars praeteriti, pars futura est. Et quod Romani tempore praeterito non solum in re modo completa, sed etiam in re multo ante perfecta utantur. Et hic habetur de participiis quoad temporum substitutionem. Et in regula sequenti quod auctores pro temporis praeteriti participio praesens soleant surrogare.

 

Quintus liber.

XXIIII. De tanti quantique cum suis compositis, scilicet tantidem et quantilibet et quanticunque totidenque, et pluris et minoris secundum Laurentium, libro 3º, capitulo 2º, cum his uerbis emo, uendo, uenundo, ueneo, mereor, comparo, aestimo, taxo, liceor, addico, distraho, metior pro aestimo, constat, conduco, loco, feneror, paciscor, pago pepigi, condemno, postulo, et cum aliis horum significationis similibus in ipso genitiuo casu construuntur. Nulla autem nomina ne comparatiua quidem cum uerbis antedictis similibusque in genitiuo casu, sed in ablatiuo possunt adiungi.

XLIX. Themesis.

XCIIII. Quando genus et species ut totum se habeant, et quomodo et quando dictiones ut totum partemque se habeant; uide hic, praesertim regula 174 et sequenti.

CII. Traiicio quoad compositionem significatumque et constructionem etiam secundum Laurentium, regula 216, carta 671.

CV. Timeo et metuo cum accusatiuum habent, significant formidare, ut discipulus praeceptorem timet; quando habent datiuum, uereri notant nequid mali alicui accidat, ut tu times tibi, Terentius in Andria: «Eius uitae timeo». Idem in eadem: «Ei metui a Chriside», regula 236, uersiculo Nec pauciora, carta 691. Item hic secundum Priscianum in 8º: «Sunt autem quaedam actiua uoce significationem passiuam habentia, et ex contrario, passiua uoce actiuam, sicut supradiximus: timeo te, timeor a te, metuo te, metuor a te. Sunt tamen haec eadem uerba absoluta, cum non coniunguntur casui accusatiuo, sed datiuo, ut Terentius in Andria: "Eius uitae timeo"», et cetera.

CVI. Timidus est, secundum Seruium, qui semper timet; timens uero ad tempus, regula 238, uersiculo Ceterum, in additione magna, carta 703.

CVII. Taedet, taedebat, pertesum est uel fuit et retedet distedetque, regula 244, carta 708.

CXVII. Tabularium locus est ubi tabulae, id est instrumenta et litterae, reponuntur, regula 322, in principio, carta 760.

CXIX. Tempus continuatum et solidum per accusatiuum et non ablatiuum significare falsum est, et Cicero Virgiliusque saepius accusatiuo et indifferenter, scilicet tam pro tempore continuato quam non continuato, utuntur. Posteriores plerique ablatiuo et indifferenter quidem.

CXX. Transfero si dicatur de rebus animi, translationem sine amissione significat, secus si de rebus fortuitis sermo fit, regula 344, carta 770.

 


V.

 

Secundus liber.

I. Vestrumne potius quam uestri dicendum sit, carta 69. Et dic quod sic secundum A. Gellium, et dico libro quoque 3º, capitulo 31, regula 135, et uide in libro V, capitulo 214.

Vocatiuus in Cai, Pomei, Vultei, -i- consonum habet naturaliter, licet propter absonum euitandum uocaliter proferatur, ut in cui, ei interiectione dolentis et huic. Itaque Cai monosyllabum est, Pompei et Vultei dissyllabum est, ut cui, ei interiectio huicque monosyllaba.

IIII. Vter et uterque diuersas significationes habent. Vter enim diuiduam uim habet, uterque collectiuam.

Vbi diuiduam, ubique collectiuam.

V. De uocatiuorum defectu in plerisque pronominibus, ut supra, in P, et VIII nominibus secundam pronominum declinationem sequentibus.

Item de uocatiuo, qui primus et praecipuus a tertia persona ad secundam posicionem transit, libro Vº, capitulo 13, uersiculo Causa uero, carta 485. Insuper, capitulo 18, § Nec omitti debet, carta 493, secundum Priscianum primo minoris, § Quemadmodum nomina, ibi: «Vocatiuus nanque intransitiue secundis adiungitur uerborum personis, cum proprius sit naturaliter secundae personae, ut Theotiste uel tu, noster doctor, legis, uel lege». De ipso autem uocatiuo Priscianus etiam XI maioris, post principium, scilicet in carta 2ª, ait: «Vocatiuus quoque, quomodo nominatiuus, intransitiue adiungitur, ut doctus loquens proficis, et docte loquens proficis uel profice», et cetera. Insuper de uocatiuo uide in uersiculo Idem Priscianus primo minoris, § De tu quoque, hic carta 494, scilicet quod ad uocatiuum non fit relatio cum ad alteros casus fiat, et si diuersae personae uni uerbo sociantur, necesse est nominatiuo coniungi, ut ego et tu et ille docemus. Nemo enim dicit ego et grammatice et ille docemus, nisi attentionis causa ponens nominatiuum pronominis adiungam ei uocatiuum nominis, ut ego et tu, gramatice, et ille. Et nomina quidem, quamuis tertiae personae sint, tamen pleraque uocatiuum habent. Dixi pleraque propter infinita, interrogatiua, relatiua uel redditiua uel distributiua, quae incertae sunt personae uel diuersae. Nam haec uocatiuum habere non possunt, ut quis, qualis, quantus, talis, tantus, tot, quot, terque, alter, singuli, bini, terni et similia. Nam ad huiusmodi nomina uocatio fieri non potest, quamuis liceat ea secundam coniungere personam, sed per nominatiuum, ut qui estis?, quales estis? Posthac, in carta 495. Nec possum praetermittere quod secundum Priscianum in primo minoris, scilicet habetur, scilicet quod nullum pronomen uocatiuum habere possit, nisi primitiuum secundae personae et deriuatiuum primae et uocatiuus substantiuo uel uocatiuo uerbo per se non coniungitur, sed nominatiuus, et uocatiuis frequenter utimur sine uerbis secundae personae, ut miror te, Virgili, et quod Aticis mos est nominatiuis pro uocatiuis proferre, et Macedones et Thesalici uocatiuos pro nominatiuis proferre solebant, et Persius trabeate pro trabeatus dixit, et Oratius macte pro mactus. Item an per uocatiuum fieri possit relatio insuper an ad uocatiuum, dixi supra, et uide capitulo 87, regula 112 cum sequentibus. Insuper capitulo 86, regula 121 cum sequentibus.

Vllus et nullus.

IX. Vbi aduerbium locale et interrogatiuum est, in locoque interrogat; et temporale est, id est postquam et quando; et qualitatis, id est quantum; et similitudinis, id est sicut; et etiam increpantis admirantisue aduerbium. Geneseos 3º: «Adam, ubi es?», quasi in quanta miseria, in quanta angustia es. «Miser, quid fecisti, in quantum peccatum cecidisti?»

Vbi XI inter composistiones et syllabicas adiectiones consequitur. Inueniuntur quaedam alia quae ab ubi uidentur esse composita, ut atubi, astubi, postubi, sed hic potius quaedam uocum congeries irregularis est.

Vbi tam simplex quam compositum ex ui distributionis genitiuum potest coniungere, ut ubi locorum, id est in quo loco, ubiuis locorum, ubique locorum uel gentium.

Quando ubi postponitur est ibi compositio, ut sicubi, alicubi, nuncubi, eccubi; quando uero praeponitur est syllabica adiectio, ut ubiuis, ubicunque, ubique, ubilibet. Et de accentu ubi et unde.

X. Vllus quam cum aliquis habeat differentiam, supra in A.

Vsquam et unquam. Item de his tribus et uspiam, uide libro 4º, capitulo XI.

Vel aduerbium est cum pro ualde ponitur, carta 86, et capitulo 33, carta 118, ibi: De -ue.

XI. Vnusquisque non facile superlatiuum patitur, nam uim superlatiui tenet. Vnde unusquisque bonus, non unusquisque optimus est dicendum. De unusquisque libro 4º, regula 106, carta 434, plene scribo.

XII. Vt et ita cum superlatiuo. Quo et eo cum compartatiuo debent coniungi.

XIII. Vt quoque in locum quam uel quantum succedit, nunc sine ita, nunc cum ita.

XVI. De quod et quo differentiaque inter quod et quia, quo et ut, et de non quia et non quod.

XVII. Quasi, ut, uelut, ueluti, uti, ceu et tanquam quomodo differant inter se et conueniant in C.

Vti et ut pro quod, et de facio ut, et commito ut, in capitulo 21; et dico libro 4º, regula 69; et in sequenti de quod et cum. Item regula 72, de quod cum uerbo signi+ posito pro significante, ut in prohemio primi Ad Herennium: «Eo studiosius hic non sum quod te», et cetera.

Vtinam, si, o, ut secundum Priscianum in XV, aduerbia optatiua sunt. Vt et si coniunctiones causales sunt. Sed ut est etiam similitudinis aduerbium. Potest etiam pro temporali accipi, scilicet pro postquam; et ut pro qualis et simul. Item pro quippe et utpote et secundum et secundum quod.

XVIII. Vtpote confirmatiuum aduerbium, et utique, quippe, nempe, nimirum sane, certe profectoque.

XXVII. Vsqueadeo, usque eo, usquequaque, usque quo, id est aliquantulum, undique, usque uel quamdiu et donec, et acuitur in fine.

Vspiam, id est in aliquo loco, alicubi aduerbium loci. Dicitur ab ullus et in antepenultima habet accentum, quia principalis accentus in syllabica adiectione poni non debet.

Vsquam, id est in aliquo loco, aduerbium loci ab ullus.

XXXII. -Ve. Item et libro 4º, regula 132.

XXXVII. Vltro. Item et libro 4º, regula 136.

XXXVIII. Vicissim. Item regula 137, libro 4º.

Vtrinque in alteros, et de inter se quid importet, et in quo cum inuicem mutuoque differant.

XXXIX. Videlicet, et uide libro 3º, capitulo 15, carta 217, et libro 4º, regula 138.

XLIX. Vnus, et quod pro solus accipiatur.

 

Tertius liber.

VI. Vestrum iudices est, ubi Cicero 5º Ad Herennium, in frequentatio, uestrum est dicit et non uestra.

VIII. Vllum interrogatiue positum, carta 169, nota.

IX. Vna moenia, carta 173. Et in hoc capitulo, de unus in numero plurali plenissime. Et ibi de uni quoque, unae. Et in capitulo sequenti, nam in his capitulis habetur uni, unae, non modo una in plurali reperiri, et dici uni ex Bruciis manserant contra Catholicon sententiam. Et triumuiri bini, scilicet uni sacris conquirendis domisque, alteri reficiendis aedibus. Et nota ibi unae litterae et unae, binae, ternae aedes, sed et pro magna domo aedes, -is inuenio, non uni liberi, sed uni pugillares. Item unae atque alterae scalae et uni cuniculi et uni sciphi et uni ludi gladiatorii. Item, carta 185, secundum Ciceronem 3º Ad Herennium. Insuper de hoc, libro 4º, capitulo 8, regula XI, carta 368.

Duplices similitudines esse debent, unae rerum, alterae uerborum.

XIII. Variatio omnium partium orationis, ita quod una ponatur pro altera.

XV. Vtcunque erit. et utque, carta 207, et eadem carta, utrunque.

Vtri utris imparent et utriusque populi, carta 213.

«Nec ulla deinde impudica exemplo Lucreciae uiuet», 215; et carta 217: «Nec ullam rem quae eo pertineant, inuitum se dicere hominis causa». Item carta 222, in principio: «Nequis imperator magistratusque ullum ius in ciuem Campanum haberet». Item carta 223: «Haud ulla digna memoratu fecit», et pagina sequenti: «Nec tamen ullo senatusconsulto notata».

XVI. «Nunquam ullo loco tantum uirium populi Romani, tantum dignitatis fortuna uidit», carta 239.

«Nec ulla res magis exicio fuit, quam ipsa exercitus magnitudo», carta 240. Item carta 245, capitulo 17: «Nec domus illis ulla».

«Vis sanguinis secuta est», carta 240.

XIX. Vnde, id est a quo loc secundum Vlpianum, carta 256.

XXXI. «Vsque ad medias noctes se insurgirent», carta 291. Et in fine cartae 293.

 

Quartus liber.

VIII.Vnus et unicus, et inter haec differentia, in regula 8, carta 366. Item unus pro praecipuus, regula 9. Insuper unus et solus superlatiuorum more genitiuum regunt, et unus pro solus accipitur. Item regula XI, quomodo unus numerum pluralem etiam in genere masculino habere potest. Item in regula 12, unus cum multis aliis a parte ante et a parte post componitur, ut unicolor, uniuersus, uigintiunus. Item regula 13, quod uigintiunus homo secundum Priscianum et Catholicon, at secundum  iureconsultos uigintiunus homines dici debet. Et regula 14, si unus uel uiginti uel triginta uel quadraginta et ita deinceps praeponatur, copula interponenda est, substantiuumque praepositum uel postpositum in plurali numero poni debet ut homines unus et uiginti uel unus et uiginti homines, et cetera. Insuper regula 15, unde pro uno dempto, ut duode pro duobus demptis, nominibus numeralibus XX, XXX sequentibusque potest aggregari, ut undeuiginti, id est uno dempto uiginti, duodeuiginti, id est duobus demptis de XX. Posthac in 16, de genitiuo et datiuo horum VIII nominum etiam quo ad quantitatem. In 17, quod unus unio pro perla. In 18, uniusmoris ex duobus obliquis componitur, et est genere omni et indeclinabile concorsque significat. Et ibi de uná. In 19, unum secundum Aristotelem est indiuisum in se et diuisum ab aliis. Item in 20, unum secundum eundem Aristotelem in substantia facit idem unum in quantitate aequale, unum in qualitate simile. In 21, unum secundum physicos metaphysicosque dicitur multifariam.

IX. Vnitas id est concordia, tantum bonum in ciuitatibus regnisque est, ut nullum maius esse possit, regula 22, carta 375. Et hic multas pulchras auctoritates ad hanc rem spectantes refero. Item regula 23, unitas bonorum est, et haec est utilis bonaque. Vnitas malorum est, et haec noxia perniciosaque est. Insuper, regula 24, unitas secundum Bernardum, De consideratione, libro V, est multiplex: scilicet collectiua, constitutiua, coniunctiua, natiua, potestatiua, consentanea, uotiua, dignatiua. Inter omnia quae recte unum dicuntur, arcem tenet unitas trinitatis, qua tres personae una sunt substantia, secundo illa praexcellit, qua econuerso tres substantiae in una Christi sunt personae. Dico in Christo uerbum, animam et carnem sine confusione essentiarum unam esse personam. Nec negauerim hanc ad illud quoque genus unitatis permanere, qua anima et caro unus est homo. Item regula 25, de trinitate personarum unitateque naturae, uide supra in T.

X. Vnus princeps et rector ad omnia potissimum gubernanda instar dei creatoris et gubernatoris mundi esse debet, regula 26, et carta 378, et ibi multa metra super unius regimine.

XIX. Vter, uterque et utrinque, et inter ea differentia.

Vbi, ubique.

Vtrasque uel utrosque pro utrinque.

Vter pro utero.

Vterus. De his, carta 398 et sequenti.

XX. Vendo.

Veneo.

Vapulo, regula 58.

XXIII. Vt pro quod in facio et commito saepe accipitur. Ita quod tunc causam finalem non importet, facio ut bene consulam, quasi dicens bene consulo, regula 69, carta 408. Item uide ut pro qualiter in regula finali, et ibi utcunque pro qualitercunque.

XXIIII. Vllo modo, regula 80, carta 413.

XXIX. Vnusquisque partitionem quandam significat. Est enim quisque per se, quicunque uero et quisquis uim relatiui et anctecedentis cum uniuersi significatione habent, ut quicunque uel quisquis bene uixerit, salus erit, id est omnis is qui bene uixerit, saluabitur, regula 106, carta 434.

Vnusquisque de multis et quibusuis dicitur. Ideo ab uterque differt, quis dicitur de duobus, regula 107, carta 435.

Vnusquisque quandoque de tribus duntaxat dicitur, ut Tullius libro 5º Ad Herennium, in sermocinatio, regula 108, carta 436.

XXXVI. Verba tam actiua quam passiua significatione prolata, ut auxilior te et a te, adminiculor, affuror, adhortor, auspicor, adipiscor, abominor, consequor, et cetera, etiamque stipulor secundum Priscianum in 8º, regula 110, carta 465.

 

Quintus liber.

XI. De uenusto usu uerbi uideor cum pronominibus et aliis, § Tempestiuum est, carta 484, in additione magna; uide supra in P, sub hoc capitulo, et ibi de usu uulgari mihi et tibi superflue existentibus.

XV. Verba substantiua uocatiuaque uel in prima secundaque persona, nomina post se apte possunt asciscere, id quod in aliis est inconsequens, ut sum Ioannes, uocor Ioannes. Auctores autem Graecorum sola utentes licentia aliis quoque uerbis primae secundaeque pesonae reperiuntur nomina coniungere, ut Homerus in multis tacens ego; nostri quoque, ut Iuuenalis in 4ª: «Nam cum sis conuiua», deest enim tu. Et hoc est in 9ª doctrina, carta 486, sed in sequenti carta doctrinaque dicitur:

Verbis substantiuis uocatiuisque sine pronomine omnes personae nomina adiunguntur, nam uerba substantiua essentiam in generale significant, quae per specialem specificari petit, et haec specialis a nominibus importatur, sed et uocatiua uerba nomini notionem generalem notant, quae per nominationem propriam specificari cupit, quam nomina propria denotant. Ideo illa cum nominibus, haec cum nominibus propriis construuntur.

XVI. Item in hoc libro V, capitulo 106, regula 240, carta 704, dico quod uerba substantiua, uocatiua et eorum uim habentia nominatiuum non modo a parte ante regunt, sed et a parte post copulant. Copulatum autem nominatiuus nunc est nominis, ut ego sum homo, nunc est pronominis, ut in Ouidio: «Ego sum ille qui lapis esse uelim», et cetera.

Cum pronomina essentiam generalem non specialem significent, uerborum substantiuorum instar, cum uerbis hic construi non possunt. Nemo recte dicit sum ego. Hoc est in 12 doctrina, carta 487.

XVII. Verba substantiua uocatiuaque generalem uel substantiam uel nominationem denotantia a persona tertia ad primam uel secundam nomina euocare possunt, ut sum Ioannes, uocor Ioannes. Et hic de euocatione tractatur plenissime.

XVIII. Sub § Nec omitti debet, carta 493, secundum Priscianum primo minoris, expono constructionem uerborum tam substantiuorum quam uocatiuorum propria et impropria. Item ibi agere patique substantiae est proprium, in quo est nominum positio, ex quibus proprietas uerbi, scilicet actio et passio, nascitur. Insuper ibi de uerbis exemptae actionis, ut fulminat, tonat, pluit. Praeterea alia orationis partes uerbi nominatione nominantur uel econtrario. Haec pars illarum nominationem per excellentiam possidet, et ibi de uerbis substantiuis uocatiuisque, et de uerbo sum et quod uerba uocatiua similem huic uerbo sum uim habent. Si dicam Prisicanus scribo et similia, indubie incongrua est oratio. Verba substantiua uocatiuaque aptissime nomina et in prima secundaque persona per figuram asciscunt, et uerbis substantiuis uocatiuisque omnes personae bene sine pronomine adiunguntur, carta 494. Item sub uersiculo Idem in eodem, carta 495 et sequenti multa pulchra de uocatiuo, de quo uide hic, capitulo V libri 2.

XIX. Secundum Petrum Heliae in 8, quod dico in § His aliqua pulchra, carta 497, uerbum uocatiuum fuit repertum ad significandum substantiam, ut ipsa nominum sibi et ceteris rebus unitiua est. Ideoque in prima etiam et in secunda persona copulatiuum est nominum et substantiis et ceteris rebus, ut uocor Socrates, nominaris Apollonius. Dicimus ergo uerba substantiua et uocatiua dicuntur similem uim habere, tum quia substantiam significant, ut est aliarum rerum uel nominum unitiua, tum quoniam haec sola aliorum cum aliis sunt copulatiua. Et hic multa pulchra quoad huiusmodi uerba reperies: scilicet de uerbi substantiui significato et de copula uerborum substantiuorum et uocatiuorum et eorum uim habentium, et natura eius, et de constructione uerbi substantiui cum nomine uel pronomine propria uel figuratiua, et de nominum et pronominum constructione cum uerbis substantiuis, et cetera. Et post de uerbo uocatiuo multa dicuntur, et quod uocatiuus casus tertiam personam trahat ad secundam.

LVII. Super pronominum etiamque possessiuorum uocatiuis, supra, et in hoc § De tu quoque, carta 574.

LXXXIII. Vox dupliciter consideratur, uide supra in A, sub hoc 83 capitulo.

LXXXVIII. Hoc pronomen appositiuum ipse licet imperatiuo iungatur, ut ipse fac, ipsi facite, ipse facito, ipsi facitote, tamen uocatiuum non habet. Ipse ergo nisi uice nominatiui nominis uti nequit, regula 121, carta 622. Item regula sequenti, uocatiuis sine uerbis secundae personae in usu frequenti sunt, ut Homere, te legendo laetor, tuam canendi maiestatem miror, Virgili. Nominatiui uero nunquam sine uerbis suis, nisi per eclipsim, proferuntur, ut diligens es, Ioannes uocaris. Atici tamen nominatiuos pro uocatiuis proferre solent, et cetera.

Verbum cum ultimo supposito in persona, genere, numero, concordare debet. In persona: ego illum, ille me diligit, et cetera. Excipitur tamen per comparationem aut similitudinem facta locutio. Per comprationem, ut ego libentius quam tu etiamque omnis studeo, non autem quam tu etiamque omnis studetis, nam principale uerbum efferri debet, subintelligi uero minime principale. Per similitudinem hoc modo: sic ego, ut tu, uigilo, sed non ego, ut tu, uigilas.

C. Verba diuersarum personarum cum eadem coniunctione eis praepositae, nisi prior omnino praecedat eleganter minime coniunguntur, ut tu nec faceres nec ego permitterem, ut enim hoc latine non dicitur, sic enim coniunctione priore praecedente omnino, elegans sermo fit, ut nec tu faceres nec ego permitterem; secus autem est si uerba eiusdem personae tribuantur, ut tu nec faceres nec a me permitteris facere. Tota nanque a dictione prima pendet oratio, regula 203, carta 657. Item in regula sequenti, uerba diuersam naturam habentia eidem personae in casuali priori uerbo congruenti positae attributa latine sic commisceri non possunt, ut ego nec offendi Petrum nec profui, ille mihi nec nocuit nec adiuuit. Latine nanque sic diceretur: ego nec offendi Petrum nec adiuui, ille mihi nec nocuit nec profuit.

Vter cum aliquo casu ex se cadente in eadem clausula recte construitur, ut uter utrum accusat. Vterque uero uix, ut uterque utrunque accusat, sed saepius cum alter, ut, uterque alterum, neuter autem nullo modo, sed cum alter fieri debet constructio. Quod autem de uter dixi, de quis dici potest. Virgilius: «Quae quibus anteferam?», et Cicero: «Quid cui praeponendum sit?» Quintilianus: «Quid quo loco collocandum sit?», regula 211, carta 562.

CI. Verba accusationem, damnationem commonitionemque notantia post se nomina criminalia penaliaque in genitiuo ablatiuoque reposcunt, sed alter, uterque, neuter amboque in ablatiuo tantum, ut uisne accusem sacrilegii an furti an de utroque an de neutro? Praue autem an utriusque an neutrius?, regula 213, carta 665. Item regula sequenti, nomina uerbaque et participia plenitudinem inopiamque significanti genitiuum et ablatiuum sine praepositione regunt, ut plenius gratia et ueritatis.

Vescor et utor, regula 215, et ibi usus pro utilitate et fructu, et uereor te et uereor a te, utor te et utor abs te, id est tu me uteris secundum A. Gelium, et ibi ueritum fieri sicut puditum et pigitum non personaliter per infinitum modum dictum esse.

CV. Multa reperiuntur uerba cum eadem uariaque significatione uarium regimen admittere in eadem, ut celo te hanc rem, celo te hac re, celo te de hac re, ut incumbo huic rei et in hanc rem, fido tibi et in te. In diuersa, ut praesto, decet, ausculto et audio.

CVI. Verba quaedam contra naturam suam participium praeteriti habent, quod aliquando solam significant actionem, ut prando, pransus, ceno, cenatus, et cetera, regula 237, carta 693.

In regula 283, carta 734 gerundia et supina non modo a uerbis personalibus, sed et impersonalibus utriusque  uocis, actiuae scilicet et passiuae, haberi possunt. Item in regula sequenti, de gerundiis et supinis participiisque uerborum anomalorum, et ibi de sum, uolo, fero, edo, eo, queo, fio et de participiis uerborum neutropassiuorum, et de odi, noui, coepi, meminique.

CXVII. Viuarium ubi continentur uel pisces uel aues uel ferae quae duntaxat ad uictum spectant. Calcearium, uestiarium pro calceis et uestibus, ut cibarius pro cibis, regula 322, carta 760, et

Verba secundum Laurentium Vallensem, libro 3, capitulo 51, non nunquam uel desunt uel abundant in oratione ornate, regula 337, carta 767.

Verba impersonalia, ut expedit et oportet, in tempore praesenti et hoc uerbum est cum necesse uel operae precium uel utile similibusue coniunctum cum infinitiuo actiuo uenustius copulantur, nam et grammatice cum infinitiuo passiuo iungi possunt, sed in tempore praeterito saepius cum passiuo, ut et in uerbo uolo uel per tempus praesens fit coniunctio, ut expedit uel oportet multa legere uel uidere, necesse est superflua fugere, operae precium uirtutem complecti et amare, utile est bonos audire, et cetera, regula 338, carta 768.

Item in regula 339, uerbis primae secundaeque personae tam numeri singularis quam pluralis raro ego, tu, nos et uos adiungimus, et cetera.

Item in regula 340, carta 769, uenustius per primam secundamue personam huius uerbi uideor quam per tertiam loquimur.

CXXII. De uerbalibus nominibus uide supra, in N. Hic adiicio quod ibi tetigi, quod fere omnia nomina uerbalia in -io terminata, quae a supinis per mutationem de -u- in -io formari solent, actiue passiueque sumuntur. Actiue, ut M. Tullii accusatio; passiue, ut Verris accusatio. Aliqua excipiuntur, propter quae fere dixi, regula 361, carta 775, uide ibi.

CXXVI. Viam facere proprie est ubi non erat uia ac transitus aperire. Viam munire est repurgare, reficere ac substruere interdum lapidibus. Vide supra in Munire uiam, sub M, in hoc capitulo.


Z.

 

Quintus liber.

XXXIX. Zeugma quid est secundum Petrum Heliae, ubi zeugma est, carta 531, et capitulo XI, carta sequenti. Item de eodem zeugmate secundum multos auctores, et de duplici, scilicet constructionis et locutionis, capitulo 43, carta 543 cum carta sequenti.