Textos
Poemes

 

BERNAT DESCÓS
In scholam Galcerandi Altimir
 
Eloquio pueris schola haec decorata latinis.
Huc subit assidue docta caterua uirum,
quam, nisi tu dederis artem, capit ipsa, maiister
Altimir, docta turba docenda manu.
Hic docet hic iuuenes operosis incumbere pennis,
quos habet arthoa lingua latina modos,
Gallica si uultis, seu priscae elementa liturae,
siue manum graecarn, Sapho puella, tuam.
Quid moror? Innumeras scribendi expertus et artes
orthographus Latiae quem coluere deae,
Graecus et Hispanus nunc Indus, Gotus et Arabs
cursor, et in multis apta litura modis.
Hic abacum numeros monstrat fere fine carentes
quarta patet quoi uirginis illa domus
Pracithelen etiam uincit Phydiamque magistros,
quos habuit doctos inclyta Roma uiros.
Ut titulus minio uel cedro charta notetur
utque sit auratis facta litura notis.
Qui pius ergo parens filium cupit esse peritum,
huc mittat, paruo tempore doctus erit.
Altimir huic nomen est ac Galcerandus habetur.
Hic habet, o lector, quem nona Barca uirum.